ERAT quæstio, Quid homo possit cum
primum peruenit ad usum rationis: circa
quam maximè occurrunt quatuor dubia. Primum, An
* homo cum primum peruenerit ad
usum rationis, possit Deum cognoscere. Et ut
omissis certis & facilioribus, ueniamus ad nodum difficultatis, loquamur de homine edu|
cato in Barbaria, sine instructione, & mentione Deitatis, & religionis, An talis possit cognoscere Deum cum primum peruenerit ad
usum rationis. & uidetur quòd sic. Primò illud est per se notum, saltem apud S. Tho. 1. p. q.
2. arti. 1. ergo non indiget tempore ad cognoscendum. Secundò quòd regula theologorum
est, quòd facienti quod in se est, Deus non deficiet in necessariis ad
salutẽsalutem: sed credere quòd
Deus est, est necessarium ad salutem. ad Hebr.
11.
AccedẽtemAccedentem ad Deum oportet credere, quia
est, & quia
inquirẽtibusinquirentibus se remunerator est: ergo si facit quod in se est,
nõnon ignorabit. Et confirmatur ex illo 1. Iohan. 2. Vnctio eius docet
uos de omnibus. In contrarium est, quia cognoscere quòd Deus est sine doctore extrinseco, est ualde difficile, habitat enim lucem in accessibilem, & cognosci non potest, nisi per ea,
quæ facta sunt: & oculus noster se habet ad manifestissima naturæ, sicut oculus noctuæ ad lumen solis, & ita uidetur de Deo. Et item Apostolus Roma. 10. Quomodo credent ei, quem
non audierunt? & ponamus quòd nihil audiuit: ergo nihil potest talis cognoscere, Ad hoc
respõdeorespondeo per propositiones. Prima est, Ad
* cognoscendum quòd Deus est, saltem sine doctore extrinseco, homo indiget
nõnon paruo tempore,
etiãetiam post capacitatem ad
percipiendũpercipiendum di|
sciplinas. Quæ propositio primò probatur sufficienter argumentis factis. Item, quia si potest
cognosci, hoc maximè est argumentis, & rationibus procedentibus ex solo lumine naturali, & experientia rerum, & cognitione creaturarum, sicut uidetur dici ad Rom. primo. sed
hoc est ualde difficile, ut patet ex rationibus factis, tum ab Aristo. tum aliis philosophis, &
doctoribus, quæ sunt difficiles, & procedunt
ex principiis, quæ indigent magno ingenio,
& doctrina, & hæc accepta à maioribus opinione, & commota iam disputatione de Deo
quanto difficilius inuenta & cognita, etiam
apud eum, cuius auribus nihil unquam de
Deo insonuit. Neque dubitandum mihi uidetur de hac propositione. De qua difficultate
egregiè Cicero, in libro de natura Deorum
sub persona Cottæ contra Balbum & Velleium,
quāquamquanquam Velleius hanc dicebat esse prænotionem & prolepsym insitam animis hominum Deos esse. Secunda propositio,
* Si
quis non habet doctorem extrinsecum, uidetur
ꝙquod pro
tẽporetempore possit habere
ignorantiãignorantiam inuincibilẽinuincibilem de Deo. probatur ex prima, & probationibus eius. &
cõfirmaturconfirmatur, quia S. Tho. q. 10.
2. 2. artic. 1. dicit, Quòd apud eos, qui nihil audierunt de fide, infidelitas siue
ignorãtiaignorantia fidei
non est
peccatũpeccatum, sed profectò omnino uidetur
|
eadẽeadem ratio de illa, Deus est, apud omnes qui nihil
audierũtaudierunt de deo, sicut de aliis propositionibus fidei: &
eadẽeadem uidetur
intẽtiointentio Augu. lib. 83.
q. & per hoc facilè posset
respõderiresponderi ad
dubiũdubium
negatiuè, scilicet quòd uidetur
dicẽdũdicendum,
ꝙquod non
omnis talis potest cognoscere
DeũDeum,
cũcum primũprimum
peruenit ad usum rationis. Et ad
argumẽtaargumenta esset facilè
respõdererespondere.
NãNam ad
primũprimum dicitur ex illo Aristo. Oculus noctuę, &c. & 1. Phy.
NõNon eadẽeadem sunt nobis nota & naturę. Ad
secundũsecundum dicitur,
ꝙquod saltẽsaltem priùs esset
ꝙquod iste quæreret, & laboraret ad
inueniẽdũinueniendum, &
tũctunc Deus prouideret, &
iam
saltẽsaltem pro aliquo
tẽporetempore ignoraret. Et
itẽitem
Deus non semper prouideret
docẽdodocendo: quia clarum est, quòd aliquis etiam faciens quod in
se est, potest habere
ignorãtiamignorantiam de necessariis,
ad salutem, putà de Christo, & de præceptis,
saltem pro tempore: sed Deus prouideret, uel
uel illuminando, uel non imputando ignorantiam. sed de hoc latiùs in 3. & 4. q. Sed his non
obstantibus sit tertia propositio probabilis,
NusquãNusquam * est, nec unquam fuit natio, nec erit,
ubi non sit notitia de Deo probabilis, & cui
omnes rationabiliter
teneant̃teneantur credere. Ista propositio, fortasse non poterit ita manifestè probari, sed certè
apparẽterapparenter.
PrimũPrimum in historia
nũquãnunquam legimus tam
barbarãbarbaram, &
efferãefferam nationem,
quę
nõnon habeat aliquem religionis
ritũritum, & puta|
ret deum esse. ut Balbus, & Velleius eloquenter apud Ciceronem disputant. Et patet ex
omni historia tam sacra quàm profana: & si
qua fuit natio, facilè potuerunt scire ex aliis nationibus, apud quas seruata fuit opinio de
Deo. Ita hoc fuit multo tempore notum, &
receptũreceptum in toto orbe
etiãetiam post diluuium. ergo
nunquam traditum est obliuioni, quin perseueraret in memoria hominum. Item Deus est
administrator & gubernator orbis, ut ex fide
notum est: sed in administratione hominum
maxima pars est religio, religio autem nulla
esse potest sine cognitione Dei. ergo adhuc
ostensum est homines per seipsos cognoscere.
Probatur, Quia pater meus usque modo operatur. Et Sapientiæ 14. Tu pater gubernas omnia. Item Sapientiæ 8. Sapientia attingit à fine
usque ad finem, &c. Item Deus uult omnes homines saluos fieri, qui
nõnon possunt esse salui nisi per cognitionem Dei: non possunt nisi cum
magna difficultate, & multo
tẽporetempore cognoscere Deum, si Deus permittet tolli
memoriãmemoriam &
cognitionem sui ab hominibus, nulla posset
esse religio, quod non esset congruum Prouidentiæ diuinæ, &
sapiẽtiæsapientiæ ipsius, qui disponit
omnia suauiter, & attingit, &c. quod nullus sapiens homo permitteret, si posset impedire. Et
cõfirmaturconfirmatur, quia
etiãetiam præcepta iuris naturalis,
|
& decalogi non sunt per se nota, & tamen ex
prouidentia Dei doctores concedunt, quòd
non stat ignorari, saltem nisi ex malitia, in
quacũquequacumque prouincia, & natione. ergo
cũcum multo magis ad uitam
humanãhumanam exigatur cognitio
Dei, quàm
præceptorũpræceptorum, nullo modo est dicendum,
ꝙquod Deus permittat aboleri
memoriãmemoriam deitatis.
