¶ Et primum dubium est physicum, unde
* scilicet cùm non solum omnes homines sint
eiusdem speciei, sed etiam ipsæ humanæ potentiæ & uirtutes, imo, ut in præsentia supponimus, una non est perfectior alia: cùm
ista, inquam, sint ita, unde prouenit, ut unus
homo habeat usum rationis, & alius non
habeat? & item, cur in infantia non sit ut est
in adolescentia? Et confirmatur, Idem est
omnino intellectus in pueritia & in senectu|
te. Vnde sit prima propositio, Ista
* differentia
non potest prouenire immediatè ex parte intellectus, aut uoluntatis. Ista propositio clara est, quia licet reuocetur in dubium, an intellectus unius sit perfectior intellectu alterius,
non potest tamen esse tanta inæqualitas, ut
faciat amentiam, aut sanitatem. Et item non
daretur causa de infantia, & adolescentia,
cùm sint eædem potentiæ. Et secundò probatur, quia si amentia proueniret immediatè ex
parte intellectus, aut uoluntatis, tunc inueniretur etiam in animabus separatis, quod
nõnon solùm absurdum sed impium esset dicere. Secunda propositio, Talis
*
differẽtiadifferentia nõnon prouenit ex
aliquo habitu concreato à natura, uel intellectu, uel in uoluntate, qui
solũsolum sit in uno, &
nõnon
in alio, uel in puero, &
nõnon in adulto. Hoc patet, quia anima nostra est
tãquãtanquam tabula rasa, in
qua nihil est
depictũdepictum, ut Aristo. disputauit contra Platonem, & si qui sunt, illi solùm sunt primorum principiorum, qui sunt communes
omnibus, & neque transiens à uigilia in somnum perdit
aliquẽaliquem habitũhabitum, neque à sanitate in
demẽtiãdementiam, neque ergo acquirit
aliquẽaliquem habitum
rediens à dementia in sanitatem. Tertia, Defectus,
* & imperfectio, uel priuatio usus rationis, uel semper, uel ex multo maiori parte prouenit ex defectu & imperfectione partis sensi|
tiuæ cognoscitiuæ, scilicet à sensibus, & maximè interioribus. Primò pro pueris, cùm potentiæ rationales sint perfectæ (ut dictum
est (nihil potest reddi, quod sit in causa huius
priuationis, nisi ex parte sensitiua, neque item
in dormiente & somniante, eademq́ue ratio
sufficit in aliis, quia effectus communis causa est communis. Secundò, quia cùm nihil sit
in intellectu quin priùs fuerit in sensu (primò
Posterior) & necesse sit intelligentem
phãtasmataphantasmata speculari (tertiò de anima) corruptio
& imperfectio in
sentiẽdosentiendo necesse est ut
redũdetredundet in intellectu. ergo. Ista erit sufficiens causa
priuationis usus rationis. & confirmatur, quia
etiam diuersitas & inæqualitas ingeniorum
prouenit etiam ex differentia sensuum, ut Philosophus secundo de anima dicit, Quòd carne molles, siue delicati sunt aptiores mente &
ingeniosores: quod ideo est, quia omnis sensus fundatur in sensu tactus (ut ipse illic dicit)
qui perfectissimus est in carne perfectiore.
