HACTENVS TRACTAVIMVS
EA, QVAE AD HVIVS TITVLI QVALEM
QVALEM COGNITIONEM PERTINERE VIdebantur. Nunc verò, Deo duce, ipsas Constitutiones interpretabimur.
Ex Cap. primo.
SVMMARIVM.
-
1 Presbyter propria bona habens, in Episcopum eligi potest, & illa bona iure retinet: atatque inibi explicatur, quis fuerit autor Canonis, manifesta
12. q. 1.
-
2 Clericus habens patrimonium, potest id conseruare, & reditus Ecclesiasticos in proprios vsus expendere.
-
3 Episcopus habẽshabens patrimonium, potest in eo, quem
voluerit, hæredem instituere, etiam omissa propria Ecclesia.
-
4 Restituitur litera Canonis, Episcop. qui filios. 12.
q. 2.
-
5 Res empta ex pecunia Ecclesiæ, non tamen eius nomine, an Ecclesiæ dominio acquiratur.
-
6 Bona per Prælatum acquisita, an præsumantur ex
reditibus Ecclesiæ habita, & quid de acquisitis
per vxorem matrimonio constante.
-
7 Bona relicta per Prælatum, an censeantur acquisita ab eo, post dignitatem obtentam.
-
8 Textus in c. 1. 12. q. 5. & in hoc c. 1. ex Epistolis diui Gregorij restituuntur.
-
9 Prælatus an teneatur inuentarium de rebus Ecclesiæ facere.
-
10 Judicis arbitriũarbitrium plurímum versatur in inquirendo, an bona per prælatum quæsita ex eius industria, an ex reditibus Ecclesiæ obuenerint.
-
11 Quæsita per prælatum ex eius industria, & causa
personæ, an subijciantur testamento, & liberæ
dispositioni.
-
12 Verba consilij quandoquandoque præceptum inducunt.
-
13 Ecclesia instituta hæres à Prælato, an teneatur alienationem rei Ecclesiæ per eum factam approbare, & quid in filio hærede.
-
14 Ecclesia instituta hæres an teneatur eo modo, quo
extraneus inuentarium facere.
-
15 Hæres nōnon conficiens inuentarium, non tenetur ad
legata vltra vires hæreditarias, de quib. constat
ex confessione legatariorum.
-
16 Hæres non conficiens inuentarium, an in foro animæ teneatur vltra vires hæreditarias.
-
17 Testator an possit remittere hæredi confectionem
inuentarij.
-
18 Monachus factus Episcopus, an liberetur à religionis regulis, & statutis.
-
19 Qui se & sua obtulit Ecclesiæ seculari, an possit
ad aliam Ecclesiam transiens, bona illa secum
deferre.
- 20 Monachus à primo monasterio ad secundum recedens, an deferat secum bona primo monasterio iam quæsita.
-
21 An monasterio acquiratur hæreditas, quæ monacho defertur sine ipsius monachi aditione.
PRIMO, ex hoc ca. colligere licet
post Panor. posse
ClericũClericum habere
proprium, ac licitè in
EpiscopũEpiscopum
eligi, &
deniq;denique electum ad
tātamtantam
dignitatem illud retinere. quod
Gratianus ex
† concilio
AgathẽsiAgathensi, c. 48.
comꝓbatcomprobat in c. Epis. 12. q. 1. plures ad id autoritates doctissimè congerens. idem probatur in c. manifesta. ea. q. ex Gręcis Synodis, quas Mart. Bracharen. Episcop. collegit sub Honorio, Papa
primo. c. 15. à quibus plurima decreta per eundem Gratia. desumpta fuêre, quæ tamen falsò
in vulgatis codicibus Gratiani, Martino Papæ
tribuuntur, atque is error frequentissimus est
in eo libro, & maximè in dicto capitu. manifesta. Cæterùm, quamuis nouus ille populus Ecclesiæ Catholicæ, sub fortissimis Ducibus felicissima Apostolorum charitate, res omnes
communes haberet, earumq́ue distributio fida synceritate perageretur, vti perhibet testimonium liber Actuum Apostolorum, cap. secundo, & capit. 4. non tamen damnandus est,
imò ad Clericatum recipiendus is, qui propria bona habere curat, & retinere contendit.
capit. certè. & sequent. 12. quæstio. 1. Diuus Augustinus sermone 52. & 53. ad fratres in eremo. Quinimò Clericus habens Ecclesiasticum
beneficium, & patrimonium potest in proprios
† vsus beneficij reditus expendere, & licitè propria bona conseruare, autore Innocentio in capit. Episcopus. de præben. quem Abb.
ibi sequitur. idem Abbas in disputatione incipienti, Titius Clericus. 4. dubio. & in capit.
3. de pigno. idem Abbas & Cardinalis colum.
final. in cap. postulasti. de rescript. & ibi Felinus numero 6. Socyn. consilio 91. volumine 3.
hoc ipsum ex verbis Thomę deducere conatur Caietanus in 2. 2. quæstione 185. articulo
7. respon. ad 3. dignè etenim Sacerdos seruiens altari, & Ecclesiæ, illam mercedem percipit, quæ à Canonibus aut Prælatis sibi distribuitur. c. penul. 1. q. 2. ex concilio Agathensi. c.
36. & c. cùm secundum. de præb. igitur potest
stipendia sanctis laboribus debita, & in præmium
cōcessaconcessa in alimenta,
vsusq́;vsusque necessarios ipsi|
us, Sacerdos Ecclesiam habens, licitè expendere. Nec oportet ab hac sententia discedere,
nam & eam esse communem
fatẽturfatentur Decius in
d. c. Episcopus. Feli. & Barb. col. penul. in d. ca.
postulasti. quo in loco idem Barb. & Deci. ab
opinione discedunt. quibus suffragantur duo.
Primum, quod ex Hieronymo ad Damasum
Gratianus retulit. 2. q. 2. c. Clericos. Is enim inquit:
Clericos autem illos conuenit Ecclesiæ stipendijs sustentari, quibus parentum & propinquorum
nulla suffragantur bona. Qui autem bonis parentum, & opibus suis sustentari possunt, si quod pauperum est, accipiunt, sacrilegium profectò committunt. Idem ex Hieron. repetitum est in regul.
monach. c. de paupertate. Alterum ex Prosp.
adducitur 12. q. 1. c. illi
autẽautem. dum Prosper scribit:
Jlli autem, qui tam infirmi sunt, vt suis rebus
renunciare non possint, si ea, quæ accepturi erant, dispensatori relinquunt, nihil habentibus conferenda,
sine peccato possident sua, quia & ipsi quodammodò
sua relinquunt, quando proprijs contenti rebus, nihil
eoruḿeorumque labori vel ordini suo deberi arbitrantur,
accipiunt. His igitur sententia communis improbatur, quibus satisfacere oportet, ne tot
Sacerdotum animas in discrimen conijciamus,
tutissimātutissimam assertionem anxiè nimis omittentes.
Prima etenim autoritas Hieronymi vel consilium potiùs quàm præceptum exprimit, vel
probat illa bona, quæ ex reditibus Ecclesiasticis pauperum alimentis vetere instituto destinantur, non debere distribui in alendis Clericis, qui ex parentum bonis, vel à propinquis
commodè victum & vestitum, aliaq́ue sibi necessaria consequi possint, nōnon tamẽtamen loquitur de
his bonis, quæ in obsequij & laboris mercedẽmercedem
dignè presbyteris debentur. Iustus etenim eorum labor pro operis mercenarijs hæc stipendia petit, quo fit, vt apud Hieronymum ipse accipiam stipendia, pro decimis, oblationibus,
& alijs rebus, quæ à Christianis viris in Ecclesiam conferuntur, non autẽautem pro mercede, quæ
ab Ecclesia Clerico ministranti & seruienti in
cultu diuino exhibẽdaexhibenda est. Aut si malis ita accipienda sunt verba Hiero. vt verè locũlocum habeant,
data maxima & extrema in pauperib. inopia,
vt intellexit Thom. 2. 2. q. 185. arti. 7. ad 3. quo
casu Clerici peccarent in abusu, non subuenientes pauperibus ex illis bonis, nec tamen tenerentur ad restitutionem. quod Caieta. ibi
probat, & nos alibi dicemus. Prosperi verò dictum est referendum ad illud tempus, quo incipiebat florescere Catholica Ecclesia, & Apostolicis consilijs perpensissima erga Deum religio vtebatur spretis mundani fastus cupiditatibus, quo Clericorum vita mundissima, nullis labefactata vitijs Euangelicam doctrinam
referebat: sicuti diuus Hieronymus ad NepotianũNepotianum pientissimè admonet: & idem in Epistola ad Pammachium de morte vxoris. & Grati.
in c. pastor. 1. qu. 2. eandem Innoc. opinionem asserit communem. & eam sequitur Sylue. ver.
Clericus. 4. q. 16. Socy. consil. 91. vol. 3. colu. 4.
Abb. in disput. 4. dubio 4. Eandem probat Domi. Soto. lib. 10. de iust. & iure. q. 4. articu. 3. ad
fin.
Secundò, ex eodem capite colligo Episcopum in bonis patrimonialibus, & in his, quæ
ab Ecclesia non habuit, testamentum facere
posse, & hæredem, quem velit instituere, ita, vt
Ecclesiam non teneatur hæredem relinquere.
Abb. hic probat hoc ipsum Canon. 40. Apostolorum, à quo Gratia. assumpsit. c. sint manifestæ. 1. q. 1. ibi, sicut voluerit. quæ verba sunt etiam in c. quia nos. ist. tit. & in c. 1. tit. prox. infrà,
vbi
idẽidem in Episcopis & presbyteris statuitur. ad
idem text. in c.
fixũfixum. 12. qu. 5. & in c. quicunque.
12. q. 3. notat gloss. in c. Episcopus qui filios. 12.
q. 2.
etiāsietiamsi Episcopus filijs & propinquis careat.
quam opinionem Imo. præ cæteris asserit in d.
c. quia nos. vbi Barba. num. 7. & hic col. 3. asserit, eandem communem esse. & in tract. de peste. Cardi. 1. parte. q. 3. num. 76. eandem sententiam sequitur Abb. in ca. si quis Episcopus. de
hæreti. vbi glo. Anto. & cæteri Doct. communiter hoc ipsum approbant. His tamen refragatur text. in d. c. si quis Episcopus. dum disiunctiuè dixit, Episcopum
instituẽteminstituentem hęreticos
aut extraneos à sanguine, esse excommunicandum post mortem. ergo non potest extraneos
à sanguine instituere hæredes. Is verò text. ita
intelligendus est, vt in eo Episcopo
locũlocum habeat, qui hæreticos
cōsanguineosconsanguineos, aut extraneos
hæreticos hæredes instituit. gloss. recepta
cōmunitercommuniter ibi. & Roma. singu. 735. dicens idem
esse in quocunque alio Christiano, quod in Episcopo text. optimus in c. sanè profertur. versic. item multi. 24. q. 2. gloss. insignis in cap. Iudæi. in 2. de Iudæis. Præterea aduersus communem opinionem tex. est in c. Episcopus, qui filios. 12. q. 2. Inquit enim ille Canon:
Episcopus, qui filios aut nepotes non habuerit, alium quam
Ecclesiam non relinquat hæredem. Ergo Ecclesiam tenetur instituere hęredem. Sed ille text.
consilium, non necessitatem inducit, secundum glo. & communem. Quòd si attendamus
ad verba illius text. quæ multò integriùs extant in consil. Agathensi. cap. 33. parum oberit
ille Canon opinioni iam diu receptæ, Ita enim
legitur:
Episcopus † qui filios aut nepotes non
habens alium quàm Ecclesiam, reliquit hæredem, si
quid de Ecclesia, non in Ecclesiæ causa aut necessitate
insumpserit, quod distraxit aut donauit, irritum habeatur. Qui verò filios habens, de bonis, quæ reliquit
ab hæredibus eius indemnitatibus Ecclesiæ consulatur. Hactenus igitur ille text. non cogit præcisè Episcopum filijs carentem Ecclesiam instituere. Vnde
sentẽtiasententia Doct. verior est, & expressim optimè Henri. sequitur in d. c. si quis Episcopus.
Tertiò ex vltimis huius c. verbis probatur,
res emptas à Prælato è pecunia Ecclesiæ
† domi|
nio ipsius Ecclesiæ acquiri, etiamsi proprio
Prælati nomine fiat emptio. Abb. & Docto. hîc
& idem ferè statuitur in c.
fixũfixum. 12. q. 5. c. 1. c.
inquirendũinquirendum. de pecu. Cleric. Verùm in his iurib.
id tantùm dicitur, debere prædictas res in iura Ecclesiæ conferri: non tamen esse à die emptionis, & in Ecclesiæ dominium translatas: &
ideò Hosti. in d. c. inquirendum. fatetur hanc
tertiam conclusionem apertè in iure non probari, licet Doctorum maxima autoritate satis
sit præmunita. Communis tamen assertio ex
verbis huius c. etiam refragante Hostien. optimè colligitur. & in Auth. licentiam. C. de Epis.
& Cler. Nec oberit Iuris Ciuilis regula,
dictāsdictans,
emptum ex pecunia aliena ementi acquiri,
nōnon
ei, cuius est pecunia. l. si ex ea. C. de rei vendi.
quia in Ecclesia erit speciale, vt emptum ex eius pecunia,
nōnon ementis, sed Ecclesiæ dominio
acquiratur. gl. sing.
secundũsecundum Cardi. & Barb. ibi
col. 1. in d. c.
inquirendũinquirendum. quo in loco cæteri Docto. idem
apꝓbantapprobant, quib. accedit Reg. l. 40. tit.
5. par. 5. gl. in c. Apostolicos. 11. q. 2. Cors. in sinver. empt. Rom. in Auth. similiter. C. ad l. Falc.
col. 6. Bal. in l. si quis presbyter. C. de Episco. &
Cler. Aret. in l. cùm hæredes. in prin. ff. de acq.
poss. gl. in l. vxor marito. ff. de donat. inter vir.
& vxo. & in l. 2. ff. quando ex fact. tut. & in l. si vt
proponis. C. de rei vend. vbi idem dicitur in re
empta ex pecunia militis, sicuti in re empta ex
pecunia pupilli, aut minoris. l. 2. ff.
quādoquando ex
fact. tut. l. 3. C. arbitr. tute. Idem videtur in Pręlato, qui emit ex pecunia Ecclesiæ. glo. in l. 1. C.
si quis alteri, vel sibi. cuius opinionem asserit
communem esse Ripa in l. Senatusconsulto.
num. 16. ff. quib. in caus. pig. vel hypoth. Est tamen dubium, an id sit dicendum, quando res
pecunia Ecclesiæ emitur, suppresso nomine
Ecclesiæ, ab eo, qui Ecclesiæ Prælatus non est,
nec
administrationẽadministrationem rerũrerum Ecclesię tractat: & ex
argumento minoris ad Ecclesiam. c. 1. & c. auditis. de in inte. rest. l. Orphanotrophos. C. de
Episco. & Cler. Regia l. fi. tit. vlt. par. 6. Cy. Bar.
Alb. Bal. Saly. & Paul. in d. l. si vt proponis. asserunt, non esse idem: imò rem ex pecunia Ecclesiæ emptam ab eo, qui
rerũrerum Ecclesię
administrationẽadministrationem non gerit, effici
emẽtisementis,
nōnon Ecclesiæ, nec
vendicari ab Ecclesia posse, nisi in
subsidiũsubsidium: sicuti in re empta ex pecunia minoris.
idẽidem est l. 3. ff.
de reb. eo. in prin. l. filiæ. & ibi Bar. ff. de sol. Paris. cons. 75. li. 1. num. 19. quo in loco
hāchanc dubitationem explicat Regia l. 46. tit. 5. part. 5. quæ
expressim in Ecclesia & minore Bart. Cyni, &
aliorum opin. recepit, licet in pecunia militis
absque vlla distinctione probet, rem ex ea
emptāemptam,
etiāetiam ab eo, qui militis res non administrat,
effici ipsius militis, quod Cyn. Bar. & alij, exceptis Guliel. de Cun. & Bal. in d. l. si vt proponis.
in specie adnotant. Et quamuis præfatis in locis Berna. & Accur. à milite ad Ecclesiam argumententur,
atq;atque latiùs Euerard. c. 27. Id tamen
argumentũargumentum ita recipiendum est, vt nimium à regulis Iuris non discedamus, quo fit, Bar. sententiam in d. c. inquirendum. col. 2. à vero dissentire, dum idem in Ecclesia, quod in milite
dicendum fore existimat.
Quartò, ex eodem c. colligo, omnia bona,
quæ Prælatus habet, pręsumi
† acquisita fuisse
ratione bonorum Ecclesiæ, & ob id pro Ecclesia esse maximam iuris præsumptionem, & Episcopi hæredes probare debere, bona ab Episcopo relicta ex patrimonio, alióue titulo,
quàm Ecclesiæ causa obuenisse, quod suaderi
potest ex l. Quintus. ff. de dona. inter vir. & vx.
l. etiam. C. eod. titu. Regia l. 2. tit. 14. part. 3. quibus constat, res, quæ penes vxorem mortuo
marito reperiuntur, præsumi esse ipsius mariti, & ideò oportet ipsam vxorem contrarium
probare: qua in re sunt, qui id intelligant verum esse in his rebus, quas constat: vel probat
mariti hæres fuisse acquisitas matrimonio
cōstanteconstante. Hæ etenim res pręsumuntur acquisitæ
ex bonis mariti, ne sit locus suspitioni libidinis & adulterij, cuius causa eas vxor acquisierit, vt inquit ipsa lex. Hac verò probatione cessante, non est locus pręfatę pręsumptioni: ita
visum est Bald. in l. si vxorem. C. de condict. inser. Saly. in dict. l. etiam. & in d. l. Quintus. Aymon Sauil. consilio 61. numero 7. Alex. consilio 42. volum. 5. Alciatus de pręsumptionibus,
regula tertia, præsumpt. 26. numero 6. Quibus tamen obstat Aret. qui contrarium
respōdetrespondet consilio 31. post Albericum in dict. l. etiam.
dicens, pręsumi illa bona constante matrimonio quæsita fuisse, & ex mariti bonis, nam cùm
bona reperiantur tempore dissolutionis matrimonij penes vxorem, præsumendum est,
bona illa esse mariti, cui subdita fuit in coniugali consortio ipsa vxor: ex eo etiam, quòd
fœminę non ita honestè ac licitè patrimonium ex industria solent acquirere, sicuti viri.
Et pręterea, cùm ad maritorum consortium
accedunt, res, quas secum deferunt, in libellum & repertorium redactas, maritis tradunt.
l. si ego. §. fi. ff. de iur. dot. Ex quibus, quamuis
cesset ratio pręsumptionis dict. l. Quintus. adsunt tamen aliæ coniecturæ, quibus opinio Areti. potiùs quàm contraria placet. Nec sequitur, res matrimonio constante acquisitæ, pręsumuntur ex bonis esse mariti: ergo bona,
quæ vxor possidet, acquisita fuerunt ante matrimonium. Id verò consequitur optimè, igitur ante matrimonium res habitas ab vxore ipsius esse, non mariti, censendum est.
Atq;Atque in
his regnis, omnia bona, quæ reperiuntur
tẽporetempore, quo
matrimoniũmatrimonium soluitur, iudicantur
eodẽeodem
matrimonio constante acquisita, & ob id communia sunt. l. 203. styli. Minimè
tamẽtamen inficior,
Sal.
opinionẽopinionem posse admitti ex aliquot coniecturis, quæ animum iudicantis inducerent ad
credendum, vxorem bona illa, quæ possidet,
ante coniugium habuisse. quod Alciat. post
Are. animaduertit. In Prælato tandem id a|
pertissimi iuris erit, res acquisitas post dignitatem adeptam, præsumi causa Ecclesiæ habitas fuisse. tex. glo. & Doct. in c. 1. de pecu. Cler.
id etiam in hoc capite omninò probatur. Ad
id tandem disputatio tendit, an
† in dubio res
præsumantur acquisitæ ante dignitatem, an
post. qua in re Gofredus in sum. tit. de success.
ab intest. scribit, Episcopi hæredibus incumbere probationem Ecclesia possidente: at è
contrario possidentibus ipsis hæredibus oportere Ecclesiam probare, res illas acquisitas fuisse post dignitatem. idem Abb. hic & in c. 3. de
pecu. Cleri. in fin. Barb. in cap. 1. col. fin. de pecul. Cler. text. elegans in c. 1. 12. quęst. 5. vbi hęc
assertio Gofredi probari videtur. Obiter tamen admonendus lector est
† illius Canonis
inscriptionem deprauatam esse: siquidem is
Canon est apud diuum Gregorium in Epistola ad Theodatum Episcopum Mediolanensem
libro Epistolarum 10. Episto. 43. in li. verò decretorum Gregorio ad Lucidum Episcopum
falsò tribuitur: constat item ex eadem Epistola, luminosam, cui bona quædam Constantius
Episcopus reliquerat, fuisse filiam fratris eiusdem Episcopi. Nam dum legitur apud Gratianum, Luminosæ ancillæ Dei, & fratribus suis,
apud Gregorium multò rectiùs legitur, luminosæ ancillæ Dei filiæ fratris sui, siquidem de
sola luminosa in eadem epistola tractatur. Item ex Epistola apparet, bona, quæ Episcopus
ille luminosæ reliquit, immobilia fuisse, cùm
ex Gratiano mobilia esse colligatur. Addit
præterea diuus Gregorius, bona illa non esse
auferenda à legataria, nisi Ecclesiæ actores probauerint, post ipsam dignitatem ab eodem Episcopo acquisita fuisse: quibus verbis adhuc
Gofredi sententia fortior redditur, quam Abbas etiam sequitur in repe. cap. cùm esses. isto
tit. num. 24. Salyce. in d. Auth. licentiam. gloss.
in c. sint manifestæ. 12. q. 1. & in d. c. 1. 12. q. 5. Bertac. de Episcopo. 4. lib. 4. par. nu. 6. Rom. cons.
159. fi. col. Ecce qua ratione Gofre. nitatur ad
concordiam reducere canonem illum, & huius primi cap. verba, quę eiusdem autoris sunt,
diui nempe Gregorij Papæ primi, lib. Epist. 7.
Epist. 52. ad Anthemium Campanum subdiaconum de testamento importuni Attellanæ ciuitatis Episcopi: cùm tamen inscriptio vulgaris caput hoc dictet esse Gregorij Papæ tertij
ad
AntoniũAntonium subdiaconum. Nec eadem omninò litera est
vtrobiq;vtrobique. Scriptum enim est in hoc
c. Hortamur igitur, vt solicitè discutias, & quicquid ipsum habuisse patuerit, à qualibet persona detineri nullatenus patiaris, nisi hoc
solũsolum,
quod
eũeum ante Episcopatus
ordinẽordinem propriũproprium habuisse constiterit. Apud
GregoriũGregorium verò: Hortamur ergo experientiam
tuātuam, vt solicita inquisitione discutias: &
ꝗcquidquicquid Ecclesię ipsius esse patuerit, à qualibet persona detineri nullatenus
patiaris, nisi hoc solum, quod
eũeum ante Episcopatus ordinem
propriũproprium habuisse constiterit. Quòd si hæc litera verè est ipsius Gregorij, minimè in hoc tex. probatur quarta hæc Doct. adnotatio. Cæterùm Io. And. in c 3. de pecu. Cle.
omninò
cōtenditcontendit in dubio bona ab Episcopo
vel Prælato dimissa, ex præsumptione Iuris Canonici censeri post ipsam dignitatem acquisita fuisse, siue possideat Ecclesia eadem bona,
siue Prælati hæres. Idem Ant. Card. & Io. ab Imo. in d. c. 3. vbi Abb. hanc esse
cōmunemcommunem sententiam profitetur. quam puram sibi constans
sequitur Barbat. hic. numero 2. Henric. in cap.
fina. de pecul. Cleric. Anchara. col. 2. Imol. colu. 3. in cap. cùm in officijs. isto titu. Bald. & Alberic. post glo. in Authen. licentiam. C. de Episco. & Cleri. Areti. consi. 31. col. pen. quam opinionem etiam fatentur communem esse Corne. cons. 314. volum. 3. Socy. cons. 91. col. 3. vol.
3. & Albe. in d. Authent. licentiam. vbi pro hac
communi opinione est text. insignis. & in Authen. de Eccle. tit. §. interdicimus. collat. 9. &
in c. sint manifestæ. 12. q. 1. Eandem sententiam
† coadiuuat ratio illa, nam licet sit dubium, an
Episcopus vel Pręlatus teneatur repertorium,
seu inuentarium rerum Ecclesiæ facere, quibusdam dicentibus eum ad hoc teneri, quia
tutori similis est. glo. in cap. qualiter. in 2. verbo, redde. de accusatio. & in c. auditis. de in integ. resti. & in c. nulli. de rebus Eccles. & in cap.
ea, quæ. de offi. Archi. & in specie glo. in c. manifesta. 12. q. 1. Paul. Castren. in l. Orphanotrophos. C. de Episco. & Cleric. Bertachi. de Episcopo, libro 4. part. 4. num. 28. sentiunt Anch.
Imola, & alij Doctores in dicto ca. cùm in officijs. Areti. in d. consil. 31. colu. penul. Alijs verò
contrarium asserentibus, eo, quòd nullibi in
iure cautum sit, prælatum teneri ad conficiendum inuentarium rerum Ecclesiæ. ita Abb. eleganter in q. 3. dubio 4. Felin. in c. cùm deputati. colum. fi. de iudi. Barb. in dict. cap. cùm in
officijs. num. 10. Nec omninò procedit similitudo prælati, & tutoris. vti notat gloss. in capit.
fi. 5. q. 3. Abb. in dict. c. auditis. idem in ca. 2. de
donat. nouiores, maximè Deci. in c. reprehensibilis. de appellatio. Anani. in dict. c. qualiter.
in princip. col. penul. Baldus in l. fi. ff. de tutor.
& curato. datis ab his. Felinus in d. ca. cùm deputati. Tamen Episcopus tenetur tempore,
quo dignitatem illam consequitur, inuentarium facere rerum, quas ipse ex patrimonio, alióue titulo acquisiuit. text. in ca. de Syracusanæ. 28. dist. c. manifesta. & c. sint manifestę. 12.
quæst. 1. quod Abbas in dict. dubio 4. concedere videtur. Igitur, si prædictum inuentarium non fecerit Episcopus, pręsumptio fraudis
minimè cessat: & ob id opinio Ioannis Andr.
potiùs quàm Gofredi mihi placet. Non obstat
text. in c. 1. 12. q. 5. quem pro Gofredo Abbas &
cæteri eius sequaces allegant, quia, vt constat
ex Epistola diui Gregorij, non tantùm præsumptio possessionis pro ipsa legataria, sed
& fama detulit ad Romanum Pontificem, il|
la bona, de quibus erat controuersia, ante Episcopatum quęsita fuisse: & hic est verus intellectus illius Canonis.
Secundò, potest Gofredi opinio maximè
procedere, quando constaret tempore promotionis ad Episcopatum ipsum promotum bona aliqua habuisse, ita, vt ex hoc, & ex possessione oriatur præsumptio quædam ad transferendum probandi onus in Actorem, qui Ecclesia
non possidente nomine Ecclesiæ illa bona petit, secundum Ioannem Andr. & alios, qui communiter sic intelligunt opinionem Gofredi.
Est denique maxima Iuris Canonici præsumptio pro Ecclesia, vt bona relicta à Prælato censeantur causa Ecclesię, seu ex eius bonis acquisita. quod & Dynus notauit in regu. ratum. in
fin. de regu. iur. lib. 6. Hæc verò pręsumptio alijs aduersus præsumptionibus eliditur. Nam
† si Episcopus, tempore, quo habuit dignitatem, habebat patrimonium, iudex arbitrabitur attenta quantitate & qualitate patrimonij, & rerum Ecclesiæ, an bona postmodùm
acquisita, sint Ecclesiæ, aut Episcopi hæredibus adiudicanda, vel inter Ecclesiam & hæredes diuidenda. text. quem glo. ibi ita intellexit
in cap. Sacerdotes. 12. quęst. 4. dicit singu. Roma. singul. 267. Barb. in tract. de præst. Cardi.
1. part. quæstione 3. numero 47. commendat
Abb. in cap. 3. de pecul. Cleric. & in rep. c. cùm
esses. ist. titul. numero 24. Item, si prælatus gessit negotia publica in aliquo magistratu, ex
quo percipiebat aliquot reditus. His perpensis iudex arbitrabitur, an bona per eum acquisita fuerint ex illius reditibus empta. arg. text.
in c. quia nos. & c.
relatũrelatum. in 2. ist. tit. quod prędicti Docto. fatentur, & explicant alias notantes coniecturas Corne. consilio 314. volumi. 3.
Cardin. consilio 79. in fine. Socy. consilio 91.
vol. 3. Nicol. Boëri. decisione 20. Quibus illud
addere non omittam, quod Andr. Alciat. scripsit. reg. 1. de præsumpt. 29. præsumpt. ad
finẽfinem.
dicens res emptas à fratre, vel consanguineo
Episcopi, quem ipse Prælatus procuratorem
constituerat ad percipiendos reditus Ecclesiasticos, non præsumi emptas fuisse ex reditibus
Ecclesiæ. Ratio enim præsumptionis, quæ in ipso Episcopo consideratur, cessat in
cōsanguineoconsanguineo Episcopi, qui quidem consanguineus potuit ex proprio labore industria, aut patrimonio res illas acquirere. Erit tamen à iudice attentè ac discretè
perpẽdendũperpendendum, an ex hoc fraus
fiat Ecclesiæ.
Cæterùm, dubium illud explicare oportet,
an quæsita per
EpiscopũEpiscopum post dignitatem,
† ex
propria tamen industria sint eiusdem, ita, vt
liberè valeat de eis testari? & in presbyteris,
qui curam habent animarum in aliqua Ecclesia, aliáue obtinent beneficia Ecclesiastica, expressim id est statutum, eisq́ue permissum est,
liberè de ita acquisitis bonis testamentum facere. c. quia nos. c. relatum. in 2. ist. titu. etiamsi presbyter ea bona fuerit consequutus ratione ordinis sacri, nullo tamen prætextu beneficij, vel bonorum Ecclesiæ, nempe pro celebrandis missarum solennibus, aut ex stipendio alicuius prælati, alteriúsue, cui presbyter vti capellanus seruit. Cynus & Docto. in Authent.
licentiam. C. de Episcop. & Cler. Hostien. Anto. Ancha. Cardina. & Imol. in dict. c. quia nos.
Abb. in c. cùm in officijs. col. 2. & ibi Barb. col.
4. ist. titul. Boêri. decis. 20. Syluest. verb. Clericus. 4. §. 8. Abb. in repe. c. cùm esses. ist. tit. nume. 29. Domi. in c. præsenti. de offic. ordi. in 6.
Bolog. in consil. Ananiæ 87. ex quibus constat,
hanc opinionem esse communem. quod Barb.
fatetur in dict. cap. quia nos. colum. fi. Corne.
& Socy. paulò post citandi. In Episcopis verò
Iaco. Butri. in l. sacrosanctæ. C. de Episcop. &
Cleric. diuersum opinatur, dicens, ipsos testari non posse de bonis post Episcopatum, etiam
ex propria industria personæ vtcunque acquisitis. Cui suffragari videtur textus in dicta Authentica, licentiam. dicens, Episcopo acquiri
bona, ei post Episcopatum obuenientia à cognatis, cæteris bonis ipsi Ecclesię reseruatis.
Præterea textus hic & in capitulo primo, duodecima, quæstione quinta, solum permittit,
Episcopis testari de bonis, quæ habuerunt ante Episcopalem dignitatem: acquisitis postea negant, omninò iura Pontificia testandi
licentiam, nisi bona illa iure sanguinis acquisierit. Eandem opinionem Iacobi defendit
Bar. hic, & latiùs idem in tract. de peste. Cardi.
part. 1. q. 3.
Sed si rationem prędictorum Canonum
cōsideremusconsideremus, idem erit dicendum in Episcopis,
quod in presbyteris Ecclesiarum Rectoribus.
Ea etenim, quę post dignitatem à Pręlatis acquiruntur, ex eo Ecclesiæ à Canonibus adiudicantur, quod præsumatur ex bonis, ac reditibus Ecclesiæ acquisita fuisse. text. iuncta glo.
in c. 1. de pecul. Cler. quam rationem iam superiùs notauimus, & probatur efficaciter in c. fixum. 12. q. 5. Vnde textus in hoc c. & in d. Auth.
licentiam. ita intelligendi sunt, vt idem dicamus de rebus, quas constat, Episcopum ex industria propria
nactũnactum fuisse, quod de illis, quæ
manifestè ei iure sanguinis obuenerunt: atque ita idem prorsus in Episcopo, quod in cæteris presbyteris notat Abbas hic in fi. ex glo.
vltima idem Abb. in d. c. cùm in officijs. Corne. consilio 314. col. 3. vol. 3. dicens communiter reprobari opinionem Iacobi Butrig. idem
testatur eandem communem secutus Socyn.
consil. 91. 3. vol. & Syluest. verb. Clericus. 4. q.
6. Ex qua opinione in fert Socy. posse Cardinalem testari de illo stipendio, quod à Romano Pontifice datur ratione Cardinalitij galeri,
cùm id non detur respectu alicuius Ecclesiæ,
sed personæ ipsius Cardinalis, qui ipsum
RomanũRomanum Pontificem in regimine Ecclesiæ, consilio & industria coadiuuat. Hinc etiam ipse infe|
ro, Episcopos testari posse de his bonis quæ
acquirunt ex his, quæ ipsis offeruntur, & dantur ab his, qui sacris ordinibus initiantur &
insigniuntur.
Glo. in verbo, Hortamur. dum exponit præcipimus, est prænotanda. quia
† licet verba exhortationis non inducant præceptum. capit.
quod præcipitur. 14. q. 1. aliàs in cap. fi. §. quod
præcipitur. optimus text. in cap. 2. de spons. ex
quo colligunt ibi Anton. Abb. Præpos. & Feli.
per hæc verba, moneas, & inducas, simpliciter
in rescripto Principis apposita, non concedi
potestatem compellendi ei, qui nullam ad
compulsionem iurisdictionem habebat. capit. ex literis. in 2. de spons. idem notat vltima
glos. in capitul. cum nostris. de conces. præbe.
Ioann. Andre. Ancharan. Domini. & Franc.
in capit. si pauper. de præb. in 6. & Ioann. de
Imol. in dict. capit. cum nostris. pe. colu. asserit
hanc opinionem mente tenendam esse, contrariam tamen magis communem cum Archid. in dict. cap. si pauper, quod ipse non habeo expeditum. Nam & Card. in Clem. 1. q. 11.
de offic. deleg. primam sententiam sequitur.
Verùm si verba exhortationis sint adiecta rei
aut dispositioni, quæ ex propria natura necessitatem obtemperandi præ se fert, pro præceptis assumuntur. ita glo. hic. cui simil. in Cle. 1.
de testi. vbi Card. & Imol. alia in c. ad aures, de
æta. & qualit. Felin. colum. 6. Deci. numero 13.
in cap. 1. idem Felin. in c. nam & concupiscentiam. col. 1. de constitutio.
Glossa in verbo, patiaris, probat ecclesiam
prælati hæredem omninò debere approbare
pro ea parte, qua sit hæres alienationem rei ecclesiasticæ factam ab
† ipso prælato absque iuris solennitate, vel eo casu, quo alienari res illa
non poterat, nisi inuentarium fecerit: tunc etenim ecclesia alienationem ratam habebit
ex ea quantitate, quam ab hæreditate accepit.
glos. in capitul. episcopus qui filios. 12. quæst.
2. quas communiter Doctor. hîc approbant.
Bart. in l. cùm vir. 2. columna. ff. de vsucap. Alex. cons. 30. column. 2. volumi. 6. l. 1. ff. de except. rei vend. l. venditrici. C. de reb. alien. non
alie. l. cùm à matre. C. de rei vendi. l. fin. §. in
computatione. C. de iure delib. quibus adde
Paris. consil. 2. lib. 1. Et idem erit in filio hærede, qui etiam confecto inuentario tenetur stare alienationi rei propriæ per patrem factæ,
eo casu, quo pater alienare non potuit, facta
ad hoc, si necesse id fuerit, compensatione legitimæ cum ipsa re alienata. gloss. & ibi Doct.
in d. l. cùm à matre. Abb. Imol. & Doct. hîc. Regia l. 24. tit. 13. parte 5. & est communis opinio, teste Iason. in d. §. in computatione, aduersus gloss. ibi. eandem etiam sententiam
communem defendit Rodericus Suares in repet. l. quoniam in prioribus. C. de inoffic. testamen. 7. extensione. col. 8.
Eadem glos. verbo, patiaris. fatetur ecclesiam alicuius hæredem, non
† conficientem inuentarium teneri vltra vires hæreditarias ad
debita & onera defuncti: sicuti quilibet extraneus teneretur inuentario non confecto. ex l.
final. C. de iure delib. in quo gl. ista singu. est secundum Abb. & eam sequuntur Imo. Anto. &
Barb. hîc. idem Imo. in c. 1. de solutio. Salycet.
in Authent. sed cùm testator. C. ad legem Falcid. Ias. dicens hanc opinionem esse communem in l. fin. §. fin. C. de iure delibe. restituitur
tamen ecclesia ad conficiendum hoc inuentarium aduersus lapsum temporis secundum
eos. Et probatur hæc conclusio in Authen. de
hære. & Fal. §. pupillis. vbi statuitur, pupillum
teneri, vltra vires hæreditarias, si non confecerit inuentarium, nec petierit restitutionem
ad id conficiendum: ergo eodem iure ecclesia
tenebitur. notat Rom. in Rub. ff. de acquir. hæred. Contrarium tamen, imò ecclesiam vltra
vires hæreditarias non teneri, etiam si inuentarium non confecerit, asserunt Card. & Abb.
hîc. & in d. c. 1. Bart. in l. 1. num. 46. C. de sacrosanct. eccle. Bal. in l. fina. in prin. C. de iure delib. colum. 1. Abb. in rep. c. ecclesia sanctæ Mariæ. de consti. nu. 18. Ange. in Auth. de aliena.
& emphy. §. si verò quilibet. idem Angelus in
d. l. fi. §. si verò post quam. Anani. in c. in literis.
col. 6. de rapto. Feli. dicens hanc opinionem
communem esse in c. de quarta, de præscript.
colum. 3. idem profitetur Areti. in Rub. ff. de
acquir. hæredit. colum. penul. pro quibus adduci solet text. in l. prima. §. an bona. ff. de iure
fisci. vbi fiscus hoc priuilegium habet, ergo &
Ecclesia. argumen. glos. in capit. primo, de in
integrum restitut. Item suadetur hoc ea ratione, quòd præsumptio subtrahendi res hæreditarias, ex qua statuitur obligatio hæredis
non facientis inuentarium vltra vires hæreditarias ad legata, & onera defuncti. text in Authentic. de hæredi. & Falcid. §. sancimus. cessat
in ecclesia: igitur ipsa obligatio cessabit.
His verò respondetur, & primò textus in
dicto §. an bona. non habere locum, quando
bona deueniunt ad fiscum, non iure hæreditario, sed iure deuolutionis, quia vacantia
sunt, vel alio simili titulo, vt explicat Bartholus in dicta Rubrica. ff. de acquirend. hæredit. illi autem, qui non sunt veri hæredes, sed
vniuersali alio titulo succedunt, non tenentur conficere inuentarium. Inno. in c. in præsentia, de probat. Francis. Porcellinus in tracta. de inuentario. cap. 4. ad finem. Secundò
respondeo, argumentum illud ratione cessante minimè conuincere. Nam & in pupillo
cessat illa ratio, & tamen in eo locum habet
iuris præfati dispositio. Clerici etiam eadem
lege censentur, quamuis alieni sint à fraudis suspitione, vt in eadem constitutione de
hæredita. & Falcid. expressum est. Nec ratio
vltima & principalis dictæ decisionis in præsumptione fraudis consistit: dictione etenim,
|
forte, qua Iustinianus ibi vtitur, causam impulsiuam legis, non principalem inducit. text. &
ibi gl. Imol. & alij in Clem. 1. de appella. gloss.
in l. in commodato. §. sicut. ff. commod. Alex.
in l. in ratione. §. quod vulgo. ff. ad l. Falcid.
num. 13. Feli. in c. 2. col. fin. vt lit. non contest.
Dec. in capit. super literis. col. 8. de rescript.
quibus diligenter inspectis quæstio ista dubia
censetur. Nisi dixerimus primam opinionem
quam gloss. hîc asseruit, quo ad creditores hæreditarios procedere, cùm quibus hæres, qui
sine repertorij auxilio adit hæreditatem, quasi contrahit. l. apud Iulianum. §. fin. ff. ad Trebel. & ideo adhuc cessante qualibet fraudis suspicione tenetur eis satisfacere, vt defunctus
tenebatur, etiam vltra vires hæreditarias. Secunda verò opinio poterit admitti, quoad legatarios, quibus hæres non conficiens inuentarium integra legata soluit, etiam iure Canonico. c. Rainaldus, ad finem. isto tit. ex præsumptione fraudis, & suspicionis, quæ in ecclesia,
& eius ministris cessat. atque ita dubium istud
dissoluunt Alexand. & Corne. in d. l. §. final. &
Aret. in dict. Rub. ff. de acquir. hæredit. quibus
accedit Bald in l. filium C. famil. hercis. col. pe.
dicens
† hæredem non conficientem inuentarium non teneri ad soluendum legatarijs integra legata, si ex legatariorum confessione constiterit patrimonium hæreditarium sufficiens
non esse ad integram solutionem. idem Alexan. & Areti. 2. col. in dicta Rubric. ff. de acqui.
hæred. & Ias. in l. 1. §. si is qui quadringenta.
ff. ad senatuscons. Trebel. & quamuis Soci.
ibi dubitet, Baldum sequuntur Alexan. & Ias.
in l. fin. §. 1. C. de iure deliber. Felin. in c. quoniam. de proba. num. 30. & Catelli. Cotta. in
vlt. Memor. dictione: Inuentarium. vbi plures
citat de hac decisione dubitantes, qua in re
miror Gualdens. de arte test. titul. de acquir.
hæred. caute. 8. hanc sententiam Bald. etiam
in creditoribus intellexisse. quod à sensu Bald.
valde alienum est. Ex his etiam quæstio illa
diffiniri poterit, an hæres non confecto inuentario in animæ & conscientiæ iudicio sit
† obligatus ad soluenda onera defuncti vltra vires
hæreditarias. Nam Bart. in d. Rub. ff. de acqui. hære. & alij, quos ibi referunt Alex. & Ias.
Bal. in d. l. filium quem habentem. col. pen. idem Bart. in l 1. num. 45. C. de sacros. eccles.
Ioan. Andre. & Doct. in c. quanquam, de vsur.
in 6. Feli. in c. 1. de const. numer. 44. tenent in
foro conscientiæ hæredem, non confecto inuentario, minimè esse obligatum ad onera hæreditaria, vltra vires patrimonij à defuncto relicti, quasi in eo foro præsumptio fraudis cesset, quam opinionem communem esse fatetur
Ias. in dicta Rub. & Carol. Ruinus cons. 20. lib.
4. Rursus Freder. Senensis in cons. 21. & Paul.
à Castro in eadem Rub. diuersum opinantur,
ac nullum esse inter conscientiæ forum, & iudiciale discrimen existimant. Lex etenim humana, quæ iusta est, etiam in foro animæ est
seruanda. gloss. recepta communiter in c. quæ
in ecclesiarum, de constit. Thom. 2. 2. quæstio.
96. art. 4. Ea verò lex Ciuilis, quæ non confecto inuentario cogit hæredem hæreditaria onera subire, iusta est, nec in præsumptione consistit, vt modò diximus: ergo iniudicio interiori seruabitur. Verùm, isthæc ratio quoad creditores admittenda est, ita vt in eis locus sit opinioni Freder. Sed
† quo ad legatarios communis sententia sibi locum vendicabit. quod
visum est Areti. in d. Rub. ff. de acquir. hæred.
His proximum est, quod notant Paul. Aret. &
Alexand. in l. nemo potest. ff. de legat. 1. Bald. in
l. fin. §. cùm igitur. col. pe. C. de iure deliber.
Ias. in d. l. nemo potest. lect. 1. numer. 55. & ibi
Crot. col. 19. Deci. cons. 418. colum. 3. Aymon
cons. 174. Ferdi. Loazes Illerdensis præsul in l.
filiusfamiliâs. §. diui. ff. de legat. 1. num. 71. Guido Pap. cons. 63. colum. pen. vnanimi consensu dicentes, testatorem non posse remittere
hæredi confectionem inuentarij in præiudicium creditorum, quibus ipse testator pręcisè
satisfacere tenetur, nec potest eis præiudicium inferre. Poterit tamen testator prædictam
remissionem facere in præiudicium legatariorum. quod expressim notant Paul. Aret. Alex.
Deci. Aymon, paulò antè citati. & Baldus in l.
cùm tale. §. Titius. ff. de condict. & demonst.
quorum opinio communis est, sicuti Alexan.
asseruit in dicta lege, nemo potest. colum. 5. &
Aymon. d. consil. 174. col. fin. Tametsi Bald. in
l. fin. C. arb. tutor. contrarium teneat, cui assentiuntur Ias. in d. l. nemo. 1. lect. in fi. Crot. ibi. 19. col. & Guido Pap. d. cons. 63. col. penul.
Quin & Aymon in dict. cons. 174. respondit,
testatorem posse hæredem grauare, vt etiam
confecto inuentario eius beneficio non vtatur, ac teneatur creditoribus, & legatarijs satisfacere, perinde, ac si inuentarium non fecisset, quod notandum esse existimo. His verò alia proximè aptari quæstio poterit. Nam iure
satis compertum est, iuramentum in litem deferri aduersus tutorem, qui inuentarium conficere omiserit. l. tutor qui repertorium. ff. de
administ. tuto. tradit Ias. in l. in actionibus. ff.
de in lit. iur. & in l. si quando. C. vnde vi. Est etenim dubium, an idem sit dicendum contra
eum, qui se hæredem esse alicuiùs existimans,
eius hæreditatem obtinuit, vel ea ratione, vt
deliberare possit, de hæreditate adeunda bona accepit: qui quidem hæreditatem omittens, aliaúe de causa à veris hæredibus conuenitur, controuertitur, sitne locus iuramento
in litem aduersus eum, qui repertorium facere omiserit. & Raphael Ful. in l. vltima. §.
sed si post
deliberationẽdeliberationem. C. de iure deliberan.
scribit locum esse delationi iuramenti in litem aduersus eum, qui hæreditatem alicuius
defuncti, eiusq́ue bona accepit, atque occupauit: nec tamen
inuentariũinuentarium confecerit, etenim
|
postea contra eum actum sit petitione hæreditatis, & obtentum, cogendus erit reddere
rationem bonorum per inuentarij seriem, aut
contra ipsum in litem iurabitur, sicuti aduersus tutorem, qui repertorium facere omiserit,
Sic enim Iustinianus scribit:
Si quis autem temerario proposito deliberationem quidem petierit, inuentarium autem minimè conscripserit, & vel adierit hæreditatem, vel minimè eam repudiauerit: non
solum creditoribus insolidum teneatur, sed etiam legis Falcidiæ beneficio minimè vtatur: quod si post deliberationem recusauerit, inuentario minimè conscripto, tunc res hæreditarias creditoribus, vel his, qui
ad hæreditatem vocantur, legibus reddere compelletur, quantitate earum sacramento res accipientium
manifestanda, cũcum taxatione tamẽtamen à iudice facienda.
Hactenus Codicis tex. à quo Fulgos. prædictam opinionem deducit. Accursius tamen
verbo, sacramento, eam decisionem visus est
intelligere, non de iuramento in litem circa
rerum quantitatem, sed de iuramento in litem, quo ad æstimationem rerum, quas habuisse reus ipse ab hæreditate constiterit. In litem, inquit, si non restituat omnes res, quas
constat eum habuisse: & licet Corne. exponat
Accurs. verbum constat, id est per iuramentum in litem, ea expositio admodum est violenta, & sensui glo. ac Doc. omnino contraria.
Nam verè constitutio ipsa Iustiniani, & glo. de
iuramento in litem loquuntur. text. quidem
quoad rerum quantitatem, glo. quoad earum
æstimationem: quæ admodum distincta videntur. Nos verò existimamus, iuramentum
in litem, quoad rerum hæreditariarum quantitatem non confecto inuentario, deferri actori aduersus eum, qui bona defuncti & hæreditatem eius accepit, in ea specie tantùm,
cuius mentio fit in d. §. si quis autem. id etenim negari non potest: quandoquidem ea constitutio satis expressa est absque vlla interpretum calumnia: idemq́ue asseuerant inibi dicentes id speciale esse in eo casu Petrus à Bella pertica, Cynus, Alex. & Corne. quorum sententiam quicquid gl. dixerit, ita esse accipiendam censeo, vt in specie d. §. non confecto inuentario iuramentum deferatur in litem, taxatione Iudicis præmissa super quantitate bonorum ipsius hæreditatis, non super æstimatione. Hoc autem idcircò statutum fuisse opinamur ob temeritatem illius, qui absque bonorum &
rerũrerum repertorio
hæreditatẽhæreditatem nondũnondum
certus de eius acceptatione receperit,
eiusq́;eiusque
res occupauerit.
ItẽItem eo
ꝙquod maxima sit doli præsumptio aduersus
eũeum, qui repudiat
hęreditatũhęreditatum,
quāquam semel obtinuit, & accepit,
cũcum termino & facultate deliberandi: forsan enim ex ea plura
surripuit.
Atq;Atque ideò ęquissimum est, quod ratione bonorum
hæreditariorũhæreditariorum ex repertorio
reddat. Nec eadem constitutio in vniuersum
accipienda est, nec extendenda ad
quæcunq;quæcunque bona defuncti, vel hæreditatem alterius
obtinentẽobtinentem: siquidem quod de tutore Fulgo. adducit, maximè verum est, propter
conseruandũconseruandum
pupilli & minoris
patrimoniũpatrimonium, quod nullum
alium præter
tutorẽtutorem defensorem habet, in quo
maior est præsumptio doli. vnde Fulgos. opinio admittenda non est extra casum d. §. si quis
autẽautem. vel forsan erit eidem locus aduersus
eũeum,
qui mala fide vera hæreditatem alienam, nec
ad eum
pertinentẽpertinentem iniquissimè occupauerit.
Glossa penultima duplici intellectu tex. interpretatur, quorum prior minimè conuenit
literæ, qua exprimitur hunc Episcopum potuisse iure optimo testari de rebus proprijs.
igitur non erat monachus, nec renunciauerat proprijs bonis religionem professus, quia
tunc testari non posset. Posterior autem intellectus applaudet ex his, quæ iam satis latè tradidimus. Nam Episcopus testari non poterat
de acquisitis post ipsam dignitatem, ipsius ecclesiæ causa, & ex eius bonis, ꝙquod in dubio præsumitur. Potest tamen de his bonis, quæ vel ante
dignitatem Epicopalem habuit, vel post dignitatem acquisiuit, quę tamen probantur ex personæ industria, vel aliàs quàm ex reditibus ecclesiæ acquisita fuisse, saltẽsaltem sufficientibus coniecturis, quę possessorem hæredẽhæredem, aut legatarium defendant. Ex priori tamen intellectu huius gl. colligitur, monachũmonachum promotum ad Episcopatum acquirere ecclesiæ, cuius curam
gerit, etiāsietiamsi ex industria personæ aliqua bona
adsequatur, cuius assertionis difficultas tria
exposcit. Primum, an monachus factus Episcopus sit immunis ab oneribus religionis.
Secundum, an bona per eum quæsita post
obtentam dignitatem ex industria, acquirantur monasterio, an ecclesiæ?
Tertium, cui monasterio sint adiudicanda
bona illius monachi, qui facta professione, ad
aliam religionem transierit.
Quo ad primum communiter traditur, monachum factum Episcopum, nec à
† delatione
habitus, nec à tribus votis substantialibus liberum esse. quod probatur in cap. Clerici officia, de vita & honesta. Cleri. vbi statuitur, monachum factum Episcopum debere monachi
habitum deferre. gloss. in c. noua. 16. quæst. 7.
& in cap. de monachis. in 1. 16. q. 1. adeò vt talis
monachus
habitũhabitum religionis dimittens, & exteriorem Episcopalem tunicam assumens sit excommunicatus. quod Syluest. sentit verbo,
religio. 7. q. 11. argum. text. in cap. 2. ne Cleric.
vel mona. in 6. notat in hac specie Iaso. in Authen. ingressi. C. de sacrosan. eccle. col. 2. quod
apud me dubium est. non enim est aliquo Canone excommunicatio indicta monacho, qui
prætextu episcopalis dignitatis, non dimisso
habitu monachorum, assumit albam illam &
candidācandidam vestẽvestem, quæ ab Episcopis exteriùs defertur, tametsi malè faciat monachus episcopus
|
ea vtens. Ab his verò quæ substantialia vota
sunt, non est exemptus monachus per dignitatem Episcopalem, licèt à prohibitione carnium, à iurisdictione Abbatis, ab
alijsq́;alijsque ipsius
religionis statutis sit liber. gl. in dict. cap. de
monachis. & in c. 1. 18. q. 1. Ias. in dict. Authen.
ingressi. 2. col. Cardi. in Clem. 2. in princip. q.
2. de censib. id autem, quod dicitur in d. c. 1. exemptum esse monachum episcopum à iurisdictione Abbatis, non est ex eo, quòd sit exemptus à voto obedientiæ, quia adhuc illi subiectus est, sed quia Abbatem non habet, cui obediat, dicimus eum à iurisdictione prælati regularis liberum esse. ex diuo Tho. 2. 2. q. 185. arti.
8. ibi tamen idem Tho. asserit aduersus præmissam solutionem, monachum factum Episcopum
subditũsubditum esse omnibus religionis regulis
& statutis, quæ officium Episcopale minimè
impediunt, à reliquis verò eximi, quamuis ex
causa possit Episcopus monachus sibi indulgere, sicut prælati religionem. Atque ex hoc
notat ibi Caie. à ieiunijs, à prohibitione esus
carnium, non esse monachum factum Episcopum omninò exemptum. Et infert eum peccare mortaliter, si in sexta Feria, qua dies natalitius Domini nostri Iesu Christi ab Ecclesia
colitur, carnes comederit. c. explicari, de obser. ieiunio. eandem sententiam Thomæ probat Syluest. verb. religio. 6. q. 10. Idem verò Caieta. in opere. 27. q. cap. 22. à communi sententia parum discedens, aliter opinionem diui
Thomæ intellexit, dicens, monachum per Episcopalem dignitatem non eximi à tribus votis substantialibus: à regulis autem, & statutis
quoad obligationem legalem, & eius coactionem immunem esse, non tamen quoad morale vinculum ipsorum statutorum, quasi monachus Episcopus teneatur ex morali vinculo
seruare statuta religionis, & regulas ipsius ordinis monachorum: à pœnis verò ipsorum
statutorum, ac subinde à mortali peccato liber sit: cùm coactioni legali non sit subiectus,
quod ipse Caieta. latiùs tradit dicens, monachum Episcopum non peccare mortaliter, si
sexta feria, qua natiuitas Domini celebratur,
carnes comederit. idem probat Domini. Soto libro 10. de iustitia & iure. quæst. 5. artic. 7.
& hoc verius esse existimo, attenta frequentiori
nostratũnostratum sententia. His ergo constat, monachum Episcopum testari non posse, cùm id repugnet paupertatis voto, à quo non est liber,
secundum communem hîc. Bald. Paul. & alios
in Authentic. licentiam. C. de Episcop. & Cleric. & Thom. in d. artic. 8. Ias. in d. Authent. ingressi. 2. col.
Ad secundum pręmitto eum, qui se & sua
bona obtulerit ecclesiæ
† seculari, res illas,
quas obtulit, secum ad aliam ecclesiam transferre posse, in quam se ipsum licitè confert.
text. vbi Anto. Abb. & Imol. in cap. 3. de renunciatio. Cardi. Abb. Imol. & Doct. in cap. quod à te. de Cleri. coniug. Is
autẽautem, qui à monasterio
ad Episcopatum transit, bona ante transitum
acquisita, monasterio verè acquisiuit, illa autem quæ postea habuerit, etiam ex industria
personæ, Episcopali ecclesiæ acquirit. c. statutum. 18. quæst. 1. Ioan. Andr. Abb. & Doctor.
hic communiter, quod ex sequenti disputatione apertius explicabitur. Maior verò est
dubitatio, quando monachus transit à primo
monasterio ad alterum diuersæ religionis in
casu à iure vel à Romano Pontifice permisso,
& tunc bona tacitè
† primo monasterio acquisita, transmitti ad secundum cum persona,
asserunt Archid. in cap. 1. 17. quæst. 4. Collecta. in capit. 3. de renunciatio. Hostien. Ioann.
And. Anto. Henric. Cardin. & Abb. in dict. cap.
quod à te. à quibus adducitur text. in capit. si
quis rapuerit. 27. quæst. 1. & in Authent. de
sanctis. episc. §. fin. collat. 9. quæ tamen iura locum habent, quando secundum monasterium
compellitur recipere monachum, vt ipse pœnitentiam agat alicuius criminis per eum
cōmissicommissi: & prętereà in eo casu bona quoad vsumfructum cum persona transmittuntur, non
quoad dominium, sed ad vitam ipsius monachi: ex Imol. in dicto capitulo, quod à te. &
Hostiens. in summa de Cleric. coniug. §. final.
Nos verò loquimur, quando ex licentia iuris
vel principis libentissimè à secundo monasterio monachus recipitur, quod distinctum est.
Item adducitur pro Archid. sententia text. in
dicto capitulo, statutum. 18. quæstio. 1. quem
Abb. inducit ex eo, quòd spes succedendi parentibus monacho competens tempore, quo
primum monasterium fuerit ingressus, transit cum monacho ad secundum monasterium:
& tamem illa spes succedendi quæsita fuit primo monasterio. Cui inductioni responderi
potest, si aduertamus spem succedendi ante
mortem non esse verè acquisitam, ita vt illa
hæreditas, quam expectamus, inter bona iam
quæsita connumerari valeat. Nam in dicto
capitulo, statutum. pater monachi non obijt
mortem tempore, quo monachus prioris monasterij religionem profitebatur, sed postea
eodem monacho ad monasterium secundum
translato: atque ita animaduertit Corne. consil. 88. volumine secundo, sensit gloss. in dict.
capitu. statutum. dicens, illam spem succedendi primo monasterij quæsitam deficere, ex eo,
quòd persona monachi ab illo monasterio discedit ante veram acquisitionem. Ex quo infertur verum esse, quod Paul. & Cardi. quæstio. 16. in Clement. final. de electio. & ibi Imo.
columna 2. & Bonifac. nume. 38. respondent
dicentes, legatum factum monacho sub conditione, acquiri illi monasterio, in quo monachus vitam agit tempore euenientis conditionis, & non alteri, in quo tempore facti legati commorabatur. Idem Feli. in cap. in præsentia, de probatio. numero 56. & Collecta. in
|
capit. cùm in officijs. isto titul. quamuis sit secùs in promissione facta sub conditione, in
qua attenditur, quoad transmissionem, tempus contractus. Nam in vltimis voluntatibus
spes non transmittitur ad hæredes. l. cum hæredes. ff. quan. dies lega. cedat. In contractibus
verò bene transmittitur. l. si filiusfamiliâs. ff.
de verb. obligat. Vnde si eo tempore, quo monachus est in primo monasterio, ei ex alterius
morte deferatur hæreditas, ipsi
† monasterio
fit acquisitio, nec transit hæreditas ad secundum cum monacho ipso, ita vt sic
parentũparentum hæreditas transmittatur in monasterium
primũprimum, etiam mortuo monacho, hæreditate non
adita, ac poterit aditio fieri à monasterio. Cy.
in l. Deo nobis. C. de episcop. & Cleric. Bald.
cons. 494. volum. 5. Guli. Bene. in c. Rainuntius, de testament. verb. mortuo. in 2. nu. 150.
Imò idem erit dicendum in alia quacunque
hæreditate monacho delata, vt monacho mortuo ius adeundi in monasterium transmittatur, & monasterio acquiratur sine aditione
monachi. Ioan. And. Anto. Abb. & Doct. communiter in d. c. in præsentia. & hæc est opinio
communis apud iuris Pontificij professores,
vt testantur Socin. consil. 183. lib. 2. columna
1. Corne. d. consil. 272. lib. 3. idem Corn. dict.
cons. 88. 2. colu. & Alexand. dicens fortè eam
veriorem esse in l. 1. num. 26. ff. de vulga. & inibi Ripa nume. 150. vbi Bart. num. 24. contrarium probat, & Soci. ibi. & idem Soci consi. 52.
vol. 4. dicens Bart. sententiam à iuris Cæsarei
interpretibus frequentiori calculo receptam
esse. Tutior tamen est opinio præcedens, teste Guliel. Benedict. in capit Rainutius. titul.
de vulgari. numer. 91. & eam sequitur Bald.
consil. 494. volum. 5. Nec poterit monachus
ad aliud monasterium translatus adire hęreditatem, in præiudicium primi monasterij, cui
delata fuerat.
Quòd si velis effugere Bart. opinionem, poterit monasterium primum petere restitutionem in integrum aduersus omissam aditionem hæreditatis, cùm monachus ad secundum monasterium transiens esset cogendus
hæreditatem illam adire, quod Corne. consuluit dict. consi. 88. Tametsi per hoc non sit
cautum illi damno, quod immineret monasterio, attenta Bartol. opinione, si monachus
iam mortuus esset non adita hæreditate: quo
fit, vt Canonistarum opinio sit potiùs admittenda, quidquid dixerit Soci. cons. 51. colum.
fin. vol. 4.
Hactenus verò id egimus, vt opinio Abb. &
aliorum in d. c. statutum. minimè probetur.
Est deniq;denique in hac ipsa quæstione alia & secunda opinio, quæ asserit, bona acquisita à monacho ipsi monasterio ex eius professione, ita religioni & monasterio illi acquiri, vt eorũeorum proprietas ad aliud monasterium, quo se monachus transferat, nequaquam pertineat, nisi quatenus ad ipsius monachi alimenta sint necessaria. Hostien. in summa. ti. de Cler. coniug.
§. fin. Imol. in d. c. quod à te. col. 4. optimus tex.
in Authen. de monachis. §. si verò relinquens.
col. 2. & in d. c. statutũstatutum. gl. in c. si quis rapuerit.
27. q. 1. & in c. delapsis. 16. q. 6. Specula. titu. de
statu mona. §. 1. versi. sexto. Calderi. cons. 23.
titul. de regul. Antoni. consil. 75. Corne. consil. 88. volum. 2. Paul. Castren. in l. 1. §. si quis.
in 2. ff. depositi. idem in lege, inter antiquos.
C. de vsufru. vbi Bal. & Salyce. idem notant, &
Petrus à Perusio in d. c. quod à te. Syluest. verbo, religio. 4. §. 10. Flor. 3. par. titul. 16. c. 4. §. 3.
Socin. dicens hanc opinionem communem
d. consil. 52. vol. 2. cui opinioni consentire videtur Constanti. Harmeno. lib. 5. tit. 4. in fin.
Hi etenim omnes vnanimi iudicio negant
quoad proprietatem, bona quæ monachus
tempore professionis primæ habebat, ad secundum monasterium pertinere. Nam illa
bona, quæ monachus acquisiuit, dum in primo monasterio habitauit, non transire ad secundum, fatentur Doctor. qui primam sententiam defendunt, maximè Abb. & Cardi.
& probatur idem in dicto capitulo, statutum.
Apud Gallos consuetudine & praxi obseruantissima, sublatæ & antiquatæ sunt decisiones
tex. in Auth. ingressi. C. de sacrosanct. eccle. &
in l. Deo nobis. C. de Episcopis & Clericis.
Nam bona ingredientis religionem, nisi ex pacto monasterijs reseruentur, ad consanguineos proximiores pertinent, nec monasterium ex persona monachi succedit patri, nec
matri, nec consanguineis intestatis: quemadmodum testatur Rebuffus in proœmio Regiarum constitutionum, gl. 5. nu. 21. & 22. qui
& alios Authores citat.
Ex capite secundo.
SVMMARIVM.
-
1 An possit assumi in prælatum monasterij is, qui
eiusdem religionem professus non fuerit.
-
2 Beneficium regulare an sit conferendum Clericis secularibus.
-
3 Beneficia secularia an possint conferri religiosis.
-
4 Quis fuerit huius Canonis author.
-
5 Testamentum factum ante professionem, an secuta professione rumpatur.
-
6 Testamento minimè rupto per professionẽprofessionem, an statim profitentis bona possint ab hærede peti.
-
7 Filij an possint viuente patre, qui religionem fuerit professus, legitimam portionem petere.
-
8 Vsusfructus, quem pater habet in bonis aduentitijs filij, an reuertatur ad proprietatem patre religionem profitente.
-
9 Testamentum factum ante professionem, non potest post eam reuocari.
-
10 Papa potest monachis licentiālicentiam testandi concedere.
-
11 Papa an possit votum solenne continentiæ propria
dispensatione remittere.
-
12 Obligatio voti an sit ex lege diuina.
PRincipaliter ex hoc c. in summa
deducitur, Abbatissam non posse testamentum facere, etiam vt
de patrimonio disponat, licet habitum monasticum non acceperit. Cui conclusioni obstant duo. Primum,
quòd in prælatum monasterij non potest assumi is, qui eandem religionem expressè professus non sit. text. in c. nullus. de electio. in 6. Secundum quod ingressus monasterium potest
liberè testari, interim dum non profitetur.
Auth. ingressi. Auth. si qua mulier. C. de sacrosan. eccle. & not. in l. generali. C. eo. tit. & in
c. beneficium. de reg. in 6.
His verò obiectionibus quidam respondet,
† hanc fœminam ex eo, quòd consensit
seipsam in Abbatissam eligi, professionem tacitè fecisse. c. vidua, de regula, quia se immiscuit actui professionem exigenti, & qui solis
professis conueniebat, quod etiam probatur
in cap. 1. de regul. in 6. in princip. quo cautum
est, in monasterio vbi habitus professorum,
& nouitiorum sunt indistincti, professionem
factam censeri ab eo, qui per annum integrum habitum illius religionis gesserit, neque impedit hanc professionem distinctio latens ipsius habitus. text. in Clem. final. de regulari. sufficit tamen distinctio latens ad inducendam professionem, quæ tacitè facta censetur ab eo, qui scienter professorum habitum
per triduum gesserit in ea religione, quam ante annum probationis profiteri quis potest.
capit. constitutionem ad finem. de regu. in 6.
neque requiritur ad hanc professionem inducendam distinctio patens in ipsis vestibus monachorum: nempè in scissura, colore, vel forma. & licèt hunc articulum confusè tractet
Sylue. verbo, religio. 3. §. 19. glo. communiter
recepta in d. Clem. fina. verbo, deinceps. hoc
ipsum probat, & latiùs explicat.
Hæc tamen solutio non procedit, quia professio tacita non sufficit, sed expressa requiritur, vt quis eligi possit in Abbatem alicuius
monasterij. text. in d. c. nullus. & idem quoad
Abbatissam. tex. in c. indemnitatibus. de elect.
in 6. Et ideò Ioan. Andr. Abb. & Doct. hîc magis communiter tex. in d. c. nullus. intelligunt
in electione. Hunc autem textum in prouisione, collatione, aut postulatione. Nam is,
qui expressè professus non est religionem, eligi non potest in Abbatem, postulari tamen
potest aut per collationem, seu prouisionem
ad hanc dignitatem assumi. idem notat Selua.
in tracta. de beneficio. 3. par. q. 51. Oportet ergo fateri, in hac decretali hanc dignitatem
nōnon esse ex his, quæ solent per electionem dari:
nānam
tunc solus Romanus Pontifex posset eam concedere alicui in electorum præiudicium. Potest etiam dici non incongruè, tempore capitis potuisse in Abbatem eligi presbyterum
secularem, aut diaconum, vel subdiaconum,
licèt electionis tempore professio minimè
cōtigeritcontigerit. ex Greg. Epist. 11. lib. 3. Epist. cuius meminit Grati. in c. presbyteros. 16. q. 1. tametsi
postea statutum fuerit contrarium in c. nullus. & c. indemnitatibus, de elect. in 6. & in c.
cùm ad nostram. c. officij. eo. tit. suprà. & in
Clem. 1. de elect. Vnde beneficia regularia secularibus Clericis non sunt conferenda. text.
in Cle. ne in agro. §. sanè in 2. de stat. monach.
† Aegid. à Bellame. decis. 76. optimus text. in
c. cùm de beneficio, de præben. in 6. probans,
rescriptum Romani Pontificis Clerico seculari concessum, vt prioris dignitatem obtineat,
esse intelligendum de prioris dignitate, quæ
secularis sit, non de regulari. Solet tamen beneficium regulare seculari Clerico concedi à
Romano Pontifice in commendam ad
certũcertum
tempus, intra quod religionem profiteatur, &
secuta professione illud habeat in titulum: sicuti testatur Io. Staph. de liter. grat. & iustit.
fol. 21. col. 1. Lud. Gomez. in reg. de infirmis re
sig. q. 13. nu. 7. idem in tract. de expecta. nu. 71.
Sic èconuerso beneficia secularia
nōnon sunt concedenda
† religiosis. d. c. cùm de beneficio. c. 2.
de stat. monac. c. in noua actione. 16. q. 7. c. monachus. & c. placuit. 16. q. 1. quod procedit in
beneficijs simplicibus: nam ad episcopatum
religiosus eligi potest. c. 1. 18. q. 1. c. si Abbatem.
c. si religiosus. c.
quorundāquorundam. de elect. in 6. Cle.
1. de elect. in fi. in quo omnes conueniunt.
ItẽItem
ad
ecclesiāecclesiam parochialem assumi potest religiosus, modò id fiat suadente vtilitate, nec passim
nec temerè, & ex licentia prælati ipsius monachi. text. quem ita intelligunt glo. & Doct. in
cap. quòd Dei timorem, de stat. monach. cap.
parochia. vbi gl. 16. q. 1. & esse hanc
communẽcommunem
opinionem asserunt Abb. in d. c. quod Dei timorem. col. 2. & Selua. 3. par. de benefi. q. 70.
Verùm decisio Rotæ in nouis 483. contrariam sententiam probat, dicens, non posse beneficium seculare conferri monacho, aut religioso absque dispensatione Romani Pontificis, vel episcopi, cui monachus ille subditus
est. idem notat Alexand. cons. 70. ad fin. vol. 3.
imò nec solet frequenter id concedi, vt scribunt Ioan. Staph. de lite. grat & iusti. fol. 20.
col. 2. & Lud. Gomez. in tract. de expec. nu. 70.
tametsi idem Staph. primam & communem
sententiam sequatur in eodem lib. fol. 76. col.
1. & 2. His accedit tex. in cap. beneficium. de
regula. in 6.
Secunda autem obiectio ex eo cessat, quòd
professione secuta monachus testari non potest. Auth. ingressi. C. de sacrosan. eccle. Auth.
si qua mulier. C. eodem tit. glo. hîc vlt. Profes|
sio verò tacitè facta fuit à Sirica, cuius hîc fit
mentio, per assumptionem huius dignitatis,
postquam solenni more Abbatissa ab episcopo fuit ordinata, quod manifestius constat ex
epistola
† diui Gregorij ad Ianuarium Episcopum Caralitanum, lib. epist. 7. epist. 7. à qua. c.
quia ingredientibus. 19. q. vlti. & istud, assumpta fuêre, concisè nimis: siquidem à Gregorio huius rei series longiori narratione tractatur. Cæterùm, ingressus monasterium ante professionem testari potest: imò & si testamentum ante ingressum fecerit, per professionem non rescinditur, neque rumpitur. Auth.
de monachis. §. illud. §. nunc autem. sub cap. si
qua mulier. 19. quæst. vl. Auth. nunc autem.
C. de epis. & cle. & in Authen. si qua mulier. C.
de sacros. eccl. vbi
probatũrprobatur, monasterium portionem legitimam obtinere, in bonis profitentis, etiam qui filios habeat, quando is ante ingressum de bonis proprijs minimè disposuerat: qua ratione, testamentum ante professionem
† factũfactum ab eo, qui cogitauit, & animo conceperat ingressum religionis, per
professionẽprofessionem
non rumpitur, nec monasterio aliqua in eius
patrimonio portio competit. Bart. in d. Auth.
si qua mulier. num. 7. Bal. 2. col. Paul. Cast. post
Iac. Butri. ibi. quorum opinionem dicit esse
veriorem Imo. in l. 1. ff. isto tit. num. 12. vbi Aretin. num. 5. eandem approbat Anto. Rosel.
in d. Authen. ingressi. num. 16. Abb. num. 52. &
ibi Dec. nu. 61. in cap. in præsentia, de proba. &
esse hanc opinionem
communẽcommunem fatentur Dec.
consil. 31. col. 2. & Ripa in l. si vnquam. C. de reuo. dona. q. 35. Sunt tamen qui existiment, testamentum vtcunque factum professione religionis rumpi tanquam agnitione posthumi.
l. posthumorum. ff. de iniust. testam.
Monasteriũmonasterium etenim loco posthumi censetur. Auth. nisi rogati. C. ad Treb. Vnde oportet ne hoc testamentum rumpatur,
portionẽportionem legitimam titulo institutionis monasterio relinqui, vt notat Frederi. consil. 165. gl. in d. Auth. si qua mulier. & in d. §. illud. & in d. capit. si qua mulier.
Pet. Cyn. & Raph. Fulg. in d. Auth. si qua mulier. quorum opinio communis est, secundum
Imo. in d. l. 1. ff. ist. tit. nu. 11. & Ias. in d. Auth. si
qua mulier. nu. 17.
Sed hæc sententia iure non probatur, quia
testari potest ex legis permissione ingressurus
religionem, vt in d. §. illud. & in d. c. quia ingredientibus. igitur lex ipsa expressim statuit tale testamentum rumpi non posse per ingressum religionis: alioqui vana foret testandi licentia, quæ volenti religionem profiteri liberrimè à legibus & Canonibus conceditur ex his
quæ tradit Constantinus Harmenop. libro 5.
titul. 4. nec valet argumentum ab agnitione
posthumi, quia
monasteriũmonasterium non sortitur filij,
vel successoris locum, in his bonis, quæ monachus ante professionem proprio testamento
distribuerat. Auth. si qua mulier. quibus rationibus refellitur præfata opinio, atque ex eisdem minori negotio tollitur hac in re quod
Saly. in d. Auth. si qua mulier. probare nititur,
dicens testamentum etiam factum ab eo, qui
cogitauerat religionis professionem
etiāetiam portione legitima monasterio titulo institutionis
dimissa, per professionem rumpi: quasi per capitis diminutionem. l. conficiuntur. §. post testamentum. ff. de iure codicil. §. alio autem modo. & §. seq. Inst. quib. mod. testa. infir. Nam &
si testator se in adoptionem alteri dederit, &
in ea mortem obierit, irritum fit eius
testamẽtumtestamentum: quod ibidem probatur, & Regia l. 18. tit.
1. par. 6. eandem opinionem existimat esse veriorem Fulg. col. 7. & Ias. num. 21. in dict. Auth.
si qua mulier. & defendit eam Rom. consil.
237. Huius verò sententiæ ratio apertissimè
tollitur ex eo quòd constat iure Ciuili hanc
capitis diminutionem, quæ per religionem
contingit, irrita non facere testamenta. tex. in
d. §. illud. & in d. Auth. si qua mulier. Vnde in
hac controuersia frequentius recipitur Bart.
distinctio, quam primò retuli, ita vt si nulla religionis cogitatione testamentum conditum
fuerit, secuta professione reuocetur, quasi ex
noua voluntate. arg. l. sancimus. C. ist. tit. eandem Bar. distinctionem Dec. defendit in cap.
in præsentia. de probat. num. 61. vbi Imol. fin.
colum. dicit eam esse veriorem, & ab ea non est
recedendum in iudicando, nec in consulendo, secundum Fulgo. & Ias. in d. Authen. si qua
mulier. num. 21. licet Anto. Abb. nu. 52. & Felyn. num. 54. teneant, minimè reuocari testamentum per professionem, etiamsi fiat ab eo,
qui nullam præmisit religionis cogitationem.
Nec l. sancimus. Bartol. opinionem probat,
quam & Aret. reprobat in l. 1. ff. isto titu. num.
4. nouaq́ue adducta Leonis constitutione Viglius in princi. quib. mod. testa. infirmentur.
Ipse verò, quamuis videam Bar. distinctionem
magis communiter recipi, mallem Abb. & Areti. conclusionem defendere, aut Bart. sequi
ad effectum, vt testamentum factum ab eo,
qui religionis professionem minimè cogitauerat, professione secuta rumpatur solum,
quoad legitimam portionem monasterio
cōpetentemcompetentem, quod placuit Anto. in d. c. in præsentia. His verò addendum in dubio ex interuallo temporis à testamento ad religionis
professionem, præsumi iudicis arbitrio religionis professionem testatorem præmeditatum fuisse vel non, quod ab omnibus probatur. Sed & illud erit obseruandum, testamentum factum ab ingresso religionem, tamen
ante professionem, etiam sine consensu prælati, validum esse, nec professione reuocari,
vtpote factum eo tempore, quo testator liberam habuit testandi potestatem: in cuius conclusionis probationem est textus optimus in
capitulo 4. de regulari. in. 6. quamuis contrarium teneat Roderi. Xuares in allegatio. 20.
|
col. vlt. post Aret. in c. nunc autem. 19. quæst.
tertia. Sic etiam facto testamento, quòd
† per
professionem rumpi non possit, statim ipsa
facta professione bona hæreditaria ad institutum pertinere, si
monasteriũmonasterium sit bonorum incapax, quòd si capax sit bonorum, ipsam hæreditatem morte naturali ipsius monachi ad hæredem pertinere, in eius verò vita ad monasterium. 5. notant Anto. Abb. nu. 8. & Deci. 97. in
d. c. in præsentia. Imo. in d. l. 1. vbi Aretin. nume. 6. dicit hanc opinionem esse communem.
& idem notat Anto. Rube. consil. 155. Alexan.
cons. 13. volum. 3. dicens hanc opinionem communem esse. Bar. numer. 9. & alij, quos ibi retulit Ias. nume. 26. in Authen. si qua mulier. idem Bar. in l. res vxoris. C. de donatio. inter
vir. & vxor. idem in simili quæstione in tracta.
minori. 3. part. versi. isti hæredes. Socin. consil. 92. volum. 1. dicens fideicommissum relictum sub illa conditione, si institutus decesserit sine liberis, statim deberi
fideicōmissariofideicommissario,
eo quòd institutus profitetur religionem, quæ
etiam communium bonorum incapax sit: atque ita est intelligendus text. in Auth. nisi rogati. C. ad Trebellia. & capit. in præsentia, de
proba. vbi hæc est communis sententia, quam
tuetur eleganter Fortu. in l. Gallus. §. & quid
si tantum. ff. de liber. & posthum. colum. 32.
ex quibus constat prima communis sententia, quæ probatur in l. statuis. §. Cornelio. ff.
de iure fisci. quam Bartol. vbique ad eandem
conclusionem inducit. eandem opinionem
scribit communem esse Roderi. Xuares in d.
allega. 20. col. 7. Igitur si monasterium capax
bonorum est in vita monachi, excluso hærede
instituto, bona
† hæreditaria possidebit, adeò,
vt quibusdam placuit, in vita patris religionem profitentis filio legitimam bonorum portionem minimè deberi, nec monasterium cogi posse eandem partem filio post professionem patris, eo viuente tradere. gloss. Bart. &
Doctor. in dict. Authentic. si qua mulier. per
tex. ibi. quo probatur, post mortem patris filium posse legitimam portionem à monasterio petere, si pater ante obitum bona propria
non diuiserat inter filios. quam opinionem testantur esse magis communem Saly. & Ias. in
d. Authen. si qua mulier. colum. 14. Deci. dict.
cap. in præsentia. numer. 67. & esse veriorem
Abba. in capit. cum simus, de regul. Alexan. in
l. si cùm dotem. numer. 13. ff. solut. matrimo. &
Felin. in dict. c. in præsentia. num. 56. Quibus
refragatur tex. in d. c. cùm simus. quo probatur,
tradendātradendam esse filio portionem legitimam
ex bonis patris religionem professi, statim
nōnon
expectata patris morte. Nec oberit, si quis dixerit in eo cap. patrem mortuum esse, cùm de
eius successione mentio fiat. Nam monacho
viuenti successio datur. c. fin. 30. quæst. 3. & ex
integra decretali constat, patrem viuere eo
tẽporetempore, quo portio legitima filio tradenda erat. Vnde tex. in dicto capit. cùm simus. probat
hanc secundam opinionem, & est singul. secundum Abb. ibi: commendat Bald. in dicta Authentic. si qua mulier. colum. final. idem Ioan.
Andre. & Doctores in dicto capit. cùm simus.
gloss. quæ alibi non est, secundum Abb. ibi in
capit.
trāsmissætransmissæ. qui filij sint legitimi. singularis secundum Aretinum in l. 1. numero 6. ff.
ist. titu. quam opinionem defendit Corset. in
singu. verbo, legitima Anani. in c. 2. col. penu.
de delict. puero. Pyrrhus post consuetudines
Aureli. c. 2. col. 4. Bal. Nouel. de dote. part. 1.
colu. 3. dicens hanc opinionem communem:
pro qua induci potest text. in dicta Authenti.
si qua mulier. qui permittit patri religionem
professo portiones legitimas filijs assignare:
quod minimè permitteretur, si bona illa à monasterio patre viuente, quoad legitimas filiorum portiones, auferri non possent. Nec inficior rem dubiam esse, fateor tamen opinionem vltimam æquiorem esse, & vtroque foro
seruari oportere, propter maximam æquitatem, cui innititur isthæc opinio, vt fatetur
præter alios Abb. in dicto capit. in præsentia.
numer. 59. Potest etenim text. in dict. Authentic. si qua mulier. dum innuit expectandam fore mortem patris religionem professi intelligi, vt loquatur enunciatiuè, quasi mortuo patre non facta inter filios diuisione bonorum,
nec ab ipsis filijs petita, sit à monasterio danda
filijs portio legitima. Quòd si Nostrates in
hac sententia non falluntur, in simili quæstione erit dicendum, vsumfructum, quem pater
† religionem professus habuit in bonis filij familiâs ratione patriæ potestatis, ad ipsum
monasteriũmonasterium nōnon transire, sed statim professione secuta ad proprietatem redire: cùm sit patria
potestas extincta. Martinus Silima. Salyc. q. 7.
Ias. col. fin. in Authen. ingressi. C. de sacros. eccles. Cynus & Alber. in Authentic. idem est. C.
de bonis quæ liber. Hippo. singu. 668. & hæc
est communis opinio, autore Salyceto in dicta Authen. idem est. Tametsi glos. ibi teneat,
vsumfructum ad monasterium viuente patre
pertinere, quam
sequũtursequuntur ibi Bald. Pau. & Corne. ac Deci. in di. c. in pręsentia. numer. 66. &
Bartol. in dict. Authen. ingressi. in repet. nume 49. Anto. Rosellus illic. num. 18. Guid. Papæ q 595 Augustinus Beroius in dict. capit. in
præsentia. numero 158. Ioan. Lupi, in Rubric.
de donatio. §. 52. & Fulgos. dubius tamen in d.
Authentica idem est. Nam & idem Bart. in d.
Authentic. idem est. asserit, dimidiam vsusfructus partem ad monasterium pertinere, alteram verò dimidiam ad filium. arg. l. cùm oportet. §. cùm autem. C. de bon. quæ lib. idem notat Abb. in d. c. in præsentia. num. 57. & in d. c.
cùm simus. Ego equidem non video, cur integrè vsusfructus ad filium
nōnon pertineat, statim
facta professione, cùm & ipse filius ex patris
bonis petere possit legitimam portionem
|
adhuc viuente patre, ac si is mortem obijsset.
Qua ratione in prima, & secunda huius operis
editione conatus sum Silimani opinionem
probare, non ignarus, eam dubiam esse, certus tamen æquitatem quandam præ se ferre,
quæ iure quidem posset, saltem Pontificio defendi. Cæterùm Arius Pinellus Lusitanus,
cuius diligentiam & candorem in aliorum scriptis perscrutandis non possum non mirari in
l. 1. C. de bonis quæ libe. 1. par. num. 47. egregio
ꝓfectòprofectò, & eruditissimo examine quæstionem istam expendens glos. opinionem sequitur in dicta Authen. idem est. Silimani sententia reprobata. Quæ fortassis aliorum authorum suffragio, nec omninò destituitur, nec
prorsus repulsam patitur. Existimo etenim
distinguendam esse opinionem gl. in d. Auth.
ingressi. ab illa, quam gl. expressim tradit in d.
Authen. idem est. Siquidem prior verum esse
contendit, per ingressum religionis, vsumfructum, quem monachus habebat, minimè fuisse extinctum, imò eundem monasterio quoad
vtilitatem deberi, & acquiri. Quod ipse fateor rectissimi iuris esse, sequutus gl. Cyn. nu. 12.
Alber. nu. 22. Bart. nu. 42. & alios in d. Auth. ingressi. Inno. in d. c. in pręsentia. nu. 5. Imo. in l.
cum filio. nu. 8. ff. de le. 1. quorum opinio communis est, secundum Abb. in c. vlt. col. 2. de pignori. Socinum consilio 10. libr. 1. in 6. q. &
Ioan. Crottum in l. Gallus. §. & quid si tantùm,
num. 30. ff. de liber. & posthu. Qui denique
authores Silimani sententiam non
vidẽturvidentur omninò improbare, quum nec de ea in specie
tractauerint. Sed nec ipse Silimanus communem hanc opinionem negat: imò eam admittit in vsufructu, quem quis alia ex causa, quam
iure patriæ potestatis habet eo tempore, quo
religionem profitetur. Quo tendunt omnia,
quæ à præcitatis authoribus traduntur, posterior autem gl. censet, vsumfructum patri iure
patriæ potestatis competentem, si pater ipse
religionem profiteatur adhuc ipso viuente
quoad vtilitatem monasterio acquiri, non filio: quod Silimanus, & qui
eũeum sequuti sunt, negant, tametsi gl. opinio recepta fuerit ab his,
quorum paulò antè mentionem fecimus,
dũdum
adduximus gl. in d. Auth. idem est. reliqui verò authores, ni fallor ipse, Silimano minimè
refragantur. Nam Cyn. & Albe. in d. Authen.
idem est. Silimani
distinctionẽdistinctionem referunt,
lectoremq́;lectoremque remittunt ad ea, quæ ipsi scripsere in d.
Authen. ingressi. quo in loco ipsi gl. illius
constitutionẽconstitutionem, quæ Silimano non obstat, simpliciter sequuntur,
atq;atque ideò potiùs videntur Silimani distinctionem admisisse, quàm reprobasse. Sed & Alex. in cons. 139. libr. 2. num. 5.
atque item Cæpol. consil. 22. nu. 4. quamuis
meminerit gl. in d. Auth. idem est. eorum tamen rationes generalem quæstionem attingunt, quæ ab Accur. in d. Auth. ingressi. fuit expedita. Id verò, quod post Bar. & communem diximus, monasterium viuente monacho, qui
ante professionem
hæredẽhæredem alium instituerat,
bona testatoris obtinere,
iusteq́;iusteque possidere, &
eis vti & frui posse, est intelligendum, nisi testator expressim in testamento cauerit, velle
hæredem institutum bona accipere, eisq́ue vti
& frui statim post religionis ingressum. Nam
tunc monasterium, etiam viuente monacho
testatore excluditur: authore Imol. in l. 1. num.
14. ff. de testa. idem probat eo non citato Lud.
Gozadi. cons. 41. nu. 11. & 17.
His etiam adiungere libet, testamentum
† factum ante professionem, post eam mutari
aut reuocari non posse: siquidem professus
testari non valet, etiam si professus fuerit eam
religionem, quæ communia bona habere possit. quod hîc probatur. & in d. c. quia ingredientibus. & in Aut. de monach. §. illud. & in specie notat Abb. in d. c. in præsentia nu. 61. Imo.
& Ange. in l. 1. ff. ist. titul. Ias. in d. Auth. si qua
mulier. nu. 17. contra Bart. ibi. cuius opinionem & Deci. reprobat in d. c. in præsentia. nu.
68. & Rube. consi. 155. colum. final. tradit latè
August. Bero. in dict. cap. in præsentia. nu. 537.
qui Bar. sententiam falsam esse censet. rursus
& idem Dec. in d. Auth. ingressi. nu. 13. à Bar.
discedit. etiamsi opinionem Bar. sequuti fuerint Are. nu. 5. in d. l. 1. Roder. Xuar. in alleg. 20.
fol. pen. Anto. à Rosel. in d. Auth. ingressi. col.
vlti. Ant. Butrig. in d. cap. in præsentia. nu. 34.
& in consil. 79. Guli Bene. in c. Rainutius. de
testam. verb. mortuoq́ue testatore. in primo.
nu. 297. & sequentibus, quorum authoritate
non possum, à priori sententia nec transuersum, quod aiunt, digitum discedere, quippè
qui existimem Bart. maximè aduersari iuris
Pontificij, & Cæsarei constitutionibus, earumq́ue veris, & proprijs rationibus. Vnde licet
reuocatio testamenti fiat in fauorem monasterij, ea minimè valebit, nec iure subsistet:
quod expressim August. Bero. adnotauit ex
eorum mente qui priorem opinionem probarunt. tametsi Ias. in d. Authen. si qua mulier.
nu. 33. post Bal. ibi. nu. 8. & Pau. Castren. colu.
pen. Deci. in d. c. in præsentia. nu. 8. respondeant, testamentum factum ante professionem,
etiam præuia cogitatione ingressus, posse ab
ipso monacho reuocari post professionem, in
fauorem tamen monasterij: iuxta decisionem,
quæ traditur in d. Authen. si qua mulier quæ
tantum abest ab huius opinionis probatione,
vt minimè dignum sit, eam induci ad propositæ quæstionis diffinitionem: cùm in propria
specie, & casu sit seruanda,
nẽpènempe cũcum inter proprios liberos legitimos, & naturales, quibus
pater nocere non potest, monachus testari
vult, & propria bona inter eos diuidere. His
etenim nusquam potuit pater præiudicare
quoad portionem legitimæ debitam. Monasterio autem potuit per testamentum factum
cogitatione pręmissa ipsius ingressus præiudi|
care, etiam tacitè instituendo extraneum ante professionem. Quod non impedit d. Auth.
si qua mulier. nec Regia lex. ei similis in l. 17.
tit. 1. part. 6.
Solet tamen Romanus
pōtifexpontifex † monachis
concedere ius testandi, ita vt modica quantitas eorum testamento distribuatur, etiam ad
hoc accedente prælati monachorum consensu: sicuti asserit Ioan. Stap. de lite. grat. & iust.
fol. 188. col. 1. Potest enim Papa licentiam testandi religiosis concedere. argum. l. si quando. in princ. C. de inoffic. testa. & respondit Soci. consi. 13. vol. 1. Fran. in Rub. ist. tit. in 6. col.
pe. Ias. & alij. per eum adducti in Auth. ingressi. 2. col. C. de sacro. eccl. Bal. in d. l. si quando.
Barb. in c. cùm in officijs. ist. tit col. pen. Bapt.
de S. Seuerino in tract. de pensionibus. q. 19.
in fi. quibus accedit illa ratio, quòd Papa potest monachum à voto continentiæ eximere
propria dispensatione. Inn. Io. And. & alij in c.
cùm ad monasterium, de stat. mo. vbi Abb. 3.
colum. & Soc. d. consil. 13. nu. 19. asserunt hanc
opinionem esse communem, quam Caie. profitetur. 2. 2. q. 88. artic. 11. Ioan. Mai. in 4. d. 38.
q. 14. & ibi Duran. q. 2. Palu. q. 4. art. 4. conclus. 11. & Card. à Turrecrem. in dict. c. de illo
Clerico. 32. d. & probatur pluribus rationibus, quas adducit Tho. hanc partem secutus
in dis. 58. q. 1. arg. 4. & hæc est magis communis opinio secundum Fel. in c. si quando. col.
3. de rescript. qui plures authores huius sententiæ diligenter congessit. & idem fatetur Paris. consil. 68. vol. 4. num. 148. semper enim in
his votis autoritas Romani pontificis excepta
censetur. c. 1. c. debitores. c. venientes. de iure
iu. gl. vbi latè Fel. in c. constitutus, de rescript.
Abb. in c. quanto. de iureiu. post glo. ibi. Tho.
2. 2. q. 89. artic. pen. Poterit ergo Romanus
Pontifex, si id viderit expedire Reipublicæ,
aut animarum saluti voti obligationem remittere, quoad continentiam, ergo & quoad
paupertatem. Anto. Rube. consil. 147. Nec
† me latet diuum Tho. 2. 2. q. 88. artic. 11. præuia maxima deliberatione asserere,
RomanũRomanum
Pontificem non posse propria dispensatione
continentiæ solenne monachorum votum tollere, ex authoritate capit. cùm ad monaster.
de statu monach. in fine. vbi Papa profitetur,
non posse ipsum voti obligationem tollere,
dum dixit: contra castitatem, aut paupertatem monachorum Romanum pontificem licentiam indulgere non posse. idem glos. in ca.
sunt quidam. 25. q. 1. glos. in d. c. cùm ad monasterium. & Altisiod. lib. 3. tract. 22. Card. à Turrecrem. in libello septuagintatrium quæstionum. q. 35. Almain in tracta de potest. Papæ. c.
15. Sylue. verbo, votum. 4. §. 5 & Ambro. Cathar. contra Caie. lib. 6. c. 2. & diligenter Rober. Arbor. Episcopus in tract. pro tuendo
sacerdotum cœlibatu. 4. tomo. ex eo etiam,
quòd seruare solenne
votũvotum, quo quis seipsum tradidit religioni, sit iuris diuini: cui propria
dispensatione non potest Romanus Pontifex
derogare: & eadem ratione, quæ ex dicta Decretali colligitur, idem erit dicendum in voto
paupertatis. hanc opinionem diui Thomæ
defendit optimè, ac probat Domini. Soto. lib.
8. de iust. & iure. q. 4. artic. 2. Qui ex eodem
Thom. & alijs deducit, hanc dispensationem
permitti super continentia sacerdotum. Oportet tamen primam opinionem defendere, ne
quæ passim fiant, euertantur omninò, licet rei
publicæ Christianæ maximè conueniat, summum ecclesiæ Principem hisce iuribus rarò, &
ex euidenti vtilitate Catholicæ religionis vti.
Sed verba illa cap. cùm ad monasterium. vel
procedunt manente ipso voto, non enim posset Papa monacho indulgere, vt existens monachus vxorem duceret: posset
tamẽtamen eum eximere à voto, & religione, vt sic exemptus vxorem ducere valeat, & proprium patrimonium
habere, & testari: vel intelligenda sunt ex modestia Romani Pontificis, ad conuincendum
illum Abbatem, ne existimaret seipsum monachis licentiam concedere posse aduersus votum paupertatis. Id verò, quòd
† dicitur voti
obligationem esse iuris diuini, atque ideo non
posse tolli per Principem ecclesiæ, non procedit, quia hæc obligatio prouenit ex voluntate
humana, licet ex iure diuino sit executioni tradenda: actus verò humani Principibus subijciuntur, vt constat. Hinc etenim fit, votum filij parentis iudicio submitti, qui id potest irritum facere. Nimirum ergo si Romano Pontifici votum subijciatur, vt is possit eius obligationem, si id viderit expedire Reipublicæ: sicuti probat Ioan. à Medina in tractat. de confessione. c. de dispensatione super reuelanda
confessione. Prætereà iuris diuini est obligatio voti in communi & generali obligatione,
quia tenemur vota seruare iure diuino, non
tamen peculiare quodlibet votum est iuris
diuini. Sic obedire legibus præceptum est à
Deo, & lege diuina, non tamen quælibet lex
humana est ius diuinum, qua ratione passim
omnium consensu receptum est, posse licitè &
iure dispensare Romanum Pontificem in voto simplici, etiam continentiæ, & religionis.
Quod & idem Domi. Soto. in d. q. 4. art. 1. longius explicat & probat.
Ex capite Tertio.
SVMMARIVM.
-
1 Volunt as testatoris est executioni mandanda intra tempus ab eo diffinitum à die aditæ hæreditatis.
-
2 Ad exequendam vltimam voluntatem datur à
iure annus à die monitionis.
-
3 Tempus datum ab Episcopali constitutione ad
executionem vltimæ voluntatis currit ab aditione hæreditatis.
-
4 Tempus datum ad executionem vltimarum voluntatum, non currit ignoranti, nec impedito.
-
5 Potestas exequendi vltimam voluntatem, an ante annum transferatur in Episcopum.
-
6 Ad exequenda legata pia, quod tempus datur à
iure.
-
7 Electio an possit fieri ex vltima voluntate vltra
tempus datum ad eius executionem.
-
8 Nullo executore per testatorem nominato, cui cōpetatcompetat executio, atque etiam restitutio malè ablatorum.
-
9 Monasterium, quod non pot est in loco per testatorem electo construi, alibi est construendum.
-
10 Pecunia residua constructo opere, per testatorem
iniuncto, an sit hæredi adiudicanda.
-
11 LegatũLegatum pro dote alicuius puellæ est conditionale.
-
12 Legatum ad ecclesiæ ædificium non effici caducũcaducum,
ex eo ꝙquod locus non fuerit ædificationi designatus.
DEducitur hæc decretalis ab Epistola diui Gregorij libro 3. Epist.
10. ad Ianuarium Episcopum Caralitanum, & ex epistola octaua,
ad eundem. Ex quibus addi possunt aliqua, quæ hîc desunt ad perfectam cognitionem huius controuersiæ. Habet tandem hoc caput in summa, annum præscribi
ad executionem vltimarum voluntatum: idq́ue tempus cedere à die monitionis per iudicem factæ. ad idem Auth. hoc amplius. C. de
fideic. cui assertioni obijcio ea quæ in Nouel.
statuta sunt, nempè ad exequendam vltimam
voluntatem sex menses dari à die insinuationis testamenti. Auth. de ecclesi. tit. §. si autem
legatum. Rursus ibi in §. si quis ædificationem. quinque anni constituuntur ad exequendam vltimam voluntatem. Quamobrem ad
intellectum huius capitis libet aliquot axiomata proponere: quibus exponemus aliqua
ex parte tractatum de executione vltimarum
voluntatum.