ItaItaque semper homo si uellet adhibere
diligẽtiãdiligentiam, posset cognoscere
DeũDeum esse. Et si
cõtracontra
hoc quis arguat,
ꝙquod per millia annorum maior
pars hominum falsos Deos coluit, &
nullãnullam habuit
notitiãnotitiam ueri Dei, dico
ꝙquod nunquãnunquam uidẽturuidentur
defuisse philosophi, & ueri
sapiẽtessapientes, qui
unitatẽunitatem ueri dei
affirmarẽtaffirmarent, ut patet ex Apostolo ad
Ro. 1. & ex historia. Et si hoc
uerũuerum erat circa
tẽporatempora Apostoli, multo magis uidetur uerisimile superioribus
tẽporibustemporibus,
quãdoquando minus
distabãtdistabant à lege naturæ & memoria
PatrũPatrum: & alii
tenebãturtenebantur rationabiliter illis credere. & sic Deus
semper
sufficiẽtersufficienter cõsuluitconsuluit, &
ꝓuiditprouidit.
SecũdòSecundò,
possemus dicere
etiãetiam si
gẽtilesgentiles habeãthabeant falsas sectas de deo,
tamẽtamen semper hoc erat omnibus
cõmunecommune,
ꝙquod erat aliquis Deus, siue unus, siue plures, cui
debebãtdebebant cultũcultum, et
religionẽreligionem: et sic siquis
uel ignorabat, uel negabat, uel dubitabat, aut
ex culpa sua, ut Diagoras,
ꝗqui atheos dictus est,
& Theodotus, qui
deorũdeorum naturãnaturam apertè
substulerũtsubstulerunt, & Protagoras sophista, qui in
dubiũdubium
|
reuocauit, quo nomine
AtheniẽsiumAtheniensium iussu urbe & agro est exterminatus, libriq́ue eius in
cõcioneconcione cõbusticombusti. Et ex hoc
respõdeturrespondetur affirmatiuè ad
quęstionẽquęstionem, scilicet
ꝙquod quilibet cum
primũprimum
peruenit ad usum rationis, potest habere
notitiãnotitiam Dei. Sed quia
etiãetiam si ista uera sint (ut certè
sunt) tamen non probantur, quia saltem breui
tempore posset aliquis esse sine notitia Dei.
Ideo potest poni quarta propositio,
ꝙquod * potest
quis peruenire ad usum rationis, & pro aliquo
tẽporetempore nõnon habebit
notitiãnotitiam Dei, quia argumenta hoc uidentur probare. Et ita tenet Caiet. q.
10. ar. 4. 1. 2. expressè. Et quanquam ita sit, ut dictum est,
ꝙquod Deus gerit
prouidẽtiãprouidentiam manifestandi
nomẽnomen suum, non respondet ad casum de eo,
qui nutritur in sylua sine
mẽtionementione religionis:
nam Deus ordinaria uia
nõnon prouidet, nisi per
causas
secũdassecundas, & de doctrina per prędicatores
ad Ro. 10.
SecundũSecundum dubiũdubium est, An
* quilibet talis possit bene moraliter agere. Et quia de alio
nõnon est difficultas, perseuerat
dubiũdubium de illo, qui
ita educatus extra
religionẽreligionem, & sine doctrina,
&
mẽtionementione Dei. De hoc dubio Grego. 2. d. 38.
& priùs dist. 26. contendit,
ꝙquod ad
actũactum moraliter bonum requiritur circunstantia ultimi finis, qui est Deus. Itaque nisi actu, uel habitu
actus referatur in Deum, actus
nõnon solùm non
est bonus, sed est malus, & peccatum. Idem
|
uidetur tenere
OchãOcham in 1. d. 1. q. 1.
quẽquem sequitur
Almain in Mora. c. 14.
quantũquantum ad hoc
ꝙquod ad
bonitatẽbonitatem moralẽmoralem requiritur
circũstantiacircumstantia ultimi finis. sed
uidẽturuidentur æquiuocare de actu moraliter
bono. unde
OchãOcham apud Gab. 2. dis. 28. tenet,
ꝙquod
ad
actũactum moraliter
bonũbonum nõnon requiritur
ꝙquod referatur in
DeũDeum. Et ita tenet Gabriel illic, & est
cõmuniorcommunior opinio, de qua nos
etiãetiam latè in lectionibus ordinariis diximus. Et ideo
quantũquantum spectat
solũsolum ad hoc
dubiũdubium, patet,
ꝙquod secundũsecundum Grego. dicendum sit,
ꝙquod si quis non cogitat Deum
pro illo
tẽporetempore, non potest bene moraliter agere. Contra quam opinionem argumentor sic,
Quia sequitur, quòd nulla uia posset ille, qui
aliquãdoaliquando ignoraret
DeũDeum, peruenire ad cognitionem eius,
saltẽsaltem nisi casu haberet exteriorem
doctrinãdoctrinam. Probatur & maximè
secũdũsecundum sensum
eius, loco citato, quia non potest peruenire ad
talẽtalem cognitionem sine speciali auxilio Dei, sed
iste nullo modo potest se disponere ad tale
auxiliũauxilium, quia per omnes actus suos
nõnon potest.
SecũdòSecundò sequitur,
ꝙquod talis esset perplexus, quia
nõnon
potest
saltẽsaltem statim cognoscere
DeũDeum, &
tamẽtamen tenetur seruare pręcepta
secũdũsecundum eundẽeundem, 2. d. 34. &
nõnon potest seruare nisi
ꝑper actũactum malũmalum, ergo est perplexus, quia ipse
nõnon ponit actus
indifferẽtesindifferentes inter
bonũbonum &
malũmalum, imò uidetur
ꝙquod talis actus sit
mortalis
ꝗaqua est fruitio creaturæ. hoc
argumẽtũargumentum
|
aliter solui
nõnon potest, nisi dicendo, quòd talis
potest cognoscere Deum cum speciali auxilio
Dei, & sic iam non est perplexus, quia potest
uitare illud peccatum, saltem cum speciali auxilio, sicut ipse sibi respondet in illa d. 26. Sed
hoc impugnatur uehementer, quia stat, quòd
non detur tale
auxiliũauxilium, & hoc sine culpa illius.
ergo iam
nõnon poterit uitare
peccatũpeccatum.
AssumptũAssumptum
patet, quia non omnibus datur illud speciale
auxiliũauxilium ad cognoscendum
DeũDeum (ut etiam ipse
habet fateri) multi enim
perseuerãtperseuerant in tali ignorantia, & hoc non est propter culpam actoris,
quia non potest illud uitare
antequãantequam illuminetur
secundũsecundum ipsum. ergo adhuc manet perplexus. Item, uel ad hoc quòd illuminetur, requiritur,
ꝙquod iste aliquid faciat uel non: si non, ergo
non est in potestate ipsius quòd illuminetur,
& sic erit perplexus sine culpa sua. Si oportet
eum aliquid facere antequam illuminetur,
cõtràcontrà, Illud non potest esse nisi peccatum: peccatum
autẽautem non requiritur ad
illuminationẽilluminationem. ergo. Item ipse in eadem d. dicit, quòd
nullũnullum potest esse meritum etiam de congruo ad
primãprimam
gratiãgratiam, uel ad
auxiliũauxilium speciale. ergo non requiritur dispositio, quia illa uideretur
meritũmeritum de
cõgruocongruo.