Hanc conclusionem probat S. Tho. ex prima
parte, q. 84. articu. 8. ubi probat, quòd ligatis
sensibus, ligatur intellectus. Et Aristo. reddit
rationem libro de somno & uigilia, quare
sensus ligantur in dormientibus, quòd scilicet resoluuntur uapores fumosi ad cerebrum
& (ut dictum est) quanto sensus soluuntur,
|
tanto etiam ratio ligatur. ergo totum prouenit ex parte sensuum. Quid
autẽautem sit in causa
ut sensitiua pars non sit apta ad officium sentiendi in pueris, an humor immodicus in cerebro, quæ item in phreneticis, & amentibus, non est huius loci quæstio, sed ad medicos, & physicos relinquenda. Modo hoc
sciamus, eos, qui æquo modo se habent in
sensibus, æqualiter habere usum rationis ut
in plurimum. ¶ Quarta propositio, Appetitus
* sensitiuus potest esse causa priuationis
usus rationis: uolo dicere, quòd dato
ꝙquod quis
habeat uires sensitiuas conuenienter dispositas ad officium sensuum, tamen ex uehementi passione potest quis perdere usum
rationis. Hoc patet, quia ut Aristote. dicit
6. Ethicor. & 7. Perturbationes, & passiones
impediunt iudicium rationis. Ita enim iudicat homo in agendis sicut est affectus. Quare, inquit, qui in perturbationibus sunt constituti, eodem modo sunt constituti sicut
dormientes, furiosi, & ebrii: eodem enim
modo falluntur. atque ideo impossibile
est incontinentes esse sapientes, aut prudentes. Si ergo perturbationes appetitus sensitiui impediunt usum rationis, ergo tantùm
possunt crescere, ut omnino tollant. Aristo. 7. Ethico. expressè dicit, quòd ira, &
|
cupiditates uenereę, cæteraq́ue similia, nonnullos in furorem & insaniam adigunt. Et
cõmuniuscommunius inueniuntur, qui ex iniuria insanire
incipiunt. Sed uerum est, quòd licet fortasse
appetitus sensitiuus posset immediatè mouere uoluntatem, & non solùm mediante notitia, tamen ira perturbat iudicium rationis: uidetur quòd non possit nisi turbando sensum.
& sic ista causa huius priuationis tandem reducetur ad priuationem, scilicet ad
impdiimpedimentum partis sensitiuæ cognoscitiuæ: quanquam posset oppositum dici ut statim disputauimus. ¶ Quinta propositio, Probabile
* est
quòd omnimoda rectitudine posita ex parte
sensitiua, usus rationis posset tolli per habitus
existentes in uoluntate, putà ex odio, uel amore etiam uoluntatis. Patet, quia etiam, ut Aristo. 6. Ethico. tradit, & experientia docet, mali habitus perturbant iudicium rationis: ergo
taliter possunt crescere, quòd superent uirtutem naturalem intellectus, & omnino tollant
potestatem deliberandi: quia si possunt inferre difficultatem, ergo & omnino impedire.
Et confirmatur, quia tantum possunt perturbare mali habitus, sicut passiones. ergo si passiones hoc possunt, quare non etiam habitus?
Et licet uerum sit, quòd etiam eo casu turbantur
etiãetiam sensus, tamen prior uidetur turbatio
|
rationis. Et confirmatur, quia à sensibus intellectus
nõnon recipit nisi species, & ad usum rationis requiritur discursus, & ratiocinatio: ergo
dato quòd sensus communes administrent
species, potest aliunde intellectus impediri ab usu rationis. Quòd si hoc est uerum, posset aliquis furere, non ex imperfectione sensuum.
Et dixi hanc propositionem esse probabilem,
& non ita certam: quia ex hoc uidetur sequi,
quòd qui ita insaniret in corpore, quòd
etiãetiam
extra corpus, & perseueraret insania, quia habitus mali perseuerant in animabus damnatorum, & sic essent aliquæ animæ in inferno
non habentes usum rationis. Sed qui uellet negare illam propositionem, oporteret
respõdererespondere, quare si habitus mali possunt aliquo modo
turbare iudicium rationis, non possunt tantum crescere, & tantum impedire, ut iam non
sufficiant ad usum rationis? Et ad hoc
incõueniẽsinconueniens de anima separata, quod inferebatur, possemus dicere, quòd habitus
quidẽquidem nõnon possunt
esse circa omnes materias, imò habitus ita magni
nõnon possent esse nisi circa raras materias: &
sic remaneret intellectus liber circa materias
alias: nec esset
incõueniensinconueniens, quòd anima separata insaniret circa aliquam
materiãmateriam, sicut maniaci faciunt. Non est ita de passionibus, nam
ex passionibus commouetur corpus, & ipsum
|
instrumentum, uel organum uirium sensitiuarum, quo corrupto, iam non est idoneum ad
quancunquequamcumque materiam, etiam si causa fuerit
etiam circa unum solúm. ¶ Sexta propositio,
Nulla
* dispositio qualitatum naturalium sine
speciebus sensibilibus est sufficiens ad usum rationis, uolo dicere,
quantumcũquequantumcumque organum
esset optimè dispositum per qualitates naturales, & ad recipiendum species, non autem diceretur quis habere usum
ratiõisrationis. Hęc patet manifesté.