Prima conclusio, Testatoris voluntas
† est
executioni mandanda intra tempus ab eo diffinitum, ídque currit à die aditæ hæreditatis.
Abb. hîc. 2. colum. probat hoc ipsum text. in
l. statuliberos. §. si quis hæredi. ff. de statuliber.
quem dicit esse solennem Bart. in l. genero.
ff. de his, qui not. infam. & censetur is ab omnibus singul. secundum Alexand. in l. si mihi &
tibi. §. 1. ff. de legat. 1. iustum etenim est ante aditam hæreditatem diem datum ad exequendum non currere.
Secunda conclusio, Nullo
† tempore à testatore ad exequendum constituto à iure, annus datur hæredi vel executori testamentario,
ad soluenda quæcunque legata, quæ non sint causa pietatis relicta, & ad exequendam in cæteris rebus vltimam voluntatem. l. nulli. C. de
episc. & cler. quo anno lapso ad
episcopũepiscopum transfertur ius exequendi. text. ibi, & latè Felin. in
c. si quis contra. 2. col. de foro compe. nisi testator in casum negligentiæ alium executorem
substituerit. Bald. in l. si fundum. §. Stichum.
ff. de legat. 1. Barbat. in capitul. tua nobis. isto
tit. numer. 14 Cæpola cautela 294. idem Bald.
in l. 1. in prin. 2. col. C. de caduc. toll. & in Auth.
licet. C. de episco. & cler. & hic annus currit à
die monitionis factæ per iudicem, quod hîc
probatur, sicuti asserunt Cardin. Anchar. Ab.
& Imol. hîc. Bald. in l. id quod pauperibus.
num. 11. C. de epis. & cleric. Iaco. à Canibus in
tract. de executo. vltim. volunt. 2. part q. 3. numer. 11. quorum opinio communis est, secundum Bal. in dict. nume. 11. Abb. consil. 11. vol.
2. & consil. 59. volum. 1. & Rochum de iure patro. verb. construxit. q. 10. Barbat. consil. 8. volum. 1. colum. 4. licet ipse ibi & hîc, numero 33.
contrariũcontrarium defendere velit, cuius opinio probatur in Regia l. 6. titu. 10. part. 6. qua exprimitur tempus datum à iure ad executionem
vltimæ voluntatis currere à die mortis testatoris. Posset tamen lex illa intelligi in exequendis legatis, quæ non exigunt aditionem hæreditatis.
Quin & constitutio Episcopalis annum
† à
die mortis executioni testamentorum constituens intelligenda est, vt hic annus à die aditæ
hæreditatis & scientiæ currat. Abb. hîc 2. col.
& Roma. consilio 228. col. 2. & probatur. Nam
ante aditam hæreditatem impeditur executio
testamenti, etiamsi testator intestatus decesserit. glos. in l. qui filio. §. 1. ff. de hæredi. institu.
quam dicit sing. Alexand. in l. 3. columna 1. ff.
de legat. 1. notabilem idem Alexand. in l. nemo potest. ff. eo. colum. 2. solennem Ias. in l. eam quam. C. de fideicommis. colum. 6. Notat
Bartol. per text. ibi in l. alio. ff. de alimen. &
cibar. lega. Ang. Aret. in tract. de testam. verbo, & executores. Ad id etiam plurimum conducit l. nemo. ff. de test. tut. Vnde fit, vt executor testamentarius possit hæredem compellere iudicis præcepto ad adeundam hæreditatem. Specul. tit. de instrumen. editio. §. nunc
verò aliqua. Iacobus à Canibus in dicto tractatu, part. 1. §. 2. quòd si legata sint pia, an possint
tradi executioni, non adita hæreditate, scribam in capitul. Rainaldus. ad finem, isto titul.
His etiam adiungitur, quòd impedito agere
non labitur tempus assignatum ad aliquid agendum. capit. quia diuersitatem, de conces.
præben. leg. prima. C. de anna. excep. atque
in hac specie, executionis tempus non currere ignoranti, aut impedito, probatur in hoc
cap. vbi diuus Gregorius negligentiam hæredis perpendit: quod animaduertit Abb. in repetit. cap. cùm esses. isto titu. col. final. Freder.
consilio 129. Hostiens. Imo. hîc. col. 3. Rom.
|
hanc opinionem communem esse asseuerans
consilio 228. Nec oberit, quòd tempus datum in fauorem alicuius ad agendum actum
non in odium ipsius, cui datur,
† currit ignoranti & impedito. glos. in c. statutum, de præbend. in 6. singul. secundum Barbat. hîc nume.
33. & in capit. plerumque, de rescript. 3. col. &
Abb. in d. c. cùm esses. colum. penult. Andr. Tiraquel. lib. 1. de retractu. §. 35. in glos. 4. nume.
25. pulchra legis Regiæ decisio in l. 7. titul. 7.
lib. 5. ordinatio. quia id procedit, quoties dies
datur in merum alicuius fauorem: secùs quando constituitur etiam ad conuincendam alicuius negligentiam, vt in præsenti quæstione
à iure conceditur: & ita respondent Abb. & Imol. Tametsi Specul. in titul. de instrum. editio. §. nunc verò aliqua. nu. 39. dixerit, tempus
datum ad executionem vltimarum voluntatum, etiam currere ignoranti, & impedito,
quia datur in fauorem pauperum, & eorum,
quibus aliquid ex testamento est distribuendum, non in odium ipsius executoris. Cui sententiæ consentiunt Cardin. hîc. idem in dict.
cap. quia diuersitatem. 2. colum. Barb. hic. nu.
33. Bald. in l. captatorias. C. de testam. milit.
colum. final. dicens eam vbique in praxi seruari. & plurimum coadiuuatur Regia l. 6. titul. 10. parti. 6. quæ de iure procederet, si impedimentum esset, aut appareret perpetuum,
vel ad longum tempus permansurum, attenta
ratione text. in c. fin. §. fi. isto titu. in 6. Alioqui
quicquid sit in praxi, prima opinio iure verior
est, quam & Oldendor. sequitur in tracta. de
exec. vlti. volun. tit. 7. Bart. in dict. l. genero.
Bald. cons. 171. volum. 3. Alber. Brun. in statut.
verb. executio.
Tertia conclusio, Potestas exequendi
† vltimas voluntates, etiam ante annum, aufertur
ab executore, & transfertur in Episcopum, si
ab Episcopo bis monitus executor vltimam
voluntatem exequi noluerit. Authen. de eccle.
tit. §. sin autem qui hoc facere. Speculat. in d.
§. nunc verò aliqua. nume. 82. Abb. hîc columna secunda. Iacob. à Canibus in dict. tract. de
execut. vltim. volun. 2. part. quæst. 3. quod procedit in legatis pijs, vt existimant Imol. hîc, &
Salycet. in dicta Authent. hoc amplius. C. de
fideicommis. colum. 2. nec tamen restringitur
ad legata alimentorum, aduersus Barbatium
hîc, cùm hic fauor iure optimo pietati conueniat.
Quarta conclusio, Ad exequenda
† legata
pia à iure diffinitur tempus sex
mensiũmensium, quod
cedit à die insinuationis testamenti. §. si autem
legatum. in Authent. de eccles. titul. Abb. &
Doct. hîc communiter, & Iac. à Canibus in d.
quæst. 3.
Quinta conclusio, Non obst. iuris Ciuilis dispositioni, etiam ad construendam ecclesiam,
aut monasterium: annus hæredibus, aut executoribus præsignatur à die monitionis: text. hic ex quo id adnotarunt Hostiens. Ioan. And.
Anton. & Imol. dicens hanc opinionem esse
communem colum. 2. & Rochus de iure patro. verbo, construxit, quæstio. decima, qui
post Abb. hîc addit hanc conclusionem esse intelligendam, quoad constituendũconstituendum hæredem,
aut executorem in negligentia incipiendi ædificium ecclesiæ, aut monasterij, sed ad constituendum hæredem, aut executorem in negligentia perficiendi opus intra annum inceptũinceptum
arbitrio iudicis tempus constituitur, attenta
operis qualitate. Quid enim si ipsum ædificium quinque annos exigat ad eius perfectionem? oportebit equidẽequidem id tempus expectari,
vt in d. §. si quis ædificationem. Auth. de eccle.
tit. colla. 9. atque id Doct. hîc sentiunt, ex quibus hic textus erit intelligendus, quando monasteriũmonasterium potest intra annum incipi, & ad perfectionem duci.
Sexta conclusio, non
† tantùm executor,
sed & is, cui electio à testatore commissa est, intra annum, aliudúe tempus ad executionem
designatum, eligere debet: alioqui ius eligendi ad Episcopum spectat. Card. Imol. & Barb.
hîc num. 41. id enim, quod ex lectione executioni tradendum est, præuiam electionem postulat, sine qua fieri nequit executio: igitur intra tempus executionis oportet electionem
fieri. l. oratio. ff. de sponsa. hanc etiam assertionem probant Bald. in l. cùm quidam. in 2. ff. de
lega. 2. Angel. Corn. & Ias. per text. ibi in l. fin.
§. 1. C. commu. de lega. Angel. cons. 64. Anch.
cons. 387. quorum opinionem communem
esse asserunt Corn. & Ias. in d. l. fin. in princip.
qua in re Bart. in d. l. cùm quidam. contrariam
sententiam eligit, dicens
eũeum, cui testator commisit arbitrium eligendi pauperes, quibus
certa bona distribuerentur,
etiāetiam post annum
eligere posse, Episcopo excluso, ex eo quòd
hic lector est, non executor: siquidem declarat arbitrium proprium, non autem exequitur. l. executorem. C. de execu. rei iud. vbi eandem opinionem repetunt Bar. & Paul. Castr.
Abb. & Anchar. hîc. idem Anch. cons. 412. Ab.
in capit. si quis contra Clericum. 3. colum. de
foro compe. & ibi Feli. col. 2. idem Abb. consi.
11. vol. 2. Rom. cons. 228. col. 4. Bart. in d. l. fin.
§. 1. & idem Bart. cons. 142. & Henric. Boteus in tracta. de Synodo. 3. part. articul. 1. numero 187. Verùm rationes huius posterioris
sententiæ non ita efficaciter eam probant, vt
tenẽdatenenda omninò sit, cum in præsenti dubitatione dies executioni, ac subinde electioni sit pręfinitus: & idem cessat ratio dictæ legis, cùm
quidam. vbi Paul. & Imol. opinionem Bartoli non sunt ausi asserere, nec Anto. in capit. tua.
infrà. eo. licèt idem eam elegerit in c. literas,
de sup. neg. prælat. & Ioan. Oldendor in tract.
de exequen. vlt. volunt. tit. 7. & dixerit Bald. in
l. captatorias. col. fi. C. de test. mil.
eāeam procedere in legatis, quæ causa pietatis facta
nōnon fuere.
Secundò, colligo ex hoc ca. nullo
† executore à testatore nominato, hæredi competere vltimæ voluntatis executionem, etiam in his,
quæ ob piam causam relinquuntur: quod hîc
apertissimè probatur, nisi fiat legatum pro redemptione captiuorum:
tũctunc etenim executio
ad Episcopum pertinet, si testator
executorẽexecutorem
testamenti non nominauerit. Abb. hîc per tex.
in Authent. de Eccles. titu. §. si quis ædificationem. & §. si quis
autẽautem pro redemptione. In his
verò, quæ pro restitutione illicitè acquisitorum, seu per vim ablatorum, à testatoribus legantur, oportet animaduertere, primum testatorem non posse alium quàm Episcopum designare, ad diffiniendum ea, quæ ex vsuris ipse
acquisierit. Domi. consilio 20. Secundum, restitutionem ac distributionem certæ quantitatis pauperibus erogandam, pro satisfactione malè
ablatorũablatorum, posse & debere fieri per executorem vltimæ voluntatis, vbi de malè ablatis non constat aliter, quàm ex testantis confessione. Anani. & Feli. in c. cùm sit. de Iudæ. est
enim hoc legatum pium, quod potest per executorem vltimæ voluntatis expediri, sicut cætera legata pia. Tertium, si de malè ablatis constat in iudicio, vel extra
iudiciũiudicium, aliunde, quàm
ex testamentaria confessione, restitutio fiet
per eum, qui tenetur restituere,
cōsilioconsilio tamen
Episcopi, Abb. & Felin. in dict. c. cùm sit. Ioan.
Lupi. in repet. Rubri. de donatio. §. 65. nu. 69.
Hoc enim pacto intelligenda est Hostien. opinio di. ca. cùm sit. dicentis, restitutionem malè
ablatorum debere per Episcopum fieri. Nec
quidquam vrget tex. ille in dict. c. cùm sit. quia
loquitur, quando suspectus est is, qui tenetur
restituere, nam tunc solus Episcopus ius habet restituendi. Sic etiam est defendenda sententia Archi. in c. fin. hoc titu. in 6. vbi asseruit,
hanc restitutionem ad Episcopum non pertinere. quod probat tex. in c. sicut
dignũdignum. §. eas in
super. de homicid. vbi Abb. & Anani. Cardi. in
d. c. cùm sit. & Corset. in singul. verbo, restitutio. & alij per Fel. adducti in d. c. cùm sit.
quorũquorum
opinionem fatetur communem esse: & eam
ꝓbatprobat Ioan. Medin. de rest. quæst. 3. causa 10. c. incipien. esto. erit
namq;namque facienda restitutio,
cōsultoconsulto tamen Episcopo, cuius interest, rem
istāistam
diligenter agere, quippe, qui pater pauperum
sit. Nec tamen damnare eum, qui inconsulto
Episcopo syncerè restituerit pauperibus malè
acquisita.
Tertiò, ex eodem c. adnotandum est,
† testatore mandante monasterium construi in certo loco, vbi construi demum non possit, arbitrio executoris, & Episcopi, alibi construendum esse. quod hîc notant Doct. & probatur:
hic enim testator constituerat, monasterium
debere construi in prædio, quod dicebatur Piscenas, & id ad Xenodochi Thomæ quondam
Episcopi iura peruenit, teste diuo Gregorio, libro Epist. 3. Epist. 8. eandem
assertionẽassertionem coadiuuat tex. insignis in l. legatum. ff. de vsufruct. lega. ex quo pecunia legata ciuitati ad spectaculum, quod in ea fieri minimè licebat, adhibito
consilio hęredum, & primorum ciuitatis, in aliam rem conuerti debet. ad idem est notab. decisio in Auth. de Eccle. titu. §. si quis in nomine
magni Dei. collatio. 9. vbi, si testator aliquem
è Sanctis hæredem instituerit, aut legatum ei
reliquerit, eiusq́ue Sancti nullum oratorium
in ea vrbe, nec in eo territorio inueniatur, legatum debetur Ecclesiæ ciuitatis, in qua testator
domicilium habuit. quem text. commendat
Ias. in §. ex maleficijs. Insti. de actio. numer. 45.
Bald. in l. si quis ad declinandam. C. de Episco.
& Clericis. columna quarta, dicens, ex hoc relictis à testatore mille, vt pro malè ablatis, &
exoneranda eius conscientia, distribuantur, si
solùm sit compertum, quingenta esse malè ablata, reliqua quingenta in piam causam eroganda esse. idem Abbas in capitulo tua. isto titulo, columna secunda. Alex. & Vincent. in l. 1.
§. fi. ff. ad legem Falcid. dicentes
idẽidem esse, si quis
† mandet pro malè ablatis
cōstruiconstrui oratorium,
præscripta eius forma, & in id opus consumi
aureos mille, nam eo constructo, quod superest, non debetur hæredi, sed piæ causæ. ex dict.
l. legatum. Non enim censetur satisfactum voluntati testatoris, qui læsam habet conscientiam ad illam vsque quantitatem, & ideò maxima est coniectura, ipsum voluisse totam illam summam in piam causam conuerti. Secus
verò esset, si testator iusserit construi oratorium certę formæ, & ad id designauerit mille aureos, nam quod supererit constructo oratorio
illo, ad hęredes pertinet, cùm ita sit voluntati
testatoris satisfactum. Ange. Paul. Alexand. &
Vincent. in dict. §. fina. & post eos Carolus Ruinus, consilio 75. libro secundo, vbi ad hæc omnia, quæ modò diximus ex d. l.
legatũlegatum. quandam elegantem adducit interpretationem,
quæ cautè & diligenter est examinanda. Ex
quibus infertur intellectus ad illam conclusionem vulgò receptam, quæ diffinit,
† legatum
pro dote, aut causa dotis alicuius puellæ, conditionale censeri, non purum: & ideò non debere, nisi matrimonium sequatur. l. Publius
Mæuius. in princip. ff. de condit. & demonstra.
l. si ego. in prin. ff. de iure doti. l. tali. & l. promittendo. eo. tit. Barto. per tex. ibi in l. Titio centum. §. Titio genero. colum. 2. ff. de conditio. &
demonst. idem Bart. in l. 2. §. fin. ff. de iure dot.
Cuius opinio communis est, secundum Paul.
Castren. in d. §. Titio genero. colum. 3. Alexan.
consil. 42. numero 2. lib. 7. Cornel. consil. 229.
volum. 4. Bald. Nouel. de dote. 6. parte. priuileg. 50. explicant idem Nouel. dicta 6. parte.
priuileg. 76. Bald. in l. generaliter. C. de Episco. & Cleric. nume. 9. idem Bald. consil. 249.
volumi. 4. Barto. consilio 200. Bald. in l. legatum. C. de condi. inser. Abb. consi. 92. volum. 2.
Bal. in l. sancimus. C. de nupt. Laurus à Palatijs
|
in tract. de statutis excluden. fœminas. col. 39.
Albertus Brunus in eodem tract. 6. artic. qu. 3.
& 7. & articu. 11. q. 3. & Aymon Sauilli. consilio
101. qui omnes id procedere opinantur, nisi ex
coniecturis contrarium ex mente
disponẽtisdisponentis
deprehendi possit. Et tamen præfata communis opinio ita locum sibi vendicat, vt non secuto matrimonio legatum illud hæredi competat cum onere simili ad id expendendum in
piam causam. ita Bald. Nouel. de dote, parte 6.
priuileg. 77. ni refragetur pręsumpta testantis voluntas. quod hîc Panormitanus explicat
columna vltima. Tandem duo ex præmissis
deducenda sunt: Primum, legatum pro dote, aut causa dotis alicuius puellæ, censeri conditionale, non purum. Secundum, quòd non
secuto matrimonio legatum redit ad hæredem cum onere expendendi in simile pium opus eam quantitatem. Vtrunque verò procedit, nisi contrarium ex testatoris mente deprehendi valeat, quemadmodum præcitati autores explicarunt: quorum quidem mens &
sensus manifestius lectori exponetur, si hîc
quædam ad id pertinentia subijciamus. Ex
priori etenim conclusione poterit perpendi,
an legatum illud, Lego Titiæ puellæ centum,
vt nubat, sit
cōditionaleconditionale, vel purum. Nam Bal.
Nouellus in dicta 6. parte, priuilegio 76. scribit, esse hoc legatum purum, non conditionale. citatq́ue Bald. huius opinionis autorem
in l. legatum. C. de condit. inser. quo in loco
nōnon
potui apud Bald. hanc conclusionem percipere. Idem tamen Bald. in dicta l. generaliter. numero 9. palàm tenet, quod Nouellus adnotauit. Rursus idem Bald. ibi colum. penult. tenet
in hoc casu, quòd non secuto matrimonio legatum ad hæredem reuertatur. Ego sanè hoc
legatum existimo sub modo conceptum fuisse:
atq;atque ideò in eo locus erit his, quę de modis seruandis
adnotāturadnotantur in capit. verùm. de
condit. apposi. & in l. quibus diebus. §. Termilius. ff. de cond. & demonstr. Sic sanè post huius operis secundam editionem comperi Emanuel. à Costa, virum planè doctissimum in lib.
2 de conditio. ca. 22. à Bald. Nouel. discessisse.
Quo in loco, & si fateatur Bartol. sententiam
communem esse, plures tamen adducit autores contrariam tenentes: sequitur tandem
Bartol. opinionem, scribens eam non probari
in dicto §. Titio genero. Quod neruosè simul
ac diligenter probat. Imò videtur Bar. refragari Iurisconsultus in d. §. Titio genero. vers. sed
cùm ante nuptias. ex quo planè deducitur, legatum esse non conditionale, vbi pro dote legatur. Quia hæc Iurisconsulti responsio procedit, vbi legatur pro dote contractis iam sponsalibus. quemadmodum explicarunt Bald. in
l. si plures. numero 26. C. de condi. inser. Imol.
& Cuma. in d. §. Titio. idem Cuma. consi. 107.
quos rectè sequutus est Emanuel ipse in d. ca.
22. num. 5. Sed & si legatum istud, de quo hæc agitur disputatio, non sit conditionale, nec omninò purum, sed modale: tunc profectò locus erit, vt modò dicebam, illi controuersiæ,
an modus mistus casu deficiens, faciat deficere, ac resolui relictum? Etenim communis sententia probat ex hoc, legatum non deficere, imò ad legatarium pertinere. Nam ita visum
est glo. in l. 1. C. de institutio. & substitutio. &
alijs, quorum opinionem communem esse fatentur. atque ideò tenendam Alex. numero 5.
& Corn. colum. penul. in d. l. 1. idem asseuerat,
& concedit Corn. in l. 1. C. de his, quę sub mod.
quæ probari videtur in l. pater. §. Tusculanus.
ff. de legat. 3. l. Lucius. 2. §. quisquis. in 1. ff. de lega. 2. & in l. si Titio. ff. de leg. 1. Hæc eadem opinio etiam placuit Bar. in d. l. 1. C. de inst. & substitu. secundum quam sententiam constat maximus effectus, quòd legatum pro dote modale iudicetur. Sed aduersus hanc opinionem
cōmunẽcommunem quidam tenuerunt, præsertim Ang. Ful.
& Dec. num. 11. in d. l. 1. C. de institu. & substitu.
Corne. in d. l. 1. col. vlti. C. de his, quæ sub mod.
cuius equidem quæstionis disputationem latè
tradit Emanuel à Costa in d. c. 22. nume. 7. qui
existimat, non satis responderi posse Papiniano, qui in d. §. Titio. vers. ante nuptias, inquit,
mortuo Titio ante nuptias legatum manere
penes hæredem testatoris. Quod Imo. ibi planè concedit. Et sanè qui Bartol. intellectum in
dicto §. Titio. sequi velit, facillimè
cōmunemcommunem
opinionem defendet. Siquidem Bart. intellexit, Iurisconsultum in dict. versi. ante nuptias.
loqui de legato dotis conditionali. & deinde
in vers. sed cùm ante. speciem mutasse, & agere
de legato dotis conditionali. & deinde in vers.
sed cùm ante. speciem mutasse, & agere de legato modali, aut simpliciter puro. Quæ tamen
interpretatio maximam habet difficultatem.
Idcircò modò
cōmunemcommunem opi. admittimus saltem, vt eam in praxi seruandam fore admoneamus. Bartoli verò distinctionem non omninò
probamus: denique opinamur, aptiorem esse
intellectum ad responsa Iurisconsulti, quem
ex Bal. in dicta l. si plures. adduximus, quamuis
adhuc maneat indissolutus obex, quem communi sententiæ obiecimus. Sed etsi legatum
pro dote modale sit, non omninò purum, nec
conditionale: id ad hęredes transmitti mortua puella ante matrimonium censet Bal. Nouellus de dote. 6. part. priuileg. 71. numero 2.
Contrarium iure defendit Emanuel à Costa:
ac tenendum esse in consulendo & iudicando
asseuerat in dicto capit. 22. numero 11. ex autoritate Petri, Cyni, & Bald. in dict. l. generaliter. Bald. in dicta l. si plures. numero 25. sensit
Bar. in l. quibus diebus. §. Termilius. numero
13. ff. de condictio. & demonstrat. ex quibus satis constat, legatum alicui puellæ pro dote, siue vt nubat, relictum, etiamsi modale sit, non
trāsmittitransmitti ad eius hæredes, si ea mortua fuerit,
antequāantequam nupserit: imò si oblata cautione lega|
tum acceperit, id erit ea mortua ante matrimonium, testatoris hæredibus restituendum, in
quo antiqui & iuniores conueniunt, vt scribit
Corne. in consi. 229. nu. 4. lib. 4. Nam & si communis opinio, cuius paulò antè meminimus,
vera sit, & obtinet, vbi casus contingit in persona alterius. l. si
fundũfundum per fideicommissum.
§. 1. ff. de legat. 1. Quòd si legatarius ipse, cui modus personalis est iniunctus, decedat, modus
omninò defecit, nec legatum debetur. Quemadmodum deducitur ex Bartol. in d. §. Termilius. Socyn. in l. si Titius statuas. num. 8. Imol.
in l. in testamento. 2. in princip. ff. de condit. &
demon. notant omnes in l. 1. C. de instit. & substitu.
Secundò apparet, legatum ita conceptum,
lego puellæ centum, vt possit nubere, esse legatum omninò purum, & id transmitti ad puellę
hæredes, etiam matrimonio non secuto, nōnon ad
hæredes legantis. quod Bal. notat in d. consilio
249. lib. 4.
Tertiò inde constat legatum hoc, de quo in
hac parte agimus, purum esse, & ad hæredes legatariæ, non ad hæredes testantis pertinere, etiamsi matrimonium non fuerit secutum, quoties à testatore fit mentio de dotis causa, aut de
matrimonio in ea parte testamẽtitestamenti, quæ ad executionem legati, non ad eius dispositionẽdispositionem pertinet: sicuti probare conatur Aymon Sauill. in
cons. 101. optimus tex. in Cle. 1. de præben. cuius mentionem fecimus in Rubr. huius ti. par.
2. num. 13. vers. 3. conclu.
Quartò infertur, legatum pro dote puellæ
factum, purum esse, non conditionale, & ad hæredes legatariæ transmitti, adhuc non secuto
matrimonio, si iuxta communem vsum loquẽdiloquendi in ea ꝓuinciaprouincia dos appelletur cuius libet puellæ patrimonium, quod habet, vt maritum adsequatur. notat Bart. in d. §. Titio genero. idem
Bar. in cons. 200. Laurus à Palatijs in d. tracta.
de statutis. col. 39.
Quintò in de colligitur, nempe ex præsumpta testatoris mente, legatũlegatum alicui puellæ relictũrelictum, vt ea nubat Titio, non deficere, etiamsi Titius moriatur ante matrimonium, si illa puella
pauper sit, ac velit alteri nubere. notat Bal. Nouel. de dote. 6. par. priu. 76. ad fi. quod secus erit, si ea puella diues sit. argu. tex. in d. l. Titio. §.
Titio genero. & expressim scribit Bal. in d. l. legatum. C. de condi. inser.
Sextò, ex proxima illatione constat in hac
specie idem esse, si puella hæc velit religionem
profiteri. tex. opti. in Authen. nisi rogati. C. ad
Treb. ex quo nuptiarum conditio obtinet in
religionis professione, etiamsi certa nominetur persona ad matrimonium, modò illa mortua sit. secundum Nouell. in d. 6. part. priu. 77.
quòd si puella, cui legatum est, ante matrimoniũmatrimonium mortẽmortem obierit, pecunia legata, vt diximus,
in simile pium opus dotis ad matrimonium
carnale erit expẽdendaexpendenda, non autem in dotem ad religionis professionem, nam id esset contra voluntatem præsumptam testatoris: quemadmodum Bald. sensit in d. Auth. nisi rogati. in
quæst. de executore testamẽtariotestamentario. tenet in hac
specie Bald. Nouel. dict. priuileg. 77. colum.
penult.
Septimò, illud in discrimen solet adduci,
quod Bar. in d. §. Titio genero. col. vlti. respondit, legatum scilicet pro puella maritanda, quę
nubilis sit, statim ab hærede soluendum esse,
data cautione, quòd ipsa nubet, ac matrimonium contrahet: non enim tantùm pro dote
legatum hoc factum esse cẽseturcensetur, sed & pro expensis faciendis in quærẽdoquærendo marito, & in alijs,
quæ præmitti solent ad matrimonij contractum. Hanc Bar. opin. sequuntur Bald. in l. sancimus. C. de nupt. & Laurus à Palatijs in d. col.
39. eam tamen improbat Paul. Cast. in d. §. Titio genero. ex eo, quòd mens & intentio testatoris fuerit, hanc summam pro dote legatam,
expendi debere in ipsam matrimonij dotem,
non in alias nuptiarum expensas, saltem non
in eam causam, quæ pręcedere plerunque in
cassum matrimonium solet, nempe in quærendo marito.
Octauò, à mente præsumpta testatoris deriuatur generalis quædam huius controuersiæ diffinitio, scilicet, legatum hoc pro dote relictum statim ante matrimonium deberi, &
transmitti ad hæredes legatariæ, etiam matrimonio non secuto, quoties ex certis quibusdam coniecturis appareat, legantem hanc habuisse mentem. quod Bar. not. in d. §. Titio genero. per tex. ibi. ver. sed cùm ante nuptias. quẽquem
Doct. ibi sequuntur, & Aymon in d. consi. 101.
Abb. consi. 92. lib. 2. vbi dicit, hanc opinionem
communem esse, quæ probatur in l. si extraneus. ff. de condi. ob causam. quam etiam tenuerunt Ancha. in cons. 242. Corn. cons. 40. num.
15. lib. 4. sensit idem Corne. in l. 1. ad finem. C.
de his, quæ sub mod. & cons. 311. lib. 1. num. 14.
optima gloss. in l. 1. C. de institu. & substitu. Areti. in cons. 93. colum. 3. qua ratione in specie
subinfertur, quòd si pater relinquat filiæ, cui
alioqui legitimam portionẽportionem relinquere tenetur, centum pro dote: tale legatum est purum,
non tantùm in eo, quod legitimam attinet, sed
etiam in eo, quod ipsam legitimam excedit. ita
Bar. cẽsetcenset in d. §. Titio genero. cuius opinio videtur esse communis. tametsi Bal. in cons. 249.
lib. 2. teneat contra Bar. cui deniq;denique maximè aduersatur tex. in d. §. Titio genero. ver. ante nuptias. in quo respondetur, Titio ante nuptias
defuncto, Seiæ legatum non deberi, & tamen
Seia erat filia testatoris.
Nonò, subdeducitur ad
effectũeffectum statuti
dicẽtisdicentis, quòd filia dotata
existẽtibusexistentibus masculis non
succedat, filiam dici dotatam, quando pater ei
relinquit mille pro dote: pater etenim ita legando exercet actum paternum constituendi
dotem filiæ: atque ideò statuto satisfactum
|
videtur, secundum Bartol. in d. §. Titio genero. Bald. Nouell. de dote. 6. part. priui. 17. colu.
pen. & par. 11. §. hactenus. num. 22. & est
cōmuniscommunis opinio secundum eundem Nouell. part. 1.
col. 4. & Albert. Bru. in tractat. de statutis excluden. fœm. in art. 6. q. 3. & q. 7. quo in loco de
veritate disputat, asseuerans
contrariācontrariam opinionem iure veriorem esse, post alios, quorum expressim mentionem facit. sed pro Bar. est optima glo. in l. cùm plures. §. pen. verb. alio patre.
ff. de administ. tuto. quam ipse Bart. ibidem notat.
Decimò, ex præmissis apparet, in specie huius statuti, cuius modò meminimus, legatum
à patre filiæ factum pro dote, non posse statim
peti, nec purum esse, sed conditionale: quemadmodum Bart. opinatur in d. §. Titio. non enim tenetur pater, stante statuto prædicto, dare dotem filiæ, nec ei relinquere statim purè:
sed satis est, quòd dos detur eo tempore, quo
matrimonium contrahendum est. Verùm
quia Bald. in l. sancimus. C. de nuptijs. contrarium tenet, Idcircò Bartol. sententia potest
commodè intelligi, vbi statutum diceret, fœminam extantibus masculis non succedere,
dotari tamen debere, quod si ita conceptum
fuerit statutum, fœmina dotata non succedat
extantibus masculis: tunc falsa est opinio Bar.
siquidem dicta dotis qualitas adesse debet tempore, quo filia excluditur à successione: nec dotata dicitur ea fœmina, saltem verè, quę dotem
habet sibi sub cōditioneconditione relictam. vnde in hoc
casu aduersus Barto. tenuerunt Paul. de Castr.
ibidem. & Alber. Brun. in dicto tractat. de statutis excludentibus fœminas. art. 11. quæsti. 3.
eo tamen casu, quo vera sit opinio Bar. filia percipere debeat alimenta ab hæredibus patris,
interim, dum matrimonij conditio non euenerit, autore Salyceto in dict. l. sancimus. colu.
vltima.
Postremò, in hac quæstione, quam hîc obiter examinauimus, adnotandum est, legatum
relictum pro dote puellæ adultæ, deberi ipso
die, quo matrimonium contrahitur, per legitimum consensum præstitum verbis, quæ de
præsenti vulgò dicuntur. Si autem legatum sit
relictum puellæ impuberi, non debetur ei, donec ætatis nubilis sit, & matrimonium de præsenti contraxerit: sicuti Bartol. explicat in dicto §. Titio genero. col. vlti. cui accedit Laurus
à Palatijs in tracta. de statutis excludenti. fœmi. col. 39. Tametsi Nouellus in dict. priuileg.
76. ver. primus. scribat, legatum impuberi relictum vt nubat, ei statim deberi cautione data, quamuis nondum sit nubilis ætatis. Cuius
opinio refragatur his, quæ Barto. scribit, nam
& si in casu tradito per Nouellum constituamus, legatum esse sub modo, attamen non erit
soluendum, donec saltem in hac specie puella
sit nubilis ætatis, ex argumento l. nec semel. §.
si in habitatione. ff. quando dies legati cedat. tradit ex multis Emanuel à Costa. in dict. c 20.
num. 2. text. optimus in l. cùm filium. ff. vbi pupill. educari debeat. Erit etiam his addendum,
quod ipse adnotaui in capit. officij. ist. titu. numero 10.
Glo. in loco scribit, legatum ad alicuius
† Ecclesiæ constructionem non effici caducum, etiamsi locus ædificio non fuerit designatus.
quod Docto. hîc approbant. & dicit hanc glo.
nota. Bar. in l. pater. §. Tusculanus. ff. de lega. 3.
hoc ipsum probatur à Iurisconsulto in l. si cui.
vbi Barto. ff. de annu. lega. idem Barto. per tex.
ibi in l. quidam. ff. de legat. 2. Bart. in l. ita stipulatus. 4. oppo. primæ partis. ff. de verbo. oblig.
& ibi Alex. Ias. & Ripa nume. 19. Roma. in Authen. similiter. C. ad l. Falcid. 27. speciali. quibus accedit ratio huius capi. & l. legatum. ff. de
vsufruct. legat. cuius in præcedenti notabili
mentionem fecimus.
Ex Cap. Indicante.
-
SVMMARIVM.
-
1 Qualiter in hoc capite intelligantur illa verba,
Nudis verbis iussit venundari.
-
2 Legatum relictum Ecclesiæ diuæ Mariæ, cui Ecclesiæ ex pluribus debeatur.
-
3 In legatis cuius sit electio, legatarij an hæredis.
-
4 In legato dubio an comprehendatur, quòd maximum, an quod minimum est, & quid in legatis
pijs.
-
5 Perpensa l. Titia. §. Seia. de aur. & argent. legat.
-
6 Seruus legatus fugiens, cuius industria & sumptibus sit inquirendus, hæredis an legatarij.
VERBA huius capitis sunt apud
diuum Greg. lib. Epistol. 12. Epistola 30. ad
PetrũPetrum Subdiaconum
Siciliæ,
quāquam, si diligenter perpenderis, videbis,
nōnon oportere nimis
anxiè perscrutari intellectum
† horum verborum,
Nudis verbis. possunt enim intelligi nuda
verba à testamento, vt Abb. & alij hîc intelligunt magis communiter, ita, vt hæc fœmina
voluerit decedere intestata, vel nuda hæc verba dicuntur, eò, quòd hoc legatum fuerit factum absque scriptura. Ioan. Imol. Anto. &
Barb. colum. 1. Nuda etiam verba intelligo à
solennitate Iuris Ciuilis, non à solennitate Iuris Canonici. cap. relatum. in 1. cap. cùm esses.
isto titu. Sic etiam & quartò possunt hæc verba appellari nuda ab illis superstitiosis legandi modis, quos antiquum Ius Ciuile probauerat, quorumq́ue meminit l. 1. in prin. C.
cōmucommu.
de lega. §. sed olim. Insti. de lega. vbi Theophi|
lus Prisca cuiusque modi verba refert. Ex his
igitur hoc caput intelliges, tametsi glo. addiderit huic c. similem Iuris Ciuilis decisionem in
l. fi. C. de fideicom. & immeritò, cùm lex illa habeat peculiarem, & frequentissimo Doct. calculo probatum intellectum, vt procedat, quando hæres conuentus à legatario ex minus solenni testamento, negauit, factum fuisse legatum, & demum delato ei iuramento opposuit
legatum fuisse factum in voluntate minus solenni: hoc etenim casu soluere cogitur hæres
legatum verè relictum, quamuis in testamento minus solenni. ita gloss. ibi. quam eius interpretes passim approbant, quod altiùs
repetārepetam
in d. c. cùm esses.
Glo. magna quærit, facto testamento, & relictis decem aureis Ecclesiæ diuæ Mariæ,
† cui
in eo loco sint tres Ecclesiæ dicatæ, cui earum
debebitur legatum? & respondet, pauperiori:
hoc tamen procedit, nisi exaliquot coniecturis contrarium appareat testantem voluisse.
Abb. Imol. & Doctor. hîc. Quid enim, si vna
ex his Ecclesijs erat intra propriam testatoris
parœciam. l. quæ conditio. §. final. ff. de condi. & demonstra. vbi Bart. aut in aliqua earundem Ecclesiarum frequentiùs ipse solebat orare. arg. l. qui semisses. §. fi. ff. de vsur. Quòd si
distingui non possit Ecclesia pauperior, nec illa, de qua testator senserit, scribit Cynus in l. 1.
C. de sacrosanct. Eccles. legatum hoc tanquam
incertum perire. l. si quis seruum. §. si inter duos. ff. de legat. 2. quod falsum est, nam præmissa lex non procedit in legatis pijs, sicuti in pręcedenti cap. diximus. Et ideò Hostien. Anton.
Abb. Imol. & communiter Doctor. asserunt,
Episcopum posse in hoc dubio legatum istud
integrè concedere illi Ecclesiæ, quam is maluerit eligere. ex c. 1. de parœcijs. tametsi Barb. hîc.
col. 3. opinetur, esse hoc legatum inter prædictas Ecclesias diuidendum æqualiter. per text.
in c. cùm quis. §. 1. de sepultu. lib. 6. Cuius opinio mihi iure verior videtur aduersus communem.
Eadem glo. quærit ad intellectum text. qui
meminit legati cuiusdam
† scutellæ argenteæ,
quid, si testator plures argenteas scutellas haberet, cui competeret electio? & respondet, electionem esse hæredis. l. legato generaliter. §.
1. ff. de leg. 1. vbi probatur, electionem hæredis
esse, si testator legauerit incertum de certis,
nempe Stichum seruum, cùm plures Stichos
seruos haberet. quod etiam notat Constanti.
Harmenopulus libro 5. titulo 10. Nam & idem
est, si legetur genus, & id
nōnon erat in hæreditate,
licet secus esset, si ex eo genere aliqua esset in
hæreditate species, quia tunc eligit legatarius,
& erit exemplum, si testator dixerit, lego vnum
de seruis meis. l. 3. ff. de vino, tritic. & oleo lega. d. l. legato generaliter. & §. generaliter. Institu. de legat. notat Henri. hîc. quibus adiungendum erit, eum, cui electio competit, debere in eligendo æquitatem obseruare, ita, vt hęres deterius
nōnon eligat, nec legatarius id, quod
melius est, accipiat. Constant. Harmenopu. in
d. tit. 10. quod in dict. §. 1. probatur, vbi gloss. &
Doct. & in d. §. generaliter. scribunt hæc omnia
in dubio procedere. Nam si verba executionis
legati dirigantur ad legatarium, vel hæredem
eius, omninò erit eligendi ius. Cæterùm in alternatiuis legatis, electio erit legatarij. gloss. in
l. Lucio. ff. de legat. 2. quam Imol. hîc dicit notab. & magistram. Iaso. in l. planè. §. fin. ff. de lega. 1. ad finem. & in proprio loco sequuntur eam Bar. & Docto. communiter. Hæc autem omnia locum habent, vbi electio
† datur legatario, vel hæredi in his rebus, quarum aliquam
expedit, potiùs non habere. In his verò rebus
inanimatis, quarum nulla inutilis est legatario, in legato dubio comprehenditur, & legata censetur minima res. l. nummis. ff. de leg. 3. l.
apud Iulianum. §. scio. ff. de legat. 1. l. semper in
obscuris. ff. de regul. iur. Imol. & Docto. in d. l.
legato generaliter. §. 1. vbi Are. colum. 2. & 3. dicit, hanc opinionem esse communem, ex quo
videtur huius gloss. responsum falsum esse, nisi
dixerimus in legatis pijs id
comprehẽdicomprehendi, quod
maius sit, non quod minus. l. Titia. §. Seia. ff. de
aur. & argen. legat. vbi Bart. hoc notat, dicit illum text. singul. Roma. singu. 515. idem Abb.
hîc fina. colum. cui accedit Barba. num. 12. dicens, hanc opinionem esse communem. Contrarium tamen conatur defendere & probare
Dec. in d. l. semper in obscuris. & ante eum Bal.
Nouel. de dote. par. 6. priui. 73. Imol. & Iaso.
in l. si ita sit scriptum. colum. vltim. ff. de lega. 1.
imò etiam in obscuris legatis pijs, quod minimum est, comprehendi, non autem quod maximum est. quorum sententia probatur in capitu. ex parte. de censibus. vbi votum soluendi
diuo Iacobo, & eius Ecclesiæ ministris, vnam
mensuram tritici, intelligitur de minima mensura, non de maxima, cessante consuetudinis
interpretatione. nec Abb. intellectus ad illum
text. placet, nec procedere potest, vt optimè animaduertit Deci. Cui etiam suffragatur
† d.
§. Seia. pro communi opinione passim adductus, quia ibi argentea imago intelligitur legata ea ratione, quòd in templo illo solùm erant aureæ & argenteæ imagines. Vnde voluntas testantis ex ea consuetudine colligitur,
nẽpenempe testatorem ipsum voluisse argenteam imaginem legare, non autem auream: quo fit,
vt ibi potiùs probetur Dec. & Nouelli sententia, quàm communis: siquidem ex argenteis
& aureis imaginibus lex illa statuit argenteam
deberi. libet tamen Iurisconsulti verba referre
: Seia testamento ita cauit. Si mihi per conditionem humanam contigerit, ipsa faciam:
Sin minus
autem, ab hæredibus meis fieri volo, iubeóuibeoque signum
Dei ex libris centum in illa sacra æde, & in patria statui, cum subscriptione nominis mei. Quæsitum est,
cùm in eo templo non nisi aurea aut argentea sint do|
na, hæredes Seiæ vtrum ex auro, an argento signum
ponere compellendi sunt, an æreum? Respondi secundum ea, quæ proponerentur, argenteum ponendum.
Hactenus Iurisconsultus, qui attenta hac illius
tex. lectione, non probat communem sententiam. quod obiter adnotauit Carol. Molin. de
contract. q. 20. nu. 212. Aliter tamen ex castigationibus Holoandri, & ex Pandectis Florentinis l. illa legitur. Quæsitum est, cùm in eo templo non nisi aut ærea, aut argentea tantùm sint
dona, hæredes Seiæ vtrùm ex auro an argento
signum ponere compellendi sunt, an æreum?
Respondi secundum ea, quæ proponerentur,
argenteũargenteum ponendum. Quam lectionem agnoscit Barb. hîc, num. 12. & cæteri, qui ex illo text.
communem opinionem deducunt. Hęc igitur
sententia, vti
frequẽtiorifrequentiori calculo recepta, erit
in iudicio recipienda, licet res ista sit disputatione digna. Potest etenim caput illud ex parte, de censib. intelligi ex benigna interpretatione Rom. Pontif. ne videantur personę Ecclesiasticæ inhiare lucris temporalibus
tanquātanquam exactores, cùm illud votum factum ab initio fuerit gratuitò à pluribus, qui proprio patrimonio id soluere debent.
Quærit pręterea glo. seruo legato fugiente,
an ab hærede, an
† legatario sit quærendus? qua
in re primùm id constat, seruum legatum eo
tempore, quo erat in fuga, quærendum esse industria & expensis hæredis. l. cùm seruus. in
princi. ff. de leg. 1. vbi gloss. & hîc idem notant.
quod tamen est
intelligẽdumintelligendum, si seruus ita longè abest, vt si legatarij expensis quærendus esset, legatum esset inutile. Bar. Pau. & Alex. in d.
l. cùm seruus. Abb. & Doct. hîc, arg. l. si res. ff. de
leg. 1. Secundò,
notādumnotandum est, eum seruum, qui
post testamentum, & ante testantis obtium effectus sit fugitiuus, expensis legatarij quęrendum esse. l. si seruus legatus. in princi. ff. de leg.
1. quia hæres rem legatam tradere tenetur eo
loco, in quo à testatore relicta sit. Nec opinor
teneri hæredem hoc in casu ad præstandam operam in quærendo seruo, ex eadem ratione,
cùm & Constan. Harmeno. in Græca Iuris Ciuilis Epitome, libro 5. tit. 10. scribit in hac specie, legatarium cogendum esse seruum
legatũlegatum
quærere, non autem hæredem. tametsi gloss. &
Doct. in d. l. cùm seruus. velint, hæredem
expẽsisexpensis legatarij debere hunc seruum fugitiuum
quærere. Quòd si seruus legatus fugam arripuerit post mortem testatoris sine culpa hæredis, cauebit hæres de restituendo eum legatario, si ad eius potestatem peruenerit. gloss. in
d. l. cùm seruus. & hîc. Nec tenetur præstare
operam ad inquirendum eum seruum. Alex.
in d. l. cùm seruus. Bar. Angel. & Imol. in l. cùm
res. in prin. ff. de leg. 1. in hoc tamen diuersum
notant Cum. & Castren. in d. l. cùm res. dicentes, hæredem debere diligentiam & operam exhibere ad quærendum seruum, expensis
tamẽtamen
legatarij. quorum opinio deduci potest à l. seruo legato. §. fi. ff. de leg. 1. idem notat Bar. contra Accur. ibi, in l. si quis seruum. ff. de leg. 2. idem asserunt Aretin. & Iaso. in d. l. cùm res. vbi
Alexan. Imo. tandem fatetur, hanc opinionem
vulgò receptam esse.
Ex Cap. Filius noster.
SVMMARIVM.
-
1 Re aliena legata, an præsumatur, testantẽtestantem ex certa scientia eam legasse.
-
2 Testator legans rem, in qua aliquod ius habet, etiam eius obitu periturum, illud ius legare censetur.
-
3 Legatum rei hæredis quem effectum habeat.
-
4 Legatum rei alienæ, etiam ab ignorante relictum
consanguineis & coniunctis, effectum habet.
-
5 Legatum rei Ecclesiæ an teneat & possit effectum
sortiri, & quid de legato rei dotalis.
-
6 An sit hac in re discrimen aliquod inter Ius Canonicum & Ciuile.
-
7 Res aliena nec iure Ciuili nec Canonico tradi debet ab hærede legatario inuito domino.
-
8 Communis huius capitis íntellectus.
-
9 Verus huius capitis intellectus.
HVIVS decretalis autor est diuus Gregorius lib.
EpistolarũEpistolarum 7.
Epist. 4. ad Episcopum Messalinum. Cuius interpretationi pręmittendum est, rem
alienāalienam legari posse Iure Ciuili ad hunc effectum, vt, si testator, sciens eam rem alienam esse, legauerit eandem, hęres cogitur, vel rem emere, & eam
tradere legatario, vel eius æstimationem ei soluere: sed si testator ignorauit, rem legatam esse alienam, quippe qui existimabat propriam
esse, legatum non debetur, etiam quo ad æstimationem. l. cùm alienam. C. de legat. Regia l.
10. tit. 9. part. 6. Constantinus Harmeno. libr.
5. titu. 10. ipse
† verò legatarius tenetur probare scientiam istam testatoris, nam in dubio
pręsumendum est, ipsum testatorem credidisse, rem illam propriam esse. §. non solùm
autẽautem.
& ibi Theophi. Inst. de legat. glo. hic verb. alieni. dict. Reg. l. 10. Potest tamen scientia pręsumi aliquot coniecturis, nempe, si testator rem
illam ex proprio facto acquisiuit. Cynus, Bal.
& alij communiter autore Ias. in d. l. cùm alienam. idem notat Barb. hîc num. 12. quod ipse
existimo relinquendum esse arbitrio iudicis,
ex notatis per Imo. in l. si domus. §. 1. colu. 3. ff.
de legat. 1.
Cęterùm, si quis
† rem legat, in qua habet
aliquod ius, vel partem aliquam, scienter, censetur legare illud ius, vel illam partem, quam
ipse habet, nec debetur totius rei æstimatio.
|
l. serui electione. §. pen. & fin. ff. de legat. 1. d. l. si
domus. §. fin. glos. & Doct. in d. l. cùm alienam.
Doct. hîc. Sed etsi testator putaret totam illam
rem esse alienam, atque eam legaret, totius æstimatio esset legatario soluenda. Paul. Alex.
& Docto. in d. l. serui electione. §. fin. ex quibus
constat, legata re aliena scienter, in qua testator ius pignoris habebat, solùm censeri legatum ipsum ius pignoris. Abb. hîc 2. col. Vnde
adprimam partem huius tex. gl. hîc
nōnon aptauit
congruè exemplum. Hinc etiam deducitur,
legata re aliena ab eo, qui eam esse alienam
sciebat, & ipsum in ea habere ius quoddam
eius obitu periturum, id tantùm ius legato
comprehendi. l. vxor patrui. C. de lega. l. quod
in rerum. §. 1. ff. de legat. 1. vbi Alexan. alios adducens hanc opinionem probat, & post eum
Ias. ibi. Barto. vtrobique, & ad idem facit l. Sticho. ff. de vsufruct. legat. Bald. in l. 1. col. 3. C. de
sacrosan. eccles. Alexan. consil. 19. vol. 6. col. fi.
quorum opinio communis est, sicuti asserunt
eam secuti Corne. consil. 83. volum. 2. colum.
2. Ias. in d. l. vxor patrui. idem Ias. consil. 109.
volum. 1. Socin. iunior consi. 74. vol. 1. nu. 26. &
sequentibus. dicens, hoc ipsum procedere, etiam si legatum fiat coniunctæ personæ. & addit hoc esse
cōmunitercommuniter receptum. & idem notauit Ias. in d. l. quod in rerum. §. 1. notab. 1.
Hæc tamen sententia cessat, si testator addiderit, velle omnia contenta in suo testamento effectum sortiri, vel onus aliquod legatario
adiecerit: his etenim coniecturis præsumitur,
testatorem ipsius rei æstimationem, vel ipsam
rem legare voluisse. quod notat Alexand. consil. 9. visis dicto themate. vol. 2. ad finem.
Porrò, si testator legauerit rem hęredis, siue ignoranter, siue
† scienter, legatum omninò debetur, quia testator ita potest rem hæredis legare, sicut propriam posset. l. vnum ex familia. §. si rem. ff. de legat. 2. etiam iure Pontificio. Innocen. hîc, quem sequitur Ias. in l. hæredem. C. de fideicom. & idem erit, si testator legauerit rem subiectam restitutioni ipsi hæredi. l. filius familiâs. §. cùm pater. ff. de leg. 1. modò hæres sit institutus in aliquot bonis vltra legitimam: nam si filius sit tantùm in legitima
institutus à patre, non procederet legatum extraneo factum, quo res ipsius hæredis comprehenditur. ex l. quoniam in prioribus. C. de
inoffic. testamen. vbi Roderi. Suares in 7. amplia. speciatim scribit, Filium primogenitum
hæredem institutum à patre vltra legitimam,
& rogatum secundogenito tradere aliquam
rem, quæ ipsi primogenito erat restituenda
post mortem patris, debere eam rem dare.
Idem probat text. in d. l. vnum ex familia. §. sed
si vno. qui text. & alij ad hoc adducti
ꝓceduntprocedunt,
quoties res legata est ipsius hæredis, vel ei restitui debet iure fideicommissi. Sed si res illa
esset prohibita alienari, & vinculo maioratus
subiecta, quicquid scripserit Roderic. ipse censerem, hæredem teneri ad æstimationem:
quia res alienari non potest. Forsan tamen, nisi aliud ex mente testantis constaret, hoc legatum posset intelligi quoad id, quod hæres in
re habet, nempe vsumfructum: nisi & hæres
ex hoc propter legem instituentis maioratum
rem illam foret amissurus. Hæc tamen temperanda sunt ex l. Imperator. ff. de legat. 2. & his,
quæ statim dicemus num. 5.
Quin & si testator in re legata, quæ hæredis est, ius aliquod, vel partem habeat, legatum omninò quoad totam rem effectum habet. l. cùm filius. §. Dominus. ff. de legat. 2. vbi
Bartol. & Docto. dicunt illum tex. sing. Roma.
sing. 733. idem approbant Ancha. & Imol. hîc,
num. 18. Corne. consil. 84. vol. 2. colum. 2. & est
hæc communis opinio, teste Ripa in l. serui electione. §. fin. nu. 13. ff. de lega. 1. ibi tamen Socin. reprobat hanc opinionem, & Alex. Ias. nu.
20. ac ipse Ripa dubitant ex eo, quòd in dict. §.
Dominus. Bartoli opinio non probetur. Mihi
tamen placet sententia communis, nisi testator dixisset: Lego rem meam, tunc enim legare videtur partem, quam in illa re habet. Bart.
& post alios Ias. num. 20. in d. §. fin. idem Ias. in
d. l. cùm alienam. C. de legat. colum. fin.
Verùm si legatum rei alienę in consanguineum aut coniunctam personam conferatur,
etiam
† ignorante testatore, valet omninò, &
debetur vel ipsa res, vel eius æstimatio. Nam &
si testator sciret rem illam esse alienam, nihilominus vel illam legaret, vel eius æstimationem, aut similem quantitatem. d. l. cùm alienam. quod locum habet, nisi testator tempore
quo legatum fecit, credidisset rem legatam ad
se pertinere titulo aliquo speciali, qui tamen
iam extinctus erat. l. Sticho. ad finem. ff. de vsufru. lega. vbi glos. & Bart. glo. singu. secundum
Paul. & Alexand. ibi in l. si domus. §. 1. ff. de legat. 1. Paul. & Ias. colum. 2. in d. l cùm alienam.
Corne. consil. 32. vol. 1. colum. 1. & fina. dicens
hanc opinionem communem: videtur enim
rem illam legasse testatorem, potius quòd habere se crederet, quàm quòd onerare hæredes
voluerit. Igitur si is titulus, ex quo verè, & in
specie res legata ad testantem pertinebat, iam
tempore testamenti inscio testatore cessasset,
legatum relictum consanguineo penitus euanescit: id etenim quod dicitur legatum rei alienæ, etiam ab ignorante dimissum coniunctis, validum esse, procedit vbi testator simpliciter rem legatam credebat esse propriam. Secùs verò si respectu alicuius causæ iam extinctæ existimasset propriam esse.
Hæc tandem omnia eò tendunt, vt ex Iure
ciuili satis constet, legatum rei alienæ scienter
relictum, saltem quoad æstimationem validum esse. Cur igitur diuus Gregorius in hoc
capite contrarium respondit? oportet igitur
huius responsi rationes expendere ad huiusce
rei veram & perfectam cognitionem.
Primò, hic tex. intelligitur, quando legatur
res aliena, quæ est
† alicuius ecclesiæ: tunc etenim legatum non habet effectum, etiam quo
ad æstimationem. glos. in c. si Episcopus. 12. q.
5. Constat autem testatorem, cuius hîc meminit Gregorius, legasse ecclesiæ Messalinæ, pręter alia puerum, qui erat cuiusdam ecclesiæ
diœceseos Consentinæ, ex eiusdem Gregorij
Epistol. 4. lib. 7. vt erret manifestè Ias. in dict. l.
cùm alienam. colum. 4. hunc intellectum diuinationem quandam esse professus. eandem
interpretationem probant Innoc. Anto. Anchara. & Imol. Barto. & Albe. in l. apud Iulianum. §. constat. ff. de legat. 1. à qua lege deduci
potest ratio huius conclusionis: siquidem ex
ea, legatum rei quæ alienari non potest, minimè valet, etiam quoad æstimationem: res autem ecclesiæ alienari non possunt, vt constat.
Igitur legatum rei ecclesiæ non valet, nec quo
ad æstimationem. idem notat Paul. in d. l. cùm
alienam. vbi Corne. asserit hanc opinionem
communem esse. Quin & Fortunio in tract. de
vltimo fine. illat. 12. placet isthæc opinio, licet
dicat ipse eam iure procedere, minimè tamen
aptari huic capiti, quod illa vtitur ratione: sed
quia lege Dei, non autem lege huius seculi viuimus: his enim verbis non considerat Romanus Pontifex rem legatam esse ecclesiæ, sed
rigorem Iuris ciuilis refellit. Nisi dicamus, res
ecclesiarum non esse iudicandas lege huius seculi, id est, Iure ciuili, sed lege Dei, id est, Iure
canonico, vel lege Dei viuimus, secundum
quam non oportet aliena detinere, non lege
seculi, id est, non assumpta occasione à lege seculi, malè & perperàm intellecta. Verùm hic
intellectus Innocen. & Bartol. euertitur ex eo,
quòd res Ecclesiæ possunt alienari, adhibita
Iuris Canonici solennitate. capit. sine exceptione. 12. quæst. secunda. quamuis prohibitum sit eas alienari: & tamen legatum rei
quæ alienari potest, licet difficilis sit ipsa alienatio, valet. d. l. apud Iulianum. §. constat. ergo
legatum rei ecclesiæ habebit omninò effectum quoad æstimationem ab hærede soluendam. Præterea legatum rei alienæ quæ dotalis
est, ex eadem ratione præfati §. constat. valet
quoad æstimationem: sicuti notant Paul. Alexan. Areti. & Ias. in d. §. constat. Bald. Nouel. de
dote. part. 7. priuileg. 22. Bart. in l. dotalem. ff.
de testam. milit. contra glos. ibi. quam communiter reprobari asserunt Paul. Alexan. & Ias. in
dicto §. constat. col. penult. Quin & Fortun. in
dicta illat. 12. hanc opinionem communem sequitur. Et idem est ex consensu omnium, si legetur res minoris. Hæ verò res, etsi difficilis sit
earum alienatio, legari possunt ab eo, qui earum dominium non habet. Cur ergo res Ecclesiæ diuerso Iure censentur? Nec oberit inductio d. l. apud Iulianum. §. constat. nam ille
text. loquitur quando legatur res aliena, quæ
vendi non potest sine consensu Principis, qui eum consensum minimè præstare solet, vt ipse
paragraphus probat. & nos id notauimus in
epitome de sponsal. 2. part. c. 3. numer. 8. Imò
aduersus hanc Innocen. opinionem est optimus text. in c. si Episcopus. 12. q. 5. ex concilio
Agathensi. c. 51. quo fit, vt legatum rei alienæ,
etiam quæ sit Ecclesiæ, à testatore scienter relictum, validum sit, quoad æstimationem. Hostien. Ioan. Andr. Abb. & Barb. hîc. idem Abb.
in repe. c. cùm esses. isto titu. num. 18. Paul. Areti. Alexan. & Ias. num. 44. in dicto §. constat.
dicens
hāchanc esse communem opinionem apud
Iuris ciuilis professores. Bald. in dicta l. cùm alienam. & ibi Iaso, dicens hanc esse communem. colum. penult. idem fatentur eam secuti
Corne. consi. 32. vol. 1. col. 2. Curti. iunior consil. 30. col. 2. Nec arbitror priorem sententiam
esse communem, si Corne. refragetur.
Secundus huius capitis sensus is est, vt Iure ciuili legatum
† rei alienæ à
sciẽtesciente relictum,
valeat quoad æstimationem saltem: at Iure
Canonico, nec quoad æstimationem. glos. hîc
& in d. l. cùm alienam. Imol. & Abb. hîc idem
Abb. in cap. cùm esses. isto titu. in repeti. num.
19. Alexan. & Ias. in d. l. cùm alienam. Roma. in
Auth. similiter. C. ad leg. Falci. 10. speciali. qui
omnes à verbis huius text. conantur hanc distinctionem Iuris canonici à ciuili deducere.
His verò aduersatur text. in d. c. si Episcopus.
12. q. 5. vbi legatum rei alienæ valet, si eius æstimatio domino soluatur, aut alia res ei detur
eiusdem valoris. Pręterea hæc differentia inter
Ius Canonicum & Ciuile, si ex hoc capite admittenda est, non alia ratione probatur, quàm
quòd lex ciuilis iniusta sit, vt patet in textu: si
verò ciuilis lex est iniusta, nec legis nomen habere debet, nec in Republica ciuili est seruanda. c. erit autem lex. 4. distinct. c. fin. de præscri.
l. conuenire. ff. de pact. dotal. hoc autem absurdum est, cùm lex hæc ciuilis iustissima sit:
siquidem testator sciens rem, quam legat, alienam esse, apertissimè vult, vel illam rem ab hęrede emi, vel domino nolente eam vendere,
æstimationem eius legatario solui. l. cùm rem.
& l. proprias. C. de legat. nulla ergo iniquitas
tractatur à lege, quæ vltimam testantis voluntatem seruari ad vnguem studet. Nec domino
rei iniuria fit, nam is inuitus vendere non cogitur, vt patet. Ex quibus neminem licet ita
audacem, ac proteruum esse, vt sanctissimas leges in Reipublicæ vtilitatem institutas, iniustas hîc à Gregorio decerni, profiteatur. quod
& Fortun. optimè demonstrat in dicta illat.
12. Vnde hic intellectus secundus etiam Barbat. hîc displicet, & communiter reprobatur,
teste Corne. dict. consil. 32. colum. 2. 1. volum.
licet obiter Felin. eum receperit in c. Ecclesia
sanctæ Mariæ. de constitu. num. 52.
Tertius intellectus huius capitis est, vt licet
Iure ciuili res
† aliena scienter legata possit licitè ab hærede eam
possidẽtepossidente tradi legatario,
|
& ad id hæres teneatur: Iure tamen Canonico
non tenetur, nec potest hæres eam legatario
tradere: imò est illicita traditio, nec tribuit ius
vsucapiendi rem ipsi legatario. Ita Imol. 4. colum. & ibi Aret. in d. l. apud Iulianum. §. constat. qui tamen hallucinantur: nullibi enim Iure ciuili hæc traditio rei alienæ,
quamq́;quamque hæres
scit alienam esse, approbatur, nec licita censetur inuito domino: atque nihilominus si facta
fuerit traditio, Ius canonicum non vetat legatarium eam rem vsucapere posse bona fide. c.
fin. de præscrip. Vnde hæc interpretatio Imol.
& Aretin. admittenda non est, quippè quæ à
vera vtriusque iuris ratione sit deuia.
Quartus denique intellectus huius c. est,
vt nihil in eo diuersum à Iure ciuili statutum
sit. Sed id tantùm
† in eo prohiberi, ne res aliena inuito domino prætextu legati à legatario
detineatur: legatarius enim domino petenti,
cogi debet eam statim restituere, licet ab hærede possit eius æstimationem petere ex Iuris
ciuilis decisione. atque huc tendit tota Diui
Gregorij Epistola, quod gloss. hîc sensit Barbat. etiam 2. lectione. Cynus, Salyce. & Paul. in
dict. l. cùm alienam. Corne. consil. 32. volum. 1.
colum. 2. dicens hunc sensum communem esse, quem in effectu probat Fortun. in dicta illati. 12. Difficile tamen est intelligere, qua ratione diuus Gregorius in hac responsione Iuris ciuilis meminerit, quasi eius
volũtativoluntati ac legi
diuinæ repugnantis. Et Ioan. Annibal. in l. naturaliter. ff. de vsucap. nu. 142. scribit voluisse
Romanum Pontificem rem alienam legatam
minimè detineri inuito domino à legatario,
sed eam statim restitui, idq́ue iustum esse ex lege diuina, quæ aliena restitui dictat manifestè:
& ideò leges ciuiles minimè posse hanc restitutionem impedire, nec huic obesse iussioni,
non tamen ex hoc easdem leges quoad æstimationem improbat Papa. Fortu. in d. illat. 12.
ad idem scribit, Romanum Pontificem noluisse legem ciuilem retractare, nec iniquam decernere: sed quia dicta lex adducebatur ad defensionem legatarij iniquè obtinentis rem alienam, facili responso eam diluit Romanus
Pontifex, dicens, eam legem,
† etiamsi expressim id sanxisset, non debere impedire restitutionem, quæ fieri debet ex lege diuina. Addit
his Fortun. istum hæredem hîc conueniri ab
ecclesia domina rei legatæ, vt saltem æstimationem sibi solueret: cùm non posset à legatario rem obtinere. Sed si Iure Canonico hæres
tenetur æstimationem soluere, & hæc ab eo
petebatur, quam, obsecro, iniuriam patiebatur hic hæres, vt grauem querelam ad Romanum Pontificem deferret?
Quamobrem, ni fallor, existimo ecclesiam
rei legatæ dominam, ipsam rem petijsse ab ecclesia legataria: hæredem verò conqueri ex
eo, quòd ipse tenebatur ecclesię, cuius erat res
legata, damnum resarcire, casu, quo propriam rem non obtineret, vel quia nolebat soluere
æstimationem rei legatæ ecclesiæ legatariæ,
quæ falsò & iniquè à Iure ciuili perperàm intellecto occasionem capiebat detinendi aliena: nec iure tenebatur æstimationem soluere
hæres, cùm nōnon constet à testatore sciente rem
alienam legatam fuisse. Quin & si constaret scientia testantis, diuus Gregorius in dicta Epistola absoluit hæredem hunc à solutione æstimationis rei legatę, ex eo, quòd in precium sepulchri ecclesiastici legata esset, & ab eo, qui
filios hæredes instituerat, quibus non admodum amplum & pingue patrimonium reliquerat. Ex his igitur potuit Romanus Pontifex animum inducere, vt hoc alienæ rei legatum
execraretur, idq́;idque etiam quoad æstimationem
irritum decerneret, quod ipse animaduerti ex
præfata Epistola: qua exactè, ac diligenter perlecta, non possum mihi persuadere in hac ipsa
huius capitis specie ab hærede deberi legatario æstimationem rei alienæ legatæ, etiam scienter. Item, minimè opinor etiam Iure ciuili
legatarium possessorem rei alienæ sibi legatæ
ex traditione hæredis, posse eam retinere, donec æstimatio sibi debita ab hærede soluatur,
quamuis Barba. hîc, vndecimo intellectu contrarium asserat.
Ex cap. Si Hæredes.
SVMMARIVM.
-
1 Ad ciuilem iudicem etiam pertinet cura, vt vltimæ defunctorum voluntates executioni tradantur.
-
2 Quilibet potest iudicem adire, vt legata pia soluantur, & effectum habeant.
-
3 TestamentũTestamentum apud quem iudicem sit insinuāduminsinuandum.
-
4 Episcopus potest intra tempus arbitrarium, etiam ante annum cogere executores, vel hæredes
ad exequendam vltimam voluntatem.
-
5 Quam pœnam patiatur hæres, qui soluere neglexerit legata pia.
-
6 Quæ pœna sit statuta aduersus eos, qui negligunt
soluere aut exequi legata profana.
-
7 Perpenditur intellectus tex. in Authen. hoc amplius. C. de fideicommiss.
-
8 Pœna Authentic. hoc amplius. an sit statuta ipso
iure.
-
9 Filius non exequens voluntatem patris quo ad pia
legata, an amittat legitimam portionem.
-
10 Intellectus cap. licet. de voto.
PRAETER alia quæ circa executionem vltimarum voluntatum scripsimus in capit. 2. huius
tituli, illud hîc adnotare libet, &
necessum est,
† non tantùm ad
Episcopum pertinere curam hanc exequendi
|
extremam morientium voluntatem, ita vt hęredes, aliósue testamentarios executores moneat, & compellat executionis officium peragere, quod hîc probatur, & in capit. tua. & in c.
Ioannes. isto titu. verùmetiam iudicem ciuilem eandem facultatem habere adhuc in legatis pijs: hoc etenim munus est mixti fori.
Abb. & Barbat. hîc colum. 1. & 2. text. in Auth.
de eccles. titu. §. si quis autem ædificationem.
collat. 9. melior in l. hæreditas. ff. de petit. hæredi. quem hîc dicit singularem esse Barb. colum. 2. imò ex eo probat, nemine petente officium iudicis exerceri posse circa executionem legati pietatis causa relicti. Roman. in Authenti. similiter. C. ad legem Falcid. speciali
20. vltimarum voluntatum. Hinc
deniq;denique permissum
† est omnibus hominibus petere, vt
legata pia soluantur, atque executionem deducantur, si viderint aduersus testatorum voluntatem, vel ex hæredis, executoris, aut certè
iudicis segnitie quicquam attentari. textus optimus in l. nulli. in fine. C. de episco. & cleric.
& in dict. Authen. de eccles. titu. §. si autem qui
hoc facere. quem dicit singul. Aret. in c. cùm
olim. de testibus. & Romanus consilio 69. Regia l. 7. titulo 10. part. 6.
Ex eadem ratione & insinuatio testamenti fit, vt quæ semel
† apud iudicem comperta
fuerint, non possunt vllo modo interuerti. l.
repetita. C. de episc. & cler. l. consulta. C. de testamen. quæ quidem insinuatio potest fieri apud iudicem Ecclesiasticum, licet testamentum non sit in piam causam conditum. argumento sumpto ab hoc capite. Imol. in cap. fin.
de fide instrumen. vbi Anton. & Felin. dicens,
hanc opinionem communem esse. nu. 3. Glos.
tamen hîc verbo, ab Episcopo, diuersum probat dicens, testamenta insinuanda esse coram
iudice seculari, quod procedit, quando testator erat Laicus, & minimè compertum est, an
testamentum sit pietatis causa factum. Barba.
hîc nume. 10. Ioan. Andr. & Abb. in dict. capit.
fina. Aufreri. in Clemen. 1. de offic. ordina. regula 2. fallent. 11. etiamsi hęres in eodem testamento institutus sit Clericus, secundum eosdem, quorum opinio mihi videtur magis communis, & Regia l. probatur. l. 4. titulo 2. libr. 5.
in ordin. Regijs. idem notant Bald. & Corn. in
l. omnia testamenta. C. isto titu. idem Bald. in
Authent. Clericus. & in l. repetita. C. de episc.
& cleric. Gulielm. Benedict. in c. Raynutius.
eo. tit. verb. & vxorem. num. 420.
Eadem verò glos. sensit hanc curam, vt testamenta executioni tradantur, Episcopo incumbere, etiamsi legata non sunt pia. & id in
hoc tex. probatur, & cōmunitercommuniter receptum est,
vt fatentur Card. & Barb. hîc, num. 3. Antonius in capi. Ioannes. isto titu. quam opinionem
communem esse asserit Alexand. in consi. 239.
libro 6. col. vlti. eam secutus: tametsi aduersus
hanc sententiam disputet hîc Barbat.
Cæterùm ad huius capit. intellectum duo
tractanda sunt. Primum, an Episcopus ante
annum datum executioni possit cogere hęredes, aut executores testamentarios exequi vltimam voluntatem. Secundum, qua
† pœna
puniatur hæres, aut executor, negligens executionem peragere intra tempus à iure diffinitum: quod tractat text. in Authen. hoc amplius. C. de fideicommis. quem Bernar. hîc adducit. Quoad primum igitur proponimus assertionem, posse Episcopum intra quinque
menses, aliúdue tempus arbitrarium, cogere
hęredes, & executores
testamẽtariostestamentarios vltimam
voluntatem ad executionem deducere, per
censuram ecclesiasticam, vel per interdictum
administrationis bonorum defuncti. text. optimus hîc, ex quo præcipuè hæc assertio colligitur, etiam quoad legata profana. glos. Abb.
colum. 1. Imol. col. 3. Barbat. num. 8. & Cardi.
hîc, & id comprobatur à l. si domus. §. in pecunia. & l. cùm res. ff. de leg. 1. quibus apparet hęredem debere cum primùm potuerit exequi
ea, quæ testamento disposita fuêre. Nam text.
in dicta Authen. hoc amplius. annum concessit, vt eo lapso hæredes puniantur, vel, vt executio ad Episcopum deuoluatur, ex Iure Canonico & ciuili: & id ex eo etiam comprobatur, quòd Episcopus potest propria constitutione excommunicationis pœnam statuere
contra executores negligentes in vltimarum
voluntatum executione. Frederic. consil. 95.
Roma. consi. 228. latiùs Boteus in tract. de Synodo. 3. part. artic. 1. num. 172.
Circa secundum sit prima conclusio. Hæres negligens
† exequi, & soluere legata pia intra sex menses, in pœnam cogitur legatum
reddere cum omni emolumento, quod ex eo
potuit percipi à die mortis testatoris: sex verò
menses ab insinuatione testamenti computantur. text. in Authen. de eccles. tit. §. si autem
legatum. collat. 9. dixit singu. Bald. in c. ad nostram. de iureiurand. col. 2. notant Abb. Imol.
col. 2. & Barb. num. 8. hîc, & optimè Constant.
Harmenopulus in epitome Iuris ciuilis, libr.
5. titu. 10. cap. de legato pio. dicens, hæredem
negligentem per annum soluere legatum factum ecclesiæ, ad
duplũduplum posse conueniri. quod
arbitror
notandũnotandum esse ad text. in §. item mista.
Instit. de actioni. vbi duplum soluet hæres, qui
distulerit legatum ecclesię, aut loco pio soluere, donec apud iudicem conuentus fuerit: qua
in re forsan errat Harmenopulus. Quòd si hęres præmissa bina admonitione facta ab Episcopo per publicum nuncium, aut Episcopi
œconomo, legata pia exequi neglexerit, etiam
ante annum, priuatur commodis ex testamento ei delatis. textus in dict. Authent. de eccles.
titu. §. si autem qui hoc facere iussi sunt. Imol.
hîc. 2. colum. Barto. Salyce. & Docto. in d. Authenti. hoc amplius. idem probat text. in Authen. licet. C. de episco. & cleri.
Secunda conclusio. Hæres, aut
† executor
testamentarius semel monitus, non tradens
executioni extremam defuncti voluntatem,
amittit omne lucrum ex hæreditate, vel testamento sibi competens. Auth. hoc amplius. C.
de fideicom. Regia l. fin. titu. 10. parti. 6. ita, vt
hæres etiam prælegata amittat. Bal. & Alexan.
in l. qui filiabus. §. fina. ff. de legat. 1. Est autem
maxima dubitatio, an pręfata monitio fieri debeat ab ipso iudice, vel sit satis hæredem admoneri per nuncium publicum. Et Paul. Castren.
Angelus, & Iason in dicta Authentica, hoc amplius. 2. col. asserunt ad pœnam illius Authent.
exigi necessariò, vt ipsemet iudex hæredem,
aut executorem admoneat, ita vt non sit satis
eos per epistolam, aut nuncium, literásue admoneri. quod probatur in dicta Authentica,
hoc amplius. dum dixit, monitus à iudice.
idem notauit Angelus in Authen. de hæred. &
falci. §. si quis verò non implens. coll. 1. Guliel.
Benedi. in c. Raynutius. isto titu. verbo,
† absq;absque
liberis. in 2. nume. 199. quibus ipse minimè assentior tantum abest, vt eos sequar, quippè qui
legerim in dicta Authenti. de hæred. & falcidi.
§. si quis autem non implens. à quo assumpta
fuit breuis decisio d. Auth. hoc amplius. hanc
admonitionem decreto iudiciario fieri debere, non ergo ab ipsomet iudice: satis enim est
eius decreto, aut literis fieri. quod gloss. probat in dicta Authen. §. illud quoque. verbo, decreto. quam dicit singu. Corse. in singu. verbo,
citatio. & Ange. in dicta Authen. hoc amplius.
idem adnotauit Francisc. Balduinus in d. Authen. de hære. & falcid. verbo, decreto iudiciario. Nec Regia lex fin. titu. 19. part. 6. iudicis
mentionem fecit in hac monitione. Verùm,
quia quisquis is est, qui Iustiniani Nouellas Codici inseruit, confusè nimis, &
quandoq;quandoque peruersè eas in illam epitomen reduxit, hîc oportet prædictam Iustiniani sanctionem adscribere ex ipsa Nouellarum prima constitutione
ab Haloandro in latinum sermonem è Græco
traducta.
His ante à nobis definitis sancimus, vt his,
qui vel hæredes ab aliquibus scripta sunt, vel fideicommissa (siue ea vniuersorum bonorum, siue specialia sunt) aut legata meruerunt, omnimodò necessitas
incumbat implendi eius, quod testator, aut qui legato eos honorauit, constituit, modò quod iniunctum
est, legitimum sit, nec vlla id lex prohibeat, aut vt
maximè honoratus facere omittat, ratum nihilominus fore expressis verbis demonstret. Si quis autem
quod à testatore dispositum est, non impleat, sed dum
quod iussus est facere, recusat, decreto iudiciario admonitus, per integrum annum ea, quæ honorato relictinomine competunt, extraxerit, siquidem ex illorũilllorum
numero est, qui necessariò aliquid lege capiunt, in maiorem autem partem quàm lex requirit, hæres scriptus est, tantum capiat duntaxat, quantum illi in rationem trientis iure successionis ab intestato lex dari
concedit, quod reliquum est, id totum auferatur, &
siquidem alij hæredes scripti existunt, adcrescat illis pro ea parte, quæ cuicuique in institutione attributa est.
Quòd si nemo alius hæres existat, aut qui scripti sunt,
hæreditatem fortè non adeunt, tunc quod aufertur,
adijciatur reliquis rebus, nec non legatarijs, fideicommissarijs, & seruis libertate donatis, copia fiat adeundæ, & acquirendæ eius hæreditatis, vt tamen modis omnibus imperata faciant, videlicet, cautione prius
ab eis præstādapræstanda, prout vel rerum, vel personarum ratio admiserit, omnia se perceptis rebus facturos, quæ
testatores rectè voluerint. Enimuerò si nemo eorum,
quorum in testamento habita est mentio, hoc est, nec
cohæres, neneque legatarius, neneque fideicommissarius, neneque
seruus libertate donatus adire voluerit, tunc post
eum, qui scriptus quidem hæres, in legitimam verò
duntaxat partem, per hanc legem conclusus est, ad
alios, quos ab intestato lex vocat, bona deferantur, vt
consimiliter cautionem dent se completuros, quæ testamento sunt comprehensa. Hactenus Iustiniani
Nouella, quæ vberrima oratione prosequitur
ea, quæ in dicta Authenti. hoc amplius. diminutiuè traduntur. Id verò, quod in dicta Authentic. hoc amplius. dicitur hæredem minimè exequentem iudicium defuncti lege repræsentatum, non incidere in
hāchanc pœnam, ita
intelligendum est, vt iudicium repræsentatum dicatur circa libertates seruorum, quas
iussit testator hæredem intra annum concedere: lapso etenim anno à lege
cōcedunturconceduntur, ipso
hærede negligente. l. cùm verò. §. subuentum.
ff. de fideicommis. libert. l. si pecuniam. §. si seruus. ff. de cond. causa dat. & hoc ipsum in Nouella exprimitur illis verbis. Aut, vt maximè
honoratus facere omittat, ratum nihilominus fore expressis verbis demonstret. Tametsi Francis. Balduinus contendat, hoc alienum
esse à Iustiniani constitutione.
Hanc verò pœnam effugiet hæres, cui alia
minor pœna à testatore indicta fuit ob hanc
negligentiam: illa enim operatur, vt legis pœna cesset, ex notatis in l. si fundum sub conditione. § Stichum. ff. de legat. 1. l. 1. §. 1. ff. de penu.
lega. per Alex. in l. ita stipulatus. colum. penul.
ff. de verbor. obligatio. atque idem erit, si tempus prolixius testator designauerit, ad exequẽdamexequendam eius vltimam voluntatem, ex l. diem.
ff. de legat. 2.
Porrò pœnam hanc ipso iure negligentibus exequi
† vltimas voluntates statui, ita, vt
sententia necessaria non sit ad eam indicendam, probat gloss. in dicta Authent. de hæred.
& falcid. §. si quis autem non implens. verbo,
auferri. Baldus, Salycetus, Angelus, Corne. &
Ias. in dicta Authen. hoc amplius. fina. colum.
per text. ibi, amittat. quod verbum priuationem inducit ipso iure. gloss. in l. amissione.
§. qui deficiunt. ff. de capitis diminutio. Bald.
in l. 1. columna 1. C. si mulier secundò nupserit. Abb. in capit. cùm in cunctis. §. fin. columna vltima, de electio. optimus textus in Authen. licet. C. de episcop. & cleri. dicens, hæredem negligentem post monitionem soluere
|
legata pia, amittere lucrum, & id Episcopum
vendicare posse. Verbum enim, vendicare,
pręmittit amissionem ipso iure. His etiam accedit, quòd verbum, auferatur, inducit priuationem ipso iure: quod verbum in dicta prima
constitutio. Nouellarum in hac specie apponitur. & notat Tiraquellus in l. si vnquam. C.
de reuocand. donatio. verbo, reuertatur. numer. 148. Ego verò libenter ab hac opinione
dissentio: neque enim arbitror verbum, amittere, ipso iure esse intelligendum. glo. & communiter Doctores in l. si quis in tantam. C. vnde vi. Ripa in capitu. sæpè. de restitut. spoliato.
colum. penult. glo. in l. si qua ex fœminis. & ibi
Baldus. C. de secundis nuptijs. gloss. in capitu.
si diligenti. de foro compe. probatur in capit.
quia nonnulli. de Clericis non residentibus.
iuncto capitu. de multa. de præbend. quam opinionem sequitur, eam dicens magis communem esse Andre. Tiraquel. in dict. l. si vnquam. verbo, reuertatur. numero 127. & sequent. licet non desint, qui ab hac sententia
discedant. & idem dicendum est in verbo, auferatur. Nec huic sententiæ oberit textus in
dict. Authent. licet. quia loquitur in alio dissimili casu, vti ex eo constat: quo fit, vt sententia
sit necessaria in hac quæstione, quam tractamus, ad priuandum
hęredẽhęredem & executorem testamentario lucro, ob negligentiam exequendi vltimam voluntatem defuncti. Paulus Castrens. in dicta Authentic. hoc amplius. secunda colum. Angel. in dicto §. si quis autem. Regia & insignis lex vltima, titulo decimo, parte
sexta.
Egregia verò dubitatio
† hîc sese insinuat,
num filius hæres negligens legata pia soluere,
amittat legitimam illam portionem, quæ sibi à lege defertur. Sunt enim, qui existiment
ex hac negligentia etiam legitimam illam partem à filio amitti, ex eo, quòd in capit. licet. de
voto. filius priuatur legitima portione, & primogenio, quia opus pium à patre sibi iniunctum exequi noluit. Item, qui monitus bis à
iudice recusat soluere pia legata, etiam ante
annum, priuatur lucris ex
testamẽtotestamento ad ipsum
pertinentibus. Authen. licet. C. de epis. & cleric. Auth. de ecclesi. titu. §. si autem qui hoc facere iussi sunt. Hæc verò decisio in filijs quoad
legitimam locum habet: siquidem Nouella
Iustiniani, quę legitimam portionem filiorum
excipit, in legatis pijs minimè procedit. Nam
lucrum quod ab hærede negligente aufertur,
per eandem constitutionem substitutis, coniunctis, aut legatarijs defertur: at illud quod
tollitur ab hærede ob segnitiem exequendi
legata pia, distributioni Episcopi offertur, vt
in dict. Authent. licet. igitur dispositio Iustiniani in d. Auth. hoc amplius. legatis pijs minimè conuenit. His tandem rationibus hanc
opinionem asserunt Archid. & Domi. in c. Syluester. 11. quæst. 1. Ioan. And. Hostien. Ant. Ancha. & esse communem testatur Imol. hîc. Sed
contrarium probabilius est. Primò, quia in dicta Authent. hoc amplius. fit mentio legatæ libertatis, & filius negligens in libertate concedenda ex testamento patris, non amittit legitimam: igitur non exequens pia legata, portionem istam minimè perdit, & tamen legatum libertatis pium est. l. 1. §. si
autẽautem. C. de com.
ser. manu. & ibi Bald. Ias. illum text. dicens esse
meliorem iuris in l. 1. §. si quis ita. num. 15. ff. de
verbor. obligatio. latè Euerar. in Topicis. cap.
22. Ad id etiam facit, quòd in iuris vtriusque
locis, quibus punitur dilatio exequendi legata pia, nullibi fit mentio legitimæ portionis.
Sed id tantùm sancitum est, lucrum testamentarium hæredibus, aut executoribus auferri:
portio autem legitima non est lucrum, sed
quasi debitum
patrimoniũpatrimonium. l. si quis legatum.
§. fina. vbi gloss. celebris hoc asserit. ff. de falsis.
probat l. vltima. §. non enim. & ibi gloss. C. de
codicil. notat Ias. in l. eum qui. C. de inoffi. testamen. Præterea, si præcedens opinio vera esset, contingeret sæpissimè portionem legitimam filio relinqui, non leui adiuncto grauamine, quód est contra tex. in l.
quoniāquoniam in prioribus. C. de inoffic. testamento. Quamobrem
vltimæ huic sententiæ subscribunt Cardin.
Abb. Imol. Barb. hîc numer. 10. Bald. in d. Authen. hoc amplius. numer. 7. & Syluest. verbo,
testamentum 2. q. 10. optimè Didacus à Segura in l. 3. §. fi. de libe. & posthum. fol. 7. colum. 1.
ex hoc scribens, filium, cui pater in his regnis
reliquit tertiam & quintam bonorum partem, differentem exequi parentis vltimam voluntatem per annum integrum, quintam partem amittere, non tertiam, quæ lege Regia
pars est legitimæ portionis. Hanc etiam vltimam opinionem sensit hic Bernard. in vltimis
verbis. dicit eam
cōmunemcommunem Ioannes Cirier. de
Primogenitura, libro tertio, quæstio. 6. & eam
sequitur Carolus Molin. in consuetud. Paris.
titulo primo. §. 8. in gloss. tertia, quæstion. tertia. Non oberit huic sententiæ textus in dicto
capitulo, licet. quia illa decisio procedit in voto facto à parente, quod filius exequi noluit,
& ob id priuatur tota hæreditate, atque etiam
legitima: cùm hæreditas esset indiuidua, regnum, inquam. tex. in constitutione Frederici, titulo de prohibend. feudi alien. per Frederic. quo fit, vt id sit peculiare in voti executione omissa. Baldus in dicta Authenti. hoc amplius, colum. 2. Docto. in dicto cap. licet. qui in
hoc conueniunt frequentius, vt asserit Roderic. Suares in repetitio. l. quoniam in prioribus. C. de inoffic. testament. fol. 5. colum. 4.
sed ipse compertum habeo, filium grauari
nōnon
posse quoad legitimam portionem, etiam fauore pietatis, vt aliquod onus pium subire teneatur. cap. fina. 17. quæstio. quarta. & id etiam in voto notat Alberic. in dicta l. quoniam
in prioribus. in principio. Barthol. Brixiens.
|
quæstio. venereali 37. siue voti executio consistat in conditione potestatis, casus, vel mista.
Doctores in dicta l. quoniam in prioribus. vbi
Roderic. Suarez in prima ampliatio. glo. Bart.
Paul. Alex. & alij magis communiter in l. si pater. C. de institut. & substitut. Regia l. 17. titul.
primo. & l. 11. tit. quarto. parte 6. ex quibus constat, à portione legitima prorsus excludi quancunque conditionem, siue sit conditio à casu,
à filij potestate, vel mista. Vnde non placet Ioan. Andr. Henric. & aliorum opinio, qui in dicto capit. licet. existimant conditionem voti
adimplendi à legitima portione non excludi,
si pendeat à potestate filij, quod
admittẽdumadmittendum
non est.
Item illud adnotandum est, filium à patre
hæredem institutum, adeuntem hæreditatem
absq;absque beneficio inuentarij, eiusq́;eiusque confectione
omissa, posse legitimam portionem deducere
ex legatis. gloss. in dicta authent. hoc amplius.
gloss. in authent. sed cùm testator. C. ad legem
Falcid. omnium consensu receptæ, vt Alexan.
asserit in l. scimus. §. penult. & ibi Ias. in §. vltimo. C. de iure deliberand. Corne. consil. 180.
columna septima. volum. quarto. & Roderic.
Suarez. in dicta l. quoniam in prioribus. septima ampliatio. idem Alexander consilio 67. libro quarto. vbi Carolus Molinæus eandem
opinionem approbat, & communem esse itidem scribit Didacus à Segura in repetitio. l.
vnum ex familia. §. sed si fundum. numero 165.
ff. de legatis secundo. similis glossa in authentica de hæreditat. & Falcid. §. si verò non fecerit. verbo, lucrari. Ias. in dicta l. scimus. in principio. Regia l. septima. titulo vndecimo. parte sexta. ita tamen, vt ratione legitimæ legata
diminuantur: sic verò diminuta soluantur vltra vires hæreditarias. Bartolus post Cynum,
in dicta authentica, sed cùm testator. idem
Paulus, Baldus, & Angelus Aretinus in dicta
l. scimus. §. penult. Corne. in eadem l. si verò.
Bald. in l. 1. numero 3. C. de bonis auct. iudic.
possid. Corne. in dicto consilio 180. Suarez in
dicta ampliat. 7. ad finem. quibus addendum
erit, quod ipse tradam in capit. Raynutius. §.
11. in fin. Cæterùm, vt ingenuè fatear, prædicta Bartol. verba, dubium sensum habere videntur: nam si filius ex legatis non confecto
inuentario, indistinctè legitimam portionem
detrahere posset, frequenter omitteret eius
confectionem, vt ex bonis hæreditarijs secretè legitimam caperet, & iterùm legata diminueret, deducta portione legitima. Quòd si
dixeris hanc præsumptionem in filio minimè
locum habere, id apertè conuincitur: nam &
in eo locum habet text. in authent. de hæred.
& Falcid. §. hinc nobis. Deinde Bartol. cæteriq́ue frequentissimè hoc præmittunt, dicentes, filium legata soluturum, etiam vltra vires
hæreditarias, deducta tamen legitima portione: non enim quicquam filius hæres solueret ex proprio patrimonio vltra vires hæreditarias, si prædicta iuris præsumptio in eo cessaret. Quamobrem, ni fallor, Bart. & sequacium
opinionem eo pacto intelligendam esse opinor, vt si filius hæres probauerit legitimis probationibus hæreditatis quantitatẽquantitatem, eandemq́;eandemque
certam & definitam, legatis tamen vel æqualem, vel minorem, possit sanè ex legatis legitimam deducere portionem, eaq́ue deducta, legata ipsa per eam deductionem diminuta soluere teneatur, tametsi quantitatem hæreditatis excesserint. Sed etsi minimè probauerit filius hæres certam hæreditatis quantitatem,
allegans tamen non esse in hæreditate bona,
quæ sufficiant legatorum, nedũnedum legitimæ portionis solutioni, soluet omninò integra legata, nulla facta legitimæ portionis deductione,
cùm hæreditas præsumatur opulenta, ac sufficiens, nisi contrarium vel conscripto repertorio, vel legitimis probationibus apparuerit,
ex illa opinione, quam aduersus Bartol. probaui. in l. si constante. in principio. ff. soluto
matrim. 1. quæstio. Si verò sententia Bartol.
ibidem verior ac probabilior cuiquam visa
fuerit, is necessario in hac, quam tractamus;
quæstione, dicet, filiũfilium hæredem ex legatis posse portionem legitimam deducere, atque ita
legata per hanc deductionem diminuta soluturum.
Tunc tamen non poterit certò sciri, an hæc
legatorum solutio vires hæreditatis excesserit, quod videtur Cyni, Bartoli, & Doctorum
opinioni aliqua ex parte refragari. Oportet
autem aduertere, quid Regia Partitarum constitutio verè hac in quæstione senserit: nam licet communis opinio, quam ex Accursio retuli, eam possit pati declarationẽdeclarationem, quam Cynus,
Bart. & alij frequenter comminiscuntur, Regia verò lex ita communem opinionem probat, vt seclusa Bart. declaratione, filius hæres
legitimam portionẽportionem, prius quàm legata, deducat ex bonis, quæ constiterit in patris hæreditate, eo mortuo mansisse, nec legata soluere
tenebitur, nisi quatenus possint, deducta legitima solui ex bonis hæreditarijs. Ea siquidem lex statuit apertè filium hæredem non
confecto inuentario, legitimam portionem
posse deducere eo modo, quo hæres conficiens inuentarium, Falcidiam è legatis deduxisset.
Præterea considerandum est, filium ad primogenium vocatum post obitum patris, non
posse à patre grauari aliquot oneribus ex primogenio soluendis. l. vnum ex familia. §. 1. ff. de
leg. 2. tractat Ioan. Cirier. de primogeni. lib. 3.
q. 6. & Carol. Molin. in consuet. Paris. tit. 1. §. 8.
in glo. 3. q. 3.
Ex quibus ipse deduco, filium minimè mandantem executioni pia legata intra annum,
etiam præmissa monitione,
nōnon amittere
legitimālegitimam, nec iure primogenij ex hoc priuari:
vtrũq;vtrunque
|
expressim concedit Carol. Molin. in d. §. 8. glo.
3. quæst. 3.
Hinc deniq;denique infero, falsam esse communem
interpretationem. c. licet. de voto. Nam si ratione pietatis nihil est ab eius parte legitima
auferendum, cur potius tota hæreditas indiuidua, occasione legitimæ partis, cui potius fauendum est, nōnon dimittitur apud filium, quàm
ab eo integrè auferatur, ratione eius partis,
quam negligentia amisit?
Et quod fortius est, cur
† primogenio priuatur filius in d. c. licet. ex negligentia exequendi votum pium parentis, si & id constat ratione primogenituræ, & in rebus sub ea comprehensis, minimè posse onus aliquod iniungi ei,
cui ipsum hoc ius defertur ex antiqua institutione? Erit igitur ille textus ita intelligendus,
vt filius priuetur paterna hæreditate ob id,
quòd patris votum, & legata non mandauit
executioni. In hac verò priuatione mentio legitimæ nulla fit in prima illius cap. parte, quo
fit, vt possit isthæc priuatio intelligi deducta legitima. Cæterùm, dum in vltima illius decretalis parte filius priuatur regno, quod ei iure
primogenij delatum est, ex eo fit, quòd filius
ipse promiserat votum parentis ad executionem deducere, & ideò id exequi tenebatur, vt
scribit Carol. Molin. in consuetudine Paris. d.
quæst. 3. & monitus à Romano Pontifice, vt
propriam promissionem absolueret, hoc agere noluit, atque ex ea causa pro nimia contumacia
excōmunicaturexcommunicatur, & in ea proteruè perseuerans, à Romano Pontifice regno indignus
censetur ac priuatur: siquidem potest ex causa
Romanus Præsul, Regem aliquem regno priuare. quod probat optimè text. in capit. grandi. de supplen. neglig. prælato. in 6. cap. alius.
15. q. 6. cap. Adrianus. 63. distinct. Ioan. Lup. de
regno Nauar. 2. par. §. 7. cap. Apostolicæ. de re
iudic. in 6.
Ex capite cùm in officijs.
SVMMARIVM.
-
1 Clerici habentes beneficia vsufructuario, an vsuario sint similes.
-
2 Clerici in reditibus ecclesiarum id tantùm iuris
habent, quod eis à canonibus concessum est.
-
3 Clerici habentes beneficia vltra sumptum sibiipsis & familiæ necessarium, ecclesiæ redditus
expendentes in profanos vsus, an teneantur
ad restitutionem.
-
4 Quotidianæ distributiones clericis acquiruntur
quo ad liberam earum dispositionem.
-
5 Intellectus cap. adhæc. isto titul.
-
6 Habens beneficium simplex, an possit liberè etiāatiam
in testamento reditus ecclesiæ distribuere.
-
7 Papa, an possit permittere clericis liberāliberam testandi facultatem de reditibus ecclesiarum.
- 8 Licentia testandi est intelligenda de primo testamento, & re integra morte concedentis finitur.
-
9 Consuetudo vniuersalis ecclesiæ, quæ permittit
clericis de reditibus ecclesiarum testari, defenditur.
-
10 Remuneratoria donatio quem effectum habeat.
-
11 Regiæ quædam leges intellectæ.
DIximus in capite primo huius tituli, an Episcopi possint hac in vltima voluntate distribuere bona
propria, vel ecclesiæ. Nunc verò
oportet eandem quæstionem repetere in clericis sacerdotia, quæ beneficia
vulgò dicimus, obtinentibus. Et in his clericis, qui curam
animarũanimarum, & administrationem
ecclesiæ gerunt, est considerandum, quòd ius
in ecclesiæ reditibus habeant. Sunt etenim, vt
† quibusdam placet, in bona valetudine constituti, vsufructuarij. In ægritudine verò, à qua
decedunt, vsuarij. gloss. in c. præsenti. de offic.
ordin. in 6. quam dicit singularem Barbat. in
cap. requisisti. isto titul. nu. 34. idem in cap. venerabili. de offic. deleg. colum. 10. & in tractat.
de præstand Cardin. 1. part. quæst. 3. colum. 5.
idem gloss. in cap. 3. de probatio. & in cap. possessiones. de rebus eccles. Rursus clericos habentes beneficia, esse tantùm vsuarios, asserit
glo. in cap. quia nos. isto tit. & in cap. fin. de pecul. cler. alia in capit. cùm constet. de pignor.
& in cap. cùm olim. de rerum permut. quibus
in locis mirè Doctor. variant, ita vt certa ex eis
sententia capi non possit, tametsi Abb. in repet. cap. cùm esses. isto titul. num. 21. latè super
hoc disputet,
magisq́;magisque probet vltimam opinionem. Mihi verò nec est satis compertum, clericum habentem beneficium, esse omninò vsufructuarium, nec prorsus vsuarium. Nam vsufructuarius potest disponere de his, quæ ex vsufructu acquisiuit, quod non potest hic clericus. Vsuarius verò nihil præter vsum habet, at
clericus beneficium ecclesiasticum Canonico
titulo possidens, plus iuris habet, quàm vsuarius, sicuti apparebit ex his, quæ statim
tradātradam.