ItẽItem, dato
ꝙquod ex culpa sua talis
nõnon illuminaretur, adhuc esset inconueniens, quia ex culpa
præcedẽtipræcedenti necessariò incideret in
nouũnouum pecca|
tum. Ad hoc
argumentũargumentum respondet necessariò
Greg.
ꝙquod non obstante,
ꝙquod Deus negaret alicui
speciale
auxiliũauxilium ad
uitãdumuitandum peccatũpeccatum, nihilominus
imputaret̃imputaretur ei, quia ista priuatio uel
ignorãtiaignorantia est ex peccato originali. Et ita
respõdetrespondet expressè in illa di. 26. q. 1 in fi. sicut si quis ex
ignorãtiaignorantia,
quãquam incurrit, uel ex originali peccato ageret quod
nõnon debet. Sed hoc profectò
nõnon uidetur catholicè
dictũdictum.
ItẽItem, quòd iste, qui
nũquamnunquam
aliquid audiuit de Deo, cognoscat
DeũDeum esse,
& uult
finẽfinem & omnia
referẽdareferenda in ipsum,
nõnon solùm est speciale
auxiliũauxilium, sed etiam spiritus prophetiæ. ergo si quis ita natus & educatus esset
sine religione & doctore, nullo pacto posset
uitare
peccatũpeccatum, nisi in ipso primo
instãtiinstanti usus
rationis,
antequãantequam quicquãquicquam boni aut mali egisset, reciperet
spiritũspiritum prophetiæ: quia quicquid
priùs faciat,
neneque erit
peccatũpeccatum,
etiãetiam si Deus post
duos dies mittat
angelũangelum aut
prædicatorẽprædicatorem. Imò
dato
ꝙquod statim mittat
prædicatorẽprædicatorem, impossibile
est uitare
peccatũpeccatum,
ꝗaqua ipsum audire
prædicatorẽprædicatorem erit
peccatũpeccatum,
cũcum potest credere priùs quàm
audiat. Hæc sunt absurdissima: & ideo si quis
uellet omnino defendere,
ꝙquod ad
actũactum moraliter
bonũbonum requiritur
circũstantiacircumstantia ultimi finis, oporteret ut teneret simul,
ꝙquod actus
carẽscarens illa circunstantia esset
indifferẽsindifferens,
neneque tamẽtamen hoc satis faceret, quia
magnũmagnum incõueniensinconueniens uidetur,
ꝙquod actus
|
indifferens
reꝗriturrequiritur ut illuminetur à Deo. Sed
quia in moralibus
nõnon oportet
solicitũsolicitum esse, an
possit aliqua sententia & opinio defendi, aut
quomodo
respõderiresponderi possit
argumẽtisargumentis, sed considerare potiùs,
ꝗdquid uerisimilius sit. ideo sit ad
dubium propositio. Prima propositio, Omnis
* homo cum primum ad usum rationis peruenerit, etiam si
DeũDeum neneque cognoscat,
neneque possit cognoscere, potest bene moraliter agere.
Hæc probatur propositio, quia (ut
dictũdictum est) liberum
arbitriũarbitrium est facultas rationis &
uolũtatisuoluntatis: ergo
quicũquicumque habet liberum
arbitriũarbitrium, potest
nõnon solùm cognoscere bonum &
malũmalum, sed
etiãetiam facere & uelle, ut suprà
dictũdictum est.
nõnon loquũturloquuntur theologi aut philosophi de usu rationis aut
liberi arbitrii, nisi in ordine ad
bonũbonum &
malũmalum,
& ideo uocantur
amẽtesamentes & insani:
ꝙquod si ad
actũactum
bonũbonum requiritur relatio in
DeũDeum, talis qui non
cognosceret
DeũDeum,
nõnon solùm
nõnon posset bene agere, sed
neneque cognoscere quid
bonũbonum esset.
ItẽItem,
si ad bene
agẽdũagendum requiritur relatio in
DeũDeum, uel
hoc est de iure naturali, uel positiuo & diuino.
PrimũPrimum nõnon uidet̃uidetur, cùm hoc
nõnon sit
notũnotum in lumine naturali, imò
secũdũsecundum sentẽtiãsententiam Greg.
neneque cognosci
quicꝗdquicquid esse potest sine auxilio speciali.
ergo
nõnon est de iure
nālinaturali. positiuo, aut
nõnon cõstatconstat
uñunde.
neneque n.enim Paulus
cũcum dixit,
OĩaOmnia in
gloriãgloriam Dei facite, uoluit
aliꝗdaliquid nouũnouum ius
ꝓmulgarepromulgare,
neneque aliꝗsaliquis
|
philosophorum hoc unquam dixit, qui tamen
lumen naturale
habebãthabebant. Item, dato quòd esset
præceptum illius relationis, Paulus apertè excusat
ignorantẽignorantem, ad Rom. 10.
Quomodo inuocabunt in quem
nõnon crediderunt? Quòd si non
credere est sine culpa, ut suprà
probatũprobatum est, ergo
nõnon inuocare, uel
nõnon referre in
illũillum actiones
suas erit sine culpa. Et quidem de relatione formali in Deum, uel concomitante, uel
etiãetiam præcedente. Ita tenet Caiet.
1. 2. q. 10. art. 4. Dicit tamen quòd per hoc,
ꝙquod actus humani referantur in bonum
obiectũobiectum, feruntur in
DeũDeum, quia
feruntur in res eo modo, quo Deus instituit,
sicut & omnia naturalia fiunt propter
finẽfinem. 2.
Physic. & tamen non semper referuntur in
talẽtalem
finem ab ipso agente, ut actus hirundinis cùm
cõponitcomponit nidũnidum, aut formicę cùm frumentatur
in æstate,
referũturreferuntur quidem ad certos fines,
nõnon
ab hirundine uel formica, sed à superiori intelligentia. Ita cùm homo operatur bonum ex genere, licet non referat in
DeũDeum, tamen illi actus
relati sunt in Deum ipsum, hoc dicit S. Tho. 2.
d. 38. art. 10. Rerum (inquit) omnium unus est
finis ultimus, id est Deus. Ita &
uolũtatumuoluntatum omniũomnium unus est finis ultimus, scilicet Deus. nihilominus sunt alii fines proximi, & si secundum illos fines seruatur debita relatio uoluntatis in ultimum
finẽfinem, erit recta uoluntas. De|
bita autem relatio seruatur
secundũsecundum illum
finẽfinem,
quo
uolũtasuoluntas nata est
ultimũultimum finem participare,
omnia propter semetipsum operatus: sicut seruus, qui
suũsuum officiũofficium facit, si eius dominus constituit, uirtualiter facit propter
dominũdominum, & ad
finẽfinem, quem dominus ordinauit. Et uidetur facere ad hoc, quòd S. Tho. dicit 1. 2. q. 21. ar. 3 &
4.
ꝙquod homo natura est animal ciuile & sociale.
