SEQVITVR tertia pars, & quæstio
principalis huius relectionis, Ad quid
teneatur homo cum primum peruenit ad primum instans usus rationis. Et intelligo quæstionem per se loquendo, id est ex eo solum,
ꝙquod peruenit ad usum rationis,
excludẽdoexcludendo à quæstione, si
tũctunc occurrat per
accidẽsaccidens necessitas implendi aliquod
pręceptũpręceptum particulare. Et uidetur
ꝙquod non teneatur aliquo pręcepto, pro illo
primo
instãtiinstanti usus rationis, & loquamur generaliter de omni tali ad usum rationis
ueniẽteueniente.
Arguit̃Arguitur ergo primo ad
partẽpartem negatiuãnegatiuam, quia
saltẽsaltem loquẽdoloquendo de eo, qui
nõnon sit institutus à
sapiẽtibussapientibus, omnino ignoraret, ne que posset scire tale
|
præceptũpræceptum, cùm
nõnon sit per se notum. ergo non
tenebitur pro tali
istãtiistanti.
ItẽItem confirmatur, Quia
tale præceptum est in dubio
etiãetiam inter
sapiẽtessapientes
theologos: multi enim
tenẽttenent partẽpartem negatiuam.
ergo indiget quis
tẽporetempore ad
sciendũsciendum illud præceptum, & sic
nõnon obligat in primo instanti.
ItẽItem
non potest scire quomodo primo peruenit ad
usum rationis. ergo
nõnon potest scire quomodo
obligat̃obligatur tali præcepto.
AntecedẽsAntecedens enim est
manifestũmanifestum: quis enim
unquãunquam notauit, ego
nũcnunc primò habeo usum rationis? imò neque per
aliquãtamaliquantam differentiãdifferentiam &
spatiũspatium tẽporistemporis.
ItẽItem,
trāsactotransacto illo primò instanti,
nõnon tenetur statim, & si
tũctunc omiserit, ergo neque in illo.
ItẽItem, qui est in
peccato mortali, non tenetur se conuertere in
Deum in primo
instãtiinstanti usus rationis. ergo ille
qui est inoriginali, & multo minus qui est baptizatus,
tenet̃tenetur se conuertere in
DeũDeum in primo
instãtiinstanti usus rationis. Et
cõfirmat̃confirmatur, quia nullus
etiam de numero eorum, qui
timẽttiment Deum, &
sunt soliciti de salute sua, sentit
cõsciẽtiãconscientiam de tali
trāsgressionetransgressione, neque pœnitet, aut confitetur
de illa,
cũcum tamẽtamen nemo sit qui audeat affirmare
se implesse tale
præceptũpræceptum. ergo
nõnon est
ponẽdũponendum
tale
præceptũpræceptum. In
cõtrariumcontrarium est, quia si pro illo
instanti
nõnon obligat, cùm
nõnon sit maior ratio de
tempore præsenti, eadem ratione nunquam
obligabitur: quod non uidetur dicendum.
|
Neque uidetur sufficiens solutio communis,
quòd tenetur semel in uita. Hoc enim est absurdum dicere, quòd Adam aut Mathusalen,
qui millenos annos uixerunt, possent nongentos annos licitè transigere sine fide, aut dilectione Dei. Neque satisfacit alia solutio, quòd
dantur induciæ, nam de iure naturali non possunt determinari tales induciæ, iure
autẽautem positiuo multo minus. Respondetur primò, Nihil
exploratũexploratum potest haberi, neque ex Scripturis,
neque ex doctoribus in hac quæstione, quia
quicquid dicatur, uidentur sequi non leuia
inconueniẽtiainconuenientia, neque expediri facile possunt
argumenta. Sed quod uerisimilius uidetur, dicam paucis propositionibus, prima,
NõNon
* quilibet perueniens ad usum rationis tenetur se
cõuertereconuertere in
DeũDeum explicitè, distinctè & formaliter. Ista propositio est expressè Caieta. 2. 2.
q. 10. arti. 4. ubi dicit expressè,
ꝙquod ad diligendum Deum explicitè ut finem naturæ & uniuersè non tenetur homo semper, cùm sit præceptum affirmatiuum, neque statim, quia non
tenetur priùs diligere, quàm cognoscere. Constat autem, quòd post multum temporis aduenit homini ista cognitio, naturaliter
loquẽdoloquendo.