Vnde neutra Doct. opinio placet, & est, ni fallor, inutilis, atque ab hac disputatione extranea ipsa hæc iuris Canonici interpretum consideratio.
In his igitur ecclesiasticis
† reditibus id iuris habent clerici, quod à Canonibus expressim sibi conceditur. Innoc. in c. indecorum. de
ætat. & qualit. gloss. in c. res ecclesiæ. 12. q. 1. Archid. in cap. statutum. §. assessorem. de rescrip.
in 6. pulchrè Cardinal. consil. 110. col. 2. siquidem res ecclesiarum subiacent administrationi Romani Pontificis, & Prælatorum, à quibus ipsa Catholica ecclesia regitur, sic & Canonibus ecclesiasticis ipsum ecclesiæ patrimo|
nium commissum est, ex qua regula plurima
deduci possunt hac in quæstione, præ cæteris
notanda.
Primùm, exactè ac diligenter canonibus
consideratis colligitur, clericos beneficia habentes, ex eorum reditibus eos tantùm expendere posse, qui ad eorum honestum victum, vestitum, cæterosq́ue vsus necessarios, aut congruos sufficiant. cap. fina. 12. quæst. 1. & in cap.
videntes. ead. quæst. & in princip. 44. distinct.
Tibi, ô sacerdos, inquit Hieronymus, viuere
de altari permittitur, non luxuriari. Bona etenim ecclesiarum, sunt proprium Christi patrimonium. capit. cùm ex eo. de electio. in 6.
notant Felinus & Decius in cap. constitutus.
de rescript. Hinc diuus Bernardus epistola 2.
scribit: Denique quicquid pręter necessarium
victum, ac simplicem vestitum de altario retines, tuum non est, rapina est, sacrilegium est.
Secundò, hinc infertur clericis omninò permissum esse antiquis canonibus reditus ecclesiasticos, qui ad præfatam congruam sustentationem necessarij non sint, in optima, vel aduersa valetudine, in pios erogare vsus, iuxta illud Lucæ 1. quod superest date pauperibus. c.
final. 16. quæst. 1. capit. cassellas. cap. Episcopi.
10. quæst. 2. Noua etenim lex de dandis decimis ecclesiæ ministris, ex eo iustitiam præ se
fert, quòd pro congrua ministrorum sustentatione, & pro pauperibus alendis, datur ipsa
decima fructuum pars. Caiet. in 2. 2. quæst. 87.
artic. 1. & quæst. 185. art. 7. cap. decimæ. & cap.
fin. 16. quæst. 1.
Tertiò, ex eadem ratione apertum fit, clericum habentem ecclesiasticũecclesiasticum beneficium, posse liberè disponere de illis reditibus, qui essent
necessarij ad eius honestum sumptum, inspecta cuiusq;cuiusque qualitate, si eos præcipuos is habeat, qui aliunde victum, & necessaria sibi ministrauit. Hæc etenim pars bonorum ecclesiasticorum ministris per canones antiquos constituitur. cap. ecclesias. 13. q. 1. text. & ibi Abb. in
c. de his. de eccles. ædific. Tho. 2. 2. q. 185. artic.
7. in resp. ad 2. Ioan. Maior in 4. sent. distinct.
24. quæst. 17. & quæst. 20. Et idem ipse dicerem in his reditibus ecclesię, & beneficij, quos
dignissima mercede industriæ, & laboris impensi in ecclesiæ regimine recipit ipse, qui ecclesiæ curam gessit, ex Bolognino in Anani.
consilio 87. vbi ipse Anani. hoc ipsum probat.
Quartùm, quod ex pręmissis inferri potest,
non facilem habet definitionem: sunt etenim
qui opinentur, clericum habentem
† beneficium, vltra sibi necessaria, in profanos vsus reditus illius expendentem, mortale
crimẽcrimen committere, & teneri ad restitutionem illorum redituum, quos ita expendit ex Hieron. dicente:
Aliena capere conuincitur, qui vltra necessaria sibi retinere probatur. cap. 1. §. ordinandus. 42. distinct. Sensit hanc opinionem Tho. 2. 2. quæst. 43. artic. 8. expressim asserit Alex.
Halen. 3. part. quæst. 36. membr. 5. Ricard. in
4. sentent. distinct. 45. articul. 3. quæst. 1. Gabriel in 4. dist. 15. quæst. 8. Floren. 3. part. titul.
15. capit. 1. §. 19. Ioan. Maior. in dist. 24. quæst.
17. dicens hanc opinionem esse communem.
quam tandem probat Paludan. in 4. distinct.
24. q. 3. artic. vlt. quibus suffragatur text. optimus in c. episcopus. 12. quæst. 1. & in ca. 1. 12. q.
3. Pulchrè diuus Bernard. Epist. 42. colum. 3.
Clamant, inquit,
pauperes, nostrum est quod effunditis, nobis crudeliter subtrahitur, quod inaniter expenditis. Huic opinioni accedunt Abb. in cap.
cùm secundum. de præbend. prima colum. &
Archid. & Domi. in summa. 44. distinct. Fel.
in capit. postulasti. num. 6. de rescript. idem in
capit. de quarta. num. 33. de præscript. Anton.
Burg. in cap. 1. numer. 28. de emptio Sed hæc
atque alia à dictis Doct. adducta, eò tendunt
frequentius, vt sit illicita hæc ecclesiasticorum
redituum distributio, non tamen vt sit restitutio necessariò facienda. Præterea reditus ecclesiastici, qui supersunt vltra ministrorum victum, alieni dicuntur non propriè, sed ex quadam metaphora, eo quòd pauperibus essent
erogandi, quod autoritate Hieronymi comprobatur: is etenim scribit, bona ecclesiarum
dici bona pauperum, quo ad debitum, quia
eis debentur, non quo ad
dominiũdominium, nec quo
ad proprietatem: sicuti refert Card. à Turrecrema. in cap. videntes. nume. 2. 12. quæstio. 1.
Canon autem primus. 12. quæst. 3. id tantùm
probat, acquisita ex reditibus ecclesiæ, aut beneficij, ad ecclesiam pertinere, quod omnes
concedunt: nec inde sequitur, prælatum reditus sibi designatos per luxuriam consumentem, ad restitutionem teneri. Quamobrem
licet concedant hanc consumptionem absque
mortali crimine non fieri, negant tamen restituendi obligationem. Thom. & Caieta. 2. 2. q.
185. artic. 7. Præpos. in summa. 44. distinctio.
colum. 5. Thom. quolibet. 6. artic. 12. Syluest.
verb. clericus 4. q. 20. & verbo, restitutio. 3.
q. 5. Adria. in 4. senten. incipiente, pro clariori. 4. conclusio. Ioan. Arbore. in Theosophia.
part. 1. cap. 25. ad fin. & Ioan. Driedo. de liber.
Christia. pagina 199. quorum sententia benignior est, & nostris hisce temporibus admittenda, ex totius Christiani orbis consuetudine, qua plurimum adiuuatur. Nam post factam bonorum diuisionem inter ecclesiam &
episcopum, ac sacerdotes ecclesiæ ministros,
episcopi & ministri ecclesiastici verè domini
sunt eius fructuum portionis, quæ sibi contigit. Quod latè tractat & tradit Dom. Soto lib.
10. de iust. & iur. q. 4. art. 3. & 4.
Quintò, ex principali
† assertione colligitur, in quotidianis distributionibus ecclesiastici beneficij, id
animaduertẽdumanimaduertendum esse, vt
earũearum
dominium
acquisitũacquisitum censeri debeat,
habẽtihabenti beneficium, & eas percipienti. text. in cap. vnico.
|
de clericis non residen. in 6. ad finem. vbi Domin. & Franc. hoc sentiunt. Barb. dicens illum
text. singul. in cap. fin. col. fin. de pecul. cleric.
notat glo. Guliel. in extrauag. 1. ne sede vacan.
inter communes. verb. consueuerit. in 1. Decius consil. 280. colum. 1. quorum opinio communis est, sicuti eam secutus asserit Paris. consil. 33. vol. 4. col. 2. Constat enim, has distributiones à canonibus ecclesiæ ministris concedi
ob illud ministerium, quod altari, aut diuino
cultui impendunt. idem notat Bologninus in
Ananiæ consilio 87.
Sextò, ex his constat ratio
† decretalis, ad
hæc. isto tit. qua probatur, clericum posse
etiāetiam
in ægritudine constitutum, causa donationis
inter viuos, reditus ecclesiæ in piam erogare
causam, modò in hac donatione moderamine
vtatur, si ex ea ægritudine decedat: sed si in bona existens valetudine, velit in pios vsus aliquid expendere de bonis mobilibus, id agere
poterit liberè, nulla præfinita
quātitatequantitate, quod
etiam probatur in capit. quia Ioannes. iuncta
gloss. 12. quæst. 5. notant Abb. Anchar. Imol. &
Barbat. in d. cap. ad hæc. Vnde oportet à viuente fieri traditionem horum bonorum, quæ sic
donantur. Barbat. in dicto capitul. ad hæc. 2.
colum da.
Septimò, clericum beneficium ecclesiasticum habentem, proprio testamento non posse disponere de bonis occasione ecclesię acquisitis. text. in hoc cap. cùm in officijs. etiam si illa bona acquisierit occasione reditus ipsius beneficij. text. in c. relatum. in 2. isto tit. vbi Abb.
idẽidem Abbas latiùs in c. cùm esses. eod. tit. in Relectione. num. 23. Cuius opinio omnium consensu recepta est, omnes etenim iuris vtriusq;vtriusque
professores hoc verum esse iure fatentur, licet
Paluda. in 4. sentent. distinct. 15. q. 3. argum. 6.
clericis permittat liberè testari de reditibus
beneficij, quod manifestè conuincitur per dicta iura, & communem sententiam, quæ procedit non tantùm in reditibus collectis ex beneficio, sed etiāetiam in rebus emptis pecunia, quæ
ex eisdem reditibus fuerit collecta. Barba. in c.
inquirendum. de pecul. cler. num. 7. Stephan.
Bertran. cons. 259. vol. 2. quod probatur in d.
c. relatum. & in hoc cap. & id passim sentire videntur Doctores.
Octauò, potest ex his perpendi
† veritas gl.
in d. cap. præsenti. de offic. ordin. lib. 6. quæ dixit, clericum posse liberè testari de bonis, ex
simplici beneficio acquisitis. cuius opinionem tenuit Hostien. in c. fin. de pecul. cler. ex
cap. requisisti. in fin. isto tit. & inquiunt Ant. &
Imol. in d. cap. fin. opinionem hanc in praxi receptam esse. Eam verò falsam esse nos arbitramur per tex. in cap. Episcopus. 14. q. 1. vbi probatur, canonicos, qui simplex beneficium obtinent, non habere bona ecclesiæ, vt propria,
sed ad dispensandum. idem etiam constat ex
his, quæ in præcedentibus assertionibus adducta fuere. Nam iura prohibentia clericum testari de reditibus beneficij,
absq;absque aliqua distinctione loquuntur. Nec oberit text. in d. cap. requisisti. vbi id tantùm probatur, relictum Canonico alicuius ecclesiæ, ipsi Canonico acquiri, nec præsumi debere, causa ecclesiæ ei legatum factum fuisse, ex quibus gloss. opinio iure
non procedit. & ita eam reprobant Abb. in d.
c. cùm esses. num. 23. idem hîc. idem in cap. 2.
de deci. & in cap. fin. de pecul. cleric. Archid. in
cap. statutum. §. assessorem. de rescrip. in 6. Innocen. in cap. indecorum. de æta. & qualit. Domin. & Franc. in d. capit. præsenti. col. 5. Barba.
in tract. de præst. Card. part. 1. q. 3. numer. 80.
idem in d. c. requisisti. isto tit. num. 34. idem in
cap. fin. num. 14. de pecul. cler. eandem opinionem dicunt esse veriorem Imol. in d. c. fin. Bertran. in d. consil. 258. volum. 2. & communem
Ias. consil. 75. vol. 3. & Alber. Trotius, de vero
& perfect. cleric. lib. 2. cap. 51. num. 7. id tamen
concedi poterit, pensionarium posse proprio
testamento disponere, de reditibus ex pensione ecclesiastica perceptis, & eo intestato eosdem reditus ad legitimos successores pertinere, sicuti de iure id probat Hiero. Gigas in tractat. de pensionibus. q. 52.
Vltimò, hinc potest deduci, an
† Romanus
Pontifex valeat permittere propria dispensatione clericis testamentum facere, & in eo bona illa distribuere, quæ ex reditibus beneficij
acquisierunt, qua in quæst. Abb. in Relect. cap.
cùm esses. isto tit. nume. 30. scribit, non posse
Romanum Pontificem sine maxima causa
hāchanc
testamenti libertatem concedere. Barbat. hîc,
5. colum. idem Francisc. in rubr. isto titul. in 6.
col. 32. Quin & Barbat. scribit in tractatu, de
præst. Cardin. 1. part. quæst. 4. licentiam hanc
testandi à Romano Pontifice concessam clericis de reditibus beneficiorum, esse intelligendam ad pios vsus, non aliàs. Ipse verò considero bonorum ecclesiasticorum administrationem ipsi Romano Pontifici, & eius canonis
constitutionibus commissam esse. c videntes.
c. præcipimus. 12. q. 1. quibus quidem canonibus separatim ab ecclesiæ ærario conceditur
episcopis, & clericis ecclesiarum ministris certa ex reditibus ecclesiasticis portio. c. de reditibus. c. cognouimus. c. mox est. c. sancimus. 12.
q. 2. Thom. 2. 2. q. 185. artic. 7. & quodlib. 6. art.
12. ad hæc accedat etiam quòd prohibitio testandi clericis inducta est iure humano, quod
constat ex hoc c. & alijs, quæ in præcedentibus
conclusionibus adduximus, alioqui si iure diuino esset prædicta prohibitio inducta, non
posset permitti vllo pacto dispensatio Romani Pontificis, quam Abb. Franc. & alij passim
concedunt, sicuti probaui in epitome de spon.
2. part. c. 7. §. 9. num. 4. Quòd si Papa dispensare potest hanc testandi licentiam, valet dispensatio sine causa, quamuis iniquè concedatur,
vt in eadem epitome tradidi dicto §. 9. num. 8.
|
Consequitur ergo ex his, posse
RomanũRomanum Pontificem facultatem testandi de reditibus, & bonis ecclesiæ occasione acquisitis, episcopis &
clericis concedere. Nam & monachis id concedi posse à Papa, diximus in c. 2. ad fin. isto tit.
vbi plures autores huius assertionis retuli, qui
& hanc opinionem, quam modò asserui, expressè profitentur, eamq́ue vsus Christiani orbis recepit, & asserit communem esse Dec. consilio 512. col. 2.
Erit tamen isthæc licentia
† testandi ita restringenda, vt in primo testamento intelligatur, non in secundo. arg. l. boues §. hoc sermone. ff. de verb. signif. l. dotis promissio. ff. de iure doti. c. non potest. §. 1. de præb. in 6. notat in
hac specie eleganter Philip. Dec. consil. 512. cui
subscribit Soc. iunior in consil. 89. 1. vol. cons.
dicens sic respondisse insignes Iurisconsultos,
dum hęc quęstio in lite tractaretur, & idem potest comprobari ex pluribus, quæ Alciat. congerit in dicto §. hoc sermone. & Hippol. in rubric. ff. de fideiuss. num. 97. Ias. in l. diuortio. §.
quod in anno. ff. solut. matri. & insigni compendio Mart. ab Azpilcueta in cap. placuit. de
pœnitent. dist. 6. num. 166. in his etenim quæ
odiosa sunt, simplex concessio primum
actũactum
tantùm respicit. & idem in onerosis. d. c. non
potest. & in d. l. dotis promissio. notatur in l.
placet. ff. de libe. & posthu. Calde. consil. 16. de
iure patro. Fel. in c. 2. de treug. & pace. Qua ratione idem Soc. iun. d. consil. 89. conatur probare, licentiam testandi à Romano Pontifice
præstitam Episcopis, morte Romani Pontificis re integra cessare, quia hic actus odiosus
est, & ideò extinguitur morte ipsius autoris.
gloss. in cap. à nobis. in 1. de sentent. excomm.
communiter ibi recepta. l. fin. ff. de pœnis. notant Abb. & Fel. in cap. ex literis. de constit. &
Mart. ab Azpilcueta in d. c. placuit. nu. 161. qui
pulchrè aliquot explicuit. quæ minus diligenter tractauerat Fel. in c. licet vndique. de offic.
deleg. Sed & Decij opinionem in d. consilio
512. post huius operis primam & secundam editionem vidi probatam esse à Tiraque. in d. §.
hoc sermone. num. 128. quæ tamen modò mihi dubia videtur ex his, quæ ab eodem Tiraq.
illic traduntur, limit. 17. autoritate Bal. in c. 1.
in princip. col. penult. vers. deinde quæro, pone quòd princeps. tit. de pace constantiæ.
Verùm moribus receptum est, vt
† solis Episcopis hæc testandi licentia sit necessaria, siquidem clerici omnes liberè testantur, & in vltima voluntate distribuunt bona, quæ ex reditibus ecclesiarum adepti sunt, atque in eisdem
intestati decedentes, successores habent parentes, fratres, cæterosq́ue cognatos. Hanc
tamen consuetudinem damnant plerique, ex
eo quòd in capit. relatum. in 2. isto titul. approbetur consuetudo, quæ permittit clericis
testari in pios vsus, aut in præmium alicuius
ministerij ipsis viuentibus clericis à famulis im pensi: generalis ergo consuetudo non recipitur. quem text. dixit esse sing. Rochus Curt.
in cap. fin. de consue. fol. paruo. 48. colum. 4
hunc abusum reprobans. cui opinioni assentiuntur omnes Doct. hîc, & in d. cap. relatum.
& in fin. de pecu. cler. Abb. in d. capit. cùm esses. in relect. 14. col. Franc. in rubr. hoc titul.
in 6 col. 32. Barb. in tract. de præst. Card. 1. par.
q. 4. Ioan. Maior. in 4. sent. d. 24. q. 20. Angel.
verb. clericus. 2. §. 13. Syluest. verb. clericus. 4.
quæst. 2. Alua. Pela. de planc. eccles. 2. part. art.
28. colum. 3. Archid. in sum. 12. quæst. 5. quorum opinio magis communis est, vt ex præmissis apertè constat. Sed quoties animaduerto
reditus hos ecclesiasticos, de quibus agitur, à
canonibus ministris ecclesiarum adsignari separatim ab alijs bonis, quæ ecclesijs conceduntur ad ædificia, vestes, aliaq́ue necessaria: quoties video, ac memoria repeto, hanc testandi
prohibitionem iure humano statutam fuisse,
non possum consuetudinem præmissam damnare, quippe qui certò sciam Romanum Pontificem, ecclesiæ Principes, totius orbis Christiani consensum vel applausum eam probare,
saltem tacitè, vt inde coniecter sæpissimè rem
istam summum præsulem, ac Cardinales, Episcopos, Cæsarem, & Reges cogitasse, & huic
vsui consensum præstitisse, cùm nulla possit
causa proponi, cur mores istos tot annis iam
conualescẽtesconualescentes, intactos dimiserint, ni eos proprio consensu probassent. Sic sanè Carolus
Cæsar, Hispaniarù Rex, anno millesimo quingentesimo vicesimotertio, Comitijs totius regni Pintiæ habitis. cap. 47. iussit, hanc consuetudinem vti legitimè inductam seruari. Et licet ea constitutio possit referri, ac deduci ad
consuetudinem succedendi clericis
solũsolum ex testamento, tamen vbi moribus obtentum fuerit, idem quoad successionem ab intestato, eisdem rationib. hanc
consuetudinẽconsuetudinem admittendāadmittendam esse opinor, consuetudo
aũtautem ista siue ad successionem ex
testamẽtotestamento, siue ad successionem
ab intestato, testibus erit legitimè probanda,
vel alijs modis, quibus iure probanda est, vt secundum illam pronuncietur. Sed & quantum
attinet ad successionem istam, vel ex testamento, vel ab intestato, vt clerici hæredes habeant
in rebus acquisitis ex reditibus ecclesiarum,
idem apud Gallos communi vsu obseruatum
est, vt præter alios testatur gl. in prag. sanctione. tit. de annatis. §. item quod verb. acquisitos.
Neq;Neque desunt doctissimi viri, quibus hæc
sententia placuerit, nempe Hostien. in cap. fin.
col. 2. de pecul. cler. Faber in §. his verò. Instit.
de rer. diuis. Palud. in 4. sentent. dist. 15. q. 3. art.
6. Florent. 3. part. titul. 10. cap. 3. §. 14. Guido
Papæ decis. 115. Guliel. Bened. in c. Raynutius.
isto titul. verbo, & vxorem. nu. 264. Ioan. And.
in reg. nemo plus. de reg. iur. lib. 6. Ioan. Gallus q. 139. ad finem. in 6. & alij, quos refert &
sequitur Philip. Probus in capitul. præsenti. de
|
offic. ord. in 6. quibus adstipulatur tex. in cap.
cùm tibi. de verb. signific. vbi Abb. ex illo text.
idem probat. est & egregius text. in extrauag.
Ioan. 22. suscepti. de elect. dicens valere consuetudinem, qua inductum sit fructus beneficij
vacātisvacantis per aliquod tempus ad defunctum
pertinere. Ergo de illis ex consuetudine potuit testari, vel illos fructus consanguineis,
alijsq́;alijsque hæredibus relinquere, nec soluit hanc rationem exactè Panor. hîc scribens in hac specie, pręiudicium inferri futuro successori, non
ecclesiæ. Nam & illa bona, quæ clerici defuncti ex reditibus ecclesiæ acquisierint, futuro
successori reseruantur. c. præsenti. de offic. ordin. in 6. cap. relatum. in 2. isto titul. igitur eadem ratione in eis consuetudo poterit procedere: siquidem & hæc consuetudo, cuius initij
memoria hominum
nōnon est, idem efficit, quod
principis licentia & priuilegium. l. 3. §. ductus
aquæ. ff. de aqua quot. & æsti. capit. 1. de præscript. in 6. cap. super quibusdam. de verbo.
signif. quem text. dicit singul. Abb. in c. per venerabilem. qui filij sint legit. 3. col. Roma. singul. 289. Commendat Ias. in l. is qui putat. ff.
de acquir. hære. Abb. in c. cùm nobis. de præscrip. Fel. in c. accedentes. & idem post Abb. in
c. causam. eod. tit. Franc. Balba. de præscript.
5. part. princip. q. 7. & 2. part. 3. partis princip.
q. 6. Hippo. sing. 80. Probus in c. 2. num. 7. de
præbend. in 6. sed Papa priuilegio potest hanc
licentiam exhibere, igitur consuetudo ista totius orbis poterit idem efficere, cùm & consuetudo legi humanæ deroget. c. fi. de consue.
l. de quibus. ff. de legi. l. venditor. §. si constat.
ff. commu. præd. Abb. in d. c. fin. 2. col. Nec me
in contrariam sententiam inducet tex. in d. c.
relatum. cùm ibi approbans Romanus Pontifex illam consuetudinem tunc
vigẽtemvigentem, non
reprobat hanc, quæ modò frequentissimo vsu
seruatur.
Gloss. Bernardi ex primis huius cap. verbis
illud satis vulgare adnotauit, donatarium obligari naturali quadam honestate ad beneficij
accepti remunerationem. l. sed etsi lege. §. consuluit. ff. de petit. hæred. l. si pater. §. vltim. ff. de
donat. l.
metũmetum autem. §. sed licet. ff. quod met.
caus. Nec enim donatio remuneratoria potest
propriè donatio dici. l. Aquilius Regulus. ff.
de dona. Bar. ibi. & idem in Proœmio ff. 4. colum. Abb. in rubr. de donat. Ias. in §. sed si quis.
numer. 8. de actio. idem in l. ex hoc iure. ff. de
iustit. & iure. huius remunerationis aliquot
effectus commemorans, quod diligentius agit And. Tiraq. in l. si vnquam. C. de reuoca.
donat. verbo, donatione largitus. num. 11. vbi
Rip. q. 14. eandem opinionem probat, ex quibus communem esse constat, licet Dec. in l. donari. ff. de regulis iuris post glo. in d. §. consueuit. teneat, remunerationem veram & propriam donationem esse, cùm nullo iure cogente
fiat. Cui ipse respondeo, obligationem illam, quæ ex ratione naturali inest hominibus, vt
grati sint benè facientibus, inducere ad remunerationem. Nam, vt scribit Seneca lib. 2. de
benef. c. 18. & quidem diligentius quærendus
est beneficij, quàm pecuniæ creditor: huic enim reddendum est quantum accepi, & si reddidi, solutus sum, ac liber: at illi plus soluendum est: & nihilominus relata gratia cohæremus. Vnde, hanc remunerationem ex ratione
naturali procedere, deducit eleganter Fortu.
in l. 1. §. ius naturale. ff. de iusti. & iur. illa. 10.
Quin & ingratitudinem peccatum esse constat, quandoque mortale, si contingat contemptus beneficij accepti. Thom. & Caiet. 2. 2. q.
107. art. 3. quamuis qui beneficium intulit, ius
exactionis non habeat, cùm animo liberali id
egerit, & ideò remuncratio non est debita ex
legali obligatione, sed ex honesta, & morali, vt
idem Thom. probat. 2. 2. q. 106. artic. 4. 5. & 6.
Adeò, vt nulla actio in republica detur aduersus ingratos, qui mortali etiam crimine ingratitudinem committunt, ne tot lites oriantur.
His etenim actionibus non sufficerent omnia
fora, atque ita vtile fuit reipublicæ nullam actionem ex hoc restitui, autore Seneca libr. 3.
de benefic. c. 7. ex quo constat, apud Macedonas actionem aduersus ingratos lege datam
fuisse, & idem apud Athenienses
statutũstatutum fuisse,
testatur se legisse Ludo. Cæli. libr. 4. lection.
Antiq. c. 28. quod ex Valerio Maximo constat,
libr. 5. cap. 3. §. Phocion Eandem actionem aduersus ingratos apud Persas datam fuisse scripsere Xenophon libr. 1. de Pædia Cyri. Ioann.
Stobæ. serm. 42. & Themistius in commentario de Amicitia. Vnde quidam censent, non
Macedonas, sed Persas legendum apud Senecam, quod ipse minimè probauerim, tametsi
ex Xenophonte libro 1. commentariorum, appareat, Athenis parentibus aduersus filios actionem hanc dari, non aduersus alios, vt tandem possit de hac actione intelligi Valerij Maximi locus, & item Luciani alter in Abdicato.
Sic etiam licet ex pacto nudo oriatur naturalis obligatio. l. 1. ff. de pact l. iurisgentium. §.
prætor ait. ff. eod. titul. idq́ue pactum violare,
peccatum mortale sit regulariter. gloss. communiter recepta in cap. 1. de pactis. tamen ad
euitandas tot in republica contentiones, expensas, iurgia, & lites, nulla datur ex pacto nudo actio iure Ciuili. dicta l. iurisgentium. §. sed
cùm nulla. Tametsi æquitatem illam naturalem sacri Canones secuti actionem ex pacto
nudo dederint, in cap. 1. de pact. & piæ ac sanctissimæ huius regni sanctiones. l. 3. titul. 8.
libr. 3. in or. reg. obiter enim his etsi paucissimis verbis, arbitror veram sensisse rationem
illius hactenus indefessæ disputationis, an ex
pacto nudo actio iure Ciuili, Pontificio, & Regio oriatur: & potuissem, ni præsens tractatus
impediret, eam rationem comprobare, ostendens sæpissimè aliquid illicitum fieri, & mor|
tali commisso crimine, non tamen à iure Ciuili, nec Canonico, pœna exteriori puniri, aut
actione iudiciali rescindi.
Habet tamen hæc ipsa
† remuneratio alium
effectum, vt
repetitionẽrepetitionem impediat eius, quod
solutum fuit errore iuris. Nam qui gratificatur alteri, à quo beneficium accepit, credens
sese ad id teneri errore iuris, iam animo consentit naturaliter, vt remuneretur amicum,
nec errat in naturæ vinculo, & consensu naturali, licet errauerit in iure. Igitur non repetit
l. cùm quis. C. de iuris & facti ignor. Ad idem
conducit text. in dicto §. consuluit. quo decisum est, eum qui donauit, si antidora accepit,
esse factum locupletiorem, ergo ab eo repeti
id non potest, non enim diceretur factus locupletior is, si ab eo repeti datum posset. Eandem sententiam probat l.
idemq́;idemque. §. fi. ff. mand.
ex quibus & alijs hanc opinionem defendunt
Fortun. in d. illatio. 12. & Zasius lib. 1. singul. respons. capit. 3. numer. 22. licet glos. communiter ibi recepta ac noua ratione per Ias. munita, contrarium teneat in l. ex hoc iure. ff. de iustitia & iure. gloss. in dicto §. consuluit. Bartolus & Doctor. in dicta l. cùm quis. Bartol. in l. si
testamento. §. 1. ff. de fideiuss. & Doct. in l. si non
sortem. §. libertus. ff. de condict. indeb. per tex.
ibi, qui probat, libertum repetere non posse
operas officiales, & obsequiales, quas patrono præstitit, credens ipsum ad id teneri, posse
tamen repetere fabriles operas eodem errore
præstitas. Ille verò text. potius probat primam
opinionem, quia operæ officiales & obsequiales renunciationem præ se ferunt, attento iure
Ciuili, non sic fabriles.
Sunt etiam qui alium huiusce
† remunerationis effectum comminiscantur, præmissa
Regia lege, quæ permittit parentibus tertiam
& quintam bonorum partem, cui velint ex filijs donare aut relinquere, præter eam
partẽpartem,
quæ ei iure æqualis diuisionis inter filios faciendæ, competit:
existimātexistimant enim donationem
remuneratoriam à patre filio factam, vt æs alienum ante alia deducendam esse, nec imputandam fore in tertiam & quintam bonorum
partem. Ioan. Lup. in rubric. de donatio. inter
virum & vxor. §. 50. num. 12. Didacus à Segura
in l. cohæredi. §. cùm filiæ. ff. de vulga. fallent.
16. Didacus à Castel. in Proœmio Taurinæ sanctionis, verbo, gratia. quibus adstipulari videtur l. viuus. ff. si quid in fraud. patron. dicens,
viuus libertus benè merentibus amicis donare potest, legare verò non potest, quo patroni
partem minuat. Ergo ex donatione remuneratoria sicut potest minui patroni portio legitima, ita & filiorum, cùm hæ portiones sint similes. l. vlt. C. de inoffic. testam. & ibi Doct. Ias.
in Authen. nouissima. eodem titul. col. 2. Huic
verò effectui minimè consentio, quippe qui satis compertum habeam donationem remuneratoriam à patre filio factam, aliorum
filiorũfiliorum legitimam portionem minimè posse diminuere, neque vti æs alienum deducendam esse, sed
in legitimam donatarij portionem imputandam, atque in his regnis in tertiam & quintam
bonorum partem. ex glo. quam expressim approbant præter alios Paul. & Ias. colum. final.
in Auth. vnde si parens. C. de inoffic. testam.
Pulchrè Aymon Sauil. consil. 165. col. 2. alioqui possent facillimè filij portione legitima
priuari. Nec oberit dict. l. viuus. quia loquitur
quo ad portionem legitimam patrono debitam. Bald. in l. 2. oppo. 4. C. de inoffic. donat.
est enim minori prędita priuilegio, quàm portio filijs ex lege competens: sicuti adnotauit
Ias. in l. eum qui. C. de inoffic. testament. vbi argumentationem à legitima portione patroni,
ad portionem filiorum non omninò procedere, optimè asserit. Id verò quod Iurisconsultus
in d. l. viuus. de legatis dixit, vt ea minimè patroni partem diminuant, etiam benè merentibus relicta, ideò procedit, quòd legata ab hæredibus præstanda sunt, ad quos isthæc obligatio remunerationis, vt æs alienum non transit.
Bart. in l. ambitiosa. colum. 2. ff. de decretis ab
ord. faci. Posset tamen hic effectus admitti,
quando ministeria, operæ, beneficia, ob quæ
remuneratoria donatio fit, eius essent conditionis, vt in iudicio pater conueniri posset ad
remunerationem, quod in specie Aymon in
d. consil. respondet.
Eadem remunerandi obligatione perpensa, potest dari intellectus ad Regiam l. 4. titul.
4. lib. 5. ordi. qua cauetur, donationem ab extraneo alteri coniugum factam, ex iure Regio
non esse vtrique coniugi communem, vt locũlocum
habeat in simplici donatione, non tamen in remuneratoria, ea etenim inter virum & vxorem diuidenda erit. Rodericus Suarez in l. prima, titulo de acquisitis, libro tertio Fori. limitatio. 3. quia hæc non est propriè donatio. Nec
tamen hîc tractamus de donatione, quæ Castrensis est, aut quasi Castrensis, siquidem in
hac manifestè distinguit d. Regia lex.
Ex capite, Ad hæc.
SVMMARIVM.
-
1 Vera & communis ratio huius decisionis.
HActenus in præcedentis capitul.
interpretatione satis hunc text.
explicuimus, & ideò nihil immorabimur: obijcit tamen glos.
aduersus eius decisionem illud
in iure manifestum, Quod vna via prohibetur,
alia permitti non debet. Cur igitur permittitur clericis titulo eleemosynæ, in ægritudine
ad mortem moderatè donare reditus ecclesię,
|
cùm eis sit prohibitum testamenti iure idem
facere? Est tamen præcedens regula iuris intelligenda, quando quid prohibetur attento
effectu: nam si vno modo vetitum est, alio permitti non debet. Hæc verò decisio est intelligenda, vbi aliquid prohibetur attento modo
agendi. Non enim oportet, nec decet concedi clerico à iure licentiam testandi de reditibus, quos ab ecclesia perceperat, quia disponeret, ac distribueret bona illa in
tẽpustempus, quo nec
verè, nec fictè eorum dominus futurus est, nec
etiam dispensator, quippe qui bona illa non
possideat, vt propria, sed tanquam aliena, iure
per eius obitum extinguendo, nec ad eius hæredem transituro. ita Anch. Abb. Imol. & Doctores hîc. Et licet in ægritudine facta horum
bonorum distributio possit videri in fraudem
ecclesiæ, ex cap. 2. de renunciatio. in 6. gloss. in
cap. de his. de sepultu. & in cap. Raynutius. verbo, deducendas. isto tit. & reg. 18. Cancel. tamen attento huius constitutionis moderamine, his & alijs cautelis occurritur.
Ex capite, Quia nos.
SVMMARIVM.
-
1 Peculium, quod in cæteris filijsfamiliàs est aduentitium, in clericis filijsfamiliàs erit castrense,
vel quasi castrense.
-
2 Vsusfructus bonorum, quæ filiofamiliàs clerico
acquiruntur, patri non competit.
-
3 Clerici in minoribus ordinibus constituti eodem
iure censentur.
-
4 Prima tonsura an sit ordo.
-
5 Filius familiàs an fiat liber à patris potestate per
sacerdotium, aut episcopalem dignitatem.
-
6 Testamentum clerici an possit rumpi ex causa
præteritionis vel exhæredationis.
-
7 Militis testamentum, an sit liberum à querela,
& iure dicendi nullum.
EX hac decisione colligitur, clericum proprio testamento posse
distribuere, & cui voluerit relinquere bona, quæ vel à consanguineis, vel ex propria industria
† acquisiuit, quod tractamus in cap. 1. huius tituli,
numero 11. Subdit tamen hîc Bernard. clericum in his bonis, quæ ex reditibus ecclesiæ acquisiuit, parem esse filiofamiliàs, qui testari
nōnon
potest, nisi de castrensi, & quasi castrensi peculio, quasi velit bona ista censeri aduentitia, aut
profectitia: ea verò quæ aliunde quàm ex ecclesia habuerit, esse castrensia, vel quasi castrensia:
quam similitudinem aptat eleganter Cardin.
consil. 79. colum. 1. Peculium ergo, quod in
alijs filijs familiàs est aduentitium, est in clericis filijsfamiliàs castrense, vel quasi castrense,
vndecunque clericis filijsfamiliàs bona aduenerint. Innocent. Hostien. Cardin. Ant. Imol.
Anchar. Abb. & Barba. hîc colum. 2. text. in l.
sacrosanctæ. & in authent. presbyteros. C. de
episcop. & cler. Paul. Castren. post alios in d. l.
sacrosanctæ. Regia l. 3. titul. 20. partic. 1. quæ
idem dicit de bonis, quæ pater donauit filio
existenti in patria potestate, clerico tamen,
quod ipse intelligerem in donatione facta prætextu militiæ clericalis. Poterit ergo clericus de hisce bonis testari, sicuti Doctor. idem
fatentur.
Neque horum
† bonorum omnium vsusfructus patri quęritur, sed integer proprietati adhæret, siue sint bona quæsita occasione militię
clericalis, siue ex alio titulo, quidquid dixerit
Iacob. Butr. in d. l. sacrosanctæ. contrarium asserens in his vltimis bonis, huius tamen opinio aduersus communem est, & apertissimè
reprobatur per text. in d. authen. presbyteros.
quem ad id dixit singul. esse Roder. Suar. in q.
Maioratus. fol. vlt. colum. 1. post Paul. Castren.
in dict. l. sacrosanctæ. & Ioan. Lup. in rubric.
de donatio. §. 42. numer. 7. In his verò bonis,
quæ antequam fieret clericus filius habuit, pater vsumfructum habet, neque per testamentum filij fit in tali vsufructu patri
præiudiciũpræiudicium,
Dec. in cap. in præsentia. nume. 64. de proba.
Salic. & Faber in authent. ingressi. C. de sacrosanct. eccles. Roder. Suar. dict. fol. vlt. & Ioan.
Lup in dict. §. 42. num. 13. Abb. in cap. constitutus. de in integ. restit. licet ipse in dict. capit. in
præsentia. nu. 56. dubius tamen, contrarium
asserat.
Id autem, quod modò diximus, bona
† à clericis etiam filijsfamiliàs acquisita, quocunque
iure post ordinem assumptum, censeri castrensia, vel quasi, locum habet etiam in clericis minoribus præditis ordinibus, quod hîc fatentur omnes, Ioannes Lupi, Decius, & Suarez,
paulò antè citati. Quin idem erit in prima tantùm tonsura insignitis, sicuti in hac specie adnotauit Barb. hîc, & Roder. Suarez dict fol. vltim. col. 2. Cęp. caut. 113. ex his quæ notat Abb.
in rubr. de vita & honesta. cleric. licet Imol. hîc
dubitet. Prima enim tonsura ordo non est. gl.
in authen. de monach. §. sancimus. verbo, tonsura. Turrecrema. in cap. cleros. art. 5. 12. dist.
Thom. in 4. sentent. distin. 24. quæst. 3. artic. 1.
& ideò iustam dubitandi rationem habet ipse
Ioannes de Imol. Cuius dubiam opinionem,
vt certam asserit Viglius in §. qui alieno. Instit.
quibus non est permissum facere testament.
numero 18. à quibus non recedimus, vulgò receptam sententiam secuti, ex dict. authentic.
presbyteros. & Regia l. 3. Nam primam
† tonsuram ordinem esse, probat text. in c. cùm contingat. de ætat. & qualit. vbi Anto. & alij id concedunt communiter. Barba. in capitul. quanto. de consuetudine. columna 2. & 3. dum
|
defendit, nouem esse ordines ecclesiasticos.
idem Ioan. Maior. dict. distinct. 24. q. 1. Saltem
negari non potest, esse primam tonsuram initium quoddam sacri ministerij, & officium ecclesiasticum. His accedit quòd clerici in minoribus degradantur. cap. 2. de pœnis. in 6. & ibi
Doct. communiter. Antonius in cap. at si clerici. de iud. Barba. in cap. cùm non ab homine.
2. col. eod. titul. Ioan. Bernar. insignis præsul
Callagurritanus in praxi criminali. capit. 132.
nec refragatur text. in capit. clericus in 2. de
vita & honest. cleri. dicens clericos in minoribus ordinibus constitutos esse sine gradu sacro. glo. communiter recepta ibi, quam sequi.
Cors. in singul. verbo, accusatio. vbi addit glo.
singul. in summa. 32. distinct. quæ asserit, clericos minoribus ordinibus præditos dici largè
constitutos in sacris. notat Abb. in d. capit. clericos. Fateor tamen hanc degradationem actualem minimè moribus receptam esse in
his, qui minoribus ordinibus sunt insigniti.
Sacer autem ordo non liberat
† filium à patria potestate. Auth. presbyteros. C. de epis. &
cler. Abb. in cap. indecorum. de æta. & qualit.
& in c. constitutus. de in integ. rest. idem Abb.
in c. cùm desideres. & in cap. cum voluntate. §.
fin. de sent. excom. contra glo. ibi. & in d. cap.
indecorum. Tametsi Episcopalis dignitas filium eximat à patria potestate. Auth. Episcopalis dignitas. C. de episc. & cler cap. per venerabilem. qui filij sint legit. Franc. in rubric. huius
tituli, col. 17. idem operatur religionis professio. gloss. in l. si ex causa. §. Papinianus. ff. de
mino. quam dicit sing. Barb. in tract. de præst.
Card. 1. part. q. 1. nu. 69. Sic filius familiàs creatus Cardinalis Romanæ ecclesiæ, immunis est
à patria potestate. gloss. in extrauag. execrabilis. de præb. inter communes. verb. sublimitatem. Barba. in d. num. 69. quæ quidem locum
habent in his tantùm, in quibus vtile est ipsi filio à patria potestate liberum censeri: non in
his, in quibus hæc libertas esset ei damnosa, &
grauis. Bart. in l. item in potestate. ff. de his qui
sunt sui. Alex. in l. sub conditione. ff. de libe. &
posthu. Barb. in d. q. 1. col. penult. dicens hanc
opinionem communem esse. optimè Catell.
Cotta, dictione, Episcopalis.
Probat præterea in dictione,
† liberè, hic tex.
clericum testari posse de his bonis, quæ præter
ecclesiæ reditus acquisiuit, ita liberè, vt nec ex
causa exhæredationis subiaceat querelæ, nec
ex præteritione dici possit nullum hoc testamentum. glo. vltim. in d. auth. presbyteros.
quam existimat sing. esse præ cæteris Roderic.
Suar. in l. quoniam in prioribus. C. de inoffic.
testam. fol. 3. colum. 4. idem notat Abb. hîc, deducta argumentatione à milite, qui hoc priuilegium habet. l. vlt. C. inoffic. testamen. l. Papinianus. §. Papinianus. ff. de inoffi. testamen.
l. si instituta. §. de inofficioso. ff. eodem titulo.
Quin
† etiam iure nouissimo testamentum militis filios prætereuntis, aut sine causa exhæredantis, nec rumpi posse, nec subiacere
querelæ, notant Imol. in l. filio præterito. nu.
35. ff. de iniust. rupt. Roma. & Ias. col. pen. in l.
sicut. C. de testament. milit. Viglius in §. sed si.
Instit. de exhære. liber. non enim est correctio
antiqui iuris concedenda, ni expressa ad id decisio noui iuris accedat. Ergo hæc testamenta
rata omninò erunt, non irrita ex causa præteritionis, aut exhæredationis, licet portio legitima peti possit à præteritis liberis, aut iniquè
exhæredatis. sed quamuis isthæc de testamento militis opinio subtili disputatione à Viglio,
& Iasone tractetur, nondum à cæteris recepta
est, imò frequentiori consensu diffinitur, testamentum militis, etiam in castrensi peculio,
filium prætereuntis, vel iniquè exhæredantis,
aut parentes etiam excludentis querelæ subiectum esse, aut rumpi posse. Barb. hîc. colum.
pen. gl. in l. vlt. C. de inoffic. testa. Bart. in auth.
ex causa. C. de liber. præterit. quem ibi cæteri
sequuntur. idem Bart. in dicta l. filio præterito. num. 22. quorum opinio communis est, vt
fatentur Alex. in d. auth. ex causa. col. 4. Ias. in
dicta l. vlt. colum. penult. & idem in d. l. sicut.
numero 8. quæ etiam probatur in authent. vt
cùm de appellat. cognosc. §. aliúd quoque. &
in §. & hæc quidem. idem notat glo. in l. Papinianus. §. Papinianus. verbo, contra veterani.
ff. de inoffic. testamen. & esse hanc sententiam
communem asserit Paul. in l. eiusdem titul.
Vides igitur qua ratione Abb. argumentatio
subsistere nequeat. Alia verò consideratione
eadem Abb. sententia potest admitti, nempe
ex l. filiam tuam. C. de inoffic. testam. vbi Bald.
notat, liberum testamentum dici, quod non
admittit querelam: ergo testamentum clerici
non potest rescindi ex causa præteritionis, nec
iniustum censeri ex ratione exhæredationis
iniquæ, cùm in hoc capite liberum esse dicatur:
atq;atque ita Abb. opinionem etiam tenuerunt
Iacob. Butrig. & ibi Bald. in dicta auth. presbyteros. idem Bald. in dict. l. sacrosanctæ. Angel.
Paul & Iacob. in l. 1. colum. 2. ff. de inoffic. testament. Angel. in dicta authent. ex causa. vbi
Corne. num. 33. eandem sequitur, & num. 46.
dicit eam esse communem sententiam. licet
ab ea discedant Barba. hîc, & Salic. in dicta authent. presbyteros. & in dicta authent. ex causa. num. 18. quibus ipse non admodum inuitus
accederem. Permissum tamen est, etiam admissa communi opinione, filijs, & parentibus
legitimam portionem ex bonis clerici petere,
licet rumpere non possint eius testamentum,
quod omnes fatentur. Ego equidem eo libentius ab his, quæ creberrima omnium sententia clericis testantibus liberrimè conceduntur, recederem, quòd videam id permitti habentibus primam tonsuram, in tanta eorum
multitudine, vt passim iura filiorum ac parentum hac ratione omninò corruant.
Ex capite, Cùm esses.
SVMMARIVM.
-
1 Quot testes iure Ciuili & Regio sint in testamentis necessarij.
-
2 Regia l. 1. titulo secundo, libro quinto ordinatio.
explicatur.
-
3 An sit aduersus legem diuinam exigere plures,
quàm duos testes in aliquo actu.
-
4 Legata in minus solenni testamento relicta, an
in iudicio animæ debeantur.
-
5 Ex minus solenni testamento naturalis obligatio
oritur, at rursus non oritur, vt in responsione
probatur.
-
6 Lex ciuilis inducens solennitatem testamentariam, iusta est.
-
7 Sententia à iudice lata veritate comperta, autoritatem habet in iudicio interiori.
-
8 Testes in testamẽtotestamento an sint de solennitate substantiali, formali, an probatoria.
-
9 Quando ratione cessante, cesset lex.
-
10 An ex minus solenni testamento sit permissa retentio, sitne peccatum eo vti, aut contra id agere, ac denique an sit locus denunciationi
Euangelicæ.
-
11 Substitutio pupillaris expressa matrem excludit
etiam in foro animæ.
-
12 Verus & communis huius cap. intellectus.
-
13 Quatuor testes sufficiunt iure Canonico in testamentis, absabsque presbytero parochiali.
-
14 Fœmina an possit iure Canonico esse testis in testamento.
-
15 Huius Canonis excommunicatio non latæ sententiæ, sed ferendæ censetur.
AD perfectāperfectam, nec
tamẽtamen prolixāprolixam huius capitis
interpretationẽinterpretationem, pro
præuia istius decisionis ratione
dubitandi, præmitto, Testamentum
† quod in scriptis fit, exigere septem testium subscriptionem, & sigilla,
testatoris etiam subscriptionem. l. hac consultissima. C. isto titulo. §. sed cùm paulatim. Institutio. eodem. l. ad testium. §. si quis. eodem titulo. Regia l. prima & secunda, titulo primo,
parte sexta. Quin & vltra præmissa Taurina l.
3. requirit tabellionem, qui subscribat testamento proprio nomine, & signo: in testibus
autem sigilla remittit. Nuncupatiuum verò testamentum fieri debet coram septem testibus.
dicta l. hac consultissima. §. per nuncupationem. Iure Regio oportet, vt
testamentũtestamentum nuncupatiuum fiat coram tabellione, & tribus testibus, si tabellionis copia adsit, alioqui coram
quinque testibus. Quòd si nec tot testes facillimè adesse possint, erit satis coram tribus
hunc actum fieri. l. prima. titul. 5. ordin. atque eadem solennitas seruanda est in testamento facto inter liberos, & in codicillis. Regia l. 3. Tauri.
Sed & illud notandum est, condito testamento per nuncupationem, cui præsens fuit
tabellio, vt notarius, & publica persona, non
oportere fieri testium depositionem iudicialem, seu illam examinationem testium, qui actui interfuerunt. glo. communiter recepta in
l. 2. C. quemadmod. testam. aperi. Bart. in l. 2.
ff. hoc tit. Ias. latè in l. 2. C. de bonor. posses. secundum tabul. colum. 3. siquidem absque hoc
publico examine fidem adhibere testamento
iure necessarium est. Si verò tabellio, vti testis
actui intersit, iudicialis hæc contestatio & examinatio accedere debet. Bal. in rubr. C. de fide
instru. num. 19.
Illud etiam præmissa Regia lege est considerandum, sat esse testamentum nuncupatiuum
*
fieri coram duobus testibus, & notario publicum munus exercente, si in eo loco plures testes facillimè non possint haberi. Nam tabellio supplere poterit defectum illius testis, qui
deest, & præterea publicam authoritatem habebit. Constat enim ex eadem Regia lege tabellionem supplere numerum duorum testium, nimirum ergo si habeat locum vnius,
& authoritatem tabellionis, vbi non possunt
actui plures testes interesse. Sæpè tamen vidi
controuersum, an lege Regia necessaria sit
subscriptio ipsius testatoris in codicillis, & in
testamẽtotestamento nuncupatiuo. Quidam etenim censent, id necessarium esse in protocollo notarij, quia Regia pragmatica constitutione, contrahentis subscriptio in contractibus requiratur. Alij verò contrarium tenent in hac specie, ex eo quòd in testamentis lex non requirat hanc solennitatem. Et hæc quidem posterior sententia magis probari videtur ex ratione legis tertiæ Tauri, cuius paulò antè meminimus, vbi in codicillis non alia requiritur solennitas, quàm quæ ex l. 1. titul. de testamentis. libr. 5. Regiarum ordinat. in testamento
nuncupatiuo erat necessaria. At ex l. Regia
nōnon
requiritur pro solennitate subscriptio testatoris in testamento nuncupatiuo, nec etiam iure
communi, iuxta quod licet
testamentũtestamentum in scriptis habere debet subscriptionem testatoris,
non tamen testamentum
nuncupatiuũnuncupatiuum, quamuis id fiat coram tabellione, & per scripturam,
secundum communem omnium adnotationem, in l. hac consultissima. §. per nuncupationem. C. de testam. & in §. sed cùm paulatim. eadem lege. l. 1. & 2. tit. 1. par. 6. Nec obstat
Pragmatica
cōstitutioconstitutio Regum catholicorum,
anni millesimi quingentesimi tertij, qua statutum est, quòd in omnibus scripturis & contractibus ipse qui contrahit, vel scripturam
corācoram
tabellione conficit, subscribat
eiusdẽeiusdem tabellionis protocollo.
NāNam etsi iure
cōmunicommuni hoc
necessariũnecessarium nōnon sit, sicuti colligitur ex Abb. Fel. & alijs,
in c. 1. de fid. instr. Regia
cōstitutioconstitutio non tractat
|
de testamentis, quæ peculiarem habent à iure statutam solennitatem, præter quam nihil aliud est necessariò exigendum, adhuc tamen hæc opinio dubia quidem est, & fortassis
Regia pragmatica etiam in hoc casu obtinet,
atq;atque ideò prior sententia verior videtur Gregorio Lopez in l. 2. tit. 1. par. 6. nec mihi displicet.
Admonitus tamen à viro quodam iuris vtriusq;vtriusque peritissimo, dictam legem primam. tit.
2. lib. 5. ord. vitio scriptorum corruptam fuisse, ea qua potui diligentia, codicem vetustissimum legi, qui in huius maximi Saluatoris
collegij Bibliotheca seruatur, atq;atque ex eo sensus Regiæ constitutionis hic est, vt testamentum nuncupatiuum fieri debeat coram notario, & tribus testibus. Si verò coram notario
non fiat, adesse debere quinque testes, si in eo
loco horum sit copia: alio qui sufficere tres testes ipsi testamento præsentes esse. Hactenus
Regia constitutio, ex qua apparet maximè mutatum eius intellectum esse, his verbis, quæ modò in vulgatis codicibus adscripta fuere, ex his
etenim non admodum sibi constat distinctio
in ea sanctione expressim facta, quod lectoris
iudicio discerni poterit.
Quibus omnibus refragatur hæc constitutio, qua cauetur, testamentum factum coram
parocho, & duobus testibus, validum esse. Vnde oportet has iuris vtriusque decisiones ad
concordiam reducere, aliquot explicitis huius capi. intellectibus.
Primus namque intellectus dictat hunc
textum procedere in his testamentis, quæ pietatis causa fiunt. glo. hîc. in §. 1. 2. q. 4. quæ quidem interpretatio manifestè refellitur ex c. sequenti. quod testamentis in pias causas condendis aliam peculiarem solennitatem speciatim aptat.
Secundò text. hic intelligitur adeò piè, vt
eius decisio vbique locum sibi vendicet, etiam
in foro seculari, & profanis legatis, explosis iuris ciuilis solennitatibus, quasi legi diuinæ aduersis, cùm ex ea cuiusque rei veritas duobus
testibus committatur: atque huic interpretationi accedunt Brixiensis in additione ad glo.
§. 1. 2. q. 4. Hostien. Vincent. Ant. & Abb. hîc in
lectio. relectio. colum. 3. & id vbique seruari scripsit Alciat. in l. 1. C. de sacrosanct. eccle.
Hoc tamẽtamen omnium ferè iudicio reijcitur, nec
admittendum est ab his, qui veram huius responsi rationem adsequi cupiant. Quis enim
ferat, totum ferè ciuile ius de ordinandis testamentis, à tot Cæsaribus, ac viris sapientissimis comprobatum, iniquitatis causa euerti?
Ea verò ratio nobis negotium facessit, quòd
lex diuina duorum tantùm testimonium in
qualibet re sufficiens
† esse diffinierit: qua in
re animaduertendum censeo, legem diuinam
duorum testimonium probare, quasi velit iniquum esse regulariter vnius testimonio quenquam damnari: non tamen vetat eadem lex quin
quandoq;quandoque ex negotij qualitate plurium
fides sit necessaria, aut saltem Reipublicæ conueniens. Quod ex ea constat lege, dum dixit, in
ore duorum vel trium testium stat omne verbum: Non enim temerè distinxit duorum vel
trium testimonium, sed ad hunc effectum, vt
ostenderet omne
verbũverbum stare in ore duorum,
vel trium, vel plurium: si hoc legum conditoribus ad reipublicæ regimen vtile visum fuerit,
perpensa cuiusque negotij qualitate, & hoc ipsum est, quod insigniter docet text. in capit.
licet vniuersis. de testib. dicens:
Quia licet quædam sint causæ, quæ plures, quàm duos exigant testes,
nulla tamen est causa, quæ vnius testimonio, quamuis
legitimo, terminetur. vbi Abbas illum text. ad
hoc notauit. idem probat text. in cap. nullam
damnationem. & capit. præsul. 2. q. 4. optimè
Thom. 2. 2. q. 70. art. 2. Alioqui quid (obsecro)
diceres, tot legibus, præuia deliberatione statutis, quæ plures quàm duos testes requirunt?
auderésne asserere eas omnes diuinæ legi aduersari? siquidem eadem ratione posses mille
in discrimina satis anxios conijcere eos, qui
hisce legibus obedire coguntur. Rursus apertissimè constaret,
cōstitutionemconstitutionem istam, quam
modò interpretamur, à lege diuina discessisse:
cùm necessariò exigat præter duos testes, parochialis presbyteti fidem & testimonium, sicuti aduertit egregiè Fortun. in tractat. de vltim. fine. illat. 15. hunc secundum intellectum
reprobans. Nec oberit his quæ diximus text.
hic damnans Hostiensis ecclesiæ consuetudinem, veluti alienam à lege diuina, generali ecclesiæ consuetudine, & Sanctorum institutis,
quia non reprobat Romanus Pontifex hîc consuetudinem hanc, ex eo quòd contraria sit legi diuinæ, sed quòd illis diuinæ legis verbis, in
ore duorum stat omne verbum, generali totius ecclesię Catholicæ consuetudine ad testamenta deductis, adito presbytero parœciali
omninò esse aduersa: cùm tamen tenentur ecclesiæ Catholicæ consuetudinem sequi. capit.
cùm non liceat. de præscript. capitul. 1. capit.
de his. 12. distinct. ex quibus constat, hunc secundum intellectum falsum esse. quod Fortu.
euidenter demonstrat.
Sed est quæstio, & ea nec
† facilis, nec admodum expedita, vtrum legata in minus solenni
testamento relicta, in animæ iudicio sint soluenda ab hærede, qui certò scit eam fuisse voluntatem defuncti, vt prædicta legata soluerentur? Et in summa, an iuris Ciuilis solennitas sit in interiori diuino iudicio seruanda?
Cuius controuersiæ prima est sententia, vt in
prædicto foro minimè consideretur defectus
solennitatis ciuilis, sed manifesta testantis voluntas, & ideò legata soluenda esse, ac hæreditatem restituendam ei, qui in minus solenni
testamento hæres fuerit nominatus. Cui opinioni primò suffragatur ratio illa, quòd solennitas iuris Ciuilis in testamentis ideò re|
quiritur, vt
euitẽtureuitentur falsitates, quæ in eis committi solebant. l. fin. C. de fideicom. §. 1. Instit.
de testament. sed si constat absque aliqua suspicione voluntas testantis, cessat hæc ratio: igitur & iuris Ciuilis decisio. c. cum cessante. de
appellatio. c. etsi Christus. de iureiur. Præterea
& secundò lex Ciuilis habet fundamentum à
præsumptione falsitatis. Lex verò quæ præsumptionem præ se fert, in animæ iudicio, locum
sibi non vendicat, quia in eo constat veritas, &
cessat præsumptio. capit. tua nos. cap. is qui fidem. de spons. Bald. in l. cùm quis. 7. col. C. de
iuris & fact. ignor. Abb. & alij in c. quæ in ecclesiarum. de constitut. Igitur prædicta lex Ciuilis non erit in foro animæ
obseruādaobseruanda. Tertiò,
ex
† minus solenni testamento oritur obligatio naturalis. l. vlt. vbi Bald. C. ad l. Falcid. l. in
testamento. ff. de fideicom. liber. l. fideicommissum. C. de condict. indeb. glo. Bart. & Doctor. in d. l. cùm quis. gloss. in l. 1. ff. de condict.
indeb. Imol. in c. vlt. de solut. Regia l. 31. partic.
5. titul. 14. & est communis opinio secundum
Ias. in d. l. cùm quis. num. 13. Id verò, quod naturaliter debetur, in iudicio animæ
soluendũsoluendum
est necessariò. Bartol. in constit. ad reprimendum. verb. denunciationem. Abb. in cap. quia
plerique. de immunit. eccles. colum. penult.
Ancha. in reg. possessor. de regul. iur. in 6. q. 1.
nec id indiget probatione, cùm sit
manifestũmanifestum
apud omnes. Postremò extant pulchra verba
Plinij, libro 5. epistolarum ad Caluisium:
Hoc.
inquit,
si ius aspicias, irritum, si defuncti voluntatem, ratum & firmum est, mihi autem defuncti voluntas, vereor quam in partem Jurisconsulti quod dicturus sum, accipiant, antiquior iure est. idem Plinius manifestiùs libro secundo, epist. ad Annianum, his equidem verbis:
Tu quidem pro certa tua diligẽtiadiligentia admones me, codicillos Attiliani, qui
me ex parte instituit hæredem, pro non scriptis habendos, quia non sint confirmati testamento, quod ius nec
mihi quidem ignotum est, cùm sit ijs etiam notum, qui
nihil aliud sciunt. Sed ego propriam quandam legem
mihi dixi, vt defunctorum voluntates, etiam si iura
deficerent, quasiperfectas tuerer. Constat enim codicillos istos Attiliani manuscriptos, licet ergo non sint
confirmati testamento, à me tamen vt confirmati obseruabuntur. quibus verbis doctissimus ille vir
hanc opinionem veram esse profitetur, quam
sequuntur Abb. in dicto cap. quia plerique. colum. pen idem in cap. 1. de in integ. restitut. ad
finem. idem in huius cap. relectione. num. 10.
& 15. Anchar. in dicta regul. possessor. quæst. 1.
Anto. in d. capit. quia
pleriq;plerique. Innocent. in ca.
quod sicut. de electio. Bart. in tract. minori. c.
3. Ias. in l. si non sortem. in princip. ff. de condict. indeb. Hadrian. quodlib. 6 conclusio 2.
illatio. 2. Florent. quem refert & sequitur Syluest. verb. hæreditas. 3. §. 7. & verb. testamentum 2. quæst. 5. & verbo, alienatio. §. 13. & Alciat. de quinque pedum præscript fol. 4. Alber. Brunus in tractat. de potentia, & effect. formæ. fol. 57. col. 3. & fol. 60. col. 1. & sequent.
Tiraquel. post leges connubiales. glos. 2. num.
21. ex quibus hæc opinio apparet magis communis.
Ego verò his non obstantibus,
† contrariam
sententiam veriorem esse arbitror, pluribus
rationibus, sed potissimè vtar sequentibus ad
comprobationem huius opinionis. Lex enim
Ciuilis, quæ testium solennitatem induxit testamentis, iusta est, quod constat ex reprobatione
secũdisecundi intellectus: & probatur, quia hic
testāditestandi actus grauis est, & mille obnoxius fraudibus: potuit ergo lex, quo tutius & fidelius ageretur, hanc solennitatem statuere ad totius
reipublicæ vtilitatem. Quòd si hoc publicum
est commodum, iusta erit prædicta lex. Absurdum præterea existimarem has leges iniquas
censeri. Lex verò iusta in animæ iudicio est admittenda. gloss. communiter recepta in dicto
capit. quæ in ecclesiarum. Abb. Felin. & Deci.
numero 8. in capit. 1. de constit. Ias. in l. nemo
potest. 2. lectio nume. 106. ff. de leg. 1. Thom.
in 1. 2. quæst. 96. artic. 4. Innocent. & Abb. in d.
capit. quia plerique. de immunita. eccles. optimus textus in capit. quo iure. 8. distinct. Prouerb. cap. 8. & ad Romanos cap. 13. Igitur &
hæc Ciuilis lex in foro interiori, & iudicio diuino locum habet.
Secundò eadem sententia coadiuuatur ex
eo, quòd iudicialis definitio veritate comperta lata, nec falsa suspicione iudice
† decepto, vt
valet in foro exteriori, ita valet in foro interiori, quia auctoritate diuina iudicat ipse iudex.
dicto capit. 8. Prouerb. cap. 13. ad Roman. notatur in cap. omnis anima. de censib. capit. 2.
de maiori. & obedient. & in l. Iulianus. ff. de
condict. indebit. Fortun. in l veluti. columna
quinta. ff. de iustitia & iure. Sed iudex veritate
comperta, & certò sciens testatorem minus
solenni testamento instituisse hæredem Sempronium, nec vllam fraudem in ea institutione commissam fuisse, ab eo auferet hæreditatem, & lata sententia eam hæredibus intestati
adiudicabit, ex eo quòd illud testamentum
nullum sit. l. si vnus. l. ex imperfecto. & l. hac
consultissima. C. isto tit. gloss. & omnes in l. 2.
C. de bonor. posses. secund. tab. ergo hoc iudicium in foro animæ auctoritatem habet. Nec
possum mihi persuadere, iudicem exactissimè
veritate iuris mei ad rem aliquam comperta,
mihi præfatam rem propria sententia tradere
posse, & iustissimè, me verò minimè tutum
quo ad diuinum iudicium esse, nec posse eandem rem possidere. Sequeretur etenim ex
hoc, leges quibus subijcimur, incertas esse
quo ad animarum tutelam, nullumq́ue iustitiæ ministrum tutè à Republica nobis exhiberi.
Tertiò his accedit, quòd omnis actus con|
sistit in voluntate & potentia. c. cùm super. de
off. deleg. l. nemo potest. ff. de leg. 1. adnotauit
ex Boëtio, Bal. in repe. l. 1. C. de sacrosanct. eccles. nume. 55. Per leges autem ciuiles non potest quis sine solennitate iuris testari, cùm ab
eopotentia auferatur. Colligitur ergo, parum
eius voluntatem prodesse,
quantumcunq;quantumcunque ea
manifesta sit.
Quartò licet propriè substantia à
† solennitate differat, vt docet Alciat. lib. 1. parad. c.
16. & ipsa testamenti substantia sit hæredis institutio, iuxta notata per Areti. in l. 1. ff. isto titul. nos etiam aliquid ad hæc tradidimus in
prima parte huius Rubric. tamen assumendo
substantialem formam alicuius actus pro
ea, sine qua actus ipse non valet, nec effectum
habere potest, testium solennitas, & numerus
in
testamẽtistestamentis erit forma substantialis: non tantùm probatoria. Barto. in l. nemo potest. ff. de
legat. 1. vbi Iason 1. lect. numero 17. & 2. lectio.
numero 21. Bald. in l. cùm quis. C. de iuris &
fact. igno. 2. col. Alexand. in l. 1. ff. de condi. indeb. col. 2. & ibi. Ias. numer. 17. Dec. in l. 2. C. de
bono. pos. secundum tab. colum. 3. Aret. in d. l.
nemo potest. colum. 2. Alber. Bru. in tract. quotuplex sit forma. folio 13. col. 2. dicens hanc opinionem communem esse: quod etiam fatetur Ripa, in dict. l. nemo potest. nume. 35. licet
velit defendere contrariam, quam asserunt
Barto. in dict. l. 1. dicens, numerum testium in
testamentis de solennitate probatoria esse.
idem Crot. in d. l. nemo potest. col. 6. alios auctores allegans eandem opinionem probantes. Si verò hæc solennitas substantialis est, nihil refert voluntatem testatoris ex alio exteriori testimonio probari. Ergo, nec in foro animæ erit ista minus solennis voluntas recipienda. quod expressim asserunt Bal. in repe. l. 1.
C. de sacros. eccle. nu. 55. Fortu. in tract. de vlt.
fi. illat. 15. & asserit hanc opinionem esse communem Ias. in l. si post diuisionem. 2. col. C. de
iur. & fact. igno. quorum opinio eò magis placet, quòd testamentum factum coram duob.
testibus iure Pontificio, quod legi diuinæ propius accedit, & animarum saluti diligenter
consulit, absque presbytero parochiali non tenet: nec ex eo iustè potest quis hæreditatem
aut legatum possidere, vt est hîc egregia & insignis decisio: & tamen Iure diuino & naturali hæc solennitas vltra duorum testium fidem,
non est necessaria. Ad eandem opinionem plurimum conducit optima Innoc. decisio in d. c.
quia plerique. de imm. eccles.
Non obstat prima ratio, non enim sat est
cessare rationem legis in particulari actu, vt
cesset ipsa lex, quæ data non est ad aliquam
particularem finem: imò eius ratio continua
est, non momentanea. Quam ob rem huius
legis decisio non cessat, licet eius ratio particulari casu cesset: sed est necessarium cessare
rationem
† legis in communi, & vniuersaliter. text. in Clemen. ad nostram. de hæret. c. etsi
Christus. de iureiur. Fortuni. in dict. illat. 15. &
16. quod & nos scripsimus in Epitome quarti
lib. decretalium. 2. parte, cap. 6. §. 9. numero 8.
Cùm ergo ratio legis in præsenti quæstione
non cesset vniuersaliter, non perit ipsa legis
virtus.
Secunda ratio tollitur ex eo, quòd lex habens fundamentum à præsumptione, in animæ iudicio locum sibi non vendicat, quando
lex illa præsumit propter defectum probationis legitimæ: tunc enim in foro interiori datur certitudo legitima ipsius actus: & ideò legi locus non est, sicuti nos diximus in intellectu cap. is, qui fidem. de sponsa. prima Epitomes parte. c. 4. §. 1. numer. 5. & 6. Hæc verò lex
ciuilis non præsumit fraudem ex defectu probationum, sed ex defectu solennitatis. Vel dici potest huius legis conditorem habuisse pręsumptionem falsitatis, & fraudis suspicionem
in testamentis omnibus, & ea ratione impellente præmissam solennitatem statuisse, vt hic
testandi actus in Republica frequentissimus
tutius fieret, atque esset à fraudibus & falsitatibus immunis. Vnde prima ratio impulsiua
fuit, & ideò ea cessante non perit lex. tex. in l. 1.
§. sexum. ff. de postulan. Vltima verò ratio fuit
præcipua & principalis, quæ non cessat ex eo,
quòd quandoque contingat coram duobus
testibus fieri testamentum liberè, & nulla præcedente fraude. Et ita in effectu redimus ad
primæ rationis solutionem.
Tertium, quod ad primam opinionem adduximus, minimè obstat, quia id falsum est,
nullibi etenim probatur ex minus solenni testamento naturalem oriri obligationem, vt expressè notant Bald. in l. cùm quis. C. de iuris
& facti ignor. colum. 4. Cynus, & Fulgos. quos
Ias. sequitur in d. l. 1. nu. 16. ff. de condi. indeb.
idem Ias. in l. si creditoris. per text. ibi. & in l. si
veritas. C. de fideic. quibus constat, non oriri
naturalem obligationem ex
testamẽtotestamento minus
solenni. idem nouissimè probat Petrus Loriotus de iuris arte. tract. 11. c. 22. Fateor tamen oriri ex testamento minus solenni quandam
obligationem naturalem, quæ insurgit ex honestate, & debito morali, non tamen eam naturalem obligationem, quæ ex legis vinculo
oriatur, auctoritate Bal. in d. l. 1. C. de sacrosan.
eccles. nu. 55. & in simili specie sanct. Tho. docet. 2. 2. q. 107. & q. 106. art. 4. Cuius & nos meminimus in cap. cùm in officijs. hoc titu. ad finem. Hæc verò naturalis obligatio ab honestate morali deducta, repetitionem impedit.
quod Fortun. tradit in l. 1. §. Ius naturale. ff. de
iust. & iure. illat. 10. quamuis non operetur effectum exceptionis, nec retentionis, sicuti operaretur vera naturalis obligatio ex lege naturali producta, qualis est illa, quæ ex pacto nudo deducitur. Constat igitur ex minus solenni testamento, obligationem naturalem, quæ
|
ad moralem honestatem pertinet, oriri, &
hāchanc
impedire repetitionem: quod probant iura
pro communi sententia inducta: non tamen
oriri obligationem naturalem, quæ retentionem aut exceptionem inducat, & sic illam quę
legis naturæ vinculo innititur: quo fit, vt tertia ratio ex præmissis refellenda penitus sit.
Ex hac verò disputatione sequuntur plurima: & primùm errasse Panormi. in
† huius c.
relectione. notab. 9. dum dicit, agentem contra testamentum ex ea sola ratione, quòd id
careat solennitate Iuris ciuilis, mortaliter peccare. Constat enim id falsum esse, nec veniale
crimen committi, ipsumq́ue agentem non teneri ad restitutionem eius, quod ex dicta actione fuerit consequutus: quæ omnia Ias. concedit, refragante Panorm. in l. nemo potest. ff. de
lega. 1. 2. lectio. num. 102. & consil. 67. volum. 3.
penult. col. & esse verissima ego existimo, etiamsi agens certò sciat illam fuisse voluntatem
testatoris, aduersus Ripam in dict. l. nemo potest. num. 100. Sic & Domin. Soto lib. 4. de iusti. & iure. q. 5. arti. 3. hanc primam illationem
multis rationibus defendit, licet sequentem
improbet.
Secundò infertur, eum qui possideat bona testatoris ex titulo minus solennis voluntatis teneri, etiam in diuino animæ iudicio legitimis intestati hæredibus illa restituere, quamuis non dubitet de libera & spontanea testantis voluntate. Qua in re grauissimè errant Alexand. & alij quos Ripa sequitur in dicta l. nemo potest. nume. 97.
Tertiò ex hoc deducitur, possidentem
rem legatam sibi in minus solenni testamento, nec in iudicio exteriori, rectissimè vti posse
iure retentionis, atque exceptione proposita
se aduersus legitimum hæredem defendere.
Hæc enim defensio, aut retentio, nulla ratione
probari potest, imò improbatur à l. si creditoris. C. de fideicom. tametsi contrarium teneant Alexand. Imol. & Ias. post Bart. in d. l. nemo potest. vbi Ias. in 1. lect. num. 70. & in 2. nu.
94. dicit, eorum sententiam communem esse.
Quartò sequitur, vanam esse, omniq́;omnique ratione destitui Docto. differentiam, quam Alexand. tradit in dict. l. nemo potest. & fatentur
communem esse Ias. ibi, in 1. lect. nu. 75. & Rip.
nume. 102. dum negant hæredem scriptum in
minus solenni voluntate posse in iudicio exteriori vti retentione, quamuis eam legatario
permittant. Nam si id legatario permissum esset, non video qua ratione hęredi idem ius negetur.
Quintò, multũmultum placet Ias. sententia, qui in
d. l. nemo. 1. lect. num. 75. dixit aduersus communem, hæredem scriptum in minus solenni
testamento vti posse retentione. & idem notat Ripa ibi. nume. 102. hi enim Docto. optimè
aduertunt, nullum debere cōstituiconstitui discrimen
inter hæredem & legatarium: falsò tamen ad hęredem extendunt, quod legatario communis sententia concesserat.
Sextò, non possum non mirari quorundam hallucinationem, qui asserunt, hæredem
scriptum in testamento minus solenni tutum
esse in foro animæ, si possideat hæreditatem:
rursus legitimum hæredem ab intestato non
teneri in eodem animæ iudicio restituere hæredibus, nec legatarijs scriptis in testamento
minus solenni, legatum, vel hæreditatem. ita
Alex. num. 23. Ripa num. 99. dicens, hanc opinionem communi omnium consensu receptam esse. in d. l. nemo potest. idem notat Iason in d. l. si post diuisionem. colum. fin. C. de
iuris & fact. ignoran. & Tiraquel. post leges
connubiales. glo. 2. num. 24. Hæc enim parum
inter se constant, siquidem is, qui verum ius
habet, tutè hæreditatem possidet. Is verò, qui
nullam causam dominij, aut iuris ex legitima
legum sanctione consequitur, restituere omninò tenetur id, quod possidet.
Septimò, ex his manifestè conuincitur Balerrasse in l. 1. col. 2. C. ist. tit. & Ias. in l. cùm quis.
C. de iu. & fact. igno. dicentes, legatarium, qui
rem legatam in minus solenni testamẽtotestamento consequi non potest, iustè posse eam furto subtrahere: id enim falsissimum est.
Octauò, constat eadem ratione, legatarium minimè posse assequi rem legatam in testamento imperfecto per denunciationem Euangelicam, quod Bald. optimè asserit in dict. l.
cùm quis. colum. 5. licet Abb. in huius cap. relect. colum. 4. Ias. in d. l. cùm quis. & Ripa in d.
l. nemo potest. numer. 88. contrarium velint:
quibus consentire videtur Alciat. in c. nouit.
de iudic. num. 47.
Nonò, ex hac opinione, quam
† verissimam
esse arbitror, infero intellectum ad text. in l.
Papinianus. §. 1. ff. de inoffic. testamen. & in c. si
pater. hoc titu. in 6. & denique ad omnia iura,
quibus sancitum est, per expressam pupillarem substitutionem matrem excludi etiam à
portione legitima in bonis pupilli, vt tandem
in foro, quod conscientiæ vulgò appellamus,
id locum obtineat. Francisc. in d. c. si pater. fin.
colum. Socin. in l. 2. num. 21. ff. de vulga. Corn.
2. colum. Lancel. Dec. & Curt. iunior in l. precibus. nume. 14. C. de impube. & alijs substitut. Crot. in c. 2. de consti. in 6. notab. 1. Galiaula in l. Centurio. col. 70. ff. de vulg. Alciat. in
c. nouit. de iud. nume. 41. quorum opinionem
sequuntur, dicentes eam communem esse Anton. Rub. consi. 69. Rip. in d. l. 2. num. 45. Zasius in tract. de substit. titu. de pupil. substit. numer. 22. licet contrariam sententiam asserant
Archid. & Domi. in d. c. si pater. quibus adhærent Philip. Deci. in l. precibus. colum. 4. & ibi
Corasius num. 29. Gomez. in d. c. 2. num. 19. &
Alcia. de quinque ped. præscrip. in princi. nec
opinor Archidia. opinionem esse magis communem, quamuis id Gomez. crediderit. Imò
|
nec placet, quod Lancel. Politus notauit tracta. de substit. Rubr. de pupillari. 5. effectu, dicens Archid. opinionem procedere in bonis,
quæ pupillus aliundè, quàm à patre habuerit:
hoc enim falsum est, & à frequentissima omnium sententia alienum, sicuti aduertit Zasius
in d. nu. 22. Verùm, si mater pupilli sit inops, &
pauper, poterit alimenta petere à substituto.
ex l. si quis à liberis. §. idem rescriptum. ff. de
lib. agno. secundum Ripam, & Zasium.
Tertiò, & principaliter
† caput hoc, cùm
esses. ita intelligitur, vt procedat Iure Canonico, & in prouincijs ecclesiæ Romanæ subiectis
quoad temporalem iurisdictionem: in his etenim casibus testamentum solenne est, si factum fuerit coram duobus testibus, & parœciali presbytero, quamuis ad pias causas factum non sit. glo. Ioan. And. Anch. Card. Henric. & Imol. hîc. Fortu. in d. illat. 15. Corn. cons.
77. volu. 1. Domi. consil. 49. Freder. consil. 217.
vbi post Io. Andr. hîc asserit, hanc opinionem
moribus receptam esse. & eam esse communem fatentur Nico. Boër. decis. 93. Corn. con.
261. col. fin. volum. 4. & Caro. Ruin. consil. 14.
nu. 4. vol. 2. & consi. 51. nu. 11. vol. 1. ex qua communi
sentẽtiasententia secundum eos, est necessarium
vltra duos testes presbyterum parœcialem testamento adesse. quod fatetur Abb in repet.
col. 4. Card. & cęteri DD. communiter: quemadmodum profitentur Imol. colum. 4. & Bar.
hîc col. 6. Corn. d. consi. 72. Albert. Bru. de potent. & effec. formæ. 30. fallentia. Domi. idem
probant dicto consil. 49. Fortun. in illat. 15. de
vlti. fine iur. nec in hoc dubitandum est: siquidem hic est ipse verus, ac proprius huius c. sensus, à quo discedere non licet. Ex quo apparet
deceptum fuisse in intellectu huius canonis
And. Alciat. virum alioqui & doctissimum, atque eloquentissimum, quin in c. nouit. de iudic. colum. penul. scripsit, hanc decisionem in
foro conscientiæ procedere, non in iudiciali,
constat etenim in iudiciali Canonico iustissimè seruandam esse.
Cæterùm, hæc interpretatio quam communem esse diximus, ꝓceditprocedit etiamsi hic presbyter, vt notarius huic testamento accesserit,
ac præsens fuerit, nam cum duobus testibus valebit hoc testamentum ex ratione huius text.
quam in hac specie intellexit Paul. Parisi. consil. 50. volum. 3. Quòd si presbyter huic actui
non adsit, loco tamen eius sint præsentes duo
testes, validum erit hoc testamentum: quia
duo testes satis gerunt vices vnius quantumcunque maximæ auctoritatis. c. licet. cap. cùm
à nobis. de testibus. ita Anton. & Abb. hîc in lectio. & relect. numer. 12. Specul. titu. de instrumen. edit. §. compendiosè. numer. 12. Domini.
consil. 49. Roman. in Authen. simili. C. ad leg.
Falcid. 34. speciali. Corne. consi. 261. volum. 4.
sina. colum. Deci. consil. 284. in 2. dub. dicens
hanc opinionem communem. post Alex. cons. 103. colum. 4. volum. 4. quam sequitur Boër.
decis. 38. colum. 2. & Carol. Ruin. consi. 51. numer. 11. volum. 1. quamuis idem Corn. contrarium probare nitatur consi. 68. colum. 1. volu.
1. post Imol. in l. nemo potest. ff. de legatis 1.
Est tamen dubitatio insignis, vtrum
† fœmina possit esse testis iure Pontificio in hoc
testamento? Et Iure ciuili constat fœminam
non posse testem esse testamento. l. qui testamento. §. mulier. ff. isto titu. §. testes. Instit. eo.
glos. in c. forus. de verbo. signifi. verb. fœmina.
etiamsi honestissima sit. Regia l. 17. titul. 16.
part. 3. Abb. verò in huius c. lectione. 1. col. &
Ancha. asserunt sat esse ad solennitatem huius
tex. hos testes, vel viros, vel fœminas esse: quorum opinio communis est,
secũdumsecundum Io. Crot.
in tract. de testib. par. 1. nu. 10. cùm hæc decisio
testamenti solennitatem ad ius gentium reduxerit, quo quidem iure non distinguitur testimonium fœminæ à testimonio viri. Quæ quidem ratio non satis applaudet ex eo, quòd pręter solennitatem iuris gentium exigat hic tex.
presbyterum. Vnde
nōnon omninò sufficiens est
iuris gentium solennitas: nec mulier testis esse poterit. Corne. in Auth. quod sine. 2. col. C.
ist. tit. Dec. in c. 3. de testib. col. pen. & in l. 2. ff.
de reg. iu. nu. 31. Maximè refragatur communi sententiæ tex. hic requirens, non duos quos
cunque testes, sed idoneos, quo fit, vt probabilior sit opinio, quæ etiam Iure Canonico ab
his testamentis fœmineum testimonium excludit. cui subscribunt Alex. consi. 70. col. pe.
& consi. 77. 2. col. vol. 2. Albert. Brun. in tract.
de correct. & relax. solennit. & formæ. fol. pe.
q. 8. & Tiraquel. 9. l. connub. nume. 45.
Glos. vltima notat verba huius
† capit. esse
comminatoria ferendæ excommunicationis,
non latæ, cui similis est in c. sicut tuis. de simo.
verb. Anathematis. & in cap. 1. de sagit. & in c.
Salonitanæ. 63. distinct. quas vbique Docto.
approbant, & Felin. in cap. Rodulphus. de rescript. numer. 24. latiùs Andr. Tiraquel. in l. si
vnquam. C. de reuo. donatio. verbo, reuertatur. numer. 16.
EX CAPITE RELATVM,
IN PRIMO.
SVMMARIVM.
-
1 Causa piorum legatorum etiam apud iudicem
secularem, tractanda est iuxta Canonicas sanctiones.
-
2 Testamentum principaliter ad pias causas factum minus solenniter, etiam quoad legata profana validum est.
-
3 Legata pia an peti possint ex testamento minus
solenni, facto tamen principaliter ad aliam
quampiam causam.
-
4 Non est necessarium in testamento ad pias causas
testes esse rogatos.
-
5 Fœmina potest esse testis in testamento causa pietatis facto.
-
6 An præsumatur nulla præmissa probatione in casu huius Canonis testes esse legitimos.
-
7 Tractatur elegans Angeli opinio, an testes præsumantur idonei.
-
8 In legatis pijs duo testes sufficiunt eius qualitatis,
quam in testibus Canones communiter exigunt.
-
9 Testamentum imperfectum ratione voluntatis,
etiam ad pias causas, non valet.
-
10 Legata pia debentur ex testamento perfecto, ratione voluntatis, quamuis ad legata profana
processum à testatore non sit, impediẽteimpediente morte.
-
11 Testamentum à notario scriptum, dictante testatore, & testibus præsentibus, an sit iterum legendum ipsi testatori, & testibus.
-
12 Vltima voluntas propria manu defuncti scripta
pietatis causa seruanda est, licet non sit coram
testibus publicata.
-
13 Legata pia possunt ab hærede laico peti, etiam coram iudice ecclesiastico.
QVAMVIS Iure ciuili, ac Pontificio in testamentis certus testium numerus, & ordinatio maior
requiratur regulariter: tamen
vltima voluntas, quæ pietatis
causa fit, duos tantùm testes exposcit, quod in
hac decretali decisum est in fauorem piæ causæ, sicuti plura alia in Iure sunt statuta eadem
ratione, quæ Roma. tradidit in repet. Authen.
similiter. C. ad leg. Falcid. Catelli. Crot. in memorialib. dictione absenti. & dictione, anima.
& dictione, apices. neque libet ea omnia hîc
repetere: cùm sit satis pietatis causa legata coram duobus tantùm testibus legitimè deberi.
Cui assertioni adstipulatur text. in l. hac consultissima. §. ex imperfecto. C. isto titu.
Hæc verò decretalis diffinitio primò intelligitur, vt non tantùm procedat coram iudice ecclesiastico, sed & coram ciuili & seculari. Nam quoties
† apud secularem iudicem est
controuersia de legatis pijs, iudicium ferendum est Iure Canonico ad amussim seruato,
non Iure Ciuili, licet is iudex non sit quo ad
temporalia Romanæ Ecclesiæ subiectus. Abb.
& Doct. hîc Bart. in l. 1. colum. 1. & in repe. col.
pen. C. de sacrosanct. eccles. vbi Salyc. & Ias. 1.
lectione, num. 36. & in 2. num. 29. Fortu. de vlti. fin. illati. 15. colum. 7. ex tex. & ibi sæpissimè
notatis in cap. Ecclesia. de constit.
Secundò, hic tex. procedit, si testamentum
principaliter fiat causa pietatis: tunc enim coram duobus testibus factum
† valet, etiam quo
ad reliqua legata in eo relicta Laicis, nulla ex
causa pietatis: alioqui testamentum principaliter factum alio quàm pietatis respectu minus solenniter, nullum erit, non tantùm quo
ad principale, sed etiam quoad legata pia in eo
contenta. Ant. in c. quod Clericis. de for. compet. col. 6. Saly. in Authen. cassa & irrita. C. de
sacrosanct. eccles. q. 9. Socin. consi. 5. volum. 3.
Alex. consi. 177. viso themate mihi diligenter
exhibito. col. 3. vol. 2. qui vtranque Anto. decisionem sequuntur. Ego verò eas distinguam,
ne confusione quadam obruantur. Prima etenim ex eo procedit, quòd principale trahat ad
sese accidentia, vt in hac ipsa specie probat tex.
in Authent. quod sine. C. isto titu. quo probatur, in testamento valido speciali iure, & fauore filiorum, legata extraneis relicta etiam valida fore. & ita hanc Antonij
opinionẽopinionem sequuntur Corne. consi. 278. vol. 1. Alex. cons. 41. vers.
quinto. 1. vol. & consil. 103. vol. 4. col. 4. Carol.
Rui. consi. 1. num. 11. vol. 2. & alij paulò antè citati. Nec ab eo dissentientem aliquem se legisse, fatetur Ias. in l. hac consultissima. §. ex imperfecto. num. 10. C. isto titu. Ipse verò ibi, &
in l. 1. C. de sacros. eccles. in 1. lectio. nu. 22. & in
relect. num. 29. hanc sententiam reprobat, inducens tex. in d. §. ex imperfecto. vbi testamentum minus solenne inter liberos valet: non tamen quoad extraneos in eodem testamento
honoratos. Cui inductioni minimè satisfecit
Salycetus in d. 9. q. & si maximè id efficere tentauerit. Hanc etiam opinionem, quam Ias. tenet, pręmittit Paul. consil. 97. vol. 1. & dicit veriorem esse Albert. Bru. de potent. & eff. formæ. fallentia 31. addit tamen esse primam opinionem magis communem. Sed nihilominus
ipse opinor nihil Antonio obesse decisionem
d. §. ex imperfecto. cùm in eo quoad extraneos
reprobetur minus solennis voluntas: quoad
liberos verò admittatur,
quādoquando extranei principaliter cum liberis simul fuerunt hæredes
instituti, vel admixti ipsis liberis in principali
testantis dispositione, ex l. fin. C. famil. ercis. &
Constantino Harmenopulo Epitomes libr. 5.
titu. 5. c. 3. Vnde si filij essent hæredes instituti
in minus solenni testamento simul cum extraneis, institutio extraneorum esset nulla. In cęteris verò legatis in eodem testamento dimissis, dispositio valeret. Regia & celebris l. 7. titu.
1. part. 6. quæ verum illius §. ex imperfecto. expressit intellectum, quamuis plerique ex præcitatis refragentnr.
Secunda ipsius Ant. decisio
† expedita est,
secundum Ias. in d. §. ex imperfecto. nu. 11. vbi
ipse eam sequitur, & in d. l. 1. lectione. & repet.
idem Alex. consi. 41. volum. 1. cùm caput testamenti conficiat, nec hęreditas ex eo adiri possit. l. si nemo. ff. de reg. iur. Ego puto contrariam sententiam veriorem esse fauore piæ causæ, sequorq́ue in hoc Anani. consil. 28. colum.
3. & Antoni. Rube. consil. 72. col. 2. Imol. in c.
quæ in Ecclesiarum. de consti. col. pen. Albert.
Bru. de potentia formæ, fallentia 31. quibus adstipulatur Regia l. 21. titu. 1. par. 6. quæ expres|
sim probat, legata pia omninò valere, etiamsi
testamentum, in quo fuêre relicta, sit inualidum quoad hæredis institutionem. Id verò
quod obijcitur hæreditate non adita pia legata non esse soluenda, non est omninò certum,
sicuti nos tractabimus in c. Raynaldus. ad fin.
isto titu. & maximè iure Regio vltima hæc opinio aduersus Antonium erit probanda. ob.
l. 1. tit. 2. lib. 5. ordina. in fine.
Tertiò, hic tex. est intelligendus, etiam
† si
hi duo testes non sint rogati: in his enim legatis pijs iurisgentium tantùm solennitas sufficit, quæ non exigit rogari testes. Io. And. Ant.
Abb. Imol. & Doct. hîc Bart. in l. 1. c. de sacros.
eccles. nu. 76. & Bald. ibi in fine. Paul. consi. 75.
& consil. 327. volum. 1. Corne. consi. 278. vol. 1.
quorum opinio communis est,
secundũsecundum Marcum Ant. in §. sed hæc quidem. nu. 35. Instit. eo.
Soci. in reg. ver. testes. Ludo. Rom. in Authen.
similiter. C. ad l. Falcid. in 11. speciali. Paul. Paris. consil. 24. col. 2. vol. 3. Cui opinioni accedit
gl. communiter recepta in l. fi. §. in omni. verb.
excepto. C. de codicil. dicens, testamentum inter liberos coram duobus testibus valere, ex
d. §. ex imperfecto. etiamsi illi testes non fuerint rogati. Et quamuis Barbat. hîc colum. 4.
Nicol. Boëri. decis. 34. & Roman. in d. speciali
11. probare velint, oportere in casu huius c. testes esse rogatos. per ist. text. ibi requisitos, eorum tamen sententia refellitur, eo quòd testes appellet hic Canon requisitos necessarios
ad testamenti probationem.
Quartò, ex eadem ratione
† consequitur,
in testamento ad pias causas, posse fœminam
esse testem. glos. in Authen. quod sine. C. eod.
communiter ibi probata, dicens, in testamento facto inter liberos, fœminam testem legitimum esse, ac sufficere duos testes, etiamsi masculi non sint. & ita hunc intellectum ad istius
capi. conclusionem approbant Felin. & Deci.
in capitu. 3. de testibus. idem Deci. in l. 2. ff. de
regul. iur. numer. 28. Paul. Parisi. consilio 327.
volum. 1. incipien. Dubium facit in suprascripto puncto. Alber. Brun. in statutis. verb. testamentum. & esse hanc communem fatentur
Barbat. hîc num ero 6. Roma. in d. Authent. similiter. 16. speciali. Crottus in tracta. de testibus. part. 1. numero 8. Marcus Anton. in §. testes autem. numero 12. Instit. eodem. eamq́ue
Doctor. asserunt in l. 1. C. de sacrosanct. eccles.
etiam si refragentur Frederi. consilio 217. Roman. Barbat. & Crottus, ea ratione, quòd hic
text. legitimos testes exigat. Sed tamen legitimi hi sunt censendi, quibus iure gentium fides adhibetur. Nec est admittenda Marci Anton. concordia, dum opinionem Frederi. intelligit, quando vterque testis esset fœmina.
communem verò, quando ex his duobus testibus alter saltem masculus esset: nil etenim
refert sint duo hi testes fœminæ: quandoquidem earum testimonium integrum censetur. Ius equidem ciuile fœminas exclusit à testimonio testamentario, eo quòd ad solennia veteres nec seruum, nec fœminam, nec peregrinum admittebant. l. qui testamento. §. seruus.
& §. mulier. ff. isto titu. l. 2. ff. de regu. iur. l. curent. ff. de testibus. non quòd imbecillis, & inconstans fœmina sit: cùm ex ea ratione in nullis actibus esset admittendum eius testimonium. c. forus. de verb. signifi. Et tamen in contractibus, & alijs actibus admittitur. Hinc ergo fit, vt in testamentis, quæ citra solennitatem fiunt, fœmina testis esse possit, quod Viglius adnotauit in §. testes. nume. 3. Institu. de testam. addens ex Aulo Gell. lib. 6. c. 7 antiquissimo iure nullius testimonij ius mulieribus
fuisse. Quæ sanè prohibitio in testamentorum
solennibus, paucisq́ue alijs actibus permansit, siquidem & in criminali causa ad testimonium fœmina admittitur. l. 2. ff. de accu. Regia
l. 17. tit. 16. par. 3. saltem Iure ciuili gl. in d. c. forus. notant DD. in c. quoniam. de testi. Deci. in
d. l. 2. nu. 27. Tiraq. 9. lege connub. nu. 49. Vbi
n. 46.
cōmunemcommunem huius c. intellectum sequitur.
illud autem hîc prætermittendum non est in
quibuscunque testamentis monachos legitimos testes censeri, etiam
absq;absque licentia prælati: sicuti responderunt Signorol. consi. 157. Areti. consi. 159. Bald. consi. 22. libr. 1. idem Bald.
in l. 1. C. de sacro sanct. eccles. in repet. num. 43.
Ias. in Authen. ingressi. C. de sacros. eccles. col.
3. Card. consi. 97. Lauren. Sylua. in consi. 16.
Quintò oportet in
† huius capitis interpretatione illud tractare: an qui contendit testamentum ad pias causas factum coram duobus testibus firmum iure esse, probare debeat
eos duos testes idoneos ac legitimos, ab omniq́ue suspicione alienos prorsus esse. qua in
controuersia Paulus Parisius nouissimè consil. 24. volu. 3. colum. 3. opinatur, probandam
esse hanc testium qualitatem, nec eam à iure
in casu, & specie huius testamenti præsumi.
Nam, vt ipse argumentatur, quando lex requirit testes idoneos esse, per nomen superlatiuum,
nōnon præsumitur hæc qualitas testium, nisi
probetur. Ang. in l. 2. §. idem. ff. quemadmo. testamen aperi. Imol. in l. 1. §. si quis neget. eo. titu. num. 10. Deci. consil. 321. col. pen. Alexand.
consi. 82. col. 2. vol. 1. idem traditur in tract. de
testi. Ioan. Crot. nume. 393. quam opinionem
sequitur, eam esse communem professus Alci.
de præsum. reg. 3. præsum. 2. num. 9. & eam tenet Hippo. sing. 187. & in l. si quis nec quæstio.
ff. de quæstionib. num. 153. Hic verò canon requirit duos testes legitimos: igitur necessum
erit probare, testamentarios testes idoneos,
optimos, & ab omni suspicione alienos esse.
Veruntamen ego ab hoc intellectu planè
discedo, quippè qui sciam ex frequentissima
omnium traditione, in
testamẽtotestamento ad pias causas iurisgentium probationem sufficere, nec
aliam qualitatem in testibus exigi, quàm
|
quæ ex ipso iure gentium insit. Hæc verò præsumitur. c. dudum. de præsum. l. cùm pater. §.
rogo. ff. de lega. 2. gl. in c. 1. de scruti. gl. in l. fi. ff.
quod met. cau. tex. in l. omnimodò. C. de inoffic. testamen. maximè in testibus, qui legitimi
præsumuntur: si aduersus eos nihil obiectum
sit. c. præsentium. de testib. c. testimonium. gl.
in c. 1. eod. titu. l. si quis testibus. & in Authen. si
dicatur. C. eodem titul. Vnde etiam si legitimos testes eos hîc accipiamus, qui ex lege nullum patiantur defectum, præsumptio adhuc
locum sibi vendicat, vt donec contrarium probetur, eos legitimos esse censeamus. Non obstat quod Paul. Parisi. assumit ad probandam
eius interpretationem, id enim potest pluribus modis tolli. Sunt sanè qui contrariam sententiam sequantur: nèmpe Ioannes de Ligniano, Franciscus à Ramponibus, & Barbat. in c.
tertio loco. de probationib. penult. fol. Curt.
in tractatu de testibus. conclus. 35. idem Curt.
consi. 55. colum. 4. Felin. in c. cùm Ioannes. de
fide instrum. nume. 44. quorum opinio ex inferius dicendis quandoque constabit.
Secundò respondeo, communem sententiam intelligendam esse in statutis, non autem
in Iure communi, quòd testes requirat optimæ opinionis: nam in statutis prædicta verba
sunt accipienda in sensu, quem Angel. & cæteri probant, vt aliquid additum sit legi communi: ita Alciat. dicto numero 9. & est ex mente
omnium, qui hanc quæstionem attingunt.
Tertiò, adhuc in statutis opinor non esse
communem sententiam seruandam, si vtantur pisa statuta verbis huius cap. quoniam testes legitimi censentur, qui ex l. admittendi
sunt ad testimonium. argum. l. legitima. ff. de
pact. quilibet autem testis præsumitur à lege
idoneus & legitimus, vt dixi: ergo non erit necessarium hanc qualitatem probare.
Quartò, vt veram huius quęstionis definitionem semel constituamus, proculdubio existimo Angeli opinionem non ita temerè esse
accipiendam, sed tunc demum, quando lex,
canon, vel statutum, ratione illius qualitatis,
quam exprimit, illos testes admittit, qui alioqui iure non essent admittendi: atque in hac
† specie ipse Angel. huius assertionis autor loquitur, & plerique alij, qui hactenus eius sententiam defendere sunt conati: nempe Imola, & Hippol. Nec in hoc casu erit satis allegare
præsumptionem iuris, nisi qualitas ista probetur, ex mente Angel. & sequacium: cùm ius
nōnon
præsumat hanc qualitatem: licet contrarium
notetur in dict. tract. de testib. nume. 396.