NãNam ad
iudicandũiudicandum &
cõsultãdũconsultandum quid
uitandũuitandum est, & quid
prosequẽdũprosequendum, requiritur multitudo specierum. Nam ad certè
cõsultandũconsultandum in
agendis, oportet habere
memoriãmemoriam præteritorũpræteritorum, ut dicit Cicero 2. Rheto. & Aristo 2. Ethic.
ꝙquod uirtutes intellectuales indigent experimento, &
tẽporetempore, nec potest homo iudicare de
contingẽtibuscontingentibus, nisi ex his, quę
cõmunitercommuniter accidũtaccidunt,
quę sine memoria cognosci
nõnon possunt. Vnde
si quis amitteret omnes species,
quãtũcunquequantumcunque
organa
manerẽtmanerent bene disposita ad
recipiẽdumrecipiendum
nouas species,
cõstatconstat,
ꝙquod ille non haberet usum
rationis. ¶ Septima propositio, Ad
* hoc,
ꝙquod
aliquis perueniat ad usum rationis,
multũmultum facit docta educatio, & instructio. Volo dicere,
quòd priùs quis, cæteris paribus, perueniet ad
usum rationis si bene instruatur, & inter ciuiles homines, quàm apud rusticos. Patet hoc,
|
quia ad usum rationis requiritur non solùm
acquisitio
specierũspecierum, sed
etiãetiam ordinatio, ad hoc
autẽautem plurimùm iuuat institutio. ergo. Ex quo
sequitur, quòd
etiãetiam ęquales in naturalibus,
nõnon
in æquali tempore perueniunt ad usum rationis. Ex omnibus dictis patet, quòd habere aliquem usum rationis, uel peruenisse ad illum,
nihil aliud est, quàm esse in tali statu,
ꝙquod præsentato aliquo obiecto, circa quod contingit
operari, potest
potẽtiapotentia propinqua sufficienter
deliberare, &
cõsultareconsultare quid
agendũagendum, aut
uitandũuitandum, mediatè uel immediaté. Quod addo, quia
nõnon oportet ut
quicũquequicumque habet usum rationis,
possit per seipsum dignoscere, & iudicare
ꝗdquid
agẽdũagendum: sed satis est ut hoc possit per se, uel per
instructionem
aliorũaliorum, & ipse sit capax
cõciliiconcilii,
iuxta illud Hesiodi
qđquod Aristo. adducit 1. Ethi.
c. 4. Optimus
quidẽquidem ille est qui potest ex se sequi omnia. is rursus bonus, paret qui recta monentibus, &c. Quanquam reuera fateor, quòd
fortasse neque ex omnibus quę disseruimus satis habetur quid sit habere usum rationis,
neneque
in quo consistit.
LõgeLonge enim facilius est intelligere & cogitare
ꝗsquis habet usum
ratiõisrationis, aut
nõnon
habet,
quam experiri
ꝗdquid hoc sit. Illud enim idiotæ
quāuisquamuis ineruditi,
cognoscũtcognoscunt, &
discernũtdiscernunt
amẽtesamentes ab integris, hoc uerò
neneque philosophis
facile est explicare.
NãNam et hoc ipsum,
qđquod cõstareconstare
|
uidetur, & definitum est, non caret calumnia.
