¶ Respondetur, & sit prima propositio,
NullũNullum
* cibi, aut alimenti genus fuit, aut est prohibitum homini iure naturali. Probatur, quia omnia sunt propter
hominẽhominem, iuxta illud, Omnia
subiecisti sub pedibus eius, oues, & boues, &c.
Sed homo
nõnon potest uti maiori parte illorum,
nisi in alimentum. ergo nihil est prohibitum.
Et confirmatur ex illo Gen. 1. Dominamini
piscibus maris, & uolatilibus cæli, & uniuersis
animantibus, quæ mouentur super terram. Sed
dominium est ius assumendi aliquid in suam
|
facultatem, sed homo non potest uti multis
animantibus nisi in
alimentũalimentum. ergo. Secundo,
Quod est prohibitum iure naturali, potest cognosci ratione naturali: sed nulla ratione naturali potest cognosci,
ꝙquod sit aliquod alimentum prohibitum. ergo. Tertio, Deus, & natura nihil faciunt frustra, sed essent frustra animalia, si non liceret uesci illis. ergo. Quarto, ut
ait S. Thom. 1. part. quæst. 96. art. 1.
Omnia animalia sunt naturaliter subdita homini. Probatur, nam imperfectiora cadunt in usum perfectiorum, sicut materia est propter formam
& plantæ propter bruta. ergo bruta propter
homines. Vnde philosophus 1. Politic. infert,
quòd uenatio syluestrium animalium est iusta,
& naturalis, quia per eam uendicat sibi homo
quod est naturaliter suum: & maiori ratione
est dominus homo aliarum rerum. Dicitur
enim Gen. 1. Faciamus hominem, ut præsit
uniuersæ creaturæ. Et confirmatur 1. Tim. 4.
Omnis creatio dei bona est, & nihil reiiciendum quod cum gratiarum actione percipitur.
Moralia autem pręcepta non cessauerunt. ergo
non est de iure naturali
prohibitꝰprohibitus aliquis esus.
Vnde S. Tho. 1. 2. q. 102. art. 6. ad
primũprimum ait, nulla genera
ciborũciborum immunda sunt
immũditiaimmunditia cul
pę ex natura sua. Vnde Mat. 15.
NōNota quod intrat
in os, coinquinat hominem &c. &
ActuũActuum 10.
cùm Petrus uidisset
linteũlinteum, in quo
erãterant omnia
|
quadrupedia, & serpentia terræ, audiuit, Occide, & manduca. Et cum respondisset Petrus,
Absit à me domine, quia
nũquamnumquam manducaui
commune, &
immũdumimmundum: facta est uox ad eum,
Quod Deus purificauit, tu commune non dixeris. Item August. contra Faustum libro 6.
Nihil est immundum ex natura sua. & disputat
hoc ad longum contra Manichæos, c. 15.
citāscitans
illud, Omnia munda mundis. tit. 1. & uerba
Aug. libro 6. contra Faustum. c. 8. ad hoc sunt,
Omnis creatura Dei bona est, omnia enim
quæ naturaliter sunt, in ordine suo bona sunt,
& nemo in eis peccat. Manichæi autem carnes omnes immundas dicebant, & habere animas humanas.