Hæc verò constitutio non
† admittit duos
tantùm testes, alioqui non sufficientes, ex eo,
quòd habeant hanc qualitatem probatissimæ
vitæ, integræ famæ, & opinionis: sed fauore pietatis, cuius causa testamentum factum fuit, ac
denique ista qualitas non est præcisè probanda, cùm non fuerit causa inducens Romanum Pontificem ad huius capitis decisionem. Sic
cùm Iurisconsultus in l. Lucius. ff. de testam.
milit. requirat in vltima militis voluntate probationes legitimas, Accurs. eas interpretatur,
quæ ex duobus testibus constent, & actibus
humanis communes sint. idem Accursius in
l. milites. C. de testament. milit.
Ex quo sextus ad id ist. text. constat intellectus, vt planè legitimos testes in testamento
ad pias causas exigamus, omissa Iuris ciuilis
solennitate, iurisgentium probationem secuti, adiunctis ei qualitatibus, quas iura Pontificia communi omnium actuum testimonio addiderunt. Hîc etenim colligitur, hos duos testes ita integræ fidei esse oportere, vt communi probationi Iure Canonico sufficiant: quod
colligi poterit ex notatis in c. testimonium. de
testib. & ex alijs Iuris Canonici locis. quam interpretationem à dict. gloss. l. Lucius. deducere libuit, quia maximè congrua est. quibus addo Corne. consi. 166. volum. 3.
Septimus huius capit. intellectus erit,
† vt
pietatis causa valeat testamentum imperfectum respectu solennitatis, non tamen imperfectum respectu voluntatis. Cuius rei exemplum præmitto. Testator graui affectus morbo disposuit plurima circa
propriũproprium testamentum, dicens ita velle testari, & cùm esset notarius vocandus, & testes, coram quibus illa omnia testator rata, & firma censeret, vti proprium testamentum: iusserat enim ipse, aut animo destinauerat vt notarius, & testes vocarentur, quò actus ille solenniter ageretur:
tādemtandem
ante hanc ipsius voluntatis perfectionem,
mortem obijt ipse testator. Respondit Oldra.
consil. 119. etiam quoad legata pia hanc dispositionem effectum non habere. idem Alber. in
l. hac consultissima. §. si quis autem. C. isto tit.
Barb. hîc, num. 24. Ancha. in c. 2. nu. 10. & in c.
præcedenti. q. 9. Imol. consil. 91. Anani. consil.
57. Paul. Cast. consil. 101. idem consi. 451. vol. 2.
Deci. in c. 1. num. 15. de fide instru. Ias. in consil.
196. lib. 2. Guid. Pap. consi. 55. Guliel. Benedi.
in c. Raynutius. verb. testamentum. 1. num. 71.
Paul. Parisi. consi. 24. volum. 3. num. 11. Roderi.
Xuares in l. quoniam in prioribus. C. de inoff.
testam. in vltima parte. q. 4. quorum opinionem sequuntur eam dicentes communem esse Aretin. in l. si is, qui. col. 2. ff. isto titu. expressius Ias. consi. 155. colum. 3. volum. 4. Dec. consil. 159. & consil. 488. idem notat Paulus Castr.
consi. 307. volum. 1. Thomas Grammati. decis.
62. & Nicolaus Boërius decis. 93. colum. vlti.
explicat eandem sententiam Carolus Ruinus
consil. 1. 2. volum. numer. 21. & sequenti. idem
Paul. Paris. consi. 146. volum. 4. nec ab hac opinione est in praxi recedendum, secundum
eundem Carolum Ruinum, consil. 7. numer.
8. volum. 3. & probatur isthæc opinio in l. fideicommissa. §. quoties. ff. de legat. 3.
Quoties, inquit Iurisconsultus,
quis exemplum testamenti
|
præparat, & prius decedit, quàm testator, non valent, quasi ex codicillis, quæ in exemplo scripta sunt, licet verba fideicōmissifideicommissi scripta habeant. Item, ad idem
est egregia Iurisconsulti decisio. Ex ea, inquit, scriptura, quæ ad testamentum faciendum parabatur, si
nullo iure testamentum perfectum esset, nec ea, quæ
fideicommissorum verba haberent, peti posse. l. ex ea.
ff. isto titu. Accedit præterea Azonis sententia,
qui existimat, contractum minimè perfectum
esse, quando contrahentes ab initio voluerunt per notarium illam conuentionem ad
publicam scripturam redigendam esse: quod
Accursius retulit, in l. contractus. C. de fide instrumen. & licet Azonis opinio non sit à Docto. recepta, eam tamen adducimus, quia expressim probatur Regia l. sexta, titulo quinto,
parte quinta.
Octauus intellectus dictat,
† hanc constitutionem procedere, quando testamentum esset perfectum ratione voluntatis, quoad legata pia, licet quoad cætera legata voluntas manserit imperfecta: animo siquidem deliberato
coram idoneis testibus, non cogitans, nec intendens aliam solennitatem adhibere testator incepit condere testamentum: & cùm pietatis causa aliqua legasset,
velletq́;velletque alia disponere, mortuus est: ex hac voluntate deberi pia
legata adnotauit Bart. in l. in testameto. ff. de
fideicommis. libert. Abb. in capit. 1. notab. 3. &
ibi Barba. de succes. ab intest. Alexand. in d. l.
hac consultissima. §. ex imperfecto. C. isto tit.
Imol. in l. si quis. 2. colum. ff. eod. Ias. in dicto
consi. 155. 4. volum. Deci. dicens hanc opinionem communem in dicto consil. 159. colum.
2. quasi hoc ipsum fauore pietatis sit
inductũindicutum.
Obstat tamen huic opinioni tex. in d. l. si quis.
Si quis, inquit,
cùm testamentum faceret, hæredibus primis nuncupatis, prius quàm secundos hæredes
exprimeret, obmutuisset, magis cœpisse eũeum testamentum facere, quàm fecisse. Varus digestorum libro primo Seruium respondisse scripserit, itaque primos hæredes ex eo testamento non futuros. Labeo tunc hoc
verum esse existimat, si constaret voluisse plures eum,
qui testamentum fecisset, hæredes pronunciare. Ego
nec Seruium puto aliud sensisse. Hactenus d. l. vbi
gl. communiter recepta idem esse ait in testamento facto inter liberos. & esse hanc opinionem communem fatetur Corne. consil. 49.
vol. 1. 2. colum. & in dicta l. si quis. Areti. dicens
idem esse in testamento ad pias causas. Ego à
priori sententia non discedo, cùm maioris sit
priuilegij pia causa, quàm inter liberos dispositio, extra portionem legitimam eis iure debitam. Bartol. in l. 1. C. de sacrosanct. eccle. numer. 74. Abb. in d. c. 1. Alexand. in l. pactum
quod dotali. C. de pact. fi. colum. Vnde quamuis sit vera opinio glos. in dicta l. si quis. quam
in d. §. ex imperfecto. sequitur Ias. post alios
col 2. non erit confestim falsus hic octauus intellectus. Quinimò eleganter consulendo tractat Paul. Castrens. consil. 307. volum. 1. esse perfectum testamentum ratione solennitatis,
si testatore dictante scriptum sit, & ad finem
deductum coram sufficienti testium numero,
ad id vocatis ipsis testibus, licet totum testamentum simul non sit lectum coram eisdem.
& subdit ipse Paul. hoc testamentum
† ita repertum in protocollo notarij, à quo, vt à notario scriptum fuit testatore dictante, posse in
publicam formam auctoritate iudicis redigi,
vel præsentium testium depositione publicè
iudicis
etiāetiam autoritate scribi, vt deinde fidem
faciat, etiamsi ab initio per nuncupationem
absque notario factum fuerit hoc testamentum. Poterat enim
absq;absque scriptura vltima hæc
voluntas probari ex sola nuncupatione testatoris coram testibus facta. Igitur nihil refert,
coram ipsis testibus lectum non fuisse id testamentum. Ea namque lectio requiritur, quando absentibus testibus scriptum fuit testamentum: non autem quando ipsis testibus ad id
vocatis scripta fuit vltima voluntas, quod ipse
Paulus explicat.
Oportet tamen expendere, an vera sint ea,
quæ in præfato responso continentur. Ex eo
manifestè apparet, non esse necessarium, testamentum dictante testatore scriptum coram testibus legitimis, iterum ipsi testatori, &
testibus legi, quando actus ipse testandi à testatore perfectus ita fuit, vt nihil ei addere
tunc proposuerit: nec eiusdem actus probatio scriptura fit, sed ipsorum testium depositione. quod præter Paulum notant Alexand.
in dict. §. ex imperfecto. nume. 3. Andreas Pisanus, & Nicolaus Neapol. in dict. l. fideicommissa. §. quoties. Carol. Ruin. consil. 1. num. 22.
idem consi. 12. nume. 15. & sequen. vol. 2. sensit
Paul. Castren. in consi. 75. volum. 1. in responsione ad d. l. fideicommissa. §. 1. Cuius verba retulimus superiùs in præcedenti intellectu.
Nam ille §. procedit eo casu, quem ibi notauimus. Vel aliter potest intelligi, vt procedat,
quando testator ipse rogauit notarium, eumq́ue vocari fecit ad scribendum testamentum:
tunc enim donec scriptum testamentum lectum fuerit coram testatore, & testibus, imperfecta est eius voluntas, & ideò nec testibus probari poterit, cùm ex lectionis defectu præsumatur voluntatis imperfectio. ex Bald. in Authen. quod sine. C. ist. ti. Paul. in d. l. si quis. quorum sententiam sequitur, dicens communem
esse Caro. Rui. cons. 1. vol. 3. nu. 21. tex. optimus
in l. hac consultissima. §. at cùm humana fragilitas. C. qui test. face. poss. idem ipse Carol. notat consi. 12. ad fi. 2. vol. Ego tamen fateor illam
esse frequentiorem sententiam, qua probatur
à Doct. publicum notarij instrumentum vt fidem faciat, legi oportere ipsis testibus, & contrahentibus, postquam scriptum sit, etiam eisdem præsentibus: & ita præter proximè citatos asserunt Ioan. Andre. in Speculo. titul. de
instrumen. edit. §. ostenso. versic. illud. nume.
|
15. in additione incipienti, verior est. Anto. nume. 12. Abb. num. 3. Feli. num. 17. & Dec. num.
14. in cap. 1. de fide instru. idem Abb. in c. cùm
P. tabellio. eod. titu. num. 4. Barto. Bald. & alij
in d. l. fideicommissa. §. quoties. Bald. in l. statutis. C. de senten. ex breuicul. recit. idem in l.
1. numer. 21. C. de fide instru. & iure hast. fis. lib.
10. Lanfran. Orianus in cap. quoniam contra.
§. de interlocutorijs. num. 14. idem cautum est
in pragmaticis huius regni sanctionibus, folio
166. & idem statuit Maximilianus Cæsar, apud
Germanos, in quadam constitutione, quę continetur Tomo primo artis notariatus, pagin.
116. pro qua opinione à Doct. adducitur text.
in d. §. quoties. qui minimè id probat, cùm ibidem actus imperfectus fuit, non ex defectu lectionis, sed quia scriptura ad testamentum parabatur ante eius contestationem, id est, prius
quam testes scirent quænam esset voluntas testantis: nec enim ipsis præsentibus testator
scripta dictauerat. Sic etiam eodem pacto loquitur Imperator in d. §. at cùm humana fragilitas. atque eadem ratione in d. l. si quis. testamentum fuit imperfectum,
nōnon ex eo, quòd
semel testibus præsentibus, & intelligentibus
scriptum, coram eisdem lectum non fuerit:
sed quia nondum eius ordinationem testator
perfecerit, vt ex eo textu constat. Nec Accursius in dict. §. quoties. communem opinionem
probat: quippè qui sentiat, satis esse testamentum à tabellione scriptum fuisse præsentibus
testibus & intelligentibus, quid notarius ex
voluntate testantis scriberet, multò minus coadiuuat eandem opinionem tex. vbi Bart. notat in l. contractus. C. de fid. instru. nam paulò
pòst dicemus qualiter id intelligatur. Vnde
hac in controuersia sequor frequentissimam
omnium opinionem, eamq́ue Regia sanctione probatam, non ex eo, quòd ante scripturæ
lectionem actus sit imperfectus quoad agentis voluntatem: sed ob defectum huius solennitatis, quæ seruanda est ob publicam vtilitatem, nempe, vt fraudes tabellionum euitentur, vt certior sit
eorũeorum publica fides, & ita communem sententiam intelligo quidquid alij
pro eius intellectu scripserint. Verùm, ne quæstio ista, quæ obiter se huic examini obtulit, ex
autorum perplexo catalogo, obscuram habere apud me decisionem videatur, statim assertiones sequentes subijcio.
Prima equidem asserit, testamentum nequaquam probari per scripturam à notario dictante testatore, & testibus præsentibus ordinatam, si post ordinationem lecta non fuerit
testatori, & testibus, quam cōclusionemconclusionem communem esse constat ex his, quos adduximus
superiùs: & procedit hæc sententia, etiam in
contractibus, cæterisq́;cæterisque actibus, qui geruntur
à tabellionibus: quod prædicti Doct. fatentur.
Nec quidquam refert, an is actus necessariò ac
præcisè scripturam exigat: nam vtcunque sit, vbi fit alicuius actus instrumentum ad eius
probationem, oportet id legi testibus, & ipsis
eundem actum agentibus, vt postmodum fides instrumento adhibeatur, licet is actus non
esset necessariò per scripturam conficiendus,
Decio auctore in d. c. 1. de fide instrum. nume.
14. & idem sentiunt ferè omnes, qui communi opinioni adhærent. tametsi Abb. in dict. c. 1.
num. 3. & Felin. ibi: num. 17. & idem Abb. in c.
cùm P. tabellio. eo. ti. existiment, instrumentum integram fidem habere, quamuis semel
coram contrahentibus & testibus scriptum,
minimè fuerit eisdem lectum, si is actus pręcisè ad eius valorem scripturam non exigat. Quibus apertissimè præter alia obstat Regia constitutio, cuius paulò antè meminimus. Illud
verò non est omittendum, minimè præsumi, à
notario lectum fuisse instrumentum testibus,
& contrahentibus, vt notat Feli. in d. c. 1. num.
17. Bald. in dict. l. fideicommissa. §. 1. idem in l. si
quis. ff. de testam. l. quæcunque. §. vlt. ff. de publi. in rem actio. idem præmittunt omnes, qui
communem opinionem sequuntur, nisi in instrumento dictum fuerit à notario. Actum coram me, & testibus infrascriptis: tunc enim ex
his, vel similibus verbis, ex quibus perfectio actus colligitur, præsumitur lectũlectum fuisse instrumentum illud, ex eodem Bal. in dictis locis. &
in Auth. quod sine. C. isto tit. & ibi Doct. Bart.
in l. sciendum. colum. vlti. ff. de verbo. obligat.
quem Doct. ibi sequuntur. idem Bart. in d. l. si
quis. Ias. in l. si ita scriptum. col. 3. ff. de leg. 1. dicens idem pręsumi ex sigillo tabellionis eidem
scripturæ apposito, post Bald. in l. 1. C. de fide
instrumen. & iure hast. fisc. libr. 10. numer. 22.
Hac ergo prima conclusione pręnotata manifestum est, non esse omninò verum id quod ex
Paul. Castrens. adnotauimus. in versicul. quinimò.
Secunda conclusio. Testamentum à notario ex voluntate testatoris coram legitimis testibus scriptum, omninò inter liberos, & eorum fauorem per eam scripturam probatur,
licet lectum non fuerit ipsi testatori & testibus. argu. §. ex imperfecto. l. hac consultissima.
C. isto titul. vbi Ias. in hac specie 2. col. probat
hanc conclusionem. hic enim actus perfectus
est, nec testator obijt dum ageretur ante perfectionem: tantùm igitur deficit solennitas illa
lectionis, quæ præcisè inter liberos non est exigenda. idem notant Bart. in d. l. fideicommissa. §. 1. Anani. consil. 57. Ias. consil. 61. volum. 1.
idem consil. 155. volum. 4. quorum opinio ex
eo etiam probatur, quòd prædicta scripturæ
lectio ad solennitatem pertinet, vt modò dicebam. Sunt tamen qui contrariam conclusionem potius sequantur, quos Deci. refert, &
sequitur consil. 488. nume. 15. versi. præterea.
Ipse tamen eodem numer. versicu. non obstat,
hanc secundam conclusionem probauerat.
In quo est aduertendum, nos id, quod in hac
|
parte asserimus, intelligere eo casu, quo actus
ad finem vsque deductus fuit, nec in futurum
à testatore suspensus. Idem id opinamur verum esse in scriptura à notario scripta ipso testatore dictante, vel ex eius voluntate, ipsis etiam testibus præsentibus, quibus rationibus
ab alijs Doctorum assertionibus, quæ in contrarium adduci poterunt, nostra hæc omninò
distinguitur. Quo fit, vt plerique ex nostris ex
confusione hallucinentur.
Nec illud omittendum est, satis esse constare ex ipsa scriptura, & testimonio notarij, id
scriptum fuisse ex voluntate testatoris, vt in cæteris contractibus, & actibus similibus præsumitur. Nam quod Ias. in d. consi. 155. ad finem,
ex aduerso allegat, nihil obstat. Id enim procedit ad probandam commissionem ipsi notario à iudice factam, vt aliquod officium exerceret: tunc enim nōnon probatur hæc commissio
ipsiusmet notarij testimonio. Bald. in l. iurisiurandi. colum. 3. C. de testib. cuius opinio communis est, secundum Ias. in d. consi. 155. Dec. in
c. quoniam. num. 45. de proba. & in consi. 160.
col. 4. & in praxi seruanda, secundum Guido.
Pap. decis. 126. Sed quoad probandum, vel pręsumendum tabellionem contractum ex voluntate contrahentium scripsisse, eius testimonio fides exhibetur. ex glo. & Bald. ibi in d.
l. iurisiurandi. tex. in l. si quis decurio. C. de fal.
& id passim Doctor. fatentur. Maximè Iasonis
obiectio tollitur ex eo, quod Bald. opinio communis in d. l. iurisiurandi locum habet, quoad
commissionem generalem alicuius officij, nōnon
quoad commissionem actus alicuius particularis: ea etenim probatur eiusdem notarij testimonio, vt scribit Deci. consil. 42. colum. 2.
post Areti. consil. 39. colum. vlti. & Bart. in l. ex
sententia. ff. de testam. tut.
Tertia conclusio. Nihil refert, non esse lectum testamentum à notario iussu testatoris
scriptum coram testibus, si per legitimos testes testantis nuncupata voluntas probetur.
Nam si scriptura ad probationem non adducitur, minimèvideo cur sit tractandum de eius
solennitate. Et ita hanc opinionem veram esse
existimant Paul. Castren. Nicol. Neapo. Andr.
Pisa. Alex. & Caro. Ruin. quos expressim nuncupauimus superiùs, versic. quinimò, & versic.
oportet. quibus suffragatur glos. in l. hac consultissima. C. qui testa. facere poss. §. sed quia.
dicens, testamentum à notario iussu testatoris
scriptum coram sex testibus, per eam scripturam non probari, cùm imperfecta & minus solennis sit vnius testis defectu: posse tamen probari per eosdem testes, & notarium, qui integrum testium numerum facit. quam glos. Docto. communiter sequuntur, vt asserunt nouiores ibi, & Caro. Rui. d. consi. 1. volum. 2. nume. 12. ad idem l. Domitius Labeo. ff. isto titu.
Nec oberit huic tertiæ conclusioni, quod opinantur quidam eam reprobantes, & maximè ipse Caro. parum sibi constans in d. cons. 1. volum. 2. nu. 21. & in d. consi. 12. volu. 2. nempe testatorem, qui notarium ad scribendum testamentum vocauerit, eum animum, & eam voluntatem habere, vt nolit ipsum actum perficere, nec perfectũperfectum censere, donec tabellio eam
scripturāscripturam ipsi testatori & testibus legerit: Hæc
enim ratio falsa est ex Cyno, Paul. Castren. &
alijs in l. hac consultissima. §. per nuncupationem. C. isto tit. ex quibus vel admittenda non
est hæc argumentatio. Testator notarium ad
testamentum scribendum vocauit, ergo necessariò scriptura mita exigit, vt aliter testari noluerit, vel procedit, vbi ex certis quibusdam
coniecturis, vel expressè constat hanc fuisse voluntatem testatoris, non aliter testari, nec perfectum censere testamentum, quàm per scripturam à notario in forma publica confectam
& ordinatam. l. contractus. & ibi Barto. & alij.
C. de fide instrument.
Nonò, ex præmissis deducitur, legata pia
valida esse, si relicta sint in eo testamẽtotestamento, quod
coram duobus testibus dictatum fuit, & scriptum iussu testatoris, qui aliam solennitatem
non prædixerat, tametsi lectum coram testibus non fuerit, præmoriente testatore. quod
erga liberos notauit Anani. consi. 57. in fin. &
Ias. in d. §. ex imperfecto. 2. colum.
Decimò, ex ratione
† huius text. apparet
verum esse quod Bar. scribit in l. fideicommissa. §. 1. ff. de lega. 3. & in l. si is qui testamentum.
ff. isto tit. dicens vltimam voluntatem propria
ipsius disponentis manu scriptam, ita, vt hoc
dubium non sit, quoad liberos seruandam esse, etiamsi non sit coram testibus, aut notario
nuncupata: atque idem erit in legatis pijs, sicuti existimant secuti Barto. opinionem, Corne. in Authent. quod sine. per text. ibi. C. isto
tit. Deci. & Ias. in dictis consilijs. Zasius cons. 6.
num. 25. vol. 1. Alex. in d. §. ex imperfecto. idem
Alexand. consi. 4. col. 3. volu. 7. Imol. & Areti.
dicens hanc opinionem esse communem in d.
l. si quis. colum. 2. optimus tex. in l. fin. C. fami.
ercisc. qua in re præ cæteris vltimam hanc assertionem à præcedentibus distinxit eleganter Corne. in d. Authent. quod sine. vbi sensit,
illam constitutionem habere locum in legatis
pijs, vt modò diximus, eum, & alios citantes:
tametsi contrarium notauerint Ias. in d. Authen. quod sine. Areti. consi. 64. col. pen. Alex.
cons. 76. col. vlti. 3. vol. quorum opinionem sequitur dicens communem esse Socinus iunior consi. 189. num. 74. volu. 2. quibus maximè
suffragatur tex. in Authen. de testa. imperfect.
§. si autem. quo fit, vt mallem ipse huic opinioni, quàm præcedenti subscribere, ni fauor piæ
causæ à præcipiti iudicio auerteret.
Glossa vltima egregiè probat legata
† pia
posse etiam coram iudice ecclesiastico peti ab
ipso hærede Laico ex verbis huius cap. quod
notant Abb. Imol. & Barbat. hîc, 2. colum. ad|
uersus Ancha. in qua controuersia non oportet immorari: cùm causa pia sit tractanda, iuxta iuris Pontificij constitutiones, & ideò nimirum si eius cognitio & definitio ecclesiasticis iudicibus iure competat.
EX CAPITE RELATVM,
IN SECVNDO.
SVMMARIVM.
-
1 Appellatione bonorum an veniant iura & actiones.
-
2 Bona acquisita per Clericum ex reditibus ecclesiæ, an successori in ecclesia sint restituenda.
-
3 Bona quæsita per Episcopum occasione Ecclesiæ,
cui competant, Canonicorum collegio, an successori in dignitate.
-
4 Verus huius cap. sensus, in versic. licet.
CAPVT, RELATVM,
in secundo.
PRIMO colligitur ex hoc
† capite, bonorum appellatione mobilia & immobilia comprehendi. l.
bonorum. in 1. ff. de verb. signi. Et
quamuis iura & actiones non veniant nomine bonorum mobilium, nec immobilium, sed constituant tertiam bonorum
speciem ab his
distinctādistinctam. l. a diuo Pio. §. in venditione. ff. de re iudic. l. quam Tuberonis. §. vlti. ff. de pecul. Abb. in c. nulli. de reb. eccle. non
alienan. Ias. in d. §. in venditione. 2. col. idem in
l. stipulatio hoc modo, ad finem. ff. de verbor.
obliga. idem in consil. 194. & consil. 65. 1. volu.
dubio 4. Deci. consi. 114. & consi. 653. Andre.
Tiraq. in l. si vnquam. C. de reuo. dona. verbo,
bona, nume. 7. tamen appellatione bonorum
simpliciter sine illa adiectione, mobilium, aut
immobilium, iura, nomina debitorum, & actiones veniunt. l. nomen. C. quæ res pig. oblig. pos. d. l. bonorum. §. vltimo. l. 1. C. de vsufr.
l. princeps bona. ff. de verb. signifi. l. 1. §. vtrum.
ff. si quid in frau. patr. l. si legatus. §. si quis bona. ff. ad Trebel. Tiraq. dict. nu. 7. & ideò non
tantùm bona mobilia, vel immobilia per Clericum ex reditibus ecclesiæ acquisita, sed & nomina atque actiones ipsi ecclesiæ competunt.
Abb. & Doct. hîc
cōmunitercommuniter: quod etiam constat ex hoc c. dum dicit,
bona quæcunque, adiunctis quæ notat Alcia. in l. mouentium. ff. de verbor. signifi. Roma. in l. ad tempus. §. 1. ff. de vsuca. Hipp. in l. vnius. §. cognitorum. ff. de quæst.
nu. 26. Vnde diffiniri poterit quæstio illa quotidie contingens, an obligatis omnibus bonis
mobilib. & immobilibus, iure hypothecę, obligata etiam censeantur iura, & actiones. Nam
sub generali
bonorũbonorum hypotheca, iura & actiones continentur. l. nomen. C. quæ res pig. oblig. poss. attamen appellatione bonorum mobilium, & immobilium, etiam in materia hypothecæ, iura & actiones non comprehenduntur. l. à diuo Pio. §. in venditione. vbi Bar. & Ias.
ff. de re iud. latè Ant. Fanem. de pign. 2. memb.
2. par. num. 9. quòd si omnia bona mobilia, &
immobilia fuerint iure pignoris obligata,
idẽidem
respondendum fore videtur ex Bart. in l. Centurio. num. 17. ff. de vulg. & pup. consi. 50. Deci. in d. consi. 414. Corne. consi. 6. libr. 4. Contrarium autem quibusdam placet propter dictionem
omnia, quam ferè in præsenti materia
Bart. considerat in l. quintus. in 1. §. argento. ff.
de auro & argen. leg. atque ita in specie, quam
tractamus, respondit Carol. Molin. in Alexan.
consil. 45. numer. 8. libr. 1. idem colligitur ex
Alcia. in dicta l. mouentium. & Roma. in dict.
l. ad tempus. §. 1. de vsucap. expressim ferè hoc
ipsum voluit Guliel. Bened. in cap. Raynutius.
verbo, cætera bona. numer. 8. isto tit. quorum
opinio etiam si minimè placuerit Tiraquello,
lib. 1. de retract. §. 1. glos. 7. numer. 20. qui multa hac in quæstione ad vtriusque partis probationem adducit: mihi sanè satis applaudet ob
communem vsum loquendi, secundum quem
iam ferè receptum est, quòd hæc clausula,
omnia bona mea mobilia, & immobilia, ex mente contrahentium ad iura & actiones extendatur: siquidem & Oldrad. consi. 219. ob vsum communem existimat appellatione bonorum mobilium & immobilium, iura & actiones contineri, vbi is vsus hoc obtinuerit.
Item, probat hic tex. secundum
† Abb. &
Doct. hîc, acquisita per Canonicum post eius
obitum pertinere ad Canonicorum collegium, etiamsi ex bonis communibus illi Canonico defuncto fuerint separatim bona quædam designata, vnde sumeret sibi necessaria ad
victum, vestitum, reliquosq́ue vsus: acquisita
verò per alium Clericum habentem beneficium extra congregationem, seu collegium, successori dantur, vt ea bona dispenset, ac distribuat, sicuti alia bona Ecclesiæ. Idem probat
tex. in c. præsenti. de off. ord. in 6. extrauagans
constitutio Ioan. 22. suscepti. tit. de elect. quæ
iterum repetitur, tit. ne sede vacant. inter communes: quibus in locis tractatur de consuetudine, quæ alijs, quam successoribus bona, &
reditus ecclesiæ vacantis concedit.
Gloss. hac in parte quærit, quid de
† acquisitis per Episcopum? &
respōdetrespondet, ea bona cum
fructibus vacantis dignitatis futuro successori reseruanda: quod Docto. hîc concedunt: &
probatur in c. quia sæpè. de elect. li. 6. & in Clemen. statutum. de elect. qua constitutione etiam cauetur,
emolumẽtumemolumentum iurisdictionis, quæ
Canonicorum collegio sede vacante competit, nihilominus futuro Episcopo esse
seruandũseruandum, deductis
tamẽtamen expensis necessarijs ad exercendam illam iurisdictionem: sicuti in eadem
cōstitutioneconstitutione expressum est. & ibi tradunt Cardin. Imol. & Bonif. Ex quo infertur, Canoni|
corum collegium teneri ad reddendam rationem nouo Episcopo de reditibus Ecclesiæ vacantis, & ob id oportere inuentarium ab ipsis
Canonicis fieri. Archid. & Ioan. Andr. in c. generali. de electio. libr. 6. Francis. Pauinus de
potest. cap. vacante sede. 2. part. princ. 8. quæst.
Anto. Rube. consil. 131. colum. 2. optimus text.
in c. charitatem. 12. quæst. 2.
Eadem glos. tractat de bonis Archidiaconi, quæ tamen est ita intelligenda, vt hæc bona
Canonicorum collegio competātcompetant, si ex bonis
communib. cōgregationiscongregationis fuerit deducta portio illa bonorum, quæ Archidiaconi dignitati
diuisim est concessa: alioqui si aliundè quàm
à collegio Canonicorum obuenerunt bona
huic dignitati, per Archidiaconum quæsita futuro successori sunt reddenda. Abb. & cæteri
Doct. hîc per hunc textum.
Præterea est aduertendum
† ad huius canonis decisionem, in versi. licet autem. nam ex
ea apparet, posse Clericum titulo vltimæ voluntatis, non tantùm actus inter viuos ex reditibus Ecclesiæ & bonis causa Ecclesiæ acquisitis, moderatam quantitatem in vsus pios erogare, & elargiri his, qui ei seruitia præstiterunt, si hoc sit consuetudine inductum: id igitur, quod Clerico permittitur Iure canonico,
titulo & ratione actus inter viuos in c. ad hæc.
ist. tit. potest ei consuetudine concedi vltimæ
voluntatis titulo, secundum Barb. hîc tametsi
Hosti. Card. & Imol. existiment nihil in hoc c.
sanciri diuersum ab statutis in d. c. ad hæc.
Cæterùm, de consuetudine quæ Clericis
liberè permittit testari, & disponere de reditibus ecclesiæ, hîc dicere supersedemus: cùm latè id tractauerimus in c. cùm in officijs. isto titul. vbi reliqua examinauimus, quæ subseruiunt huius tex. interpretationi.
Gloss. verbo, congruam. est recipienda in
parte prima, & intelligenda in dubio: nam si
constare possit quid sit cuiusque Ecclesię causa acquisitum, id erit eidem Ecclesiæ adiudicandum, non autem diuidendum, quod Abb.
& Doct. hîc fatentur communiter. & probatur
in cap. 1. isto titu. & ex his, quæ ibi notauimus.
Ex capite, Cùm tibi.
SVMMARIVM.
-
1 Captatoria voluntas, quæ sit & vnde deducatur,
ex communi Doctorum interpretatione: et quæ
aduersus communem. 2.
-
3 Legatum an possit fieri nutu.
-
4 Hæres an possit nutu institui, & quid si testator respondeat ad alterius interrogationem.
-
5 Testamentum an possit referri ad scripturam, quæ
tunc coram testibus non legitur.
-
6 Pietatis causa potest hæres institui nutu.
-
7 Testamentum quando possit in voluntatem alterius conferri.
- 8 Intellectus ad l. Senatus. §. legatum. ff. de leg. 1.
-
9 Intellectus ad l. fideicommissa. §. si fideicommissum. ff. de lega. 3.
-
10 Jntellectus huius c. & Taurinæ legis 32.
-
11 Electio hæredis incerti ex certis committi alteri
potest.
-
12 Hæredis institutio pietatis causa, potest in liberam alterius voluntatem conferri.
-
13 Captatoria voluntas an permittatur pietatis causa, & an possit ex consuetudine, aut statuto induci.
-
14 Pauperum hæredum institutio incerta, an valeat,
& qualiter sit intelligenda.
-
15 Legatum dotis potest in alterius voluntatem
conferti.
SOLET hæc Romani Pontificis
responsio difficilis admodum videri, non alia ratione, quàm quòd
Iuris ciuilis receptissimis principijs aduersetur. Vnde, quo vtilius
eam explicemus, ipsam rem ab exordio repetamus. Est sanè captatoria
† voluntas illa, quæ
in voluntatem alterius confertur, vt, instituo
hæredem Sempronium, si Titius voluerit, aut
instituo hæredem eum, quem Titius voluerit.
Item, illa dicitur captatoria voluntas, quæ fit
sub spe reciprocæ voluntatis: sicuti si quis instituat hæredem Titium, si Titius ipsum hęredem itidem instituerit. glos. in l. captatorias.
C. de testam. milit. quem Doct. ibi approbant
communiter, maximè Paul. Castren. & Ias. nu.
5. ex eo quòd captare sit, aucupari hæreditatem alterius donis illecebris, aut spe
maiorũmaiorum.
l. si maiores. C. de transact. l. illæ institutiones.
ff. de hæred. insti. verisimile enim est ita testantem, alium captare his illecebris, vt ipsum hæredem instituat, aut legato remuneretur. Hoc
verò hominum genus improbissimum existimatum à veteribus fuit, quod constat ex Plinio iuniore, Martiale, & Luciano, maximè in
dialogo Cnemonis & Damnippi. quibus citatis hanc vocis huius deductionem adnotauit
Alcia. lib. 2. parerg. c. 31. Et hæc quidem deductio conuenit rationi, quam huius prohibitæ
captatoriæ voluntatis, tradunt Barto. Paul. Alexand. & Ias. in l. cùm donationis. C. de transactio. idem Ias. in dicta l. captatorias. nu. 9. dicentes à Iure ciuili improbari vltimam voluntatem, quæ fiat, vt alter inducatur ad legandum, vel instituendum, spe præmij: cùm improbum visum fuerit legumlatoribus ita retia parari ad aliorum adipiscendam hæreditatem, aut legatum, nec libera sit præmissa vltima voluntas, sed coacta ex captione ambitiosa prioris testamenti. Ex quo apparet, non esse
captatoriam voluntatem vltimam, in qua duo
se inuicem hęredes instituant simpliciter affectionis potius, quàm mutuæ nuncupationis
|
causa, de quo extat Nouella Valentiniani prima. titul. de testam. in Codice Theodosiano.
notauit Alcia. dict. c. 31. & idem in l. licet. C. de
pac. probat idem elegans tex. in l. captatorias.
ff. de hære. insti. vbi inquit Iurisconsultus,
Captatorias institutiones non eas esse, quæ mutuis affectionibus iudicia prouocauerunt. Ego verò in nominis significatione ab Alciat. minimè dissentio, ei tamen nec Accursio, & sequacibus in d.
l. captatorias. C. de testam. milit. nec Panorm.
Barb. & cæteris hîc
† consentio: dum frequentissimè opinantur, captatoriam voluntatem
esse eam etiam, quæ præuia conditione in alterius voluntatem & consensum conferatur. Est
etenim captatoria voluntas diuersa ab ea, quæ
ex alieno & simplici, ac libero iudicio pendet:
siquidem propriè captatoria institutio est illa,
quæ fit sub institutionis legatiuæ conditione,
quæ ex alterius, nempe hæredis instituti, aut
legatarij testamento pendet, cuius hæc est formula.
Qua ex parte Titius me hæredem instituerit, ex parte mihi hæres esto. dict. l. captatorias. l.
1. ff. de his, quæ pro non script. hab. Constantinus Harmeno. libr. 5. epitomes titul. 8. tendit, siquidem hæc institutio ad captionem alterius, ita vt secuta hæredis institutione ab altero facta, captiosus & fallax testator propriam voluntatem omninò mutet: & ideò idem
erit, si conditio tendat ad alicuius extranei institutionem, an legatum: veluti si ita quis captionem direxerit, Titius si Mæuium hæredem instituerit, meus hæres esto. l. illæ. ff. de hęred. insti. & Constant. in dicto titu. 8. Vnde illa
non est captatoria voluntas, secundum eum,
quæ conditionem in præteritum conceperit:
cùm nulla tunc captio proponatur, vt si dixerit, Si Titius me instituit hæredem, meus hæres esto. l. hoc articulo. dict. l. illæ. ff. de hæredi.
institu. l. mulier. in fine. ff. de condit. institu. l.
Clemens, in fine. ff. de hæredi. instit. Atque ita
sunt explicanda verba Papiniani in d. l. captatorias. dicentis, eas esse captatorias institutiones,
quarum conditio confertur in secretum alienæ
voluntatis, vt intelligamus secretum alienæ voluntatis, non voluntatem liberam, & simplicem alicuius, sed testamentum. hoc enim secretum voluntatis appellatur. in l. 3. C. de codicil. qua in re cauendum est à Carol. Rui. qui
consi. 20. volu. 2. col. 4. contendit non esse captatoriam voluntatem istam, cui hanc appellationem propriè conuenire diximus. Quòd si
institutio concepta sit, ita vt in alienum simplex arbitrium conferatur, hac quidem forma,
Jnstituo Titium hæredem, si Mæ. voluerit, aut,
instituo illum hæredem, quem Sempronius voluerit,
non est captatoria institutio, tametsi vitiosa sit
ex veterum sententia: qua
nōnon licet testatorum
iura ab alieno arbitrio pendere. l. illa institutio. ff. de hære. insti. Si enim esset hæc institutio
captatoria, Senatusconsulto potius, quàm veterum decreto esset reprobata, vt ex dictis Iurisconsultorum locis manifestum est. Est igitur maximum inter hæc discrimen, quod eleganter & diligenter ostendit Ant. Augusti. lib.
4. emendationum. c. 15. nouam esse hanc Iuris
ciuilis interpretationem opinatus, quam tamen ante ipsum Raphaël Comens. docuit in d.
l. vtrum. §. cùm quidam. col. 4. ff. de reb. dub.
idem tradit Coras. lib. Miscella. 5. c. 13. His accedat Regia l. 11. titu. 3. part. 6. quæ has vltimas
institutiones ex eo damnat, quòd in alienum
arbitrium conferantur.
Porrò, his præmissis, Bernardi Glossema
erit explicandum, quippè quod attingat huiusce capitis difficultates satis in specie. Et in parte prima notat nutu testantis
† legari aliquid
posse. l. nutu. ff. de lega. 3. quæ hoc intelligit,
quādoquando testator loqui posset, nisi superueniens
morbus ei fuisset impedimento. Ex quib. verbis falsa apparet declaratio Salyc. qui in l. & in
epistola. C. de fideic. intelligit d. l. nutu. quando testator potuisset articulatè loqui tempore
quo legatum reliquit. Secùs verò si non posset
articulatè loqui, nam tunc legatum non valeret. Hæc enim interpretatio obuiat manifestè
IuriscōsultoIurisconsulto, qui legatum factum nutu ab eo,
qui morbo impeditur loqui, censet validum
esse. Igitur idem erit, si non impediatur omninò à morbo loqui, sed tantùm articulatim. &
ita recedunt à Salyc. Alex. col. 2. Rim. & Corn.
in l. iubemus. C. isto tit. quib. in sensu consentit Ias. in l. si is, qui pro emptore. ff. de vsuca. nu.
174. licet
opinionẽopinionem Saly. perperàm retulerit.
Hæredis verò institutio non potest nutu
fieri, etiam ab eo, qui
† cessante morbo posset
loqui: debet enim hæres nominari ore testantis. l. iubemus. C. eo. ti. Paul. Cast. per tex. ibi in
l. hæredes palàm. ff. isto ti. & est communis opinio Doct. in d. l. iubemus. quæ probatur Regi. l. 6. ti. 3. par. 6. Satis enim erit, si ad interrogationem alicuius nominantis hæredem testator respondeat verbis, se ita velle. gl. in d. l. iubemus. communiter recepta, vt fatentur Cy.
Ang. & Ias. ibi. post alios col. penul. Corn. consil. 73. volum. 1. col. pen. & consi. 261. col. 8. vol.
4. & consil. 232. vol. 1. Alber. Brunus de implemen. formę. col. 2. nec libet plures auctores citare, qui hanc opinionem communem esse fateantur, cùm hoc sit expeditum cuilibet hanc
dubitationem tractanti, & id omnes frequentissimè concedant. Probatur verò hęc sententia in l. hac
cōsultissimaconsultissima. §. at cùm humana fragilitas. C. qui testamen. face. possunt. & l. nemo dubitat. ff. de hæred. insti. Et tamen intelligenda, modò cesset omnis suspicio fraudis,
timoris, & importunæ suggestionis, & constet
testatorem deliberatè voluisse testari, eademq́ue voluntate animo libentissimo consensisse, vt circa proprij patrimonij dispositionem
interrogaretur ab his, qui munus interrogandi assumpserunt. Secùs verò
dicendũdicendum est, quando testator grauiter ex morbo laborans, inter|
rogatur à notario, quem ipse
nōnon vocauit. Paul.
Cast. in d. §. at cùm humana fragilitas. Corn. in
d. cons. 73. vol. 1. Soc. cons. 20. vol. 3. idem cons.
28. col. fin. eo. vol. Alex. Corne. & Ias. in d. l. iubemus. Bart. Soc. in l. 1. §. si quis ita. col. 1. & ibi
Ioan. Crottus. ff. de verb. oblig. Alex. consil. 12.
lib. 1. & ibi optimè Carol. Mol. Nicol. Boër. decis. 35. Aymon. consil. 117. Zasius consil. 3. vol. 1.
nu 37. Carol. Rui. cons. 8. num. 9. vol. 3. Anto.
Imol. 2. col. & Barb. 3. hîc, dicentes hunc intellectum communem esse: idem notant Roma.
cons. 106. col. fin. Socin. cons. 229. col. 6. vol. 2.
& Suarez in allegat. 1. fol. penult.
Illud præterea non est omittendum, testamentum quo ad legata, validum esse, si testator coram testibus adhibitis
† solennitatib. ad
testamentum requisitis, dixerit: Ego testator,
sicuti disposui in quadam scriptura mea manu
subscripta, quæ est apud Titium, modò constet eas tabulas manu testatoris subscriptas esse. Bart. & ibi Soc. in l. si ita. ff. de condit. & demonst. quorum opinio communis est, secundum Alex. in l. ait Prætor. § fin. colum. 1. ff. de
re iudic. idem notat Anto. Rub. consil. 14. qui
eandem decisionem locum habere existimat
quo ad institutionem hæredis, idq́ue à Bartol.
colligit, dum is allegat l. hoc articulo. ff. de hæred. instit. idem Paul. in l. hac consultissima §.
per nuncupationem. C. isto tit. dum allegat l.
asse toto. ff. de hæred instit. vbi Bald. & Angel.
id expressim asserunt. & Paul. in l. hæredes palàm in princ. ff. isto tit. & probatur ea ratione,
quòd forma requisita quo ad nominatim aliquid exprimendum, exactè seruatur, si expressio fit per relationem ad certum, & minimè dubium actum. l. quoties. §. si quis nomen. ff. de
hæred. instit. Bald. in l. in minoribus. C. de his
qui. vt indig. Angel. Aret. in §. si minus. col. 19.
Instit. de actio. Franc. in c. consuluit. in 2. de appel. Sed opinionem Bart. procedere in legatis, non in hæredis institutione, dictat illa ratio, quòd forma nominatim requisita est ita in
specie seruanda, vt per relationem ad aliud seruari non possit. Bald. in l. 1. ff. de lib. & posthu.
Ang. & Alex. in l. vbi autem. §. illud. ff. de verb.
oblig. Bald. in d. l. in minoribus. etiam si certa
sit relatio, & ad certam aliquam rem directa.
Cle. appellanti. de appellat. Dec. in d. c. consuluit. & ideò hanc differentiam inter legata, &
institutionem hæredis, ipse Bart. sensit in l. fin.
C. de fideicom. ad finem. quem Doct. communiter sequuntur, secundum Iaso. in l. certum.
ff. si cert. peta. col. 1. & Albert. Brun. de implemen. formæ. col. 12. versic. ad hæc faciunt. qui
eam omninò approbant. Satis tamen crederem esse, etiam quo ad hæredis institutionem,
si res illa, ad quam relatio fit, sit indubitata, nec
controuertatur eam esse, cuius testator meminit, quod Aret. visum est in d. l. hæred. in princ.
col. 2. Cui addo ipse oportere ita testantem dicere: Instituo hæredem illum, quem scripsi in quadam schedula, quæ est apud Titium,
moueorq́;moueorque ad id opinandum ex d. l. nemo dubitat.
in princip. & l. hoc articulo. & l. asse toto. & l.
quoties. §. si quis nomen. ff. de hæred. inst. quibus exactè seruatis opinionum hic conflictus
cessabit, eritq́ue satisfactum vtriusque sententiæ rationibus. Nam etsi maximè forma seruanda sit, quod nemo negat, tanta tamen potest esse in actu, ad quem relatio fit, certitudo,
vt expressio nominatim facta videri possit, neque iuris vtriusque rationi conuenit superstitiosè nimis eius decisiones seruari.
Subdit præterea glo. hîc singularis, hæredis
institutionem pietatis causa factam, etiam nutu, validam esse, & hoc fauore piæ causæ concedendum esso existimant Abb. & Doctor. hîc
communiter Bald. dicens hanc glos. singul. in
l. 1. C. de sacrosanct. eccles. 1. lect. col. 3. qui in
repet. numer. 59. eandem probat. dicit & singul. Ias. in d. l. iubemus. col. 2. vbi eam sequitur
post Ang. Alex. Corne. & alios. quibus accedit
Albertus Brunus in tractat. de forma. fol. 95.
col. 3. & esse hanc opinionem communem fatentur Ias. & Corne. in d. l. iubemus. col. pen.
& Barba. hîc col. 4. qui tamen ab ea disputando recedit.
Eadem gloss. dum dicit, testamentum posse
in voluntatẽvoluntatem hæredis committi, est intelligenda, vt ipsa hæredis institutio fieri possit sub
conditione illa, si ipse hæres voluerit. l. hæc verba. ff. de conditio. & demonstrat. Nam legata
non possunt in apertam hæredis voluntatem
conferri. l. Senatus. §. legatum. ff. de legat. 1. esset enim elusoria isthæc dispositio, cùm ipse hęres nunquam vellet legata soluere. Sic & legatum alicui deferri potest sub illa conditione, si
ipse legatarius volet. l. si ita legatum. §. illi si volet. ff. de legat. 1.
Scribit deinde gloss. legatum expressè in arbitrium alterius committi
† non posse, tacitè
verò in
arbitriũarbitrium alterius committi posse, quorum vltimum planè procedit, etiam si in voluntatem alterius legatum velamine quodam
conferatur, vt lego Titio centum, si Caius capitolium
ascẽderitascenderit. l. nonnunquam. ff. de condit. & demonst. Id verò quod glo. dixit, legatum in alterius arbitrium conferri non posse,
falsum apparet: Nam legata possunt in alterius
arbitriũarbitrium conferri, cùm intelligatur isthæc commissio facta arbitrio boni viri, nempe si testator dixerit, lego Titio centum, si hæres arbitrabitur, si hæredi visum fuerit, si hæres putauerit. l. fideicommissa. §. quanquam. ff. de leg.
3. l. si sic. in princ. ff. de lega. 1. Bartol. per text.
ibi in l. 1. ff. de lega. 2. quem cæteri Doctor. sequuntur ibi. & in l. captatoriæ. ff. de legat. 1. &
in l. captatorias. ff. de hæred. instit. Abb. cons.
4. vol. 2. nu. 6. dicens hanc opinionem communem esse. cui non obstat l. fideicommissa. in 2.
§. quanquam. ff. de fideicommis. libe. dicens in
|
arbitrium hæredis non posse conferri
legatũlegatum,
an debeatur. Est enim id intelligendum in arbitrio ita liberi, vt voluntati amplissimæ ac liberrimæ æquipolleat. Quin & in eadem lege
sententia communis manifestè probatur §. cæterùm.
Ex quibus deducitur receptissima omnium
sententia, legatum non posse conferri in liberam & apertam alterius
cuiusq;cuiusque voluntatem.
gloss. hîc, & in d. l. 1. communis omnium opinio in l. captatorias. C. de testam. milit. & erit
exemplum, Lego Titio decem, si Sempronius
voluerit: quod probatur in d. l. nonnunquam.
vbi dicit Iuriscons. Nam in alienam voluntatem conferri legatum non potest: optimus textus in l. captatoriæ. ff. de leg. 1. quo etiam in legatis captatoria voluntas reprobatur. Verùm
ab hac communi opinione nouissimè discedit Ludo. Lusita. in l. vtrum. §. cùm quidam. ff.
de reb. dub. col. 3. 4. & 5, dicens, legatum posse
conferri in voluntatem
liberāliberam alterius, quàm
hæredis, tametsi institutio hæredis non possit
in alterius voluntatem ita liberam conferri,
ne pendeat testamentum ab alieno arbitrio,
aduersus
IuriscōsultosIurisconsultos, qui hoc absurdum existimant. Caput verò testamenti est hæredis institutio, quæ totum testamentum ratum reddit, quod non ita in legatis est
censendũcensendum, cùm
ab eis non pendeat vis testamenti: nimirum ergo, si legata in alterius
† liberam voluntatem
conferri possint: cui sententiæ suffragatur Iurisconsultus in l. Senatus. §. legatum. ff. de leg.
1. Legatum, inquit, in aliena voluntate poni
potest, in hæredis verò non potest. ad idem l. 1.
ff. de legat. 2. In arbitrium alterius conferri legatum veluti conditio potest. Quid enim interest, si Titius in Capitolium ascenderit, mihi
legetur, an si voluerit? Quòd si communis opinio vera foret, nulla esset constituenda differentia inter legatum, quod confertur in voluntatem hæredis, & illud, quod ponitur in extranei voluntate, siquidem legati collatio in liberam vtriusque voluntatem non tenet: at in
arbitrium vtriusque facta tenet, & tandem l. fideicommissa. §. quanquam. videtur specialis
fieri prohibitio, ne in hæredis liberam voluntatem conferantur legata, quibus præmissis
facillimè tollitur ratio, quæ pro communi fit
ex d. l. captatoriæ. quia ibi captatoria legata
reprobantur, propter ambitionem,
captionẽcaptionem,
atque animum aucupandi bona aliena: non ergo prohibetur ibi legatum in alterius liberam
voluntatem conferri. Difficilius euitari potest
text. in l nonnunquam. sed Lusita. respondet
intelligendum esse Iurisconsultum de aliena
voluntate, quæ hæredis est, in cuius voluntate
non potest poni legatum, qui quidem intellectus nequaquam placet, corrumpit enim sensum, & verba Iurisconsulti. quo fit, vt faciliùs
meo iudicio defendi possit
cōmuniscommunis opinio,
quàm hæc, quæ nouiter, subtiliter tamen, à viro alio qui doctissimo
cōceptaconcepta fuit Non enim
obstat l. 1. ff. de legat. 2. quæ loquitur, quando
legatum non in liberam voluntatem, sed in arbitrium confertur, de quo Iurisconsultus Vlpianus ibidem loquitur. Item non oberit l. Senatus. §. legatum. quippe quæ possit in hoc sensu accipi, vt legatum in hæredis voluntatem
conferri non possit: in alienam verò, id est, legatarij,
cōferriconferri possit. quod animaduertit post
alios Antoni. August. lib. 4. emendat. capit. 15.
& quod alibi in hærede prohibitum fuerat, sicuti & in extraneis, in legatario ibi permittitur. Vnde negamus alicubi à
IuriscōsultisIurisconsultis hac
in controuersia discrimen constitui inter liberam voluntatem hæredis, & extranei, quo ad
legata, aut forsan legatum in voluntatem obliquam alterius conferri potest, vt si Titius Capitolium ascenderit, non tamen in voluntatem nec liberam, nec obliquam hæredis. Potest enim in d. §. legatum. intelligi, vt legatum
in voluntatem alienam, obliquam
quidẽquidem conferri possit, quam uis non liberam. Oportet tamen
† intelligere, quid si testator dixerit, lego
centum Titio, nisi hæres meus noluerit, & Iurisconsultus respondet, quasi conditionale legatum esse, & primam voluntatem exigere. l.
fideicommissa. §. sic fideicommissum. ff. de legat. 3. Est enim, vt arbitror, legatum purum,
non conditionale ex libera voluntate hæredis, sed ademptum sub conditione, si hæres noluerit: & si hæres semel dixerit se velle. conditio ademptionis cessat, quòd si non declaret se
nolle, debetur legatum. Qua in re differt ab illo legato, si hæres voluerit, quia donec hæres
velit, non est legatum, nec debetur. In primo
etiam legato si hæres decesserit, priusquam declaret se nolle, ius declarandi ad eius hæredem
minimè transit, & ideò non timet legatarius
ademptionem. Fieri etiam legatum ita potest,
cùm hæres voluerit: sic enim substantia legati,
nec confertur in liberam hæredis voluntatem
sub conditione, nec amittitur legatum eo casu, quo hæres noluerit, sed
tātùmtantum tractus temporis solutioni adijcitur, soluendum quidem
omninò legatum est, & eius dies cessit, sed ad
solutionem expectanda est voluntas hæredis,
& eo mortuo, eius hæres statim soluere tenetur. d. §. sic fideicommissum. quem ita interpretari libuit ex Alberi. ibi, tametsi Zas. in d. l. Senatus. §. legatum. scribat, se illius paragraphi
rationem nondum intellexisse.
In summa igitur, omnibus casibus, quibus
diximus, testamentum in voluntatem, aut arbitrium alterius committi posse, in eisdem verba huius canonis intelligi poterunt, dum dicit Romanus Pontifex: Qui extremam voluntatem in alterius dispositione committit, non
videtur decedere intestatus. Minimè verò satis fit huic decisioni, quę loquitur non tantùm
quo ad legata, sed & quo ad hæredis institutionem, ideò amplius est hic canon intelligẽdusintelligendus.
Primò quidem, si quis bona
† sua omnia
committat alterius dispositioni, eum instituere hæredem nudum censendum est, vt in pias
causas eadem bona distribuat. Sic enim decedit testatus. Inno. Abb. & Doct. quorum opinio communis est, secundum Abb. Imol. col.
4. & Barb. 5. qui post Card. verba Innoc. alioqui obscura eleganter explicant. Hunc etiam
intellectum asserunt communem esse Ias. nu.
12. & Corne. in dicta l. captatorias. col. 3. C. de
test. milit. hic tamen intellectus procedit eo casu, quo testator esset vsus verbis significantibus arbitrium boni viri: Secus autem erit dicendum, si in commissione esset vsus testator
verbis liberam voluntatem inducentibus. ita
Bart. in l. 1. C. de sacros. ecclesi. num. 64. Alex.
num. 6. Corne. num. 4. Ias. nu. 12. in d. l. captatorias. Imol. in l. captatorias. ff. de hæred. inst.
nu. 4. Paris. consil. 38. volum. 3. num. 21. ex quo
apertè non meminit testator piæ causæ, qua ratione prædicti Doct. asserunt hunc tex. non habere locum, si testator fuerit vsus his verbis,
Committo omnia mea bona
volũtativoluntati Sempronij, quam opinionem communem esse existimo, tametsi Card. hîc nullum in hoc discrimen
admittat, &
vtrumq;vtrumque casum parem esse opinetur,
attẽtaattenta ratione communis assertionis, quæ
vtroque casu viget. Vnde post Imol. hîc, num.
13. ipsius Card. sententiam memoriæ commendandam esse opinor, comprobatur etenim ex
his, quæ dicentur in 3. intellectu.
Regia verò lex 32. in Taurino conuẽtuconuentu condita expressim statuit, commissa alicui per defunctum testamenti ordinatione & dispositione, posse ac debere hunc, cui commissio facta
est, soluto ære alieno, quintam bonorum partem in opera pia expendere, reliqua verò bona dare his, qui defuncto intestato succedunt,
qua quidem lege decisio Innoc. recepta communiter tollitur, nisi dixeris aliud esse, quando quis alterius dispositioni committit propria bona, vt communis conclusio præmittit:
aliud, quando quis alteri committit, vt eius
nomine testetur, tunc enim non potest hic seipsum, nec alium hæredem instituere, nec videtur à committente factus hæres. & in hac
specie loquitur Taurina lex. Nec tamen huic
interpretationi temerè subscribo, sed candidi
lectoris iudicio eam censendam ingenuè committo.
Secundò, potest hic tex. intelligi, quando in
alterius voluntatem non confertur principalis
testamẽtitestamenti dispositio, sed tantùm alteri committitur electio hęredis incerti ex certis, quod
iure optimo fieri potest. l. fideicommissaria. in
2. §. fina. ff. de fideicommis. liber. l.
vtrũvtrum. §. cùm
quidam. & ibi Doct. ff. de rebus dub. Bart. in l.
illa
† institutio. ff. de hæred. instit. idem in l. captatoriæ. ff. de leg. 1. Cyn. Bar. Alex. Dec. & Ias.
col. 2. in l. captatorias. ff. de test. milit. Imol. hîc
num. 14. Paul. Paris. consil. 38. num. 32. vol. 3. & Roder. Suarez in tractat. de capta. volunt. col.
2. & 3. exemplum enim erit, Instituo hæredem
vnum ex seruis meis, quem Titius elegerit.
Hoc tamen procedit, nisi genus, ex quo esset
eligendum, esset ita amplum, vt si omnes venirent non facta electione, res esset elusoria & vana. ita Paul. in d. l. captatorias. & Paul. Paris. d.
consilio 38. nume 33. & 49. Ex hoc intellectu
quotidie filiorum, aut nepotum melioratio à
parentibus fit, hoc modo, Melioro vnum de
filijs meis, quem mea vxor elegerit: nam & his
dictionibus vtar, quippe quibus huius regni
leges sæpissimè vtantur in hisce quæstionibus,
atque hoc ipsum in l. 31. Tauri ad finem probatur. Tertius huius cap. intellectus ex eo constat, quod fauore pietatis
testamẽtumtestamentum, saltem
quo ad legata, potest in alterius conferri
† voluntatem, quam
interpretationẽinterpretationem magis communiter Doctor. hîc approbant, & in dicta l.
captatorias, vt constat ex Corne. Alex. & Ias.
ibi. qui col. pen. & Deci. dicunt hanc opinionem communem, & idem asserit Ias cons. 110.
colum. 3. vol. 1. notat Bart. in l. 1. C. de sacrosan.
eccles. 3. q. quintæ. q. princip. num. 64. idem in
l. captatoriæ. ff. de lega. 1. idem consil. 5. & 6. &
plures alij, quos refert & sequitur Paul. Paris.
d. consil. 38. num. 24 idem consil. 83 col. penult. vol. 2. cuius contentionis disputatio est
apud Soc. d. l. vtrum. §. cùm quidam. & Lusita.
ibi. Rimi. & Ias. in dicta l. captatorias. quo in loco Dec. hanc communem sententiam tutatur.
Et licet præfatam opinionem
frequẽtiusfrequentius quo
ad legata Docto. admiserint, vt constat ex Parisio dicto consil. 83. idem tamen erit dicendum quo ad institutionem hæredis fauore piæ
causæ, quæ iuris Ciuilis subtilitatibus minimè
subiacet. Ius verò Ciuile, quod vetat, vltimam
dispositionem in alterius voluntatem conferri, nimio forsan rigori innititur, & ideò hisce
testamentis ad pias causas ordinatis, non est
omninò seruandum, vt passim prædicti iuris
vtriusq;vtriusque professores asserunt, quorum ratio,
cùm hæc sit, etiam in hæredis institutione maximam vim habet, atque ita in hac specie hunc
canonem intelligunt Bart. in l. captatorias. ff.
de hæred. instit. & ibi expressim Imol. num. 10.
Alex. num. 6. & Corne. num. 4. in d. l. captatorias. C. de test. milit. quorum opinio, licet sint
qui refragentur, mihi verior videtur, ex qua
sic potuit testator dicere: Instituo hæredem ecclesiam sancti Iacobi, si Titius voluerit, ac simili forma potest hęc
cōclusioconclusio ad praxim deduci.
Non obstat huic sententiæ l. fideicommissa.
num. 2. versic. quod si ita. ff de fideicom. libert.
quæ in legato libertatis ita loquitur: Quòd si
ita scriptum sit, si hæres voluerit, non valebit,
sed ita demum, si totum in voluntate fecit hæredis, si ei libuerit. Quia illa Iurisconsulti sententia procedit, vbi constat, testatorem dispositionem in liberam voluntatem hæredis contulisse: Secùs sanè in dubio, est enim
tũctunc inter|
pretatio illa assumenda fauore piæ causæ, vt voluntas, in quam confertur dispositio, non libera omnino accipiatur, sed subiecta boni viri
iudicio, sicuti idem Iurisconsult. in initio illius
l. sensit, scribens, Fideicommissa libertas ita
dari potest. Hæres si volueris fidei tuæ committo, vt Stichum manumittas, quamuis nihil aliud in testamento potest valere ex nutu hæredis. Ex quibus verbis planè constat id esse libertatis, & sic piæ causæ
priuilegiũpriuilegium. Quicquid
alij in intellectu illius legis aliter
sentiātsentiant. Constat verò ex his, voluntatem pro arbitrio accipi fauore piæ causæ, quod in eadem Iurisconsulti decisione probatur, dum dixit, legatum libertatis collatum in alterius voluntatem, validum esse: nam si voluntas eo casu libera omninò intelligeretur, non valeret legatum, vt superiùs diximus. Ex proposita siquidem ac subiecta materia, voluntatem pro arbitrio possumus interpretari. l. 1. ff. de legat. 2. quo sanè fit,
vt quoties dixerim, ob fauorem piæ causæ,
posse vltimam cuiusque dispositionem in voluntatem alterius conferri, intelligam planè,
atque assumam voluntatem pro arbitrio boni
viri. Hic igitur est verus sensus Iurisconsulti in
d. l. fideicommissa, cui plures aptari solent intellectus, quos explicat Ias. & Dec. in d. l. captatorias. & Lusit. in d. §. cùm quidam. è quibus ille ferè omnium consensu recipitur, vt prima
pars per vltimam corrigatur, ac tandem legatum libertatis non possit in hæredis voluntatem conferri, qui sensus maximè à Iurisconsulto alienus est. Quòd si communis interpretatio admodum placuerit, poterit distingui legatum pium, quod hoc in canone tractatur, à legato libertatis: hoc enim licet pium censeri
possit, non tamen ratione eius pietatis, quæ
animarum saluti conducit, sicuti docet Deci.
in d. l. captatorias. col. vlt. quod modò latiùs
disputare non libet, ne vltra septa transilire videar. Illud tamen ex his consequitur, legatum
ad pias causas, posse non tantùm in voluntatem extranei, sed & hæredis conferri, quod
Bartolus notat in dicta l. 1. numero 64. C. de
sacrosanct. eccles. quem post alios sequitur
Corne. in dicta l. captatorias. numero 5. qui legatum
profanũprofanum à pio in hoc
distinguũtdistunguunt, quod
illud non potest in voluntatem hæredis conferri, licet benè in arbitrium: hoc verò potest,
cuius assertionis partim meminimus superiùs
numero 7. & 8. Nos sanè ita distinguimus, vt
legatum
nōnon pium in alterius voluntatem non
collatum, inualidum sit, propter liberam voluntatem, quam ex his verbis colligimus, legatum autem pium eodem modo factum, validum esse censemus, eo quòd fauore piæ causæ
voluntatem pro arbitrio accipiamus. Vnde
forsan illud adnotandum erit, vltimam cuiusque dispositionem in alterius, & maximè hæredis, omninò
liberāliberam & absolutam
volũtatemvoluntatem
collatam non valere: & hoc pacto defendi poterit opinio satis controuersa in d. l. captatorias. C. de testam. milit. in cuius examine plures existimarunt vltimam
dispositionẽdispositionem testantis in alterius voluntatem conferri non posse,
etiam ad pias causas.
Verùm quo ad hanc decretalem, mihi sanè,
si licet liberè propriam sententiam promere,
primus Innoc. intellectus potius placet, quem
& Panor. hîc sequitur, dicens communem esse.
Cæterùm illud omittendum non est,
† passim à iuris
vtriusq;vtriusque Doctoribus, ex hoc capite
adnotari, captatoriam voluntatem fauore piæ
causæ permitti, quod hîc minimè probatur, si
consideretur, quæ sit verè captatoria voluntas. Nec omninò id iuris rationi congruit, siquidem militibus non est permissa captatoria
dispositio. l. captatorias. C. de testam. quamuis
eorum testamenta à iure Ciuili maximis & specialibus priuilegijs sint ornata, & munita. Præterea si captatoria voluntas bonis moribus
aduersatur, & ideò nec consuetudine permitti potest, vt existimant Aret. & Ias. in l. 2. in princip. ff. de vulg. & pupil. substit. idem Ias. in d. l.
captatorias. cùm & captiosa sit, & dolosa isthęc
dispositio. notatur in l. cùm donationis. C. de
transactio. non video cur ratione pietatis permitti possit. ca. super eo. de vsur. in hac tamen
dubitatione primum ipse opinor nullibi probari, ob piam causam captatoriam voluntatem permitti, licet fatear eam permissam esse,
quæ in alterius arbitrium aut voluntatem conferatur. Vnde non omninò communi opinioni accedo. Secundò quidem ab Aret. & Ias. libentissimè dissentio, qui dum confusa doctrina vtuntur, asserunt consuetudine fieri
nōnon posse, vt cuiquam permissum sit, vltimam eius voluntatem in alterius liberam dispositionem,
aut consensum conferre: hoc enim, vt ipsis placet, contra bonos mores est, falluntur equidem: nam si id contra bonos mores esset, non
permitteretur hoc canone, etiam fauore piæ
causæ, in quo sequor Ang. in d. l. captatorias. ff.
de hæredib. instit. Alex. in l. captatorias. C. de
testa. mil. eundem Soc. & Rip. in d. l. 2. de vulg.
& pupil. in princ. qui probare conantur consuetudine induci posse, vt extranea
cuiusq;cuiusque voluntas alterius dispositioni committi possit,
etiam liberè. His etiam Doctoribus placet
idem esse in captatoria voluntate, aduersus Aret. & Ias. Ego verò perpendens captatoriæ voluntati
captionẽcaptionem, ac dolum quendam inesse, re
probamq́;probamque alienæ hæreditatis ambitionem. l. illæ. ff. de hæred. inst. l. si maiores. C. de transact.
l. 1. ff. si quis aliq. testari prohib. §. manet. Instit.
de societa. author enim captatoriæ voluntatis
captionem in id dirigit, vt facta hæredis institutione per alium, ipse propriam voluntatem
mutet, nollem admittere, statuto, aut consuetudine induci posse captatorias voluntates, ac
subinde potius in hoc Aret. & Ias. accederem,
quàm Ang. Soc. Alex. & Ripæ.
Ex quibus in discrimen, ac disputationem
adducere libet Carol. Ruin. responsum: is inquam, consilio 20. volum. 2. probare conatur, hanc institutionem validam esse, nec captatoriam censeri: instituo Titium hæredem
meum, dummodo ipse Titius me hæredem instituat,
atq;atque ibidem
cẽsetcenset, institutionem istam
sub modo conceptam validam esse,
modumq́;modumque
ipsum reijciendum fore, nec necessariò
seruandũseruandum, quippe qui turpis sit, adducit verò ad probationem gloss. à Bart. Alexand.
cæterisq́;cæterisque frequentiori calculo receptam, in l. cùm donationis. C. de transact. quæ asserit, liberationem à
Titio Sempronio
cōcessamconcessam sub modo, vt Sempronius eundem Titium hæredem instituat,
validam esse, cùm etiam non secuta institutione, in pari causa turpitudinis potior sit conditio possidentis, & sic debitoris, quamuis liberatio omninò nulla esset, si sub conditione concepta fuisset ex autoritate Accursij, quem Bar.
& Doct. communius sequuntur. Addit & ipse
Carol. numer. 8. institutionem ita factam, Instituo Sempronium hæredem, si ipse me hæredem instituerit: non esse captatoriam, sed ex
eo damnari quòd contra bonos mores hæredi instituto auferat liberam testandi facultatem, & ob id validam esse, reiecta conditione illa de iure impossibili. l. 1. ff. de condit. institut.
Hæc tamen à viro doctissimo vtcunq;vtcunque instructa censura indigent. Et in primis vltima hæc
conclusio refellitur ex his, quæ de captatoria
voluntate hoc c. diximus: constat etenim, esse
hanc captatoriam voluntatem, atq;atque ideò nullo pacto valere, nec seruandam fore. Id verò
quod Carol. dicebat, reiecta conditione iure
impossibili validam esse hanc institutionem,
iuris rationi aduersatur, cùm hæc conditio, si
me hæredem instituas, non sit nec impossibilis de iure, nec turpis: nullibi enim, ni fallor, à
iure prohibetur hæres hic institutus, testatorem hæredem instituere, nec id turpe censetur, si qua namq;namque captio, aut turpitudo, hac in
re dari contingit, ea in priori adest institutione, quo fit, vt dispositio ipsa captatoria turpis
sit censenda, non autem conditio in ea dispositione apposita. Et licet ob illam conditionem id, quod disponitur captionem & deceptionem præ se ferat, ipsa tamen etiam si euenerit, secutáue fuerit, nullam deceptionem,
aut captionem inducit. Igitur si prædicta institutio captatoria est, & ex eo reprobatur, quòd
captionem & deceptionem inducat, non video cur magis reprobanda sit, expressa conditionis, quàm modi forma, cùm vtroque casu
idem dolus, eademq́ue captio præsumatur,
atque ideò eadem ratione personæ, erit & illa
institutio reprobanda, quæ his verbis facta
fuerit, Instituo Titium, modò ipse me hæredem instituat, vel vt ipse me hæredem scribat,
contra Caroli responsum. Nec oberit glossa illa communiter recepta, quia Accursius ibi
in eo contractu sub modo concepto, existimat vtriusque contrahentis turpitudinem adesse, & addit in pari casu turpitudinis, esse potiorem possidentem, quæ quidem ratio manifestè in testamento cessat, in quo vtriusque
turpitudo, nec datur, nec possessionis ratio locum habere potest ita facilè, sicuti in contractu, attento exemplo Accursij, imò ex mente
gloss. & Doctor. qui eam sequuntur, modus
turpis contractum vitiat, quo ad ea, quæ nondum sunt tradita, & sic quo ad actionẽactionem. quod
notat in specie Corne. consilio 255. volum. 4.
& comprobatur ex his, quæ notaui in Epitome de sponsalib. 2. part. capitul. 3. §. 1. numero 8. & 18. quidquid dicant Angel. & Aretin.
in l. impossibilis. ff. de verborum obligationibus.
Nec illud hac in re prætermittendum est,
quibusdam placuisse liberationẽliberationem à Titio Sempronio concessam, hac conditione, si Sempronius Titium hæredem fecerit, validam esse, &
hi sunt Placent. Iac. But. Pet. à Bellapertica, Cy
nus, Bal. Sal. Alber. Fulg. Ias. Alciat. in d. l cùm
donationis, ea ratione, quòd non minor libertas in matrimonio exigitur, quàm in testamento, vt constat, & diximus superiùs 2. par. rubr.
& tamẽtamen ad coniugium potest quis inuitari spe
lucri. l. Titio centũcentum. §. 1. ff. de cond. & demonst.
igitur & ad hæredis institutionem. Vnde secuta hæredis institutione valida erit prædicta liberatio. Nec obstat ratio, qua prohibetur captatoria voluntas: nam ea institutione, aut legato, vltimáue voluntate procedit, non in hisce contractibus, in quibus illa deceptio contingere nequit, ex proximè dictis, quæ latiùs
explicat Alciat. in d. l. cùm donationis.
Nec item oberit d. l. cùm donationis. quia
ibi, & similibus iuris locis prohibetur, ne quis
pacto disponente adstringatur ad hæredem
certum instituendum: non tamen impedit in
conditione id poni, quod in dispositione positum minimè arctaret. l. vxorem. §. hæres. ff. de
lega. 3. Et quamuis opinio glo. probetur à Bar.
Paul. Angel. Alex. Riminaldo, & alijs, eaq́ue sit
magis communis, authore Alc. ibi, & Carol. in
dicto consilio 20. 2. volum. Hæc tamen posterior nec rationibus, nec authoritatibus destituitur.
Postremò, glo. asserit, posse
† in genere pauperes hæredes institui, quod expressim probatur in l. si quis ad declinandum. C. de episc. &
cler. Regia l. 20. tit. 3. part. 6. quibus constitutionibus exponitur, esse
hāchanc institutionem intelligendam in pauperibus illius ciuitatis, vbi
conditum est
testamentũtestamentum, quod ego intelligerem, si testamentum sit conditum in loco domicilij
testātistestantis, alioqui pauperes domicilij
testātistestantis sunt
admittẽdiadmittendi, ex gl. c. si pater. verb. pauperes. isto tit. in 6. quæ dixit,
legatũlegatum relictũrelictum à testatore, vt inter pauperes distribueretur, esse
|
distribuendum in pauperes loci, quo domicilium habebat testator. & idem probatur ex l.
nulli. C. de episc. & cler. l. hæc conditio. §. vlti.
ff. de condit. & demonst. & præter Franc. in d.
c. si pater. dicit d. glo. singul. Fel. in c. sicut tuis.
de simo. 2. col. notat idem Fel. in ca. fin. col. 10.
de foro compet. Hoc
tamẽtamen nōnon procedit in executore
testamẽtariotestamentario, cui testator dedit pauperum
electionẽelectionem: is enim
nōnon tenetur eligere pauperes domicilij testatoris. Ioan. Andr. Domit.
Lapus, & Franc. in d. c. si pater. Capella Tolosana. q. 128. pulchrè Collect in c. Ioannes. isto
tit. nu. 10. ea ratione, quòd Episcopus, cui iure
deuoluto competit dignitatem ecclesiæ conferre, tenetur eligere aliquem ex clericis eiusdem ecclesiæ, ad
quāquam fit electio. c. ne pro defectu. de elect.
tamẽtamen compromissarius ad eligendum, liberè potest eligere
etiāetiam ex extraneis clericis, qui non sint illius ecclesiæ. c. si compromissarius. de elec. in 6.
atq;atque hæc ipsa opinio probatur in l. cùm quidam ita. §. 1. ff. de leg. 2. quibus sanè standum temerè non est, cùm in hac
pauperum electione ipsius testantis mens refragari videatur,
iuraq́;iuraque ipsa ciuilia pauperibus
domicilij testantis
patrocinẽturpatrocinentur, quamobrem
cautè seruanda est hæc Doct. opinio.
Illud præterea omittendum non est, posse
legatum dotis in voluntatem alterius conferri, ita vt fauore dotis, sicuti fauore piæ causæ,
in arbitrium illius collatum censeatur. Bart. in
l. Theopompus. ff. de dote præleg. Imol. in l. captatorias colum. pen. ff. de hæred. instit. Alex.
consil. 54. vol. 2 Roder. Suar. in tract. de captator. volunt. fol. 3. sic & legatum incertum fauore dotis valet. l. si filiæ. ff. de legat. 3. prædicta tamen nōnon probantur in d. l. Theopompus. cùm
ibi nihil sit collatum in voluntatem alterius,
sed mandatum fuit amico testantis eius mentis conscio, vt cùm opus fuerit, eius mentis fidem faciat. ita Cuma. consil. 117. Alciat. lib. 2.
parerg. c. 19. & in l. 1. §. vlt. nu. 18. ff. de verb. obl.
Quibus tamen addendum est, non esse standum assertioni illius, cui testator commisit voluntatis propriæ reuelationẽreuelationem, nisi asserat eam
fuisse testantis voluntatem, quæ ex coniecturis apparentibus verosimilis est, alio qui facillimè in alterius liberam voluntatem conferri
posset cuiusq;cuiusque testatoris vltima dispositio. sic
Bart. in d. l. Theopompus. ibidem explicat, &
post eum Paul. & Imol. in l. illa institutio. ff. de
hæred. instit. col. 4. Alex. in l. captatorias. col.
penult. C. de testament. milit. Matth. Afflict.
decis. 371. Carol. Ruin. consil. 21. numero 10.
volum. 2.
Ex capite, Officij.
SVMMARIVM.
-
1 Quarta portio ex quibus debeatur Episcopo, & à quibus, vbi etiam intellect. cap. de quarta.
de præscript. tractatur.
-
2 Legatum relictum creditori quando compensetur cum debito conuentionali vel legali.
-
3 Huius canonis ratio & intellectus.
-
4 Intellectus ad l. Regiam, an legatum vxori à marito relictum imputetur in arras.
-
5 Ratio ad l. Regiam 16. Tauri.
-
6 Legatum relictum parochiali ecclesiæ, an imputetur in quartam eidem ecclesiæ iure debitam.
-
7 Legatum conceptum his verbis, vt nihil exigat
legatarius de bonis meis, an inducat compensationem.
-
8 Discutitur egregia sententia Bart. in l. & iurisiurandi. §. si liberti. ff. de oper. libert.
-
9 Donatio inter viuos non imputatur in debitum
legale.
-
10 Legatis à patre mille pro maritanda filia, & ea
postmodum ab ipso patre nuptui tradita, constituta dote ex quingentis, an reliqua quingenta possint exigi.
-
11 Quando ex voluntate legantis fiat compensatio,
& ibi huius canonis intellectus.
-
12 Quarta canonica portio, an debeatur Episcopo
ex legatis fraternitati alicui.
VAriæ sunt in canonibus constitutiones de quarta portione, quæ
Episcopo solui debet ab ecclesijs,
quæ intra eius diœcesim fuerunt
constitutæ. Nam
† Episcopo debetur quarta portio legitimarum à parochiali ecclesia. cap. de quarta. de præscrip. ca. conquerente. de offic. ord. vbi Io. And. Abb. & Doctor. contra glo. ibi, quæ hoc non iuri, sed consuetudini tribuendum esse existimauit. Debetur etiam Episcopo quarta pars oblationum.
c. concesso. 12. q. 2. c. vobis. ead. q. c. de his. cap.
antiquos. 10. q. 1. d. ca. de quarta. notat Soc. de
oblatio. lib. 18. art. 5. licet glo. dubitet in d. c. de
his. & Troilus in tract. de oblatio. colum. pen.
Quarta deinde portio omnium, quæ ecclesijs
pietatis causa legantur, episcopo debetur. tex.
hîc, & in d. cap. conquerente. & cap. de quarta.
& in cap. sequenti. isto tit. vbi Inno. Card. Ant.
& Barbat. num. 9. ex his legatis, quartam portionem Episcopo competere, adnotarunt expressè. & Abb. in ca. 2. de sepul. latiùs Bertach.
tract. de Episcop. 4. lib. 4. part. num. 40. exceptis legatis, quæ exprimuntur in cap. vlti. isto
tit. Ex quo nunquam mihi placuit opinio Fel.
qui in d. cap. de quarta. col. 1. scribit, in præscriptione totius quartæ portionis aduersus Episcopum titulum requiri, quia satis constat ex
præsumptione iuris Canonici portionem aliquam oblationum, legatorum, & decimarum
Episcopo debitam esse: secus tamen, si præscriptio id egerit, vt loco quartæ portionis quinta
|
aut sexta soluatur: tunc etenim titulus non est
necessarius in hac præscriptione, cùm ex iure
Pontificio nulla sit circa hanc
portionẽportionem quartam certitudo, siquidem quandoque maior,
quandoq;quandoque minor Episcopis soluitur. c. certificari. de sepul. Constat equidem à canonibus
quartam hanc portionem & canonicam nominari. Vnde cessante consuetudine, cuius meminit Romanus Pontifex in d. cap. certificari.
erit de iure ordinario isthæc portio quarta.
quod probat Regia l. 5. titul. 13. part. 1. & ideò
ad præscriptionem quæ aduersus Episcopum
in eius parte, vel in ea tota obijcitur, titulus est
necessarius. cap. 1. de præscript. in 6.
Hæc verò quarta portio, quæ Episcopo ex
legatis loco pio factis competit, ab ipsa ecclesia, ab ipso loco pio, non ab hærede testantis
debetur. Abb. hîc, 2. col. Innoc. & Abb. in cap.
de his. de sepult. Bald. in l. si quis ad declinandam. §. in omnibus. col. 1. C. de episc. & cleric.
dicens hanc portionem esse ab ecclesijs, non
ab hærede exigendam. Solet tamen in plerisq;plerisque
diœcesibus ex antiqua consuetudine, ex bonis
& rebus à defuncto relictis, dari Episcopo, vel
parochiali presbytero, melior vestis, aut vas
aliquod argenteum, seu alia res, quam ipse Episcopus vel presbyter elegerit: quam consuetudinem propria sententia, & iudicio comprobauit Rotæ prætorium, teste Cassadoro, decisione vnica, de consuetud.
Porrò ad huius capit.
† intellectum ex iure
Ciuili præmitto quantitatem à debitore creditori legatam, minimè compensari cum ipsa
debita quantitate. l. creditorem. ff. de legat. 2.
pulcher text. in l. vnica. §. sciendum. C. de rei
vxor. actio. quibus tamen obstat text. in authent. præterea. C. vnde vir & vxor. ex quo legatum à marito vxori factum, imputatur in illam portionem, quæ vxori ex bonis mariti debetur. Regia l. 17. titulo 13. part. 6. ad idem est
l. si cùm dotem. §. si pater. ff. soluto matrimonio. vbi legatum factum filiæ à patre, qui dotem filiæ à genero exegerat,
cuiusq́;cuiusque causa debitor filiæ erat, compensatur cum ipsa dote à
patre exacta.
Est igitur necessarium hæc iura intelligere,
& ob id conducit plurimum distinguere debitorem conuentionalem, eundemq́;eundemque voluntarium ab initio, à debitore legali, eodemq́;eodemque inuito. In primo equidem non est admittenda
compensatio, si ipse creditori aliquam quantitatem legauerit. Quod constat ex d. l. creditorem. & d. §. sciendum. adiuncta professorum
omnium vtriusque iuris interpretatione, quæ
adeò procedit, vt si hæres grauatus per fideicommissum Titio restituere aliquam pecuniæ quantitatem, aut aliquam rem, eidem Titio leget rem diuersam, aut quantitatem aliquam, non censetur animo compensandi legasse. quod notat Aymon consil. 131. colum.
final. contra Anani. consil. 3. nam hîc testator non tenetur ex debito legali, sed ex voluntate
primi testatoris, vt constat. Quæ quidem communis opinio locum sibi vendicat, quando testator poterat cogi à iudice debitum illud soluere. Quòd si ipse qui legat, in iudicio cōdemnaricondemnari non poterat, attamen tenebatur id soluere pro exoneranda conscientia, & tunc legauerit, in hac dubitatione compensatio admittenda est, sicuti eleganter docet Aretin. consil 92.
viso legato. colum. 1. cui subscribunt Ias. col.
8. decis. 6. ac cæteri nouiores in dict. authent.
præterea.
In secundo autem debitore, qui quidem inuitus est lege cogente, diuersum censemus: legatum enim ab eo creditori relictum, animo
compensandi dimissum videtur, & ob id compensationi locus est. d. authent. præterea. & d.
§. si pater qui rationem habet ex legis obligatione, qua pater tenetur filiam iterum dotare,
vti explicant Dec. & Curt. Iun. in d. authentic.
præterea. vlt. notab. eamq́;eamque rationem differentiæ existimant esse, quòd lex inducens obligationem aliquo inuito, eidem beneficium hoc
largiatur, vt legatum ab eo factum in debitam
illam quantitatem ex lege imputetur, à simili
argumento l. omninò. & l. quoniam nouella.
C. de inoffic. testam. quibus in legitimam filiorum portionem legata imputantur, licet
ab hac frequentissima. distinctione discedat
Coras. lib. miscel. 3. cap. 1. Est igitur iure receptum legatum indebitum legale imputari,
quod procedit etiam facta compensatione speciei cum quantitate, vel quantitatis cum specie. Alexan. Dec. & Ias. in d. authent. præterea.
Imol. & Alexand. in d. §. si pater. à quibus planè dissentio, ex eo quòd speciei cum quantitate nulla sit compensatio. l. fin. vbi glo. recepta
communiter. C. de compensat. l. si conuenerit. ff de pigno. act. optimus ferè in specie tex.
in l. 2. §. mulier. ff. de dote præleg. l. planè. §. sed
si non corpus. ff. de legat. 1. l. si pater pro filia. ff.
de dotis collat. huiusq́ue opinionis, quam aduersus Imol. Alex. & alios sequor, author est
Bart. in l. huiusmodi. §. cùm pater. ff. de leg. 1.
quem Ias. parum sibi constans sequitur in §. in
bonæ fidei. Instit. de actio. num. 67. & omninò
Soc. consil. 93. volum. 1. colum. penult. dicens
non esse ab hac opinione recedendum in iudicando, nec in consulendo: eandem probat
Roderic. Suar. in l. 1. tit. de arris. Foro legum.
vers. sed pone quæstionem. idem tenet Bald.
in l. quoniam in prioribus. C. de inoffic. testa.
vlt. col. Item hæc imputatio legati in id, quod
ex legis obligatione debetur, fieri debet, siue
legatum fiat ex eo cui onus ex lege incumbit,
siue ab illius hærede, qui successit in eadem obligatione legali, ex eadem ratione. Ancharan.
consil. 26. col. 2. Paul. Cast. consil. 35. volum. 2.
Aymon consil. 131. col. penult. quamuis Philip
Corne. in contrariam iuerit sententiam consil. 292. vol. 1.
Illud verò prætermittendum non est, etsi
maximè compensationi locus non sit, quando
aliquid à legante legatario debetur ex spontanea & voluntaria conuentione, vt diximus, tamen eadem compensatio admittenda est, si ex
coniecturis aliquot appareat animo & voluntate compensandi relictum fuisse
legatũlegatum. Abb.
consil. 81. col. 2. vol. 1. Corne. consil. 115. colum.
pen. volum. 4. nouiores in d. authen. præterea.
Aymon consil. 149. duodecim connumerans
coniecturas, ex quibus præfatam voluntatem
deprehendere possimus.
His equidem præmissis, apparet
† minimè
conuenire inter hunc canonem, & dicta iura
Ciuilia, imò maximum discrimen esse, siquidem legatum Episcopo factum, non imputatur in canonicam portionem, quæ ex lege Pontificia ipsi Episcopo debetur, vt in hoc capite
sancitum est. Vnde Abbas & Docto. hîc communiter iura Ciuilia intelligunt, quando debitum legale ab ipso testatore legatario debetur, tunc etenim compensatio fit, secùs verò
quando debitum legale non debetur à testante, sed ab alio, quamuis ex causa ipsius testatoris, sicuti quarta canonica portio non debetur
Episcopo à testatore, sed ab ecclesijs, quibus
ipse testator legauit. Eundem intellectum sequuntur Salic. Alex. Ias. num. 20. Dec. num. 13.
in d. authent. præterea. & Roder. Suar. in d. l. 1.
versic. sed pone quæstionem. dicens hanc opinionem communem contra Barb. hîc.
Ex quibus plura deducuntur, &
primũprimum † intellectus ad Regiam l. 1. tit. de arris, lib. 3. Fori.
qua quidem cautum est, soluto matrimonio
absque prole, arras integras vxori competere,
eo verò soluto susceptis liberis, quartam arrarum partem vxoris esse, reliquas verò tres portiones filijs eiusdem matrimonij deberi. Nam
si maritus vxori legauerit certam quantitatem, hoc
legatũlegatum imputatur in arras, quas vxori maritus promisit, quia lucrum arrarum à lege vxori defertur, nec maritus est voluntarius
debitor, sed necessarius, ex legis Regiæ decisione. ita hanc quæstionem definiuit Roderic.
Suar. in d. l. 1. versic. sed pone quæstionem. ad
hoc ipsum Barto. citans in l. si cùm dotem. §. si
pater. ff. solut. matr. qui dixit, legatum factum
ab vxore marito, cui ex lege, aut statuto defertur soluto matrimonio tertia pars dotis, non
imputari in illam partem dotis, quæ marito ex
lege competit. Ego planè, si marito arras vxori
non tantùm promisit, sed & tradidit, ita vt penes vxorem sint, ab hac Roder. opinione dissentio, cùm in hoc casu arræ non debeantur à
marito, sed sint apud ipsam vxorem. Vnde non
oportet quærere de compensatione, quod expressim notat Ioan. Lupi. in rubric. de donat.
§. 27. ad finem. Quòd si arræ promissæ sint, &
non traditæ, adhuc opinor, compensationi locum non esse, non enim eas acquirit vxor ex
legis dispositione, sed ex donatione facta à viro vxori in præmium pudicitiæ virginalis, aut
vidualis, quo fit, vt à voluntaria mariti promissione hæc obligatio procedat, quam tamen promissionem, & Regia lex approbat:
minimè verò lex ipsa lucrum defert, quod manifestius constabit ex l. 1. & 2. titulo 2. libro 3.
Fori. l. 50. cum sequentib. Tau. & explicat ipse
Roderic. Suar. in dict. l. 1. in princip. nec quidquam oberit decisio Bart. in d. §. si pater. quia
loquitur in lucro dotis, quod à lege sola defertur: vxor etenim non dat dotem, vt ea marito acquiratur. Maritus verò in his regnis arras donatione quadam lege recepta, & permissa permittit, ea voluntate, vt vxori matrimonio consummato in pudicitiæ præmium quærantur. Igitur compensatio hac in re non est
admittenda, autore Alfonso Montaluo in d.
l. 1. à quo Rodericus discessit, non satis iustè, ni
ego fallor, atque ita existimo Io. Lup. in d. §. 27.
hanc opinionem quam ipse elegi, veriorem
esse iudicasse.
Secundò, ex his ratio decidendi colligitur
ad Regiam l. 15. Tauri, quæ statuit legatum factum à marito vxori, non imputari in illam dimidiam partem, quæ vxori ex l. Regia competit, ex acquisitis matrimonio constante, & tamen ea pars à lege defertur. Cur igitur compensatio locum nōnon habet? nempe ex eo, quòd
illa pars ita ipso iure à lege vxori defertur, vt ei
statim acquiratur, nec dicitur debita à marito, sed propria ipsius vxoris: nam & acquisita
matrimonio constante communia sunt viro
& vxori: non ergo tempore, quo maritus legat vxori, est illius dimidiæ partis debitor,
& ideò non est tractandum de compensatione.
Tertiò, hinc aperitur illius quæstionis definitio, an legatum
† relictum ecclesiæ parochiali, aut eius presbytero, sit imputandum in
quartam portionem legatorum, quæ testator
idem reliquerit monasterio, aut ecclesiæ extraneæ, in qua sepulchrum elegit? & præmissa
decisione text. in cap. certificari. c. primo. cap.
in nostra. de sepult. Cleme. dudum. eodem tit.
quibus est expressum, quartam portionem eorum, quæ legantur monasterio, aut ecclesię
nōnon
parochiali, ab eo, qui ibi elegit sepulchrum,
deberi ab ipsis legatarijs ecclesiæ parochiali
ipsius testantis, videtur non admitti compensationem, per istum text. ita Cardinal. in Clementi. dudum. de sepult. §. verum. q. 27. & ibi
Anchar. quæst. 11. Barb. hîc, num. 12. Regia l. 5.
titul. 13. partic. 1. Contrarium tamen sunt qui
probare conentur ea ratione, quòd hæc quarta portio debetur non tantùm ab ecclesia legataria, sed etiam ab hęrede defuncti, à quo peti potest, glo. in dicta Clem. dudum. §. verum.
verbo, largiri. quam in hoc approbant ibi Cardin. Anchara. & Imola, Abb. in capit. de his. de
sepul. columna 2. Et est Salmanticæ Synodica constitutio 26. quæ iniungit hæredibus
|
huius quartæ portionis
retẽtionemretentionem, subdens,
hæredes eam non retinentes, cogendos esse
eam soluere parœciali ecclesiæ. Igitur si hæc
portio ab hærede debetur, compensationi locus est, cùm ex lege portio ista debita sit. Cui
opinioni adstipulatur text. in cap. de his. de sepultu. dicens, ecclesiæ parochiali, cui nihil relictum est à testatore, deberi quartam portionem eorum, quæ
relinquũturrelinquuntur ecclesiæ, in qua
testator sepulturam elegit, ergo à contrario
sensu, si aliquid ecclesiæ parochiali relictum
est, non debetur quarta eidem, sed est cum ea
compensandum legatum, ex quibus compensatio in hac præsenti quæstione locum habet,
secundum Abb. col. 2. & 3. Anto. & Imol. hîc.
num. 10. Syluest. verbo Canonica. §. 9. col. pen.
Freder. consil. 3. Ioan. de Ligni. & Imol. in dict.
Clem. dudum. fol. 6. colum. fin. Salic. Alex. &
Corne. in d. authent. præterea. eundem Alex.
in d. l. si cùm dotem. §. si pater. & hanc opinionem opinor magis communem esse: primam
tamen veriorem, quam & Dec. probat in dict.
authent. præterea. Nec obstat, quòd hæc quarta debeatur ab hærede testatoris, quia id nullibi probatur, non enim sequitur, hæres tenetur eam apud se retinere, & deducere à legatis
soluendis monasterio, vel ecclesiæ, in qua testator sepultus est: igitur & ipse hæres conueniri à parochiali ecclesia potest ad solutionem huius quartæ portionis, ne inter ipsam
ecclesiam, & monasteria, aut alias ecclesias oriatur lis, & quia facilius ab hærede exigetur,
quàm ab alijs ecclesijs. Quin etsi concedamus
quartam hanc portionem ab hærede deberi,
non tamen concedemus à testatore debitam
fuisse, & sic huius cap. decisio adhuc in ea locum habebit. Item non obstat tex. in dicto capit. de his. siquidem inductio illa à sensu contrario aduersus hanc constitutionem
nōnon est recipienda: maximè, quia ille text. loquitur in
quęstione differenti, vt ex eo, & cap. 2. eiusdem
tituli constat.
Quartò, quoties compensatio legati
† cum
debito legali admittenda foret, eadem cessaret, si testator in legando hac esset vsus forma:
Lego centum de bonis meis: non enim habet
tunc animum compensandi, cum bona deductoære alieno. l. subsignatum. §. bona. ff. de verborum signif. Ergo soluto debito legali, soluendum itidem legatum est ex cæteris bonis,
quamobrem compensationi
nōnon est locus. Bal.
in d. l. si cùm dotem. §. si pater. Alexand. & Ias.
numero 26. & Corne. in d. authen. præterea. Felin. in c. quoniam. de præscrip. 4. col. Barb. hîc,
num. 11. Hippol. singul. 162. quibus refragatur
ratio illa, quòd appellatione bonorum à testatore prolata, ipsius hæreditas comprehenditur. l. mulier. §. fin. & l. sequent. ff. ad Trebell. l.
nam quod. & l. cogi. eod. tit. notat Bart. in l. 3.
ff. de bonor. posses. hæreditas autem etiam æs
alienum continet, vt constat. Igitur ex his verbis non censetur testator recedere à compensatione, quæ à iure conceditur. Qua ratione à
Bal. recedunt Cuma. in d. §. si pater. Aretin. &
Dec. in d. authen. præterea. num. 13. Ex eadem
ratione periclitatur sententia Bart. in l. & iurisiurandi. §. si liberti. ff. de ope. libe. quiscripsit
filiam
† posse ab hæredibus patris dotem maternam petere, etiam si pater filiæ vltra portionem legitimam, optimam quantitatem legauerit, & adiecerit se velle, vt filia nihil aliud petat de bonis suis, ipsius inquam patris. Nam si
simpliciter dixisset pater, Et volo, vt filia mea
nihil amplius petat, censetur voluisse compensationem fieri dotis maternę cum legato: quia
verò dixit, vt nihil aliud petat de bonis meis,
non censetur voluisse hanc compensationem
fieri. idem Bald. in l. liberti libertæq́ue. C. de
oper. libe. & Corne. consilio 212. colum. final.
vol. 1. sed ex ratione, qua Bald. paulò antè reprobaui. & hæc Bart. opinio non procedit, secundum Ioan. Crot. in l. si constante. 2. lectu.
col. 7. ff. sol. matr. & Io. Campe. de dote, partic.
1. q. 33. Posset verò habere locum
sentẽtiasententia Bar.
etiam si testator dixisset, & volo vt nihil petat,
quando dos materna constaret ex rebus mobilibus, aut immobilibus, quarum dominium
mortua matre transierat in filiam, licet possessio penes patrem esset: tunc etenim verba illa
testantis non sunt referenda ad actionem realem, argument. text. in l. Aurelius. §. Mæuia. ff.
de liberat. lega. à quo gloss. & Doct. deducunt,
liberationem tutori, curatori, administratori legatam, non comprehendere actionem realem. Bart. in l. & vno. §. eius rei. ff. de acceptilat.
Et ad id dicunt prædictam glossam in dicto §.
Mæuia. singularem esse. Bal. in l. cum necessitate. C. de fideicom. notabi. Ias. in prin. Instit. de
actio. num. 101. idem in l. sub prætextu. in 2. C.
de transa. 2. col. notat Bar. in l. non solùm. §. fi.
ff. de libera. leg. Alex. consil. 172. circa primum.
2. vol. col. 3. Soc. cons. 190. col penul. & fin. vol.
2. Roma. consil. 201. Balb. de præscript. 2. par.
3. partis principalis. q. 14. col. penult. Felin. in
cap. final. de pręscript. col. 3. tradit Alex. cons.
102. vol. 2. incipit, super primo. col. 5. Sic ergo
clausula ista,
Lego filiæ meæ centum, & volo ipsam
nihil amplius petere, nōnon excludit filiam à rei vendicatione, quæ ei competit pro rebus maternis, quas pater possidebat.
