Ventorum maxime beneficio regionem Torridam temperari. Cap. XIII.

VErum Torridæ regionis temperatio præcipuo ac propemodum ſsingulari aurę leniſssimæ beneficio accepta referenda eſst, ita ſsummus Conditor huic tam magnæ orbis portioni cõſsuluit, vt vbi eſsſset ſsolis omnia ſsubiecta vaſstantis po tentiſssimus ardor, ibi plerunq́ue ſspirarent venti frigidiores, quorum ſsuauitate grauior æſstus iniu ria depelleretur. Videri certe poterãtpoterant aliquid ij dixiſsſse, qui paradiſsum Edẽ ſsub æquinoctiali collocarunt, niſsi eos cauſsa defeciſsſset, qui propterea hanc regionem temperatiſssimam eſsſse voluerũtvoluerunt, quod dierũdierum, & noctium æqualitas minime pateretur calorem eſsſse immoderatum. At probabilius alij contradixerunt, poëta̈; in primis,
Quod Zona coruſsco
Verg. in Geor.

Semper ſsole rubet, & torrida ſsemper ab igne.
Neq́; enim noctis tanta frigiditas eſst, vt immẽſsos diei æſstus vſsque adeo moderaretur. Igitur auræ perpetuo ſspirantis proptio ac peculiari benefi cio ſsit, vt Zona veteribus torrida nobis ver quodammodo perpetuum ſsit. Hoc ita habere, certiſssima documenta demonſstrant. Namque in eodem climate videmus vrbes ac regiones alias alijs calidiores, quod minore venti refrigerantis copia potiantur, quædam etiam, vbi ventus | flat nullus, aut terrenus certe eſst, & æſstuoſsus, vulturno Hiſspanico ſsimilis, vſsque adeo exuri ſscimus, vt accenſsas fornaces putes. Tales in magna Aethiopia, in Braſsilia, in Paytiti, & Paraguaij campis eſsſse notiſssimum eſst. Neq́ue terræ ſsolum, ſsed maria ipſsa idem diſscrimen ſsubeunt. Sunt maria æſstu grauia, quale Mozambiquenſse perhibent, quale Ormuzianum, apud Orientales, Panamaenſse, & Braſsilienſse, apud Occidentales, quibus ſsane reſspondent eodem ſsitu maria alia mire temperata, vt hoc noſstrum Peruenſse, in quo nos algere, cum primum nauigaremus, meminimus, idq́ue eo tempore, quo ſsol rectiſssime incumbebat, ideſst, prope æquinoctialem menſse Martio. Nihil hic aliud cogitare poſsſsumus, vbi & cœlum & pontus eodem modo reſspondent, niſsi venti ſspirantis naturam, quæ vel refrigerat, vel inflammat. Atque vna hac de venti ratione demonſstratione comprehenſsa multa ſsoluuntur, quæ in hiſsce regionibus ſsolent non immerito mirabilia cenſseri. Cur cum ſsol ardentiſssimus ſsit apud nos ac longe immitius feriat, quam canicularis Hiſspaniæ, idem tamen leuiſssimo vmbraculo pellitur, adeo vt ſsub ſstoria aut ſstramento tutiores ſsimus quàm in noſstra Hiſspania ſsub teſstudine lateritia? Cur apud nos noctes æſstiuæ nequaquam calidæ ſsunt? Cur in ipſsis montium iugis inter medios niuiũ aggeres ſsæpe intolerabiles æſstus patiamur? Cur in prouincia Collao ſsub vmbra etiam debili frigus ſsit, in ſsole ſstatim proximo intolerabilis | ardor? Cur hæc Peruenſsis regio maritima, cum ſsit tota arenoſsa & ſsabulo plena, eadem mire tem perata ſsit? Cur Potoſsientis & Platenſsis vrbes cũ interuallo perbreui diſstent, at̈;atque vtra̈;vtraque mõtana ſsit & in eodõ climate poſsita, vſ̈;vſque adeò frigore & calore pugnent, vt Platẽſsis ſsuauiſssima ac tẽperatiſssima frugiq́;frugique admodũadmodum, Potoſsienſsis cõtracontra prorſsus ſsqualida, præ frigida, frugum omnium ſsterilis ſsit. Ergo has omnes varietates venti maximè natura facit. Nam vbi auræ lenioris copia ſsubtrahitur. Solis ardor eſst tãtus, vt inter medias niues vrat, vbi redditur, facile omnis æſstus excedit, vbi autem familiaris eſst & veluti inquilinus ventus hic frigidus, non ſsinit vllo modo terrenos halitus velut ex materia combuſsta cogi, quæ vna cauſsa in Europa facit noctes æſstiuas ipſsis diebus pene grauiores, quod ſsolis vi terra exuſsta flatus reddat craſsſsos & fumidos ac tanquam ex fornace prodeuntes. Hic vero illa aura refrigerans, cũ primum ſsolis radios quauis vmbra vitamus, reddit diem ſsuauem. At in Europa ſsanè ſsuauiſssimũ tempos per æſstatem eſst matutinum, grauiſssimũ pomeridianum: in regione hac contra fere euenit. Nam quia marinus ventus non niſsi ſsole iam incãdeſscente ſspirare ſsolet, præcipuus æſstus ſsummo mane ſsentitur vſsque ad horam nonam aut decimam: exinde mart aſspirante dies reliquus ſsuauiter tranſsigitur. Quod in Inſsulis Barlouenti cum verſsaremur, ſsatis obſseruabamus, cum interdum matutino tempore ſsudaremus, meridiano refrigeraremur, quo tempore familiaris illis re|gionibus Euro aquilo à noſstris Briſsſsa dictus, copioſsius ſspirare incipit.
Loading...