Nam ignari, & aliâs errantes in moribus, ut
sunt hæretici, non sunt sufficientes consultare, & iudicare quid agendum, aut euitandum:
aliâs non ita aberrarent, & tamen non negamus eis usum rationis. ergo hoc non requiritur. Potest
quidẽquidem responderi ad hoc, negando
assumptum, sed omnes illi sunt
sufficiẽtessufficientes, sed
errant ex negligentia sua, uel corruptis affectibus. Sed hęc quidem sunt philosophica, in quibus theologum
nõnon oportet adeò
solicitũsolicitum esse:
& ego intelligo me etiam cum non satisfecerim,
imminutũimminutum fuisse. ergo siue habere usum
rationis sit id, quod constituimus, siue quid
aliud nos supponamus, aliquem habere iam
usum rationis, & de illo disputemus. ¶ Sed
tamen hoc dubium, quod ex præcedentibus
oritur, non licet prætermittere: An
* aliquis
possit habere usum rationis circa aliquam
materiãmateriam, uel obiectum, &
nõnon circa aliud, utpote circa
materiãmateriam iustitię, & non circa materiam
tẽperantiætemperantiæ, ut sit capax rationis ad deliberandum, & iudicandum an sit iurandum uel nocendum alicui, & non sit capax ad consultandum de fornicatione, sed habeat se ad illam
tanquam puer. & uidetur quòd non possit
contingere. Quia aliâs daremus hominem
capacẽcapacem meriti, & demeriti circa
aliquãaliquam materiãmateriam,
|
& non circa alias materias morales, quod nunquam aliquis concessit. In contrarium uidetur, quòd aliquæ materię sunt multo notiores
aliis. Vt, quòd non est
occidendũoccidendum, quàm quòd
non est fornicandum, & species non simul acquiruntur circa omnia. Item (ut dictum est)
Maniaci uidentur carere usu rationis circa aliquam particularem
materiãmateriam, sicut amantes circa omnes. Profectò res est dubia, & ideo respondeo. Prima propositio, Videtur
*
ꝙquod quis
possit habere usum rationis sufficientem circa
artes, qui non habeat circa materiam
moralẽmoralem.
Probatur, quia uidemus aliquos, qui incidunt
in amentiam, non amittere artem, si quam antea
didicerãtdidicerant, sed sciunt scribere, legere, pingere, imò syllogismos facere, & similia, ut
cãtarecantare.
Maior confirmatur, quia pueri
instituũturinstituuntur in
aliqua arte, etiam ante usum rationis. Item (ut
dictu est) institutio multum facit ad usum rationis: sed potest quis institui circa
aliquãaliquam artẽartem
priusquãpriusquam circa moralia. ergo. Secunda propositio, Hoc
* quod dicimus esse possibile, uidetur
multùm difficile, uel
nunquãnunquam contingere, quia
principia saltem moralia multo notiora sunt,
quàm artificialia. ergo omnino uidetur impossibile, ut quis possit
sufficiẽtersufficienter iudicare de artificialibus, & omnino sit expers rationis in agibilibus. Tertia propositio, Omnino
* puto im|
possibile, ut quis habeat usum rationis circa
aliquam materiam moralem, & non circa omnes. Probatur primò, quia principia moralia
sunt eadem circa omnes materias. ergo si habet iudicium ad principia unius materię, iam
aliquo modo habet circa omnes. Vt qui iudicat
ꝙquod non est
nocendũnocendum proximo,
iãiam habet principium, ita quòd non est furandum, & quòd
non est
occidendũoccidendum: sicut qui scit, quòd in Barbara est bona consequentia, scit hoc tenere in
omni materia: & qui cognoscit, quòd est aliqua lex diuina, quam tenemur seruare, habet
principium tam ad
materiãmateriam iustitię, quàm temperantiæ. ergo impossibile est, ut quis habeat
usum rationis ad consultandum in materia iustitię, & non temperantię. Antecedens declaratur, exempli gratia, In materia iustitię deliberatio incipit ab hoc principio, quòd oportet seruare præcepta Dei, & ex hoc quòd præcepta Dei continentur in scriptura sacra, uel in
doctrina ecclesię, & quòd uerum est non furari: eadem omnino uia, uel simili
procedẽdumprocedendum
est in quacunque materia morali. Alius deliberat hoc modo, quòd in agendis oportet
consulere peritiores, & est idem principium
deliberandi in omni materia. Tertiò probatur, quia quicunque habet usum rationis, habet hoc
principiũprincipium, quòd in actionibus suis po|
test bene & malè agere: sed quicunque habet
hoc
principiũprincipium, potest deliberare de omni agendo. ergo. Maior est nota, & minor probatur: quia omnis talis potest deliberare & quærere quid agendum sit, siue erret, siue non. Et
ad argumentum factum in contrarium, quia
aliquæ materię sunt notiores,
respõdeturrespondetur, Verum est, sed ex hoc non sequitur, quin ille qui
potest deliberare circa magis nota, possit circa
minùs nota, quia satis est, quòd potest dubitare, & per
consequẽsconsequens potest consulere. Ad aliud
de maniacis
respõdeturrespondetur, quòd maniaci fortasse circa omnem
materiãmateriam habẽthabent usum rationis,
sed differunt maniaci, quia circa aliquam materiam
errãterrant uehemẽteruehementer, nec possunt reuocari ab
illa opinione, sed error est
quodāmodoquodammodo naturalis & inuincibilis. Sed certum est, quòd maniaci deliberant an bene uel malè agant, & circa illam materiam, circa quam
laborãtlaborant morbo,
sed errant post
deliberationẽdeliberationem quasi naturaliter.