Verùm enimuerò, licet legatum
† imputetur in debitum legale, sicuti præmisimus ex
authen. præterea. C. vnde vir & vxor.
nōnon sic donatio inter viuos. l. etiam. §. si debita. ff. de bonis liber. vers. sed si non mortis. l. si verò. versic.
cæterùm. ff. eodem tit. notat Soc. consil. 93. volum. 1. col. penult. quamuis Ias. contrarium teneat in dicta authen. præterea. num. 20. Cuius
opinio procederet vbi in certam causam esset
legatum directum, & ad eandem causam donatio facta fuisset, cuius rei exemplum est apud
Iurisconsultum, & Bart. in l. Lucius. in 1. ff. de
|
legat. 2. qui illam elegantem quæstionem tractat. Patre legante filiæ mille aureos pro ea maritanda,
eodemq́;eodemque patre, post illud
testamentũtestamentum
tradente marito filiam, constituta dote quingentorum
aureorũaureorum, an possit filia mortuo patre reliquos
quingẽtosquingentos aureos petere? In quo
videtur
† quibusdāquibusdam petitioni locum
nōnon esse, ea
ratiōeratione,
ꝙquod causa ob
quāquam mille
fuerũtfuerunt legata, per
ipsum
testantẽtestantem sit minori
impẽdioimpendio executioni tradita, & ob id recessum sit à primo legato.
Ex eo etiam, quòd legata ad alimenta certa
quantitate in testamentis, ab eo legato recessum censetur, si minor quantitas ad eandem
causam in codicillis legata fuerit. l. libertis. in
2. in princ. ff. de aliment. & cibar. legat. atq;atque ita
in præmissa quæstione respondit Dinus, quem
sequuntur Paul. Cast. Cumanus & Imol. in dicta l. Lucius. idem Imol. in l. huiusmodi. §. cùm
pater. ff. de legat. 1. idẽidem in c. filius noster. isto tit.
& Campeti. de dote. par. 1. q. 36. Rursus existimant alij opinionem Dyni procedere, quādoquando
testator legaret pro filia maritanda: secùs verò
si legasset pro filiæ dote: nam constante matrimonio dos augeri potest: igitur quod reliquum est ex legato, ad dotis augmentum peti
poterit. Bart. in dicta l. Lucius. quem in hunc
sensum referũtreferunt Paul. in d. l. Lucius. Bald. Angelus, Salicet. & Corn. in l. filia. C. de legat. Barb.
num. 41. post Anchar. in fine, in dicto capit. filius. Ioan. Lupi. in cap. per vestras. de donatio.
3. notab. §. 12. licet à Bart. discesserint ex his plerique, dum Bartol. tamen scripsit, & hoc puto,
verba ista ad Dyni sententiam referunt. Alij
verò, quod potius placet, hæc Bartoli verba referunt ad Oldrad. qui asseruit indistinctè, filiam admittendam esse ad petendum reliquos
quingẽtosquingentos aureos ex legato. Bartolus etenim
cùm Oldradi sententiam retulisset, & eius rationem, nempe quòd legatum certæ quantitatis non minuatur ex adiectione. l. creditor. §. si
inter. ff. mand. l. Lucius. ff. de aliment. & ciba.
legat. subdit, & hoc puto bene dictum, rationem Oldrad. probans, quando testator dixisset pro filia maritanda, quia ea maritata finita
est causa. Quando autem testator dixerat pro
dote, non distinguẽsdistinguens, sed eandem assertionem
approbans, vtitur Bart. alia ratione, quòd causa legati finita non sit, quia dos augmentũaugmentum recipere potest. Ecce igitur qualiter Bart. absq;absque distinctione Oldra. consentiat. in hunc sanè sensum Bart. verba retulere Imol. in dictis locis.
Alex. in d. l. huiusmodi. §. cùm pater. col. pen.
Iacob. à sancto Georgio in dicta l. filia. Deci.
consil. 81. col. pen. Quin & hæc Oldra. opinio
verior est. Nam causam legati contingere potius confirmat legatũlegatum, quàm id extinguat, aut
diminuat. l. si iam facta. l. conditionum. ff. de
conditio. & demonstra. & ita Oldr. sequuntur
Alex. in d. §. cùm pater. Baldus, Paul. Angel. Salicet. Iacob. & Ias. in dicta l. filia. Deci. d. consil.
81. Anchar. & Barb. in d. capit. filius. final. col. Albe. in d. l. Lucius. Socinus consilio 101. col.
secunda, volumine tertio, dicens hanc opinionem communem esse, quod etiam fatetur Iac.
in d. l. filia. Nec obstat l. libertis. quia ibi secunda dispositio facta fuit in actu vltimæ voluntatis: & ideò tollit primam, & præterea esset superflua secunda dispositio, si primam non tolleret, cùm in secunda minor esset quantitas
quoad menstrua alimenta, quàm in prima.
qua in re Barto. non exactè sensum illius legis
perpendit, dicens, ibi in secundo legato contineri plus, quàm in primo: quod verum est assumendo legatum ex diuersis rationibus in vltima dispositione factũfactum, sed considerando legatum secundum relictum ex ea causa, qua primum, minus est secundum legatum, quàm primum, & ideò à primó recessum eadem lex expressit. Hinc infero, legata quantitate mille aureorum pro construenda ecclesia, ipso testatore consumptis quingentis aureis eandem construente, nihilominus reliquos quingentos
aureos peti & exigi ab hærede. Cui illationi
non obstant ea quæ notauimus in capitulo 3.
huius tit. num. 10. cùm ibi tractetur de quantitate legata ad oratorium, cuius formam testator designauerit.
Gloss. verbo, vendicare, duo adducit iuris
Ciuilis capita aduersus istud, quorum primũprimum,
nempe l. vlt. ff. de inoffic. testa. procedit speciali quadam ratione ad excludendam querelam
inofficio si testamenti, quæ odiosa est, secundũsecundum
glo. Bart. & communem opinionem in d. l. vlt.
§. vlt. Doct. hîc. glo. & Doct. in l. post legatum.
§. sunt qui putant. ff. de his qui. vt indig. Secundum verò, quod est l. si debitor. ff. ad l. Falcid.
extollitur, quòd testator ipse petierit debitum
imputari in Falcidiam, vt ibi explicant gloss &
Doctor.
Ad intellectum versic. si verò. huius cap. est
deniq;denique prænotandum, rem legatam à debitore creditori, hoc adiecto moderamine, vt ea sit
pro satisfactione debitæ quantitatis contentus, etiam si sit minoris valoris,
debitũdebitum ipsum
extinguere, si per legatarium legatum ipsum
acceptum sit. l. creditorem. iuncta glo. ibi. ff.
de lega. 2. Quòd si quantitas legetur creditori, cui species debetur à testatore, eadem satisfaciendi voluntate, idem erit. Si verò testator
creditori legauerit certam quantitatem, &
addiderit se velle debitæ quantitati ex hoc satisfactum censeri, compensatio tantùm admittitur concurrentis quantitatis, ita vt residuum quod excesserit, à creditore peti poterit, & ei tenentur hæredes soluere. l. Imperator. §. centum. ff. de legat. 2. Sed etsi testator
creditori, cui quantitas debetur, speciem legauerit simpliciter pro debito, etiam recepto
legato, solùm fit compensatio speciei legatæ
cum quantitate concurrente, &
residuũresiduum petendum erit. tex. egregius in l. pen. §. qui fratris. ff.
de alimen. & ciba. legat. Et idem erit legata
|
quantitate pro specie debita: non enim sufficit simplex hæc legandi forma, vt locus sit d. l.
Imperator. §. centum. Sed oportet testatorem
addere, vt omninò sit ex hoc legato debito satisfactum, qua forma canon hic vtitur.
Ex quibus poterunt deduci aliquot assertiones, quæ huic capiti necessariæ aut vtiles sint.
Prima, legatum speciei relictum Episcopo à testatore pro quarta portione episcopali, compensari ad æquiualentem quantitatem cum ipsa quarta portione. Et idem erit, si legetur Episcopo quantitas certa pro quarta portione,
quæ in specie consistat. Quòd si dictum à testatore fuerit vtroque casu, se legatum Episcopo
relinquere, vt nihil petat ratione quartæ Episcopalis, etiam si dispar sit legatũlegatum à quarta portione, fit omninò integra compẽsatiocompensatio, & computatio, nec potest episcopus excessum æstimationis exigere. Secunda conclusio: Legatum certæ quantitatis pro quarta canonica
portione Episcopo relictum, vtcunque conceptis verbis, ad concurrentem vsque quantitatem imputatur, ita vt excedens æstimatio ab
Episcopo peti iure possit.
Erit denique exemplum ad versic. Si verò.
quando testator in fraudẽfraudem, ne Episcopus quartam portionem legatorum, quæ ecclesijs ipse
relinquebat, obtineret, concepit legata omnia in forma canonis vltimi huius tituli, præter quoddam modicæ quantitatis legatum,
quod ita planè expressit, vt Episcopo ex eo
quarta portio debeatur, & in huius quartæ
portionis compensationem, Episcopo testator legauit certam quantitatem, qua contentus esset: isthæc quidem fraus non impedit,
quin Episcopus possit quartam integram è reliquis legatis petere. Ioan. And. Anto. & Imol.
hîc, col. 6.
Vltimò, hîc est inquirendum, an debeatur
Episcopo quarta canonica portio ex his, quæ
† legantur fraternitatibus, quæ congregationem quandam prętextu pietatis præ se ferunt.
Et quibusdam placet non deberi Episcopo ex
his legatis quartam portionem: non enim fiunt hæc legata locis pijs, sed personis, cap. sequenti. & alijs rationibus, quas congerit Abb.
hoc approbans, consil. 31. volum. 1. Frederic.
consil. 129. Bald. in l. si quis ad declinandam.
§. in omnibus. C. de episc. & cler. num. 19. Imol.
& Abb. hîc. Lau. Calc. consil. 21. col. 2. quibus refragatur, quòd vt canonica hæc portio debeatur, est satis pia esse legata. c. vlt. & c. seq. isto tit.
Hæc verò legata pietatis causa fiunt, vt
cōstatconstat,
igitur ex eis quarta debebitur: quod Calder.
sensit consil. 25. huius tit. Nec etiam negari iure potest, pias has fraternitates, collegium pietatis causa constituere, ex his, quæ notantur
in l. 1. C. de sacrosanct. eccles. & in l. 1. ff. de colleg. illicit. Vnde quartam hanc Episcopo deberi, asserunt hîc Ancha. & Barb. num. 7. Petrus Perus. in tract. de quarta canoni. episc. 14. q. principali. latè hanc dubitationem expendens. Eandem opinionem sequitur Barb. consil. 1. vol. 4. vbi num. 8. post diligentem disputationem hanc esse communem profitetur,
cui & ipse libenter subscribo. Hîc verò illud obiter adnotandum est, autore Budæo in tit. de
officio quæstor. 4. col. has quas vulgò dicimus
confratrias, ex eo denominari, quòd Phratriæ
apud Aristot. in Politicis, dicantur hominum
conuentus, propria sibi sacra,
peculiariaq́;peculiariaque habentium. Hi enim homines communi puteo
vtebantur, quod Græcè dicitur Phréar: his accedit, quòd Phratría apud Græcos dicitur conspiratio,
coniuratioq́;coniuratioque, sicuti tradit text. in ca.
coniurationum. 11. q. 1.
vtiturq́;vtiturque hac dictione
Socrates Græcus autor, libro 6. Histor. eccles.
cap. 4. dum meminit coniurationis cuiusdam
aduersus Ioannem Chrysostomum. Sed & authore Dionysio Halicarnasseo libr. 2. apud Athenienses Phrátrai dicebantur, quæ à Romanis Curiæ, in quas à Romulo populus fuit diuisus. Ex Homeri autem interprete Iliad. lib.
9. Phratria propriè dicebatur tertia pars tribus. Ego quidem non damno diligentem
hāchanc
nominis & vocis deductionem, opinor tamen
in Christiana religione eos, qui primùm has
pias congregationes constituerunt, ad profanam hanc consuetudinem minimè aduertisse,
imò potius dici confraternitates existimo ex
eo, quod à Cypriano, Hieronymo, Ambrosio, ac Tertulliano, fraternitas pro Christianorum collegio accipiatur, sicuti Rhenanus adnotauit ex Tertulliano, in libro de velandis virginibus. & ex libro ad Martyres. De collegijs
autem, quæ illicita quandoque in Republica
censentur, &
quandoq;quandoque permittuntur, legito
Balduinum in legem 6. duodecim tabularum,
post Iurisconsultos, in rubric. de collegijs illicitis.
Ex capite, Requisisti.
SVMMARIVM.
-
1 Distinctio nominis proprij ab appellatiuo, vt actus realis vel personalis iudicetur, cessat omninò ex coniecturis, quibus aliud deprehendi
possit.
-
2 Iuramentum præstitum alicui, an transeat ad
successores iurantis, vel eius cui præstatur.
-
3 Legatum relictum vxori, illi tantùm debetur,
quæ vxor erat tempore testamenti.
-
4 Intellectus l. quod principi. ff. de legat. 2.
-
5 Compromissum factum à prælato, an transeat ad
successorem.
-
6 Promittens vel iurans obedire iudici ipsius nomine proprio expresso, tenetur ex promissione
successori obtemperare.
-
7 Amicitia consanguinitati comparatur.
-
8 Huius capitis intellectus.
-
9 An distinctio huius text. procedat in donatione
inter viuos facta.
-
10 Legatum relictum canonicis, collegio canonicorum acquiritur, non ecclesiæ.
TRactat in hoc capite Innocentius
tertius, an legatum relictum Episcopo censeatur relictum prætextu ecclesiæ, & dignitatis: an ratione personæ ipsius Episcopi, vt sub
inde constet, cui competat hoc legatum, ecclesiæ, an Episcopi hæredibus. Et quamuis ad cognitionem huius, & similium quæstionum soleat tradi distinctio illa nominis proprij & appellatiui, siquidem actus conceptus expresso
nomine proprio, ipsi personæ tribuitur: ille
verò qui gestus sit expresso nomine appellatiuo
† dignitatis, ipsi quidem dignitati competit. text. celebris in cap. quoniam Abb. de offi.
deleg. & ibi Doct. l. si seruus communis. ff. de
stipul. seruo. Alexand. per text. ibi in l. 3. §. filius. 2. col. ff. de liber. & posthu. Bald. in l. 1. q. 2.
C. de liber. præter. Paul. in l. si à primo. ff. de
liber. & posth. ad finem. Bald. in Proœmio ff.
col. 2. Prius tamen quàm hanc regulam attendamus, oportet coniecturas quaslibet perpendere, ex quibus vel erit dispositio iudicanda
realis, vel personalis, quod probat elegans tex.
adnotante Panormita. Nam etsi in legato expressum sit nomen Episcopalis dignitatis, censetur prætextu personæ relictum, quando testator esset consanguineus Episcopi. notant
Abb. Felin. & Dec. in dicto cap. quoniam Abbas, Alciat. expressius reg. 1. de præsumpt. 28.
præsumpt. pulchrè Soc. consil. 34. lib. 3. col. 2.
ad idem text. singul. & ibi Bartol. in l. penult.
ff. de reb. dub. cui conuenit Regia l. 25. tit. 5.
partic. 5. dicit illum text. singul. Paul. Castren.
ibi & Bald. in d. cap. quoniam Abbas. vnde libet plurima deducere, quo regula ista rectiùs
intelligatur.
Primùm hinc constat ratio glos. in c. fin. ad
finem, hoc tit. in 6. vbi in nominatione executoris testamentarij, expresso nomine dignitatis facta, sunt attendendæ coniecturæ, ex quibus deprehẽdideprehendi possit, executionem testamenti commissam esse personæ potius quàm dignitati, quam gloss. præter Doctor. ibi dixit sing.
Ias. in §. fin. Instit. de stip. seruo. in additionibus
ad Portium. & notabi. Abb. in consil. 93. volu.
2. idem Abb. in d. c. quoniam Abbas. col. 3. vbi
Felin. & Dec. idem asserunt. idem Decius in c.
ex parte. col. 1. de constit.
Secundò apparet, Iuramentum
† præstitum
alicui expresso nomine proprio, in re tamen
ad dignitatem pertinenti, ad successorem dignitatis transire, quod probatur ex præcedentibus, & ex his quæ statim subijciam, maximè
ex c. veritatis. de iureiur. vbi cauetur, iuramentum præstitum in re, quæ ad dignitatem attinet, habenti illam dignitatem, vires etiam habere respectu illius, & successorum in eandem
dignitatem: qua in re, ni fallor, errat gloss. ibi
communiter recepta, secundum Imol. dicens
esse necessarium in iuramento fieri
mentionẽmentionem
successorum, vt illud iuramentum transeat in
successores illius cui præstatur. Eodem pacto
errant Ant. Card. Abb. & Doct. in d. c. veritatis. exigentes ipsius saltem dignitatis expressam mentionem, vt iuramentum extendatur,
aut potius deducatur ad successores in dignitatem. Quibus ego non assentior, quippe qui
ex hoc canone videam frequentissimè colligi,
actum aliquèm ex coniecturis deprehendi, ad
dignitatem pertinere. At quæ maior huiusce
rei coniectura esse poterit, quàm quòd actus
ipse fiat prætextu rei ad dignitatem pertinentis? Vnde repetitio iuramenti quo ad successorem necessaria non est, quia adhuc qui iurauit
& viuit, iuramenti religione adstringitur, tametsi non inficiet, iurantem ratione feudi teneri renouare inuestituram à nouo domino.
& recognoscere se eius feudatarium esse. cap.
longinquitate. 12. q. 2. c. 1. §. præterea. de prohi.
feu. ali. per Fred. notant Bald. Henr. & Card. in
d. c. veritatis. Hinc etiam falsum est, iuramentum ex parte eius cui pręstatur, personale esse,
licet id
asserātasserant Bal. Fulg. & Rom. in l. sed si hac.
ff. de in ius vocan. quibus accedit, etsi dubius,
maximè Curtius Iunior in l. si quis maior. nu.
25. C. de transactionib.
Tertiò, ex his probatur, iuramentum ab aliquo præstitum, ipsius præstantis hęredem, aut
successorem minimè ad periurium obligare,
etiam si contractus, in quo præstatur, ad hæredes vel successores pertineat. Non enim patitur iuramenti religio, quæ animam adstringit.
vt iurantem egrediatur ipsius iuramenti vinculum. Abb. & Doct. in d. cap. veritatis. Ioan.
And. in c. fin. de sepul. Bald. & Paul. in l. grege
legato. ff. de leg. 1. Bald. in l. fin. C. de pact. col.
4. Bart. & Bald. in l. generaliter. C. de reb. cred.
Tho. & Caiet. 2. 2. q. 98. art. 2. Alci. in cap. cùm
contingat. de iureiur. num. 120. & ibi Imol. nu.
18. licet ipse hæres ex illo contractu teneatur,
etiam si contractus is à iuramenti adiectione
vires acceperit, quamuis ab hac tertia illatione aliquantulum discesserint Abb. in d. c. cùm
contingat. num. 8. & Socin. consil. 38. colum.
1. vol. 3.
Quartò, eadem præmissa regula defenditur
optima opinio Bald. in l. fin. col. 3. C. de indic.
vid. tol. qui dixit, legatum factum vxori sub nomine tantùm appellatiuo, non deberi secundæ vxori, quam post testamentum
† mortua
prima testator accepit: cui sententiæ suffragatur elegans text. in l. si quid earum. §. fin. ff. de
le. 3. At quæ prioris, inquit, vxoris causa parata
sunt, ita posteriori
debẽturdebentur, si ei assignata sint,
quia
nōnon est ita de posteriori vxore cogitatum,
|
cùm pararentur. Ecce igitur qualiter coniectura ducitur Iurisconsultus, vt existimet, sub
nomine appellatiuo personam tantùm, non
dignitatem
cōsiderariconsiderari oportere. ad idem text.
in l. Seio amico. in princip. ff. de annuis leg. Et
Bald. sequitur Deci. in d. c. quoniam Abb. numer. 16. Ias. in l. diuortio. §. quod in anno. pen.
col. ff. solut. matri. Andr. Tiraq. in l. si vnquam.
C. de reuo. don. in princ. num. 104. facit optimus tex. in l. boues. §. hoc sermone. ff. de verbo.
signi. notat Cremens. & in singula. 8. sed si testator nullam haberet tempore testamenti vxorem, legatum vxori relictum non tantùm
primæ, sed & secundæ, aut tertiæ vxori debetur, cùm & actus hic sit fauorabilis: & ideò ita
erit intelligendus, maximè cessante dicta coniectura affectionis eius vxoris, quam tunc habebat testator. Alexand. consil. 171. vol. 2. Paul.
à monte Pico in l. Titia testamento. §. Titia. ff.
de lega. 2. colum. 82.
Quintò, hæc conclusio, quam ex hoc Innocentij tertij responso colligimus, comprobatur
† ex Iurisconsulto in l. quod principi. &
in l. Augustæ. ff. de legat. 2. vbi, quod Augusto
relinquitur, dignitati relictum esse censetur:
quod verò Augustæ, non dignitati, sed personæ legatur: nulla sanè alia ratione quàm quod
expresso vtrobique nomine dignitatis, alijs argumentis coniectamur discrimen maximum
subesse: cùm dignitas eo nomine significata
propria sit Augusti, non tamen Augustæ, quæ
inde hoc nomen habet, quòd vxor Augusti sit.
Et id Bart. animaduertit in d. l. quod Principi.
Sextò, ex his manifesta est ratio eius, quod
notauit Abb. per text. ibi in c. dilecti. colum. 2.
de foro compe. dicens, in re Ecclesiæ competenti actum censeri gestum nomine Ecclesiæ,
siue exprimatur nomen proprium, siue appellatiuum. Et addit hanc esse communem opinionem, quæ insigniter probatur in hoc c. attẽtaattenta regula, quam ex eo post Abb. collegimus.
Idem sentit Barto. in l. post mortem. §. 1. vbi ad
hoc ipsum est expressus text. ff. quando ex facto tuto. Domi. in cap. si gratiosæ. ff. de rescrip.
libro sexto.
Septimò, licet compromissum ad successores non transeat, nec ad hæredes. c. fin. de arbi. l. diem proferre. §. 1. l. sed si
† interpellatum.
§. fin. ff. eod. ti. tametsi compromissum factum
sit à prælato super re ipsius ecclesiæ, etiam non
facta successoris mentione, ad successorem
transit. tex. & ibi Abb. in cap. præsentata. de testi. etiamsi factum sit nomine proprio prælati
expresso: quod ibi adnotauit Areti. 1. colum.
Quin & ipse illius c. conclusionem intelligo,
etiamsi compromissum fiat inter Ecclesiam,
aut prælatum, super re Ecclesiæ, & priuatum
aliquem: nam quamuis hoc compromissum
non transeat ad hæredes illius priuati, transit
tamen ad successorem prælati: quia nomine
Ecclesiæ censetur factum, quæ morte non extinguitur. c. si gratiosæ. de rescript. in 6. 12. q. 2.
c. liberti. Nec placet Aretini sententia, quæ in
d. c. pręsentata. scripsit illum textum procedere in compromisso facto inter duas Ecclesias,
non inter ecclesiam & priuatum, ne
cōtractuscontractus
ipse sit inæqualis. Mouetur etiam ex d. l. sed si
interpellatur. §. fin. vbi Bald. idem in hac quæstione asserit, ex eo text. qui probat, compromissum solui morte cuiusuis ex litigatoribus,
quamuis ab altera duntaxat parte mentio hæredis facta sit: non enim conuenit quoad hæredes inæquale esse compromissum. Veruntamen lex illa locum habet, quando exconuentione partium datur inæqualitas: nos verò loquimur, quando ab ipsa lege deducitur hæc in
æqualitas. Nec obstat, quòd contractus hic sit
inęqualis: id etenim non est absurdum, si speciali ratione contingat, vt in hac specie constat: siquidem Ecclesia morte non extinguitur, & ideò nec compromissum ab ea factum
extinguetur: at is, qui cum ea contendit, ac litem agit, morti subiectus est: & ob id si moriatur ante latam ab arbitro sententiam, cessat,
& extinguitur compromissum.
Octauò, ab eadem radice infero, verum esse, quod Bald. scribit in c. 1. col. 3. de inuesti. in
marit. facta. cui accedit Felin. in d. c. præsentata. colum. 1. ex quibus constat, facto compromisso in Hispaniarum regem dignitatis nomine expresso, eo mortuo minimè id munus successori competere: cùm ex compromittentium voluntate, & consensu electa sit industria,
& prudentia ipsius Regis, non dignitatis qualitas. Sic econtrariò, si dignitas consideretur,
parum refert nomen proprium exprimi. Bal.
in c. 1. §. præterea. numer. 23. de prohibit. feudi
alienat. per Frederic.
Nonò, inde rationem habet sententia Barto. qui in l. terminato. C. de fruct. & liti. expen.
col. 2. dicebat, iudice reseruante sibi taxationem expensarum siue nomine tantùm proprio, siue appellatiuo, posse ab eius successore
in iudicandi munus expensas taxari, ex dicta
reseruatione. idem Bart. in l. ab executore. in
princip. ff. de appella. notant nouiores in l. inter stipulantem. §. 1. ff. de verbo. oblig. facit ad
id l. proponebatur. ff. de iudic. Hæc etenim reseruatio fit respectu muneris iudicādiiudicandi, & non
priuatæ causæ, & ob id transit ad futurum iudicem ex successione.
Decimò, ab hac regula & illud procedit, an
promittens obedire iudici, vel eius sententiæ
stare teneatur successori ipsius iudicis obedire, aut sententię à successore latę
† omninò parere, & stare, & gl. in c. 1. de his, quæ vi metúsue
causa fiunt, & in c. ex tenore. de senten. excommu. asserunt, hunc iurantem teneri non tantùm ipsi iudici obedire, sed etiam successori.
notat Abbas in cap. ad hæc. in 2. de appella. Alber. Ange. & Doct. in l. cùm apud. ff. iudi. solui.
quidquid dixerit Franc. in dict. cap. ad hæc. in
|
intellectu dictæ gloss. capit. ex tenore. dicens
eam esse ordinariam, & notabilem. Imò idem
erit, si iuramentum hoc præstitum sit expresso
nomine proprio ipsius iudicis. Abb. in d. c. 1.
quod ex omnibus, quæ hactenus adduximus,
manifestissimum est.
NōNon obstat d. l. cùm apud.
quam Bald. commendat in Rubri. de appellat.
quaq́ue probatur stipulationem à Sempronio
iudice iudicatum soluendi, non committi, si
non soluatur id, quod iudex appellationis ab
ipso Sempronio propositæ iudicaret. Quia
non tam agitur de successore iudicis, quàm de
iudice alterius audientiæ, & prætorij: & præterea ipse Sempronius absoluit, & licet condemnaret, non tamen esset locus stipulationi,
nisi tractaretur de ipsius Sempronij sententia
executioni mandanda. Barto. Paul. Castrens.
Angel. & Docto. ibidem, quo fit, vt in hac præsenti quæstione nulla subsit ex illa decisione
dubitatio.
Vndecimò, ex hoc text. Barto. in l. 2. ff. de
reb. dub. infert intellectum ad gloss. ibi, quæ
dixerat, legatum sacerdoti parœciali censeri
relictum ratione ecclesiæ: est enim id verum, si
legatum sit ab extraneo, secùs verò si ab ipsius
presbyteri consanguineo, quod ibi cæteri Docto. concedunt.
Duodecimò, eidem rationi accedens glo.
hîc, verb. pręsumitur. dixit, legatum
† relictum
prælato etiam ab extraneo valdè tamen amico, pręlato ipsi relictum videri, & pręsumi, occasione ipsius Episcopi, non Ecclesiæ. Cui conclusioni consentiunt omnes hîc. Nam & amicitia consanguinitati similis est, atque idem
affectionis vinculum habet. l. nemo dubitat.
ff. de hære. insti. iuncta l. si pater. C. ist. ti. Abb.
in c. fin. col. 2. de postu. Abb. & alij in d. c. quoniam Abbas. Alcia. de præsump. regul. 1. præsump. 28. Hanc etiam opinionem gl. communem esse fatentur eam secuti Socin. col. penul.
& Ludo. Lusitan. fol. 4. colum. 4. in l. 2. ff. de reb.
dub. quibus addi debet glos. in lege, in testamento. ff. de fideicommis. liber. quæ singul. est
secundum Hippol. in l. vnica. C. de rap. virgi.
numer. 207. latè Andre. Tiraquel. in l. si vnquam. C. de reuocan. dona. verbo, libertis. numero 75. Catell. Crotta in verbo, Amor licitus. Est tamen necessaria amicitia maxima, vt
non sufficiat quęuis glo. hîc. quam valdè commendat Barb. in c. cùm M. de constitu. nu. 14.
notat Alcia. in l. latæ. §. amicos. ff. de verb. sign.
Postremò, ex his deducitur intellectus huius c. vt legatum
† relictum Episcopo ab extraneo censeatur gratia ecclesiæ factum omninò,
etiamsi expresso tantùm nomine proprio Episcopi conceptum sit. glos. hîc. verbo, nec est.
quam Abb. & alij sequuntur magis communiter, tametsi Cardin. eam intelligat, quando vtrunque nomen fuerit expressum: quod non
est admittendum. Is etenim, qui cessante affectione amicitiæ, & consanguinitatis legat Petro, quem scit esse Episcopum, censetur Ecclesiam ipsam, cui præest, considerasse. Quibus
exactè perpensis, tex. hic probat, donationem
factam à consanguineo etiam militi, factam
censeri potius ratione sanguinis, quàm militiæ. l. tutor. §. quæ tutoribus. ff. de excusatio.
tuto. Nec oberit l. hęreditate. ff. de castren. pecul. cùm in eo casu donatio facta fuerit consanguineo commilitone, post commilitium,
id est, post initam militiæ societatem: vnde mirum non est, si militiæ contemplatione facta
intelligatur, vt explicat Ioan. Cora. lib. miscel.
2. cap. 4.
Gloss. in verbo, secùs. quærit quare ex legato Ecclesiæ relicto quarta portio Episcopo
debetur: at ex legato contemplatione personæ Episcopo relicto non debetur quarta portio Ecclesiæ, qua in re vltima ratio glos. melior
est, secundum Abb. colum. penul. & idem sentiunt alij Doct.
Gloss. in verb. nec est, intelligit tex. in
† legato, dicens secùs esse in donatione inter viuos, quasi donatio prædicta etiam ab extraneo facta, non debeat censeri facta contemplatione Ecclesiæ, sed personæ. Et licet hic sit sensus gl. ipse tamen Bern. ineptè mouit quæstionem, quippè qui præmittat magnam amicitiam inter testantem & Episcopum, ac demum
dicat aliud esse in legato, quàm in donatione,
cùm præmissa amicitia
idẽidem sit in legato, quod
in donatione, vt animaduertit Abb. col. fin.
quinimò nec est vera gl. in principali opinione per text. hîc ibi, donatur: & ideò contrarium probant Hostien. Ioan. And. Ant. Imol. numer. 33. & Barb. num. 21. quibus suffragatur c.
sancimus. 12. q. 2. Eadem verò gl. dum opponit
contra hunc tex. c. sancimus. & alia iura, est intelligenda, vt dicta iura procedant in dubio,
cessantibus argumentis, & coniecturis, ex quibus possit diuersum præsumi, secundum Abb.
& communem.
Gloss. in verb. à propinquo, dicit quo ad
decisionem huius c. consanguinitatẽconsanguinitatem ad quartum vsque gradum considerandum, cuius opinio communis est, vt asserunt Imol. hîc, nume. 38. & Petrus Perusi. in tracta. de quarta canoni. episco. c. 4. q. 3. idem notat gl. in c. 1. 12. q.
3. & in Authent. licentiam. per text. ibi. C. de
epis. & cleri. Quibus autem non videt si res ista
ex coniecturis tractanda est, satius esse hoc arbitrio iudicis relinquere? Ant. Barb. hîc, nu.
24. Sed an Ecclesiæ an prælati hæredibus incumbat probatio affectionis consanguinitatis, & contrariæ qualitatis, tractat Alciat. in d.
præsump. 28. num. 7. Quæ verò portio ex his
legatis quæ Ecclesiæ relinquuntur, aut rursus
prælato gratia Ecclesiæ, competat Episcopo
& Ecclesiæ, dubium est: sed tamen hæc bona
sicuti aliæ res Ecclesiæ diuidenda sunt. dict. c.
sancimus. Abb. hîc. colum. fin.
Gloss. verbo, quarta. probat presbyterum
|
alicuius ecclesię inferioris non dici de gremio
ecclesiæ, quamuis sit ecclesia inferior in ea ciuitate, in qua adest ecclesia superior. & ad hoc
ipsum commendat istam glos. Felin. in c. sicut.
in 2. colum. 2. de simo.
Ex versicu. vltimo colligitur, legatum
† relictum Canonico alicuius Ecclesiæ, etiam ab
extraneo, integrè ipsi acquiri,
nōnon ecclesiæ. Aliud tamen dicendum erit, si legatum relictum
sit Canonicis alicuius ecclesiæ, nam id ecclesię
acquiri adnotauit Bart. in l. 2. ff. de reb. dub. ab
illo text. sumens rationem ex eo, quòd legatum ciuibus ipsi ciuitati
relictũrelictum censetur. idem
Pet. Perus. in tract. de quarta canoni. c. 4. versi.
Tertiò principaliter. hanc etiam opinionem
asserit communem esse Barba. consi. 1. volu. 4.
col. 16. quam defendit Lud. Lusita. in d. l. 2. Sed
cōtrariamcontrariam sententiam, imò legatum relictum
Canonicis alicuius ecclesiæ, ipsis Canonicis
acquiri, non ecclesiæ, probat gl. hîc, verbo, nec
est. cui similis est in c. Pontifices. 12. q. 3. quam
dicit ordinariam Abb. in c. 2. colum. 3. de decimis. idem in c. 3. colum. 4. de probatio. Et probatur in c. per exemptionem. de priuileg. in 6.
vbi aliud est eximere ecclesiam, aliud eximere
Canonicos ecclesiæ. Vnde in hac quæstione,
legatum relictum Canonicis, ipsis competit,
non ecclesiæ. atque hoc ipsum notant Anton.
Abb. colum. fin. Barbat. num. 23. post alios hîc.
Socin. in d. l. 2. qui nu. 12. hanc opinionem asserit communem esse: quod etiam fatetur ibi
Lusit. colum. fin. Nec obstat dicta l. 2. quia ibidem ab ipsis ciuibus tota ciuitas repræsentatur: à Canonicis verò
nōnon repræsentatur ecclesia, sed simul & à prælato, & ab alijs Clericis.
Hęc tamen opinio communis est ita intelligenda, vt ipsi collegio Canonicorum acquiratur hoc legatum, non Canonicis, vt singulis.
idem sensit Barb. hîc, cui adhæret Feli. in c. auditis. de præscri. nu. 24. Abb. Card. hîc, q. 10. licet Soc. in d. l. 2. col. pe. post alios, quos ipse refert, tenere velit hoc legatum censeri relictum
Canonicis, vt singulis: quod plurimum refert,
nam relictum legatum Canonicis vt singulis,
inter Canonicos ex æquo diuiditur, nulla considerata distinctione qualitatum: at legatũlegatum collegio Canonicorum est diuidendũdiuidendum, eo pacto,
quo cætera ipsius collegij bona diuidi solẽtsolent, &
plus vni Canonico, ꝗ̈quam alteri datur, habito respectu ordinis sacri, antiquitatis, alteriúsue qualitatis, cuiusq;cuiusque ex statutis ipsius ecclesiæ considerandæ. Imol. hîc, nu. 36. Conuenit denique inter Abb. Cardin. & Imol. ex hoc legato deberi
quartam canonicam portionem Episcopo.
Ex cap. Raynutius.
SVMMARIVM.
-
1 Filius suus præteritus, etiam inserta præteritionis causa, habet ius dicendi nullum testamentum patris.
-
2 Jntellectus l. 3. C. de liber. præterit.
-
3 Filius emancipatus causa inserta præteritus, non
dicit nullum testamentum patris, sed habet contra id bonorum possessionem contra tabulas.
-
4 Filius emācipatusemancipatus præteritus, nulla inserta causa
habet ius dicendi nullum testamentum patris.
-
5 Differentia emancipationis & suitatis, an hodie
duret facto testamento.
-
6 Filius exhæredatus nulla causa inserta habet ius
dicendi nullum testamentum patris.
-
7 Ingratitudinis causa non repellit filium à successione patris intestati, & ibi quid de fratre.
-
8 Filio præterito inserta causa præteritionis, si causa
probetur, vires recipit testamentum.
-
9 Filius an possit patriam defendens, patri violentas
manus inferre.
-
10 Filius vxorem patris percutiens, an possit exhæredari.
-
11 Filius patrem accusans publico iudicio exhæredari potest.
-
12 Filius veneficus exhæredari potest, & qui dicantur venefici.
-
13 Jnsidiari parentum vitæ iustam præbet exhæredationi causam.
-
14 Filius accedens carnaliter ad vxorem, aut patris
concubinam, exhæredari iustè potest.
-
15 Filia meretrix à patre exhæredari potest.
-
16 Filius exhæredari potest ex alijs causis, quæ similes
sint expressis in iure.
-
17 Exhæredatio iusta causa facta. an tollatur ex amicitia postmodum inter patrem & filium contracta.
-
18 Ingratitudo an remittatur pœnitentia filij.
-
19 Punitio criminis mixti fori facta ab ecclesiastico
iudice, non impedit punitionem iudicis secularis.
-
20 Jngratitudo an sit remissa religionis professione.
-
21 Jntellectus ad Regiam legem 49. Tauri.
-
22 Abdicatio quid sit.
-
23 Voconiæ legis capita, & ibi defensus aliquantulum Theophilus ab Alciati censura.
-
24 Fœminæ an iustè excludantur à successione parentum, in regnis, atque primogenijs.
NON diffiteor, candide Lector,
huius constitutionis intellectum
ita passim apud Iuris Ciuilis interpretes tractari, vt noster hic
labor minimè necessarius quibusdam videri possit: & id maximè postquam
strenuo conatu, summaq́ue diligentia Gulielmus Benedictus multæ lectionis, ac in
praxi peritissimus vir, hoc munus assumpsit.
Verùm enimuerò cùm multa sint, quæ adhuc dubia censeantur, vel saltem compendio
& summa indigeant, non potuimus huius responsi interpretationem omittere, in qua il|
lud conabimur efficere, vt quæ sese obtulerint: ad certum, vel ex aliorum vtriusque iuris
Doctorum placitis, iudicium, & examen ducantur: sic sanè fiet omninò inutilis nostra hęc
capitis celebratissimi relectio.
Primùm, Raynutij testamento illud opponitur, quòd filias proprias hæredes testamento non instituerit. Iure etenim ciuili legitima
portio filijs debetur in bonis parentum, & est
eis titulo institutionis relinquenda, vt probat
Nouella Iustiniani 115. in Auth. vt cùm de app.
cog. §. aliud quoque capitulum. collat. 8. gloss.
communiter recepta in Auth. nouissima. C. de
inoffic. testam. vbi omnes in hanc sententiam
conuenire testatur Ias. col. 4. siquidem filius
suus, aut est instituendus, aut exhæredandus,
in prin. Instit. de exhæred. liber. l. filius familiâs. ff. de lib. & posthum. l. maximum vitium. C.
de libe. præter. Quòd
† si filius suus præteritus
sit, habet ius dicendi nullum testamentum patris. l. inter cætera. ff. de libe. & posth. l. 1. & l. filio præterito. ff. de iniust. rup. Regia l. 1. titu. 8.
part. 6. etiamsi præteritus sit inserta præteritionis causa. Bart. in Auth. ex causa. nu. 11. C. de
liber. præter. glos. in Auth. de hæred. & falcid.
§. exhæredatos. collat. 1. verbo, noluit. quæ singu. est, secundum Alex. in Auth. non licet. C.
de libe. præter. col. 4. & Ias. in d. Auth. ex causa.
nume. 8. & eundem in l. in arenam. col. 2. C. de
inof. testa. dicentem vtrobique hanc esse communem opinionem. Idem asserunt Soc. Ioan.
Crot. fol. 8. colum. 1. & Galiau. nu. 45. in l. Gallus. §. & quid si tantùm. ff. de libe. & posthu. cui
opinioni & plerique alij Doct. accedunt in d.
Auth. ex causa. vbi Curt. iunior numer. 36. dicit eam communem, & probatur ea ratione,
quòd in prædicto §. aliud quoque capitulum.
dum filij institutio, aut exhæredatio requiritur, manifestè discrimen fiat inter præteritionem, & exhæredationem, causa adiecta factas.
idem notat Bart. in l. 1. in prin. ff. si à paren. quis
fue. manumi. idem in d. l. filio præterito. num.
19. & ibi Imol. nu. 59. quibus omnibus refragatur tex. egregius in l. 3. C. de lib. præt.
Si quis,
inquit,
filium proprium ita exhæredauerit, ille filius
meus alienus meæ substantiæ fiat, talis filius ex huiusmodi verborum conceptione non præteritus, sed exhæredatus intelligatur. Cùm enim manifestissimus est
sensus testatoris, verborum interpretatio nunquam
tantùm valet, vt melior sensu existat. Hactenus verba legis. Nec oberit dicere illa verba,
Alienus
meæ substantiæ fiat, esse propria exhæredationis:
nam cur obsecro, illa magis exhæredationem
inducunt, quàm hæc, Filium meum non instituo, aut filium meum Sempronium prætereo,
quia me verberauit, nónne & ista manifestè,
nisi quis ex professo peruertat intellectum, exhæredationem demonstrant? Quamobrem
communis opinio corruit, & potissimùm euertitur ab ipsa Nouella constitutione, quæ
vetat patrem filios præterire & exhæredare, nisi causa legitima adiecta sit. Igitur ex causa
expressa facta pręteritio admittenda erit. Constat ergo paria esse filium exhæredari, & præteriri inserta causa legitima, quod aduersus
communem probant Areti. in dict. §. & quid
si tantùm. numer. 20. & Crot. ibi. fol. 8. vbi alias rationes adducunt, ex quibus dubia redditur communis opinio, quæ procedet, quando
pater nulla facta mentione institutionis, nec
exhære dationis, adiecta causa filium præterijsset per verba exhæredationem minimè significantia, hac forma, Sempronio filio meo
lego centum tantùm, quia me verberauit:
tunc etenim hæc præteritio, non exhæredatio
censetur. text. vbi Barto. post gloss. ibi, in l. qui
me volebat. ff. de hæred. institu. Nec oberit ratio, quam pro Aret. adduximus ex dict. §. aliud
quoq;quoque. quia ille text. est intelligendus in præteritione, quæ ita cum causa fiat, vt etiam in patre exhæredationem inducat: qualis est illa,
Sempronium filium meum
nōnon instituo hæredem, aut prætereo, quia me verberauit: quid
enim refert, his, an verbis alijs exhæredatio fiat? quod in d. l. 3.
ꝓbaturprobatur. & ita communem intelligunt Ioan. Igneus in Auth. ex causa. C. de
lib. præte. nu. 74. & Viglius in §. emancipatos.
Insti. de exhær. lib. nu. 4. nam & institutio hæredis fieri debet nominatim, & tamen constat
æquipollentibus verbis posse quem hæredem
institui, nempe his verbis, Titius hæreditatis
meæ dominus esto. l. his verbis. ff. de hære. insti. aut Sempronius sit bonorum omnium dominus. §. cæterùm. Instit. de milit. testam. Regia l. 6. titul. 3. part. 6. Sic etiam exhæredatio
non est necessariò ita superstitiosis verbis concipienda: quin & valeat hac forma concepta,
Non instituo filium meum hæredem, quia me
verberauit, aut prętereo filium meum, quo fit,
vt communis opinio non sit omninò tuta.
Filius verò emancipatus
† præteritus inserta causa, non dicit nullum patris testamentum, sed agit contra id ex bonorum possessione contra tabulas. gloss. in dict. §. exhæredatos.
Bart. & communiter alij Doct. qui præcedenti opinioni
cōsensereconsensere. Quòd si præteritio causa inserta facta, vim exhæredationis habet, sicuti conantur Areti. & alij probare, competet
huic filio querela inofficiosi testamenti, ex
his, quę in præcedenti quęstione diximus, non
bonorum possessio contra tabulas.
Filius tamen
† emancipatus pręteritus nulla adiecta causa ius habet dicendi nullum etiam hodie, in quo à suo non differt: cùm pro
forma testamenti requiratur expressio causæ.
text. in dicto §. aliud quoque capitulum. & licet huius rei sit diligens disputatio apud Ias. in
l. final. C. vnde legiti. numer. 8. Ioan. Igneum
in dicta Authentic. ex causa. numer. 60. & ibi
Curti. nu. 44. hæc denique est communis sententia, secundum Ias. & Curt. idem fatetur Vigli. in d. §. emancipatos. 2. col. & idem in prin|
cip. de inoffic. testamen. 2. colum. ab ea tamen
dissentiens. sed eam Bart. asserit in d. Authen.
ex causa. nume. 12. & in d. l. filio præterito. nu.
19. post gloss. illam celebrem in dicto §. exhæredatos. Ex quibus, si frequentissimo omnium iudicio standum est, constat intellectus ad
gloss. in l. si emancipati. C. de collat. & in dicta
Authent. ex causa. quas vbique Docto. approbant, & maximè in d. §. & quid si tantùm. dicentes, ex testamento adhuc hodie esse discrimen inter suos, & emancipatos, quoad auxilia
& remedia aduersus parentum testamenta, licet ab intestato sublata sit differentia hæc. tex.
in §. nullam. in Authen. de hæred. ab intesta. vt
hæc opinio procedat, quando fit præteritio
inserta causa, nam si ea non fuerit inserta præteritione, nulla est hodie danda differentia inter suos, & emancipatos: siquidem vtrisque
competit ius dicendi nullum: ex quo maximè
extenditur decisio l. maximum vitium. C. de
libe. præte. §. sancimus. ex qua si singula singulis referantur, ius dicendi nullum conuenit
suis præteritis, bonorum possessio
† contra
tabulas emancipatis, aduersus communem.
Si verò vtrunque auxilium ibidem expressum
admixtim intelligatur, communi sententiæ
suffragatur. Nec parui momenti est existimanda præcedens resolutio, cùm bonorum possessio contra tabulas vno anno expiret. l. 1. §. largius. ff. de succe. edic. ius
dicẽdidicendi nullum triginta annis, vt notatur in l. licet. C. de iur. deliber.
Querela verò ad quinquennium tantùm extendatur. l. si autem. ff. de inoffic. testam.
Verùm, si filius sit simpliciter
† exhære datus causa ingratitudinis non expressa, quæ legitima sit, posse dicere nullum testamentum,
plerique probant ex d. §. aliud quoque capitulum. quo requiritur ad exhæredationem pro
forma expressio causæ legitimæ. Vnde si hæc
causæ adiectio deficiat, testamentum erit nullum, non tantùm ex pręteritione, sed exhæredatione. idem probatur in Authenti. non licet. C. de libe. præte. vbi duo necessaria sunt, vt
testamentum valeat, exhæredatio quidem &
expressio causæ. notant Areti. & alij, in d. Authen. non licet. Bart. in d. Auth. ex causa. nu. 12.
vbi Curti. num. 42. dicit hanc opinionem esse
communem. Bart. in d. l. filio præterito. nume.
19. Areti. dicens hanc communem in l. 1. col. 3.
ff. isto titu. ac cæteri Doct. in d. Authen. ex causa. passim idem approbant, & fatentur, idem
probantes post Bart. in emancipatis filijs: tametsi in querela differat emancipatus à suo,
cùm
emācipatoemancipato querela in officiosi testamenti
non competat, nisi præuia bonorum possessione causa litis agnoscendæ, etiam iure nouissimo, secundum communem in l. fin. C. vnde legit. & in l. 2. C. de inoffic. testam. vbi fit mentio
huius bonorum possessionis. & in l. Papinianus. §. 1. ff. de inoffi. testa. quam præ cęteris nouiter explicat Viglius in §. tam autem. Institu. de inofficioso testamento. meminit & Alciat.
libro 8. parerg. capitu. 24. nec mirum hoc discrimen videri debet inter suos, & emancipatos, cùm ex testamento causa expressa maneat
adhuc distinctio emancipati à suo, sicuti superiùs ostendimus.
Displicet tamen quibusdam id quod paulò antè diximus, nempe filium exhæredatum
nulla causa expressa, habere ius dicendi nullum, non querelam, ea ratione, quod iure antiquo exhæredatis, etiam suis non competebat ius dicendi nullum, sed querela, vt constat:
& id ius non corrigitur in Iustiniani Nouella,
igitur querela etiam hodie locum habet, non
ius dicendi nullum. Nouella etenim constitutio cui communis opinio innititur, id tantùm
dictat non posse filios à parentibus exhæredari, nisi ex causa ingratitudinis, intelligi sanè potest, vt non possit filius exhęredari, quin habeat locum aduersus testamentum querela. Vnde ex his verbis, quæ hunc sensum recipere
possunt, non est ita facilè admittenda correctio. & ideò maximè quòd in eadem Nouella.
§. sin autem. hæc obseruata non fuerint, in
Græco & Latino Codice sunt verba, quæ
ostendunt, testamentum potius esse rescindendum, quàm ipso iure nullum. Nec Iustinianus eandem constitutionem sanxit, vt nouiter statuerit præteritum filium, vel exhæredatum sine causa, posse ex ea dicere nullum
testamentum patris: sed vt causa ingratitudinis speciatim exprimeret, ac cætera contenta
in testamento rescisso, aut irrito ex causa exhæredationis, aut præteritionis, præter ipsam
hære dis institutionem, firma esse sanciret. Ergo sicuti iure antiquo filius exhæredatus causa non expressa habebat querelam, ita & hodie eam habet, non ius dicendi nullum, quod
aduersus communem asserunt Imol. post glo.
ibi, in l. 1. col. 2. ff. isto titu. Viglius in princ. Insti. de inoffi. testam. 2. col. & Ioan. Igneus in d.
Authent. ex causa. numer. 73. & præcedenti. &
nume. 24. Sed communi opinioni plurimum
suffragantur Regiæ leges, vna quæ 10 est. titul.
7. altera, 4. titu. 8. part. 6. nisi dixeris in his legibus tantùm id probari, querelæ locum esse
omninò facta exhæredatione, & probata causa ingratitudinis, quæ tamen à testatore nominata non fuerit: quod Imol. & sequaces minimè negant.
Cæterùm, querela
† proposita, & ex ea rescisso testamento, eo quòd causa ingratitudinis nominata non fuerit à testatore, poterit filius exhæredatus, agens ex intestati causa ad
patris hæreditatem, repelli exceptione ingratitudinis obiecta, & ipsa ingratitudine probata. Angel. in Authen. de nuptijs. §. ingratitudinem. per illum textum, dicens, successores ab
intestato repelli ex causa ingratitudinis aduersus testantem, vel defunctum
cōmissacommissa. ad idem
facit l. 3. §. vltim. ff. de adimend. legat. vbi lega|
tum censetur ademptum tacita voluntate testantis, si legatarius post testamentum sit factus inimicus testatori. Angel. opinionem sequuntur Ias. in l. cùm mota. nu. 17. C. de transact. idem in Authen. ex causa. col. 3. & in Authen. non licet. colum. pen. C. de libe. præter.
Corse. in singul. verbo, ingratitudo. Hæc tamen opinio Ang. falsa est manifestè, ex d. §. aliud quoque capitulum. qui ad excludendum
filium à patris hæreditate exigit duo simul,
causam ingratitudinis à patre in exhęredatione nominari, & eam probari. atque idem Regiæ leges paulò antè adductæ expressim statuunt: igitur non erit satis ingratitudinem à filio
commissam esse, nisi pater ob eam in testamento ipsum filium exhæredet. id etiam probatur
in l. fin. C. de reuocan. donat. & cap. fin. de donatio. quibus conuenit Regia l. penul. titul. 4.
part. 5. donatio etenim ob ingratitudinem
nōnon
reuocatur ab hærede donatoris. Est denique
aduersus Angel. insignis text. in l. omnimodò.
C. de inoffic. testa. & in l. in arenam. C. eodem
titul. vbi Ias. ab illo textu Angel. reprobat in
hac assertione, à qua discedunt Areti. in l. 3. §.
filius. secunda colum. ff. de libe. & posth. Imol.
in l. filio præterito. nume. 31. atque idem sensit
Bart. ibi. nume. 18. ff. de iniust. rupt. idem Bart.
in dict. Authen. ex causa. numer. 12. expressius
Alexand. colum. penult. & Curti. iunior. numer. 17. in dict. Authent. non licet. & Ripa in l.
final. quæst. 47. C. de reuoc. donatio. Non obstat l. 2. §. finali. ff. de adimend. legat. quia procedit in ademptione legatorum, quæ tacita
voluntate, & præsumpta fit: cùm ab eodem testante legata ex voluntate ad mortem vsque
reuocabili, processerint: hîc verò agitur de
tollenda hæreditate, quæ à lege defertur: quæ
quidem solutio locum habet eo magis, quòd
legata nuda quadam voluntate adimi possunt, & facilius quàm hæreditas. Item non
probat Angeli opinionem text. in dicto §. ingratitudinem. in Authen. de nupt. ex quo frater ingratitudinis causa excluditur à fratris
successione: sed ille text. locum sibi vendicat
in successione quadam, quæ fratri iure quodam speciali defertur ab illa constitutione,
nempe, quando frater admittitur ad successionem integram bonorum, quæ frater defunctus à patre habuit, matre secundò nupta, exclusa ab eorundem bonorum proprietate:
nōnon#
autem in successione, quæ iure ordinario competit fratri in bonis intestati fratris: à qua non
excluditur ex ingratitudine, vt ipse Areti. aduertit, & notant Bart. & Doct. communiter in
l. fratres. C. de inoffic. testam. atque ita hanc
opinionem contra Ange. existimant communem esse Ioan. à Garro. in Authentic. ex testamento. C. de secund. nupt. numer. 40. licet sit
ipse hac in re dubius. Verùm & hoc ipsum probat text. optimus in l. cognatis. ff. vnde cogna.
ipse Angel. parum sibi constans, hoc idem approbat in l. 1. ff. de inoffic. testam. & ibi Iacob.
reprobantes glos. in d. §. ingratitudinem. quæ
contrarium dixerat. sic Imol. in c. vlti. de postulando. glos. ibi improbat, quæ similis est gl.
in d. §. ingratitudinem. quamuis vtraque sit digna commendatione, leges verò Regiæ Partitarum maximè coadiuuant hanc sententiam,
quam aduersus Angel. probamus, atque eas
quidem leges paulò superiùs induximus.
Sed & si causa ingratitudinis à
† parente
expressa probetur vera, querela effectum non
habebit, vt communi omnium consensu concessum est in dicta l. filio præterito. & in dicta
Authen. ex causa. Imò filio suo præterito causa inserta ipsius ingratitudinis vires assumit
testamentum, si causa illa verè probetur. Angel. in dicta Authen. non licet. Bartol. numer.
12. Pau. Salyc. Ias. colum. 3. Curti. iunior. num.
39. in dicta Authenti. ex causa. à qua opinione
non est recedendum in praxi, secundum Iacobi. in dicta Auth. non licet, in fine. quam etiam
sequitur Galiau. in d. §. & quid si tantùm. nu.
46. Nam quamuis ob præteritionem testamentum sit nullum, tamen nihilominus causa
in præteritione expressa si probetur, operabitur hunc effectum, vt testamentum vires accipiat. Sed si vera est illa communis opinio, quæ
dictat, testamentum, in quo filius in potestate sit præteritus, etiam in serta causa, esse nullum ipso iure, quod superiùs tractauimus, minimè arbitrabimur posse opinionem Angel.
defendi: & ita eam reprobat Alexand. in dict.
Authen. non licet, colum. penul. & fin. parum
etenim prodest probatio causæ ingratitudinis, si nec præteritio, inserta etiam causa illa,
non habet vim exhæredationis, cùm ipse filius
nec fuerit institutus, nec vt debuit exhæredatus: & probatio causæ tunc demum operatur,
quando exhæredatio præcessit. Sic & Corne.
in dicta Authen. ex causa. numer. 28. tenet aduersus Angel. dicens esse opinionem Angeli
contra communem: quod etiam sensit Curti.
iunior in dicta Authen. non licet. numero 15.
quinimò Angelo aduersatur Bartol. in dicta
Authentic. ex causa. numer. 12. versicu. ex prædictis. dum dicit text. in dicto §. aliud quoque
capitulum. procedere in præteritione materna, aut paterna, filij tamen emancipati, quasi
dicat, in præteritione filij sui parum refert,
causam exprimi, & probari. Quòd si vera est
sententia Areti. dicentis, præteritionem filijfamiliâs expressa causa factam, censeri exhæredationem, absque dubio Angeli opinio admittenda erit.
Causas verò ingratitudinis diligentissimè
expressit Iustinianus in d. §. aliud
quoq;quoque capitulum. glos. in cap. quintauallis. de iureiur. Regiæ leges 4. 5. 6. & 7. titu. 7. part. 6. Carol. Molin. in consuet. Paris. titu. 1. §. 30. q. 37. quarum
aliquot breui quadam adnotatione explicabimus: quandoquidem locus hic exposcit iure
|
optimo tractatum de filijs instituendis, & exhæredandis, deq́ue eorum legitima successione.
Prima igitur à Iustiniano exprimitur, quando filius manus violentas intulit parentibus.
Dignus etenim est, vt à patre exhæredetur.
Nam & Exod. ca. 21. scribitur, Qui percusserit
patrem suum, aut matrem, morte moriatur.
Erit tamen hoc intelligendum, nisi filius patrem percusserit, seipsum defendens, quia percussor non est, qui se defendendo percusserit
alium. l. qui percussorem. ff. de sicar. notat in
hac specie Ripa in l. fin. C. de reuoc. donat. qu.
19. & Gerar. singul. 2. atque idem erit, si filius
† patrem percusserit, defendens ipsam patriam. l. minimè. ff. de relig. & sumpt. funer. Abb.
in cap. peruenit. de immunita. Eccle. Ripa in
d. l. fin. quæst. 23. Dec. in c. quę in Ecclesiarum.
num. 14. de consti. Fortu. in l. veluti. ff. de iusti.
& iur. colum. 9. Siquidem patriæ potiùs subueniendum est, quàm parenti in pari periculo &
necessitate, vti Nostrates tradunt in dict. l. veluti. ff. de iusti. & iure. & potissimùm Fortun.
ibi col. pen. & fin. idem admonet Plato in Critone, cuius & aliorum in hanc rem pulchra
verba congessit Stobæus sermone 37. optimus text. in l. 1. §. & generaliter. ff. de ventre in
possess. mitten. dum dixit:
Qui, & si non tantùm parenti, cuius esse dicitur, verùm etiam Reipublicæ nascitur. Sic & Cicero libr. 1. Officiorum,
inquit: Non nobis solùm nati sumus, ortusq́ue nostri partem patria vendicat. Ex Platone
in Epistola ad Archytan. & Demosthenem in
oratione de corona. ad idem insignis text. in l.
postliminium. §. filius. ff. de capti. & postlim.
reuers. & in d. §. aliud quoque. vers. si quis parentibus. idem Cicero Philippica 2. Atrocius,
inquit, est patriæ parentem, quàm suum occidere. idem Cicero libro 3. de Officijs, scribit
in hunc modum: Ad extremum, si ad perniciem patrię res spectauit, patrię salutem anteponet filius saluti patris. Meminit & Plutarchus
in Parallelis, cap. 23. & sequenti, Darij, Bruti, &
aliorum, qui ob tutelam patrię filios proprios
occiderunt. Non sic opinor, à filio posse patrem
bannitũbannitum, vt nunc loquimur, occidi, quod
aduersus Bar. Fortu. in dicta l. veluti. probat, &
nos tradidimus in Epitome. 2. par. cap. 7. §. 7.
num. 5.
Eadem ingratitudinis ratio
† ferè deducitur
ex eo,
ꝙquod filius nouercam vxorem patris percusserit, aut saltem ratione grauis iniuriæ, quæ patri à filio infertur ex hoc crimine. l. 1. §. item. &
§. vsque adeò. ff. de iniur. notat eleganter Ripa
in d. l. fi. quęst. 18.
Secunda ingratitudinis causa
† apparet ex
eo, quòd filius patrem accusauerit publico iudicio de crimine, quod non sit contra
PrincipẽPrincipem
vel Rempub. licet pater verè crimen commiserit. text. in dicto §. aliud quoque. quod locum
habet, si ex ea accusatione pater esset puniendus pœna mortis, exilij, vel infamiæ. Regia l. 4.
titu. 7. part. 6. & idem erit in pœna amissionis
membri. l. 2. tit. 9. lib. 3. Fori, atque in alia corporali pœna, argumento deducto à l. 83. Tau.
Est igitur hæc causa intelligenda in crimine,
quo probato, pater aliqua harum pœnarum
dignus esset. Imò, si in his criminibus filius
aduersus patrem spontè, non coactus dixerit
testimonium, idem erit ex gloss. c. veniens. in
6. de testibus. text. in l. qui cùm maior. §. sed si
non accusauerit. ff. de bon. liber. Bar. post glo.
ibi. in l. post legatum. §. his verò. ff. de his, quib.
vt indig. Rip. in d. l. fi. q. 8. vbi quęst. 9. idem asserit, si filius fuerit aduocatus contra patrem in
hisce criminibus. gloss. in c. 1. §. item, si delator.
quæ fue. prima cau. benefi. amit. in feudis, aut
si filius iudex in eisdem criminibus per imperitiam iniquam sententiam aduersus parentes
tulerit, cùm posset peritiores consulere. idem
Rip. q. 10.
Tertia causa sufficiens est, si filius
† cum veneficis, vt veneficus conuersetur. ita docet tex.
in d. §. aliud
quoq;quoque. Regia l. 4. tit. 7. part. 6. intellige verò veneficos non quoscunque, sed eos,
qui incantationes, & magicam artem exercent
perniciosè. vt docet Carol. Molin. in consuetud. Parisi. tit. 1. §. 30. q. 37. Ego verò ex Græca
nouellarum litera, non tantùm incantatores,
qui malefici appellantur, intelligo, sed & veneficos, qui veneficia conficiunt, eamq́ue artem
exercent. Cui sensui dicta Regia lex adstipulatur, quæ incantatores & veneficos intellexit.
Quarta causa ab eadem Nouella hisce
† verbis exponitur: Si vitę parentum suorum, vel
veneficio, vel alio modo insidiari conatus fuerit, quo in loco illud dubium est, an sit satis, vt
locus sit exhæredationi, filium venenum parasse ad patrem occidendum, non secuto homicidio. Etsi venenum patri præbuerit filius, & fecerit, quicquid ab eo ad id crimen agendum erat: pater verò deprehenso dolo abstinuerit potione, aut ea secuta medicamento
venenum abegerit, opinor, posse exhæredationem procedere. Idem etiam arbitror, si parato
veneno insidiæ patefiant parenti, ita, vt patris
diligentia, potiùs quàm pœnitentia filij, mors
secuta non sit. l. 1. ff. de parricid. vbi Barto. singu. secundum Angel. de maleficijs. §. ex interuallo. Regia l. 7. titu. 8. & l. 2. titu. 31. parti. 7.
l. 50. titul. vltim. & l. 2. titu. 13. libro 8. ordi. glo.
& Bald. in cap. 1. verb. ad mortem. de pręsump.
Abb. in cap. fin. de dona. Ripa in dict. l. fi. q. 27.
l. 3. ff. de sicarijs. Si verò filius parato veneno
ante deprehensionem libenter pœnituerit,
non poterit vt ingratus exhæredari, non enim
video hanc pœnitentiam excludi, per dicta
iura.
Quinta causa. Si filius cum
† vxore patris, aut
eius
cōcubinaconcubina rem habuerit, est intelligenda,
quando
cōcubinaconcubina est vna, & à patre domi
retẽ| p. 722taretenta, sicuti leges Ciuiles accipiunt concubinam.
Rip. in d. l. vlti. q. 11. Regia l. 4. titu. 7. part. 6.
Item hæc causa locum habet, si filius scienter
hoc crimen commiserit: Secùs verò si ignoranter, credens illam fœminam, cum qua rem
habet, non esse nec vxorem, nec patris concubinam. glos. in cap. 1. quib. mod. feud. ami. per
tex. ibi. Gerar. sing. 2. Nam licet in his, quæ de
se sunt mala & illicita, non sit necesse
delinquẽtemdelinquentem scire, quæ & qualis pœna sit pro delicto imposita, vt eidem pœnæ subijciatur, saltem iure
communistatuta pœna, gl. ibi magis communiter recepta in c. à nobis. in 1. de senten.
excōexcom.
Bart. in l. 1. col. 8. C. de summa trinita. vbi Bal.
& Ias. 1. lectio. col. 5. l. vulgaris. §. si æs. ff. de fur.
l. eum. §. pe. ff. de iniu. tradit Deci. in c. 2. de constitu. quod alibi tractabimus: tamen ignorantia qualitatis, quæ aggrauat præter ius commune ipsum delictum, à pœna illius qualitatis
causa statuta excusat. capit. si verò. in 2. de sententi. excommu. explicat optimè Carol. Molin. d. §. 30. q. 41.
Sextò, Filius iustè exhæres à patre fit, si ex
delatione filij pater graue dispendium in patrimonio sustinuerit. Quantum verò hoc dispendium esse debeat, iudicis arbitrio relinquitur. l. 1. §. 1. ff. de iure delib. capit. de causis. de officio deleg. Ripa in dicta l. final. quæstion. 24.
Septima ingratitudinis causa constat, si filius parentem volentem testari omninò impediat, quod in dicto §. aliud quoque. longius
exponitur. & Regia l. 4. tit. 7. par. 6. Quòd si
filius patre viuente paciscatur de hæreditate
patris, eo non consentiente, non poterit exhac
causa exhæredari. Purp. in l. fi. C. de pact. nu. 18.
Octauum, quod causam iustam
† exhæredationi præbet, in filia contingit, si ea, patre
nondum negligente eam marito tradere, cùm
adhuc viginti quinque annorum ætatem non
excesserit, luxuriosam vitam elegerit, ita vt
meretrix fiat. Regia l. 5. titu. 7. par. 6. quæ sic
interpretatur Iustiniani verba. Et quamuis pater viuens luxuriosè possit hac exhæredatione
vti, Fulgos. in Authen. sed si post. & Ias. in l. in
arenam. C. de inoffi. testam. mater tamen meretrix filiam itidem meretricem exhære dare
non poterit. Bart. Bald. & Doct. communiter
in dict. l. in arenam. De filia verò, quæ absque
parentum consensu nupsit, an exhæredari possit. Item de Regia l. 49. Tau. hîc minimè tractamus: quippe qui in Epito. quarti libri Decretalium id explicuimus.
Alias verò causas
† missas facimus, quòd in
ipsa Iustiniani Nouella, & legibus regijs satis
expressim tradantur. Potest sanè & exhæredatio permitti ex causis non expressis in dictis
constitutionibus, si tamen maiores, & grauiores sint. Ang. in l. lex Cornelia. ff. de iniur. Hippol. sing. 78. Ioan. Lupi. in Rubr. de donatio.
§. 16. nu. 10. & in cap. per vestras. 3. notab. §. 20. numer. 15. & hæc est communis opinio in Authen. non licet. C. de libe. præter. Imò & ex similibus causis Guliel. à Cun. in Auth. ex causa.
C. de libe. præte. vbi Ias. colum. 3. & Curti. nu.
23. dicunt hanc opinionem communem. idem
fatetur Rip. in d. l. fin. q. 41. eam secutus. idem
notat Fely. in capit. pastoralis, de rescript. colum. 1. & Guliel. Benedict. hîc, verbo, in eodem
testamento. 2. num. 19. Eandem opinionem
communem esse profitetur Emman. à Costa
Lusita. in §. & quid si tantum. 3. par. num. 175.
diligentius cæteris eam defendens.
Illud hîc notandum est, facto testamento, &
filio ex iusta
† causa exhæredato, si filius redierit in gratiam patris, & in eius amicitiam fuerit receptus, an sit exhæredatio reuocata? &
Bart. per tex. ibi sensit reuocatam esse exhæredationem, in l. 3. §. fina. cum l. seq. ff. de adim.
leg. Ias. in d. Authen. non licet. ad finem. quibus obstat l. filio quem pater. ff. de lib. & posthum. vbi Aret. Bart. reprobat. col. 1. Curti. Iunior in d. Auth. non licet. num. 8. Gerar. sing. 3.
nam si exhæredatio censeretur extincta, filius
maneret præteritus, essetq́ue testamentum
nullum, quod minimè conuenit parentis voluntati, vt adnotarunt Paul. Imol. & Alex. in d.
l. filio. ex quo cessat ratio Barto. nec potest eius opinio procedere: quod
etiāetiam ostendit Rod.
Suar. in l. 2. tit. de matrim. lib. Fori versic. vlterius. vbi latè probat, aliud esse, quando ante exhæredationem redisset filius in amicitiam patris: tunc etenim non potuit sequi exhæredatio, quia iam tacitè pater remiserat ingratitudinis culpam. l. in ipsius. C. fami. ercisc. l. Lucius Titius. §. Lucius. iuncta glos. ff. de leg. 2.
idẽidem
in hac specie asserunt Lancel. & Purpu. in l. fin.
C. de pact. nu. 145. licet dissentiat ab hac sententia Curtius in d. Authen. non licet. num. 8.
posset tamen opinio Bart. procedere in expressa remissione ingratitudinis facta à patre: sicuti Regia lex probat 2. titu. 9. lib. 3. Fori. Imol.
Caro. Molin. in Alexan. consi. 159. lib. 7. conatur Bart.
opinionẽopinionem defendere, intelligens d. l.
Filio. in exhæredatione, quæ aliâs quàm ex iniuria patri illata facta fuerit, eum legito.
Item, illud est
† animaduertendum, ingratitudinem commissam tolli, nec causam præbere exhæredationi, si filius pœnitentiam illius criminis egerit. ex cap. ferrum. 50. dist. notant in specie Anton Abb. in cap. quintauallis.
col. 2. de iureiur. Alex. in l. 1. numer. 33. ff. solut.
matrim. Ias. in d. l. in
arenāarenam. col. fi. & in d. Auth.
non licet. colum. 1. Roder. Suar. in d. l. 2. versic.
vlterius.
quorũquorum opinio communis est, vt asserit
Catel. Cotta, dictione filius familiâs, à qua tandem recedit Felynus in c. Rodulphus. de rescript. colum. 3. & Curt. Iunior in dicta Auth.
non licet. col. 1. quibus suffragatur ratio, quòd
illa pœnitentia criminis,
tantũtantum in foro animæ
operatur delicti remissionem, non autem tollit exterioris iudicij pœnam, nec ius accusan|
di illud crimen in foro exteriori. glo. communiter & meritò recepta in cap. de his. de accusatio.
tẽdunttendunt enim pœnitentia, & criminis pœna, ad diuersos effectus. capitu. vt famę. de senten. excom. l. licitatio. §. quod illicitè. ff. de publica. l. si ita vulneratus. ff. ad legem Aquili. etiamsi pœnitentia interioris iudicij publica sit.
Abb. Mari. Aretin. & Felin. in dicto capitulo
de his. Anton. Burg. in capit. 2. numero 6. de
emptio. contra Anto. & Imol. post Hostiens. in
capit. tuæ. de procura. Anani. in dicto capit. de
his. vbi glo. videtur hoc sensisse. & Hippol. singul. 639.
Est etiam & alia hac in re consideratio, siquidem pœna in Ecclesiastico foro
† exteriori pro
crimine mixti fori imposita, si condigna tanto
sceleri non est, minimè impedit, quin ciuilis iudex iterum possit illud crimen punire. text. in
capit. 2. de maledi. & in capi. felicis. §. per hoc.
de pœnis. in 6. quem dicit singul. Abb. in dicto
capit. de his. commendat idem Abb. in dicto
capit. tuę. col. penult. Bald. per text. ibi in l. placet. C. de sacrosan. Eccle. Anch. in reg. ea, quæ.
fol. penul. de reg. iur. in 6. Aret. & Feli. in dicto
c. de his, vlt. col. pulchrè Bald. consilio 260. volum. 3. Are. consilio 58. dubio 2. quorum opinio communis est, & in praxi seruanda, secundum Alciat. in capit. 1. de offic. ordina. in gloss.
vltima. vbi Anto. & Abb. idem tenent Ioan.
Andr. Domin. Francisc. in dicto §. per hoc. Igitur non tollit iniuriam patri illatam, eiusq́ue
satis factionem pœnitentia filij, cùm illa fiat in
interiori foro respectu iniuriæ, quæ
diuinādiuinam maiestatem lęsit. Posset nihilominùs prior opinio
procedere, quando causa exhæredationis non
concernit directè iniuriam patris, sicuti vitium arenarij meretricium, & similia. ex distinctione Bar. in l. qui ea mente. ff. de fur. notat in
hac specie Rip. in l. fin. C. de reuocan. donatio.
quæstione 67. Regia l. 7. titul. 7. partit. 6.
quod comprobatur ex his, quæ statim subijciam.
Proximæ quæstioni & illa accedit,
† an causa
ingratitudinis per ingressum religionis tollatur, ita, vt filius monachus ante professionem
parenti ingratissimus non possit post professionem à patre exhæredari, qua in re Gratianus scripsit: vitium ingratitudinis professione religionis omninò excludi, nec posse filium
monachum à patre exhęredari ex causa ingratitudinis commissæ ante professionem. quod
probat Nouella constitutione satis ad id expressa. 19. quæstio. 3. ca. vltim. dixit singu. Roman. singul. 476. Campe. de dote. 1. par. quæstione 47. commendat Felin. in capit. Rudolphus. columna tertia. de rescript. glo. in l. Deo
nobis. C. de Epis. & Cleri. Chass. consue. Burg.
Rubr. 1. §. 5. vers. Archidiaconus. nu. 102. Abb.
cons. 27. vol. 2. Sed huic sententiæ manifestissimè obstat tex. in d. l. Deo nobis. §. 1. quo
ꝓhibeturprohibetur, patrem exhæredare filium ex ea sola causa,
ꝙquod religionem pro iteatur: igitur, si alia adsit
causa, poterit pater filium monachum exhæredare. quod Ias. concedit in d. Auth. non licet.
nume. 4. & gloss. in Auth. de monachis. in prin.
dicens text. in d. c. vlti. Iure Canonico procedere. Bald. verò in d. l. Deo nobis. primam opinionem intelligit, in causa & vitio, quod directè ipsum tantùm filium concernit: si autem
patris personam directè causa spectet, aut læserit, non tollitur,
secundũsecundum eum, professione religionis. idem Aret. in l. 3. §. 1. col. pen. ff. de lib. &
posth. Curt. Iunior in dicta Authen. non licet.
colu. 2. atque hæc distinctio eò magis admittenda erit, quod Nouella per Gratianum adducta, non extat, autore Alciato, in libro quarto
parerg. capit. 23. ipsiusq́ue Gratiani scripta eatenus sunt recipienda, quatenus apud autores
reperiuntur, quos ipse adducit: sicuti Iuniores
tradunt in cap. 2. de rescript.
CæterũCæterum Gratianus, vir summè doctus, ac diligentissimus, minimeq́ue mendax, ab hac iniuria vindicandus
est: siquidem immeritò ab Alciato suspectus in
monachorum causa censetur, cùm apud Constantinum Harmenopulum libro 5. Epito. tit.
9. extet Iustiniani Nouella 115. titu. vt, cùm de
appellatione cognosc. atque in ea constitutione. §. hæc autem disposuimus. apud Constanti. hæc verba manifesta sunt. monachi, siue
patres, siue filij, minimè priuantur hæreditate
ob ingratitudinis causam, ante professionem
commissam, ex quibus Gratiano fides restituenda est. Tametsi in vulgatis Authenticorum
codicibus, & in ipsis Græcis
† Holoandri nouellis prædictus §. omninò desideretur. Si nouellam ipsam centesimam decimam quintam tantùm inspexerimus: extat tamen paragraphus
is in Nouella constitutione 123. titu. de Ecclesiasticis diuersis capitulis, qui ex interpretatione Latina Holoandri eam sententiam
probat, quam Gratianus Decretorum libro
inseruit, licet in Authenticis Latinis, quæ vulgatam editionem habent, idem paragraphus
sub titu. de sanctissimis Episcopis. collat. vlti.
ita Latinè redditus sit, vt
germanũgermanum sensum minimè explicet, ab ea verò constitutione 123.
Constantinus Harmenopulus prędictum §.
adsumpsit, transtulitq́ue in eum tractatum,
quem de exhæredatione liberorum exponit.
Et hæc quidem adnotare eò libentiùs duxi,
quod & vir diligentissimus Franciscus Balduinus in præfatis de Iure ciuili, pagin. 122. huius
erroris Gratianum notauerit. Ex hac verò resolutione deducitur intellectus ad Regiam l.
49. Tau. quæ patri permittit exhæredare
filiāfiliam
matrimonium contrahentem absque eius
cōsensuconsensu, vt habeat locum, etiamsi filia contracto
matrimonio ante copulam religionem fuerit
professa, hoc ipsum sententia
comprobatũcomprobatum fuisse in prætorio Regio, testatur Ioan. Lup. in d.
l. 49. ad finem.
Postremò, omittendum non est, parentes
|
posse à filijs exhæredari ex causis contentis in
Auth. vt cùm de appell. cognoscit. §. sancimus.
Regia l. 11. tit. 7. part. 6. imò & ex eisdem causis
cogendus est pater filium emancipare, vt adnotauit Cuma. cons. 82. & Ias. in l. filijs
matrẽmatrem.
C. de inof. testam.
Abdicatio verò, vt &
† hoc obiter tradam ab
exhæredatione plurimum differt:
siquidẽsiquidem, qui
filium habebat olim criminibus & scortationibus, alijsq́ue vitijs deditum, probata apud iudices causa, ipsum à se alienare poterat: cuius
abdicationis extant frequentissima exempla
in declamationibus. & apud Vale. Maxi. lib. 5.
c. de indulgentia. eamq́ue Romanis legibus reiecit Imperator in l. abdicatio. C. de patri. potest. cuius meminêre Alcia. libr. 2. disput. c. 28.
& Ioan. Ferrar. in reg. iura sanguinis. ff. de regul. iur.
Constat igitur ex his, filium esse instituendum in legitima, ita, vt institutionis titulo filius honoretur à patre, nulllo sexus admisso discrimine. l. maximum vitium. C. de liberis præteri. l. lege duodecim. C. de legit. hæred. §. cæterùm. Institutio. de legi. agna. success. veteres
leges aliquot reprobans, ex eo, quòd in successione differentiam constituerint inter mares
& fœminas: iniquum enim id visum est, nec ad
modum naturæ conueniens. Hinc idem ipse Iustinianus Nouella constitutione 21. vti barbaram corrigit Armeniorum legem, quæ ab hæreditate & dote fœminas excludebat, vt masculis omnia bona obuenirent: atque ibidem primogeniorum bona,
γενεαρχικὰ appellat, quòd
ea olim Princeps generis, familiæ adscripserit,
interprete Holoandro, eadem bona dicta fuisse
πρωτοτοκεῖα, ex autoritate septuaginta interpretum probat Tiraquell. de primoge. cap.
1. nu. 2. vbi scribit, eadem apud Gręcos
πρεσβε̃ια
dici. Etenim à Græcis dicuntur
πρεσβεῖα bona,
quæ iure legitimo debentur filio primogenito. & apud Demosthenem hoc nomine significatur legatum præcipuè maximo filio à patre
relictum, etiamsi Iustinianus in Nouella prima, quæcunque legata
πρεσβεῖα dixerit: quæ
verò de filiabus instituendis diximus Iure Cęsareo Iustiniani, & aliorum Principum obtinuerunt. Tametsi Voconia lege apud Romanos suadente M. Catone, fœmina hæres
† institui non poterat, etiamsi vnica filia esset, ab eo,
qui centum mille sestertios in bonis haberet.
quam legem tulit Q. Voconius Saxa tribunus
plebis, vt scribitur in Liui. Epito. lib. 41. quo in
loco mendosè legitur, Q. Volumnius Saxa.
meminit legis Voconiæ Cic. in Verrem, actio.
3. & ibidem Asconius Pedianus Diony. libro
56. August. de ciuitate Dei, libro 3. capi. 21. Aulus Gellius libro decimo, capitu. primo, & alibi sæpissimè. Ea tamen lex obliterata fuit ciuitatis Romanæ opulentia: sicuti Sextus Cæcili.
apud Gellium commemorat. Quin & ea lege
nihil iniquius cogitari posse, diuus Augustinus fatetur. Est & hîc obiter facta legis Voconiæ mentione, defendendus ab Andre. Alciati
censura, Theophilus Græcus Institutionum
interpres. Is, inquam, in princip. Institu. de lege Falcid. scribit, Voconia lege prohibitum testatori fuisse, ne cui plus legaret, quàm hæres
esset habiturus. A quo Alciat. recedit libro 5.
parerg. capit. 23. mihi sanè compertum est,
alterũalterum Voconię legis caput prohibuisse, ne quis
census, id est, qui centum mille sestertios haberet, plus legaret, quàm esset hæres habiturus: idq́ue deprehendi apud Ciceronem actione 3. in Verrem.
Scribis, inquit,
si quis hæredem
fecit, fecerit. Quod si plus legarit, quàm ad hæredem,
hæredésue perueniat, quod per legem Voconiam ei,
qui census non sit, licet. Cur hoc, cum in eodem genere sit, non caues? quia non generis, sed hominis causam verbis amplecteris, vt facilè appareat, te precio esse commotum. Hactenus Cicero, ex quo
constat
cautũcautum fuisse lege Voconia, quod Theophilus retulit. Dubium tamen erit, an id legis
Voconiæ caput sit, ad legata fœminis relicta
referendum, an in vniuersum in omnibus legatis, & quibuscunque intelligendum, sicuti
Theophilus intellexit. Prior tamen sensus potiùs verbis Ciceronis applaudet. Et probari videtur ex eodem Cicerone libro 2. de finib. nec
ideò dignus Theophilus est, vt absque vlla distinctione damnetur. Qua in re non omninò
assentior his, quæ de lege Voconia scribit Corasius in præludijs ad l.
filiũfilium. C. famil. erciscun.
num. 10.
Sic apud Gallos lege Salica fœminæ
† à regni successione excluduntur: quam legem pluribus rationibus vtrinque adductis tutatur
Pyrrhus post Aurelianenses consuetudines, cuius & plures alij meminêre. Est & plerisque in
locis statutum, quòd stantibus masculis fœminas dotatas à parentum successione excludit:
quod an æquum sit, traditur ab Alberto Bruno in tract. de statu. exclud. fœmin. artic. 3. præcipueq́ue ea ratione defenditur, quòd Reipublicæ intersit familias conseruari. l. 1. §. denunciare. ff. de ventre inspic. l. super statu. C. de
quæst. Perfœminas verò familia extinguitur
potiùs, quàm conseruatur. l. pronunciatio. §. familiæ. & §. vltimo. ff. de verbor. significa. l. Iurisconsultus. ff. de gradibus. in principio. & §. 1.
Instit. de legit. agna. successio. quib. mirè conueniunt pulchra verba Euripidis.
Mulier egressa paternis ædibus,
Non amplius est parentum, sed coniugis:
Masculum verò genus perpetuò manet in ædibus.
Deorum paternorum, & sepulchrorum limitem honorat.
Et rursus idem Euripides alibi:
Filij masculi columnæ sunt familiarum.
Quæ quidem & alia retulit Ioan. Stobæus
sermone 75. qua
deniq;denique ratione Respublica
admisit primogeniorum vsum: quo mares fœ|
minis pręferuntur: sicuti latè tradit Andr. Tiraq. in tract. de primoge. q. 10. & seq. Iure
tamẽtamen
etiam filia est instituenda. gl. communiter probata in c. si pater. hoc tit. in 6. Doct. in d. Auth.
nouissima. & hîc frequentissimo, & vnanimi
consensu. Refert ergo scire ad huius c. intellectum, quare testamentum Raynuntij validum
hîc fuerit,
nōnon institutis filiabus, quam obiectionem sequenti §. dissoluemus.
Ex §. primo.
SVMMARIVM.
-
1 Etiam Iure Canonico filius est titulo hæredis honorandus.
-
2 Filius an sit hæres instituendus necessariò in testamento condito inter liberos.
-
3 Jntellectus ad §. ex imperfecto. l. hac cōsultissimaconsultissima.
C. de testamen.
-
4 Clausula codicillaris an censeatur apposita in testamento inter liberos, & inibi intellectus ad l.
si frater. C. de fideicom.
-
5 An verbum relinquo, adiectum certæ rei, inducat
hæredis institutionem.
-
6 Relictum pro legitima, an institutionem præ se
ferat.
-
7 Verus & communis huius capitis intellectus.
-
8 Portio legitima à patre filio tradita, recipit augmentum, si patrimonium parentis creuerit.
-
9 Institutus in re certa, an sit verus hæres.
-
10 Institutus in re certa, an deducat TrebellianicāTrebellianicam,
& quid in filio testatoris.
PRIMVM hic Canon intelligitur
Iure Pontificio, quo satis est, filio
quocunq;quocunque titulo
portionẽportionem legitimam relinqui, nec est necessarius
institutionis honor. Host. hîc, cuius opinio communis est, autore Alex. in l. inter cętera. col. vlt. ff. de libe. & posthu. Nullibi
tamen Iure Canonico id
† probatur,
nōnon esse filios instituendos necessariò. Et tamen Iure Ciuili passim cautum est, eos debere institui. Igitur cùm in Iure Ciuili sit manifestum, filios esse omninò instituendos, non est constituenda
hac in re differentia inter
vtrunq;vtrunque ius, nulla Iuris Canonici sanctione refragante Iuris Cæsarei constitutionibus, vnde etiam Iure
CanonũCanonum
filius honorandus est institutionis titulo. glo.
per text. ibi. in c. si pater. hoc tit. in 6. verbo, instituit. quam ibi sequuntur Ioan. Andre. Anchara. & Francisc. post Domini. & esse hanc sententiam communem, fatentur Imol. hîc. num.
31. & Ias. in Authen. nouissima. C. de inoffi. testam. nu. 31. idem Ias. in Rubr. ff. sol. mat, nu. 32.
nec est hic titulus inutilis: siquidem inter hæredes institutos est locus iuri accrescendi, non inter legatarios. l. si eam, quam. C. de
fideicōfideicom.
Quin & glo. in hoc c. verbo, relinquens. communem & vltimam opinionem probat contra
Hostien.
Secundò, intelligi
† potest hic textus, quando pater testamentum condidit inter liberos,
quo quidem casu non tenetur quenquam eorum titulo institutionis honorare. glo. in Authent. nouissima. C. de inoffi. testa. vbi Ias. eam
sequitur. & Philip. Prob. in c. si pater. per text.
istum. & Matthes. notab. 104. quibus refragatur ratio illa, quòd pater testamentum faciens
inter liberos, non tenetur seruare superstitiosum rigorem Iuris Ciuilis. l. hac consultissima.
§. ex imperfecto. C. isto tit. Regia l. 7. titu. 1. parti. 6. ergo non tenetur pater eos instituere hæredes. Imò satis erit, legitimam portionem vnicuique eorum relinquere. Pręterea clausula
illa, omni meliori modo, quo possit, operatur,
vt filius, cui aliquid relictum fuerit testamento, videatur hæres institutus. Bal. in l. quoties.
2. col. C. de hære. instit. Alex. in l. nam quod. §.
non omnis. 2. col. ff. ad Treb. Ias. in dict. Auth.
nouissima. 2. col. Dec. cons. 14. col. 2. & Hippo.
sing. 36. Hæc verò clausula apposita censetur
in testamento inter liberos. glo. in l. cohęredi.
§. cùm filiæ. ff. de vulga. & pupillar. substi. verb.
non valuit. vbi Imo. Alex. Areti. & Ias. numero
18. dicit eam gloss. singu. Iaso. in l. fin. nume. 15.
C. de codici. Idem Ias. in l. hac consultissima. d.
§. ex imperfecto. num. 8. idem in d. Auth. nouissima. nu. 21.
idẽidem in l.
eāeam, quam. col. 6. C. de fideicom. ex l. fi. C. fami. herci, & idem probatur argumento assumpto à testamento militis ad
testamentũtestamentum inter liberos. quod admittit Bart. in
d. §. ex imperfecto. In
testamẽtotestamento autem militis
dicta clausula intelligitur l. 3. ff. de testa. milit.
Igitur facto testamento inter liberos, non opus est, eos institutionis titulo expressim honorari. Verùm contrariam sententiam maximè probat text. in d. Auth. vt cùm de appel. cogno. §. aliud
quoq;quoque capitulum. colla. 8. qui titulum legati, similémue institutionem parentib.
iniunxit, non facta distinctione, an
testamentũtestamentum
esset inter liberos conditum. quam
opinionẽopinionem
tenent Cyn. & Doct. communiter, secundum
Saly. & Iaso. nu. 16. in d. Auth. nouissima. idem
notat glo. communiter recepta in d. c. si pater.
verbo, instituit. Gul. Bened. hîc, ver.
relinquẽsrelinquens.
in 1. nu. 136. asserunt, & hanc esse communem
Anto. Rub. consil. 72. Philip. Prob. in dicto. c si
pater. & Carol. Moli. in Alexan. cons. 168. libr.
5. Nec isthæc decretalis priorem opinionem
probat: quippe, quæ præter alios intellectus ita exponi possit, vt filias hîc hęredes institutas
fuisse, potiùs præmittamus, quàm incertis
cōiecturisconiecturis diuinemus.
Non obstat d. §. ex imperfecto, quia
† locum
sibi vendicat, quando pater testatur inter liberos ęqualiter, cùm in id tendat
liberorũliberorum fauor,
secùs verò si inæqualiter inter liberos
etiāetiam te|
stetur pater, tunc etenim non valet hæc vltima
voluntas minus solennis, propter damnum,
quod ex hac inęqualitate quibusdam filijs obueniret, ac discordiæ maxima præberetur occasio. Roma. eleganter consil. 385. cui subscribit Deci. cons. 105. idem Dec. in l. 1. C. vnde liberi. idem Rom. cons. 179. col. 4. nu. 4. & Tiraqu.
de primogenijs, q. 4. nu. 4. optimus tex. in l. vlti. C. fami. ercis ibi,
pares esse videntur. quam legem ita intellexit Constan. Harmenop. Epito.
lib. 5. titul. 1. vt æqualis filijs bonorum diuisio
ex ea constitutione contingat. Et licet Paul. &
Ias. in l. hac consultissima. colum. 3. C. qui testa. face. poss. idem Paul. Areti. Riminal. & Corne. in dict. §. ex imperfecto. ab hoc intellectu
dissentiant planè, quibus communiter cæteri
suffragantur in Authentic. quod sine. C. ist.
titul. teste Socyno Iuniore consilio 189. volu.
2. num. 87. Iure tamen procedit, vbi esset inter
liberos maxima & iniuriosa inæqualitas: qualis est ista, vt vno eorum instituto cæteris ignobili titulo velit pater satisfacere. ex Curtio Iuniore in dicto §. ex imperfecto. numero 2. Anto. Rubeo, consilio 6. 2. col. Socyn. consilio 5.
in 3. volumi. vlti. col. & eleganter Carolus Moli. in d. consi. 168. lib. 5. litera A. quibus accedit
Regia lex 7. titulo 1. parti. 6. & l. 5. titulo 8. eadem partit. quarum prior. §. ex imperfecto.
conuenit: posterior verò hunc secundum intellectum,
quẽquem nos impugnamus, approbat, sentiens non esse necessarium institutionis titulum, quando pater testatur inter liberos, diuidendo inter eos propria bona. Ecce, quòd lex
illa non permittit ex filijs vnum institui, alterum verò exhæredari, aut alio ignobili titulo
legitimam portionem eidem relinqui:
vtraq;vtraque
verò lex loquitur,
quũquum pater inter liberos bona propria partitur. Partitio verò in dubio æqualiter est intelligenda, ob partis
mentionẽmentionem.
l. nomen filiarum. §. portionis. ff. de verb. significat. l. 9. titu. 33. parti. 7. vnde vel Regia l. ita est
intelligenda, vt partitio æqualis sit, vel saltem,
vt non probet valde inæqualem, & iniuriosam
diuisionem, nempe vnum ex filijs institui, cæteros verò hoc honore priuari. Quin & gloss.
in l. quoties. C. famil. erciscun. scribit, diuisionem bonorum à patre inter liberos factam in
testamento solenni, etiam rerum adsignatione, institutionem inducere, quod si fiat in testamento minus solenni, non censetur facta institutio, nisi diuisio fiat per vncias, aut partes
quotas. ita præfata gloss. quam dicunt singu.
Alex. in l. nam quod. §. non omnis. ff. ad Trebell. pen. colum. Iason. in Authen. nouissima.
nu. 24. C. de inoffi. testa. Roder. Sua. in l. 9. tit.
de legatis. Foro legum. 7. q. ex cuius glo. distinctione dicta lex Regia est intelligenda. vnde apparet, nullibi in præmissis casib. institutionis
titulum cuidam ex filijs legitimè concedi, reliquis verò eodem titulo exclusis. Hinc ergo
cōstatconstat ex d. §. ex imperfecto. non probari gl. & Iasonis opinionem, nec item dict. lege Regia, nisi fiat prędicta forma diuisio bonorum inter
filios.
Item, non obstat argumentatio sumpta à gl.
in d. l. cohæredi. §. cùm filiæ. illa etenim gloss. in
discrimen adducitur ob decisionem text. in l.
si frater. C. de fidei. qua probatur, filium testatoris pupillariter substitutum impuberi fratri, post ætatem pupillarem non admitti ex iure fideicommissi: & tamen si codicillaris
clausula censeretur apposita, pupillaris substitutio post ætatem pupillarem expirans, iure fideicommissi valeret. gloss. in §. masculo.
Instit. de pupil. substitut. facit l. Scæuola. ff. ad
Treb. Angel. Fulgos. & Ias. nume. 11. in l. precibus. C. de impube. & alijs substitut. probat
eadem l. si frater. Imol. & Alexand. in l. verbis
ciuilibus. ff. de vulgar. 2. colum. Galiau. in l.
Centurio. ff. de vulga. colu. 54. Rube. consilio
129. & hæc est communis opinio secundum Alexan. in d. l. verbis ciuilibus. & Curt. Iunior in
dicta l. precibus. numer. 54. ipse tamen ibi post
Corne. in dicta l. si frater. & Galiau. in dicta l.
Centurio. colum. 55. hanc communem opinionem falsam esse existimat, quando substitutio
esset ad pupillarem ætatẽætatem restricta expressim:
tunc etenim, etiam adiecta clausula codicillari, non esset locus fideicommisso post pubertatem: vnde communis sentẽtiasententia habebit locum,
si pupillaris sit reciproca, cōpendiosacompendiosa, aut minimè facta ætatis pupillaris restrictione concepta, secundum eos, & Paulus Castr. in dict. l. si
frater. Quinimò indistinctè displicet dicta cōmuniscommunis opinio Viglio, in dicto §. masculo. eò,
quòd glo. ibi frequentissimè celebrata, & dict.
l. si frater. de clausula codicillari nihil dicunt,
sed de verbis apertè fideicommissum inducentibus.
Præterea non congruit, maiorem effectum
habere ipsam clausulam codicillarem, quàm si
in codicillis facta esset ipsa dispositio, de qua
tractatur: quod constat ex verbis clausulæ,
hunc sensum manifestè præ se ferentibus. Sed
si esset facta in codicillis pupillaris substitutio,
vltra paupertatem nullum effectum haberet:
sicuti constat ex d. l. Scæuola. quæ inter pubertatem ex benigna interpretatione, ne inutilis
esset substitutio, eam vti
fideicommissariāfideicommissariam admitti permisit. Igitur clausula codicillaris non
operatur esse fideicommissariam, post pubertatem, eam substitutionem, quæ pupillaris sit.
Et subinde compendiosa verbis directis concepta, in testamento, ex quo semel, vt directa valere potuit, repetita tandem in codicillis non
operabitur plus, quàm si concepta esset in testamento valido: sed ita instituta cùm semel
iure directæ substitutionis valere potuerit,
nōnon
producitur vltra pubertatem etiam iure fideicommissi, ergo nec adiecta clausula codicillari. Ex quibus apparet non euerti gloss. in dicto §. cùm filiæ. ex tex. in dict. l. si frater. Con|
cessa tamen eiusce gloss. conclusione, respondeo, in testamento liberorum gratia facto intelligi hanc
codicillarẽcodicillarem clausulam in eo, quod
ipsis liberis vtile sit, non tamen in damnum alicuius eorum: sicuti damnum esset
quenquāquenquam
eorum institui expressè, alium verò tacitè: fit
etenim quodam modo iniuria ei, qui nominatim non instituitur, aut qui æquali honore simul cum fratribus ad patris bona non vocatur, vel decisio Bald. in dict. l. quoties. est intelligenda, cùm testamento apponitur illa
clausula, valeat meliori modo, quo possit, non
autem quando simplex codicillaris clausula
adijcitur. Sic sanè intellexit hanc Bal. opinionem Alex. in cons. 50. vol. 7. Curtius item Iunior cons. 169. colum. 2. primo siquidem casu,
legatum filio relictum ad institutionis titulum refertur: non sic in secunda specie: quo filij, vt his rectè perpensis non admodum conueniat huic decretali hic secundus intellectus.
Tertius intellectus ad
† istum tex. inde sumitur, quòd verbum, relinquo, adiectum rei
etiam particulari, institutionem inducit,
quādoquando relinquitur ea res ei, qui necessariò est instituendus: id etenim suadet materia subiecta.
Carol. colum. 1. & Abb. hîc existimans hunc
text. esse ad hoc singul. idem notauit Bald. tametsi subobscurè in l. quoties. C. de hæred. insti. à quo id colligunt Imol. in l. 1. §. si ex fundo. num. 52. & in l. his verbis. col. 1. ff. de hære.
insti. Alexan. in l. nam quod. §. non omnis. ff.
ad Trebel. 2. colum. Verùm hæc sententia, quę
Baldo passim tribuitur, euertitur ex text. in
Authen. vt cùm de appel. cog. §. aliud quoque
capitulum. col. 8. qua quidem constitutione
sancitur, filium esse instituendum, nec sat esse
ei aliquid relinqui. Quis igitur adeò obtusæ
mentis erit, qui vel transuersim non percipiat
ex eo textu, minimè sufficere quidquam filio
relinqui à patre, ni hæres instituatur? Regia
deinde l. 5. titu. 8. part. 6. dixit, satis esse filium
à patre aliquam rem consequi titulo hæredis:
ergo non sufficiet legati, aut relicti nomen.