Qui
autẽautem in societate aut ciuitate uiuit, pars est
ciuitatis. Qui ergo aliquid in
bonũbonum & in
commodũcommodum facit alicuius priuati hominis, facit
etiãetiam
in bonum
publicũpublicum &
cõmunecommune, sicut qui priuatum
hominẽhominem lædit,
bonũbonum cõmunecommune lædit, cuius
ille est pars, atque laudem &
præmiũpræmium meretur,
non à priuato homine solùm, sed
etiãetiam à tota ciuitate aut collegio, & eadem ratione ab eo qui
pręsidet collegio & ciuitati humanę, & si nihil
de Deo cogitet. Et certè hoc naturalis ratio dictat. Et confirmatur, Certè enim uidetur
iniquũiniquum & contra Dei
bonitatẽbonitatem excogitatũexcogitatum,
ꝙquod offendatur Deus
etiãetiam ab illo, qui nihil minus cogitat, quàm
DeũDeum offendere. & tamen bene agere nemo potest, nisi Deo placere studeat, nec
est quisquam qui
nõnon laudet uel probet factum
aut
bonũbonum collatũcollatum in amicum
suũsuum, aut
utrũqueutrumque
necessarium,
etiãetiam qui sibi nullo modo ualuerit
gratificare. Vt quid ergo affirmamus
DeũDeum cõdẽnarecondemnare, & omnia officia collata in Dei filios,
|
qui non respectu Dei faciunt,
neneque Deus præcepit parentes honorare propter
DeũDeum, sed honorare solùm: & ita de aliis præceptis ita implere, ut rebus ipsius expediebat. sunt enim pręcepta distincta de cultu diuino, & de
rebꝰrebus humanis:
atatque adeo nihil necesse est in omnibus aliis
actibus Deum colere. Secundum
dubiũdubium in hac
secunda quæstione est, An
* omnis talis perueniens ad usum rationis possit peccare. Et loquimur semper de illo qui nec
DeũDeum cognoscit,
nec potest cognoscere. Et pro parte negatiua
fiunt argumenta, neque leuia, neque ita facilè
expedibilia. Videtur enim,
ꝙquod ille qui
DeũDeum non
potest cognoscere, pro eo quidem
tẽporetempore neque peccare
quidẽquidem possit. & primò
quidẽquidem, quia
Deum esse, imò Deum esse
dominũdominum, est præambulum ad legem diuinam: ut S. Tho. ait. 2. 2.
q. 16. arti. 1. quia
pressupponiturpraesupponitur ante
susceptionẽsusceptionem legis, ut quis fateatur
subiectionẽsubiectionem legislato ri, iuxta illud,
AccedentẽAccedentem ad
DeũDeum oportet credere quia est.
neneque est intelligibile, ut quis recipiat
legẽlegem ab illo,
quẽquem non cognoscit
superiorẽsuperiorem.
Vnde qui
nõnon tenetur recipere aut cognoscere
DeũDeum, aut
legislatorẽlegislatorem, neque legem eius tenetur
recipere. ergo iste,
quẽquem ponimus sine culpa sua
ignorãtẽignorantem DeũDeum,
nõnon tenet̃tenetur recipere
legẽlegem Dei,
neneque
illi obedire. Sed
peccatũpeccatum est
dictũdictum, uel
factũfactum, uel
cõcupitusconcupitus cõtracontra legẽlegem Dei. ergo. Et
probat̃probatur au|
thoritate Aug. 22.
cõtracontra Faust. & Ambr. dicunt
enim quòd est
cælestiũcælestium inobedientia
mãdatorummandatorum. ergo uidetur
ꝙquod in tali non possit esse
peccatũpeccatum. Et
cõfirmaturconfirmatur, Ego
nõnon habeo dominum
neque
superiorẽsuperiorem cui tenear obedire. ergo non
obligor aliqua lege. ergo
nõnon pecco.
CõsequentiæConsequentiæ uidentur notæ, quia nullus tenetur aliqua
lege, nisi superioris: neque peccat, nisi
faciẽdofaciendo
contra id ad quod tenetur. Sed antecedens est
inuincibiliter creditum ab isto. ergo & consequens, & per consequens excusatur
ignorãtiaignorantia
inuincibili. Item sequitur, Non est Deus, ergo
nullum est peccatum. Et
consequẽtiaconsequentia uidetur
nota, quia peccatum non est nisi contra legem
Dei. Antecedens est inuincibiliter
creditũcreditum ab
isto, ergo & consequens. Et confirmatur, quia
si per impossibile non esset Deus, nullus obligaretur. Sed pro eodem uidetur haberi, quòd
non sit Deus, & quòd non possit cognosci an sit, sicut quantùm ad obligationem, pro eo
facto habetur, quòd quis non haberet regem,
uel ignoraret inuincibiliter se non habere regem, omnino est
absurdũabsurdum dicere quòd rex obliget me, de quo ego inuincibiliter iudico,
ꝙquod
nõnon est rex meus. Et
probat̃probatur, quia in omni mortali est auersio à Deo. ergo si
nõnon esset Deus, uidetur quòd
nõnon esset mortale. Item Apostolus
Ro. 4. Vbi non est lex, neque præuaricatio. ubi
|
per
præuaricationẽpræuaricationem nihil aliud uidetur intelligere, nisi peccatum, ergo ubi ignoratur lex inuincibiliter, etiam non erit
peccatũpeccatum, quia idem
uidetur
iudiciũiudicium,
ꝙquod non sit lex, &
ꝙquod ignoretur.
Et confirmatur, quia lex non obligat nisi promulgata: in decretis leges instituuntur
cũcum promulgãturpromulgantur. Si ergo quis ignoret legem,
nõnon obligatur lege.
ItẽItem quia actus est bonus, uel malus
inquantum est conformis, uel difformis rationi. 2. Eth. Sed ratio humana
nõnon habet uim obligandi neque
rationẽrationem legis nisi à lege diuina. ergo qui propter
ignorantiãignorantiam excusatur à lege diuina, ergo à lege rationis. Et
cõfirmaturconfirmatur, quia
leges humanæ non obligant nisi uirtute legis
diuinæ, quia omnis potestas à domino Deo
est, ad Ro. 13. & Dominus in Euan. Io. 19. Non
haberes
potestatẽpotestatem aduersus me ullam nisi tibi
desuper esset datum. ergo
etiãetiam neque ratio humana habet uim obligandi nisi à lege diuina.
ItẽItem omne
malũmalum est malum, quia prohibitum à
lege æterna. ergo si ignoratur lex æterna, uidetur
ꝙquod excuset à peccato: sed qui ignorat
DeũDeum,
ignorat legem Dei, ut probatum est. ergo excusatur à peccato. Antecedens est S. Tho. 1. 2. q.
71. ar. 6. ad quartum, ubi dicit, quòd omne peccatum est malum, quia prohibitum intelligitur peccatum iure positiuo. Sed omne
peccatũpeccatum
est malum, quia prohibitum lege ęterna. Item,
|
uidetur quòd S. Thom. dicit illic ad quintum,
Peccatum quidem à philosopho consideratur
ut est contra rationem, sed à theologo ut est
offensa Dei. Mirabile
autẽautem uidetur,
ꝙquod quis offendat
DeũDeum,
quẽquem neneque cognoscit,
neneque tenetur
cognoscere. Et confirmatur, quia ponamus
ꝙquod
talis
antequãantequam cognoscat, neque possit cognoscere, sed incipiens inquirere an sit Deus, néc
ne, habet tale propositum, si
scirẽscirem esse Deum,
ego uellem placere illi in omnibus, tunc uidetur quicquid faciat, quòd excusetur. Item si
quis ignoret inuincibiliter Dominum,
nõnon tenetur præceptis Domini: ergo qui ignorat
Deum, non tenetur præceptis Dei. Item habet
ignorãtiamignorantiam inuincibilem obligationis ad pœnam neque inferni neque purgatorii, ergo uidetur
ꝙquod saltẽsaltem nõnon imputetur ei
peccatũpeccatum.