Vel fortè potest dici, quòd mania tollit usum
circa id speculatiuum, ut quòd quis putat se ægrotare, & ualeat, uel aliquid simile. Et similiter uidetur
dicendũdicendum de phreneticis, qui
uidẽturuidentur insanire in
aliquibꝰaliquibus, sapere in aliis.
OppositũOppositum huius propositionis posset poni & defendi:
sed hoc
uidet̃uidetur ꝓbabiliꝰprobabilius.
VtcũVtcumque tamẽtamen sit,
nõnon dicitur
aliꝗsaliquis habere
usũusum rationis simpliciter, uel per|
uenisse ad illum, quousque posset sufficienter
deliberare in materia morali. Hoc patet, quia
solùm de tali loquuntur philosophi & theologi: neque dicitur quis sapere in agendis, quantumcunque aliquis (si fieri posset) omnium artium esset peritus. ¶ Sed
priusquãpriusquam ad
secundãsecundam
quæstionem ueniamus, adhuc restat inquirendum, quid
* sit, uel quid uocetur primum instans, uel primum tempus (nihil enim interest)
usus rationis, ut
primũprimum instans, in quo peruenit quis ad usum rationis, uel liberi arbitrii. Et
sit prima propositio, Deliberatio
nõnon potest esse propriè libera, id est,
ꝙquod sit in potestate hominis deliberare, &
nõnon deliberare. Probatur, quia
liberum propriè est ex electione, uel actus qui
sequitur deliberationem, ut suprà diximus,
nõnon
est actus humanus, nisi sit deliberatus, sed deliberatio non potest sequi deliberationem, quia
nõnon est processus in
infinitũinfinitum, ergo non est propriè libera. unde sequitur, quòd prima deliberatio non potest esse bona uel mala, meritoria
uel demeritoria. Secunda propositio, Prima
*deliberatio est ex causis
nõnon naturalib. uel prorsus extrinsecis, putà uel à Deo, uel ab angelo.
Probatur, quia non potest esse ex electione
uoluntatis, quia (ut dictum est) non est libera, neque potest imperari ex electione, quia
illa electio iam præsupponeret aliam delibera|
tionem. ergo oportet, omnino ut sit uel ex
motu phantasmatum facto ab obiecto, uel ex
aliqua causa extrinseca. Vnde Aristoteles
octauo Ethic. dicit, quòd principium consultandi
est aliquod intellectiuum
principiũprincipium altius intellectu eo, quod est Deus, & per hunc modum ostendit quòd non est processus in infinitum, Omnis actus uoluntatis præsupponit actum intellectus & econtrario. Sed primum
consilium non est à uoluntate. & idem S. Tho.
prima parte quæst. 82. artic. 4. ad tertium. quod
non uidetur sic
intelligendũintelligendum, quòd Deus concurrat semper tanquam causa partialis ad primum consilium, sed dicitur principium esse Deum, quia primus talis motus intellectus
est naturalis, & naturalia attribuuntur Deo,
qui hanc uirtutem dedit intellectui: licet non
sit negandum, quin nonnunquam Deus, uel
per se, uel per angelos particulariter sit causa
talis deliberationis, quam inspirationem uocamus. De quo uide Caietanum prima parte,
quęstione octuagesimasec. Hęc
autẽautem adeò uera
sunt, ut
nõnon tantùm cùm quis primò deliberat,
prima deliberatio non sit in nostra potestate,
sed etiam postquam aliquis omnino cessauit
à motu intellectiuo, non sit in potestate eius
prima deliberatio, ut est in dormiente, qui à
somno excitatur propter eandem rationem.
|
Tertia propositio,
* Cùm quis primò deliberat,
nõnon habuit in sua potestate priùs deliberasse. Patet ex dictis, quia si ista non fuisset prima
deliberatio, etiam alia fuisset naturalis, ut patet. ergo non potuit esse alia libera ante hanc.