Eandem tenet. 1. 2. q. 89. articu. 6. & probatur
efficaciter ex ratione Caieta. & ex aliis rationibus suprà positis, quibus probatum est, quòd
|
homo
nõnon statim postquam peruenit ad usum
rationis, potest cognoscere Deum, quia nullus obligatur ad impossibile, ut ait Hieronymus, & certum est. ergo homo
nõnon tenetur statim diligere Deum. Item procedit
argumentũargumentum
statim
factũfactum, quia non omnes sciunt, neque
possunt scire tale
præceptũpræceptum statim.
ItẽItem nusquãnusquam
legitur hoc præceptum. ergo temerè asseritur.
Assumptum probatur, quia uel esset illud,
CõuertiminiConuertimini ad me. quod habetur & apud Hiere.
& Oseam, & Ezechi. & Iohelem, & alios prophetas: uel ex illo præcepto, Diliges
dominũdominum
DeũDeum tuũtuum ex toto corde tuo. quod
habet̃habetur Deute. 6. & Matth. 22. & Luc. 10. Sed primùm, ut
dictum est, obligatio
nõnon est ad impossibile. Secundò id præceptum,
CõuertiminiConuertimini ad me, ut
patet ex propriis locis, fit ad peccatores actualibus peccatis, nec est mentio de aliis. Item ubi
habetur, quòd illud præceptum Conuertimini ad me, obligat statim potius quàm alia præcepta affirmatiua?
ItẽItem illud
præceptũpræceptum expressè
est de pœnitentia, ut patet locis suis, quia in
omnibus locis ponitur, Et agite
pœnitẽtiãpœnitentiam, uel
in ieiunio, fletu, &
plāctuplanctu, uel, à uiis uestris pessimis, sed ad pœnitentiam, ut est communis
sententia omnium,
nõnon tenetur aliquis statim.
ergo nec etiam ante peccatum. Aliud uerò præceptum de dilectione Dei refellitur eisdem ar|
gumentis. Item non tenetur quis statim credere, ergo neque
cõuerticonuerti.
ConsequẽtiaConsequentia est nota
ex Paulo ad Hebræos 11. Accedentem ad
DeũDeum
oportet credere quia est. Antecedens patet ex
eodẽeodem Paulo ad Roma. 10. Quomodo
credẽtcredent ei
quem
nõnon audierunt? quomodo
autẽautem audiẽtaudient sine
prædicãteprædicante? sed
nõnon quilibet statim potest habere
prædicatorẽprædicatorem, ergo neque potest credere.
Et
cõfirmaturconfirmatur ex
eodẽeodem loco Pauli, Quomodo
inuocabũtinuocabunt, in quem
nõnon crediderũtcrediderunt? sed de hoc
plura in 4.
qō.quaestio OppositũOppositum his partis tenet Capreolus 2. d. 40. quæstione unica ad
argumẽtaargumenta
Scoti
cõtracontra secundãsecundam quæstionẽquæstionem, ubi dicit, & uidetur tenere,
ꝙquod statim,
ꝙquod aliquis peruenit ad
usum
ratiõisrationis, refert se in suum
DeũDeum, aut peccat
mortaliter. Et putat se
ꝓbareprobare ex S. Tho. sed certè non probat.
SecũdaSecunda propositio, Omnis
* talis
tenet̃tenetur ad
actũactum aliquẽaliquem statim. Ista
ꝓpositiopropositio nõnon
uidet̃uidetur certa, sed est
ꝓbabilisprobabilis, licet sit
cõtracontra conmunẽconmunem sentẽtiãsententiam ScholasticorũScholasticorum. & est S. Tho. 1. 2.
q. 89. ar. 6. & 2. d. 41. q. 1. ad 7. ubi dicit,
ꝙquod statim
ꝙquod homo usum
ratiõisrationis habet, si faciat
qđquod in se
est, Deus ei
gratiãgratiam infundit, si
autẽautem nõnon, peccat
mortaliter, quia
tũctunc tempus est, ut de sua salute
cogitet, & ei operam det. Ista propositio probatur ratione S. Tho. ubi suprà, quia omnino
est grauissima
negligẽtianegligentia,
ꝙquod aliꝗsaliquis nõnon disponat
de ratione uitæ suæ, ex qua dependet salus &
|
dãnatiodamnatio eius. & cùm statim oportet aut bene
aut malè agere, neque homo posset suas actiones suspendere, uniuersaliter uidetur, quòd statim oportet disponere de summa uitæ, & de
agendis: aliâs uidetur grauissima negligentia.