ItẽItem facit
id, si non uenissem, & loquutus eis non fuissem, peccatum non haberent. ergo à simili si
non cognoscatur Deus. & Iohan. 15. & 14. Ista
& alia similia, quæ pro parte negatiua afferri
possent, certè non parum mouere possunt ad
suadẽdamsuadendam partem negatiuam, quòd scilicet
antequãantequam cognoscat, aut cognoscere possit
DeũDeum,
non potest peccare. Pro parte autem affirmatiua non oportet multa adducere, cùm sit consensus omnium doctorum, quòd quicunque
habet usum rationis, potest bene uel malè age|
re. Imò hoc uidetur ex diffinitione usus rationis, aut liberi arbitri. probatur tamen, quia aliqui actus sunt intrinsecè mali, ut
mendaciũmendacium ex
sententia Augustini, &
doctorũdoctorum: ergo si fiat ab
habente usum rationis, erit peccatum.
ItẽItem probatur apertè ex illo Psal. 4. Multi dicunt, Quis
ostendit nobis bona? signatum est super nos,
&c. ubi uidetur tolli excusatio
ignorãtiæignorantiæ.
ItẽItem,
aliâs prima principia non essent necessaria, puta,
NõNon est faciendum alteri quod tibi non uis
fieri, quia in tali casu omnia licerent, si
nõnon posset peccare. Ad hoc non uidetur omnino certum quid
dicẽdicem dum sit, & si liceret more iurisconsultorum noua dogmata asserere, & recta
in discrimen uocare, non uidetur absurdum
defendere duas propositiones sequentes. Prima, Quicunque habet usum rationis, potest
quamprimum bene & malè agere, & propriè
peccare. Ista propositio satis probata est.
SecũdaSecunda propositio, Quicunque non cognoscit nec
potest cognoscere
DeũDeum, non habet usum rationis. & sic de eo de quo
positũpositum est dubium tam
primũprimum quàm
secundũsecundum quàm
tertiũtertium, diceremus,
ꝙquod ista dubia
præsupponũtpræsupponunt falsum,
ꝙquod scilicet talis habet usum rationis, qui
nõnon potest cognoscere
DeũDeum, sed dicere
ꝙquod est
idẽidem iudiciũiudicium de illo,
& de puero, &
amẽteamente,
neneque bene
neneque malè potest agere. & sicut suprà diximus
quãtũcunquequantumcunque
|
quis habeat usum rationis in artificialibus, uel
in
quibuscũquibuscumque aliis, si
tamẽtamen nõnon possit
suficiẽtersufficienter
deliberare de
moribꝰmoribus, diximus
ꝙquod nõnon habet simpliciter usum rationis, ut
loquit̃loquitur theologus &
philosophus. Ita
uidet̃uidetur dicẽdũdicendum de eo, qui
nõnon cognoscit, neque potest cognoscere
DeũDeum,
ꝙquod quãtuncũquequantuncumque utatur ratione &
cõsultetconsultet,
nõdũnondum peruenit ad usum
ratiõisrationis, quia
nõnon potest deliberare de bono & malo:
ꝗaqua ut
uidet̃uidetur sentire S. Tho.
1. 2. q. 19. ar. 4. & q. 71. ar. 6. nihil est
bonũbonum aut
malũmalum, nisi
ꝗaqua probat̃probatur, aut
reprobat̃reprobatur in lege diuina:
& ideo qui
nõnon cognoscit
legẽlegem diuinãdiuinam, deficit ei
principiũprincipium ad
deliberandũdeliberandum de
agẽdisagendis, & sic non
habet usum rationis. & confirmatur hoc, quia
si per impossibile quis priuaretur notitia
priorũpriorum principiorũprincipiorum circa agibilia,
quãtuncũquequantuncumque haberet principia
speculatiuarũspeculatiuarum sciẽtiarũscientiarum, imò &
cõclusionesconclusiones,
nõnon diceret̃diceretur habere usum rationis,
sicut
neneque bruta
animãtiaanimantia, & si discurrerent de
mediis ad
finẽfinem, &
haberẽthaberent potestatẽpotestatem agẽdiagendi, &
cognoscẽdicognoscendi,
nõnon dicerent̃dicerentur habere
liberũliberum arbitriũarbitrium,
quia
nõnon cognoscerẽtcognoscerent bonũbonum, aut
malũmalum in minoribus. Et possent ista
cõfirmariconfirmari ex illo ad Ro. 1.
Qui
cũcum cognouissent
DeũDeum,
nõnon sicut
DeũDeum glorificauerũtglorificauerunt: ita ut sint inexcusabiles. unde
uidet̃uidetur,
ꝙquod si non
cognoscerẽtcognoscerent, essent excusabiles. Neque uideo quàm posset hoc
uehemẽteruehementer impugnari, neque magna
inconueniẽtiainconuenientia possent ex
|
hoc sequi, & maximè, quia ut suprà dictum
est, prouidentia Dei factum est, ut hoc uel
nõnon
possit contingere, uel breui admodum tempore, ut non possit quis habere
notitiãnotitiam de Deo,
non uidetur
incõueniensinconueniens, si quis paruula morula
nõnon sit capax boni aut mali,
quãtumuisquantumuis in
aliis bene intelligat. Sed quia hoc non omnibus auribus placeret, &
nouũnouum uideretur, ideo
ad dubium affirmatiuè respondeo per hanc
propositionẽpropositionem, Antequam
* aliquis aut cognoscat aut possit cognoscere Deum, potest peccare. Ista propositio pręter probationes iam positas adhuc potest probari, quia agere contra
conscientiam est peccatum, iuxta illud Pauli,
Omne quod non est ex fide, peccatum est: in
tantum, ut etiam uoluntas discordans à conscientia, falsa sit & mala, ut omnes doctores dicunt. Sed ignorans sic Deum potest facere
cõtracontra conscientiam, quia naturaliter homo iudicat quòd est malum
iniuriãiniuriam facere innocenti,
parentes esse honorandos, ergo potest malè
agere, & per consequens peccare. Confirmatur, quia etiam philosophi illi, uel qui
negabãtnegabant
DeũDeum esse, ut Diagoras, uel qui negabant
saltẽsaltem
quicquãquicquam ad Deum uel Deos attinere factum
bonum, ut Democritus & Epicurus,
dicebãtdicebant
tamẽtamen aliqua esse bona, alia mala, &
peccatũpeccatum, &
laudabilia, & uituperabilia, ergo id non depen|
det ex notitia Dei.
ItẽItem aliâs si
nullũnullum peccatum
mortale esset per se
notũnotum,
nullũnullum ergo
principiũprincipium
esset per se
notũnotum.
ItẽItem sequit̃sequitur, ergo,
ꝙquod quicũquequicumque
nõnon habet
euidẽtiãeuidentiam,
ꝙquod Deus est,
nõnon habet
euidẽtiãeuidentiam de aliquo malo, aut peccato. Patet
cõsequẽtiaconsequentia manifestè Quia si
periuriũperiurium esset manifestè
peccatũpeccatum, uel homicidium,
pẽdetpendet ex hoc principio,
ꝙquod Deus est: ergo qui
nõnon habet
euidẽtiãeuidentiam de
illo peccato, ergo neque de alio, scilicet
ꝙquod homicidiũhomicidium est
peccatũpeccatum, sicut
nõnon potest habere
euidẽtiãeuidentiam maiorem aut
certitudinẽcertitudinem de baptismo,
quàm de Christo. Ad
ratiõesrationes in
cõtrariũcontrarium Gregorius
quidẽquidem AriminẽsisAriminensis in 3. d. 34. tenet duo.
