Quod extra Tropicos humoris copia ſsolis receſsſsu maxi mè fiat, contra quàm in regione Torrida. Cap. IIII.

EXtra Tropicos vero ſsecus accidit, nam imbres, & frigora, æſstus & ſsiccitas coniuncta ſsint. De Europa manifeſstum eſst, & de toto illo mundo. In hoc vero nouo non ſsecus habet res. Chilenſsis tota prouincia teſstis eſst, quæ quoniã vltra Solſstitium Capricornij poſsita fere gradibus cum Hiſspania paribus alta eſst, eaſsdem etiam leges hyemis & æſstatis patitur, hoc vno dempto, quod æſstiuum & hyemale tempus contrarium habet, quippe cum Polum contrarium ſspectet. Ita̈; copioſsiſssimæ pluuiæ in illa prouincia ſsole quam plurimum recedente, ſsimul cum frigore hyemem efficiunt, ex Aprili ineunte vſ̈;vſque ad Sep tembrem, æſstus autem & ſsiccitas pariter ſsole illuc commeante redit. Prorſsus vt in Europa. Qua ex re ſsit, vt frugibus ingenijſsque hominum Euro pæ regio illa Chilenſsis cæteris ſsimilior ſsit. Idem accidere tradunt in terræ portione, quæ vltra intimam Æthiopiam vſsque ad celeberrimum Bonæ ſspei promontorium in formam cuſspidis tenditur. Atque hanc eſsſse veriſssimam Nili redundantis intempeſstiuè cauſsam, de quo tam multa inquiſsita, tam pauca à priſscis inuenta ſsunt. Et enim | ea regio à menſse Aprili, ſsole Arietem deſserente, incipit, vt par eſst, hyemalibus imbribus fluere, qui partem ex niualibus partim ex pluuialibus aquis paludes illas implentes, ex quibus veriſssima Geographia Nili fontes deriuat, alueũalueum ipſsum paulatim turgefaciũtturgefaciunt, & longiſssimo tractu poſst menſses aliquot Ægyptum æſstiuo maxime tempo re vt pote ad alterum Tropicum poſsitam inopinatis fluminis incrementis fœcundant. Similes Nilo excurſsio annua eſst ingentis fluuij in America Paraguai dicti, cuius ex montanis imbribus tanta copia confluit, vt ampliſssimos cãpos inundet, cogat̈;cogatque homines terreſstri habitatione deſser ta in lintribus per id temporis degere.
Loading...