Item si quis haberet
curãcuram alterius quo ad omnes actiones eius, &
depẽderetdependeret ex eo saluatio,
uel perditio illius, uidetur quòd peccaret
mortaliter, si non statim prouideret de salute alterius, si statim posset alius periclitari.
ergo multo plus obligatur de seipso. Item à
posteriori, quia aliâs sequitur, quòd aliquis
habẽshabens usum rationis facit totum quod debuit
in tota uita sua, & tamen damnabitur. consequens non uicetur credendum, ergo neque
id, &c. Consecuentia patet manifestè de illo,
Qui peruenit ad usum
ratiōisrationis, facit
totũtotum quod
debuit in tota uita sua in peccato originali,
qui si nullum actum tenetur habere statim: ergo si se haberet negatiuè, & moriatur, iam patet quòd facit totum, ad quod tenebatur, &
tamen damnabitur. & confirmatur, ille ergo
seruat omnia mandata, & tamen non saluabitur. ergo non esset uniuersaliter uerum, quod
Dominus dicit Matth. 19. Si uis ad uitam ingredi, serua mandata. Item si non tenetur statim, ergo poterit tunc solùm peccare uenialiter, & tunc si ille sit in peccato originali, erit
|
cũcum solo ueniali & originali, quod uidetur inconueniens, quia
nõnon puniretur in limbo, quia
non habet pœnam sensus neque in purgatorio, quia est uia ad gloriam: neque in inferno. Tertia Talis
* tenetur se
cõuertereconuertere in
bonũbonum
eo modo, quo potest tunc, id est conformiter
ad cognitionem quam habet. Ista probatur ex
præcedenti: quia si teneretur ad aliquem
actũactum,
non potest esse
incognitũincognitum. ergo oportet quòd
sit conformiter ad cognitionem quam habet.
Pro quo est considerandum quòd (ut suprà
tactum est) prima deliberatio non potest esse
circa particularem materiam
moralẽmoralem, quia nec
esse est intellectum à notioribus procedere. 1.
Phy. & sicut simpliciter in cognitione ens est
prius notum, quàm species, aut genera: ita in
cognitione practica principia uniuersalia &
conclusiones etiam magis uniuersales, sunt magis notæ, & oportet intellectum ab illis incipere, ut est id
pricipiumprincipium, Oportet uiuere
cõformiterconformiter ad rectum rationem, expedit homini honestè uiuere,
nõnon est facienda iniuria, uel
aliquod huiusmodi, quod potest esse notum
lumine naturali, etiam apud illum, qui educatus est sine notitia, aut religione Dei: aliquod
tale principium, ut colendus est Deus à me, oportet me seruare legem Dei, non licet agere
contra præceptum dei, uel aliquid simile. Est
|
enim impossibile, ut prima cognitio, uel deliberatio sit de eleemosyna aut de temperantia.
Dico ergo, quòd cum primum homo habet tale iudicium sufficienter deliberatum, tenetur
habere propositum bene agendi conformiter
ad id iudicium: & si cognoscat Deum, tenetur
formaliter conuerti in Deum, puta, uolo, aut
propono seruare
legẽlegem Dei, uolo colere Deum:
sin autem non cognoscat, satis est ut proponat bene uiuere
cõformiterconformiter ad
dictamẽdictamen. ut propono uiuere secundum rationem, uolo honestè agere, nolo male agere. Hoc expressè dicit Sanctus Thoma. de ueritate, quæstio. 14. arti. 11. ad primum. ubi dicit de eo, qui nutritus
esset in syluis, quòd si faciat quod in se est, ad
prouidentiam Dei spectat subuenire in necessariis, & declarat quid sit facere, quod est in se,
dicens, quòd est sequi dictamen legis naturalis
cũcum appetitu boni, & fuga mali. & quòd hoc
sufficit, constat manifestè ex dictis. Neque
obstat quod
quidãquidam dicũtdicunt, quòd si hoc faciat,
iam Dominus illuminabit eum de fide. Quidquid enim sit de hoc, de quo statim dicam, sed
saltẽsaltem prius est hoc ipsum facere quod in se est,
quàm quòd illuminetur, & sic illa illuminatio
nõnon spectabit ad primum tempus usus rationis.
Et confirmatur ista conclusio cum præcedente, nam quilibet tenetur recipere fidem &
legẽlegem
|
Christi, cum primum ei fuerit
sufficiẽtersufficienter promulgata, neque liceret alicui differe in certum
tempus, neque fatis esset accipere semel in uita, sed tenetur proponere uiuere in lege Christi, & ipsum colere. ergo etiam cum primum ei
est promulgata lex naturalis, tenetur eam recipere, sed non recipit, nisi proposito seruandi
illam, & uiuendi conformiter ad legem, ergo
tenetur habere tale propositum. Consequentia uidetur nota, quia non minus obligat lex
naturalis, quàm Christiana, cùm sit æquè diuina. Promulgatur autem lex naturalis per hoc,
quòd aliquis cognoscit, quòd uiuendum est
conformiter ad rectam rationem, ut quòd nocendum non est proximo, uel aliquid simile.