PrimũPrimum, dato per impossibile,
ꝙquod nõnon esset Deus,
adhuc esset
peccatũpeccatum, &
malũmalum morale.
secũdũsecundum dato,
ꝙquod nulla esset lex prohibitiua diuina, adhuc
est
peccatũpeccatum. Infert corollarium,
ꝙquod multa sunt
peccata ita
secundũsecundum se mala,
ꝙquod nõnon sunt mala,
ꝗaqua
prohibita
etiãetiam lege diuina,
fundamẽtũfundamentum eius
potissimũpotissimum est, quia ad hoc,
ꝙquod quis malè agat, satis
est
ꝙquod agat
cõtracontra rectãrectam rationẽrationem, siue
humanãhumanam, siue
angelicãangelicam. Cùm ergo hoc posset esse,
etiãetiam neque Deo
neneque aliqua diuina lege
existẽteexistente, ergo
illa duo dicta
cũcum corollario sunt uera.
ItẽItem ad
Ro. 2. Gentes quę legem
nõnon habẽthabent, naturaliter
quæ sunt legis
faciũtfaciunt: ipsi enim sibi sunt lex. ergo ratio sufficit. Et
cõfirmaturconfirmatur, quia si nihil est
malũmalum nisi
prohibitũprohibitum, cùm posset nihil esse
pro| p. 374hibitũprohibitum, posset nihil esse
peccatũpeccatum. Et sic odium
Dei, &
periuriũperiurium possent
nõnon esse mala.
HācHanc tamẽtamen propositionẽpropositionem nullo modo puto
probabilẽprobabilem:
neneque est intelligibile quomodo aliquis peccet
si omnino
nõnon obligatur, neque uideo quomodo intelligatur, si
nõnon habet superiorem. atque
adeò si uel Deus
nõnon esset, uel nihil præciperet, ego
nõnon dubito, quin nullum esset propriè
peccatum aut malum morale, licet posset esse
peccatum, sicut est in natura uel in arte: nec
erit aliter
malũmalum quòd homo interficeret
patrẽpatrem,
quàm quòd lupus interficeret matrem, quòd
uidetur
etiãetiam probari: quia etiam in his, quæ de
se mala sunt, si fiant authoritate diuina, desinunt esse mala, ut interficere
innocẽteminnocentem. Ergo
si quid bonum aut malum est, tota bonitas
aut malitia dependet ex authoritate diuina, &
omnis obligatio est ex lege, sed lex non potest fieri nisi à
cõmunitatecommunitate, uel superiori, S.
Thom. 1. 2. q. 9. articu. 2. Ex quo infero, quòd
Deus nullo modo obligari potest, quia non
habet superiorem. neque potest certè explicari quid sit Deum obligari. Si enim de lege
nõnon
stat, quin faciat hoc, uel quòd faciat illud.
tũctunc
ergo obligatur diligere se, &
filiũfilium, &
SpiritũSpiritum
sanctũsanctum, & generare
filiũfilium, et
itẽitem quicꝗdquicquid aliud faciat pater ad extra
quãtuncũquequantuncumque cõstitueritconstituerit legẽlegem, gratis omnino facit. ergo
nõnon obligatur, ne|
que promissio diuina, aut lex inducit proprie
obligationẽobligationem in
DeũDeum sed
rectitudinẽrectitudinem SecũdòSecundò in
fero,
ꝙquod licet bene asseratur à theologis,
ꝙquod sunt
quædãqudam quę Deus
nõnon potest facere, ut peiurare,
nõnon seruare promissum, & similia: tamen malè
cõcedũtconcedunt,
ꝙquod si faceret, peccaret.
NõNon enim
sequit̃sequitur
per
locũlocum intrinsecũintrinsecum, Deus
mentit̃mentitur, ergo peccat,
nõnon plus quàm sequitur, Deus facit duo
cõtradictoriacontradictoria: ergo peccat. patet
corollariũcorollarium, quia
nõnon
tenetur, nec obligatur, sed est
eodẽeodem modo impossibile
DeũDeum mẽtirimentiri, sicut non esse, uel mori,
uel ægrotare. Et ideo relicta
imaginatiõeimaginatione Gregorii, aliter dico ad
argumẽtaargumenta facta
cũcum S. Tho.
1. 2. q. 19. ar. 4. ad
tertiũtertium,
ꝙquod * lex diuina dupliciter
potest
cõsiderariconsiderari à nobis, uno modo ut est in
ipso Deo. & sic omnino est nobis ignota, neque hoc nos obligare posset. Alio modo
prout nobis innotescit, uel per
lumẽlumen naturale,
uel per reuelationem: & hoc modo nos obligat. Dico ergo, quòd aliquis obligetur lege diuina, non oportet ut formaliter faciat esse
aliquãaliquam legem, uel legislatorem, à quo lata sit,
sed satis est quòd sciat aliquid esse bonum,
uel malum, etiam si ignoraret omnino causam quare est bonum uel malum, uel utrum
sit prohibitum uel non. Et sic talis qui ponitur sine cognitione Dei adhuc ex casu, postquam ponimus eum
habẽtemhabentem usum rationis,
|
cognoscit aliquid esse malum, aliud
bonũbonum, &
hoc satis est ut possit peccare, quia cognoscit
aliquid esse uituperabile, & hoc est
ꝗaqua malũmalum S.
Tho. 1. 2. q. 21. ar. 2. dicit, Ex hoc actus est laudabilis uel culpabilis, quia est bonus uel malus.
Et hoc
cõfirmaturconfirmatur apparẽterapparenter, quia si ignorantia Dei inuincibilis omnino excusaret à peccato, ergo dato
ꝙquod ignorantia esset culpabilis deobligaret ab aliis præceptis legis diuinæ. Et
qui omnino ex ignorantia crassa ignoraret
DeũDeum esse,
nõnon teneret̃teneretur honorare
parẽtesparentes, neque
diligere
proximũproximum.
ConsequẽsConsequens est absurdum,
dicere,
ꝙquod impii
negãtesnegantes DeũDeum esse, solùm peccarent illo peccato, &
nõnon fornicando, neque occidendo: ergo nullo modo est admittendum.