Vnde à conclusione Baldi recedunt Imol. in
dict. l. his verbis. & in dict. §. si ex fundo. numer. 55. Alexand. in dict. §. non omnis. 2. colum. Barba. hîc, numer. 14. & Guliel. Benedict.
verbo, in eodem testamento relinquens. in 1.
numer. 57. quorum opinio communis est, secundum Imol. hîc, num. 30. & eundem in dict.
l. his verbis. & in dict. §. si ex fundo. & Corne.
in dicta l. quoties. numer. 3. & probatur ex eo,
quod verbum, relinquo, adiectum rei alicui
in specie, non inducit hæredis institutionem.
l. cogi. §. generaliter. ff. ad Trebellian. vbi Barto. hoc ipsum adnotauit. Imò verbum hoc, relinquo, adiectum quotæ hæreditatis, non inducit institutionem in filijs, qui formaliter
sunt instituendi: sicuti in specie scribit Carol.
Molin. in Alexand. consil. 17. libro tertio ad finem.
Quartus his proximè accedit
† intellectus,
ex quo deprehenditur, filiam à Raynuntio hæredem institutam fuisse, cùm ei pater reliquerit domum pro sua legitima. in hac etenim
specie censetur titulo institutionis domus relicta. Cardin. hîc. Bart. Bald. & Fulgos. in Authen. vnde si parens. C. de inoffic. testa. Bartol.
idem cons. 151. & Francis. Tigrinus cons. 152.
post illud consilium Barto. Corne. consil. 35.
col. 3. volum. 2. Curtius Iunior 3. colum. post
Bald. in l. humanitatis. C. de impub. & alijs
substitut. vbi textus huic opinioni refragatur:
nisi dixeris, tempore illius constitutionis non
fuisse necessarium, filios hæredes institui: & ideò suspecta quibusdam videtur Bartol. sententia, quam reprobant Saly. in l. quoties. C.
de hæred. instit. vlt. quæstion. Imo. in dict. l his
verbis. & in d. §. si ex fundo. & idem ac Barb.
hîc nu. 13. Alexand. in dict. §. non omnis. 3. colum. Iason in dicta Authent. nouissima. nume.
28. Mathes. notab. 159. Guliel. Benedict. hîc,
verbo, relinquens, in 1. nu. 58. & probat text.
in dict. §. aliud quoque capitulum. vbi non
sufficit, legitimam portionem relinqui, ni relinquatur illa titulo institutionis. Regia item
l. 5. titul. 8. part. 6. sufficere statuit, legitimam
filijs titulo hæredis relinqui: ergo non sufficiet legitimam relinqui alio titulo. Eadem etiam opinio alia ratione probatur, quòd legatum à patre filio censetur in dubio pro portione legitima legatum. l. siue libertus. ff. de
iure patro. l. etiam. §. si debita. ff. de bonis liber. id verò, quod inest à iure, si exprimatur,
nihil operatur: igitur legatum seu relictum filio pro portione legitima, non trahitur ad institutionem: atque ideò hæc vltima opinio verior videtur: quamuis Barto. opinio sit communis, vt testantur Alexand. & Decius in dict.
l. humanitatis. col. 2. Iacob. in dict. l. quoties.
nec est tutum ab ea recedere in iudicando, sicuti nec in consulendo, secundum Corne. consil. 298. col. 3. vol. 1.
Quintus intellectus aptissimè huic capiti
conuenit: nempè, vt præmittamus in
† testamento Raynuntij institutionem: concisè etenim enarrauit hîc Romanus Pontifex testamenti seriem: atque ita intelligunt istum tex.
gloss. & Docto. hîc glos. communiter recepta
in cap. si pater. isto titu. in 6. Guliel. Benedict.
in dict. verbo, relinquens, nume. 65. in primo.
Et est hic intellectus communis, secundum
Lanfran. hîc col. 1. Alex. consil. 70. columna 3.
volu. 2. & Ias. in dict. Authen. nouissima. num.
31. tametsi falsò asserat eum communiter reprobari Guliel. Benedict. in dict. verbo, relinquens. num. 10. Quòd si filius à patre instituatur hæres in ea portione quæ legitima non est,
aget ad supplendam legitimam portionem,
non tamen dicit nullam patris testamentum.
textus in Authentica, vt cùm de appellatione cognosc. §. hæc autem disposuimus. gloss.
|
communiter recepta in dicta Authent. nouissima. & in dict. cap. si pater. verb. in re certa. Regia l. 5. tit. 8. par. 6. Si verò in vita pater filio
legitimam portionem iure debitam tradiderit, attenta quantitate bonorum, quæ eo tempore pater habebat, pacto equidem præmisso inter patrem & filium de non succedendo,
ac demum patris bona augeantur ante obitum patris: filius eo mortuo aget ad integritatem portionis legitimæ, vt sibi tradatur id,
quod deerit iuxta bona, quæ pater in morte
dimiserit. Bal. per tex. ibi in c. cùm M. col. 4. de
constit. idem Bald. in l. pactum. C. de collati.
vlti. opposi. Roma. & Imol. in l. stipulatio
† hoc
modo concepta. ff. de verbor. oblig. Ripa in d.
cap. cùm M. numer. 38. Iason. in l. si quando.
§. 1. C. de inoffic. testamen. Rodericus Sua. statim citandus. & est communis opinio. secundum Iason. in l. quod seruus. ff. de condi. ob
caus. dat. & eundem in dict. Authen. nouissima. col. 4. legitima etenim portio filijs debetur ex bonis, quæ parentes tempore mortis
obtinuerint. l. cùm quæritur. C. de inoffic. testament. Regia l. 23. Tauri. licet Curti. Senior
consil. vlti. dixerit communem opinionem asserere, filium non posse agere ad supplendam
legitimam portionem ob augmentum bonorum paternorum. post Iac. Butri. in d. c. l. pactum. & Ange. in d. l. stipulatio hoc modo concepta. quorum opinionem dixit veriorem, &
magis communem esse Carol. Molin. in Alex.
consil. 180. libr. 5. qui post alios præmittit in
hoc casu validam esse pactionem de non succedendo. Et sanè si ea pactio censetur valida, dubio procul opinio Iacob. But. verior est. & magis à posteris probata, nec id negabunt priorem opinionem secuti. Sic denique etiam absque iuramento eandem opinionem Iacobi sequuntur, dicentes eam communem esse, Roma. in dict. l. stipulatio. Georgius Natan. in c.
quamuis pactum. colu. 2. de pact. in 6. Nicol.
Boëri. decisio. 62. col. 4. & Guliel. Benedict. in
hoc c. Raynuntius. verbo, duas. numero 242.
Pro quibus solet induci tex. in l. 1. §. si vel parens. ff. si quis à parent. fuerit manumis. Ego tamen, etiamsi opinio Butrigarij præstito iuramento super pactione præmissa admittenda sit, tamen absque iuramento non
censeo eam veram esse: vnde ipsius
opinionẽopinionem
reprobare videntur idem Guli. Benedict. hîc,
verbo, in eodem 1. numer. 220. Ioan. Lupi. in c.
per vestras. 3. notabi. §. 23. de donatio. inter virum & vxorem. Tho. Grammat. decis. 57. nu.
30. præter eos, quos paulò antè post Baldum
citaui.
Prima verò opinio adhuc locum sibi vendicat, si patri promittat filius absque iuramento
se amplius nihil petiturum ratione portionis
legitimæ. l. si quādoquando. §. 1. C. de inoffi. testam. Ias.
& Ripa in dictis locis. quòd Docto. primam opinionem secuti manifestè probant: imò sunt, qui adserant, tale pactum, etiam iuramento
præstito, minimè valere, ex eo quòd decisio d.
capit. quamuis pactum. in filia congruè dotata loquatur, vt scribit Carol. Molin. in dict. Alexand. consil. 180. libr. 5. à quo libenter ex communi sententia discedo. Nam in filio idem erit, si congrua portio pacti tempore ei fuerit
adsignata eo tempore inspecto quo ad patris
bona: quemadmodum præter alios tradunt
Alexand. in dict. consil. 180. & in l. in ratione.
2. ff. ad leg. Falcid. idem Alexander. Corne. Iason & Deci. in l. pactum. C. de collationibus.
Ripa in dict. cap. cùm M. & libr. 1. resp. cap. 6.
colum. vltim. Thom. Grammati. dicta decisione 57. numer. 30. Aymon consil. 114. num.
16. licet idem Ias. in Authentic. nouissima. C.
de inoffic. testam. dubitauerit. Igitur quoties
prædicta pactio absque iuramento facta fuerit, locum habebit, quod modo ex Baldo & alijs adnotauimus. Et idem erit, si mortuo patre filius hæredibus patris asseruerit, & cauerit, se tot & talia bona à patre accepisse: poterit enim adhuc agere aduersus hæredes, vt legitima portio suppleatur. d. l. si quando. §. 2. vbi Doct. id notant communiter. & Roderic.
Suares in l. quoniam in prioribus. amplia. 9.
C. de inoffic. testam. qui hoc ipsum latiùs tractat.
Subdit gloss. institutum in
† re certa loco legatarij habendum esse. idem notat gloss. in c.
si pater. in gloss. 3. text, vbi latè Ias. in l. quoties. C. de hæredib. institu. quandoque tamen
hic institutus in re certa est censendus hæres
non legatarius: sicuti Docto. explicant in dict.
l. quoties. Francis. in dict. capit. si pater. super
glos. 3. Rotæ decisio. 864. in antiquis. Gulielmus Benedict. in verbo, in testamento relinquens. in primo. numero 256. Nam institutus in re certa hæredis nomen, & commodum
habet quoad ius accrescendi: hærede etenim
vniuersali repudiante, tota hæreditas accrescit huic in re certa instituto. sicut Bartol. Angel. Salyce. & alij existimant in d. l. quoties. &
in §. si ex fundo. statim allegando. quorum opinio communis est: quod præter alios Corne. asserit consil. 31. volum. 4. Rursus si hæres
vniuersalis non instituatur in tota hæreditate,
nec in eius quota portione, hic censetur hæres
vniuersalis. l. 1. §. si ex fundo. ff. de hæredib. institu. notatur in dicta l. quoties. Regia l. 14. tit.
3. part. 6. Verùm hic in re certa institutus hæres, & rogatus restituere alteri rem
† ipsam,
quartam Trebellianicam non detrahit. Bald.
& Ias. colum. 5. in l. filium. C. fami. ercis. Abb.
hîc colum. penult. idem Iason in dicta l. quoties. colum. 3. Guido Papæ decisio. 466. etiam
si hic institutus sit filius testatoris, quia Trebellianica solùm deducitur ab hærede vniuersali, aut ab hærede alio, qui propriè hæres sit. l. 1.
§. inde Neratius. & l. mulier. §. vlti. ff. ad Trebellia. hic verò institutus in re certa non est
|
propriè hæres. l. quoties. paulò antè citata: igitur non potest Trebellianicam deducere. atque ita in hac specie respondet Aymon Sauillianus consil. 131. numero 13. & cons. 186. colum. 1. aduersus Curti. Iuniorem consil. 160. &
glos. quæ contrarium præmittit in dicto cap. si
pater. verbo, Trebellianicæ. Illa tamen gloss.
defendi potest ex eo, quòd hæredi instituto in
re certa datus fuerat ibidem substitutus vniuersalis: quod ipse tradam inferiùs §. 9.
Ex §. secundo.
SVMMARIVM.
-
1 Institutio patris & filij concepta per copulam, &,
eum intellectum habet, vt simul pater & filius admittantur, non ordine successionis & gradus.
-
2 Patre accipiente emphyteusim prose, & filijs suis
masculis & fœminis, an eo mortuo à masculis
excludantur fœminæ.
-
3 Nihil refert fiat institutio plurium per dictionem, &, an per dictionem, cùm, contra Bartolum.
-
4 Institutio filij & nepotis ex eo censetur facta ordine gradus, & successionis, non simul.
-
5 Jnstitutio Sempronij & eius filij hæredis est accipienda ex ordine successionis, non vt simul admittantur.
-
6 Institutio vnius, & plurium, nomine collectiuo
facta, ordine successionis & gradus est intelligenda.
-
7 Eo casu, quo plures ordine successionis vocantur,
an sit admittenda vulgaris, an fideicommissaria substitutio.
COnstat deinde ex præuia huius
decisionis enarratione, qualiter
Raynutius Alterocham, & eius
sobolem, Adiectæ substituerit,
mortuáque Adiecta, Alterocha,
& eius filius petierunt iure substitutionis bona Adiectæ: quo fit, vt ex hoc probetur, duos
substitutos, aut institutos disparis gradus, æqualiter, & simul vocari ad successionem, non
ordine gradus. idem asserit l. vltima. C. de impub. & alijs substit, vbi substitutis patre cum
filijs, & Sempronio, dimidia pars competit
Sempronio, alia dimidia, patri & filijs simul.
optimus ad idem text. in l. si mulieri. ff. de vsufruct. accres. & in l. si quis Titio. ff. eo titul. iuxta communem intellectum. Econtrario tamen instat text. in l. Gallus. §. quidam rectè. ff.
de libe. & posthu. ex quo colligitur, ordine gradus primò patrem admittendum esse, ac deinde filium. Quamobrem Bart. in d. §. quidam
rectè. tres assertiones tradit, quibus hanc quæstionem dissoluere conatur.
Prima conclusio, Institutio, aut
† substitutio patris & filij per copulam, &, concepta, ordine gradus est non simul intelligenda, vbi ratio affectionis dictat, patrem prius admitti debere voluntate testantis: quod in simili probat
text. in l. Lucius. ff. de hæredi. insti. & in l. generaliter. C. de institut. & substitut. atque idem
erit in quibuscunque, qui simul copulantur in
aliqua dispositione, si prælationis ratio ab affectione testantis colligatur. Sic patre recipiente feudum pro se & filijs masculis & fœminis, ordine sexus prius admittuntur masculi, quàm fœminæ. text. in capit. 1. §. filia. de
succes. feudi. & in cap. 1. Episco. vel Abbatem.
Sed Bartol. conclusioni refragatur text. hic secundum Lanfranc. columna tertia. siquidem
aderat in hac specie ordo affectionis, & tamen
simul Alterocha & filius admittuntur: &
quāuisquamuis Socin. Antoni. Rube. & Fortun. in dicto §.
quidam rectè. conentur euertere huius capit.
inductionem varijs interpretationibus, nulla
tamen earum satis conuenit. Est etiam contrà Bartol. voluntas testantis ex eius oratione,
& verbis deprehensa, quæ ordini charitatis
præferenda est. Quin & text. in l. codicillis.
§. instituto. ff. de legat. 2. palàm probat institutis filio, & nepote, eos simul non successorio
ordine vocari: ex quibus tolluntur rationes
Barto. nam text. in dicto §. filia. propter naturam feudi procedit: cùm in feudis
† masculi
fœminis passim præferantur. Nam & idem
Barto. in l. & iurisiurandi. §. si liberi. ff. de ope.
lib. scribit, patre accipiente emphyteusim pro
se & filijs suis masculis, & fœminis, mortuo patre non præferri masculos fœminis. l. maximum. c. de libe. præte. sequuntur Barto. Saly.
in l. 2. C. de iure emphyteu. quæstio. 17. & ibi
Iaso. numer. 187. Anchar. consil. 125. Imol. in
capit. potuit, de locat. vltim. colum. & est communis opinio, teste Alberto Bruno in tract. de
statu. exclud. fœmi. artic. 8. quæstion. 22. qui
omnes & Socin. consil. 113. 2. colum. volum. 1.
& eius nepos Socin. consilio 133. numer. 25.
volum. 1. Anchar. in l. tres fratres. de pact. &
alij, quos referam in capit. Rainaldus. numero secundo, id intelligunt, refragantibus Salycet. & Lusitano in l. 5. ff. de reb. dubijs. nisi esset in ea regione, aut prouincia statutum, fœminas excludi extantibus masculis. idem notat Alex. cons. 119. nu. 8. libr. 5. & cons. 15. lib. 4.
optimè Carol. Molin. in consuetud. Parisi. §.
22. quæst. 26. numero 86. vbi asserit, hanc opinionem communem esse: dubius tamen an vera sit. sicuti etiam dubitauit in dicto consilio
decimoquinto, in additionibus ad Alexand.
quibus constat in dicto §. filia. non probari
hanc primam conclusionem. igitur Bart. opinio communiter reprobatur. vt asserunt Ias.
numero 18. Fortu. colum. 25. Galiaul. numer.
65. & Anton. Rube. fol. 5. column. 4. in dict. §.
quidam rectè. Decius consil. 236. column. 2. &
|
Alexan. consil. 22. colum. 3. volum. 3. Corneus
consil. 17. volum. 4. & Cæpola consil. Ciuil. 52.
colum. 2. ipse verò Bartol. etiam præmisso ordine charitatis admittendos censuit simul esse
eos, qui vocati fuerint per dictionem, vnà,
cũcum,
& similibus. Cui consensere ferè omnes in dicto §. quidam rectè. & Mathes. notab. 157. Adhuc tamen in hoc nulla procedit differentia:
nihil enim refert,
† fiat coniunctio per dictionem, cùm, an per dictionem, vna. tex. insignis
in dict l. si quis Titio. ff. de vsufruct. accrescen.
Ias. numer. 14. Anton. Rube. fol. 13. colum. 1. &
Fortu. in dict. §. quidam rectè. colum. 17. vnde
si ex ordine charitatis essent plures coniuncti
admittendi, seruatis ipsis gradibus, parum aut
nihil referret coniungi eosdem his, aut illis dictionibus.
Secunda conclusio, Institutio filij & nepotis ex eo concepta per
† copulam, &, intelligitur ordine successionis, & non simul. Hæc etenim institutio facta censetur ordine necessitatis, cùm filius sit instituendus in primo gradu
l. 3. & l. inter cætera. ff. de liber. & posthum.
ergo perpensa subiecta specie, exigit necessitas, vt successorius ordo seruetur. glo. in dicto
§. quidam rectè. quam sequuntur Docto. communiter, vti scribunt Iaso. colum. 4. Fortun.
Galiaul. numer. 57. & Rube. colum. 12. in dicto §. quidam rectè. Ab hac verò communi sententia recedunt Iaco. Are. Salyc. Imol. & Aret.
ratione efficaci quidem, & quæ præcedentis
opinionis rationem euertat. Nam ex necessitate filius est in primo gradu instituendus,
nōnon
tamen abhorret alium simul & eodem gradu
cum eo hæredem institui: sat etenim est filium
habentem primum suitatis locum institui in
primo gradu: nec est necesse ipsum solum institui, quod manifestissimum est. Et ita opinionem Iacobi tutantur in dicto §. quidam rectè ex nouioribus, Rub. colum. 12. & Fortu. colum. 12. nec opinio communis efficacem rationem habet, teste ibidem Galiaula numer. 60.
quibus consentit Mari. Salomo. col. penulti.
qui etiam à prima Bart. conclusione recedit.
Et est aduersus Bart. in hac, & præcedenti sententia optimus textus, à contrario sensu. in l.
cùm in testamento. in princip. ff. de hæredib.
insti.
Tertia conclusio, Institutio, aut
† substitutio duorum ita facta, vt primum, & eius filium
hæredem, quis hæredes instituat, aut substituat, est intelligenda, non simul, sed ordine gradus: hæres enim non admittitur in vita illius,
cuius futurus est. l. qui superstitis. ff. de acquiren. hæredi. l. hæreditas. ff. de petit. hære. hanc
igitur conclusionem Barto. ipse probat: quem
sequuntur omnes in dicto §. quidam rectè. Socin. consil. 12. col. 3. volum. 3. dicens hanc sententiam communiter receptam esse. explicat
eandem Iason in consil. 157. vol. 4. Nec obstat
l. si quis Titio. ff. de vsufruct. accres. dicens, Si quis Titio, & hæredibus suis vsumfructum legauerit, dimidiam Titius, dimidiam hæredes
eius habebunt. Nam intelligitur, Titio & hæredibus suis, id est, testatoris. gloss. communiter ibi recepta, quam subtiliter explicat Zasius libr. 1. sing. resp. cap. 19. & libr. 2. cap. 29.
Hæc
† verò tertia conclusio eodem iure procedit, vbi testator Sempronium instituit, & sequentes in gradu, nomine tamen collectiuo.
Exempli gratia, Instituo Sempronium, & suos. hoc etenim nomine colliguntur plures,
qui simul admitti nequeunt: & ideò successionis ordo seruandus erit. Soci. in dicto §. quidam rectè. col. 5. Deci. cons. 205. col. 1. Galiaul.
post alios in dicto §. quidam. num. 69. Aymon
Sauilli. consil. 22. col. 2. Deci. consil. 248. idem
Deci. cons. 1. Paul. de Castro per text. ibi in l. vlti. C. de verb signifi. text. in l. cùm ita. §. in fideicommisso. ff. de legat. 2. & illic Bart. Imol. Bal.
Cuma. & Paul. latè Tiraq. lib. 1. de retract. §. 11.
gloss. 4. numer. 2. text. optimus in l. peto. §. fratre. ff. de leg. 2. vbi Bart. & alij. idem Bart. in dicto §. quidam rectè. colum. 2. & illic Doctor.
communiter.
Duorum
† autem pluriúmue institutio quoties successionis ordine est intelligenda, ad
vulgarem substitutionem refertur: siquidem
directis verbis & Ciuilibus facta, cùm semel
iure directo valere possit, ad fideicommissum
non deducitur. l. verbis Ciuilibus. ff. de vul. &
pupillari substit. Igitur vulgaris substitutio in
ea specie subintelligitur: & ideò primo adeunte hæreditatem, secundo locus non est. Areti.
in d. §. quidam rectè. col. 3. Socin. versic. tertius casus. & post alios Galiaul. ibi nume. 67. Deci. cons. 248. col. penult. dicens opinionem Aret. communem esse: ex quibus idem omnino
dicendum est in substitutione, nisi ea facta sit
nomine collectiuo. l. cùm ita. §. vlti. ff. de legat.
2. l. peto. §. fratre. ff. eo. aut per verba tractum
futuri temporis significantia, vel quæ possint
intelligi iure fideicommissi: tunc etenim si fidei commissaria substitutio hîc est intelligenda, secundum eosdem Soci. & Gali. Deci cons.
95. col. 2. & cons. 236. col. 2. Paul. Castren. in
d. §. in fideicommisso. Soci. cons. 12. vol. 3. col. 3.
Curt. Iuni. cons. 48. col. 3. Aymon consil. 131. &
cons. 22. col. 2. quorum distinctio communis
est, refragante in prima Aret. conclusione, Paulo Castren.
secundũsecundum Galiaul. in d. l. Gallus. §.
quidam rectè. num. 67. & Aymon d. cons. 22.
& licet Dec. cons. 248. & cons. 228. col. 1. ab hac
resolutione discedat, quando fit substitutio
nomine collectiuo, vt animaduertit Aymon,
tamen receptior est Soc. sententia.
Ex his facillimè soluitur obiectio ex dict. §.
quidam rectè, qui procedit, quando institutio
posthumi nepotis necessitate cogente fit, iuxta consilium Galli Aquilij.
Ex §. Tertio.
SVMMARIVM.
-
1 Quid referat scire, nominatum in conditione esse,
vel non esse ex testamento vocatum.
-
2 Positi in conditione non censentur positi in dispositione.
-
3 Positi in conditione non censentur vocati ex testamento, etiamsi nominatim à testatore grauentur, secundum communem.
-
4 Fideicommissum relictum ab his, qui in conditione nominantur, an valeat.
-
5 Masculi, quorũquorum mentio fit in conditione, adhuc
non censentur vocati ex testamento.
-
6 Jn legatis positi in conditione, an censeantur positi in dispositione.
-
7 Positus in conditione non vocatur ex illo testamento, etiamsi institutio non succedat de iure
ab intestato.
-
8 Quandoque ex voluntate præsumpta testatoris,
nominati in conditione vocati censentur ex dispositione.
-
9 Intellectus ad l. Gallus. in princ. ff. de lib. & posthumis.
PRæter alia, quæ maximè in huius
*
capitis interpretatione adnotari solent, ad examen adducitur
substitutio quædam à Raynutio
facta. Is etenim proprio testamento statuit, vt filiæ Adiectæ, si absque liberis moreretur, Alterocha, & soboles, quam
gestabat in vtero, eidem impuberi succederent. Cuius substitutionis ratione à iuris vtriusque professoribus quæritur, quænam isthæc
fuerit substitutio? atque ideò locus hic substitutionum tractatum exposcit, cui ipse libentissimè supersederem, cùm ob interpretum
hac in re indefessam concertationem, tum ob
materiæ amplitudinem, quæ vel est omittenda, vel diligentissimè tractanda. quorum primum minimè patitur hæc Raynutij substitutio: vltimum verò latissimos illos, miris ac festituissimis floribus refertos
IurisconsultorũIurisconsultorum
campos potiùs exigit, quàm hanc, vel alteram
iuris Pontificij sanctionem. Primus sanè, vt vel
ex minima parte propositæ quæstioni deseruiam, illud inquiram: num his Raynutij verbis liberi Adiectæ fuerint hæredes instituti,
aut potiùs substituti? Nec id temerè in controuersiam ducitur: cùm plurimum intersit
id scire: quidem filij Adiectæ substituti ex his
Raynutij verbis possunt mortua matre, eius
hæreditatem repudiare, & capere bona Raynutij, qui eos ex testamento vocauerit: quòd
si ab intestato succedunt matri, nec vocati sunt
ex substitutione fideicommissaria Raynutij,
non poterunt matris hæreditatem repudiare, & primi testatoris bona petere. Prætereà, filij Adiectæ vocati ab ipso Raynutio ad propria
bona ex fideicommissaria substitutione reuocabunt bona alienata per matrem, quæ
quidem bona fuere relicta in hæreditate Raynutij: alioqui non vocati per hæc verba, non
admittuntur ad reuocationem alienationis
factæ. l. vltim. §. penult. C. commun. de legat.
aliasq́ue vtilitates hæc disputatio habet, quas
passim Doctor. tradunt. Est sanè insignis
glos. in l. Lucius. in 2. ff. de hæred. instit. quæ
dixit, per prædicta verba filios non
† esse vocatos à testante, ex eo quod in conditione adiecta, fiat eorum mentio, non in dispositione:
hi verò, qui conditionibus adijciuntur, minimè vocantur in ipsa dispositione per ipsum
testatorem. l. si quis sub conditione. ff. si quis
omis. caus. testamen. l. si quis ita hæres instituatur, si legitimus. ff. de hæredi. insti. l. ex
facto etiam agitatum. ff. eo. l. qui duos. ff. de
reb. dub. l. vel singulis. l. qui duos. ff. de vulg.
& pupillar. substitut. quam quæstionem latè
disputat Anto. Corset. in repeti. ad Abb. dictione, substitutio, ac præ cæteris dictam glos.
dixere singul. esse Alexand. in l. ex facto. §. 1.
col. 2. & in §. ex facto. col. 2. ff. ad Trebel. idem
in l. Gallus. col. 3. ff. de libe. & posthum. dixit
eam celebrem & singu. Gali. in l. Centurio.
colu. 89. & ibi Ripa numero 159. ff. de vulg. &
Curti. Senior cons. 42. columna 7. vbi eam opinionem communem esse fatetur. idem asserunt Imol. in dict. l. Lucius. 3. colum. Alexand.
consil. 109. & consil. 202. & 188. vol. 2. Decius
cons. 207. Socin. cons. 62. vol. 3. col. 1. Zasius de
substi. c. vlti. col. 2. Catelli. Cotta in dictione,
filij in conditione. Sunt tamen, qui ab hac opinione recedant, ex verbis Iurisconsulti in
dict. l. Lucius. qui ita concepta institutione,
Titius frater meus mihi hæres esto, si Titius
hæres meus filium, filiamúe ex se natum, natamúe non habuerit, Stichus, & Pamphilus
serui mei liberi, & hæredes mihi æquis portionibus sunto. Respondit, Si frater decessisset priusquam hæreditatem adiret liberis relictis, non erunt hæredes Stichus, & Pamphilus: nam prudens consilium testantis animaduertitur. Non enim fratrem solum hæredem
prætulit substitutis, sed etiam eius liberos. Hactenus dicta lex, quæ plurimum destruit glos.
sententiam, vti tradunt Soci. in l. cùm Auus. ff.
de condi. & demon. fol. pen. Chassa. cons. 14. &
Fortu. in d. l. Gallus. in princip. col. 38. Corasius libr. 2. miscellane. c. 19. qui & alia pro hac
opinione adducunt, sat diligenter. Non tamen obstat communi sententiæ text. in dict. l.
Lucius. potest etenim aliquis admitti ad bona
ex voluntate testantis, & nihilominus ab intestato. l. conficiuntur. ff. de iure codicil. Quin
&
† communis opinio quibusdam adeò placet, vt eam veram esse existiment, etiamsi positi, ac nominati in conditione, expressim
|
à testatore grauentur, aut post eorum obitum,
aliorũaliorum fiat substitutio, cuius rei sit exemplum,
Instituo Titium meum hæredem. Et si Titius
moriatur sine liberis, aut ipsi Titij liberi moriantur sine filijs, substituo Sempronium. Nec
hoc vltimum fideicommissum valet, quippè
quòd ab eo, quem testator non honorauerit,
relinquatur. l. ab eo. C. de fideicommiss. Albert. in Rub. ff. de vulg. numero 93. Alexan. in
dict. l. Centurio. numero 94. idem Alexand.
consi. 105. vol. 1. Anchar. consi. 137. quorum opinio communis est, secundum Iaso. in dict. l.
Centurio. numero 57. & eundem consilio 35.
volum. 3. Deci. cons. 422. colu. 2. & cons. 270.
colum. 1. Soci. consil. 62. volum. 3. colum. vlti.
Curti. Iuni. consil. 43. numero 6. Alexand. consil. 221. 2. volum. & Socin. Iuni. in cons. 118. volum. 1. nume. 22. qui omnes eandem sequuntur. & Carol. Molin. in Alexand. cons. 64. lib.
5. Nec apud me dubium est, hanc sententiam
frequentiori calculo receptam fuisse, sicuti &
alij plures fatentur sæpissimè. Sed Bart. in d. l.
Centurio. numer. 37. contrariam sententiam
probat, ea potissimùm ratione, quòd ipsius
testantis voluntas fuerit, liberos instituti ex
testamento vocare, cùm ab eis fideicommissum reliquerit: alioqui non relicturus hoc fideicommissum ab eis, quos minimè honorauerit. Nam & coniecturis contrariæ
volũtatisvoluntatis,
præfatam opinionem communem cessare, frequentissimum est apud Docto. hanc controuersiam tractantes. Igitur opinio Barto. iure
procedit, cui subscribunt Alexand. cons. 64.
vol. 5. Anchar. cons. 74. Curti. consil. 45. col.
3. Socin. in dict. l. cùm Auus. col. pen. idem in
l. cum filiofamiliâs. col. 3. ff. de legat. 1. Curti.
Iunior consil. 16. colum. 3. Galiaul. in dict. l.
Centurio. col. 92. & ibi Ripa numero 167. Politus in tracta. de substit. titu. de compendiosa.
num. 30. & eodem tit. Zasius col. penult. Chassa. cons. 14. col. 2. quorum opinio facilius defendi potest quàm præcedens, inspecta præsumpta testatoris voluntate, quæ in testamentis primum locum obtinet.
Cæterùm, vtcunque sit, etiam admissa Alberi. opinione, fideicommissum valere
† poterit, si ita fuerit relictum, vt nominatim à liberis instituti non detur, sed simpliciter, hac quidem forma: Si Titius hæres meus decesserit
sine liberis, vel eius liberi sine filijs moriantur,
bona mea deueniant ad Sempronium: in hac
etenim specie fideicommissum à liberis instituti minimè relinquitur, sed rogatur institutus hæres hæreditatem Sempronio restituere,
si eius liberi sine filijs decesserint. Alex. in dict.
l. Centurio. numer 95. Bald. & Salice. in l. precibus. colum. penult. C. de impube. idem Ale.
cons. 198. vol. 2. numero 13. argumento sumpto à l. quoties. ff. de reb. dub. nam & grauamen iniunctum institutis transit in eius hæredes, secundum eosdem.
Secundò, dicta communis Docto. adnotatio ex glos. in dict. l. Lucius. procedit, etiamsi
† testator masculorum in conditione mentionem fecerit, ita sanè: Si institutus sine liberis
masculis decesserit, substituo Sempronium.
Adhuc
equidẽequidem liberi
nōnon censentur substituti.
Alexand. consil. 24. col. 4. consil. 32. volum. 2.
Socin. cons. 62. vlti. col. & cons. 116. col. 6. vol.
3. quorum opinio communis est, vt fatentur
Ripa in d. l. Centurio. num. 162. & Paul. Parisien. consil. 14. vol. 3. atque mota lite ita pronunciatum fuisse, testatur Guido Papæ decisi.
600. & decis. 184. fatentur etiam hanc opinionem communem esse Ripa in l. 1. C. de pact.
nu. 9. & Soci. Iunior cons. 177. vol. 2. idem con.
118. volum. 1. numer. 16. Paul. Paris. consil. 86.
numer. 15. & consil. 87. num. 32. vol. 2. Ipse verò Guido Pap. contrariam opinionem veriorem esse existimat, dicens liberos masculos
cẽsericenseri omninò substitutos, tametsi in conditione fuerint nominati. Idem Deci. consil. 270.
Curti. Iunior consil. 43. num. 7. Aymon Sauillianus consi. 130. colum. 2. ab exemplo statutorum, quæ à successione excludunt fœminas
extantibus masculis: qui si ab intestato succederent, minimè excluderent fœminas, sed
cũcum
eis simul admitterentur. Sic in hac specie, si
masculi ab intestato succederent, simul cum
fœminis essent admittendi: & ita substitutis
præferrentur fœminæ, quod est contra testantis mentem, & ideò est dicendum, masculos à
testatore ex testamento vocari, sicuti Decius
existimat.
Hac tamen ratione ego non cogor à priori sententia discedere: atque, vt arbitror, in
præsenti quæstione, masculi ex voluntate testantis succedunt ab intestato ipsi instituto, &
eadem voluntate fœminis præferuntur, sicuti
in statutis, quorum Dec. meminit, masculi per
legitimam ab intestato successionem vocantur, & fœminas excludunt, quod latissimè constat ex traditis ab Alberto Bru. in tract. de statut. exclud. fœmi. artic. 8. & artic. 13. Posset sanè opinio Guidonis locum obtinere, si testator fœminas, eo casu, quo nascerentur, peculiari titulo honorauerit. Corne. consi. 207. volum. 2. col. 3. Curti. Iunior consil. 87. col. 2. Ripa in dicta l. Centurio. nume. 163. Aymon consil. 130. col. 3. Similiter & Hierony. Grat. consil. 3. num. 19. volum. 1. aliquot alijs modis opinionem Guidonis defendit.
Tertiò, præmissa gloss. communis opinio etiam in legatis locum habet eadem
† ratione.
Soci. in d. l. cùm Auus. fol. vl. col. 1. cui subscribunt Lance. Galiau. in d. l. Centurio. col. 91. &
Catel. Cott. dictione, filij in conditione. optimus tex. in l. si quis sub conditione. ff. si quis
omis. caus. testa. quo probatur, etiam in legatis positum in conditione, non censeri in dispositione decretum. ad idem l. filiusfamiliâs.
§. cùm quis. ff. de lega. 1. cuius ratio generalis
|
est: nam & in l. generaliter. C. de institut. & sub
stitut. §. cùm autem. sensit adiectos conditioni
non vocari ad fideicommissum ex testamento:
& subdit procedere eam constitutionem in legatis, & fideicommissis: quo fit, vt prædicta
opinio sit recipienda aduersus Ang. in l. in legatis. C. de lega. & Ias. ibi dicentes, in legatis
adiectum conditioni vocari per
fideicōmissumfideicommissum ex testamento: nec id mirum esse: cùm legata nutu relinqui possint. l. nutu. ff. de leg. 3.
non sic hæreditas: & ideò quamuis glos. in
hæreditatibus loquatur, erit aliud dicendum
in legatis: idem Corn. consil. 146. columna 5.
volum. 2. quorum ratio ex præcedentibus tollitur, & ex eo, quòd dicta glos. etiam in fideicommissis loquatur, quæ legatis exequantur.
Vnde non immeritò Ias. in l. 1. col. 4. C. de pac.
Angeli sententiam dubiam esse fatetur.
Quartò, eadem opinio gl. adhuc vera est, etiam si positi in conditione non sint successuri
† ipsi instituto intestato: nihilominus etenim hi non censentur testamento vocati ad fideicommissum. Filius siquidem naturalis substitutum excludit, licet intestato parenti successor legitimus non sit. l. ex facto. §. si quis rogatus. ff. ad Trebe. Auth. licet. C. de natu. libe.
Hanc verò extensionem probat insignis text.
in dicta l. filius familiâs. §. cùm quis. vbi nominati in conditione excludunt
substitutũsubstitutum, etiam si non sint hæredes instituto. eandem opinionem probat gl. in d. l. ex facto. §. vlt. vbi Vincent. Hercul. & Alex. in dict. §. si quis rogatus.
2. col. & ibi Ripa nume. 27. fatentur eam communem esse. Et in hac specie idem concedit
Paul. Castren. in dicto §. cùm quis. & in dicto
§. si quis rogatus. ab ea tamen opinione & extensione discedens.
Porrò, si quando à præfata
† communi opinione recedendum erit, id
nōnon temerè, sed cautè agendum est, perpensis coniecturis, quibus
deprehendi possit eam fuisse testatoris voluntatem, vt nominatos in conditione ad substitutionem ex testamento vocauerit, quod iudex attentè admodum arbitrabitur. Socin. in
dicta l. cùm Auus. ad fin. Curt. iunior cons. 43.
nume. 7. Paul. Paris. consil. 42. volum. 3. Hieronym. Grat. cons. 48. volum. 1. Socin. consil.
116. colum. 2. volum. 3. Vnde si quis derogans
futuris testamentis disponat, & dicat velle ipsum habere successores eos, qui ab intestato
à iure vocantur, & addiderit id sibi placere, vt
ea dispositio valeat eo, quo meliori modo possit, censetur hære des instituere eos, qui ei intestato sunt successuri: est enim hæc institutio
necessaria ad tollenda futura testamenta, & ex
clausula adiecta colligitur intentio testantis,
sicuti in hac ipsa specie respondet Curti. Iuni.
cons. 169. colum. 2.
Ex quo defendi potest id, quod nouiores
quidam opinantur: Filium institutum
† hæredem censeri in illa celebratissima forma Galli Aquilij, Si filius meus me viuo morietur, tunc
si quis mihi ex eo nepos, neptisúe, natus, nataúe erit, hæredes sunto. id enim necessarium est
præmittere, ne testamentum rumpatur. Igitur testantis illa cautissima formula intentio
est proculdubio, vt eius dispositio valeat, & ob
id iudicandum est sub illa conditione voluisse
filium instituere hæredem: cùm id
necessariũnecessarium
sit, ne testamentum rumpatur: quod in dicta
l. Gallus. in principio. animaduertunt Fortun. col. 28. Galiau. num. 24. & Mari. Salomo.
num. 25. ex l. denique. §. interdum. ff. de pecul.
lega. Idem adnotauit Stephanus in Necyomantia, dialogo 46. & 47. Nam fauore liberorum verba enunciatiua disponunt. l. pater. §.
Auus. ff. de doli except. idem probatur in l. si
mater. §. vlt. ff. de vulg. vbi Iurisconsultus Africanus sensit sub Galli forma filium fuisse institutum. Item Vlpianus in l. cùm in testamento. ff. de hæred. instit. scribit duos gradus hæredum esse ibi: Si filius meus me viuo moriatur,
tunc nepos ex eo hęres esto. Nec obstat §. idem
credendum. eiusdem legis, Gallus. vbi nominatus nepos in conditione, non censetur institutus: quia id negandum est: cùm in eo casu,
& in ea formula etiam nepos sit institutus. Et
dum subdit Iurisconsultus, Ne successione testamentum rumperetur, ad pronepotis institutionem est referendum, quia ea non facta,
nec concepta, rumperetur testamentum mortuis filio, & nepote, viuo testatore. Nec ibi quidquam interest, prius mori nepotem, an filium,
vt explicat Fortun. in dicta l. Gallus. columna
trigesima septima. Tametsi frequentius illius legis, Gallus. interpretes præmittant filium in forma Galli Aquilij expressè institutum fuisse, & ita institui oportere ab his, qui
eadem forma vtantur. gloss. Bald. Angel. Imol.
& alij communiter, dict. l. Gallus. in princ. vt
ibi fatentur Alex. num. 6. Ias. nume. 48. & Galiaul. nume. 21. ac cæteri Doctor. quibus consensit Guliel. Benedict. hîc, verb. adijciens. reprobantes Barto, qui in ea. l. Gallus. existimat, satis esse filium ad legitimam successionem ab intestato vocari, & ideò adnotauit,
non esse necessariam in forma Galli Aquilij
institutionem filij: quod à verò intellectu illius legis plurimum abest.
Ex §. Quarto.
SVMMARIVM.
-
1 Substitutio quid sit, & quare hoc nomen habeat?
-
2 Distinctio substitutionis directæ ab obliqua.
-
3 Vulgaris substitutionis diffinitio.
-
4 Vulgaris substitutio, quibus verbis fiat.
-
5 Vulgaris in vnum casum concepta ad alium extenditur.
-
6 Vulgaris expressa continet tacitam pupillarem,
quæ tamen matrem pupilli non excludit.
-
7 Vulgaris tacita matrem testantis minimè repellit.
§. QVARTVS DE VVLGARI
SVBSTITVTIONE.
QVisquis hactenus de substitutionibus tractauit, illud in primis
aperuit,
quidnāquidnam sit substitutio?
Et Accursius non aliud arbitratur
† esse substitutionem, quàm
secundam institutionem. in Rubr. ff. de vulga.
& pupillar. substit. quæ diffinitio tantùm conuenit, quando sola vnica substitutio fit, & institutio. Quid ergo dicemus, cùm constet substitutionem secundo, & tertio gradu dici. l. 1.
ff. de vulga. atque etiam filio non instituto fieri possit substitutio: quod in eadem l. 1. ad finem, probatur. Quinetiam in legatis, & in
donationibus causa mortis substitutioni locus est. l. vt hæredibus. l. Titia Seio. §. Seia libertis. ff. de leg. 2. l. ei cui. ff. de dona. causa mortis. Et, si est secunda institutio, cur fideicommissariam substitutionem dicimus. l. Scæuola. ff. ad Trebelli. cur item substitutiones in
directas & obliquas partimur? quibus rationibus non admodum placet, substitutionem
dici, sequentem institutionem: tametsi id placuerit Lanc. Polito in tracta. de substitu. num.
23. & Zasio colum. 1. Vt igitur substitutionis
vis intelligatur secutus Petrum Loriotum de
substit. capit. 5. existimo, substitutionem esse
cuiusque rei in posterioris personam collationem, ex d. l. vt hæredibus. Posterior verò persona illa intelligitur, quæ priorem aliquem,
cui ius ad
eādemeandem rem competebat, præmittit.
l. in duobus in princip. ff. de duobus reis. aut
si mauis, in genere substitutio est vnius, vel
plurium ad aliquam rem in locum alterius facta vocatio: in specie autem est vnius, vel plurium in locum alterius ad aliquam rem in testamento, codicillis, aliáue vltima voluntate
facta vocatio.
Substitutionum quædam directæ sunt, quę
dam obliquæ. Directa est illa, quæ substituto
† hæreditatem defert, sine alterius ministerio,
& restitutione. Obliqua est, quæ substituto hæreditatem defert ex alterius restitutione, vt
fideicōmissariafideicommissaria. Abb. hîc, Ias. post alios in Rub.
ff. de vulg. Politus in princ. de subst. nu. 28. & ibidem Zasius. Huius verò distinctionis vtilitates
tradũttradunt præ cęteris Guli. hîc, verb.
absq;absque liberis. tit. de
cōpendiosacompendiosa. nu. 12. & Lancel. Galiau.
in rep. l. Centurio. col. 3. ff. de vulg. & pupillar.
Est in hoc c. Glossema quoddam de his substitutionibus agens, quod compendiosam substitutionẽsubstitutionem directam esse asserit: & tamen quandoq;quandoque obliqua esse potest. Obliquis autem substitutionibus reciprocam adnumerat, cùm ea frequentissimè directa sit. Sed hæc omnia statim latùs tractabuntur. Nunc ad vulgarẽvulgarem substitutionem, in qua primùm eius definitionẽdefinitionem
tradam. Secundò, formulam, qua concipi soleat. Tertium eius effectum, quem ordinem,
& in reliquis substitutionibus seruare conabor.
Vulgaris substitutio, est
† sequens institutio directa, quæ omnibus, & ab omnibus fieri
potest. Bart. in l. 1. num. 5. ff. de vul. vbi Ias. col.
3. apertius ita diffiniuit, & Gul. hîc, verb.
absq;absque
liberis. numer. 7. ideò autem dicitur vulgaris,
quòd ab omnibus, & omnibus fieri possit. Bartol. in dicta l. 1. Regia l. prima, titu. 5. part. 6.
apta etenim est vt tam liberis, quàm extraneis
fiat. Theophil. in princip. Institut. tit. de pupilla. substit.
Secundum, quod hîc agendum est, ad formulam huius substitutionis spectat. Ea verò
† verbis generalibus, specialibus, & singularibus, aut si mauis, indiuiduis. Generalibus
fit ita, Titium instituo, & ei Sempronium substituo: aut Titium & Sempronium hæredes
instituo, & eos inuicem substituo. Est autem
concepta vulgaris expressa, quoad verba generalia, & tacita quoad specialia. Bartol. communiter receptus in d. l. 1. colu. 3. & 5. glos. &
Bart. in l. Lucius. ff. de vulg. Specialia verba
sunt hæc: Caium instituo, & si is hæres
nōnon erit,
substituo Titium. Quia verò potest quis institutus
nōnon esse hæres, eo, quòd nolit, & eò, quòd
non possit, fit isthæc substitutio verbis singularibus, Instituo Titium, & si is noluerit esse hæres, substituo Caium, vel instituo
SemproniũSempronium,
& si is non potuerit hæres esse, substituo
TitiũTitium.
l. cùm proponas. C. de hære. insti. l. si paterfamiliàs. ff. de hære. insti. Alex. & Ias. in l. cùm proponas. Bar. in d. l. 1. nu. 13. & hęc est substitutio vulgaris expressa omninò, quod Bar. & Doctores
apertiùs explicant.
Tertiò, pręcipua illum effectum operatur
substitutio vulgaris, quòd
† verbis singularib.
in vnum casum concepta, ad alterum extenditur. Si quis enim instituat Sempronium, & si
Sempronius noluerit esse hæres, substituat Titium, erit substitutioni locus, si Sempronius
morte, aut alio impedimento, hæres esse non
potuerit. l. Gallus. §. & quid si tantùm. ff. de lib.
& posthu. Bar. in l. Titius. §. Lucius. per tex. ibi.
ff. eo. ti. l. vlt. C. de post. hære. insti. Bar. in l. 1. ff.
de vulg. nu. 14. & post alios Ias. col. 4. Ripa. nu.
89. Soc. fol. 3. col. 3. Polit. in tract. de substi. tit.
de vulg. Zas. in ea. Rubr. col. 3. & hęc est communis opinio, vt fatetur Guliel. Bened. verb. absque liberis. num. 25.
Item, substitutio vulgaris expressa continet
tacitam pupillarem, si fiat minori
† decem &
quatuor annorum. l. iam hoc iure. ff. de vulg. l.
quāuisquanuis. C. de impuber. & alijs substitu. Bartol.
in l. 1. nume. 34. quem ibi cæteri Doct. sequuntur. Hæc verò pupillaris tacita matrem pupilli
|
non excludit. l. vlt. C. de insti. & substi. glo. in l.
precibus. C. de impub. & alijs substit. Bart. in
l. Centurio. col. 2. ff. de vulga. quorum opinio
communis est, secundum Alex. nu. 58. Ias. nu.
22. & Galiaul. col. 35. in d. l. Centurio. Zasi. tit.
de vulg. nu. 20. & Politum nu. 14. Ias. in d. l. precibus. nu. 6. & Curti. Iunior. ibi nu. 20.
Qua in re illud omittendum non est, tacitam pupillarem matrem pupilli excludere,
quando substitutio est facta in piam causam:
quod notant Angel. 2. col. & Paul. in d. l. precibus. Alexan. consi. 12. volum. 3. num. 25. & consil. 38. 1. volum. idem & Ias. in dict. l. precibus.
colum. 5. argumento glo. ibi, quæ præcedentem conclusionem veram esse probat, nisi ex
volũtatevoluntate testantis aliud appareat expressè, vel
tacitè. Intelligo tamen Ang. opinionem quando pia est substitutio pro exoneratione conscientiæ, & malè ablatorum. sic enim Ange. loquitur, & Deci. in d. l. precibus. num. 14. Areti.
consi. 155. incip. Periculosum. Guliel. Bene. in
hoc ca. Raynutius. verb. si absque liberis. in 2.
nu. 98. quos sequitur Caro. Moli. in additionibus ad Alex. d. cons. 38. vol. 1. existimans aliâs
falsam esse opinionem Angeli, & sequacium.
Est autem expressa vulgaris, quę tacitam pupillarem includit, quoties fit verbis specialibus, aut singularibus, quorum paulò antè mẽtionemmentionem egimus. l. vlt. C. de inst. & substi. quam
ad hoc ipsum Barto. allegat. in d. l. 1. nu. 36. apud quem loco pupillaris substitutionis, corruptè legitur vulgaris. ex Alexan. ibi nu. 36. &
Guliel. Bened. hîc verb. absque liberis. nu. 105.
qui Bart. opinionem probant. Illa verò, quæ
comprehenditur sub verbis generalibus. expressa pupillaris est, non tacita, & effectus expressæ pupillaris habet. Cuius exemplum est,
Instituo Titium, & Sempronium, atque eos
inuicem substituo. Si enim vterque institutus impubes sit, & eis conueniat pupillaris substitutio, ibidem continetur expressim. l. precibus. & ibi Doct. C. de impub. d. l. iam hoc iure. §. 1. Bar. nu. 7. & alij in l. Lucius. ff. de vulga.
vbi Ias col. 4. dicit hanc opinionem communem esse. Idem erit, si substitutio ita concepta sit, Instituo Titium filium meum, & ei substituo Sempronium. Nam si Titius impubes
sit, hæc censetur pupillaris expressa. Bar. in d.
l. Centurio. nu. 32. Ias. nu. 55. vbi Gali. col. 87.
dicit hanc opinionem communem esse, quem
Alexand. probat in l. Gallus. §. 1. col. 2. ff. de libe. & posthum. optim. text. in l. iam hoc iure.
ff. de vulg. §. 1. vbi pupillaris substitutio non
continetur in reciproca, quando non fit talis
substitutio duobus pariter impuberibus. Igitur si esset facta substitutio vni tantùm, qui impubes esset, contineret expressam pupillarem
saltem verbis generalibus.
Tacita autem vulgaris minimè excludit matrem testatoris, si omnino tacita sit, sicuti nec
omninò tacita pupillaris matrem pupilli. Bar. eleganter in d. l. 1. nume. 40. Alexañd. num. 38.
& ibi Ripa numero 175. dicens hanc opinionem communem esse, quam & Zas. sequitur in
titul. de vulga. numer. 21. Nisi substitutus esset
aliquis ex descendentibus ab ipso testatore,
tunc etenim mater testantis excluditur. Alexander dicto numero 38. non alia ratione,
quàm quòd voluntas testantis id dictare videatur.
Ex §. quinto.
SVMMARIVM.
-
1 Pupillaris substitutionis diffinitio.
-
2 Ad effectum pupillaris substitutionis quo tempore requiratur patria potestas.
-
3 Intellectus l. 2. §. sed & si extraneum. ff. de vulg.
Dictionis, modo acceptio.
-
4 Pupillaris substitutio quibus verbis fiat.
-
5 Pupillaris expressa quam vulgarem contineat,
& an ea expiret finita pupillari.
-
6 Effectus aliquot pupillaris substitutionis.
HVius substitutionis
† definitionem ita colligendam esse arbitror, vt sit sequens substitutio
directa, quæ liberis impuberibus in potestate testantis constitutis, nec eius morte in alterius potestatem
recasuris intra pubertatem fit. l. 2. ff. de vulga.
Regia l. 5. titu. 5. part. 6. Est enim necessarium
eum, cui substitutio fit, impuberem esse, & in
potestate testatoris constitutum. Quòd si mortuo testatore pupillus eius nepos in patris potestatem incidat, substitutio non potest effectum habere. Illud tamen est in controuersia,
sitne satis pupillum, cui substitutio fit, tempore mortis testatoris esse in eius potestate, an
sit necessarium etiam eidem potestati subditum esse
† tempore testamenti, in quo substitutio fuerit facta. Qua in re glos. Barto. Alexan. & Docto. per textum ibi in dicta l. 2. §. sed
si extraneum. asserunt, satis esse pupillum tempore mortis testatoris esse in eiusdem potestate, quod & alij rationibus probare nituntur, ea maximè, quòd pupillaris substitutio
facta extraneo, continet tacitam vulgarem. l.
vltim. c. de hæredib. institu. & hæc vulgaris
posteà mutatur in pupillarem, quæ valida est.
Et qualitates huiusmodi facilè mutantur. l. 3.
§. vltim. ff. de hæredi. insti. Nam si quis instituat hæredem eum qui extraneus est, eiq́ue
pupillariter substituat, ac posteà arrogauerit,
substitutio ab initio nulla valida fit. per text.
in dict. §. sed si extraneum. cui opinioni, & si
cōmuniscommunis sit, refragantur plurima: & primùm
Catoniana regula: ex qua quod inutile foret,
si
testamẽtitestamenti facti tempore decessisset testator,
|
id legatum quandocunque decesserit, non valet. Quæ quidem regula recepta videtur, etiam in actibus conditionalibus. l. si alienum. §.
in extraneis. ff. de hæredib. insti. §. in extraneis.
Insti. de hæred. quali. & diff. & licet in Institutionibus locus non sit Catonianæ regulæ, cùm
ea in legatis loquatur, tamen ex alijs Iurisconsultorum responsis in institutionibus admittitur, quod in legatis Catoniana regula diffiniuit Barto l. in l. Catoniana. ff. de Caton. regul.
ita intelligens ibi Iurisconsultum dicentem,
Catonianam regulam non procedere in conditionalibus institutionibus. Potest & obiter
dici Catonianam regulam, quæ in legatis puris constituta fuit, quasi aliud in conditionalibus sentiens, minimè sibi locum vendicare in institutionibus conditionalibus: nam in
his cessat ille sensus à contrario Catonianæ
regulæ expressus in l. 1. ff. de regu. Catoni. Item
pupillaris substitutio cessat, & extinguitur, si
institutus, cui sit facta, exierit à potestate testatoris. l. cohæredi. §. cùm filiæ. ff. de vulga.
Igitur & fortiori ratione ab initio fieri non
poterit ei qui non est tempore testamenti in
potestate testatoris. Prætereà extraneo à patria potestate non potest fieri pupillaris substitutio. §. extraneo. Institut. de pupillar.
subst. ergo si fieri non potest, admittenda non
est.
Quibus & alijs rationibus à receptissima
opinione recedunt Salyce. Paul. Imol. Cuma.
& Ias. nume. 16. in dict. l. 2. Angel. Aretin. in
princip. Instit. de pupil. substitu. Zasius in libro secundo singul. intellect. capitul. 8. idem
Zasius de substitu. tit. de pupil. substi. in 3. requisito. Lance. Politus de substitu. pupil. nu.
21. Vigli. in princip. Inst. de pupil. substit. Stephan. in Necyomantia, dialogo 18. quos nuncupatim citare libuit, vt appareat ab illa
veterũveterum sentẽtiasententia ferè omnes Iuniores discessisse.
NōNon
obstat ratio illa, quæ à Docto. pro communi
opinione adducitur ex mutatione qualitatis.
Quia in hac quæstione non mutatur qualitas, sed ipsa substantia: siquidem substitutio
pupillaris à vulgari in ipsa substantia differt,
quod nemo, opinor, negabit, qui rem ipsam attentè perpendere velit. Maximè verò cessat
prædicta ratio ex eo, quòd hæc pupillaris ab
initio nullo iure valida, minimè parit vulgarem omninò tacitam, quæ valida sit: missos etenim faciamus codicillos, in quibus pupillaris substitutio iure codicillorum producit
fideicommissariam. l. Scæuola. ff. ad Trebell.
Cùm verba directa in codicillis apposita obliquè accipienda sint. glos. communiter recepta
in princ. Insti. de vulg. substi. tex. in l. vlt. C. de
codici. quod alibi tractabimus. Attamen pupillaris omnino expressa, quæ ex sola mente
testatoris, non ex verbis vulgarem tacitam includit. l. iam hoc iure. ff. de vulg. hunc
effectũeffectum
habet, cùm valida est: non autem eo casu, quo nullo iure subsistit: vitiato etenim expresso &
principali, tacitum & accedens non æquè principaliter omnino vitiatur. l. 3. §. qui habet. ff. de
seruit. rustic. præd. nec l. vlt. C. de hæred. insti.
quidquam facit. cùm per illa verba, Sempronius Plotij hæres esto, ex verborum serie deducatur vulgaris substitutio, quæ
† omninò tacita non est, vt Imperator illa verba interpretatur, aut saltem non est pupillaris expressa ibi substitutio. Superest modò respondere tex.
in d. §. sed si extraneum. cuius hæc sunt verba.
Sed & si extraneum quis impuberem hæredem scripserit, potuit ei substituere, s imodò eum in locum neptis adoptauerit, vel arrogauerit, filio præcedente:
Nam is text. ita intelligendus est, vt extraneo
substitui possit, si adoptatus fuerit modò, id
est, eo tempore, quo fit substitutio: dictio etenim, modò, in præterito accipitur, authore
Donato in Eunucho. Sic Cicer. libro 2. de
Officijs. Modò enim hoc malum in hanc rempub. inuasit. idem 6. actione in Verrem. Quid
dico nuper? imò verò modò, ac planè paulò
ante vidimus. Vnde extraneum appellat ille
tex.
eũeum, qui à sanguine testatoris alienus erat:
non tamen à patria potestate: quippe qui adoptatus fuisset ante testamentum. Ioan. Cora.
in l. quamuis. 2. colu. C. de impuberib. & alijs
substi. quo in loco nullum authorem citat huius intellectus, quem prius scripserat Lancel.
Politus, tit. de pupil. substitut. num. 25. qui existimant, illum nepotem in casu & specie d. §.
sed & si extraneum. in potestate testatoris fuisse tempore institutionis, & substitutionis.
idẽidem
fatetur Stephan. in Necyomantia, capit. 18.
intelligens extraneum dici in d. §. sed si
extraneũextraneum. eum, qui quondam extraneus fuerat, modò tamen sit in patris potestate constitutus
per adoptionem, quod & Politus notauerat.
Aliter etiam explicari nodus hic potest, si præmittatur illum nepotem tempore institutionis extraneum fuisse, & postmodum sequuta
fuerit adoptio, ac demum post adoptionem
substitutio, atque ita illum tex. interpretatur
Ias. in d. l. 2. num. 16. Zasius in dicto cap. 8. libro secundo singula. intellect. & in d. tract. de
substit. titu. de pupillari. 3. requisito. & Viglius in dicto princip. Instit. de pupil. substit. ex
quibus constat eam rationem potuisse Iurisconsultum dubium reddere, quòd substitutio pendens à testamento paterno, debeat referri ad tempus institutionis, quo tempore
nepos non erat in potestate. Item quòd nepos
ille, cui fuit facta substitutio, non fuit institutus tanquam suus, sed tanquam extraneus: &
ob id
dubiũdubium erat, an patre mortuo posset rumpere testamentum, & subinde pupillarem substitutionem.
Secundò, circa hanc substitutionem
† est
agendum, quibus verbis fiat. Qua in re dicendum est, fieri quandoque verbis generalibus,
his quidem, Instituo filium meum Semproni|
um, & ei substituo Titium: nam si Sempronius
sit impubes, hæc substitutio pupillaris est verbis generalibus: idem, si ita concipiatur, Instituo Titium & Sempronium filios meos, &
eos inuicem substituo. Est enim & hîc pupillaris substitutio, si vterque institutus impubes
sit, expressa quidem quo ad verba generalia, &
tacita quo ad specialia: quo fit, vt substitutio
pupillaris esse possit, partim tacita, partim expressa. Bart. in d. l. 2. numero 16. Fit item verbis
specialibus, quando testator meminit pupillaris ætatis: Instituo Sempronium, & filio meo
Sempronio impuberi substituo Titium. l. qui
liberis. §. hæc verba. ff. de vulga. & pupill. l.
facto. ff. eod. vbi si quis dixerit, substituo filio
meo furioso, est exemplaris: Igitur idem erit, si dixerit, Substituo filio meo impuberi. Alex. in l. precibus. nu. 8. C. de impu. Ripa in d. l.
2. nu. 38. Politus de pup. subst. nu. 8. & Zasi. eo.
tit. 2. col. & idem est, quod Bar. explicat in l. 1. ff.
de vulga. nu. 17. ex quo Reg. l. 5. tit. 5. par. 6. quæ
illam substitutionem, cuius meminit Iurisconsultus in d. §. hæc verba. tacitam appellat, est intelligenda quoad verba singularia, nam quoad
specialia expressa censeri debet, quicquid Bal.
scripserit in d. l. precibus. Erit & aliud exemplum, quod num. 5. exponam. Fit deinde pupillaris substitutio verbis singularibus, & ita
cōcipiturconcipitur, Instituo filium meum, & si filius meus hæres erit, & intra pupillarem ætatem decesserit, substituo Caium. l. 2. ff. de vulg. & pupill. & ibi communis.
Est autem & hęc substitutio expressa quoad
istum casum, & tacita quo ad alium, nempe,
quando non erit hęres, & tamen in ætate pupillari decesserit. l. Iulianus. incipit aliàs, si pupillus. ff. de acqui. hæredi. Barto. in d. l. 2. numero 28. Imol. & Alexand. ibi. numero 25. qui
asserunt, prædictam substitutionem ad istum
secundum casum extendi: quæ quidem opinio
communis est, vt fatentur Iaso. numero 28. &
Ripa numer. 41. in dict. l. 2. Zasius in huius substitu. tract. col. 2. & Boêr. deci. 38. num. 14. & licet Curtio in dicta l. precibus. num. 34. visa fuerit dubia hæc sententia, atque omninò Polito
displicuerit. 5. & 6. quæst. tamen admittenda
est, vel ex eo, quòd substitutiones sæpissimè extenduntur, magno earum fauore. l. vlt. C. de in
sti. & substit. l. Gallus. §. & quid si tantùm. ff. de
liber. & posthu. Consultiùs sanè erit testatori,
si semota ambiguitate in vtrunque casum concipiat substitutionem.
Illud verò adnotandum est, vulgarem substitutionem
† tunc omninò tacitam esse, cùm
sub pupillari verbis singularibus concepta,
comprehendatur, vel quando in vnum casum
concepta, ad alterum extenditur, ex his, quæ
in præcedenti §. diximus. Ex quo deducitur
in illa substitutione, Si filius meus in ætate pupillari decesserit, substituo Caium, quę pupillaris est. Bar. in d. l. 2. num. 27. communiter receptus, secundum Ripam ibi nu. 4. quod ipse
repetam. §. 9. num. 1. contineri vulgarem substitutionem expressam sanè verbis generalibus, non omninò tacitam. Alex. in d. l. 2. nu. 25.
idem Alex. num. 7. & Doct. in d. l. precibus. vbi
Curtius nume. 39. hanc opinionem tutatur aduersus Deci. & est Alexan. sententia communis
teste Ripa in d. l. 1. ff. de vulga. nume. 83. quo in
loco planè asserit frequentiori calculo receptum esse, sub pupillari expressa verbis specialibus, non tamen singularibus, comprehendi
vulgarem expressam verbis generalibus. Solùm etenim omninò tacita vulgaris est illa, quę
colligitur ex autoritate legis à pupillari verbis
singularibus concepta. Curt. in d. l. precibus.
num. 38.
Porrò, substitutio, quę facta fuerit sub mentione pupillaris ętatis, & ad ætatem pupillarẽpupillarem
restricta, etiam quoad vulgarem expressam expirat & finitur pubertate. l. in pupillari. ff. de
vulgar. Bar. in d. l. 1. col. vlti. Alexan. in d. l. 2. colum. 9. adiunctis his, quę notat Bart. in l. Centurio. ff. de vulgar. num. 31. Curti. Iunior in d. l.
precibus. nu. 36. quibus accedit Regia l. 10. tit.
5. part. 6. non tamen opinor dici quo ad istum
effectum pupillarem restrictam ad ætatem illam pupilli, si ita fiat, Substituo filio meo impuberi Titium. ex Alexand. in dicta col. 9. & Barto. in d. l. Centurio. nu. 31. Erit igitur forma substitutionis ad ætatem pupillarem restrictæ in
hunc modum, Si intra pupillarem ætatem decesserit, substituo Titium.
Illud sanè prętermittendum non est, vt planiùs hæc quæstio intelligatur ex l. in pupillari.
& d. l. Regia tantùm probari, substitutionem
pupillarem finiri, & extingui per pubertatem:
nihil tamen inibi dicitur de vulgari sub ea
cōprehensacomprehensa. Idcircò quid de vulgari omninò dicendum sit, oportet examinare. Et sanè Bar. in
d. l. 1. col. vlt. communiter receptus, multis conatur probare, vulgarem omninò tacitam,
nẽpenempe comprehensam sub ea pupillari. Si hæres erit, & in ætate pupillari decesserit omninò extingui pubertate. Quæ quidem opinio
nōnon probatur in locis à Bar. & alijs adductis. Nam tex.
in l. qui habebat. ff. de vulga. aliorsum tendit,
cùm inibi filius impubes hęreditatem patris adierit, atque ideò vulgaris expirauerit per aditionem, non per pubertatem.
secundũsecundum gl. Bar.
Aret. & alios. in ea. l. qui habebat. Et præterea
illa Iurisconsulti responsio rationem habet ex
eo, quòd spes substitutionis non transit ad hæredem substitut. Sunt & alia loca
IurisconsultorũIurisconsultorum pro Bar. adducta, quæ facillimè tolluntur à
contrariæ partis autoribus, præsertim ea, quę
de voluntate testatoris citantur, eò quidem,
ꝙquod
testator voluerit,
restringẽsrestringens ad certam ætatem
substitutionem pupillarem, vltra eam minimè
dare pupillo substitutum, nec substitutum admitti. l. si ita quis. & l. qui plures. in 2. ff. de vulg.
etenim hæc ratio parum conuincit, quia est
|
intelligenda quoad pupillarem
substitutionẽsubstitutionem,
nam quoad vulgarem coniectura maxima est,
ne testator absque hærede decedat, minimè
voluisse illam ad nominatam ætatem restringere. Sed tamen opinionem Barto. communem esse testantur Alexand. & Aret. in dicta l.
qui habebat. idem Alexan. & Ripa in d. l. 1. nu.
225. Alberi. in l. precibus. nu. 12. C. de impub.
& alijs. Guliel. Bened. in hoc cap. Raynutius.
in tract. vulg. substitu. nu. 138. Zasius in tracta.
substi. cap. de vulgari. ad finem. Cui opinioni
suffragatur, quòd illa conditio, Si in pupillari
ætate decesserit, adiuncta pupillari substitutioni, repetita censetur in vulgari: cùm vtraque
substitutio ab eadem oratione procedat, ideoq́ue debeat pariter intelligi. l. iam hoc iure. ff.
de vulga. In summa quidem Bartol. sententia
communis in hoc tendit, vt quoties pupillaris expressa restricta fuerit ad tempus intra pubertatem, tunc sanè vulgaris inibi contenta
pubertatem expiret, quasi & illam eam conditionem habeat, Si pupillus hæres non erit, &
intra pupillarem ætatem decesserit: vnde conclusio paulò antè ex Alexand. & Curtio adnotata de vulgari expressa, contenta tamen sub
pupillari verbis specialibus concepta, quòd
ea expiret per pubertatem, ex communi omnium sententia procedere videtur.
Cæterùm, hæc opinio communis ambigua
est multisq́ue rationibus euerti potest. Nec tamen omnino improbatur authoritate gl. in l.
lex Cornelia. ff. de vulga. quia illa non tractat
in specie de pupillari restricta ad tempus pubertatis, idcirco aduersus hanc communem
rationibus agendum erit.
Et primò, quòd tacita vulgaris comprehensa sub pupillari restricta ad ætatem pupillarem non expiret pubertate, probatur ab eadem ratione, quæ legem Ciuilem induxit: vt
ex mente testatoris, authoritate legis, quandoque verbis non omninò refragantibus, sub
pupillari vtcunque, etiam verbis singularibus
concepta, vulgarem tacitam inesse statuerit.
dict. l. iam hoc iure. Ea etenim est: Nam cùm
testator, casu quo filius sibi hæres esset, & impubes decederet, voluerit tam bona sua, quàm
pupilli ad substitutum pertinere. l. sed si plures. §. ad substitutos. ff. de vulga. & pupill. verisimile est, si pupillus sibi hæres non esset, voluisse quòd saltem bona sua ad eundem deferrentur substitutum, quem omnibus excepto
pupillo prætulit. l. hæredes mei. § cum ita. ff ad
Trebel. quod Doctor. adnotârunt, maximè
Soc. in d. l. 1. numer. 13. ad fin. & Imol. hîc in tracta. vulgar. substit. Hæc verò ratio, quod nemo
negare poterit, ita obtinet, si pupillus moriatur post pubertatem hæreditate repudiata, ac
obtineret, si intra pubertatem eadem repudiatione præmissa mortuus fuerit. Nec video
posse controuerti in hac coniectura mentis testatoris.
Secundò, quamuis sub pupillari expressa
tacita vulgaris contineatur, & alioqui cùm vitiatur expressum, etiam tacitum vitiari debeat. l. 3. §. & habet. ff. de seruit. rust. præd. l. qui ad
certum. ff. locat. tamen hæc omninò cessant,
cùm tacitum est æquè principale & distinctum
ab expresso. l. si fideiussor. ff. de lega. 1. At in hac
quæstione manifesti iuris est, ita principalem
esse tacitam vulgarem, vt est ipsa expressa pupillaris, & quamlibet diuersis casibus obtinere, tametsi altera sit potentior. Sic sanè in l. 2.
§. vltim. ff. de vulg. extincta vulgari expressa per
aditionem, manet salua tacita pupillaris. idem
constat ex l. quamuis. C. de impub. & alijs substitut.
Tertiò, etiamsi præmittamus, expressam pupillarem, & tacitam vulgarem, ab vna & eadem
oratione procedere: possunt tamen diuersis
modis intelligi, quia ratio diuersa cogit quidem ad diuersam interpretationem. Nam natura pupillaris est admodum distincta à natura vulgaris: idcircò mirum nōnon est, si dispari modo intelligatur vulgaris, quàm fuerit intellecta vel exposita pupillaris. Imò necessaria est
hęc diuersa interpretatio propter diuersam vtriusq;vtriusque actus proprietatem. Nec oberit d. l. iam
hoc iure, quæ procedit ab ipsa mẽtemente testatoris
reciprocè duobus filijs substituentis: eas etenim cōtinericontineri substitutiones voluit propter æqualitatem, quævtrique filio possint conuenire. Jncongruum enim videbitur, inquit Iurisconsultus, vt in altero duplex esset substitutio, in altero
sola vulgaris.
Quartò, expressio eius, quod tacitè actui iure inest, nihil operatur, nec mutat ipsius actus
propriam vim & naturam. l. non rectè. C. de fideiussor. l. conditiones. ff. de condi. & demonstra. sed in quacunque pupillari substitutione,
nempe ea, quæ ita concepta fuerit, Filio meo
impuberi substituo Titium, intelligitur illa
conditio, Si in ætate pupillari decesserit. l. qui
liberis. §. hæc verba. ff. de vulgar. & est communis opinio. In hac verò specie vulgaris tacita
non extinguitur per pubertatem, vt Bart. & alij fatentur. Ergo nec in ea, vbi expressa fuerit
conditio ista, Si intra pupillarem ætatem decesserit. Nec controuerti potest, esse necessariam pupillari substitutioni hanc conditionem,
quòd pupillus moriatur intra ætatem pupillarem, & non fiat pubes, nec decedat post pubertatem, licet possit tempus pupillaris ætatis restringi.
Quintò, vtar Saly.
argumẽtationeargumentatione à diuisione inquam. Aut enim hæc restrictio ætatis pupillaris non restringit vulgarem, aut eam restringit. Priori casu probatur opinio communi contraria: at in posteriori, si mentio pupillaris ætatis vulgarem tacitam restringit, vt limitetur vulgaris ad tempus quatuordecim
annorum, profectò negatiuè limitatur in
hunc sensum, si hæres
nōnon erit intra tempus pu|
bertatis, vnde lapso eo
tẽporetempore, substitutus quocunque tempore & ætate, ille, cui fuit substitutus, obierit, & non fuerit hæres, admittendus
est, quia verum est, institutum non fuisse hæredem intra pupillarem ætatem, quòd si ex aduerso dixeris, tempus pubertatis restringit
vulgarem, non negatiuè, quo ad actionem vel
repudiationem hæreditatis, sed quo ad mortem pupilli in hunc sensum: Si hæres non erit,
& intra pupillarem ætatem decesserit. Respondeo, hanc restrictionem esse impropriam & extraneam à vulgari substitutione, cuius propria
conditio & natura est, quòd institutus non sit
hæres, nec ad eius obitum vnquam refertur: id
enim pertinet ad pupillarem, vel fideicommissariam, eisq́ue similes substitutiones.
Sextò, huic sententię accedit, quòd nihil refert ad effectum substitutionẽsubstantionem pupillarem ita
factam esse, vt simul vnica substitutione & vulgarem contineat, vel quòd vtraque substitutio
separatim fiat. l. iam hoc iure. §. si autem. ff. de
vulga. & §. vlti. Nam vtroq;vtroque casu vulgaris proprium habet effectũeffectum, & itidem pupillaris. Sed
vulgaris separatim facta, nullo tẽporetempore restringitur, vt constat. Igitur nec est restringenda, si
simul cũcum pupillari fiat speciali, ac singulari pupillaris substitutionis formula: quę quidem ratio satis vrget pro hac parte.
Septimò, eandem sententiam cōfirmatconfirmat tex.
in d. l. iam hoc iure. vbi probatur, pupillarem
expressam in vtrunque casum factam censeri:
in vulgarem quidem si hæres non erit, & in pupillarem, si in ætate pupillari decesserit: vnde
colligitur, quocunque modo concepta sit pupillaris expressa, quoad pupillarem habere cōditionemconditionem illam, si in pupillari ætate decesserit:
quo ad vulgarem verò illam, si hæres non erit,
licet non decedat in pupillari ætate. Alioqui
vulgaris tacita sub pupillari contenta, non esset verèvulgaris. imò magis accederet ad pupillarem, quæ propriè ea ætate restringitur, tametsi alios effectus distinctos habeat.
Octauò, erit hæc pars non admodum iniqua, si consideremus, non esse hanc interpretationem alienam à mente testatoris adiuncta simul legis interpretatione. Nam & si ad tempus
ætatis pupillaris restrinxerit testator pupillarem expressam, mirum non erit, quòd vulgaris tacita post istud tempus addatur: siquidem
vulgaris concepta in expressum casum & euentum, quo filius hæres non sit: nihilominus si hęres sit, qui contrarius euentus constituitur, &
in pupillari ætate decesserit, admittitur substitutus ex pupillari tacita. l. quamuis. C. de impu. & ali. subst.
Nonò, eandem Saly. sentẽtiamsententiam aduersus cōmunemcommunem comprobat, quòd ex mente testantis
illa clausula, Si intra pupillarem ætatem decesserit, aut in alia minori tantùm pertinet ad
pupilli hæreditatem, cùm eius mors sit ad eam
obtinẽdamobtinendam necessaria, & sic ad pupillarem substitutionem, non autem pertinet propriè ad
vulgarem, cuius propria conditio est, quòd institutus non sit hæres. Eadem autem ratio subest, siue nolit esse hæres post pubertatem, siue
intra eam ætatem, quæ pupillaris sit, cùm in vtroq;vtroque tempore sit eadem ratio substituendi. Igitur, nisi contrariũcontrarium euidenter à testatore scriptum fuerit, præsumendum est, voluisse sibi hęredem substituere, quocunque tempore institutus noluerit hæres esse.
Decimò, his accedit elegans Albe. sententia
in d. l. precibus. C. de impube. & alijs. num. 82.
quo in loco scribit substitutionem pupillarẽpupillarem,
quæ & exemplarem tacitātacitam induxerit, eo, quòd
pupillus in furorem pòst inciderit, minimè
quo ad tacitam exemplarem extingui per pubertatem, si filius post eam obierit furiosus, nōnon
obstante, quòd fuerit pupillaris ad ætatem pupillarem limitata. Huius cōclusionisconclusionis ratio est,
quia hæc tacita constituitur à lege ex mente testantis, potiùs quàm ex rigore significationis
verborũverborum, quæ quidem ratio manifestè probat
Salyc. opinionem.
Vndecimò, sunt, qui pro hac Salyc. conclusione contra vulgò receptam sententiam ita argumententur: Tacita vulgaris perpetuò valet,
& sustinetur etiam eo casu, quo pupillaris ab
initio nulla fuit. Igitur fortiori ratione sustinebitur vulgaris tacita, quando semel pupillaris valida omninò fuit ab initio. Collectio argumentationis fit ex ratione tex. in l. patre furioso. ff. de his, qui sunt sui vel alien. iur. & similibus. Antecedens probatur autoritate Bar.
in d. l. 1. vlt. qu. ff. de vulg. qui eleganter asserit
substitutionem pupillarem factam maiori, extranco, vel à matre, statim ab ipso initio vulgarem tacitam continere: quòd si dixeris cum
Alexan. in d. l. 1. post Guliel. de Cune. in dict. l.
precibus. q. vlti. vulgaris substi hanc
opinionẽopinionem
Bar. intelligendam fore eo casu, quo pupillaris fit absque temporis limitatione. Quæram
libenter, vbi ea facta fuerit cum temporis certi præfinitione, quo tempore finietur vulgaris tacita? Nam per pubertatem eam finiri
cum pupillari, dici verè non poterit, quia pupillaris ab initio nulla fuit, nec per pubertatem extinguitur. Ab initio
autẽautem & tacitam vulgarem finiri, repugnat Bar. conclusioni,
ꝙquod autẽautem
ea tacita vulgaris per se subsistens absque pupillari pubertate finiatur,
impropriũimproprium est, &
cōtrariumcontrarium naturæ vulgaris substitutionis. vnde
Bar. opinio etiam admittenda est eo casu, quo
facta fuerit pupillaris cum certi temporis præfinitione. Hæc verò vndecima argumentatio
colligitur ex supràdictis, vtiturq́ue Barto. Socy. in dicta l. 1. nume. 36. Igitur ad eius ampliorem cognitionem videamus, sitne vera sententia Barto. Nam Soc. in dict. l. 1. in fine. & Cora.
in dict. l. post aditam. C. de impube. nume. 28.
defendunt Bar. opinionem, etiam in ea specie,
qua facta fuerit substitutio cum certi
tẽporistemporis
|
limitatione. Probatur opinio Bar. secundum
eum in l. vlti. C. de hæredi. insti. quæ tamen tractat de vulgari expressa. atque ideò Barto. sententia congruentiùs defenditur ex præsumpta testatoris voluntate, item ex eo, quòd licet expressum vitietur, non tamen vitiabitur
tacitum æquè principale, quod iam in hac disputatione admonuimus. Sic denique Barto.
opinio communis est, vt fatentur Socy. numero 36. & Ripa colum. vlti. in dicta l. 1. & eam sequuntur Imola, Alexander, & idem Socynus ibi. Saly. in l. si testamento. 4. colum. C. de impube. & alijs substitut. Faber in l. precibus. C.
eod. tit. Bal. consi. 272. lib. 2. Signorol. consilio
235. numero 7. & Guliel. Benedi. hîc in tracta.
vulgaris substitu. nume. 139. Sed contra Barto.
adducitur passim Accursij autoritas in l. verbis ciuilibus. ff. de vulgar. & in §. extraneo. Instit. eod. tit. qui communiter receptus asserit,
substitutionem, quæ ab initio non potuit valere iure directo, valet iure obliquo, & sic, vt fideicommissaria. Cui conclusioni aptatur exemplum in substitutione pupillari facta extraneo, aut à matre, vel maiori. & est text. in l. Scęuola. ff. ad Trebell. glo. & Bar. in l. 1. quęst. 16. ff.
de iure codic. Paul. consi. 12. lib. 1. Docto. in d. l.
verbis ciuilibus. & est communis opinio secundum Ripam in dicta l. 1. colu. vlti. ff. de vulgari.
Angel. in §. vltim. Institu. de pupill. substitut. 2.
col. & Roderi. Suares in l. quoniam in prioribus. C. de inoffi. testamen. 1. Fallent. fol. 5. & totius rep. fol. 50. col. 2. vers. & per prædicta aliàs
consului. quo in loco eam conclusionem maximè inducit ad substitutionem pupillarem factam à matre. Est etenim maximus effectus,
quòd sit fideicommissaria, vulgaris vel pupillaris. Sed si substitutio ista potuisset ab initio valere, vt vulgaris iure directo, profectò non valuisset posteà vt fideicommissaria, secundum
communem in dicta l. verbis ciuilibus. per
eũeum
textum. valet autem vt fideicommissaria: ergo
signum est, ab initio non potuisse valere, vt
vulgarem. Quamobrem Ioannes de Imola,
& Socin. in dict. l. 1. ff. de vulg. ad finem. idem
Imol. in hoc cap. Raynutius. nu. 52. in materia
pupillaris, ne istæ contrariæ opiniones sibi obstent, opinantur, substitutionem verbis directis, vel communibus conceptam posse ante
aditam hæreditatem valere vt directam: post
aditam verò, vt fideicommissariam, nec hoc
repugnare his conclusionibus, quæ traduntur
in d. l. verbis Ciuilibus. Nam substitutio, quæ
post aditam hæreditatem valuit, aut valere
potuit iure directo, nusquam obliqua fit. dicta
l. verbis Ciuilibus. At ea, quæ ante aditam hæreditatem potuit valere: aut valuit iure directo, bene potest post aditam obliqua fieri, &
obliqua valere, nulla est enim hîc repugnantia. Et licet Imolæ distinctio displiceat Ripæ
in d. l. 1. nihilominus tenenda est ad conciliandas has duas opiniones, præsertim in substitutione directa dubia, quæ potiùs in aliam directam intelligitur, & adsumitur. gloss. communiter recepta in d. l. verbis Ciuilibus. in fine. qualis potest censeri ea, cuius mentionem
faciemus statim. vers. ex quibus infero.
Est tamen aduertendum, hanc substitutionem fideicommissariam subintellectam in pupillari expressa facta extraneo, aut à matre,
post aditam hæreditatem subrogatam pupillari directæ, extingui quidem post pubertatẽpubertatem,
vt verè sapiat naturam pupillaris, cui subrogatur, text. in l. si Titio. §. sicuti. & in l. sequ. incipienti. quòd fideicommissum. ff. de legat. 1.
vbi Bar. Paul. & Ias. in 6. notab. Bar. & Paulus
in d. l. Scæuola. notat latè Rode: Suar. in dict. 1.
Fallent. & Ripa in l. Centurio. ff. de vulg. num.
126. & sequen. quorum opinio communis est,
teste Guliel. Bened. hîc in tracta. pupi. substit.
num. 36. & 59. Et quamuis hæc Doct. sententia procedat, vt loquitur Iurisconsultus in d.
§. sicuti. in fideicommisso iniuncto à patre hæredibus ab intestato successoris filio, cui pater
ipse testator poterat substituere pupillariter:
hos enim etiam quoad legitimam filij potuit
grauare onere fideicommissi. d. §. sicuti. nos verò tractamus de fideicommisso, quod in legitima debita filio non potest constitui, quia testator non poterat pupillarem ei dare substitutum. l. ex tribus. C. de inoffic. testam. tamen
idem esse censeo in hac specie, quam tractamus, quia ex mente testatoris fideicommissaria: quæ adita hæreditate per pupillum, aut
hæredem filium subrogatur pupillari, eandem qualitatem habet, quam pupillaris, quod
secùs est in vulgari, quæ hæreditate non adita
per se subsistit, nec subrogatur alteri: ea siquidem est testatoris mens, vt si filius institutus,
cui inutiliter pupillarem dedit substitutum,
adierit hæreditatem, & obierit mortem post
pubertatem, nullus sit substitutioni locus. Et
sanè pupillari & fideicommissariæ conuenit
limitatio temporis, quo mortem obierit institutus, cùm habeant locũlocum hæ substitutiones
hæreditate adita, vulgari verò, quæ negatiuam habet conditionem propriè non conuenit limitatio temporis, quoad istam negatiuam conditionem: quocunque enim tempore moriatur substitutus hæreditate non adita,
erit verum dicere, quòd omni ætate, & quacunque eius parte hæreditas non fuerit adita. Hęc
igitur dicta sint de sententia Bartol. in d. l. 1. ad
fin. ff. de vulg. & pupill. substit.
Ex omnibus his, ni fallor, apparet quid responderi possit ad ea, quæ pro communi sententia tradi solent, & denique veriorem esse
posteriorem opinionem communi contrariam, quam aduersus vulgò receptam assertionem defendunt, & iure veram esse censent Salycet. in dict. l. si testamento. col. 4. ver. reuoco
in dubium an tacita vulgaris. C. de imp. & alijs
subst. Ripa in l. 1. col. pen. & ibi Alci. col. vlt. ff.
|
de vulg. Io. Coras. in l. post aditam. C. de impu.
num. 28. Lance. Poli. de substi. tit. de pupillari.
nu. 39. qui quidem in specie tenent, vulgarem
tacitam comprehensam sub pupillari ad
certācertam
ætatem restricta, non finiri per pubertatem,
nec per eam ætatem, quæ nominatim adscripta fuerit, & in genere, quòd tacita vulgaris
non expiret per pubertatem, tenet glo. in l. lex
Cornelia. verb. duodecim. ff. de vulg. quam sequuntur ibi Imol. & Cuma. & Signo. consil. 7.
numero 4. quorum autoritas etiam referri poterit ad pupillarem restrictam intra certum
tempus. Nam ea est propriè pupillaris expressa, quæ tacitam vulgarem propriè contineat,
cùm aliter concepta pupillaris, vulgarem satis expressam, non tacitam contineat. Nec
quidquam oberit, quod de testatoris voluntate adduximus. Qui quidem restringens
substitutionem ad certum tempus, videtur voluisse, quòd vltra id ea substitutio minimè extendatur. Nam hoc verum est, quo ad substitutionem expressam, nempe quo ad pupillarem, non autem quo ad tacitam vulgarem.
Sed in eo casu, quo pupillaris fuit restricta
ad tempus pupillaris ætatis, nempe ad ipsam
vsque pubertatem, quod à iure tacitè subintelligitur in eadem substitutione. aduersus Bart.
& communem tenet expressim Imol. & Soc. in
dict. l. 1. num. 57. ad fi. idem Imol. in d. l. in pupillari. ff. eo. tit. dum approbat ea, quæ in l. 1. dixerat. idem notat Cuma. in d. l. lex Cornelia.
col. vlti.
Et sanè in hac controuersia, cùm Bar. & alij
planè tractauerint de vulgari tacita, fortassis
& si communis foret admittenda, posset dici,
eam non habere locum in vulgari expressa, cōtentacontenta tamen sub pupillari concepta verbis specialibus. Etenim cùm hæc vulgaris sit quodammodò expressa, mirum non erit in tanta
huius quæstionis dubitatione, quod existimamus aduersus Alexand. Curt. & plerosque alios, vulgarem minimè finiri, nec extingui pubertate instituti. Quod est maximè considerandum, vt tandem in vulgari omninò tacita
procedat communis conclusio, quæ adhuc
hoc casu certam probationem non habet. Et
quòd communis opinio nequaquam procedat in ea substitutione, quæ vulgaris expressa
sit, sub pupillari tamen speciali contenta, probatur autoritate Baldi, cuius statim mentionem faciemus in quæstione, an mortuo pupillo viuente testatore expiret tacita vulgaris, nānam
& istam quęstionem hoc in loco breui quadam
resolutione explicare libuit.
Ex quibus infero, quænam sit dicenda substitutio ea, quam semel in lite satis controuersa vidi ad examen adduci, his quidem verbis à
matre concepta, instituto hærede filio impubere. Et si meus filius intra ætatem pupillarem decesserit, substituo & volo, quòd habeat mea bona, eaq́ue hæreditet ac succedat in illis Titius. Ex prænotatis equidem videtur,
hanc substitutionem esse pupillarem expressam, inutilem tamen, quia facta sit à matre: atque ideò in vulgarem tacitam esse interpretandam. Ego verò fateor esse pupillarem expressam, verbis tamen specialibus, non singularibus conceptam: & ea ratione, quia inutilis est,
sub ea continetur vulgaris, non omninò tacita: sed tacita quidem simpliciter quo ad verba
specialia, cùm non fuerit expressa vulgaris verbis specialibus, si non erit hęres, concepta. Igitur erit saltem expressa verbis generalibus:
Nam vt omninò sit tacita vulgaris, concipienda foret pupillaris in eum casum, Si filius hæres erit, & in ætate pupillari decesserit. His accedunt pulchra verba Socyni in dict. l. 1. ff. de
vulga. numero 36. ad finem. vnde, inquit Socy. licet talia verba mihi, & in bonis meis, non
sint tantæ potentiæ, quòd tollant pupillarem
substitutionem, tamen sufficiunt ad inducendam aliquam qualitatem in ipsam substitutionem, videlicet, vt comprehendatur vulgaris
expressa. Hactenus Socyn. qui loquitur de
pupillari expressa omninò, atque etiam concepta verbis specialibus. Præsertim hæc sententia tenenda est, quia licet illa verba, sit meus hæres, habeat mea bona, non sint omninò
propria solius pupillaris substitutionis, imò &
vulgari cōueniantconueniant. l. 1. ff. de vulg. & tamen quoties fit substitutio impuberi, aut sub mentione
pupillaris ætatis propter mentẽmentem testatoris, qui
pupillarem constituere vult substitutionem,
censeantur congruè ad pupillarem pertinere.
glo. Bart. & Doct. in d. l. 1. ff. de vulg. text. in l. si
ita. §. cum filio. ff. de bon. poss. secund. tab. l. si
quis à filio. & ibi Areti. ff. de lega. 1. verè inspecta materia subiecta, quia pupillaris ei non cōuenitconuenit, nec verbis singularibus, si hæres erit, &
in ætate pupillari decesserit, concepta fuerit,
dicere possimus à ratione cessante, hanc esse
vulgarem, non omninò tacitam, imò quodammodò ita expressam, vt magis expressa sit,
quàm ea, quæ continetur sub pupillari, verbis
specialibus concepta, vnde in hac substitutione poterit minori cum dubitatione admitti opinio Salycet. & sequacium aduersus Barto. &
communem: siquidem hæc substitutio multis nominibus expressa vulgaris est, nempe,
quia contenta sub pupillari verbis specialibus, non singularibus ordinata, deinde
propter illa verba, succedat in bonis meis, &
mea bona hęreditet, maximè apposita in ea pupillari substitutione, quę ab initio nullo modo
valet vt pupillaris, imò necessariò vt vulgaris
est interpretanda.
Ex proximè adnotatis quidam probare
conantur, & contendunt in hac substitutione vulgari tacita comprehensa sub pupillari ab initio nulla, non esse admittendam Bartol. distinctionem in dicta lege prima. Digest. de vulga. in ea quæstione,
|
qua quæritur, an à tacita vulgari possit adsumere vires testamentum: & in specie, an mortuo pupillo in vita testatoris expirauerit vulgaris tacita simul cum pupillari expressa, nam
quòd testamentum possit incipere ab expressa vulgari, probatur in l. 1. §. pro secundo. C. de
caduc. toll. & id est omnium consensu
receptũreceptum,
sicuti & aduersus gloss. itidem obtinuit, quòd
possit incipere à tacita vulgari, quæ post
mortẽmortem testatoris apparet pupillo repudiante, quod
Bar. explicat in d. l. 1. nu. 30. & seq. Sunt tamen
in hac quęstione,
quādoquando pupillus mortuus est
viuo testatore, an à tacita vulgari possit incipere testamentum, tres opiniones minimè omittendæ.
Prima est opinio Dyni in d. l. 1. asseuerantis,
non posse testamentum ab hac tacita vulgari
incipere: cuius opinionem sequuntur Rayne.
in tract. substi. titu. de vulga. Bald. & Pau. in l. si
pater filium. ff. eod. titu. Ioan. Andr. in Specu.
Rub. de testa. versi. ex quo superiùs. Angel. in
d. §. pro secundo. idem in l. lex Cornelia. & in l.
si pater captus. ff. de vulga. Areti. in dict. l. 1. &
alij relati per Iaso. ibi, qui nume. 58. & Socyn.
nu. 36. testantur, hanc opinionem cōmunemcommunem
esse. Ipse verò Soc. & Ripa latè disputant, nec videntur in hoc certam sententiam elegisse, tametsi in eam partem inclinent, quæ Dyno contraria est. Præcipuè pro Dyno adducitur text.
in l. quòd si filius. ff. de capt. & postlim. reuer.
qui tamen non probat necessariò eius sententiam. Nam tractat de secundis tabulis, quæ in
pupillarem pertinent, nōnon de vulgari adhuc tacita. Etenim licet hæc contineatur in pupillari, deducitur tamen ex mente testātistestantis, & ad primas tabulas pertinet, ac per se subsistit: cùm &
si expiret pupillaris, frequenter vulgaris tacita
salua manet, quippe quæ ad primũprimum casum spectet. l. precibus. C. de impub. rationes autem
pro Dyni opinione adductę facillimè tolli poterunt, & tolluntur per autores partis contrariæ.
Secunda hac in dubitatione sententia Bart.
est, distinctionem quandam proponentis in d.
l. 1. Cui apertissimè refragatur text. in dict. l.
quòd si filius. Et præterea rationes ipsę pro Dyno adductæ, idcircò hæc Bart. distinctio à posteris recepta non est, vt constat. Et ab omnibus ferè reprobatur, vt inquit Alciat. in dict. l.
1. nume. 17. Imò huic opinioni Bartoli manifestè cōtrariacontraria est testatoris mens. Cùm enim ex
tacita vulgari substitutus admittatur, credendũdum est, testatorem non mutasse testamentum,
quia eum velit admitti, non autem excludi: siquidem decedit non mutato testamento, in
quo ad eius & filij hæreditatem substitutum omnibus alijs successoribus post filium prætulerit.
Tertia est sententia gloss. in d. l. lex Cornelia. verb. non existimo. Imo. & Cuma. ibi. gloss.
in dict. §. pro secundo. & ibi Bal. ac Iacob. num. 8. glo. in d. l. si pater captus. ff. de vulg. Imol. in
l. 1. ff. eod. num. 8. & ibi Claudi. numero 38. Ias.
num. 58. Alcia. num. 74. & Alex. num. 32. Guliel. Benedict. hîc in tract. vulgaris. nu. 99. Zasius in tracta. substit. titu. de vulgar. 5. effectu.
Idem Zasius interpretatione dict. l. quòd si filius. in tract. glossarum ad aliquot leges post varios & singulares intellectus, quorum opinio
communis est, vt testantur Ripa in d. l. 1. num.
167. & Alci. in d. nu. 74. nec Bar. ab hac opinione abhorret: quippe, qui omninò discesserit
in eius distinctione à rationibus Dyni. Huius
vltimæ opinionis ea est ratio, quòd vulgaris
tacita, & si sub pupillari contineatur, per se tamen subsistit, & æquè principalis est, tametsi
sit tacita. Quod manifestè constat, quia licet
expiret pupillaris, manet tamen vulgaris. QuẽadmodumQuemadmodum & pupillaris tacita nōnon extinguitur,
quamuis expiret per aditionem vulgaris expressa. l. post aditam. C. de imp. & alijs subst. Et
ex Bar. in d. l. 1. atque alijs satis colligitur non
extingui vulgarem tacitam, extincta pupillari
expressa. Nam quòd à tacita vulgari possit incipere testamentum extincta expressa, siue ea
pupillaris sit, siue alia, probat l. nec enim. §. vlt.
ff. de test. mil. l. Antonius Pius. ff. de fideico. lib.
Et de expressa vulgari, quòd ea non extinguatur mortuo instituto viuente testatore. tex. est
in l. 3. §. vlt. ff. de lib. & posth. cum multis similibus, quæ passim ad id citantur. Atque ita ipse
opinor, hanc tertiam opinionem iure veriorem esse. Imò & hæc vltima opinio etiam obtinet in vulgari tacita cōtentacontenta sub pupillari ab initio inutili. Nam & in hac specie non minor
est, sed eadem præsumptio mentis testatoris à
lege deducta. Et præterea, quia ab initio hæc
vulgaris per se subsistit, ac valida est pupillari
exclusa, cui nusquam fuit accessoria. Sic denique in hac specie adnotârunt Petr. de Ripa inter consilia Baldi, consilio 156. lib. 4. Ripa in d.
l. 1. nume. 67. & ibi Alci. nume. 74. ff. de vulg. &
pup. substit.
Verùm etiam si admittamus primam Dyni
opinionem, ea obtinebit in vulg. omninò tacita, nempe comprehensa sub ea pupillari, quæ
habuerit illam conditionem: Si hæres erit,
& in ætate pupillari decesserit. In ea verò vulgari, quæ saltem generalibus verbis expressa
sit, minimè procedit. Nam hæc locum habet,
quamuis pupillus mortuus sit viuo testatore,
qualis est illa, si filius meus in ætate pupillari
decesserit, cuius paulò antè mentionem fecimus: sicuti expressim & eleganter tenet
Bald. in dicta l. precibus. C. de impuberibus,
& alijs substitut. numero 42. quem sequuntur ibi Pau. numero 11. Alexan. num. 7. & Cardi. hîc, quæstion. 39. Alex. in l. 2. ff. de vulga. nume. 25. Areti. in d. l. 1. & ibi Socy. latè nume. 36.
vbi hanc asseuerat communem opinionem esse, quam & Ripa ibid. nu. 167. probare videtur.
Est enim hæc vulgaris expressa, vt fatentur
|
omnes, igitur ad rationem vulgaris omninò
tacitæ interpretanda non est.
