¶ Ad argumenta in contrarium, Ad primum
dico, quòd omnia illa præcepta computantur
inter cęremonialia, ut patet ex S. Th. 1. 2. q. 101.
art. 1. Et ad rationem in contrarium respondet S. Tho. ibidem. Ad primum, quòd ad cultum diuinum, non solum spectant sacramenta, & huiusmodi alia, quæ immediatè ad
DeũDeum
ordinantur, sed etiam debita præparatio colentium Deum ad cultum ipsius, quod fit per certam rationem etiam cibi & potus. Sicut etiam
ecclesiastica ieiunia in profestis
sanctorũsanctorum, spectant ad cultum diuinum. Omnes autem cibi,
qui prohibebantur Iudæis, habent aliquem
modum corruptionis & immunditiæ, sicut
|
S. Tho. eleganter declarat
ibidẽibidem, & q. 102. ar. 6.
præter hoc, quòd in multis obseruantiis ciborum etiam continebatur figura & mysterium
Christi, & sacramentorum eius. Vel etiam potest dici, quòd erant præcepta iudicilia, quia
spectabant ad bonam gubernationem populi.