Probo
ꝙquod sequatur. Nam si
ignorãtesignorantes ChristũChristum
inuincibiliter omnino excusantur à culpa, ita
etiam ignorantes uincibiliter: licet peccarent
illo peccato infidelitatis, tamen excusantur ab
aliis præceptis Christi, ut de confessione, Eucharistia, & aliis. Neque Saraceni
peccãtpeccant, quia
nõnon cõfitẽturconfitentur, uel
sumũtsumunt eucharistiãeucharistiam. Ergo
etiãetiam
à simili si ignorantia Dei excusat ab omni peccato, ergo ignorantia culpabilis Dei excusabit
ab aliis præceptis. Et per hoc potest responderi ad omnia argumenta. & ideo perseuero in
conclusione supra posita,
ꝙquod etiãetiam ille, qui perueniens ad usum rationis, neque habet neque po|
test habere
notitiãnotitiam de Deo, posset
nihilominꝰnihilominus
peccare. sed ex alio capite arguo, quòd perueniens ad usum rationis,
nõnon possit peccare
saltẽsaltem
pro primo instanti usus rationis, quantumcunque habeat notitiam Dei: & loquimur de
eo, qui nutritus est & educatus in uera religione. Et arguo sic, maximè in uia sancti Thomę,
homo non potest peccare in primo instanti
sui esse, ergo neque in primo instanti usus rationis. Antecedens est sancti Thomæ, tum in
multis locis, tum in prima parte, quæstione
sexagesima tertia, articulo quinto. Consequentia probatur, quia tempus
præcedẽspræcedens ante usum
rationis, uidetur omnino pro nihilo reputandum, quantùm ad bonitatem uel malitiam hominis spectat, nec uidetur habere maiorem potestatem homo per hoc, quòd priùs fuerit sine
usu rationis, quàm si nunc inciperet esse cum usu rationis. Si ergo inceperit esse cum usu rationis, non potest peccare: contrà, nec ille, qui
nũcnunc primò peruenit ad usum rationis. Et confirmatur hoc, Sit puer quatuor annorum, cui
Dominus pro hoc instanti acceleret usum rationis, & incipiat habere usum rationis, & sit
alius quem Deus creet in eodem instanti cum
simili usu rationis, certè nulla uidetur ratio,
quòd primus possit peccare, & non secundus
Et confirmatur secundò, quia si Adam
nõnon po|
tuisset peccare in primo instanti, in quo creatus est, nulla uidetur ratio, quòd si creasset per
unam horam antè sine usu rationis, quòd hoc
idem fiet, ut possit peccare, cum primum habet usum rationis.
SecũdòSecundò arguo ratione S. Tho.
quia primus actus creaturæ rationalis est ex inclinatione naturali: sed inclinatio naturalis
nõnon
potest esse ad malum, ergo primus actus
nõnon potest esse malus. Maior probatur, quia id, quod
est per se, est prius eo, quod est per accidens,
sed naturalia sunt per se, ergo primus actus est
ex inclinatione naturali. Minor autem patet,
quia inclinatio naturalis tribuitur generanti,
8. Physic. sicut motus grauium & leuium: ergo
si actus ex inclinatione naturali esset malus, tribueretur Deo. Sed hoc
argumentũargumentum uidetur eodem modo procedere in primo
instãtiinstanti usus rationis, quia est primus actus: tunc non poterit
esse peccatum. Et confirmatur, quia primus actus in perueniente ad usum rationis uidetur
quòd sit dilectio sui, sed illa non potest esse
mala. ergo primus actus in instanti usus rationis non potest esse malus. Maior uidetur 8.
Ethi. Amicabilia ad alterum sunt ex amicabilibus ad se. ergo primus actus est dilectio sui.
Minor patet, quia diligere seipsum, est ex inclinatione naturali. ergo non potest esse mala.
His tamen non obstantibus dico, quòd
per| p. 379ueniẽsperueniens ad usum rationis, inprimo instanti potest peccare, quia est liber ad
bonũbonum &
malũmalum. hoc
enim importat ad liberum arbitrium. Est conclusio sancti Thomæ Prima secundæ, quęstione octuagesimanona, articulo sext. &
omniũomnium.
Item aliâs sequitur, quòd omnis talis perueniens ad usum rationis haberet necessariò gratiam sine sacramento, etiam Saracenus, uel Iudæus. Patet, quia uel facit totum quod tenetur pro illo tempore, uel non: si non, ergo peccat in primo instanti, & habet intentum principale. Si facit totum quod in se est ad quod tenetur, ergo recipit gratiam. nam facienti quod
in se est Deus non deficit in necessariis ad salutem, ut est regula theologorum. ergo. Ad
argumenta. Primò possem dicere, quòd idem
est iudicium de primo instanti usus rationis,
& simpliciter de primo instanti sui esse, &
quòd sanctus Thomas non intendit negare,
quòd homo in primo instanti sui esse non possit peccare, sed solùm quòd primus actus non
possit esse peccatum. Secus autem per omissionem, neque argumenta eius id uidentur
probare: nunquam enim probat quin possit
peccare per omissionem. Et dicendum de primo instanti usus rationis,
ꝙquod talis scilicet non
potest peccare
cõmissiuècommissiuè, sed bene omissiué.
Et certè
nõnon est facile probare
differẽtiãdifferentiam,
quãtũquantum
|
ad hoc, inter primum instans usus rationis, &
primum instans simpliciter. Aliter dico, & fortè plus ad
mentẽmentem sancti Thomę, negando consequentiam factam in argumento à primo instanti simpliciter, ad primum instans usus rationis. Et ratio
differẽtiędifferentię est, quia qui
nũcnunc primò peruenit ad usum rationis, priùs habuit
multos actus intellectus & uoluntatis: & dilexit se, & per consequens iam patet habere alios
actus circa alia obiecta, & sic potest habere actus malos. Quamuis enim actus usus rationis nihil faciant ad bonitatem aut malitiam, faciunt
tamẽtamen ad ordinem actuum, ut scilicet possit quis habere aliquos actus cùm peruenerit
ad usum rationis, quos non posset habere, nisi
illi præcessissent: notum enim est, quòd educatio ante usum rationis multùm facit ad actus
sequentes usus rationis, atque adeo
permultũpermultum
interest ad mores, qualis fuerit instructio ante usum rationis. Bene autem concedo, quòd si
fieri potest, increatus sine usu rationis nullum
actũactum habet ante usum rationis, omnino idem
esset iudicium de illo, & simpliciter de primo
instanti esse: nihil enim refert an sit
primũprimum instans simpliciter, an
nõnon, si priùs nullum actum
habuit. Et hoc de secundo dubio huius secundæ partis & quæstionis. Quartum dubium circa eandem quæstionem est, An
* possit quis
|
habere usum rationis ad peccandum uenialiter, priusquam ad peccandum mortaliter, hoc
est, an posset peruenire ad talem statum, ut sit
sufficiens ad peccandum uenialiter, & non peccandum mortaliter. & uidetur quòd sic. Nam
semiplena deliberatio sufficit ad peccandum
uenialiter & non mortaliter. Sed potest quis
imperfectè deliberare antequam homo perfectè possit: ergo poterat peccare uenialiter antequam posset mortaliter. Maior conceditur
ab omnibus theologis. & probatur manifestè
de motibus subitis circa materiam moralem,
qui propter defectum de liberationis non imputatur ad mortale. Minor uerò
probat̃probatur, quia
maior capacitas requiritur ad perfectè deliberandum, quàm ad imperfecté. Et hoc uidetur
sentire Iacobus c. 1. Concupiscentia cùm conceperit, parit peccatu, peccatum uerò cùm
consummatum fierit, generat mortem. Et confirmatur, quia post primum tempus usus rationis contingit frequenter in adulto, ut habeat
sufficientem notitiam ad peccandum uenialiter, & non ad
peccandũpeccandum mortaliter, quare non
ita poterit in primo instanti usus rationis contingere. Item uidetur, quòd aliquando ebrietas uel furia,
relinquãtrelinquant usum rationis imperfectum sufficientem ad ueniale, &
nõnon ad mortale. Quare non poterit quis naturaliter uenire
|
ad illam dispositionem. Item, hominem uehementer iratum excusamus sæpe à mortali circa materiam ex genere
mortalẽmortalem, &
nõnon à ueniali, & non uidetur, quia naturaliter quis posset
peruenire ad similem
dispositionẽdispositionem.