Ex quo & idem dicendum foret adhuc admissa opinione Dyni, in ea substitutione, cuius
exemplum modò exposuimus in ver. Ex quibus infero, cùm hæc non sit vulgaris omninò
tacita, imò expressa saltem verbis generalibus,
sicuti in eo. vers. probauimus.
Effectus autem
† huius substitutionis is est
præcipuus, quòd ex ea directè impuberi succedit substitutus. in princip. Insti. de pupil. substi. Bar. & alij in d. l. 2. Regia l. 9. tit. 5. part. 6. matrem pupilli etiam excludit à legitima portione, si ipsa substitutio expressa sit. l. Papinianus.
§. sed nec impuberis. ff. de inoff. test. c. si pater.
de testa. in 6. Bar. & communiter Docto. in d. l.
2. nu. 31. quod in iudicio interiori animę admittendum est: sicuti nos probauimus in c. cùm
esses. ist. titu. num. 11. tametsi ab hac communi
opinione Bar. discedat Coras. in l. precibus. C.
de impub. nu. 29. quo loco audacius quàm par
est, asserit iniquissimam esse. c. si pater constitutionem. Cæterùm plurima, quæ huic substitutioni conueniunt, consultò omisimus, quòd
in d. l. 2. latiùs tractentur. neque enim omnia
in hisce commentarijs libuit explicare, cùm
huius decisionis Pontificiæ non sit hæc principalis materia.
Ex §. sexto.
SVMMARIVM.
-
1 Exemplaris substitutionis diffinitio, & cuì fieri
possit?
-
2 Filio exhæredato potest fieri exemplaris substitutio.
-
3 Pupillaris substitutio an conseruetur per Auth.
ex causa. C. de liber. præte. & quid de exemplari?
-
4 Regia l. 1. titulo 2. lib. 5. ord. l. 44. Tauri explicantur.
-
5 Exemplaris substitutio quibus verbis fiat.
-
6 Exemplaris matrem furiosi excludit.
-
7 Exemplaris substitutio qualiter extinguatur resipiscentia.
EST igitur substitutio exemplaris Testamentum, quod à parentibus fit pro liberis minimè testari valentibus, furoris, vel
† similis morbi causa. Politus in tract.
de substitu. tit. de exemplari. ex l. ex facto. ff. de
vulga. l. humanitatis. C. de impube. Regia l.
11. tit. 5. par. 6. Et quia ad exemplum pupillaris
substitutionis fit, exemplaris appellatur: atque sicut pupillaris dicitur testamentum pupilli, ita & hæc exemplaris dicitur testamentum furiosi. l. patris & filij. ff. de vulga. Potest hæc substitutio fieri etiam à matre, vt ex dictis
legibus constat, nec tantùm fit furioso, sed &
mente capto. dict. l. humanitatis. iuncta l. vlti.
§. vlt. C. de cura. furio. Theophilus in §. qua ratione. Insti. de pupill. subst. & idem concedunt
Doct. communiter, quibus mirè conuenit tex.
in l. generali. §. duas. ff. de vsufruct. lega. l. Licinius. §. vltim. ff. de legat. 2. §. furiosi. Institu. de
curat. l. consilio. §. primo. ff. de cura. furi. Item
fit eadem ratione his, qui testari non possunt: mutis inquam, surdis. dict. l. ex facto. atque etiam prodigis, quibus testari non liceat
ex interdicto, in quo conueniunt omnes in d.
l. ex facto.
Illud verò maximè dubium
† est, an filio exhæredato fieri possit exemplaris substitutio?
Sunt etenim, qui existiment, filio exhæredato
non posse substitutionem hanc fieri, per text.
in dict. l. humanitatis. quæ exigit, legitimam
portionem filio à patre substituente relinqui.
ita Bartol. ibi idem in dict. lege, ex facto. numero 18. Alexand. colu. 8. & vtrobique Docto.
communiter Guliel. Benedict. titu. de exemplari. numero 20. quibus obstat,
primũprimum, quòd
pupillaris substitutio, quam hæc ipsa imitatur,
ritè exhæredatis fit. l. 1. ff. de vulga. Item furiosus exhæredari rectè potest, commissa ante furorem ingratitudinis causa. l. nonnunquam. §.
si vi, aut clàm. ff. de vsucapio. l. vltima. §. sed
cùm antiquitas. C. de curat. furi. Bart. in dict.
l. ex facto. numero 19. vbi Iaso. numero 29. dicit, hanc opinionem communem esse. Quin &
verba d. l. humanitatis. potiùs hanc
sententiāsententiam,
quàm communem probant.
Legitima, inquit
Imperator,
portione, ei, vel eis relicta, quos voluerint, his substituere parentibus liceat, vt occasione huiusmodi substitutionis, ad exemplum pupillaris, querela nulla contra testamentum eorum oriatur. Ecce,
quàm euidenter Ius æquale constituitur respectu querelæ, & exhæredationis in pupillari &
exemplari, vt quiuis ab eadem constitutione,
ni ceruicosus esse velit, colligere possit pupillarem substitutionem, ritè exhæredatis fieri
posse, atque eodem iure exemplarem. Ex
quibus constat, probabilius multò esse, exemplarem substitutionem posse fieri filijs ritè exhæredatis, aduersus communem opinionem,
quæ dubia visa fuit Polito, de exemp. subst. numero 11. & Curtio Iuniori in dict. l. humanitatis. columna tertia. Dices forsan, optime lector, hanc quęstionem non admodum vtilem
esse. Nam sicuti pupillaris substitutio
† iniustè exhæredatis facta, rupto testamento conseruatur. Authentic. ex causa. C. de liber. præter. quod expressim notant Bartol. Alexand.
Iaso. in l. 1. §. vltim. ff. de vulga. Ripa in dicta l. 2.
numero 32. Zasi. de substitu. pupil. numero 21.
& eodem titu. Politus numer. 34. qui quidem
ac ipso Iasone hanc profitentur communem
esse, quam Curti. Iunior sequitur in dict. Authen. ex causa. numero 53. Sic & exemplaris
|
substitutio valida erit, licet testamentum patris rumpatur. His etenim respondeo, nec pupillarem substitutionem conseruari rupto testamento, ex eo, quòd testamentum patris est
necessarium ad hoc, vt filij testamentum hoc
procedat, & valeat. §. liberis. Institu. de pupill.
substi. l. 2. §. prius. ff. de vulga. & si testamentum patris euanescat, tollitur & pupillaris substitutio. dicta lege secunda. §. planè. l. Papinianus. §. sed nec impuberis. ff. de inoffi. testam. &
in dict. §. liberis. Nec obest decisio Auth. quia
ex causa. ex illa Nouella ea tantùm conseruantur rupto testamento, quæ absque hæredis institutione consistere possunt: at illa, quę necessariò & præcisè exigunt præuiam hæredis
institutionem, minimè rupto testamento effectum habere possunt: vnde verius est, pupillarem substitutionem rupto testamento
nequaquam
cōseruariconseruari ex dicta Nouella. quod
asserunt Dynus, Petr. à bella Pertica, & nouissimè Ioan. Igne. in dict. Authenti. ex causa. numero 127. quam opinionem probat Regia l.
10. tit. 5. part. 6. atque
† ei minimè refragatur Regia l. 24. Taur. quippe quæ loquatur in
melioratione, quæ fieri potest absque hæredis institutione, in codicillis, & in alia quacunque dispositione. lex deinde prima. titu. de testa. libr. 5. in ordi. Regijs. quæ non adita hæreditate ab hærede scripto legata, & cætera scripta in testamento seruanda esse, æquissimè sanxit. adhuc non obstat: eam etenim intelligo
in his, quæ præcisè institutionem hæredis non
requirunt: secus verò in his, quę absque hęredis institutione minimè subsistunt. His etiam
accedit, quod Iaso. in dicta lege prima. §. vltim.
in fine, dixit, posse opinionem contra Barto.
& communem defendi. Nec quidquam confirmat communem opinionem, quod fideicommissa, legata, & dationes tutelarum sustineantur rupto testamento ex causa præteritionis, vel exhæredationis, quia hæc non adeò requirunt hæredis institutionem, imò absque ea
quandoque consistunt. l. 3. ff. de confirmand.
tut. sic etiam parum refert, quòd dictio, Cætera, contineat inter alia & substitutionem. l.
qui plures liberos. §. vltimo. ff. de vulgar. l.
nam quod. in §. vltimo. ff. ad Trebellia. Nam
id procederet, nisi ratio diuersa planè dictaret, non esse capitula expressim à Nouella Iustiniani confirmata, ad substitutionem trahenda: maximè, cùm substitutio verè dici possit institutio, quia per eam hæres instituitur.
Et tamen ipsa Nouella institutionem hæredis
in specie rumpi, & improbari velit. Deinde
verba illa,
Cætera namque. in dict. Authentic.
ex causa. non sunt Iustiniani, sed Irnerij, siquidem Authenticæ Codici insertæ, non fuêre
eidem operi per Iustinianum, nec eo tempore, nec eius autoritate adscriptæ, sed multò
pòst ab eodem Irnerio, Alberto, Bulgaro, & alijs. Quod & Gregorius Haloander in præfatione Codicis Iustiniani, & plerique alij adnotârunt, idq́ue ex eo constat, quòd non semper
fidelis redditur sententia, nec eadem litera: imò admodum diuersa Iustiniani Codici apposita fuit ex Nouellis, deinde Codici Iustiniani
insertæ fuêre Authenticę constitu. Frederici
primi, qui multò post Iustinianum Imperium
obtinuit. In ea autem Nouella Iustiniani, vt,
cùm de appellatione cognoscitur. §. aliud. expressim nominatur, quæ rupto testamento firma manent, inter quæ nulla mentio fit pupillaris substitutionis. tametsi inibi expressa non restringat dispositionem, ac potiùs eam declarent. Et verè ibidem cæterorum nulla mentio
fit. Pręter hęc licet pupillaris substitutio fauorem respiciat pupilli. l. si pupillus. ff. de acquir.
hęredita. non est hæc ratio sufficiens, vt eadem
substitutio sustineatur rupto
testamẽtotestamento. quod
patet in dict. §. sed nec impuberis. & in dicta lege secunda. §. planè. ff. de vulga. maximè quia
non potest iusta ratione dici
substitutionẽsubstitutionem pupillarem esse omninò filio pupillo
fauorabilẽfauorabilem,
cùm ea facta fuerit in dispositione ipsi, vel fratribus iniuriosa: item cùm ex ea pupilli mater
excludenda sit, alijq́ue hæredes legitimi, iure
sanguinis dilecti, & sibi coniuncti. Ex quibus
constat, opinionem Dyni veriorem esse, quam
etiam defendunt Bald. in dict. Authentic. ex
causa. numero 30. & Ioan. Corasi. in l. si testamento. numero 22. C. de impuber. & alijs. Qua
ratione adhuc Iure Communi, cùm opinio
cōmuniscommunis dubia sit, meritò foret restringenda, vt
ea nequaquam admitteretur, vbi extraneus esset substitutus pupillo, omissis pupilli fratribus. quod tenent Paul. in d. Authent. ex causa.
licet ei refragentur Corneus ibi, & Alexan. in
dicta l. 1. §. vlti. ff. de vulgar. Item nec in eo casu,
quo ipsimet præterito esset facta pupillaris
substitutio, propter iniuriam ei à patre illatam, sicuti notat idem Paul. Castren. in l. ex
duobus. §. vltimo. ff. de vulga. Guido Papę consilio nonagesimoseptimo,
quāuisquamuis & in hoc Alex. & Areti. in dict. l. 1. §. vlti. adhuc
contrariũcontrarium
teneant, opinionem communem ad hunc casum extendentes.
Quod verò attinet Regiam
partitarũpartitarum constitutionem, & si errare, ac falli possim, mihi
certissimum est, opinionem communi contrariam ea constitutione & lege probari. Scio etenim, non esse præsumendam, nec facilè constituendam correctionem decisionum Iuris
cōmuniscommunis per eas constitutiones, quas leges partitarum appellamus. Contendam tamen,
quandoque per leges istas eas opiniones probari, quæ interpretationem dubiam Iuris
Cæsarei attingunt, & à posteris communi
omnium iudicio fuêre improbatæ. Qua in
re falli potuerunt viri illi prudentissimi, qui
opus illud partitarum, in ordinem, & Hispanum sermonem deduxerunt. In hac autem
quæstione planum est, quid lex Regia volue|
rit, eo enim tempore nulla erat constitutio
Iuris Cæsarei de pupillari substitutione conseruando rupto testamento, aperta quidem,
præter text. in d. l. 2. §. planè. Et in d. §. Sed nec
impuberis: nec erat certa ea interpretatio,
quam Nouellæ Iustiniani, Accursius, Barto. &
alij conantur aptare: imò forsan vsque ad Bartol. ætatem plurium auctoritate comprobata
erat contraria opinio. idcircò Regia lex in sermonem Castellanum traduxit manifestè responsa Iurisconsultorum in dicto §. Sed nec
impuberis. & in dicta l. 2. §. planè. Satis tamen
erit, vt locus sit pupillari substitutioni, impuberem, cui facta fuerit, in re certa institutum
fuisse. tex. & ibi glos. in capit. si pater. isto titulo. in 6. verbo, eidem.
Fit autem exemplaris substitutio verbis
generalibus in hunc modum, Instituo Titium
& Sempronium filios meos hęredes, & eos inuicem substituo: nam si vterque furiosus sit,
inest sub his verbis exemplaris substitutio expressa verbis generalibus. Barto. in l. Lucius.
numer. 16. ff. de vulga. Alexand. col. pen. Ias. 11.
Ripa num. 34. in ea. l. Lucius. Zasi. tit. de exemplari. colum. 2. Imola hic, dum tractat de substitutione breuiloqua. idem erit, si filio furioso pater ita substituat, Filio meo substituo Titium. quamuis enim nulla fiat furoris mentio:
attamen ex eo, quòd ipse, cui substitutio fit, est
furiosus, iudicanda est exemplaris hæc substitutio. hoc ipsum est, quod voluit Bart. in dict.
l. ex facto. nume. 25. à quo Ripa ibi. numer. 28.
discedit, dum Barto l. hanc substitutionem tacitam appellauit. in quo ipse Bartolus sensit,
esse tacitam quoad specialia verba, non tamen quo ad generalia: quod non aduertit
Ripa.
Item, exemplaris substitutio verbis specialibus concipitur, quoties mentio furoris fit.
Quid enim si pater ita substituerit? Filio meo
furioso substituo Titium: est quidem hæc exemplaris substitutio, quæ etiam complectitur
vulgarem, si filius, restituta sibi sana mente, noluerit esse hæres, vel adhuc furore præualido,
fuerit eius nomine hæreditas repudiata. Et
deinde pupillarem itidem expressam generalibus verbis, si ipse filius liber à furore decesserit intra pubertatem, & idem si decesserit
ante pubertatem in furore. Quòd si post pubertatem decesserit, & furiosus, erit verè exemplaris. Bart. in dict. l. ex facto. colum. 3. cuius opinionem dicunt esse communem Iaso.
nume. 22. & Ripa. nume. 60. Idq́ue plurimum
interest ob varios cuiusque substitutionis effectus. Sed & si pater filio furioso & impuberi
substituerit expressim, si in furore decesserit:
erit vulgaris, repudiata paterna hęreditate: atque etiam pupillaris, si intra pubertatem in
furore mortẽmortem obierit, si verò post pubertatẽpubertatem,
erit exemplaris: ante pubertatem autem cessante furore, & impubere in sana mente defuncto nullius effectus censetur isthæc substitutio, Alex. in d. l. ex facto. nume. 31.
Tertiò, fit exemplaris substitutio verbis
singularibus, cuius exemplum sit: Si filius meus hæres erit, & in furore decesserit, substituo
Caium. Erit fortassis & his verbis saltem in genere expressa pupillaris substitutio, si filius intra pupillarem ætatem decesserit: in quo sunt
notanda verba Barto. in dicta l. ex facto. 3. colum. modò pupillus in furore decedat. ex Alexand. quem paulò antè citauimus. ex his etenim quæ hac in materia traduntur, in summa
potest colligi hæc formula, quæ tamẽtamen in vnum
concepta casum, furoris inquam, ad alium trahitur, nempe, si prodigus, si mutus & surdus,
filius testantis decesserit, Bartolus in dicta lege, ex facto. numero 28. & ibi Alexander num.
quadragesimo secundo.
Hęc verò substitutio non ita liberè fit,
† tenetur siquidem pater substituere filio furioso
eas personas, quæ exprimuntur in dicta lege,
humanitatis. & in lege 11. titul. 5. part. 6. Habet
sanè ritè facta exemplaris substitutio eum effectum, vt substitutus directò bona furiosi capiat, atque matrem furiosi omninò excludat.
Bartol. in dicta lege, ex facto. numero 30. vbi
Alexander, Ias. numero 43. Ripa numero 85.
dicunt hanc opinionem communem esse.
idem fatentur Gulielm. Benedict. hîc, verb.
absque liberis. titulo de exemplari. numer. 33.
Deci. & Curti. iunior numer. 15. in d. l. humanitatis. eam defendentes aduersus Ias. ibi. & in
dict. l. ex facto.
Extinguitur hæc substitutio cessante morbo, vel impedimento. dicta lege, ex facto. & lege, humanitatis. Scribit tamen
† Bart. in dicta
lege, ex facto. numero 40. cessante furore, vel
impedimento non extingui penitus hanc substitutionem, sed suspendi, & cessare, ita vt redeunte furore, rursus hæc substitutio recipiat
vires, cessat etenim, non omninò extinguitur.
lege, inter stipulantem. §. sacram. ff. de verbor.
obligatio. lege, qui res. §. aream. ff. de solutio.
eandem Barto. opinionem defendit Alexander in dicta leg. ex facto. columna penultima.
vbi Ias. nume. 49. & Ripa numero 102. dicunt
eam communem esse, quem etiam sequitur
Gulielm. hîc titu. de exemplari. numero 47.
Ab ea tamen discedunt Decius in dicta l. humanitatis. & Politus titulo de exemplari. ad
finem. Zasius verò eodem titul. Barto. opinionem approbat, vbi furor rediret post breue
tempus: tunc etenim non videtur extinctum
esse furorem, qui priùs aderat in eo, qui furiosus erat inumbratæ quietis. l. quod meo. ff.
de acquir. poss. Sic cùm eadem mulier ad eundem virum reuertitur, matrimonium idem
esse, putat Martianus, si non multo post tempore interposito reconciliati fuerint. l. plerique. ff. de ritu nupt. Vnde in hac specie, quam
tractamus, si furor recidiuus est, & non multo
|
tempore postea redit, erit locus sententiæ Barto. & Doct. At si idem furor postea multo tempore, iudicis arbitrio diffiniendo, redierit,
non erit opinio communis
admittẽdaadmittenda, secundum Zasi. Et nouissimè idem probat Stephanus in Necyomantia. cap. 17. tametsi concors
illa Doctorum sententia maximum fomentum capiat à l. cùm filijs. ff. de cura. furio. vbi
curator furiosi, qui conualescentia mentis cessauerat, furore repetito, idem dicetur autoritate contigua. ad idem l. qui tertiana. ff. de ædi.
edict.
qui tertiana, inquit,
aut quartana febri vexarentur, quíue comitialem morbum haberent, ne
quidem ijs diebus, quibus morbus vacaret, rectè sani
dicentur. Sed & hæc eum sensum habere iure
optimo possunt,
quẽquem præfata distinctione probauit Zasius: & ideò eius concordiæ accedo libenter, & eò magis, quòd videam rem esse admodum controuersam: atque eidem distinctioni etiam Ang. subscripsisse in §. qua ratione. Insti. de pupil. substi. post Bald. in dict. l. humanitatis. in fine. Regiam verò legem 11. titu.
5. part. 6. sanxisse hanc substitutionem extingui resipiscentia.
Ex §. Septimo.
SVMMARIVM.
-
1 Reciprocæ substitutionis diffinitio.
-
2 Quibus verbis fiat, & inibi intellectus ad l. Titius. ff. de hæredib. instit.
-
3 Quot substitutiones comprehendat reciproca, &
an contineat fideicommissarias.
-
4 Reciproca substitutio vnica oratione concepta,
eas substitutiones comprehendit, quæ pariter vtrique instituto conueniunt: secùs si diuersa oratione constituatur.
-
5 Substitutio reciproca qualiter extinguatur.
§. VII. DE RECIPROCA
substitutione.
RECIPROCA substitutio est,
pluribus hæredibus institutis,
aut exhæredatis, alterum in alterius defectum substituere.
† leg.
iam hoc iure. & l. Lucius. ff. de
vulgar. Regia lex penult. titu. 5. part. 6. notant
Barto. in dicta l. Lucius. numero 4. Lancel. &
Zasi. titul. de breuiloqua. in princip. id verò,
quod de exhæredatis diximus, ad duos impuberes refertur, quos pater exhæredauit, & tamen inuicem eos substituit. l. 1. ad fin. ff. de vulgar. Et quamuis isthæc substitutio in forma
eam concipiendi ab alijs differat, non tamen
est propriè distincta species ab alijs, sed quæ
alias substitutiones comprehendit, aut complecti valeat. sensit Bart. in d. l. Lucius. colum. 1.
sicuti ex eo colligunt Ias. & Ripa ibi, num. 11. &
Zasi. de reciproca substit. col. 1. non potest hæc substitutio non incidere in aliquam aliarum
substitutionum. Verùm quia hoc peculiare
habet, vt alias plures possit inducere substitutiones, absque temporum distinctione, & reciprocè, quod alicui substitutioni non conuenit, non temerè ab alijs distinguitur in d. l. iam
hoc iure. ff. de vulga. & pupil. substit.
Fit autem reciproca verbis
† generalibus,
illis sanè, quorum meminit Iurisconsultus in
l. si fundum sub conditione. §. his verbis. ff. de
legat. 1. His inquit verbis,
Lucio & Titio eorúmue cui fundum do, lego, vtiliter legatur, & si vterque
vixerit, vtrique, si alter alteri totum debebitur. Illis
etiam verbis, quorum mentio est apud Iurisconsultum in l. Titius. ff. de hæred. insti.
Titius,
inquit,
& Seius, vtérue eorum viuet, hæres mihi
esto. Existimo si vterque viuat, ambos hæredes
esse: alteroq́ue mortuo, eum qui supererit, ex
asse hæredem fore. His enim verbis reciproca
substitutio comprehenditur, teste Bart. in d. l.
Lucius. 1. col. Cui suffragantur Doctores communiter, secundum Ripam num. 13. atque sub
hac reciproca hisce verbis concepta contineri
vulgarem substitutionem, expressam verbis
generalibus sensit Barto. in d. l. 1. ff. de vulgar.
num. 17. & ibi Ripa, num. 106. post Bal. & Imo.
in d. l. Titius. Imò etiam pupillaris expressa in
genere præfata formula comprehenditur, si
personarum qualitas hoc patiatur, quod Bar.
in d. l. Lucius. concedit, dum hanc substitutionem sensit reciprocam esse: illa siquidem verba: Hæres mihi esto, non impediunt pupillarem substitutionem. l. 1. ff. de vulg. ita communiter intellecta. & notat Politus titu. de vulga.
numer. 21. ex quo cessat ratio Alberi. in Rubri.
ff. de vulga. num. 78. dicentis in d. l. Titius. esse
tantùm vulgarem substitutionem, non reciprocam, ex eo, quòd verba vulgari substitutioni conueniant. Et licet in l. quia. ff. de hæred.
instit. scriptum sit, dictæ institutioni inesse tacitam substitutionem, & idem Regia l. 2. titul.
5. part. 6. est tamen id intelligendum, quo ad
verba specialia: nam quoad generalia est expressa. Nec inficior frequentissimè vulgarem
substitutionem sub præmissa formula intelligi: quod præter Bart. Alberi. Imol. Baldum, &
Ripa, dicta Regia l. 2. probat. Non autem est
confestim dicendum, data institutorum capacitate minimè posse ex eadem formula deduci pupillarem substitutionem. Hinc potest intelligi id, quod ex dicta l. si fundum. §. his verbis. adnotauerunt Roma. singu. 400. & Alex.
in l. hæredes mei. §. vltim. col. 1. ff. ad Trebellia.
dicentes in eadem specie illius §. eum, qui viuus erit, admitti ad integrum legatum iure
nōnon
decrescendi. Fit item reciproca verbis specialibus in hunc modum, Titium, & Sempronium instituo, & eos inuicem substituo. dicta
leg. Lucius. Præterea fit verbis singularibus,
Titium, & Sempronium instituo, & Titio substituo Sempronium, & Sempronio substituo
|
Titium. dicta l. iam hoc iure. ad finem. Alberi.
in Rubri. ff. de vulgari. nume. 82.
Ea verò est huius substitutionis
† vis, ac potestas, vt omnes illas substitutiones complectatur, quæ pariter conueniunt, & æquabiliter vtrique substituto: quod receptum omnium consensu est, & sequentibus assertionibus
constat. Primùm etenim si fiat duobus extraneis hęredibus institutis, duas vulgares continet. Exempli gratia. Instituo
TitiũTitium & Sempronium, & eos inuicem substituo. Nam vtrique
substitutio alterius fit eo casu, quo hæres non
fuerit. Item potest inducere reciproca substitutio duas fideicommissarias:
siquidẽsiquidem facta in
testamento verbis obliquis eas manifestè præ
se fert, his verbis, Instituo Titium & Sempronium hæredes, atque rogo eosdem, vt inuicem alter alteri hæreditatem restituat. Facta
verò verbis directis in codicillis eundem effectum operatur. l. Scæuola. ff. ad Trebel. etiamsi fiat filijs. Barto. in d. l. Lucius. col. 2. In testamento tamen constituta hæc ipsa substitutio
verbis directis non includit fideicommissarias. l. 2. C. de impub. vbi Deci. & Curt. num. 7. &
8. post alios hoc notant, dicentes hanc communem. Bart. in d. l. Lucius. pen. q. vbi Ias. col.
14. eam dicit communem: & Soci. consi. 6. col.
2. vol. 3. Sed dum Bart. in d. l. Lucius. col. 2. voluit, hanc substitutionem verbis directis factam in codicillis, etiam inter filios fideicommissarias tantùm, non directas comprehendere, quibusdam displicet, ex eo,
ꝙquod pater inter
liberos testari possit solennitate minore,
ꝗ̈quam sit
in codicillis necessaria. l. hac
cōsultissimaconsultissima. §. ex
imperfecto. C. isto titu. & quòd in codicillis
possit pater fauore liberorum directè substituere, vt ipse Bart. fatetur in l. militis. in princ.
ff. de testamen. milit. Et ideò aduersus Bart. in
d. l. Lucius. insurgunt Areti. & Iason colum. 3.
Gulielm. hîc in materia reciprocæ. numer. 18.
Zas. in tracta. de breuiloqua. 2. col. quorum opinio æquior est, licet Politus Bart. defendere
conetur in tracta. de reciproca, num. 4. Potest
deinde hæc substitutio continere quatuor substitutiones, duas pupillares, ac duas vulgares,
si facta sit duobus filijs impuberibus. d. l. iam
hoc iure. & d. l. Lucius. vbi Bart. & Doct. passim hoc fatentur. Quòd si hi filij impuberes &
furiosi essent, sex substitutiones ex hac colligi
poterunt, duæ pupillares, duæ vulgares, item
duæ exemplares, secundum communem. Poterit & octo substitutiones complecti, si fiat
verbis compendiosæ substitutionis, & duobus impuberibus simul ac furiosis, cùm possit præter duas pupillares, vulgares, & exemplares, duas item fideicommissarias continere, ratione compendiosæ, quod sequenti Rubrica dicemus.
Cæterùm, si hæc reciproca substitutio facta fuerit duobus inæqualibus, illam tantùm
substitutionem
† continet, quæ vtrique conuenit. d. l. iam hoc iure. sic frequentissimo consensu intellecta. ff. de vulga. explicat præ cæteris Ripa in dict. l. Lucius. num. 16. & nouissimè
Stephanus in Necyomantia. cap. 13. id disputatione præuia professus, huic communi opinioni locum non esse, quum voluntas testatoris eidem refragetur expressim, vel tacitè. Sed
& si reciproca substitutio diuersis orationibus constituatur, inerunt omissa inæqualitate omnes, quæ tacitè, vel expressè cuilibet instituto conueniunt. d. l. iam hoc iure. adiuncta
glo. verbo, intelligatur. quam Docto. ibi recipiunt communiter. Quo fit, vt substitutio ista,
Instituo hæredes Titium impuberem & Sempronium puberem filios meos, & si pubes hæres non erit, substituo ei impuberem: & si impubes hæres erit, & in ætate pupillari decesserit, substituo ei puberem. Hæc expressa pupillaris comprehendet tacitam vulgarem. Hæc
denique substitutio, Instituo Titium & Sempronium filios meos hæredes, & Sempronio
substituo Titium, & Titio substituo Sempronium, complectitur vulgarem, & pupillarem
expressas, tametsi vtrique instituto non aptetur pupillaris, quia alter erat pubes.
Extinguitur sanè reciproca eo modo, quo
quælibet substitutio in specie ab ea deducta
solet extingui. Quòd si semel
† in altero ex institutis quædam substitutio cessauerit, quæ tamen ab initio locum obtinuerat, non expirat
in altero eadem substitutionis species. Nam
licet modò inæqualitas detur, ex tempore contingit, cùm ab initio actus esset ęqualitas. Barto. in dict. l. Lucius. num. 9. cuius opinio communis est, secundum Iaso. columna quinta. &
Ripam ibi numero vigesimo quinto. idem notant Politus in tractatu reciprocæ, vltima columna. & Zasi. colum. 3.
Ex §. Octauo.
SVMMARIVM.
-
1 Intellectus l. Titia Seio. §. Seia. ff. de lega. 2. & l.
vel singulis. ff. de vulga.
-
2 Substitutio facta vltimo morienti in tota hæreditate, reciprocam inter institutos præmittit.
-
3 Substitutio facta vltimo morienti indefinitè reciprocam inter institutos inducit.
-
4 Substitutio fideicommissaria, post mortem plurium constituta, etiam in tota hæreditate, non inducit reciprocam inter institutos, imò post cuiuslibet obitum admittitur substitutus.
-
5 Substitutio pupillaris facta pluribus pupillis, non
operatur inter eos reciprocam substitutionem,
sed eis manet ius legitimæ successionis illæsum.
-
6 Substitutio pupillaris facta vltimo morienti in
tota hæreditate, inducit reciprocam inter institutos.
-
7 Substitutio pupillaris facta vltimò morienti in
tota hæreditate, operatur fideicommissariam
substitutionem inter institutos, si alter primo
factus pubes decesserit.
PORRO sunt qui opinentur, reciprocam substitutionem aliter
etiam constitutam censeri. Nempe, si pluribus hæredibus institutis, quis vltimò morienti, aut ei,
ꝗquod
vltimò decesserit, substituatur:
asserũtasserunt etenim
reciprocam substitutionem inter eosdem institutos, ab ipso testatore censeri constitutam
fuisse. text. celebris in l. Titia Seio. §. Seia. ff. de
legat. 2. quem esse singul. profitentur Barto. &
Paul. ibi. Alexand. in l. hæredes mei. §. cùm ita.
2. colum. ff. ad Trebellia. & plerique alij. Nam
† ex eo apparet, fideicommissum relictum ab
eo, qui vltimus ex pluribus hæredibus institutis decesserit, operari hunc effectum, vt inuicem ipsi hęredes censeantur substituti. Rursus huic assertioni obstat Florentini responsum in l. vel singulis. ff. de vulgar. & in §. vel singulis. Institut. de pupil. substitut. vbi pluribus
hæredibus institutis, si substitutio fiat ei, qui
vltimò decesserit, inter ipsos hæredes non censetur facta reciproca substitutio, sed ius legitimæ successionis illæsum seruatur. Nec parum
interest hanc quæstionem diligenter diffinire:
siquidem reciproca substitutione hac in specie concessa, & ea fideicommissaria, non poterit quisquam illorum hæredum alienare aliquam rem ex illis bonis, cùm sint subiecta
restitutioni. Si verò non censetur facta substitutio fideicommissaria, inter institutos locum habet legitima successio ipsis de iure conueniens. Et tantùm portio vltimi morientis
debetur substituto, non cæteræ portiones,
quamuis & illæ sint penes vltimò morientem, quia ei obuenerunt aliâs, quàm ex testamento.
Qua in re gl. in d. §. Seia. ideò credidit substitutionem fideicommissariam in illis verbis
intelligi reciprocè factam, quia testator prohibuerat alienationem illorum bonorũbonorum, qua
ratione visus est velle integram rem, aut integra bona substituto restitui, & ad hoc factam
censeri reciprocam fideicommissariam substitutionem inter institutos. Hic tamen intellectus communi omnium cōsensuconsensu reprobatur,
ex eo, quòd Iurisconsultus in d. §. Seia. ad eius
decisionem non considerauit prohibitionem
alienationis, sed illam substitutionem vltimò
morienti factam. vnde Dyn. Bart. Albe. & Castren. in d. §. Seia. illum text. intelligunt in substitutione fideicommissaria, non in directa, in
qua procedere existimant dict. l. vel singulis.
idem notat Alexan. in l. penul. C. de impub. &
alijs substit. cùm directa substitutio ex coniecturis non inducatur. l. iubemus. C. de testament. quæ quidem ratio non omninò sufficiens est, siquidem directa substitutio quandoque ex coniecturis colligitur. l. iam hoc iure.
ff. de vulgari. sicuti & fideicommissaria coniecturis deducitur à testantis intentione. l. fideicommissa. §. hæc verba. ff. de legat. 3. l. vnum ex
familia. §. vltim. ff. de legat. 2. ex quibus constat
difficilem esse quæstionem istam, quam ideò
sequentibus conclusionibus expediendam esse decreui.
Prima conclusio. Substitutio
† vltimò morienti facta in toto fundo, vel hæreditate, reciprocam omninò præmittit, & inducit fideicommissariam substitutionem inter ipsos hęredes, vel legatarios. tex. in d. §. Seia. quem ita
interpretantur Bart. & Docto. ibi. dicit singu.
esse Curti. iuni. consil. 16. colum. 2. & est communis intellectus, secundum Ias. in l. potest. ff.
de vulga. & pupil. substi. & eundem in l. vlt. C.
de impub. numer. 7. & Socin. in d. §. cùm ita. 2.
col. dicentem singular. text. in d. §. Seia. atque
eundem intellectum sequuntur Alexan. consil. 11. colum. 3. volu. 3. Ias. consi. 41. numer. 2. &
consil. 33. volu. 1. & plures alij, quos expressim
Ripa citat in dict. l. hęredes mei. §. cùm ita. nume. 17. & esse hanc sententiam magis communem fatetur Vigli. in dict. §. vel singulis. Nam si
non esset præmissa, nec intelligeretur reciproca substitutio inter hæredes, vel legatarios:
nequaquam posset ad vltimum morientem
tota hæreditas, nec totus ille fundus pertinere, nec substitutioni locus esse posset, quod esset aduersus testatoris voluntatem, sicuti idem
Iurisconsult. sensit in d. §. Seia. ad finem.
Secunda conclusio. Substitutio
† facta vltimò
moriẽtimorienti indefinitè in hęreditate, vel fundo, tametsi vniuersaliter facta non sit, inducit
inter hæredes vel legatarios reciprocam substitutionem, quod probatur in d. §. Seia. quo
in loco Iurisconsultus in definitè verba refert,
& ex eo solùm rationem decisionis colligit,
quod vltimò morienti sit facta substitutio.
Quorsum, obsecro, à testatore fieret substitutio vltimò morienti, in fundo aut hæreditate, si in eius tantùm parte testator voluisset
substitutum admitti? Vnde verosimilius est
etiam in aliorum hæredum, aut legatariorum
partibus factam videri reciprocam substitutionem, & eam fideicommissariam, vt tota hęreditas, vel fundus ad nouissimum perueniat,
& ab eo ad substitutum. Hoc etiam probatur
ex alia ratione, nempe quòd in vltimis voluntarib. indefinita æquipollet vniuersali. l. si pluribus. ff. de lega. 2. l. si plures. ff. de legat. 3. Eandem secundam
conclusionẽconclusionem asserit Alex. consi.
11. vol. 3. in responsione ad quintum argumentum, dum dixit tex. in d. §. Seia. esse intelligendum, quando substitutio fit vltimò morienti
vniuersaliter aut indefinitè. Curti. iuni. in d. l.
pen. num. 15. idem consil. 43. col. 2. & consil. 11.
|
colum. 3. sensit Bart. in d. l. vel singulis. & in d. §.
Seia. dum seipsum retulit ad eundem §. Seia.
qui de indefinita substitutione loquitur. idem
adnotauit Viglius in d. §. vel singulis. Nec oberunt huic assertioni auctores, quos Ripa adducit in d. §. cùm ita. num. 18. quia loquuntur
quando substitutio fit simpliciter: non autem
quando fit indefinitè, vt constat ex Socin. consil. 249. colum. 6. volum. 2. & in dict. §. cùm ita.
2. colum. aut loquuntur,
quādoquando fit substitutio
post mortem plurium, quod statim tractabimus. Dicitur verò simpliciter facta substitutio
vltimo morienti, si his verbis pronuncietur:
Vltimo morienti, aut ei qui vltimus decesserit, substituo Titium: multò minus obstant
quæ Socin. notauit in l. Marcellus. §. vlti. ff. ad
Trebel. in fine. Sed si illi, quorum vltimo morienti est facta substitutio, sint positi in conditione, non in dispositione, non est locus huic
reciprocę substitutioni fideicommissariæ. Socin. in d. §. cùm ita. colum. 1. Curti. iunior consil. 33. nume. 8. quorum opinio ab his pendet,
quę in hoc c. diximus. §. 3.
Tertia conclusio. Substitutio
† fideicommissaria postmortem plurium constituta etiam in toto fundo, vel hæreditate, non producit fideicommissariam reciprocam substitutionem. l. vlti. §. filium. ff. de lega. 2. l. Lucius. §.
Caio. ff. ad Trebelli. text. optimus in d. §. cùm
ita. vbi vsus est testator reciproca substitutione, & ea cessante, nec præexistente persona dilecta magis testatori, locus est substituto, non
expectata omnium morte, nec
cōtingentecontingente in
omnibus conditione, quæ adiecta fuit substitutioni. Hoc etenim casu substitutus admittitur post mortem cuiuslibet ad illius partem,
cùm hæc plurium dinumeratio, in singularem
quandam distributionem dirigatur. l. falsa. §.
vlti. ff. de cond. & demon. l. 2. ad fin. ff. de cond.
instit. ex quibus hanc tertiam assertionem approbant, & recipiunt Imol. & Alex. in d. §. cùm
ita. & alij, quos referunt, hanc opinionem dicentes communem esse, Socin col. 2. & 3. Rip.
nu. 25. in d. §. cùm ita. Socin. consi. 69. volu. 3.
col. pen. Decius in d. l. penul colum. penul. Ias.
in l. quidam testamento. ff. de vulg. Alex. consi.
92. volum. 3. col. 1. Soci. consil. 94. colum. pen.
volum. 1. & Alexan. in d. l. penul. eandem opinionem etiam in contractibus approbat Alexand. in consil. 204. lib. 2. & ibi Carol. Molin.
quem omninò legito. Et licet in contrarium
disputet Socin. in d. §. cum ita. nume. 27. post
Bart. in d. l. quidam testamento. & Aret. ibi, prima opinio, quæ communis est, verior videtur,
ni adsit persona, quę ex verisimili mente testatoris fit substituto præferenda: tunc etenim
omnium mors erit expectanda, atque inter institutos censebitur substitutio reciproca facta ex ratione l. pen. C. de impub. vbi Alexand.
& Deci. colum. pen. Bart. & Imol. in d. §. cùm
ita. Aymon consi. 11. quorum opinio communis est, sicuti asserit Curti. iuni. in d. l. pen. nu.
17. qui eam approbat, eandem fatetur communem esse Socin. in d. §. cùm ita. num. 26.
Et procedit isthæc limitatio non tantùm
in liberis testatoris, sed & in alijs extraneis, in
quibus præsumpta affectio testantis dari possit, vt substituto præferantur. Quinimò idem
erit perpensa hac præsumptione, etiamsi illi,
post quorum mortem fit substitutio, nominati fuerint in conditione: quod expressim notat Curti. iuni. consi. 43. nu. 9. Tametsi ab hac
limitatione conentur discedere Socin. in d. §.
cùm ita. num. 26. & 29. ac Ripa num. 27.
Cæterùm, hæc tertia & principalis conclusio minimè procedit in fideicommisso vsusfructus: nam si in eo sit substitutio concepta
post omnium, vel plurium obitum, censetur
reciproca substitutio facta inter legatarios,
vltimo tamen morienti extraneus substitutus
iudicabitur. l. codicillis. in prin. ff. de vsufruct.
leg. quam ad hoc Bart. notauit in d. §. cùm ita.
cui subscribit Ias. in l. potest. numer. 12. ff. de
vulga. idem in dicta l. penult. numero 9. & ibi
Curti. iunior nume. 18. ex ea ratione, quòd in
legato vsusfructus etiam post portionem acquisitam pluribus, si portio deficiat in persona vnius, accrescit alteri. l. 1. ad finem. ff. de vsufruct. accre. Vnde tunc semper, mortuo vno
ex legatarijs, superest alter, qui ex mente testantis excludat substitutionem. quamuis de
hac Barto. opinione dubitet Imol. in d. §. cùm
ita. & expressim ab ea discedant Alexan. num.
23. Socin. & Ripa ibidem.
Verùm enimuerò præfata conclusio tertia, locum sibi vẽdicatvendicat, etiamsi per nomen collectiuum fiat substitutio. dicta l. hæredes mei.
§. cùm ita. vbi dum specialiter contrarium facta reciproca substitutione, vel secundum Barto. & communem in filio testatoris respondetur: in extraneis hoc, quod asserimus, conceditur, aduersus propriam dictionis significationem, ex præsumpta testantium voluntate,
ab ipsa lege perpensa, vt ibi explicat Socin. nu.
28. & Curti. iunior in dicta l. pen. C. de impub.
col. 1. & numer. 10. vbi Alexan. hanc extensionem admittit, dicens eam esse communem.
col. penul. quod Socin. etiam fatetur dict. numer. 28. & in specie probant eandem sententiam Bart. & alij Doct. in dict. §. cùm ita.
Ex quibus primò infero, non esse satis tutum, quod Ias. scripsit in dict. l. pen. dum dixit,
decisionem Pauli Castrens. qui ibidem asseruit, substitutionẽsubstitutionem factam pluribus post mortem omnium, inducere inter eos reciprocam
substitutionem, posse procedere si dicta substitutio fuerit facta in tota hæreditate, vel legato: hoc enim existimo huic tertiæ assertioni
palàm refragari.
Secundò, hinc deducitur vulgò reprobari
Bart. qui in dicta l. quidam testamento. dixerit, substitutionem simpliciter pluribus fa|
ctam in tota hæreditate, vel fundo, inducere
inter ipsos reciprocam, & fideicommissariam
substitutionem. Est etenim ea sententia Bart.
falsa, etiam si prædicta substitutio nomine collectiuo sit concepta, quod ex præmissis constat.
Tertiò, ex his apparet, non esse admittendam hac in quæstione distinctionem Pau. Castrens. in l. qui duos. ff. de vulgar. Angel. in d. §.
cùm ita. quos ibi Socin. numero 28. conatur
defendere. Hi siquidem dicunt tertiam hanc,
& communem assertionem probari posse facta substitutione post mortem plurium simpliciter: contrariam verò, quando substitutio
fit vniuersaliter, aut per nomen collectiuum.
Primo etenim casu post cuiuslibet mortem
admittitur substitutus. Exempli gratia, Si hæredes mei decesserint, substituo Titium: aut
post mortem hæredũhæredum meorum substituo Sempronium. Secundo autem casu, non admittitur substitutus, nisi omnibus omninò extinctis. Huic distinctioni consentit Vincen. Hercu. in l. pater filiam. §. vlti. ff. ad legem Falcid.
Sed tamen minimè hactenus recepta isthęc opinionum conciliatio.
Quarta conclusio. Substitutio
† pupillaris
facta pluribus pupillis hæredibus institutis,
non operatur reciprocam inter eos substitutionem, sed adhuc eis competit legitima, &
hæreditaria successio ab intestato. l. vel singulis. ff. de vulg. §. vel singulis. Insti. de pupil. substit. quas decisiones Bart. & alij communiter
ita interpretantur: & Vincen. Herc. in d. l. pater filiam. §. vlt. 1. casu. & ibi Alexan. ex quibus
apparet, hanc conclusionem procedere, etiam
si sit facta hæc pupillaris substitutio nomine
collectiuo, vel in tota hæreditate. Hoc etenim
nihil ad hunc effectum conducit. Verùm si in
persona vnius pupilli eueniat substitutio, excluditur substitutus ab altero pupillo eius fratre, non tamen à matre, eo casu, quo mater, excluso fratre, succedit filio intestato. Bald. vlti.
colum. Paul. Alex. Ias. num. 6. Curt. iunior col.
penul. in d. l. pen. C. de impube. quorum sententia crebriori calculo recepta quidem est,
tametsi dubia sit, ex his, quæ Socin. adducit in
d. §. cùm ita. num. 20. ex quibus etiam deducitur d. l. pen. procedere, etiamsi pupillaris substitutio non sit facta nomine collectiuo. gl. recepta communiter in l. si pater impuberes. ff.
de vulgar. & pupil. substi.
Quinta conclusio. Substitutio
† etiam directa, & pupillaris facta vltimo morienti, in tota hæreditate, operatur ipsos institutos reciprocè substitutos censeri. tex. in d. §. Seia. Bar.
Imol. Areti. & communiter alij in d. l. vel singulis. aliâs in l. potest. Ias. in d. l. pen. numero
7. Alexan. & Vincen. Hercu. in d. l. pater filiam.
§. vlt. colum. 7. quorum opinio communis est,
auctore Ripa in dict. §. cùm ita. numer. 21. qui
eam sequitur. Et idem erit, si fiat hæc substitutio indefinitè, sicuti paulò antè diximus in fideicommissaria: nec enim diuersum hîc dicendum est. Erit autem facilimum exemplum
huic conclusioni aptare, pupillari substitutione concepta verbis expressis. Quid ergo, si fiat
compendiosa in hunc modum: instituo filios
meos impuberes, & vltimò decedenti quandocunque substituo Sempronium? & sanè
non videtur posse colligi ex tacita pupillari
his verbis comprehensa, aliam tacitam pupillarem inter ipsos impuberes, cùm ex tacita
dari non possit. l. seruum filij. §. vltim. ff. de legat. 1. quod in hac specie asserit Ripa in dict. §.
cùm ita. num. 22. Cui ipse non assentior, quippè qui videam hanc pupillarem substitutionem non esse tacitam omninò, sed verbis generalibus expressam, & ideò matrem pupilli
excludit. cap. si pater. hoc tit. in 6. Bar. & communis in l. Centurio. & in l. 2. & l. 1. ff. de vulga.
& pupilla. substitut.
Sexta conclusio. Substitutio
† pupillaris
facta vltimo morienti in tota hareditate, vel
in definitè, producit etiam fidei commissariam
substitutionem inter institutos eo casu, quo
primò moriens, iam pubes decedat. ita eleganter Areti. in dict. l. potest. ff. de vulg. in fin. Non
enim voluntas testantis exactè seruaretur, nisi
esset locus huic fideicommissariæ substitutioni, cùm is voluerit ad substitutum vltimò morienti totam hæreditatem pertinere.
Ex §. Nono.
SVMMARIVM.
-
1 Compendiosæ substitutionis definitio, & ex ea plura inferuntur, quæ cognitionem eius satis aperiunt.
-
2 Bartol. in l. Centurio. verba quædam dubia explicantur.
-
3 Compendiosa substitutio, quibus verbis fiat.
-
4 Verba directa, obliqua, & communia quæ sint?
-
5 Verba hæc, substituo, & moriatur, sunt communia.
-
6 Compendiosa facta à milite verbis directis intra
pubertatem est pupillaris, postea directa militaris.
-
7 Latissimè discutitur intellectus legis regiæ 12. tit.
5. part. 6. & num 16.
-
8 Nec iura sepulchroum, nec patronatus transeunt ad substitutun fideicommissarium.
-
9 Ex testamento militis an deducatur Trebellianica?
-
10 Directa militaris an includat legitimam filij, cui
facta fuit?
-
11 Jura sepulchrorum an spectent ad substitutum ex
directa militari subtitutione?
-
12 Ius patronatus ecclesiatici ad hæredes, etiam extraneos transit, & an transeat ad substitutum
ex directa militari?
-
13 Compendiosa à milite vehis communibus facta,
| ante pubertatem est pupillaris, postea verò fideicommissaria.
-
14 Substitutio compendiosa facta à milite verbis obliquis, omni tempore erit fideicommissaria.
-
15 Compendiosa à Pagano verbis directis facta, ante pubertatem est pupillaris, postea omninò
extinguitur.
-
17 Compendiosa facta à Pagano verbis communibus, ante pubertatem erit directa, postea verò
fideicommissaria.
-
18 Substitutio compendiosa verbis obliquis à Pagano constituta, omni tempore erit fideicommissaria.
-
19 Intellectus huius cap. & cap. si pater. isto titulo.
in 6.
§. IX. DE COMPENDIOSA
substitutione.
EST in hoc tractatu controuersia, an compendiosa substitutio
sit species ab alijs substitutionibus distincta? Nam esse potius
modum quendam inducendi alias substitutiones, asserit Aretin. in rubr. ff. de
vulg. & pupil. substit. quem Ias. sequitur in l.
Centurio. numer. 24. ff. eod. Tametsi verè dici
possit quo ad formam, & modum inducendi,
esse distinctam speciem, vt idem Aret. concedit in l. in testamento. pen. col. C. de testamen.
mil. & Galiau. in d. l. Centurio. col. 40. Imò &
Politus contendit, compendiosam esse distinctam speciem, & id propriè. idem Curt. iun. in
l. precibus. nu. 44. C. de impub. & alijs substit.
Diffinitur autem in hunc
† modum: Compendiosa est substitutio plures sub verborum
compendio
continẽscontinens substitutiones, propter
plura tempora differentes,
quāquam diffinitionem
colligere libuit à Bart. in d. l. Centurio. col. 3.
Gali. col. 39. Ripa nume. 60. & Polito titul. de
compendiosa. ex qua diffinitione, quo rectius
intelligatur, & vt tota hæc materia, alioqui difficilis, ad vnguem tractetur, sequentia corollaria deducemus.
Primùm non esse compendiosam illam substitutionem, quæ maiori fuerit facta his verbis, Instituo Titium hæredem, & quandocunque Titius hæres meus decesserit, substituo
Caium. Nam licet hæc substitutio plura tempora contineat: nempe, ante aditam hæreditatem, & post eius aditionem, & sic vulgarem, ac
fideicommissariam substitutiones, eas tamen
non inducit temporis diuersitas, sed aditio,
aut non aditio hæreditatis, quamobrem
compendiosa non est, quod expressim notat
Ripa in d. l. Centurio. nu. 60. & idem ego ex intentione, & mente Docto. deduco. tametsi Ias.
in d. l. Centurio. nu. 23. dicat eam esse compendiosam, atq;atque Franc. Curt. scribat in d. l. precibus. hanc esse magis communem sententiam,
quam & Aret. asseruit in d. l. Centurio. opinor, etenim eam substitutionem vulgarem esse
aptamq́ue, vt fideicommissaria sit, ex verbis
generalibus, quibus præfata substitutio constituitur. Veritas autem huius conclusionis aptior erit perpensa sequenti assertione.
Secundum hinc deducitur, plura tempora,
quæ compendiosam substitutionem efficiunt,
non alia esse, quàm pupillaris ætatis & pubertatis. glo. in d. l. precibus. & in ca. si pater. hoc
tit. in 6. verbo, absque deductione. vbi Franc.
in tract. compendiosæ, col. 1. hoc expressim tenet. & Politus in principio huius substit. quod
probatur in d. l. precibus. & in Regia l. 12. titu.
5. part. 6. sensit Bartol. in d. l. Centurio. nume.
9. dicens compendiosam plura tempora exigere, scilicet, pubertatis, & pupillaris ætatis,
atque ita eius verba intelligunt Galiaul col.
38. & Ripa ibi. num. 60. Nam quod Bart. dixit
hanc substitutionem plura tempora exigere,
nempe tempus pubertatis, & pupillaris ætatis, vel aliud, tendit ad id, vt constet, hanc substitutionem ad certum tempus posse restringi, modò id ætatem pupillarem excedat. d. l.
Centurio. gl. in l. verbis ciuilibus. ff. eod. quod
ex frequentissima omnium sententia Zas. adnotauit, titul. de compendiosa. col. 5. licet ipse
Galiau. quò Bal. in sequenti opinione defenderet, aliter hanc rem intellexerit, exponens
plura tempora, id est, ante aditam, & post aditam hæreditatem.
Tertiò ex hoc deducitur, non esse compendiosam substitutionem illam, Si filius meus in
ætate pupillari decesserit, substituo Sempronium, non enim continet plures substitutiones, quæ ex diuersis temporibus sint variæ, ea
quidem differentia, quæ ex pupillari ætate &
pubertate oritur. Imò esse hanc substitutionem pupillarem, probat Bart. in l. 2. nume. 27.
ff. de vulg. & pupill. Polit. in tractat. pupillaris
substit. num. 8. quamuis Bald. in d. l. precibus.
existimet eam compendiosam esse, & eius opinionem dicat communem Ias. in dict. l 2. ad finem. Nam & à Bal. dissentiunt. idem Ias. in d. l.
Centurio. num. 23. Dec. in d. l. precibus. nu. 15.
& Franc. in d. c. si pater. in tract. compendiosę
col. 1. & esse hanc communem opinionem contra Bald. asserit Zas. tit. compendiosa. versi. requiruntur. & Ripa numero 4. in d. l. secunda.
Quartò, constat ex his, quæ modò notauimus non esse compendiosam substitutionem
illam, quæ verbis generalibus concepta, includat vulgarem expressam, ac pupillarem expressam
itidẽitidem, quia aditio vel repudiatio ipsas
substitutiones distinguit, non diuersa tempora. Eadem etiam ratione pupillaris expressa
singularibus verbis, non ex eo compendiosa
erit, quòd
vulgarẽvulgarem tacitam contineat, cùm id
ex mente testantis à lege deducatur, non ex
verborum compendio, sicuti docet Francis. à
Ripa in d. l. Centurio. nu. 60. & idem omninò
dicendum est in vulgari verbis singularibus
|
expressa, quæ etsi complectatur pupillarem tacitam ex mente testantis, non tamen ob id erit
compendiosa.
Quintò, inde fit, vt minimè sit
cẽsendacensenda compendiosa substitutio illa, quam hisce verbis testator expresserit,
quandocunq;quandocunque filius meus decesserit, eum rogo, vt restituat hæreditatem
Titio: non enim continet plura tempora actu
vel habitu distinguentia substitutiones, cùm
semper fuerit fideicommissaria. l. cohæredi. §.
cùm filiæ. ff. de vulgar. in hac ipsa specie Socin.
& Galiau. in d. l. Centurio. col. 38. & ibi Ripa.
num. 61. Politus titul. de compendiosa. nume.
4. Curt. iunior in d. l. precibus. numer. 46. Et
quamuis Bart. in d. l. 2. Centurio. nume. 20. di
*cat hanc substitutionem esse compendiosam,
& eius opinionem asserat communem esse Ias.
ibi. numer. 38. est tamen intelligendum in eo,
quid Bart. dixerit eam esse omni tempore fideicommissariam, non in eo, quùd eam esse
compendiosam putauerit, vt optimè explicat
Curtius in dicta l. precibus. nume. 48. contra
Dec. ibi, qui voluit ante aditionem hæreditatis eam posse esse vulgarem.
Sextò, apparet directam substitutionem à
milite, maiori, & puberi constitutam his verbis, quandocunque decesserit, non esse compendiosam, cùm semper directa sit, nec censeatur apta pluribus substitutionibus, sub temporum compendio diuersis. Vnde erit species
substitutionis distincta ab alijs, & directa militaris nuncupabitur. Aret. Ias. num. 26. & Ripa, num. 64. in d. l. Centurio. Miles etenim potest directè post aditam hæreditatem maiori
substituere. l. in testamento. C. de test. milit.
Septimò, subinde aperitur, quonam pacto
compendiosa à reciproca distet. Nam reciproca plures substitutiones complectitur, respectu plurium personarum: at compendiosa respectu vnius. Deinde reciproca plures substitutiones similes continere potest. Compendiosa verò necessariò inducit dissimiles. notat
præter alios Ripa in d. l. Centurio. numer. 61.
Item reciproca non continet fideicommissariam, nisi fiat in codicillis, sicuti tradidimus superiùs, titul. de reciproca. At in compendiosa
frequentissimè fideicommissaria comprehenditur. Curt. in d. l. precibus. nu. 47. hanc differentiam constituens.
Octauò, libet ex his sensum Bart. perpendere, qui in d. l. Centurio. col. 3. scripsit, compendiosam fieri posse sub alia conditione, quàm
mortis, quẽquem ibi reprobat Aret. col. 5. Est enim
Bart. intelligendus ita, vt nōnon exclusa, imò subintellecta conditione mortis, possit & alia addi substitutioni, in hunc modum: Filio meo
substituo Titium, quandocunq;quandocunque Sempronius
fuerit factus consul. In hoc enim exemplum, si
hic filius impubes sit, conueniunt Ias. in dict. l.
Centurio. num. 22. & ibi Galiau. col. 39. Dec.
in d. l. precibus. num. 16. Soc. in d. l. Centurio. num. 18. & Curt. in d. l. precibus. num. 45. qui
tamen variè exemplum istud & Barto. sensum
intelligunt. Siquidem Socin. Dec. & Curtius,
ita interpretantur hanc opinionem, vt si tempore quo Sempronius factus fuerit consul, nolit filius esse hęres, fit vulgaris substitutio. Item
pupillaris, si ante pubertatem filius decesserit,
& Sempronius fuerit factus consul. Fideicommissaria verò, si post aditam hæreditatem Sempronius sit factus consul, & esse hanc declarationem communem, testatur Curt. iunior. d.
num. 45. At Ias. & Galiau. expressius existimātexistimant,
mortuo filio ante pubertatem, ex pupillari, repudiante verò quandocunq;quandocunque, ex vulgari, mortuo autem post pubertatem, ex fideicommissaria, vocari substitutum sub illa conditione, si
Sempronius fuerit factus consul. Nec satis est,
vt substitutus admittatur, Sempronium consulem esse factum, sed oportet ad præmissa aduertere, quando fuit institutus filius testatoris, vt notat ipse Galiaul.
Nonò, colligere ex supradictis licet, compendiosam propriè filio pupillo conuenire.
gloss. communiter recepta in dict. l. precibus.
cui similis in d. cap. si pater. verbo, absque deductione.
Decimò, opinor ex his compendiosam propriè fieri filio impuberi, & in potestate hæredi instituto, quod communi consensu receptum est.
Vndecimò, illam esse verè compendiosam
substitutionem, arbitramur, quæ ita concepta
sit: Quandocunq;Quandocunque filius meus sine liberis decesserit, substituo Titium, vel absq;absque dictione,
quandocunque. Si filius meus sine liberis decesserit, substituo Titium. glo. in d. c. si pater.
verb. absque deductione. quam Doct. ibi approbant communiter. & in d. l. precibus. vbi
hoc fatetur Curt. num. 66. Alex. in d. l. Centurio. num. 27. Ias. num. 33. & Ripa ibi. nume. 89.
quo in loco Bart. per illum text. idem adnotauit. num. 17. optimus ad id text. in Regia l. 12.
tit. 5. part. 6. contra glos. in d. l. precibus. dicentem esse omni tempore fideicommissariam,
cuius opinio vanissima est, teste Polito in tractat. compendiosæ. num. 24. Bar. verò opinionem magis receptam esse tradit Alciat. lib. 10.
Parerg. c. 2.
Duodecimò, ex his colligitur, esse compendiosam substitutionem illam hisce verbis conceptam, Si filius meus in ætate pupillari decesserit sine liberis, substituo Sempronium: nam
etiam si factus pubes filius decesserit sine liberis, erit locus fideicommissariæ substitutioni,
sicuti censet Paul. Castrens. consil. 43. vol. 2.
cui subscribunt Dec. in l. generaliter. num. 1.
C. de instit. & substit. Anton. Rub. consil. 129.
Arnoldus Ferronus in consuet. Burdigalensibus. lib. 2. col. 3. & Curt. iunior in d. l. precibus. num. 67. & licet contrariam sententiam
probauerint Corne. consil. 61. vol. 2. Cuman.
|
consil. 125. prima tamen opinio verior videtur
ex verbis testatoris, quæ si intelligantur, vt intelligenda sunt, iuxta solitam &
communẽcommunem naturam generandi, ad adultam ætatem trahi debent, neque enim adiectio illa, sine liberis, ita
conuenit pupillari ætati, vt adultæ: & ideò ea
fuit testantis
intẽtiointentio, vt substitutus admitteretur, siue filius in ætate pupillari, siue in adulta
decessisset. Esset tamen minus dubia isthæc opinio, si substitutio his verbis fieret, Si filius
meus impubes decesserit sine liberis, substituo Sempronium: tunc enim dubio procul esset hæc substitutio intra pupillarem ętatem pupillaris, postea verò fideicommissaria, quod
notant Guliel. Bened. hîc tit. de compendiosa.
nu. 51. & Ferra. in practica tit. de forma libelli
substitutionis compendiosæ. nu. 18. Nec quidquam refert, dictum sit à testatore, Si in ætate
pupillari, & sine liberis decesserit, vel si in ætate pupillari sine liberis decesserit, ex rationibus, quas Paul. Castr. adducit, in cuius sententiam aduersus Corneum inclinat Galiaul. in
d. l. Centurio. col. 57. dubius tamen propter
communem sensum prædictorum verborum.
Fit verò compendiosa substitutio verbis generalibus, his
quidẽquidem, si decesserit filius
† meus,
substituo Sempronium: hæc etenim indefinita æquipollet vniuersali l. si pluribus. ff. de leg.
2.
atq;atque idem significat, ac si diceret testator, si filius meus sine liberis decesserit. l. cùm acutissimi. C. de fideicommis. Et esse hanc compendiosam probat glo. magna, in l. in testamento.
C. de mil. testa. in 1. quam ad hoc allegat, & sequitur Curt. iun. in d. l. precibus. nu. 47. & Socin. cons. 113. vol. 1. col. 4.
Verbis autem specialibus fit in hunc modum, Quandocunq;Quandocunque filius meus decesserit, substituo Caium. Aut sine dictione, quandocunque, Si sine liberis filius meus decesserit. glo. in
d. c. si pater. cuius paulò antè mentionem fecimus.
Item fit verbis singularibus his formulis, Si
filius meus decesserit intra pupillarem ætatẽætatem,
vel pòst, substituo Titium. Si filius meus decesserit intra vicesimumquintum annum, substituo Sempronium. Bart. in d. l. Centurio. num.
9. quem vbique Doct. hanc rem tractantes sequuntur.
Effectus huius compendiosæ substitutionis
maximus quidem est, & in eo inquirendo iuris vtriusque professores hactenus
insudarũtinsidarunt.
Nos verò quæstionem istam, omissis pluribus
interpretum concertationibus, tractabimus
quantum poterimus breuissimè. Cuius rei cognitioni præmittere oportet, quænam sint verba directa, & quæ obliqua: ac deinde quæ sint
communia. Directa sanè,
† illa censentur, ex
quibus quis propria manu, nulla alterius restitutione requisita testatoris, aut pupilli, hæreditatem capit. gl. in l. eam quam. verb. directis. C. de fideicommiss. Exempli gratia, Titius hæres esto. Instituo Titium, & pleraque alia, quæ
Doctores passim congerunt.
Verba obliqua sunt illa, quorum ratione de
manu alterius quis capit hæreditatem, quæ &
verba p̃cariaprecaria dicũturdicuntur & indirecta, ex eo quòd
requiritur alterius restitutio, sicuti cùm testator iubet, rogat, mandat hæredi, vt restituat
hæreditatem, aut bona, qualia sunt verbum,
reddat, verbum, restituat, & similia. l. cohæredi. §. cùm filiæ. ff. de vulg.
Communia verò sunt verba illa, quæ vtriq;vtrique
aptantur significationi, potest enim quis aliquando ex his verbis propria manu capere hæreditatem. Potest quandoque ex eisdem à manu hæredis, vel alterius capere. glo. communiter recepta in d. l. precibus. & in d. l. Centurio.
vbi Barto. hæc tria adnotauit, quem cæteri sequuntur, quos adducit Tiraq. in l. si vnquam.
verb. reuertatur. num. 5. C. de reuoc. donat. &
latiùs num. 157.
Horum verborum
† communium primas
obtinet, substituo, secundum Accursium in dictis locis. Nam vtcunque quis in alterius locum constituatur, dicitur substitutus, etiam in
legatis. l. Lucius. & l. sequenti. ff. de hæredibus
instituendis. Et in specie verbum hoc, substituo, commune esse probat. l. iam hoc iure. ff.
de vulg. & pupill. substit. l. generaliter. §. cùm
autem. C. de instit. & substit. Bart. in d. l. Centurio. nu. 47. & esse hanc communem opinionem fatentur præter alios Ripa in d. l. Centurio. nume. 187. Soc. consil. 144. col. 2. vol. 1. Zasius in tractat. compendiosæ. vers. super secundo. à qua diuertit non ineleganter Stepha. in
Necyomantia iuris dialogo 11. & 12. & Viglius
in §. qua ratione. Instit. de pupill. substit. numero 15.
Item verbum, succedat, commune est, text.
hic secundum communem intellectum, quem
expressim ad hoc citat Bart. in d. l. Centurio.
col. vlt. cui cæteri frequenti consensu accessere, vt ibi fatentur Ias. col penult. & Ripa num.
192. & Galiau. col. 108. post Aret. ibi, etiam si
verbum, succedat, referatur ad personas honoratas. tex. hic dum dicit, eidem impuberi succederent, atque hoc ipsum communiter Doctor. concedunt aduersus Bald. cui consentiunt Galiau. dict. col. 118. & Francis. in dict. cap.
si pater.
Hoc autem verbum, Hæres meus moriatur
Titio, esse
cōmunecommune ex eo deduci potest, quod
eum sensum habeat, id est, moriatur hæres ad
vtilitatem Titij. Nam & Græci ea phrasi passim vtuntur, vti constat ex Luciano dialogo
Xenophonte, & Callidemidæ. Hæc verò vtilitas poterit directè & obliquè contingere, &
ideò Angel. in dicta l. Centurio. hoc verbum
commune esse existimat: nec temerè secundum Ias. ibi, col. vlt. idem Abb. nu. 5. & nu. 20.
& Card. hîc, in prin. col. pen.
atq;atque etiam Imol.
|
num. 166. Franc. in d. c. si pater. super glos. filiæ. 2. col. Politus in tractat. compendiosæ. nu.
27. & Zasi. col. 2. Tametsi Bar. in d. l. Centurio.
vlt. col. dixerit esse hoc verbum directum, per
textum, iuncta gloss. in verbo, moriatur. in d.
capit. si pater. Cuius opinio communis est, teste Ripa. num. 196. in d. l. Centurio. vbi idem
notauit Galiau. col. 115. Ego verò, vt modò dicebam, contrarium verius esse existimo, nec
arbitror Bart. opinionem ita receptam esse, vti
existimauerit Ripa: Nam in d. c. si pater. non
excluditur mater ex prima substitutione, sed
ex secunda, quæ dubio procul facta fuit verbis
directis. Imò etiam ex prima verbis communibus facta excluderetur, vt statim probabo.
Quin etiam Imol. in d. l. Centurio. nume. 16. &
18. hanc
sentẽtiamsententiam, quam ego sequor, ex Bart.
deducere conatur, dum ipse num. 16. scripsit,
verbum hoc, moriatur, esse directum, non ciuile. & idem col. vlt. repetit esse magis commune iure
gẽtiumgentium. Nam Imol. verba illa, qua Bar.
appellat directa,
nōnon ciuilia, opinatur esse communia ex intentione eiusdem Bart. Qua in re
Bart. ipse considerat, verba directa quædam esse directa ciuilia, ex lege duodecim
tabularũtabularum,
illa sanè, hæres esto. quædam directa, non ciuilia, sed moribus introducta & inuenta, & inter
hæc maximum discrimen esse. Cuius distinctio autorem habet Nicol. Materellum, quem
& Bart. sequuntur Anto. Ancha. Abb. num. 21.
& Guliel. hîc, verbo, eidem impuberi. num. 11.
Aret. consil. 255. col. 7. Angelus in dicta l. Centurio. vbi Ripa num. 71. inquit, hanc opinionem communem esse, quæ tamen omninò reijcienda est, quippe quæ ratione careat, nec vllo iure probetur, & commentitia sit. Vnde
eam improbant Card. hîc q. 35. Franc. in dicto
cap. si pater. super gloss. filiæ. col. 2. Alex. num.
65. Imol. num. 16. & 18. in d. l. Centurio. Politus num. 19. & 22. & Zasi. col. 1. in tractat. compendiosæ. Salic. in d. l. precibus. & Ias. ibi, num.
9. dicens frequentissimo nouiorum consensu Bartol. distinctionem reprobari. ea igitur
omissa effectum compendiosæ substitutionis
tractemus propositis conclusionibus quibusdam, quæ amplissimam hanc quæstionem dissoluant, & intellectum huius c. & d. c. si pater.
& d. l. precibus.
atq;atque l. Centurio. breuissimè aperiant.
Prima conclusio, compendiosa
† facta à milite verbis directis, intra pupillarem ætatem
valet, vt pupillaris: post pubertatem verò valida est, vt directa militaris, ex qua substitutus
capit tantùm bona patris, cum fructibus in hæreditate inuentis. dicta l. Centurio. vbi hoc
Doctor. communiter notant. & præ cæteris
Bart. num. 7. Galiau. col. 11. & Ripa num. 38.
ex quibus erit intelligenda gloss. hîc verb. substitutionis.
Est tamen in maxima controuersia, procedátne isthæc conclusio viuente matre ipsius pupilli? in quo Azo in summa. C. de impub.
glo. in d. l. Centurio. & in d. l. precibus. & in d.
cap. si pater. verb. absq;absque deductione. asserunt,
hanc substitutionem fauore matris post pubertatem esse fideicommissariam, non directam militarem. idq́ue probant ex dicta l. precibus. Verùm cùm directa militaris solùm vendicet sibi locum in hæreditate patris, non in
hæreditate pupilli, minimè est attendendus fauor matris, quod sensit d. l. Centurio. & præmittit l. in testamento. in 1. C. de testa. milit. &
ideò Azonis sententiam Bart. damnauit in d.
l. Centurio. Cui accedunt omnes Doctores
ibi & hîc, atque in dict. l. precibus. & esse hanc
opinionem communem asserunt Alex. num.
52. Ias. num. 16. Ripa 66. Galiau. col. 41. in d. l.
Centurio. idem Ias. num. 9. Dec. nu. 15. Curt.
num. 39. in d. l. precibus. Politus in tract. compendiosæ. numer. 20. Zasius columna quarta,
eandem opinionem sequitur Gulielmus Benedict. hîc, tit. de compendiosa. num. 10. Non
obstat d. l. precibus. vbi probatur, præmissa
substitutione à milite constituta, decedente
filio post pubertatem, peti à substituto bona
velut ex fideicommisso. Nam ex his verbis non
omninò colligitur esse hanc substitutionem
post pubertatem fideicommissariam: sed ex directa militari posse substitutum petere bona
testatoris ab ipsa matre instituti, eadem bona
possidente, quippe quæ essent mixta cum bonis filij: & addit hanc petitionem fieri velut ex
fideicommisso, ex eo quòd directa militaris
sit similis fideicommissariæ substitutioni, quia
sicuti fideicōmissariafideicommissaria admittitur post aditam
hæreditatem in bonis testatoris, ita directa
militaris non autem in bonis hæredis: sic etenim dict. l. intellexere Christophor. Castellioneius, Fulgos. Ias. & Curt. ibi, num. 41. Cuma. Alexand. & Socin. Ias. num. 20. Ripa num.
66. in dict. l. Centurio. & plerique alij omisso
Bart. intellectu.
Cæterùm est hîc tractandum,
† an Regia l.
12. tit. 5. par. 9. sit isthæc opinio communis abrogata. Ea siquidem lege videtur probari, matre existente, compendiosam factam à milite,
etiam verbis directis, post pubertatem est fideicommissaria fauore matris, quod ita ex
d. l. deducitur. dum matri eadem lex defert
tertiam partem hæreditatis, & omnium bonorum, quæ filius à patre titulo hæredis habuit, ea ratione, quòd ista tertia pars illo tempore erat legitima filij in bonis parentum. authent. nouissima. C. de inoffic. testam. Regia
l. 17. tit. 1. part. 6. & fideicommissaria substitutio non comprehendit legitimam portionem
instituti. l. quoniam. C. de inoffic. testam. Illa
autem bona, quæ filius aliunde quàm à patre
habuit, non debentur substituto, sed matri.
Aliter etiam d. l. intelligi potest, vt sit locus fideicommissariæ, & ideò matri competat tertia pars, id est, legitima portio hæreditatis,
|
quam filius à patre obtinuit, & cætera omnia
bona, quæ filius alio titulo, quàm hæreditatis
à patre, vel aliunde fuerit adsequutus:
quādoquidemquandoquidem isthæc bona minimè pertinent ad fideicommissarium, sicuti nec iura sepulchrorum paternorum, nec
† ius patronatus ecclesiasticum ipsius patris. Iura etenim sepulchrorum paternorum, & gentilia non transeunt in
fideicommissarium. Doct. in l. quia perinde. ff.
ad Trebel. glo. in d. l. precibus. verb. possunt peti. Nouiores in d. l. Centurio. opt. text. in l. vel
quæ. ff. de relig. & sumpt. fune. versic. liberis.
Ius verò patronatus ecclesiastici, non transit
ad fideicommissarium, cui hæreditas restituitur, sed remanet apud directum
hæredẽhæredem. Bart.
in d. l. quia perinde. & ibi Alex. Barb. in c. quanto. de iudic. ad finem. Decius d. l. precibus. nu.
22. Carol. Moli. in consuetud. Paris. tit. 1. §. 37.
in glo. 10.
quorũquorum opinio communis est, secundum Alexand. in l. si patroni. ff. ad Trebell. in
princ. & Rochum de iure patronat. verbo, ipse
vel is. quæstio. 9. Igitur hoc ius multo magis
apud hæredem directum manebit, quando
his hæres filius testantis est, & ratione generis
paterni competit ipsi filio instituto. Vnde iustissimè d. Regia l. denegat substituto ea iura,
quæ ratione generis, aut sanguinis paterni filio obuenere, siquidem comperti iuris est, ea
ad
fideicommissariũfideicommissarium minimè pertinere. Subdit ergo Regia l. in hac specie substitutionis
compendiosæ factæ à milite verbis directis,
hæc ipsa verba:
Si filius decesserit post pubertatem,
mater accipiet tertiam partem hæreditatis, & aliorum omnium bonorum, quæ filius à patre iure hæreditario habuit, & quidquid filius aliunde, quàm à patre acquisiuit: item bona filio competentia iure generis paterni. Et cætera bona defuncti parentis, habebit substitutus. In hunc sanè sensum latinitati donauimus præfatæ legis Hispanam orationem,
quam & alio sensu possumus interpretari.
Si
filius decesserit post pubertatem, tunc mater capiat
tertiam partem hæreditatis, & alia omnia bona, quæ
filius à patre habuit, & quidquid filius aliunde, quàm
à patre quocunque titulo quæsierit: item bona iure
sanguinis paterni ipsi filio debita. Et cætera bona defuncti parentis accipiat substitutus. Hactenus verba legis Regiæ, quæ solent difficillimè intelligi. Nec tamen inficior potuisse textum dictæ
legis vitio scriptorum corrumpi, quod mihi
nondum compertum est, quippe cui ad manus non sit Codex aliquis ex vetustioribus,
cuius auxilio possim locum illustrem sanè restituere. Author tamen peregrinæ præfatæ legis verba in hunc modum Latina fecit
: Si post
impubertatem filius decesserit, habebit mater tertiam partem bonorum patris, & omnia eius bona aliunde obuenientia, & iura sepulchrorum patris, sed
alia bona habebit substitutus. Ex quibus sanè verbis planior est legis sensus, & præterea argumentum deducitur ipsam legem deprauatam
vulgò circunferri. Quod apertius constat ex diligentissima legum partit. editione, quæ
post huius operis secundam recognitionem
prodijt in publicum, opera eruditis. viri Greg.
Lop. Regij Consiliarij. Ita enim ex ea castigatione legitur:
E si el moco, o la moca muriere despues de la edad sobredicha, estonces auro la madre la tercera parte de la heredad de todos los bienes que el moco heredo de supadre, y todo lo al que gano de otra parte, onde quier que lo ganasse: otrosi las sepulturas que
le pertenesciessen de linage de supadre, mas todos los
otros bienes del finado deue auer el substituto. Quæ
quidem lectio potissimùm conuenit his, quæ
nos hac in parte circa legis Regiæ intellectum
adnotauimus.
Colligo tamen ex Regia lege matrem Trebellianicam non
† deducere, & id fauore militaris testamenti. glo. in d l. precibus. verb. possunt. quam dicit singular. Alex. in d. l. Centurio. num. 48. gloss. in l. in testamento. C. ad leg.
Falcid. Angel. Soc. & Ripa in l. 1. §. in filij. num.
7. ff. ad Trebel. quam opinionem esse communem asserit Alex. in l. Marcellus. ff. ad Trebel.
col. 2. ex quibus apparet, ex testamento militis, etiam iure nouissimo non deduci Trebellianicam, quod probatur alia ratione: nam ex
testamento militis non detrahitur Falcidia iure Regio. l. 4. tit. 11. part. 6. ergo nec Trebellianica: quo fit, vt iure Regio diligenter inspecto,
extinguatur ingens illa concertatio Doctor.
Sunt etenim qui opinentur, etiam in testamento militis esse locum Trebellianicæ, sicuti
Falcidiæ. auth. de hæred. & Falcid. §. pen. Bart.
Imol. & Doct. in d. §. in filij. quorum sententiam asserunt esse communem Socin. & Ripa in
d. §. in filij. idem asserunt eam secuti Iason in l.
in testamento. in 2. C. de testam milit. Galiau.
in d. l. Centurio. col. 15 Dec. num. 20. & Curt.
iunior nu. 70. in d. l. precibus. Politus de compendiosa. nu. 21. Hæc verò opinio deficit prorsus, & maximè iure Regio, per dict. l. 12. cùm &
eo iure Falcidiæ locus non sit in
testamẽtotestamento militis. d. l. 4. Vnde fit vt duæ receptissimæ vtriusque iuris professorum sententiæ iure Regio
sint abrogatæ.
Porrò si velimus tenere iure Regio minimè
corrigi,
neq;neque mutari illam
conclusionẽconclusionem, quam
professi fuimus, compendiosam factam à milite verbis directis post pubertatem valere iure directo, quo ad patris hæreditatem, etiam
viuente instituti matre, erit amplius quæ rendum de intellectu legis Regiæ. Quæ planè non
obstat huic assertioni, dum ipsa lex tertiam
partem hæreditatis paternæ matri defert. Id
etenim ideò
† procedit, quòd miles nec ex directa militari potest grauare filium in legitima, nec militaris directa ad legitimam extenditur. optimus text. in Auth. vt cùm de appell.
cognos. §. & hæc quidem de parentum. Paul.
Cast. col. pe. Alex. col. ea. Ias. nu. 17. in d. l. precibus. Cuma. Alex. num. 51. Ias. nu. 18. Ripa nu.
43. in dicta l. Centurio. & Guliel. Benedict. hic
|
tit. de compendiosa. nu. 20. quibus d. Regia l.
plurimùm suffragatur. Tametsi
nōnon desint qui
expressim
contẽdantcontendant, militarem directam ad
portionem legitimam filij etiam extendi. glo.
Bar. & Doct. in d. l. precibus. tex. ibi. quo in loco Iacob. à S. Georgio asserit hanc opinionem
communem esse. & idem fatentur Galiau. col.
13. & Ripa num. 43. in d. l. Centurio. Nam hoc
locum habuit iure veteri: non tamen est admittendum iure nouissimo, vt existimant Alexan.
& sequaces. Adhuc verò Regia lex maximè obstat, cùm Alex. & alij, qui eius opinionem recipiunt, in ea sint sententia, vt opinentur directam militarem ad legitimam non extendi,
nōnon
tantùm in pręiudicium matris, sed nec in damnum cuiusuis alterius successoris. At Regia lex
id tantùm statuerit, matre viuente, quasi permittat, directam militarem etiam legitimam
filij comprehendere, dato alio filij successore,
mortua matre. Ego verò his respondeo, Regiam legem esse valdè insignem, atque singularem, ex eo, quòd nec omninò Bar. opinionem
improbet, nec rursus aliorum ex aduerso sententiam probet. Sed medium eligens apertissimè sanxerit, directam
militarẽmilitarem fauore matris
instituti non admitti quo ad legitimam filij,
matre verò deficiente optimo iure ad legitimam filij deduci. Partim ergo dicta Regia lex
tutatur illam opinionem, quæ militarem directam à legitima excludit: partim
illāillam quæ ad legitimam eam admittit, quod eleganter notauit Imol. in d. l. Centurio, col. 3. dicens, priuilegium militis
nōnon esse ita amplè
intelligendũintelligendum, vt
filium, seu eius successorem legitimum
matrẽmatrem
à legitima excludat. Pupillaris etenim potest
expressis verbis concepta matrem legitima filij priuare, cùm ea substitutio fiat iure communi filio, qui testari non potest. Directa verò militaris, quæ effectum sortitur eo tempore, quo
filius testari poterat, & ex priuilegio fit,
nōnon debet hoc
incommodũincommodum, aut potius
iniuriāiniuriam inferre matri instituti,
argumẽtoargumento assumpto à l. eius
militis. §. militia missus. ff. de testam. milit.
Sed si in dicta Regia
† lege conceditur post
pubertatem directa militaris, cur iura gentilia
manent penes matrem, nec transeunt ad substitutum directum militarem hæredem? Nam
quamuis ad fideicommissarium
nōnon pertineātpertineant
iura sepulchrorum, pertinent tamen ad directum
militarẽmilitarem substitutum. gl. communiter recepta in d. l. precib. & in d. l. Centurio. Huic tamen obiectioni respondeo,
quædāquædam esse iura filio competentia iure sanguinis, quæ ad extraneos hæredes non
transeũttranseunt, vt familiaria sepulchra, quæ quidem in hoc ab hæreditarijs sepulchris distinguuntur. l. familiaria. & l. sequent.
ff. de religio. & sumpt. fun. & hæc familiaria sepulchra potius ad matrem, quàm ad extraneum hæredem pertinebunt. Rectius
deniq;denique existimo eandem Regiam legem intelligendam
esse, siquidem eam in hæreditarijs etiam sepulchris intelligo, & subinde licet hæc transeant
ad quoscunque hæredes, etiam extraneos, matre
tamẽtamen viuente ex directa militari,
nōnon transibunt ad
substitutũsubstitutum directum militarem, cùm
ea substitutio valdè similis fideicommissariæ
substitutioni appareat ex dicta l. precibus. Et
interpretor hæreditaria sepulchra ea, quæ pater instituti ab eius auo habuerat, & sic ex genere ea fuerat consecutus. Quòd si essent sepulchra ab ipso patre testante, sibi suisq́ue hæredibus constructa, ad directum
substitutũsubstitutum spectarent. l. siue. ff. de relig. & sump. fune. Intelligo igitur hæreditaria sepulchra, quæ auus, aut
proauus instituti sibi, hæredibusq́ue suis ædificauerat. Familiaria verò
dicũturdicuntur ea, quæ quis
sibi & familiæ parauit. d. l. familiaria. Ex quibus infero intellectum ad ea, quæ notant omnes in dicta l. Centurio. & in d. l. precibus. dicentes ex militari directa ius patronatus
† ecclesiastici, ad substitutum militarem transire,
cùm is sit hæres directus, & ad hæredem directum hoc ius patronatus transeat, etiam si extraneus sit. glo. in cap. considerandum. 16. q. 7.
Abb. in c. 1. de iure patro. Ias. in l. 1. nume. 71. ff.
de lega. 1. text. in cap. significauit. de testib. vbi
Aret. col. 1. dicit hanc opinionem communem
esse. idem asserunt Abb. in dict. capit. 1. Card.
consil. 122. & Rochus in tract. iuris patronat.
verb. ipse vel is. q. 8. quod procedit ita latè, vt
nec ad filium ius pertineat, nisi hæres sit. Abb.
in dict. cap. 1. Vnde si quis instituat filium in re
certa, & extraneum vniuersalem hæredem, ius
patronatus spectat ad vniuersalem hæredem,
non ad filium, secundum eundem Abb. cuius
opinio communis est, teste Gulielm. Bened.
hic, verbo, in eodem testamento relinquens.
in 1. num. 16. Nec filius hæres à patre institutus ius patronatus acquirit, si patris hæreditatem repudiauerit. Cardinal. in Clement. 2. q.
7. de iure patron. quo fit, vt gloss. in dict. cap.
considerandum contrarium probans, minimè sit
admittẽdaadmittenda. & ita eam reprobat Rochus
in dicto loco, quæst. 6. notat Abb. consil. 54.
volum. 1. Is etiam, qui sibi, & suis filijs ius patronatus reseruat, censetur intellexisse de filijs, vt
hæredibus. Dec. consil. 149. col. prima. nam in
re quæ ad extraneos hæredes transmitti potest, reseruatio filijs facta, est intelligenda de
filijs hæredibus. Bart. & Alexand. in l. si tibi. §.
pactus. ff. de pactis. Quæ quidem omnia, etsi
planè locum habeant, si tamen ius patronatus
ecclesiastici descendat ab auo instituti, ad directum militarem minimè pertinet fauore
matris, quod d. l. Regia probat. Potest forsan
dici in dicta lege Regia sub illis bonis, quæ ex
genere patris competebant filio instituto, includi tantùm bona illa, quæ habuit filius à consanguineis patris, & ea ad matrem pertinere
disposuit lex, non ad substitutum ex directa
etiam militari, licet hic intellectus non reddat illam
decisionẽdecisionem admodum dubiam. Qua
|
in re est considerandum, non temerè prædictam legem Regiam matris mentionem fecisse, nempe vt directam militarem potius admitteret, quàm fideicommissariam, quæ non
tantùm matri, sed & cuicunque hæredi ipsius
filij locum in legitima, & cæteris bonis filij omninò fecisset.
Secunda principalis
† conclusio
compẽdiosacompendiosa à milite verbis communibus concepta, ante
pubertatẽpubertatem valet iure directo, postea verò præmortua vel viuente matre obliqua fit, quod
probatur in dicta l. Centurio. vbi post pubertatem iure directo illa substitutio valet, quia
fuit constituta à milite verbis directis. Igitur
si communibus facta fuisset, erit post pubertatem obliqua. sic & l. verbis ciuilibus. ff. de vulg.
dum expressit substitutionem factam verbis
directis, quæ directè valere potuit ante pubertatem, post eam extingui omninò, exclusit
eam, quæ communibus verbis facta fuerit, &
ideò hanc secundam conclusionem profitentur Iacob. Aretin. Cynus, Salic. Paul. Ias. col. 8.
& Curt. iunior. nume. 49. in d. l. precibus. Pau.
Alexand. numer. 56. Ias. num. 28. & Ripa num.
67. in dicta l. Centurio. contrarium, imò compendiosam à milite factam verbis communibus ante pubertatem pupillarem esse, postea
verò directam militarem, matre instituti iam
mortua, ea viuente fideicommissariam, Bart.
asserit in dicta l. Centurio. 2. colum. & numer.
12. per dictam l. precibus. quæ hoc non probat. Sed ratione communis opinio consistit:
nam in dubio substitutio potius est accipienda in sensu directo, quàm in obliquo. capit. si
pater. hoc titul. in 6. qua ratione Bart. opinionem sequuntur, eam dicentes communem esse Socin. in dicta l. Centurio. numer. 21. & ibi
Galiaul. colum. 44. defendit eam Politus in
tractat. compendiosæ. num. 22. quam fatetur
communem Ripa in dicta l. Centurio. numer.
67. à qua libentissimè discederem ipse, ex ea ratione, quod substitutio, quæ iure
cōmunicommuni potest valere directè & obliquè, in dubio est directè intelligenda. d. capit. si pater. Illa verò,
quæ iure communi non potest valere directè,
sed ex speciali priuilegio militis, non erit valida, vt directa, sed vt obliqua. ex l. in testamento. in 1. C. de testam. milit. nec obstat l. 3. ff. de
testam. milit. vbi Iurisconsultus existimat, militem in dubio ex iure militari testari voluisse,
quia ibidem non valebat iure communi illa
dispositio.
Tertia conclusio, compendiosa facta à milite verbis obliquis omni tempore est
† fideicommissaria, siue mater instituti viuat, siue
mortua sit. Bart. in dicta l. Centurio. colum. 3.
& probatur argumento à speciali in l. neque
enim. §. vltim. ff. de testam. milit. quæ quidem
opinio omnium consensu, hactenus recepta
fuit, sicuti testantur Socin. nume. 21. in dicta l.
Centurio. Politus in tracta. compendiosæ. nu. 22. Guliel. Bened. hîc in materia compendiosæ. num. 42. eandem sententiam Ias. post alios
sequitur in d. l. Centurio. num. 28.
Quarta conclusio, compendiosa
† constituta à Pagano verbis directis ante pubertatem
valet vt pupillaris, postea verò nullo modo.
Substitutio enim à Pagano facta verbis directis, quæ ab initio valere potest iure directo,
postea nunquam habet effectum obliquæ substitutionis. l. verbis ciuilibus. ff. de vulg. vbi
hanc opinionem tenet gloss. communiter recepta. idem glo. in d. l. Centurio. & in dicto c.
si pater. verbo, absque deductione. Regia lex
12. titul. 5. part. 6. gloss. in d. l. precibus. glos. hîc
verbo, substitutionis. quam opinionem existimat veram esse Alexand. in dicta l. Centurio.
nume. 64. vbi Ias. num. 29. dicit hanc esse communem, idem asserunt Galiaul. colum. 47. &
Ripa ibi num. 69. Guliel. hîc tractat. de compendiosa. num. 32. Zasi. numero 27. Ias. Dec. &
Curtius in dicta l. precibus. numero 50. disputant de eius veritate præter eos Ioan. Baptista
in dicta l. precibus. fol. 3. & Lanfranc. in dicta
l. Centurio. colum. 6. ac tandem Politus titulo de compendiosa. numero 22. & Galiaul. d.
colum. 47. ab hac communi opinione diuertunt pluribus rationibus. Sed communi opinioni mirè adstipulatur text. in dicto capitul.
si pater. ex quo substitutio compendiosa verbis facta directis, ob causam trahitur ad fideicommissum, ergo regulariter non poterit esse
fideicommissaria. Intelligo ipse ob causam, id
est, ex pluribus causis, & casibus, in quibus Doctor. passim hanc vulgò receptam sententiam
non admittunt, quos Baptista, Ripa & Curtius
congessere.
Porrò lex
† Regia 12. titul. 5. part. 6. probat,
substitutionem conceptam his verbis, quandocunque filius meus decesserit, volo, vt ei sit
hæres Sempronius, aut substituo ei Sempronium, post pubertatem valere vti fideicommissariam, quod mirum est, cùm in hac specie
etiam hi, qui communi sententiæ refragantur, concedant post pubertatem substitutionem hanc omninò extingui, nec iure obliquæ
substitutionis valere, propter illam formulam. Et sit hæres, ne duo verba impropriè assumantur. Ita Lanfranc. in dicta l. Centurio.
colum. 8. versic. secunda conclusio. Imò dicebat Bald. in dicta l. precibus. cui accedit Paul.
Castrens. ibi, compendiosam illis verbis conceptam, sit mihi hæres, esse post pubertatem
fideicommissariam, ea ratione, quòd testator
ad seipsum retulerit effectum substitutionis.
Hæc tamen Baldi opinio minimè recipitur, sicuti post alios animaduertit Curti. in dicta l.
precibus. numero 57. Nam dictio mihi, non
mutat naturam substitutionis. l. si ita
scriptũscriptum.
§. qui filio. ff. de bonorum possess. secund. tab.
notatur in l. 1. ff. de vulga. Quamobrem sensum legis Regiæ illum esse verè arbitror, vt
|
compendiosa siue verbis communibus, siue directis constituta, post pubertatem fideicommissaria sit, si in ea isthæc verba exprimantur,
Quandocunque filius meus sine liberis decesserit. Ex his etenim verbis lex præsumit, testatorem voluisse omninò etiam post pubertatem obliquè substituere, quod iure communi, & Cæsareo verum esse probat Bapt. à sancto Seuerino in dicta l. precibus. fol. 4. colum.
3. vers. quarta conclusio.
Quinta principalis
† cōclusioconclusio, compendiosa facta à Pagano verbis communibus, ante pubertatem erit directa, postea verò fideicommissaria. Cuius assertionis illa est optima ratio, quòd verba communia conueniunt directæ, & obliquæ substitutioni, & tempora, vnde nimirum si mutatis temporibus, mutetur
ipsa substitutio. Sed in specie, hanc substitutionem esse post pubertatem obliquam, probat text. hic, qui loquitur in compendiosa verbis communibus à Pagano concepta, licet
glossa existimet, eam fuisse fideicommissariam
substitutionem. Esse verò ante pubertatem directam, probat rectè intellecta decisio. capit.
si pater. hoc titul. in 6. quo in loco mentio fit
compendiosæ substitutionis, quæ primò fuit
facta verbis communibus, nempe per verbum, moriatur, & tamen inquit Canon ante
pubertatem esse directè intelligendam illam
substitutionem. Nam de pubertate ibi nullum verbum, sicuti nec in hoc capit. fit mentio
pupillaris ætatis. ita sanè inducendus est text.
in dicto capit. si pater. quem ad hoc ipsum citauit Bartol. in dicta l. Centurio. numero 26.
nec refert sit mater viua, an mortua. Ioan. Andre. in dicto capit. si pater. gloss. in §. qua ratione. Instit. de pupill. substit. Imol. Paul. Alexand. & Aret. in dicta l. Centurio. Sali. Fulg.
Paul. & Iaso. in dicta l. precibus. quorum opinio communis est, secundum Ias. numero 15.
& Iaco. nu. 15. in d. l. precibus. eundem Ias. numero 45. & Ripa nume. 118. in dicta l. Centurio. Alexand. consil. 12. vol. 3. colum. 5. Corne.
consil. 28. vol. 4. & consil. 114. volum. 3. & Soc.
iuniorem consil. 94. num. 28. 1. volum. Guliel.
Benedict. hîc, tit. de compend. numer. 27. Zas.
num. 33. Alciat. libro 10. parerg. capit. 9. qui
eandem sententiam veriorem esse existimat
post Cardin. q. 36. & Imol. hîc, numero 152.
col. 4. qui dixit esse singul. gloss. in dict. §. qua
ratione. quam Vigli. ibi receptam esse communiter asserit, quæ in dicta Regia l. 12. titulo
5. part. 6. probatur, illius vltima parte diligenter perpensa. Atque in dicto cap. si pater. prima substitutio facta fuit verbis communibus,
secunda verbis directis, & tamen vtraque ante pubertatem censetur directa, etiam matre
viuente, quæ per eandem substitutionem excluditur.
Contrarium tamen probare nititur glo. in
dicto capit. si pater. & in dicta l. Centurio. & in dicta l. precibus. vbique dicens præfatam
substitutionem omni tempore fideicommissariam esse, quam sententiam, si mater viuat,
probat Bart. in d. l. Centurio. nu. 27. cuius opinionem ante eum scripserat Oldra. cons. 99. &
eam sequuntur dicentes communem esse Bal.
in l. iam hoc iure. ff. de vulg. & in d. l. precibus.
num. 38. Anani. cons. 79. Aret. consil. 155. col.
vlt. Galiau. in d. l. Centurio. col. 73. Matthæ. ab
afflictis decisione 367. quibusdam rationibus,
quas omittimus, ne Lectorem nimis fatigemus. Dec. sanè num. 19. & Curt. in dict. l. precibus. num. 62. fatentur opinionem Bart. probabilem esse, quæ verò ex his opinionibus receptior sit, minimè audent attestari. Nam &
Corne. consil. 93. vol. 3. col. 2. dicebat primam
opinionem receptam fuisse à Canonistis, vltimam verò à iuris Ciuilis professoribus, qua in
re dubitat Baptist. de sancto Seuerino, in d. l.
precibus. fol. 6. Sic & Bal. consil. 175. volum. 5.
maximè dubius cui opinioni accedat, adserit
communem esse hanc vltimam. Verùm nos
priori sententiæ accedimus, eo quòd magis
communis sit, & Regia lege apertiùs quàm
contraria probetur.
Ex his ergo constat quid in præsenti controuersia agendum sit, omissis aliorum perplexis
traditionibus.
Sexta conclusio, compendiosa
† à Pagano
verbis obliquis concepta, erit omni tempore
fideicommissaria. l. cohæredi. §. cùm filiæ. ff. de
vulgar. Bart. in d. l. Centurio. numer. 20. quem
frequentissimo consensu cæteri sequuntur, secundum Ias. nu. 38. in dicta l. Centurio. quamuis Decius in dict. l. precibus. dixerit, hanc substitutionem esse vulgarem. quem reprobant
Curt. ibi, num. 48. Galiau. col. 91. & Ripa in d.
l. Centurio. num. 101. His
† igitur ad hoc breuissimum examen deductis expeditum erit
qualiter substitutio, cuius hic tex. meminit, sit
intelligenda, siquidem hæc fuit compendiosa
à Pagano constituta verbis communibus, &
ideò post pubertatem vim obliquæ substitutionis assumit, cùm antea posset valere iure directæ substitutionis. Eodem pacto adnotandum est, secundam substitutionem, cuius meminit Romanus Pontifex in d. c. si pater. esse
compendiosam à Pagano verbis directis
factāfactam,
nec iure ordinario post pubertatem valere,
imò omninò extingui, nisi ex causa, præsumpta intentione testantis, nempe pauperibus
substitutis, sicuti loquitur ille tex. qua ratione
defendi potest id, quod Panor. hîc, nu. 20. opinatur, dicens, substitutionem
illāillam post pubertatem posse vti fideicommissariam valere: id
enim procedet ex mente testatoris, non aliâs.