Quarta propositio, Cùm
* quis primò deliberat, potuit primò deliberasse, quia prima deliberatio est à causis merè naturalibus, ut
dictũdictum
est, & illę
potuerũtpotuerunt priùs con currere. ergo potuit prius deliberasse. sed
etiãetiam illa fuisset naturalis. Quinta
ꝓpositiopropositio, Deliberatio
* non potest
cadere sub præcepto, non enim dantur præcepta, nisi de actibus, qui sunt in nostra potestate. Et confirmatur, quia posset scire tale præceptum, quia iam hoc ipsum esset deliberatio:
iãiam
enim habet usum rationis qui cognoscit se teneri præcepto. ergo impossibile est, quòd quis
habeat præceptum primò deliberandi, nec omissio, nec impletio esset libera. Sexta propositio, Quicunque
* primò deliberat, non tenebatur priùs deliberasse. Patet ex prædictis, quia
non erat in sua libertate. ergo
nõnon poterat ei esse præceptum. unde sequitur corollarium, Vanum
* est quod
dicũtdicunt recentiores, quòd datur
tempus induciarum, in quo aliquis potest deliberare, & si non deliberet, non imputatur ei,
quo transacto si non deliberet, iam imputabitur. Hoc
inquãinquam patet ex dictis esse falsum, quia
|
si non deliberat, nec est in libertate ipsius deliberare, imò si fieri posset, ut quis per centum
annos bene dispositus
nunquãnunquam deliberaret,
nõnon
potest ei imputari. Secundum
corollariũcorollarium, Primum
*
instāsinstans uel tempus usus rationis, in quo
quis primò deliberat actu, non est in quo potest primò deliberare. Probatur, quia primum
instāsinstans rationis
uocat̃uocatur, in quo quis potest uti libero arbitrio primò, & in quo primò est capax
præcepti, aut boni & mali, sed hoc nullo modo potest
antequãantequam primo actu deliberet. ergo
id est
primũprimum instāsinstans usus rationis.
TertiũTertium, Cùm
doctores quærunt, an homo obligetur ad aliquid in primo
instãtiinstanti usus rationis, & ad quid
teneatur,
intelligendũintelligendum est necessariò de primo
instãtiinstanti usus rationis, & ad
ꝗdquid teneat̃teneatur,
intelligẽdũintelligendum est necessariò de primo
ĩstãtiinstanti, uel
tp̃etempore ĩquoinquo
deliberat. Pat.
ꝗaqua primò
nõnon est imaginabilis obligatio, sicut nec libertas. ergo. Et
cõfirmat̃confirmatur,
ꝗaqua
omnino est impossibile, ut
ꝗsquis cognoscat quomodo primò potuit deliberare, si hoc fuit
anteantequam actu deliberaret. Patet, quo enim signo uel
argumẽtoargumento hoc posset cognoscere? ergo si aliud
tẽpustempus designaremꝰdesignaremus usus rationis
anteantequam homo
deliberaret, &
ĩin quo homo
obligaret̃obligaretur,
nullꝰnullus posset scire, nec
ꝑper cõiecturasconiecturas pĩguespingues & crassas, an
impleuit nécne illud
pręceptũpręceptum. Et
ĩin summa, est
absurdiss.absurdissimum hoc ponere, sicut si
ꝗsquis dormiat, impos|
sibile est dicere, quòd habet aliquod nouum
pręceptum ut expergiscatur, quod
quidẽquidem priùs
non haberet antequam dormiret. Dico ergo,
quòd ad
quamcũquequamcumque dispositionem quis perueniat, antequam actu deliberet,
nõdumnondum peruenit au usum rationis, nec est tempus usus rationis, nec obligatur ad aliquid, nec de illo est
dicendum apud theologum aut philosophum
aliud, quàm de puero. Sed quando quærimus,
ad quid homo teneatur in primo instanti usus
rationis, intelligendum est, id est in quo primo actu deliberat, unde si quis excedat è uita,
antequãantequam actu deliberet, impossibile est ut peccauerit. Hæc de prima quæstione.