ItẽItem usus rationis acquiritur successiuè: peruenit enim ex
transmutatione naturalium qualitatum, quæ
nõnon simul tota fit: ergo poterit priùs habere usum rationis imperfectum, quàm perfectum,
& sic peccare uenialiter.
Confirmat̃Confirmatur ex S. Tho.
4. distin. q. 1. arti. 4. q. 2. ad quintum. Vbi dicit,
quòd consensus in pollutione postquam quis
euigilauit à somno,
aliquãdoaliquando quidẽquidem est mortalis, si sit ex plena deliberatione: uenialis uerò,
si sit ex
surreptiõesurreptione. unde patet,
ꝙquod postquãpostquam perdidit usum rationis, potest ita redire ad
illũillum, ut
prius ueniat imperfectè ut sufficiat ad
peccandũpeccandum uenialiter,
priusquãpriusquam ad
peccãdũpeccandum mortaliter,
quod
nõnon est nisi
postquãpostquam est plenè expergefactus: ergo omnino uidetur,
ꝙquod similiter carens
usu
ratiõisrationis possit
etiãetiam illicò peruenire ad usum
rationis successiuè: omnino enim
uidẽturuidentur similes
quãtũquantum ad hoc, &
dormiẽsdormiens, & puer. His
tamẽtamen
nõnon obstãtibꝰobstantibus dico negatiuè,
ꝙquod impossibile est,
ut aliquis primò perueniat ad
talẽtalem usum rationis,
ꝙquod possit uenialiter peccare, &
nõnon mortaliter. Ista
cõclusioconclusio est S. Tho. 1. 2. q. 89. arti. 6.
idẽidem
in 2. di. q. 1. ar. 4. & probatur. Primò, quia mate|
ria
peccatorũpeccatorum mortaliũmortalium notior est, quàm
uenialiũuenialium, ut notius est,
ꝙquod homicidiũhomicidium, periurium sunt
mala, quàm
mẽdaciũmendacium, uel
uerbũuerbum otiosum. ergo
nõnon potest quis ita esse dispositus, ut possit cognoscere uenialia peccata, &
nullũnullum mortale.
ItẽItem
prima deliberatio
nõnon potest esse circa
materiãmateriam
particularẽparticularem, ut puta circa
mẽdaciũmendacium, uel
ludũludum, uel
uanãuanam gloriãgloriam, uel aliquid simile: sed
necessariũnecessarium
est ut incipiat ab aliquo uniuersali, puta,
ꝙquod est
lex, cui tenemur obedire, uel
ꝙquod homo potest
bene aut malè agere, & posita deliberatione tali, in uniuersali sufficit ad mortaliter
peccãdũpeccandum:
&
clarũclarum est,
ꝙquod priùs est ut homo cognoscat
ꝙquod
est aliquod
malũmalum graue & aliquod leue, quàm
ꝙquod mẽdaciũmendacium est
malũmalum. hoc enim per se
nõnon est
notũnotum, & præsupponit alias cognitiones sufficientes ad mortale.
ItẽItem usus rationis, qui sufficit ad
bene
agẽdũagendum mortaliter, sufficit ad mortaliter
peccãdũpeccandum: sed impossibile est ut quis habeat usum
ratiõisrationis ad
peccãdũpeccandum uenialiter, quin possit
bene moraliter agere. ergo omnis talis potest
mortaliter peccare. Maior probatur, quia ad
bene moraliter
agendũagendum, requiritur plena deliberatio: ut
uidet̃uidetur 2. Ethi. quòd ad bene
agẽdũagendum
oportet ut quis agat sciens, eligens, & propter
hoc, prout sapiens determinauerit. Minor uerò patet, quia si quis posset peccare, & non
bene agere, daretur uiator sine culpa in statu
|
peccandi, & non merendi, quod uidetur
inconueniẽsinconueniens. Et confirmatur, quia
nõnon potest ita
perdi usus rationis, ut maneat
sufficiẽssufficiens ad peccandum uenialiter, & non mortaliter: ergo neque etiam ita acquiri. Antecedens probatur,
quia nunquam damus amentem, neque auditum est de quo putemus quòd possit uenialiter peccare, & non bene agere. Item probatur
à posteriori, quia sequitur, quòd possit esse
peccatum ueniale cum solo originali, quod infrà ostendemus esse impossibile. S. Tho. 2. d. q.
1. art. 4. ad 7. sic dicit, Si aliquid est sufficiens
ad excusandum maius
peccatũpeccatum, multo amplius
sufficit ad excusandum minus peccatum. Sed
imperfectio ætatis excusat peccatum mortale:
ergo multo amplius excusat ueniale. & ideo
non potest esse quòd homo uenialiter peccet
ante illud
tẽpustempus, quo usum rationis habet, ut
iam mortaliter possit peccare. Ad argumenta
uerò in contrarium dico, quòd nunquam aliquis semiplenè deliberat, quin possit plenè deliberare, licet sit difficilius: & sic posset mortaliter
paccarepeccare. Et sic causa quare motus subiti
sunt ueniales, non est, quia non perfectè potest deliberare, sed quia non perfectè deliberat. Vnde quantumcunque aliquis posset perfectè, imò faciliter deliberare circa materiam
illecebram, si tamen non deliberat actu, nun|
quam est mortale, quantumcunque duret &
perseueret illecebra.
SecũdòSecundò dico, quòd postquam aliquis plenè & pluries deliberauit perfectè, potest semiplenè deliberare, sed non anté. Nam imperfecta deliberatio præsupponit
perfectam: ex eo enim quòd quis cognoscit
quòd homicidium est
peccatũpeccatum mortale, postea
subitò cognoscet esse malum, licet non consideret esse mortale. Ad secundum patet, quia
uel nego, quòd talis non possit perfectè deliberare: uel non est simile, quia in adulto præcessit plena deliberatio, & iam non potest esse
semiplena, non ita est de alio. Ad tertium de
ebrio, licet etiam posset dici, quòd non est
simile, quia in ebrio præcessit deliberatio perfecta, sed melius nego, quòd hoc possit contingere: impossibile est enim quòd cognoscat
mendacium esse peccatum, & non periurium,
uel homicidium. Ad quartum patet per idem,
quia excusatur, quia non deliberat, non quin
possit deliberare, aliâs esset amens. Ad
quintũquintum
primò transeat assumptum, sed priùs est circa
materias uniuersales, quàm particulares, &
priùs circa materias grauiores, quàm leuiores.
Secundò dico, & ueriùs, quòd omnino est impossibile, ut quis habeat usum rationis ad deliberandum in una materia, quin etiam possit
deliberare de quacunque materia quæ se offe|
ret. Clarum est enim quòd si quis cognoscit
quòd potest bene & malè agere de quacunque
materia agendorum oblata, poterit dubitare an sit bona, uel mala, & per consequens
cogitare an sit bonum scilicet, an malum: &
similiter est ac si quis diceret, quòd aliquis dialecticus potest nectere syllogismum ex materia philosophica, &
nõnon mathematica. Ad sextum, & patet ex dictis, nam talis potest deliberare perfectè, sed non deliberat. Et item, ut dictum est, non est simile, quia iam præcessit deliberatio perfecta. & omnia
argumẽtaargumenta præsupponunt falsum, scilicet quòd detur
tẽpustempus, in
quo quis potest primò deliberare, cuius oppositum suprà probatum est.