& confirmatur iterum, quia uidetur impossibile, ut quis deliberet de uita & salute sua, &
cognoscat quòd expedit sibi ad bene esse uel
felicitatem, ut bene uiuat, & uitet
malũmalum, ut
nõnon
faciat iniuriam, & quòd suspendat actum uoluntatis, & non proponat uel sic uel aliter uiuere. Neque puto, ut quisquam, etiam de industria, hoc possit facere, scilicet suspendere
omnem
actũactum uoluntatis cum tali deliberatione. Prima autem cogitatio, quæ occurrit in primo instanti usus rationis, est, ut cogitet in genere & in uniuersali de salute sua. & S. Tho. dicit 1. 2. q. 89. arti. 6. id est de bene esse suæ salu|
tis, uel quod in
cõmunicommuni expediat ei. si ergo uidetur impossibile ut non habeat actum, &
nõnon
licet habere
actũactum auersum à bono, ergo oportet quòd habeat actum conuersum ad bonum.
Ex dictis patet corollarium, quòd non solùm
apud eum, qui nullo modo cognoscit Deum
sufficit talis conuersio ad bonum & sine Deo,
sed etiam aliquando apud eum, qui sit bene
educatus in religione, & cultu Dei. Patet, quia
dato quòd sit institutus in fide, potest fieri prima deliberatio per solum lumen naturale, &
conuersio etiam illo modo sufficit. Ad hunc
ergo sensum intelligenda est celebrata opinio
Sancti Thomæ de
cõuersioneconuersione in Deum in primo instanti usus rationis, qui nihil aliud uult
habere, nisi quòd cum primum quis actu cogitat & deliberat de uita sua, oportet ut habeat
propositum ad bonum, siue in uniuersali, siue
etiam diuinum conformiter ad cognitionem.
Et hoc modo erit probabilis & sententia
cõsonaconsona rationi. Et hæc est conclusio non solùm
theologorum, sed philosophorum etiam sententiis celebrata, de qua nobilem illam
sabulãsabulam
ueteres prodiderunt, de illo nobili Hercule:
cũcum
ille scilicet ad hoc ætatis peruenisset, de quo
in præsentia disputamus, & solicitus esset an
uiam potiùs sequeretur uirtutis & laboris, an
uoluptatis & desidiæ, duas illi matronas subi|
tò astitisse,
uirtutẽuirtutem scilicet ac uoluptatem, uariisq́ue
incitamẽtisincitamentis & suasionibus
utrāqueutramque conatam ut ad se animam Herculis traheret, sed
uicisse tandem uirtutem, atque Herculem in
suam sententiam & contubernium traxisse. Simile est quod S. Tho. uult & docet, ut cùm scilicet primo quis solicitus est, ac deliberat, an
potius sequitur bonum, aut malum, uitium, an
uirtutem, non se expediat ab eo
cõsilioconsilio, & deliberatione priusquam constituat ac proponat
meliorẽmeliorem partem, id est uirtutem, potius sequi.
Et ad hoc præceptum conuersionis tenentur
non solùm qui ad tale tempus perueniunt sine gratia, sed etiam baptizati, qui gratiam habent: præceptis enim non satisfacit, quis per
gratiam, aut omnino per
aliquẽaliquem habitum, sed
per actum. Ad argumentum in
contrariũcontrarium. Ad
primum dico, quòd
perueniẽsperueniens ad usum rationis ignorabat hoc
præceptũpræceptum sub illa lege,
CõuertiminiConuertimini ad me, in primo
instãtiinstanti usus rationis, uel alia simili forma. sed cognoscit, quòd
oportet seruare, legem Dei uel oportet uiuere
secundum rectam rationem, uel huiusmodi iudicium, quia est ista prima deliberatio, & per
hoc patet ad prima tria
argumẽtaargumenta. Ad
quartũquartum,
concedo, quòd postea non tenetur, quia iam
est transgressus illud
præceptũpræceptum, licet posset dici, quòd per se tenetur quo ad usque impleat.
|
Ad quintum nego
consequẽtiamconsequentiam. Ad sextum
dico,
ꝙquod, ut dictum est, est impossibile, uel ualde difficile, ut sic deliberans
nõnon habeat uel bonum propositum, uel malum, & si habeat
malum, iam de eo pœnitet. Si quis enim ha
bet propositum non seruandi legem
Dei, pœniteat de illo. Et ista
pro præsente Relectione sufficiant.