Imò in prædicta decisione c. si pater. probatur
compendiosam substitutionem factam verbis
cōmunibuscommunibus instituto in re certa admitti iure
directę, & pupillaris
substitutiōissubstitutionis ante
pubertatẽpubertatem, si simpliciter facta fuerit, quod est singulare
|
secundum Franc. in d. c. si pater. col. 48. idem
adserunt Imol. in hoc c. fol. 24. col. 1. Alex. in l.
Lucius. col. vlt. ff. de vulga. idem Alex. num. 59.
Ias. num. 36. Ripa num. 154. & Galiau. in dict. l.
Centurio. col. 59. secus esse dicentes, si in substitutione esset repetita eadem certa res, quo
quidem casu facta substitutio verbo communi non erit pupillaris, nec directa, sed obliqua.
Bald. consil. 296. vol. 4. Bart. in dicta l. Centurio. nu. 33. vbi num. 18. scripsit, compen diosam
verbis directis expressim in certa re factam intra pupillarem
ætatẽætatem directam
pupillarẽpupillarem esse,
& idem præfati Doct. fatentur passim recipientes Bart. per tex. in l. cohæredi. §. vltim. ff. de
vulg. exemptis Galiau. &
quibusdāquibusdam alijs, quorum sententiam in disputatione probat Soc.
iunior. cons. 121. nu. 18. vol. 1. vbi Bart. opinionem communem esse asserit: & ideò ab ea in
eo responso non discedit.
Ex §. Decimo.
SVMMARIVM.
-
1 Legatum quibus formulis olim fieri solebat, & inibi de verbo lego.
-
2 Legatario competunt actio personalis, & hypothecaria.
-
3 Intellectus ad l. 1. ff. de leg. 1.
-
4 Fideicommissario vniuersali quod remedium detur aduersus hæredem.
-
5 An facta fideicommissi verbali restitutione, dominium directum transeat in fideicommissarium.
-
6 Hæres agit petitione hæreditatis: Fideicommissarius autem fideicommissoria hæreditatis petitione.
-
7 Specialis hypotheca pro legato à testatore constituta, non tollit ipsius legis tacitam hypothecam.
-
8 Jntellectus ad l. fundus quem. ff. de annuis leg.
-
9 Venditio facta in fraudem portionis legitimæ an
reuocari possit?
-
10 Jntellectus c. cùm contingat. de iureiur.
GLossa in verb. vsucapio: notat, legatario
† competere actionem
personalem ad persecutionem
legati: qua in re, vt rem ipsam à
radice deducamus, scire oportet antiquitus quasdam legandi formulas inductas fuisse, & ex qualibet earum certas actiones constitutas esse, constat: nam legato
relicto per vendicationem, in
hũchunc scilicet modum, do illi solidos centum, actio in rem legatario dabatur. Per damnationem verò relicto,
damno te hæres dare illi centum, aduersus hæredem personalis actio proponi poterat. Per præceptionem illis verbis, Præcipuam Titius
ex parte hæres rem illam percipito, iudicio familiæ herciscundæ agebatur. Ex
sinẽdisinendi autem
formula actio itidem ex testamento oriebatur, his sanè verbis propositis, Damno te hæres, vt illi permittas rem illam accipere. quæ omnia explicuit Theoph. in princ. Instit. de leg.
& præmittit ibi Iustinianus. & in l. 1. C. comm.
de leg. Vnde licet verbum, lego, in duodecim
tabularum legibus, pro qualibet voluntate vltima deficientium accipiatur. l. verbis. ff. de
verborum significat. à verbo Græco
λέγειν, id
est, desinere, quòd hæreditas ab vno in alterum desinat, authore Alciat. lib. 10. parerg. c.
1. ab hac
tamẽtamen vltima, & apud veteres frequentissima legandi formula, peculiare est verbum
istud particularibus legatis. Sed noua constitutio Iustiniani exæquauit legata fideicommissis,
atq;atque † sublata harum formularum differentia, pro quibuscunque legatis easdem
actiones concessit, ita sanè vt legata aliqua re
mobili vel immobili ipsius testatoris, aduersus hæredem competat personalis actio. Item
realis, eo quòd dominium rei legatæ transierit in legatarium. l. à Titio. ff. de furt. & præterea hypothecaria
cōtracontra quamlibet aliam rem
ipsius testantis. l. 1. C. comm. de legat. vbi post
alios Iason, Doct. & præ cæteris Ripa in l. 1. ff.
de lega. 1. nu. 38. l. 26. tit. 13. partita. 5. Vbi verò
rei legatæ dominium ad legatarium ipso iure, mortuo testatore minimè transiret, solùm
personalis & hypothecaria legatario conceditur, secundum communem, quam latiùs
prosequuntur Doctor. maximè Alexand. Iason, & Iacob. de Nigris, in d. l. 1. Barb. hîc, nu.
53. & Guliel. Benedict. de legat. num. 146. mirum tamen est, cur legata fideicommissis dicantur exæquata
cōstitutioneconstitutione Iustiniani, cùm
ante Iustinianum idem statutum esset iure Ciuili. l. 1 ff. de legat. 1. nisi dixeris, ante Iustinianum id receptum esse à Iurisconsultis, non tamen Cæsarea constitutione diffinitum, quod
Accursio, & Doctor. in dicta l. 1. omninò
† placet, aut forsan d. l. 1. habuit authorem Iustinia
num ipsum, sicuti ex codice Pandectarum vetustissimo deprehendit Francis. Duarenus, in
l. iurisgentium. §. & ideò. ff. de pact. quamobrem illius primi capitis. ff. de legat. 1. nullum
authorem ex Iurisconsultis nuncupauit Haloander. Sed & hoc ipsum reprobat Antoni.
Augusti. libro 3. emendat. ad finem. dicens ex
Pandectis Florentinis illius authorem esse Vlpianum lib. 67. ad edictum.
Quid in fideicommisso vniuersali? Et sanè
officium iudicis fideicommissario
† competit,
vt hæres cogatur adire hæreditatem. gloss. recepta communiter in l. non est cogendus. ff.
ad Trebell. adita autem hæreditate, vt hæres
restituat, competit actio personalis ex testamento, & hypothecaria etiam conceditur.
Bal. in d. l. 1. C. com. de leg. rei vendicatio verò
|
non datur, cùm ipse fideicommissarius
nōnon sit,
donec fiat restitutio. l. facta. & l. restituta. ff. ad
Trebel. Quòd si fiat realis restitutio, deinde agere poterit rei vendicatione fideicommissarius, aut Publiciana. glo. in d. l. facta. & ibi Doctor. communiter. Actio verò ista realis, erit
vtilis ex vtili dominio, non directa ex directo.
Alexand. & Ias. per text. ibi in l. 1. ff. ad Trebell.
1. lectione. num. 10. & 2. num. 20. contra Paul.
Castr. ibi ea ratione, quod
directũdirectum dominium
penes hæredem manserit, adhuc facta
cuiusq;cuiusque
rei restitutione reali. Nec tamen Pauli sententia ratione destituitur, cùm dominium directum traditione transferatur. l. traditionibus.
C. de pactis. Quinimò verbali tantùm restitutione facta, competere
fideicōmissariofideicommissario actionem realem, sensit glo. in d. l. facta. qua actione
poterit is agere contra quoslibet possessores,
& detentores rerum, quæ sub fideicommisso
comprehendebantur. idem Paul. Cast. in d. l. 1.
in princ. ff. ad Trebel. & Carol. Mol. in consue.
Paris. tit. 1. §. 22. quæst. 37.
Verùm, isthæc
† omnia oportet diligentiùs
distinguere, siquidem facta reali restitutione
fideicommissario, actio realis vera, & directa
competit, ac dominium directum in eum
translatum esse constat ex dicta l. traditionibus. nec hoc negant Alexand. Ias. seu quisquam alius ex his, qui à Paul. Castrens. discessere. & concedit expressim Cor. in l. 1. C. vnde
legit. Verbali verò tantùm facta restitutione
dominium transferri in fideicommissarium,
& actionem in rem probat glo. in dicta l. facta.
Vtile tamen hoc dominium, & vtilem hanc actionem intelligunt Alexand. & Ias. in d. l. 1. in
principio. quin & ipse Paul. in ea lectura, quæ
communior est nobis, idem asserit, & esse
hāchanc
opinionem communem fatentur Soc. & Ripa
in d. l. 1. in princ. Quæ quidem opinio ab eius
assertoribus comprobatur authoritate gloss.
in l. 1. ff. de bonor. possess. titulo generali, quæ
de dominio vtili intellexit Iurisconsultum ibi
dicentem, ad bonorum possessorem dominium pertinere, ipsa bonorum possessione admissa. Secundò, ea ratione, quòd penes duos
dominium directum esse non possit eodem
tempore. l. si vt certo. §. si duobus. ff. commodat. sed hæres etiam facta restitutione, est directus hæres. l. etsi sine. §. sed quòd Papinianus. ff. de mino. l. his verbis. l. ei qui soluendo.
ff. de hæred. institu. Igitur fideicommissarius
nondum habet dominium directum. Deinde
& tertiò, quia directæ actiones non transeunt
in fideicommissarium, etiam verbali restitutione facta, quod nemo negabit, ergo nec dominium directum. Quartò idem probatur à
Iurisconsulto in dicta l. 1. ff. ad Trebel. in princ.
referente verba Senatusconsulti, ex quo constat in fideicommissarium vsumfructum transire, quæ verba in eo sensu Ias. accepit, vt vtile
dominium fideicommissario competat, sicuti vsufructuario. His tandem responderi potest,
nec difficillimè: Nam opinio gloss. primo loco
adducta non habet præcisam autoritatem, potissimum quòd aduersus ipsa Iurisconsulti verba loquatur: imò in
bonorũbonorum possessorem transferri dominium directum, decreuit communis opinio in d. l. 1. C. vnde legi. quam ibi Alex.
Dec. & alij defendunt. Secunda ratio deficit
manifestè. Aliud enim est, hæredem scriptum
esse directum hæredem: nam id refertur ad
ius illud vniuersale, quod hæreditas repræsentat, non tamen ex hoc sequitur, ergo dominus
est directus. l. si minor. ff. de acquir. hæred. Potest etiam contingere, quem esse dominum
directum, vt vniuersalem,
aliũalium verò directum
itidem dominum alicuius rei particularis. l. 1.
§. vltim. ff. de rei vend. Non obstat tertia ratio,
quia actiones difficilius
transmittũturtransmittuntur, quàm
dominium. l. quis ergo casus. iuncta gloss. ff. de
pecul. l vlt. §. sin autem sub conditione. C. commu. de legat. ergo non sequitur, actiones directæ minimè transeunt in
fideicommissariũfideicommissarium,
igitur nec dominium directum. Sed & quarta
ratio penitus cessat, quia text. in dicta l. 1. non
confert fideicommissarium cum vsufructuario: imò dictat in fideicommissarium transferri ius, & vsumfructum, in eo quidem sensu,
vt sicuti dominium transfertur, ita & cum eo
translatus sit vsusfructus. Et quòd communis sententiæ rationes cessent, constat ex alio,
quòd facta per hæredem restitutione reali alicuius rei efficitur fideicommissarius illius rei
verus, & directus dominus, quod negari non
potest, & tamen adhuc actiones directæ, & nomen directi hæredis manent penes hæredem
ipsum, proprijs denique rationibus destituta
hæc opinio communis contrariam probari
postulat, cui equidem suffragatur text. in §. sed
quia. Instit. de fideicom. hæred. vbi nihil remanet penes hæredem restituta hæreditate, ergo
nec directum dominium. Præterea non minus iuris habet fideicommissarius vniuersalis
facta verbali restitutione, quàm particularis
legatarius,
absq;absque vlla restitutione. l. 1. C. comm.
de leg. Sed legatarius efficitur dominus directus. l. à Titio. ff. de furtis. Igitur fideicommissarius vniuersalis erit directus dominus, atque
ita à communi sententia dissentiunt Paul. Castrens. in lect. Bononiensi. Socin. col. 3. & Ripa
num. 17. in d. l. 1. in prin. ff. ad Trebel. & Carol.
in d. q. 37.
Cæterùm sicuti hæres
† dominium ex solo
hæredis titulo habens ipsarum rerum hæreditariarum, etiam ante acquisitam realem possessionem. l. cùm hæredes. ff. de acquir. posses.
non agit hæredis iure rei vendicatione, sed petitione hæreditatis. Barto. in l. hæreditatis. C.
de petit. hæred. nisi agat hæres ex titulo dominij, quem defunctus habuit, & in eundem hæredem transtulit, tunc etenim potest agere,
etiam contra titulo
possidentẽpossidentem, notatur in l. 2.
|
C. de petit. hæred. Iason in §. actionum. Instit.
de actio. nume. 218. Sic & fideicommissarius
vniuersalis, tametsi dominus sit post verbalem restitutionem non agit rei vendicatione,
sed fideicommissaria hæreditatis petitione. l.
vltim. ff. de fideicom. hæred. pet. vbi Bartol. &
optimè Ias. in l. 1. columna 3. C. commun. de
legat.
Eadem glo. dum subdit, actionem personalem tolli præscriptione triginta annorum, est
intelligenda, attento iure Cæsarum: Secùs verò Regio iure, quo personalis actio tollitur viginti annis, hypothecaria triginta, & idem in
alia qualibet actione reali, vel mista. Regia &
Taurina lex 63.
Præter hæc ad perfectum huius glo. intellectum oportet tractare, an testatore constituente
† fundum aliquem in pignus pro soluendo certo legato, per hoc sit recessum à generali hypotheca omnium bonorum testatoris. ex
l. 1. C. comm. de leg. Et quibusdam placet hac
speciali pignoris constitutione, non cessare hypothecam legis. Bal. in l. 1. C. com. de leg. 3. col.
vers. quæro quid si testator. opt. text. in l. fundus quem. ff. de an. legat. quem ad hoc dixere
sing. Rom. sing. 592. & Gul. Bene. hîc tit. de leg.
& fideicom. nu. 152. quorum sententiam probat Ant. à Fano. in tract. de pig. 2. par. 4. membro. num. 157. Nam etsi locator domus specialem sibi hypothecam acquisierit ex
cōtractucontractu,
non
cẽseturcensetur renũciarerenunciare legali hypothecę, quæ à
iure
cōstituiturconstituitur in rebus inuectis, & illatis. Faber, Ang. & Ias. in §. item Seruiana. Instit. de actio. nu. 67. Bal. in l. certi iuris. C. locati. pen. q.
quibus communis aliorum
cōsensusconsensus accessit,
autore Anto. in d. tract. de pig. 4. membro. nu.
91. qui tamen falsò ad hanc sententiam allegat
Dynum in d. §. item Seruiana. Cynum, & Sali.
in d. l. certi. qui potius contrariam in hoc sententiam asserunt. Sed videamus an tex. in d. l.
fundus quem. Bald. Rom. & aliorum opinionem rectè probet. Eius
† hæc sunt verba:
Fundus, quem paterfamiliàs libertis legatorum nomine,
quæ in annos singulos reliquit, pignori esse voluit, ex
causa fideicommissi rei seruandæ gratia petetur. Paulus notat hoc admittendum, & in alijs rebus hæreditarijs, vt & in eas legatarius mittatur. Hactenus Iurisconsultus, qui loquitur in vlt. par. tex. de missione causa rei seruandæ, quæ legatarijs datur
ex tit. vt in possessionem legatorum, vt ibi adnotauit gl. non de iure pignoris, aut hypothecæ à testatore constitutæ. Præterea legalis hypotheca pro legatis à Iustiniano fuit inducta.
l. 1. C. communi. de leg. nec de iure
pandectarũpandectarum
erat constituta. Igitur non potest d. l. fundus.
hanc opinionem rectè probare, cui obiectioni tacitè respondet Rom. ex pandectarum iure fuisse etiam inductam tacitam
hypothecāhypothecam
pro legatis. l. creditorib. vbi Bart. ff. de separat.
sed illa decisio loquitur de hypotheca iure prętorio competenti ex titulo, vt in posse. leg. tex. & ibi gl. in l. si postquam. C. vt in poss. leg. gl. in
l. is cui. §. postquam. ff. vt in poss. leg. Paul. Cast.
in d. l. 1. C. com. de leg. tametsi Cyn. ibi. 4. oppos. scripserit idem quod Bart. in d. l. creditoribus. Potest sanè nihilominus ex Iurisconsulto in d. l. fundus. colligi opinio Bald. & Roma.
quandoquidem constat, per specialem hypothecam testantis, non tolli illam missionem,
quæ iure fieri potest in possessionem aliorum
bonorum. Est tamen
dubiũdubium, an legans vel promittens centum aureos, aliamúe quantitatem
super fundo Semproniano, videatur pignus illius fundi constituere pro solutione legati?
qua in re Bart. in d. l. fundus. respondit, pignus
censeri constitutum. Ias. in l. 2. num. 45. C. de
iure emphyt. Curt. iunior in l. vltim. §. vlt. ff. de
contra. emptio. Ioan. Faber in d. §. item Seruiana. col. vlt. de action. idem Bartol. in l. codicillis. §. instituto. ff. de legat. 2. quamuis hæc promissio temporalis sit,
nōnon perpetua,
cōtracontra Guidonem Papę, decisio. 432. qui in perpetua pensione, non in temporali, præmissam opinionem admittit, sed tamen in vtraque idem procedit, quod probatur ex verbis ipsius contrahentis, aut legantis, quæ hypothecam apertissimè demonstrant. Secùs tamen erit, si promittens, aut legans diuersa oratione vtatur in
hũchunc
modum, Lego aut promitto centum ex fundo Semproniano: non enim videtur pignus
ex hoc constitutum, licet ad solutionem illius
quantitatis fuerit designatus ille fundus. glos.
& Bartol. in l. Caius. ff. de annu. lega. per illum
text. idem Bart. in l. Lucius. ff. de alimen. lega.
vbi est speciale in alimentorum legato, vt eius
fauore pignus censeatur constitutum. idem
Ias. in d. l. 2. num. 45. Faber in d. §. item Seruiana. col. vltim. à quibus in hoc dissentit Curtius
in dicto §. vltimo. maximè dubius in eo discrimine, quod fit, an dictum fuerit super tali fundo, an tali fundo. Item in eo, quod diximus
speciali quodam alimentorum fauore ex his
verbis, Promitto decem annua pro alimentis
ex fundo Semproniano soluenda, hypothecam induci. Sed sanè in primo dubio propria
sermonis interpretatio videtur differentiam
probare, & constituere, præsertim considerata Iurisconsulti decisione in dicta l. fin. §. vltim.
vbi manifestum est, hypothecam non constitui, si quis promittat alteri centum annua ex
tali fundo. In altero autem dubio ex glo. Bart.
& alijs apparet specialiter id priuilegium alimentis concessum esse. idem Roma. notat in
consil. 338. Fel. in cap. ad audientiam. in 2. nu.
6. de rescript. Bapti. de sancto Seuerino in tractat. de pensionibus. q. 9. Paul. de Castr. consil.
338. col. penult. libro 1. Guid. Pap. q. 576. Gigas de pensionibus. q. 44. tametsi Ant. Fanensis dict. membro 4. num, 164. versic. vicesimus
tertius casus. & idem Hier. Gig. de pensionib.
q. 51. num. 17. nihil esse speciale in alimentis asseuerent, sed regulare esse id hypothecæ ius
|
quibuscunq;quibuscunque annuis
pẽsionibuspensionibus, pro quarum
solutione certus fundus, certáue res designata
fuerit. Et cùm hi Doctores præcipuè eorum
opinionem probent, non facta verborum distinctione authoritate Bart. in d. l. fundus. & is
loquatur eo casu, quo super certo fundo, certáue re fit promissio, & constitutio pensionis,
non temerè eorum sententiam ad Bartoli verba referemus.
Glossa verb. deducendas, tractat,
† an alienatio facta per parentes in fraudem portionis
legitimæ, quæ filijs debetur, reuocari possit, in
quo constat alienata per libertum in fraudem
legitimæ patrono debitæ reuocari. lege vltim.
ff. si quid in fraud. patro. quam ad portionem
legitimam filijs debitam induxit Roma. sing.
610. sensit & idem Bart. in l. non
vsq;vsque. ff. si quis
à paren. fue. man. Sed text. in d. l. vlt. locum sibi
vẽdicatvendicat principaliter in filio arrogato, cùm
non fiat arrogatio nisi contracta fiducia, & legitima arrogati, quasi ex contractu debita sit,
vt inquit Baldus in l. 2. C. si quid in fraud. patron. Vnde nulla querela, nulla reuocatoria
competit filio in bonis patris, oneroso titulo
alienatis. Bart. in l. hæreditarium. ff. de bonis
auct. iud. poss. gloss. Bart. Bald. Salic. Angel. &
Paul. in d. l. 2. Henric. hîc. 3. colum. & alij, quos
Barb. hîc refert num. 36. Suarez in l. quoniam
in prioribus. 16. ampliat. C. de inoffic. testam.
Ioan. Andr. Cardin. Calde. & Abb. in cap. cùm
contingat. de iureiuran. quorum opinio communis est, sicuti asserit Carol. Mol. in consuetud. Parisien. titul. 1. §. 8. glo. 3. q. 3. optimus tex.
in l. Papinianus. §. quarta. & ibi Bald. ff. de inoffic. testam. à qua sententia non admodum
licet discedere, & ideò eam intelligo veram esse, nisi emptor esset particeps fraudis, tunc etenim rescindi posset isthæc venditio. Bart. in d.
l. non vsque. Alex. in additionibus ad Bald. in
d. l. 2. Carol. Molin. in d. q. 3. Ioann. Lupi. in c.
per vestras. de donat. §. 17. ad finem. Secundò
potest ita intelligi opinio communis, vt etiam
cessante emptoris fraude venditio reuocetur,
quando facta fuit minori, quàm iusto precio:
est enim donatio quædam ex ea parte, quæ iusto precio deest, & ideò ad illam vsque quantitatem reuocabitur tanquam donatio inofficiosa. sensit Bartol. in dicta l. non vsque. Bald.
in l. 1. col. antepen. C. de inoffic. donat. Tiraq.
in l. si vnquam. C. de reuocand. donat. verbo,
donatione largitus. num. 9. Alex. in specie consil. 55. col. 2. vol. 1. dicens hoc ipsum omnes asserere. Tertiò, eadem venditio à filijs reuocari eodem iure poterit, quando solutio precij
conuenti non constat aliter, quàm per confessionem patris. l. si fortè. ff. de castr. pecu. & in
hac specie Platea in §. item si quis. Instit. de inutil. stipulat. Iason in l. si arrogator. ff. de adop.
num. 24. senserat Bar. in l. cùm quis decedens.
§. codicillis. ff. de legat. 3. Alexan. in l. sæpe. ff. de
re iudic. col. penult. Carolus Molin. in d. q. 3. Cæpola cautel. 36. Quartò eadem venditio reuocabitur, si præter fraudem probata fuerit
eius simulatio, & fictio aliquot quidem coniecturis. gloss. hîc, & Barb. num. 37. quid enim si
in morte fiat venditio hæc suspectis personis?
certè simulatio præsumetur. glo. insignis in c.
de his. de sepult. quam Barb. hîc existimat singularem esse. Vnde fortassis in hac controuersia iure probari poterit, non esse filium ex iustis nuptijs natum peioris conditionis, quàm
arrogatum, nec minus iuris habere quàm patronum. Siquidem in his casibus, in quibus
ipse dixit, filium agere posse ad reuocationem
alienationis, patronus, & arrogatus erunt ad
eandẽeandem admittendi,
nōnon in alijs, nec secùs quàm
filius legitimus, & naturalis admittatur. quod
post huius operis secundam editionem video
placuisse quibusdam, qui quæstionem istam
diligentissimè tractauerunt. Nec nos alia ratione quatuor casus distinximus, quàm vt ferè
idem probaremus, non temerè sequuti, quæ
veteres authores hac in re scripsere. Quinto,
licet in Epitome de matrimonijs. 2. part. cap.
8. §. 6. 14. num. dixerim, bona parentum non
esse subiecta titulo, seu iuri hypothecæ pro filiorum alimentis: Si tamen parentes totum
patrimonium alienauerint, ita vt nulla supersint bona, ex quibus alimenta percipere
possint filij, non iniquum erit, quoad alimenta præfatam alienationem reuocari, non iure
hypothecæ, sed veluti facta in fraudem alimentorum, quo quidem casu oportet animum
fraudandi probari. l. qui autem. ff. quæ in frau.
credit. l. patronus. ff. de probat. aut aliam causam, quæ ipsam alienationem suspectam reddat, nempe si à matre sit dotis alienatio facta,
etiam cum iuramento, erit etenim reuocanda
vsque ad alimenta filijs præstanda, quæ aliunde exhiberi non possint. Imol. col. 6. & Alciat.
num. 22. in d. c. cùm contingat. Faber in princip. Instit. quibus ali. licet, vel non. Ioan. Igneus in l. 1. §. si vir aut vxor. ff. ad Sillani. num. 150.
atque hoc pacto est intelligenda gloss. vltima.
in d. cap. cùm contingat. quæ illum tex. dicentem alienationem rei dotalis iuramento firmatam validam esse omninò, nisi in præiudicium alterius, quàm alienantis facta sit, præiudicium istud in creditoribus, & filijs considerans apertissimè intellexit. Nam aliter filij
non possunt rescindere alienationem à matre
factāfactam, ex eo solùm, quòd ei essent successuri ab
intestato, cùm hoc præiudicium non sit principale, & ideò non est sufficiens ad hoc, vt contractus retractetur. glo. in c. quamuis pactum. de
pact. in 6. in fine. quam commendant Doctor.
ibi, & maximè Georgius nu. 54. dixit auream
esse Felin. in c. si diligenti. numero 32. de foro
compet. eandem idem Felin. allegat in capit.
cùm M. de constitu. numero 29. facit ad idem
text. in l si quis nec causam. ff. si cert. petat. vbi
Ias. & insigniter Martin. ab Azpilcueta, in c. si
|
quando. colum. 77. de rescript. Nec tamen illud prætermittam, posse non incongruè gloss.
intellectum in d. c. cùm contingat. procedere,
quando res illa dotalis ex aui substitutione,
aut alia quauis dispositione deberet ad filios
alienantis peruenire: sat enim constat, nec eo
casu alienationem validam esse in præiudicium filiorum. Ita Ioan. Andr. Imol. col. 5. & Alcia. num. 27. in d. c. cùm contingat.
Sunt & in hoc capite aliquot Bernardi glossemata, quæ non indigent diligentiori examine, quàm vt ad verbum relegantur: qua ratione ea omittere libuit, ne lectorem grauemus
expositionum, & conclusionum repetitione.
Ex §. Vndecimo.
SVMMARIVM.
-
1 Iudex appellationis potest sententiam primam
supplere in his, quæ natura litis, & causæ postulat.
-
Judex quando poterit ferre sententiam ex his
quæ sibi vt iudici manifesta sunt, etiamsi illorum allegatio omissa fuerit.
-
2 Olim possessor præsumitur hodie possidere, si præsentem possessionem allegauerit, & ibi tractatur intellectus Regiæ l. 10. tit. 14. part. 3.
-
3 Notorium an sit necessariò allegandum: atatque ibidem agitur de intellectu glo. in Cle. appellanti.
de appellat.
-
4 Liberi primi gradus non computant in quartam
Trebellianicam fructus perceptos ex hæreditate ante moram.
-
5 Filius rogatus post diem hæreditatem restituere,
deducit portionem legitimam, & quartāquartam Trebellianicam.
-
6 Ascendentes rogati hæreditatem restituere post
diem, easdem duas portiones deducunt.
-
7 Trebellianica non potest prohiberi, institutis hæredibus liberis primi gradus.
-
8 Fructus percepti ex hæreditate à liberis primi gradus non imputantur in Trebellianicam, etiamsi duæ portiones deducantur.
-
9 Pater non potest iubere filijs rogatis hæreditatem
restituere, vt fructus ante morāmoram percepti computentur in Trebellianicam.
-
10 Trebellianicæ portio, an amittatur non confecto
inuentario?
-
11 Filius non potest repudiare hæreditatem patris,
retenta legitima portione.
EX hoc capit. §. cùm autem. primùm apparet, Cardinalem plurima addidisse sententiæ
† latæ
per iudicem inferiorem, cùm tamen iudicis officium in appellationis iudicio sit, pronunciare, malè aut bene
appellatum fuisse. l. eos. C. de app. Sic etenim inquit Imperator,
Cùm super omni causa interpositam prouocationem, vel iniustam tantùm liceat
pronunciare, vel iustam. Quamobrem videri potest, hanc sententiam Cardinalis aduersus illam decisionem latam fuisse. Id tamen receptissimum est, dictionem illam, tantùm, non
excludere ea, quæ sunt propria ipsius actus.
Clemen. exiui. §. cùm autem. de verbo. signifi.
quem text. dicit esse peregrinum Ioan. Anani.
consi. 36. idq́ue passim Docto. notant. Ille igitur iudex, qui causam appellationis tractat, id
potissimùm curare debet, vt malè, vel bene appellatum fuisse pronunciet: & præterea poterit condemnare non condemnatum, si natura
litis, & causæ hoc ipsum exposcat,
atq;atque eadem
ratione addere primæ sententiæ ea quæ à iudice omissa fuêre. cap. cùm Ioannes. vbi Antoni. Abb. & alij, de fide instrumen. l. cùm apud.
ff. iudi. solui. glos. in l. in summa. ff. de re iudic.
text. hic in quo & amplius probatur, iudicem
appellationis posse primam sententiam reformare in his, quæ illa sententia vel omiserit, aut
perperàm diffinierit, etiam nemine petente.
Hic siquidem tutor non petierat deduci quartam bonorum portionem Iure naturæ debitam Adiectæ, sed tantùm quartam Trebellianicam ex fideicommisso: & tamen Cardinalis propria sententia iussit legitimam portionem Adiectæ debitam deduci: quod præ cæteris notant Abbas hîc, & Felin. in d. c. cùm Ioannes. nume. 13. procedit tamen, quando ex actis
in iudicio constat hoc ius litigantis. Poterit
namque iudex, nemine petente, in his quę sibi
vt iudici manifesta sunt, propriam sententiam
dicere, id est, ius reddere litigantibus. text. hîc
adnotante Innoc. glos. in cap. peruenit. vbi Antoni. Abb. & Burgens. col. 2. de empt. & vendi.
Felin. in c. de quarta. colum. pen. de præscript.
dicens esse ad hoc singularem & vnicum tex. in
d. c. peruenit.
idẽidem Feli. latè in c. cùm ordinem.
de rescrip. nu. 11. probat c. cùm olim. de verbo.
signifi. gl. celebris, & ibi præ cæteris Ias. in l. vbi
pactum. C. de transact. Deci. in c. si duobus. de
appella. col. pen. & in cap. ad hæc. in 3. eod. tit.
Balb. de præscrip. 1. part. q. 8. notant alij Doct.
quos citat Ripa in l. 4. §. hoc autem iudicium.
ff. de dam. infect. nu. 28. optimus text. in c. bonæ. in 1. de post. præla. modò ex iuris communis sanctionib. id ius
litigātilitiganti competat, secùs si
expriuilegio: id enim
allegandũallegandum omninò est, &
ex eo petendum. Anto. Burg. in c. cùm dilecti.
col. 4. de emp. Quæ omnia sunt ad praxim deducenda eo casu, quo saltem generaliter ipsius
libelli verbis comprehenduntur. Vnde valdè
vtilis est illa clausula, Peto mihi iustitiam reddi & exhiberi. Ex his
tamẽtamen infero intellectum
ad text. in dict. c. cùm dilecti. nec enim ibi iudex superior potuit iure supplere omissa ab inferiori iudice,
ꝗaquia precij iusti defectus qui in eo
facto resarciri ab emptore poterat, aduersabatur petitioni venditoris, qui restitui
rẽrem præcisè
|
petierat, vt ibi animaduertit Burgen. num. 34.
Cuius intellectus licet planè procedat, non tamen excludit sententiam Abb. ibi, qui in hoc
cap. notat non posse iudicem, apud quem tractatur, nullam fuisse sententiam ab inferiori
iudice latam,
eandẽeandem reformare ex actis, quando simul & processus fuit nullus, atque eas esse
partes iudicis asserit. vt eam
sentẽtiamsententiam nullam
fuisse pronunciet. idem notauit Barb. in c. in
literis. nu. 16. de offi. delega. dicens ad hoc esse
tex. vnicum & singularem in d. c. cùm dilecti.
Illud verò, quod diximus, iudicem posse
sententiam ferre ex his, quæ sibi, vt iudici manifesta sunt, etiamsi eorum allegatio omissa
fuerit, procedit, quando ea sunt comperta iudici ex veris actis instrumentis, aut testibus.
Secùs autem si ex pręsumptione, quæ deducitur à facto, vel animo ipsius tantùm, pro quo
præsumitur, ius litigantis sit iudici manifestum: tunc etenim oportet illam pręsumptionem allegari. tex. in l. si adulterium cum incestu. §. idem Pollioni. ff. de adul. quem ita intelligunt Bart. nu. 14. in l. cùm quid. ff. si cert. peta. Abb. dicens esse singula. in c. afferte. de pręsump. 2. col. & ibi Felin. & idem in c. scribam.
eo. titu. Alex. Ias. & Deci. in l. non hoc. C. vnde
legit. col. 1. eandem Iurisconsulti decisionem
dixit notab. Bald. in l. 2. C. de in ius vocand. Alexan. in l. qui bona. §. de illo. ff. de dam. infect.
& singu. Cæpola de serui. titu. de seruitu. vrb.
pręd. c. 20. col. 1. quam opinionẽopinionem asserunt communem esse Ias. 1. & 2. lect. nume. 25. Curti. iunior nu. 20. & Purpu. nu. 140. in d. l. cùm quid.
vbi ipsam latè explicat post Felin. in c. cùm ordinem. de rescri. col. pen. & Alex. in l. 1. ff. de edendo. num. 29. eaq́ue ratione communis opinio probatur, quòd omissa allegatione præsumptionis, falsitas eius, quod præsumitur,
vel simulatio potius præsumi iustè poterit, &
ideò cessare debet iuris præsumptio: nam si animus litigantis, pro quo præsumitur, is esset,
quem ipsa lex coniectatur, non esset à litigante allegatio hæc omissa.
Hinc sanè fit, vt quamuis bona fides plerunque præsumatur, est tamen hæc alleganda,
Bald. & Ang. in l. super longi. C. de præscr. longi tempo. idem Ange. in l. eum qui. §. vlti. ff. de
publi. Felin. in c. fin. num. 8. de præscrip. Balb.
in l. Celsus. ff. de vsucap. 3. part. 2. col. Ias. col. fi.
& Deci. col. 2. in d. l. non hoc. Eadem ratione
is, qui ignorantiæ prætextu seipsum excusat,
eam allegare debet, quod probat Alexan. in d.
§. de illo. per tex. in d. §. idem Pollioni.
Sed quoties præsumptio non ex facto, vel
animo proprio tantùm, sed alterius oritur, nōnon
erit necessaria allegatio: sed erit satisfactum
ipsum deducere: iuxta Bart. opinionem in d. l.
cùm quid. quem pręfati Doct. passim sequuntur: & id probatur in l. omnes. §. Lucius. ff. de
his, quæ in fraud. cred. Cy. idem notat in l. nec
exemplo. C. de falsis. & Alexan. in l. qui iurasse. ff. de iureiuran. Ex quo infertur intellectus ad
tex. in d. c. afferte. vbi nulla fuit necessaria allegatio. quia præsumptio deducta fuit non
tantùm à facto illius veræ matris, sed & simul à
facto alterius: quod considerant Felin. ibi numer. 4. & Socin. in dict. l. cùm quid. colum. penulti. Ego verò existimo in dicto cap. afferte.
non esse necessariam hanc subtilitatem: siquidem vera illa mater sæpissimè allegauerat, illum infantem esse proprium filium, & hæc allegatio sufficiens est. Nec requiritur hac in re
allegatio præsumptionis ipsius, sed erit satis
allegare id, ad quod præsumptio tendit: quod
manifestum fit sequenti exemplo: si quis etenim contendat in iudicio seipsum excusare ignorantia, sat erit allegare ignorātiamignorantiam, & eam
probare casu, quo ipsa non præsumatur: si verò ipsa ignorantia in eo facto à iure præsumatur, non est necessarium dicere, ignorantiam
illam præsumi, quia sufficit eandem ignorantiam allegasse. Sic etiam qui ex bona fide proprium ius defendit, eandem bonam fidem allegabit, nec oportebit ipsum asserere, bonam
fidem in eo à iure præsumi. Maximè verò in d.
c. afferte. nulla erat necessaria allegatio præsumptionis ex eo, quòd iudex ibi ꝓprioproprio motu
& officio ad veritatem inquirendam illa industria vsus fuit, vt ipsa veritatem indagaret: quo
quidem casu non video esse aliquam allegationem necessariam, cùm in his, quæ ex proprio
officio iudex inquirit, allegatione penitus omissa ipse supplere possit, sicuti notatur à DD.
in l. 1. C. vt quæ desunt aduocat. iudex supple.
atq;atque hoc pacto intelligendum est illud Solomonis iudicium, quod in d. c. afferte. maximè
commendatur. Cui similimum est, quod Suetonius scribit in Claudio Cæsare, cap. 15. Is inquam Cæsar negantẽnegantem matrem, iuuenem quendam proprium filium esse, coëgit ad confessionem indicto iuuenis matrimonio.
Ex præmissis omnibus
† deducitur veritas
illius communis sententiæ, quæ asserit, olim
possessorem, præsumi & hodie possidere. glos.
Barto. & alij in l. siue possidetis. C. de probat.
Anton. Abb. & Docto. in c. cùm ad sedem. de
restitut. spolia. Est enim id intelligendum, si
præsens possessio allegetur. Bart. in dict. l. siue
possidetis. Areti. in l. Pomponius. §. vlti. fin. de
acq. posses. Barto. & ibi copiosè Francis. Balb.
in l. Celsus. ff. de vsuca. 4. par. q. 1. quorum opinio communis est, secundum Ripam in c. cùm
Ecclesia. num. 23. de caus. posses. & propriet. &
Alciat. in tract. de præsumpt. reg. 2. præsump.
21. nam hęc præsumptio ex facto, & animo proprio descendit, igitur alleganda omninò est.
idem ipse Alciat. probat eadem regul. 2. præsump. 12. ab hac tamen opinione discedit Anton. Burg. quamuis eam communem esse concedat in c. peruenit. de emptio. & vendi. col. 2.
adducens tex. in capit. præterea. in 2. de transact. quo in loco probatur, non esse necessa|
riam hanc allegationem, vt hæc præsumptio
locum habeat. senserat prius idem Feli. in cap.
scribam. de præsump. & expressim notauerat
Alexan. consi. 133. colum. 2. volum. 1. sed nihilominus à communi opinione non est recedendum. Nec enim obstat tex. in dict. c. præterea.
cùm ibi præsens ius, & sic subiectio præsens
fuerit ab actoribus allegata. Sed quia opinionem Barto. in d. l. cùm quid. in ea ratione quæ
hanc communem
sentẽtiamsententiam fouet, conantur
reprobare Deci. & Curti. iunior ibi, dici forsan poterit sufficere allegationem tacitam, &
sic eam, quæ ex verbis, & intentione possit rectè colligi, licet expressa, omninoq́ue specialis non fiat. quod constat ex Panor. in c. vltim.
de præscript. vbi nume. 34. scribit satis allegatam esse bonam fidem ab eo, qui allegauit præscriptionem. cùm præscriptio bonam fidem
includat,
secundũsecundum eum, quem sequuntur Francisc. Balb. in d. l. Celsus. 3. part. colum. 3. & licet
Felin. dubitet in d. c. vlt. nume. 8. tamen Deci.
idem notat in d. l. non hoc. colum. 2. Alcia. in d.
l. cùm quid. vbi Alexan. & Iuniores hoc ipsum
concedunt dicentes, sufficere tacitam allegationem. Quòd si hæc, & quæ paulò antè diximus, ad strictum, & exquisitum examen deducas, forsan dices nihil referre, an ius litigantis sit ex præsumptione, an ex veritate ipsi iudici compertum: siquidem vbique & sufficit, &
exigitur tacita quædam allegatio.
Prius tamen quàm huic disputationi finem faciam, libenter inquiram non admodum facilem intellectum Regiæ legis decimæ,
titul. 14. parte tertia. Ea enim probare videtur
agentem rei vendicatione, & allegantem modò Reum conuentum possidere, omninò præsentem possessionem ex præsumptione probare, si probauerit olim rem illam, ipsum Reum possedisse. quibus sanè verbis duo Regia
lege probantur. Primùm, præsumptionem,
quæ ex facto, & animo alterius oritur, allegandam esse, quod est contra Barto. & communem in d. l. cùm quid. Secundùm, olim possessorem & hodie pręsumi possidere, non tantùm in propriam vtilitatem, sed etiam in proprium dispendium: ita, vt olim possessor præsumatur hodie possessor, vt conueniri actione
reali possit ratione possessionis, quod priori
parti ipsius legis non admodum conuenit,
dum in ea sancitum est, olim possessorem non
posse actione reali conueniri ex præsumptione præsentis possessionis. Imò Iure communi
olim possessor non præsumitur hodie possidere, quando præsens possessio in ipsius damnum ab aduersario allegatur. glos. Bart. & alij.
d. l. siue possidetis. Abb. in cap. cùm ad sedem.
nu. 5. de restit. spolia. Balb. in d. l. Celsus. 4. par.
q. 1. ad finem. quorum opinio communis est,
secundum Ripam in d. c. cùm ecclesia Sutrina.
nu. 27. & Alci. reg. 2. de pręsumpt præsump. 21.
nu. 6. Ex quibus apparet hanc opinionem ab omnibus receptam Regia constitutione reprobari eo casu, quo præsens possessio ab aduersario allegatur, quod adhuc obstat Doctorum opinioni. Sed forsan Regia decisio est intelligenda in re mobili, tunc enim olim possessor præsumitur hodie possessor, etiāetiam in eius
pręiudicium, auctore Panor. in d. c. cùm ad sedem. num. 16. vel quando quis paulò ante motam litem arbitrio iudicis, rem petitam possidebat. nam quamuis neget se hodie possidere,
præsumitur hodie possessor, aut saltem dolo
desijsse possidere. idem Abb. in dicto capitu.
cùm ad sedem. numer. 15. l. si rem. ff. de except.
rei iudi. l. non ignorabit. C. ad exhiben. vbi Salycetus post alios. & Ripa in dicto capit. cùm
Ecclesia. nume. 28. optimè Io. Arelat. in additionibus ad Alciat. dict. præsumpt. 21. nume. 6.
Pau. Cast. in dict. l. siue possidetis. His quidem
casibus Regia lex poterit sanè intelligi, ne communem opinionem tollat: fateor tamen primum intellectum non omninò congruum esse: cùm illa decisio Regia in parte prima loquatur in re mobili, & immobili. Secundus verò
intellectus maximè restringit illius legis verba, quę valdè generalia sunt. Nec me latet pręfatam Regiam legem ita à quibusdam intelligi, vt ea illius legis pars, quæ à nobis difficilis
censetur, loquatur in eo, qui propriam possessionem allegat ad eius vtilitatem, in quo sensu
plana est, & facilis ea decisio, ac mirum in modum, omniq́ue ex parte probat opinionem
communem, quæ asserit, olim possessorem, hodie præsumi possidere, si præsens possessio ab
eo allegetur.
Illud sanè prætermittendum nōnon est quod
Balb. scribit in l. si certis annis. C. de pact. dicẽsdicens
ex præstatione diutina causam à iure præsumi,
modò allegetur ab eo in cuius fauorem præsumptio inducta fuit, quod probat ex dicto §.
idem Pollioni. & sequuntur eum cæteri Doctores ibi, maximè Ias. colum. vlt. idq́ue defenditur ea ratione, quòd quamuis causa à iure
præsumatur, in genere tamen hæc præsumptio à iure colligitur. Vnde necessaria est allegatio ad certitudinem causæ, siquidem causa
certa deducenda est in iudicium: atq;atque ita ipse
defendo Baldi sententiam, in cuius intellectu
planè defecit Felin. in cap. de quarta. de præscriptio. num. 41. prædicta etenim ratione allegatio necessaria est: licet isthæc præsumptio
iuris ex alterius facto oriatur.
Ex pręmissis omnibus in summa
† constat
notorium, quod ex actis constat, necessariò allegandum non esse, quod probat Iason in l. ait
prætor. §. si damnetur. ff. de iureiur. 1. colum.
latè Felin. in dicto cap. cùm ordinem. numer.
11. ex hoc intelligens gloss. in Clemen. appellanti. de appellatio. quæ dixit, notorium allegandum esse, quamuis
nōnon probandum. quam
gloss. dicit singul. Abbas ibi, Francis. in c. 1. de
appellatio. in 6. Barbat. in capitu. 1. colum. 22.
|
de offi. ordin. commendat Rochus Curtius in
cap. vltim. de consuetud. quæst. 3. ad finem relectionis. & sequuntur eam Doctor. communiter, vt asserit Hippo. in l. 1. §. si quis dicatur.
numer. 24. de quæstio. Regia l. 8. in Madricio
conuentu statuta. est enim ea glos. intelligenda, nisi notorium aliquid sit ex actis, id enim
allegandum necessariò non est, vt Felin. post
alios existimat: idem dicens quando quis est
absens, nam pro absente iudex supplet etiam
in notorijs aliter quàm ex actis. Prima tamen
declaratio est admittenda ita generaliter, vt in
casu Cle. appellanti. locum non habeat, etiam
refragante Fel. Nam in appellatione ab interloquutoria sententia requiritur expressio causæ nominatim pro forma, & ideò nec satis esset appellantem in genere causas proponere
facta relatione ad acta processus, argumento
sumpto ab his, quæ notantur in l. 1. ff. de liber.
& posthum. maximè per Alexand. & in hac
specie sic intelligunt dictæ gloss. interpretationem Angel. in l. vbi autem. §. illud. & ibi Alexand. ff. de verbor. obligatio. Thomas Fastol. dubio Rotæ 43. Franc. & Deci. in c. consuluit. in 2. de appellat. idem Deci. in c. vt debitus. eod. titu. colum. 3. Alber. Brunus, in tract.
ne formæ implemento. fol. 25. colum. 2. Rota
7. in nouis. tametsi in ipsius additione probetur opinio Felin.
Gloss. in verbo,
† Contestatæ. dum allegat
l. iubemus. C. ad Trebell. probat, à liberis primi gradus fructus perceptos ante restitutionem faciendam, eueniente eius conditione
non esse computandos in quartam Trebellianicam, etiam si testator hoc voluerit. text. in d.
l. iubemus. quæ expressim loquitur, quando
filius rogatus restituere hæreditatem fratri,
aut alteri ex liberis testantis, & fortiori ratione idem erit, si rogatus fuerit extraneo restituere. Salyc. Paul. in dict. l. iubemus. Imol. in l.
quod de bonis. §. cùm auus. ff. ad leg. Falci. quibus refragatur ratio illa, quòd dicta decisio l.
iubemus. correctoria sit, & antiquiori contraria. nam ex l. in fideicommissariam. ff. ad Trebellia. fructus percepti ab hærede ante restitutionis euentum, imputantur in quartam
Trebellianicam. Imò ex alio præmissa opinio
falsa apparet, quia dict. l. iubemus. in fine. dictat illam decisionem seruandam esse in personis ibi contentis: & tamen in ea lege mentio
tantùm fit liberorum primi gradus ex parte
hæredum, & ex parte illorum, quibus institutio fieri debet, connumerantur liberi descendentes ab ipso testatore, quo fit, vt fructus in
quartam
TrebellianicāTrebellianicam cōputandicomputandi sint, quando restitutio iniungitur liberis primi gradus,
vt extraneis fiat. Cyn. Albe. Fulg. & Corn. in d.
l. iubemus. Alex. colum. 3. & Vincen. col. 4. &
Claud. in d. l. in fideicommissariam. Abb. consi. 79. vol. 1. Anto. Rub. cons. 40. ad finem. Ego
verò potius priori sententiæ assentior, quippè qui iniquum existimem in restitutione facienda liberis testatoris fructus in quartam non
computari: at non itidem, si restitutio fieri debeat à liberis primi gradus extraneis: & ita
hanc opinionem, quam ipse elegi, Ripa approbat in d. l. fideicommissariam. num. 29. nec obstat d. l. iubemus. non posse extendi ad alios,
quàm ibi nominatim expressos: id enim intelligendum est respectu illius, qui rogatur restituere: nam oportet esse
filiũfilium testatoris, vel obtinere primum liberorum gradum, quem sensum probat Regia l. vlt. tit. 11. part. 6.
Eadem glo. dum soluit obiectionem, concedit liberos primi etiam gradus computare
in quartam Trebellianicam fructus perceptos post moram ex hæreditate restituenda:
quod approbant Docto. hîc communiter, secundum Alexan. & Ripam in dict. l. fideicommissariam. nume. 28. Scribit tamen Claud. ibi
colum. 2. dicẽsdicens hanc opinionem communem,
eam procedere ad hunc effectum, vt filius non
lucretur hos fructus, sed teneatur eos restituere, non tamen præcisè imputare in quartam Trebellianicam: quod verum est.
Glossa magna
† elegantem quæstionem
discutit, cuius decisionem hanc proponit. Filius rogatus sub conditione hæreditatem restituere, ita, vt diuersis temporibus deducenda sit portio legitima, item quarta Trebellianica, poterit vtramque portionem retinere,
quòd si purè sit rogatus restituere: tunc alteram tantùm portionem deducet. gl. huic simi.
in l. quanquam. C. ad leg. Falc. quarum opinio
in c. & in cap. Rainaldus. infrà eod. tit. euidenter probatur, & vbique seruatur, atque communis est. Bart. in l. Papinianus. §. meminisse.
ff. de inoffic. testa. Alex. in l. in ratione. §. quod
vulgò. ff. ad leg. Falcid. col. 4. Ias. in Authen. res
quæ. colum. 3. C. commun. de legat. & in Authent. nouissima. C. de inoffic. testam. numer.
39. & in l. filium. num. 8. C. famil. erciscund. &
ibi optimè Ioan. Corasius num. 45. Socin. iunior consi. 131. volum. 1. num. 59. Dec. consi. 55.
nume. 8. & consi. 228. colum. vltim. & consilio
416. colum. 1. Catel. Cotta in memorialibus,
dictione, filius. quam opinionem & plures alij
sequuntur, quos referunt Pau. Parisi. consi. 1.
volum. 3. nume. 78. idem consi. 25. lib. 2. nu. 56.
& Aymon consi. 50. Nec oberit huic sententiæ text. in d. l. iubemus. quæ loquitur in eo casu, quo diuersis temporibus portiones prædictæ deduci possent, & tamen, inquit, dodrans restituatur: quia dodrans ibi restituitur ex bonis, quæ deducta portione legitima
penes hæredem remanserunt. Alexand. post
alios in l. quod de bonis. §. quod auus. ff. ad legem Falcid. Item non obstat dicta Authen. res
quæ. vbi tantùm fit mentio deductionis legitimæ portionis ex bonis, quæ rogati fuerunt
liberi restituere. Nam portio legitima in ea
constitutione solùm detrahenda proponitur,
|
quando purè iniuncta fuit restitutio. Si tamen
& hæc interpretatio dura videbitur, negabimus sensum illum à contrario, qui nobis negocium facessit: multò minus oberit Regia l.
vltim. titu. 11. part. 6. qui in specie disserit, Filium rogatum restituere hæreditatem post diem, vel sub conditione, non imputare fructus
in portionem legitimam. ecce enim ex illa lege legitima tantùm deducitur,
neq;neque vlla mentio fit Trebellianicæ. Quamobrem sciendum
est illam legem, legitimam appellare eam portionem, quam Trebellianicam nos dicimus,
quod ex eadem l. constat, & maximè adiuncta
l. 4. titu. 11. part. 6. quæ Falcidiam legitimam
nuncupauit. Imò communis opinio
† vendicat sibi locum in ascendentibus, qui rogati ab
eorum liberis hæreditatem restituere sub conditione, vel post diem, duas portiones detrahunt, legitimam scilicet, & Trebellianicam.
Angel. & Cuman. dubitante Baldo in l. si à milite. §. vltim. ff. de testament. milit. quorum
oꝓinionemopinionem dicentes eam esse communem, sequuntur Ioan. Crot. in l. qui Romæ. §. duo fratres. colum. 22. ff. de verb. oblig. & Aym. Sauill.
consi. 110. quamuis Alexan. contrarium tenuerit in d. §. quod vulgò. col. 7. Ias. in dict. l. filium
quem habentem. num. 90. & Catel. Cotta. dictione, filius. quo in loco Iasonem citat alibi
eandem opinionem comprobantem. Est tamen hac in re notandum, præfatam opinionem de duabus portionibus deducendis, quæ
communis est, minimè procedere, vbi legitima portio semis esset, ne plus ex hæreditate
capiat grauatus, quàm honoratus. Bal. in consil. 94. libr. 2. cui subscribit Carolus Molinæ.
consilio 3. lib. 7.
Verùm, ad huius rei cognitionem
† scire
oportet, num pater possit prohibere detractionem Trebellianicæ ipsis liberis primi gradus? Et Bald. ac Saly. in d. l. iubemus. opinantur detractionem Trebellianicæ etiam eo casu, quo duæ portiones sunt deducendæ, non
posse prohibere institutis, & rogatis liberis
primi gradus, per textum in dicta l. iubemus.
quæ in specie loquitur in liberis primi gradus,
post mortem restituere hæreditatem rogatis,
eis concedens, vt non obstante contraria parentum voluntate, Trebellianicam deducant,
non imputatis in eam fructibus ex fideicommisso ante diem restitutionis perceptis: esset
profectò vana isthæc constitutio, nisi locus esset huic opinioni Bald. cui subscribit Corne.
ibi. & Deci. consi. 228. idem Deci. consi. 81. col.
2. asserens hanc opinionem esse communem.
& idem asserunt eam secuti Ias. in l. Marcellus.
nu. 55. ff. ad Trebel. idem consil. 99. volum. 4.
Rip. in l. nemo potest. ff. de lega. 1. num. 52. Catel. Cotta dictione, Trebellianica. & Soci. iun.
consil. 131. num. 58. volum. 1. diligenter describentes huius opinionis auctores: quos repetit consil. 137. num. 7. eo. vol. Eandem sequitur Crot. in d. l. nemo potest. Nec in hoc d. l. iubemus. correcta censetur, vt scribit latè Paul. à
monte Pico, in l. in quartam. ff. ad l. Falcid. col.
111. & Carol. Ruin. consi. 21. nu. 8. vol. 3. & idem
consi. 163. vol. 2. nu. 14. Sed contrarium pluribus potius placet ex tex. in Authen. de hære. &
falci. §. si verò expressim. quo probari videtur
etiam filijs rogatis restituere hæreditatem posse prohiberi detractionem Trebellianicæ: qua
ratione posteriorem sententiam tenet Roma.
sing. 192. cuius opinio communis est aduersus
Bal. sicuti profitentur Paul. à monte Pico in d.
l. in quartam. col. 117. Anto. Corset. in tract. de
excel. regis. q. 73. col. 4. Corne. consi. 22. vol. 2.
colum. 9. Paul. Parisi. consil. 1. nu. 83. volum. 3.
Cassad. decis. 4. de testamen. & Anton. Rube.
consil. 2. num. 16. qui excepto Paulo Pico eam
sequuntur, vt vel hinc mirari liceat Interpretum Iuris ciuilis inconstantiam, quam Aymon
Sauil. considerat consi. 16. col. vlt. Nam Cyn. in
d. l. iubemus. & plerique alij in ea sunt sententia, vt opinentur Trebellianicam prohiberi
posse in liberis, etiam primi gradus. per Authen. sed cùm testator. C. ad l. Falcid. & text. in
d. §. si verò. quibus non possum in hoc dubio
accedere ob filiorum fauorem, & ideò opinor
veriorem, ac magis receptam esse Baldi sententiam: nec enim eius opinio omninò conuincitur aliqua Iuris ciuilis auctoritate: cùm
in d. Authent. sed cùm testator. & in d. §. si verò. non tractetur de liberis primi gradus: tametsi Falcidia prohiberi possit, etiam in liberis primi gradus. Imò Falcidia non potest deduci simul deducta iam legitima. Bart. per tex.
ibi in l. Papinian. §. 4. ff. de inoffic. testamen. l. 1.
§. vltim. ff. si cui plus quàm per l. Falcid. Polit.
dicens hanc communem in l. filium. colum.
12. C. famil. erciscun. & in specie Socin. iunior
consil. 136. volum. 1. numer. 9. Nec opinor Ias.
consil. 84. num. 9. & consil. 86. colum. 3. volu.
1. opinionem contra Bal. communem esse profiteri: quia licet loquatur in eisdem responsis
in liberis primi gradus, tamen dum asserit,
communiter teneri Trebellianicam prohiberi posse, de ea opinione intelligit, quæ tractat
quæstionem, & eam diffinit in his hæredibus,
qui liberi primi gradus non sunt: quod nos
inferiùs tractabimus in capitu. Rainaldus. §.
3. numer. 7. Ex his tamen aliquot tractanda
sunt, & inferenda.
Primùm,
† fructus perceptos à liberis primi gradus, non esse computandos in quartam
Trebellianicam, etiam eo casu, quo duæ portiones sunt deducendæ. Bart. & Alex. in l. quod
de bonis. §. quod auus. ff. ad Treb. Paul. à monte Pico, in d. l. in quartam. col. 117. & sequent.
Carol. Ruin. consi. 21. num. 11. volu. 3. & hæc est
communis opinio secundum Alexand. in d. §.
quod auus. Ripam in d. l. in fideicommissariam. num. 30. Paul. Parisi. dicto consil. 1. nu. 98.
consil. 25. lib. 2. nume. 55. Socin. iunior consil.
|
131. numer. 62. volum. 1. & eundem consi. 132.
nume. 2. eod. vol. quibus adstipulatur text. in
hoc cap. Raynutius. & in cap. Raynaldus. sicuti visum est Claudio in l. mulier. §. cùm proponeretur. ff. ad Trebel. quamuis in hac illatione contrarium asserant Pau. Castren. & Alexand. in d. §. cùm proponeretur. idem Paul.
in l. scimus. §. repletionem. C. de inoffic. testamen. & in d. l. iubemus. 3. limi. Deci. consi. 481.
numero 13.
Secundò infertur,
† non posse nec indirectè prohibere detractionem Trebellianicæ liberis primi gradus à iure concessam: nempe si
pater iusserit fructus ex fideicommisso ante
moram perceptos, in quartam Trebellianicam computari: quod probatur ex eo, quòd
nec pater directè poterat Trebellianicæ portionis deductionem prohibere. Igitur nec poterit mandare, vt fructus, quos iure optimo sibi pręcipuos percipiunt liberi, in eam portionem computentur: nam esset in effectu prohibere Trebellianicam. dict. l. iubemus. & latè
hanc illationem tutatur Pau. à monte Pico in
d. l. in quartam. col. 113. & Socin. iunior in dict.
consi. 131. num. 54. volum. 1. licet Bald. in l. quoniam in prioribus. C. de inoffic. testam. ad fin.
contrarium notauerit, per text. in l. si debitor.
ff. ad legem Falcid. quod decisum est, ex voluntate testatoris eam quantitatem, quæ ab eo
hęredi instituto debebatur, in quartam posse
imputari. Qua ratione & Alexand. ibi videtur
Baldi opinionem probare: quam concludunt
omnes qui in eam iuere sententiam, vt existiment, quartam Trebellianicam posse prohiberi à patre filijs institutis, & rogatis hæreditatem restituere. Sed minimè obstat priori
sententiæ text. in dict. l. si debitor. quippè qui
locum manifestè sibi vendicet, extraneo hęrede instituto: non in liberis primi gradus, vt animaduertit Picus, & suaderi potest hoc discrimen alia ratione. Nam pater instituens filium
hæredem, non potest ei iniungere, vt in legitimam portionem imputet quantitatem à patre sibi debitam: posset tamen instituens extraneum iubere hæredi, vt
cōpensetcompenset cum ipsa
hæreditate quancunque quantitatem à testatore ei debitam. Cynus in l. 2. C. de iure dot.
Roderic. Suares in d. l. quoniam in prioribus.
C. de inofficioso testamen. 7. ampliatione. Ex
quibus multò probabilior est prior opinio,
quæ quidem consequenter deducitur ab his,
quæ paulò antè probauimus.
Fructus verò tempore mortis testatoris
pendentes, & stantes in quartam Trebellianicam omninò computantur, atque in portionem legitimam filijs debitam, aut saltem non
recipiunt eos præcipuos hæredes, etiam liberi
primi gradus rogati hæreditatem restituere.
Alexand. & Claud. in d. l. in fideicommissariam. tradit Pau. Parisius consi. 27. ad finem. vol.
3. & consi. 20. colum. vlt. eiusdem volum.
Cæterùm non erit alienum ab hoc tractatu
inquirere, an filius
† non conficiens inuentarium, perdat Trebellianicæ deductionem? Et
Cyn. Bald. Saly. in d. Authen. sed cùm testator.
in specie respondent Trebellianicam admitti.
Soci. in l. Marcellus. §. quod autem. colum. vlt.
ff. ad Trebel. Oldrad. consi. 134. loquens in liberis primi gradus. idem Corne. cons. 303. colum. 4. vol. 1. idem Corne. consi. 22. volu. 2. col.
antepen. vtrobique dicens hanc opinionem
magis communem esse: quod expressim Deci. fatetur eam secutus consi. 481. numer. 16. &
Paul. Parisi. consi. 1. nu. 88. volu. 3. idem Parisi.
consi. 18. nu. 107. lib. 2. & consi. 16. num. 65. eo.
libro. idem notat ipse Deci. consi. 236. num. 5.
Sed liberis primi gradus ob omissionem inuentarij non amitti Trebellianicam, eleganter asserit Guido Pap. q. 53. cuius opinionem
sequitur, dicens communem esse Aymon Sauilli. consilio 17. Eandem præmittit Corne.
consi. 180. col. 7. vol. 4. Anto. Rube. consi. 43.
num. 9. dicens eam communem. Huius tamen
controuersiæ decisio ab ea disceptatione pendet, an Trebellianica locum habeat omisso inuentario: sicuti Falcidia eo non confecto excluditur omninò. Sunt enim, qui differentiam constituant inter Trebellianicam & Falcidiam, dicentes, Trebellianicam non amitti
inuentario non facto etiam ab extraneo hærede, cùm nullibi id in iure sit statutum: &
quamuis in Authen. de hæred. & falcid. §. si verò non fecerit. sit expressum in Falcidia, non
tamen illa constitutio iura vetera corrigens
est extendenda ad Trebellianicam: maximè
cùm non sit eadem vtrobique ratio, imò diuersa, vt notat Alexand. hanc opinionem secutus in l. Marcellus. in princip. ff. ad Trebellian.
post Bart. Angel. & Paul. Castren. vbi Ias. idem
probat, dicens ab hac opinione non recedendum in iudicio. quam etiam Claud. ibi fatetur
communem esse. idem concedit Alexand. in
consilio 29. colum. 3. volumi. 5. Aymon consilio 17. colum. vltim. & Socin. iunior consi. 137.
numero 9. dubius an hæc sit communis sententia, asserit eam seruandam fore, ex eo quòd
consuetudine recepta sit. idem scribit Cornedicto consil. 180. cuius opinionis auctor est
idem Barto. in dict. Authen. sed cùm testator.
His verò non obstantibus verior est illa sententia, quæ censuit, Trebellianicam amitti non
confecto inuentario & ea probatur non coniecturis, sed iuris Cæsarei auctoritate: siquidem in Authen. de hæred. & falcid. §. sancimus.
cautum est, ad confectionem inuentarij citandos esse legatarios, & fideicommissarios, si hæres velit non tantùm damnum effugere, sed & lucrum non amittere. Igitur non
cōfectoconfecto solenniter
inuẽtarioinuentario perdit hęres Falcidiam ex legatis, & Trebellianicam ex fideicommissis. Deinde in eadem constitutione. §.
si verò non fecerit. scripsit Iustinianus: si verò
|
non fecerit inuentarium secundum hanc figuram, sicut prædiximus, non retinebit Falcidiam, sed complebit legatarios & fideicommissarios. quem text. ad hanc opinionem mirè exaltat Rom. in Authen. similiter. C. ad l. Falcid.
fol. pen. col. 1. ex quibus cessant rationes primę
opinionis, quibus respondet Corne. in d. consil. 303. volum. 1. vltimam hanc sententiam recipiens, quam communem esse eam secutus asserit Socyn. Iunior consilio 132. volu. 1. numer. 3.
qui in filijs testatoris speciatim loquitur. sicuti Oldrad. Corn. Deci. Paris. & ferè omnes, qui
priorem sententiam approbant. Quo fit, vt
nōnon
ita recepta sit
cōtrariacontraria opinio: sicuti eius assertores opinantur. Nam & Carol. Moli. in Alex.
consil. 67. libro 4. opinionem hanc, quam sequimur, veriorem, & magis communem esse
existimat. Quinimò à liberis primi gradus iustius est, ob inuentarij omissionem amitti Trebellianicam, quippe quibus duæ portiones, legitima & Trebellianica, iure
competātcompetant,
etiāsietiamsi
hæreditatem restituere rogentur.
Nec mihi placet, quod Paul. notat in l. cùm
tale. §. cùm Titius. ff. de cond. & demonstra. dicens, sat esse fieri quandam bonorum descriptionem, etiam non seruata solennitate l. vltimæ. C. de iure deliberan. & Authen. de hæred.
& Falci. ad euitandam Trebellianicæ portionis amissionem. Hoc enim contrarium est his
rationibus, ex quibus opinionem primāprimam probauimus, tametsi Paulo subscribat Soc. Iunior
d. consi. 132. nume. 5.
Ex eadem glo. adnotauit hîc Panorm. filium
hæredem institutum non posse
retẽtaretenta sibi portione legitima,
† hæreditatem patris repudiare, quia legitima tunc defertur filio iure hæreditario, vt in quit hæc gloss. Hæreditas verò
nōnon
potest partim adiri, partim repudiari, ne quis
decedat pro parte testatus, & pro parte intestatus. l. 1. & 2. ff. de acquir. hæredita. notat in hac
specie Bar. in l. gerit. num. 22. ff. de acq. hæred.
& ibi Aret. nume. 5. Bar. in l. quia poterat. ff. ad
Trebellia. quorum opinio communis est, secundum Alexand. ibi, colum. penult. & Socyn.
numero 157. in l. 1. ff. de vulga. Deci. & Curt. in
l. 3. C. de impube. & alijs substitut. & procedit,
nisi filius hæres institutus haberet vulgarem
substitutum, atque esset ita legatis grauatus, vt
eis solutis legitima portio integra non esset:
tunc etenim poterit filius repudiare hæreditatem, legitima portione retenta. l. si libertus patrono. ff. de bonis liber. quam ita frequentiori
consensu pręfati Docto. interpretantur. Quin
imò mortuo patre intestato, non potest filius
repudiare hæreditatem, & legitimam retinere. Abb. hîc col. pen. Soc. in d. l. 1. nu. 31. Ripa ibi
nu. 159. Alex. cons. 75. col. 3. vol. 1. & Gul. Bene.
hîc tit. de vulgar. num. 48. tradit Iaso. in Auth.
vnde, si parens. num. 5. C. de inoffi. testam. qui
præcedentes conclusiones refert & approbat.
quibus adde l. 21. Tauri.
Ex Cap. Tua.
SVMMARIVM.
-
1 Religiosi quonam pacto possint esse executores vltimarum voluntatum, & an electio possit eis
committi?
-
2 Executio facta à religioso, eo casu, quo non potest
esse executor, an valeat?
-
3 Fœmina potest esse executrix vltimarum voluntatum.
-
4 Minor vigintiquinque annis, maior decem & septem potest esse executor testamentarius.
-
5 Distributio iniuncta à testatore post diem certũcertum,
an possit ante diem fieri?
-
6 Testator non potest derogare potestati Episcopo
competenti circa executionem vltimarum voluntatum.
-
7 Voluntas testatoris sola Principis autoritate mutari potest, nec sufficit consensus Episcopi.
-
8 Episcopus excludi nōnon potest à cura Ecclesiæ alicuius, etiamsi patronus tempore cōstructionisconstructionis hoc
expressim disposuerit.
DE executoribus
vltimarũvltimarum voluntatum diximus aliqua in c. 3. & in
c. si hæredes. ist. tit. præter quæ &
illud considerandum est, non oportere
† cuiuis
negociũnegocium hoc
cōmitticommitti, tametsi Canon hic religiosos, Clericos
seculares, & Laicos, ad hoc munus absque vlla
distinctione admittat. Nam & Monachi executores vltimarum voluntatum esse nequeunt,
nisi impetrata superioris licentia. c. 2. hoc titu.
in 6. & Clem. 1. tit. eod. ex qua
cōstitutioneconstitutione monachi suscipientes hanc exequendi prouinciam coram ordinarijs iudicibus conueniri possunt de fraude & culpa, atque vt rationem reddant administrationis. Hi verò monachi, qui
sunt ex ordine minorum, ab hoc arcentur officio. Cle. exiui. §. verum. de ver. sign.
quāuisquamuis designari possint in
testamẽtistestamentis ad
consiliũconsilium exhibẽdumexhibendum executoribus vltimarum voluntatum, ex
eadem Clem. constitutione. Quo in loco asserit Cardina. præfatis monachis nec ius eligendi pauperes committi posse, cùm isthæc electio sit executionis pars. idem Anchara. ibi. numer. 23. Domin. & Francisc. in dicto capit. 2. in
princip. quibus Bartol. refragatur in tract. minor. lib. 3. c. 4. dicens, hanc electionem
cōmitticommitti posse his religiosis, cùm ea sit facti potiùs
quàm iuris, & quæ fieri possit per eum, qui huius muneris capax
nōnon sit. l. cùm pater. §. hæreditatem. ff. de lega. 2. l. ex facto. §. si quis rogatus.
ff. ad Trebel. idem notat expressè Rom. consi.
409. colum. 2. sensit Bald. in Authen. ingressi.
2. col. C. de sacros. Eccles. idem in l. quod pauperibus. colum. 3. C. de Episcop. & Cleri. quo|
rum opinio mihi magis arridet ex eo, quòd ratio d. §. verum. cesset in hac electione facienda.
Imò arbitror, posse eadem ratione committi huic monacho electionem
exequutorũexequutorum,
quāuisquamuis Domi. & Franc. in d. c. 2. contrarium teneant, ex eo, quòd exequutor debet esse certus.
Ioan. And. & Docto. in c. 1. ad finem. de proc. in
6. quorum ratio friuola est, quia certitudo in
alterius voluntatem confertur. Paul. Cast. in l.
1. col. pen. ff. de procur. Bal. in d. l. id, quod pauperibus. numer. 15.
Quid autem erit dicendum, si religiosus ex
alio, quàm Minorum ordine, non obtenta superioris licentia exequutoris munus assumat,
valebit ne id, quod ipse gesserit?
Et Freder. consilio 293. ad finem respondet,
exequutionem
† factam per monachum, non
impetrata superioris licentia validam esse, modò non præcesserit superioris contradictio. idem Roma. consilio 49. 2. colu. & in sing. 242.
nam & miles procurator esse non potest, & tamen si à iudicio non repellatur, tenent actus
per eum gesti. l. filiusfamiliàs. §. veterani. ff. de
procurat. Eandem Frederici sententiam sequitur Deci. in l. in ambiguis. §. non est. ff. de
regu. iur. & Feli. in c. 2. columna 1. de iudic. atque eadem decisio passim intelligitur etiam
in exequutione testamenti, facta per religiosum ordinis Minorum, ex quibus hęc opinio
magis communis est, secundum Deci. consilio
494. columna vltima. & eundem consilio
499. numero 12. vtrobique tamen ab ea recedit ea ratione, quòd actus regulariter factus
contra iuris prohibitionem est nullus. l. non
dubium. C. de legib. nec procedit argumentatio à milite, exercente officium procuratoris,
quia in monachis est prohibitio magis stricta.
quod constat ex Panormit. in capit. in nostra.
colum. vltim. de procurat. optimus text. in ca.
sed nec. ne Cler. vel monachi. quem Dec. commendat in c. 2. de iudic. numer. 8. vnde opinio
Frederici non potest recto iure procedere, à
qua etiam discedit Franc. in d. c. 2. in princi. ist.
tit. in 6. illum tex. ad hoc inducens, cùm ibi dixerit illa decisio: Religiosus exequutor esse
nōnon
potest. Hæc verò verba actum in
contrariũcontrarium gestum, nullum esse, manifestè ostendunt glo. in
reg. 1. de reg. iur. in 6. communiter ibi recepta.
& in l. Gallus. in princ. ff. de lib. & postu. Igitur
non probatur iure prima opinio, etiamsi communis sit.
Fœmina verò non excluditur
† ab hoc munere exequendi vltimas voluntates. l. à filio. in
princip. vbi Barto. ff. de alimen. & cibar. lega.
text. in argumentum in c. nos quidem. ist. tit.
gloss. in cap. 2. in princ. hoc tit. in 6. Ioan. Oldendor. de exequut. vltim. volunt. tit. 5. Bart. &
ibi Deci. num. 21. in l. 2. ff. de reg. iur. Bal. in l. id
quod pauperibus. 2. colum. C. de Epis. & Cler.
Ioan. Andr. & Docto. in d. c. 2. quorum opinio
cōmuniscommunis est. & eam seruari
cōsuetudineconsuetudine notat Speculat. tit. de instrum. edit. §. nunc verò. nu.
76. Imò vxor relicta exequutrix à marito in testamento, non amittit ius executionis, etiamsi
contrahat secundas nuptias. Bart. in d. l. à filio.
Dec. in dict. l. nume. 21. idem consil. 91. Bald. in
Authen. eisdem pœnis. C. de secun. nupt. ad finem. Oldendorp. d. c. 5. licet tutelam amittat.
not. in Authen. matri & auiæ. C. quand. muli.
tut. offi. fungi potest. Scribit tamen Bal. in c. ad
audientiam. in 1. de rescript. relicta, aut commissa à testatore executione testamenti proprijs fratribus, non
cẽsericenseri sororibus delegata,
ob imperfectum fœminarum consilium. l. vlt.
C. de leg. tuto. idem asserit Ias. in l. ex facto. columna penultima. ff. de vulgari & pupilla. substitutio.
Minor verò vigintiquin que
† annis, maior
verò decem & septem, poterit esse executor testamenti, ex ratione text. in c. qui generaliter.
§. vlt. de procur. in 6. vbi statuitur, minorem habentem decem & septem annos, posse constitui procuratorem ad negotia. Regia l. 19. titu.
5. part. 3. quæ insigniter probat
opinionẽopinionem Pauli Castrens. in l. 1. §. pupillus. ff. de acquir. possess. dicentes, minorem decem septem annis,
non posse nec ad negocia procuratorem
cōstituiconstitui. quamuis Franc. in dict. §. vltim. dixerit, minorem etiam decem & septem annis, procuratorem posse legitimè
cōstituiconstitui extra iudicium.
l. sed si quis. §. vltim. ff. de instit. & idem communiter est receptum, secundum Alexan. in l. exigendi. C. de procura. & Ias. in dict. §. item acquirimus. num. 36. Vnde fit, vt text. in d. §. vlti.
dicens, maior decem & septem annis, procurator ita sit intelligendus, vt non excludat
minorẽminorem doli capacem. Verùm huic opinioni Regia lex aduersatur manifestè, nec probatur in
dict. l. sed & si quis.
cōmuniscommunis assertio. id etenim
tantùm ibi deciditur, pupillum institorem obligare eum, qui ipsum pręposuit: quoniam sibi
imputare debet, qui eum præposuerit. Nec obstat Paulo Castrensi d. §. pupillus. quia loquitur in seruo impubere, acquirente
possessionẽpossessionem
domino. Ex quibus mallem ipse intelligere
textum in d. ca. qui generaliter. eo pacto, quo
Regia lex intellexit. At in hac specie, minorem
vigintiquinque annis, posse designari executorem, si maior sit decem & septem, sensit glo.
ibi recepta communiter in dicto c. 2. in princi.
ist. titulo. in 6. Nec enim alicubi
prohibitũprohibitum est
minoribus hoc executionis officium. Licet dubitet Speculator dict. §. nunc verò. num. 75. &
contrarium potiùs probauerit Oldendorpi.
in dicto tractatu de execution. vltim. volunta.
cap. 4.
Colligitur præterea
† ex hoc Canone, executores debere omninò diligenter sequi testatoris voluntatem, & id adeò verum est, vt executor nequaquam possit præuenire diem ab ipso testatore designatam ad executionem vltimæ voluntatis. Bar. per textum ibi in l. cùm pa|
ter. §. à filia. ff. de lega. 2. Nam si restituenda
sunt ex iussione defuncti centum post quatuor menses pauperibus, restitutio ante illud
tempus facta præiudicium infert pauperibus
post illum diem futuris. idem Angel. & Alexan. in l. stipulatio ista. §. si quis dolum. ff. de
verbo. obliga. col. 2. Iaso. dicens, hanc sententiam communem esse in l. post mortem. C. de
fideicom. idem fatetur Deci. in lege, cùm tempus. ff. de reg. iur. ab ea tamen diuertens his rationibus. Prima, quòd testator ita disponens
potiùs salutem animæ respexit, quàm tempus
executionis, quod fortè adiecit, existimans,
ante illud non posse absque detrimento rei familiaris hanc distributionem fieri. Item, quòd
non magis futuros pauperes, quàm præsentes
dilexerit, aut considerauerit:
siquidẽsiquidem & in pręsentes pro animæ salute censetur pia isthæc distributio. Et præterea, diem à testatore constitutum præueniri, conducibilius est, ipsi animę
testatoris, quàm
eādemeandem diem expectari. Idem
asserit Anchar. consilio 202. Abba. consilio 11.
1. dubio. volum. 2. quibus accedit decisio text.
in l.
vxorẽvxorem. §. Scæuola. ff. de leg. 3. vbi post mortem rogatus, restituere hæreditatem, poterit
viuens, cùm voluerit, eam restituere. idem probat text. in dict. l. post mortem. Vnde nisi aliud
ex coniecturis possem à voluntate testantis colligere, libentissimè vltimæ opinioni
accederẽaccederem.
atque ita effugio Iurisconsulti verba in dicto §.
à filia.
Hæc verò conclusio,
† quam ex hoc c. collegimus, procedit, quando voluntas testantis licita est, quòd si illicita sit, seruanda non est. gl.
hîc, quæ secundum Abb. in hoc text. probatur,
dum dicit, executores testamentarios esse cogendos, exequi vltimam defuncti voluntatem
per Episcopum, etiamsi testator interdixerit
Episcopo hanc coactionem. Ea etenim prohibitio illicita est, & ideò non est seruanda. ex
quo Bald. scripsit in l. Lucius. in 2. §. vltim. ff. de
legat. 2. minimè derogari potestati Episcopi,
ad quem ex negligentia erat deuoluta executio testamenti paterni, etiamsi filius patris hæres in proprio testamento mandauerit, vltimam patris voluntatem per quosdam certos
executores ad effectum deduci. quod Bald.
probat ex §. Damæ. eiusdem l. Lucius. imò nec
potest testator prohibere, Episcopum exequi
vltimam voluntatem, negligentibus executoribus, & elapsa dilatione iuris, ea eadem ratione per istum text. quem in hac specie notat
Barb. hîc. numero 4. contra Anchar. quamuis
Abb. in legatis, quæ pia non sunt, idem asserat,
quod Anchar. posset tamen testator euitare Episcopi iurisdictionem in executione vltimæ
voluntatis, si in casum negligentiæ alios executores prioribus & negligentibus substituerit, sicuti ipse notaui in capitulo 3. huius titu.
idem erit, quando testator expressim voluit
tẽpustempus datũdatum executoribus à iure, eis minimè obesse, nec currere, sed liberam eis executionem relinquat, vt cùm voluerint, exequantur eius vltimam voluntatem. Bald. in l. 1. ff. de legat. 1. idem Bald. in l. nulli. C. de Episcop. & Cleric.
Abb. in c. nos quidem. ist. tit. 2. colum. Barb. in
c. Ioannes. ist. tit. colu. vltim. Gualdens. de arte
testandi. tit. de execu. caut. 6. facit in argumentum, leg. sed si ante. ff. ad Trebell. Sic etiam testator poterit executoribus dilationem datam
à iure prorogare. Bal. consilio 301. volum. 2. &
Franc. à Rip. in l. nemo potest. vlt. col. ff. de lega. 1. sed & si testator. in specie designauerit,
ꝗdquid
sit agendum de pecunia, aut re legata, eo casu,
quo prima eius iussio non fuerit ob negligentiam executorum ad effectum deducta, nec
possit modò in eandem causam expendi, minimè poterit Episcopus illam voluntatem mutare. Barto. in l. liberto. §. Lucius. ff. de annu. lega. non enim ita temerè mutanda est testantis
voluntas, cùm à solo Romano Pontifice, aut
supremo Principe,
† possit derogari vltimis voluntatibus. Clem. quia contingit. de religio.
domi. l. legatam. ff. de administr. rer. ad ciuita.
pertinen. Imò à Tyberio non potuit im petrari, vt legata pecunia Trebianis in opus noui
Theatri, ad munitionem viæ transferretur, vt
scribit Suetonius in Tyberio capit. 31. tradunt
ad hæc plurima Felin. numero 17. & Deci. numero 11. in c. cùm accessissent. de consti. Rochus de iure patro. verbo, construxit. qu. 11. &
verbo, honorificum. numero 7. & 8. Nec sufficiet consensus hęredis, vt mutetur in totum vltima testatoris voluntas per Episcopum, etiam in alicuius Ecclesiæ constructione, aut erectione constituta. Card. quæst. 5. Imo. colu.
4. in di. Cle. quia contingit. Feli. in dict. c. cùm
accessissent. numero 19. Rochus dicto verbo,
cōstruxitconstruxit. q. 14. optimus tex. in l. si ego. ff. de iure doti. Sunt sanè qui opinentur, autoritate Episcopi posse
vltimāvltimam voluntatem testatoris mutari, si nondum est executioni mandata: plura
enim licent ante executionem actus, quæ post
eam minimè permittentur. lege, patre furioso. ff. de his, qui sunt sui vel alien. in c. quemadmodum. de iureiuran. qua ratione in hac specie asserunt hanc conclusionem Imo. in l. 1. colum. 3. ff. de condi. instit. Hippo. singul. 194.
Felin. in c. super his. col. 2. de accusat. Ioan. Lupi. in repeti. Rubr. de donatio. §. 47. colum. 4.
quibus hic Canon obstat, quo iniunctum est
Episcopis munus compellendi executores testamentarios ad seruandam exactissimè defuncti voluntatem. Ecce igitur, qualiter ante
eius executionem ad Præsulis curam spectat
obseruare testantium voluntates, non mutare. & idem colligo ex his, quæ adnotauit Guido Papæ decision. 556. Nec tamen inficior,
decreto & autoritate Episcopi posse pecuniam à testatore in certum vsum pium, non ita
necessarium destinatam expendi in alium itidem pium vsum, magis Reipublicę Christia|
næ, ac religioni necessarium, cui necessitati aliunde subueniri nequeat, absque maxima difficultate. text. in l. penultim. ff. de oper. public.
quem ad hoc ipsum eleganter induxit Ioannes
ab Imola in dict. colum. 3. quo pacto possunt
intelligi plura, quæ congessit Bertachi. in tracta. de Episco. 4. parte. 4. lib. numero 52. & sequen. & plerique alij eandem tractantes controuersiam.
His verò, quæ paulò antè notauimus
† ex
huius c. decisione, concinit & illud, quod in Ecclesia aut oratorio autoritate Pręsulis constructo, ac deinde dotato, Episcopus
institutionẽinstitutionem
ministrorum, curam & regimen habet. c. præterea. cap. relatum. & alibi sæpissimè. de iure
patro. text. in cap. 1. 16. quæstione 5. quem dicit vnicum esse Feli. in ca. cùm venerabilis. de
except. numero 32. tex. in c. vno. de iure pat. in
6. c. nullus. 16. q. 7. Abb. in c. cùm Ecclesia Vulterana. de elect. colu. 3. Abb. in c. cùm ex iniuncto. de hæret. etiamsi testator, aut oratorium
constituens prohibeat Episcopi curam, aut institutionem prædictam. quod in hoc text. optimè probatur. & expressim adnotârunt Innoc.
in c. in Lateranensi. de præb. Abb. in c. requisisti. hoc titu. colum. pen. idem in capi. nobis. de
iure patro. Barto. in l. quoties. §. vltim. ff. de ad
mi. tuto. Felin. in dict. c. cùm venerabilis. numero 33. optimus text. in c. sic quidam. 10. q. 1.
nec quicquam oberit, si testator ipse velit, bona illa, aut dotem oratorij in alium pium vsum
expendi, eo casu, quo Episcopus eius prohibitioni renitatur. Rota Antiq. 868. Felin. d. numero 33. Rochus de iure patro. verbo, pro eo,
quod. quæst. 12. Cuius quidem quæstionis nos
meminimus in Epito. de sponsal. 2. par. capi. 3.
§. 1. numero 20.
Glossa, in verbo, pijs voluntatibus. duo tractat, quorum primum in c. 3. alterum in c. si hæredes. ist. tit. explicuimus.
Dum gloss. vltima dicit, infrà titulo proximo. voluit citare text. in cap. proximo.
Ex Cap. Raynaldus.
SVMMARIVM.
-
1 Qualiter accipiantur huius cap. verba illa, Hoc
modo.
-
2 Conditio hæc, si sine liberis decesserit, non excludit
fœminas.
-
3 Ecclesia substituta sub præmissa conditione, an
præferatur fœminis.
-
4 Prohibitio alienationis facta ab arbitris, non impedit translationem dominij.
-
5 Prohibitus simpliciter alienare aliquam rem, non
prohibetur eam rem vel legare, vel extraneo
hæredi relinquere.
-
6 Prohibitio alienationis extra familiam, impedit
extranei hæredis institutionem.
- 7 Prohibitus alienare aliquam rem, etiam in hæredem extraneum, non potest eam extraneo etiāetiam
hæredi relinquere.
-
8 Alienationis prohibitio extra familiam, minimè
excludit legitimum successorem, etiamsi is non
sit de familia.
-
9 Prohibens rem alienari extra familiam, addens,
Volo eandẽeandem rem in familia remanere, excludit
successorem legitimum, qui non sit de familia.
-
10 Successor legitimus non potest consequi, rem alienari prohibitam, si ipse sit ex illis, in quos prohibita fuit alienatio.
-
11 Verba prohibitionis vniuersalia, etiam successorẽsuccessorem
legitimum repellunt.
-
12 Successor legitimus admittitur ad rem alienari
prohibitam, etiamsi non sit de familia, nec instituatur hæres, modò alius scriptus hæres non
fuerit.
-
13 Masculi ex fœminis descendentes, an veniant appellatione generationis, posteritatis, sobolis, aut
progeniei.
PRIMVM hîc
considerandũconsiderandum est,
Rainaldum institutum fuisse à Pepone patre hæredem purè, ac demum rogatum fuisse,
hæreditatẽhæreditatem
restituere sub illa
cōditioneconditione, si sine liberis masculis decesserit. Nec refert quòd
hîc scriptum sit, Rainaldum institutum hæredem hoc modo, nam id est
† referendum ad
ipsius institutionis & testamenti seriem, non
ad modum aliquem institutioni adiectum,
quasi dixerit conditor huius Canonis, Rainaldum hæredem hoc pacto hac serie institutum
fuisse. sicuti gloss. sensit, & Barba. hîc folio 21.
col. 3. explicat, vel expone hoc modo, id est, hac
conditione. gloss. hîc, ex qua adnotauit Lanfranc. 2. columna. modum quandoque conditionem significare, si sequentia verba conditionem præ se ferant, ac rursus conditionem pro
modo assumi, si ex sequentibus verbis id appareat, quod ipse non negauerim. tamen ad huius textus intellectum nihil id conducit, cùm
possit hic Canon intelligi, vt priùs dixi, vel institutionem dicere possumus factam adiecto
modo, fideicommissum autem sub conditione.
Colligo
† deinde ex hoc text. verba illa: Si sine liberis decesserit, non excludere fœminas,
nisi expressim à testatore ita concepta fuerit
conditio, si sine liberis masculis decesserit. tex.
insignis in l. cùm acutissimi. C. de fideicom. vbi Docto. Cardi. & Ancha. hîc, & id passim receptum est. Sed si esset statutum in ea prouincia, fœminas excludi à successione extantibus
masculis, alium intellectum haberet testatoris conditio, siquidem esset de masculis, non
de fœminis intelligenda. ex mente Barto. & aliorum. 2. colum. in l. hęredes mei. §. cùm ita. ff.
|
ad Trebellia. Feli. in c. Ius generale. 1. distinct.
col. 3. Alcia. lib. 1. de verb. signif. col. 10. Soc. Iunior cons. 1. num. 113. vol. 1. & alij autores, quorum ipse memini in c. Raynutius. §. 2. nu. 2. explicat Tiraq. in l. si vnquam. C. de reuocan. donat. ver. susceperit. nume. 112. & sequentibus.
atque numero 86. & 102. idem sanè respondendum erit, quando testator vniuersalem hæredem filium masculum instituerit, &
fœmināfœminam in
re certa, ac demum filio substituerit, præmissa
apposita conditione alterum filium
masculũmasculum,
aut agnatum quendam. Ex hoc enim coniectura sumi potest, velle
testatorẽtestatorem illa bona ad masculos, fœminis exclusis, pertinere, conseruandæ familiæ gratia. Fulg. & Pau. in l. 1. C. de condi. inser. Socy. consilio 6. vol. 3. Deci. cons. 15. &
consilio 370. latiùs Socyn. in l. cùm auus. ff. de
condi. & demonstra. numero 80. qui alios ad
hanc conclusionem allegant, à quibus non oportet discedere, autore Curtio Iuniore, consilio 35. colum. 2. Ex quo ipse infero, non substitutis agnatis, etiam filiam testatoris substitutam fratri, si sine liberis decesserit, excludi à nepote testantis filia instituti. Et quamuis id possit disputari, hæc tamen decisio æquior est, verior, atque colligitur ex his, quæ pręfati Doctores tradunt, & in specie Deci. dicto consil. 370.
colum. pen. & Paris. cons. 89. col. penult. lib. 2.
licet contrarium responderit Curti. dicto consilio 35.
Imò dicta conditio, si sine liberis decesserit,
quāuisquamuis stante dicto statuto ita intelligenda sit,
vt masculi fœminis præferantur, tamen si institutus decesserit absque liberis masculis, filia superstite, excluditur substitutus: nec eo casu oberit filię municipalis constitutio, vt explicat
Carol. Moli. in Alex. consilio 15. lib. 4. ex mente Docto. aduersus Andre. Alci. in d. colu. 10. &
in reg. 3. præsump. 32. numer. 4. Sic etiam si testator esset extraneus, nequaquam essent mares fœminis eiusdem gradus præferendi ex ratione statuti, secundum Alexan. in d. cons. 15. &
ibi Carol. Molinę.
Item, quando in hisce
† dubitationibus explicandis tutissimum est, ipsam testatorum voluntatem aucupari, ex ea præsumpta deducitur, piam causam substitutam filio masculo, si
sine liberis decesserit, excludere filias ipsius instituti, neptes testatoris. Anto. consilio 25. Curti. Iunior dict. consil. 35. colum. pen. mihi sanè
non placet hæc vltimarum voluntatum interpretatio: opinor enim ex paterna dilectione,
potiùs testantem diligere neptes, quàm piam
causam: nec vrget ratio aliqua vt substituta Ecclesia, aut substitutis pauperib. alicui mortuo
absque filijs, de solis masculis, ac non itidem
de fœminis eam conditionem
intelligendāintelligendam esse. Vnde accedo libenter Socy. consilio 23. vol.
1. versic. decimo octauo. & eius filio Socy. in d.
l. cùm auus. numero 42. & Parisio cons. 86. colu. pen. lib. 2. quos habeo huius opinionis autores aduersus Curti. cuius sententia procederet forsan, si testator filias habens, eas ab vniuersali hæreditate exclusisset, & Ecclesiam, vel
pauperes substituisset. Sed & illud hac in re notandum est, conditionem hanc, si Titius sine liberis decesserit, omninò deficere Titio decedente liberis relictis, tametsi ipsi liberi postea
mortem obierint, nullis relictis liberis. Non
enim censetur repetita hæc conditio in liberis
instituti: quemadmodum eleganter asserit Oldra. consilio 21. & consilio 141. ex l. si quis hęredem. vbi Iaso. idem notat. C. de insti. & substit.
l. cùm vxori. C. quando dies leg. ced. l. ex facto.
§. si quis autem. ff. ad Trebellia. vbi Paul. columna vlti. & Ripa colum. 1. idem Ripa in l. Centurio. numero 168. ff. de vulgari. & ibi Galiaul.
colu. 93. latissimè omnium Andr. Tiraq. in l. si
vnquam. C. de reuocan. dona. verbo, susceperit. numer. 153. Parisi. consilio 18. libr. 2. Abb.
consilio 40. lib. 1. Alexan. consilio 53. numero
11. & consilio 139. lib. 6. num. 3. & ibi Caro. Molin. idem Alexan. consilio 31. lib. 3. vbi idem Carol. aliquot autores allegat. Paul. Castrens. consilio 97. libro 2. Deci. consilio 218. & 287. atque
alibi frequentissimè. optim. text. in l. filius familiàs. §. cùm quis. ff. de legat. 1. tradit Socyn.
Iunior consilio 111. numero 20. libr. 1. Corne.
consilio 146. lib. 2. quo in loco addit, hanc opinionem procedere, nisi ex aliquot coniecturis
contrarium à mente testatoris deduci possit.
quod Socyn. Iunior etiam explicat consilio 1.
numero 70. lib. 1. pulchrè Aymon consilio 98.
nume. 1. & sequentibus. Hieronymus Gratus
consilio 5. columna 2. libro 2. Parisi. consilio
86. libro secundo, num. 24. & duobus sequentibus responsis.
Glo. in vers. quibusdam bonis. quærit, quænam bona essent hæc, quæ deducta fuerunt in
cōpromissumcompromissum. Et id constat ex intentione tex.
glo. & Docto. bona isthæc fuisse partem illorũillorum,
in quib. Raynaldus fuit hæres institutus: quin
vt rectiùs huic capi. aptetur intellectus, præmittendum erit, totam hæreditatem Peponis
ex sexaginta quatuor aureis constare: & deinde est fingendum, quæstionem, quæ fuit arbitris commissa, ad triginta duos aureos pertinere.
Glossa in verbo, Neutra pars, probat, prohibitionem alienationis alicuius rei, factam ab
arbitro, non impedire translationem
† dominij, secuta alienatione. idem Innocen. & communiter Doct. hîc Bart. in l. filiusfamiliàs. §. diui. colum. penult. ff. de legat. 1. & ibi Ias. 2. lect.
num. 127. Crot. fol. 7. colum. 4. & Ferdinandus
Loazes Præsul Illerdensis. nu. 467. Nam licet
iudicis prohibitio ita alienationem impediat,
vt ea nihilominùs facta,
dominiũdominium non transferatur. l. si sciens. ff. de cont. emp. causa prohibitionis expressa. Barto. quem cæteri sequuntur
in dicto §. diui. tamen in prohibitione facta ab
arbitro, etiam causa expressa, non erit idem,
|
cùm potestas arbitri dependeat, & oriatur à
contractu. l. non distinguemus. §. nunc de officio. ff. de arbitr. In contractu autem
nōnon potest
prohiberi alienatio ita fortiter, vt si fiat, translatio dominij impediatur regulariter. gloss.
communiter recepta in l. ea lege. C. de condi.
ob causam. Vnde erit idem in prohibitione,
quæ facta fuerit per sententiam arbitri. quod
adeò verum est, vt locum sibi vendicet, etiam
in arbitris, qui eliguntur autoritate & mandato legis. Ferdinandus Loazes in dicto nu. 467.
contra Ioan. Crott. & Ripam nu. 94. in dicto §.
diui. Idem erit etiam in casu, quo ex sententia
arbitri oritur actio, secundum Ferdin. &
RipāRipam,
refragante Croto, cuius opinio in his duabus
extensionibus refelli poterit ex his, quæ Decius adnotauit consi. 11. col. 3. ac potissimùm ex
ratione adducta paulò antè pro communi &
principali opinione.
Eadem gloss. asserit, prohibitũprohibitum alienare simpliciter, minimè prohiberi in eadem re hæredem aliquem etiam extraneum instituere, aut
eam in testamento, aliáue vltima voluntate legare. notat Barto. in l. peto. §. fratre. ff. de legat.
2. optimus text. in leg. prima. ff. de fundo dota.
Bald. in l. ea lege. C. de condictio. ob causicolum. 3. Ange. consilio 57. colum. 3. vbi pulchrè
loquitur Alexan. consi. 155. visis. col. 1. vol. 4. Iaso. consili. 69. volu. 4. colum. 5. facit tex. in l. ex
hoc edicto. §. alienare. ff. de alien. iudic. mut.
caus. fact. Cæterùm hanc sententiam Ange. tribuentes Ioan. Crot. & Frederic. Illerdensis in
d. §. diui. in 7. q. Bar. ad examen adducunt, eam
penitus improbantes per tex. in d. l. peto. §. fratre. & §. prædium. vbi res prohibita alienari nōnon
potest ad hæredem extraneum peruenire. ad
idem aduersus Ange. adducunt l. pater filium.
§. fundum. ff. de leg. 3. qua probatur, prohibitum in vita alienare aliquam rem, posse eandẽeandem
testamento, cui voluerit relinquere. Igitur, si
perpetua vel simplex esset prohibitio, nequaquam posset hæredem extraneum eiusdem rei
facere, nec alicui extero eam legare. Item, rem
adeò perplexam reddunt, vt Bart. aduersus Angelum citent, atq;atque asserant frequenti interpretum consensu damnari Ang. opinionem. Ego
verò hac in re distinctiùs procedam, ne confusione quadam singularis & egregia quæstio obruatur.
Prima conclusio. Prohibitus
† simpliciter alienare aliquam rem, etiam contractus, vel legis prohibitione, minimè prohibetur,
hęredẽhęredem
extraneum instituere, aut eam rem extero legare. Barto. in d. §. fratre. & alij, quos paulò antè citaui. Hęc enim prohibitio refertur ad alienationem, quæ inter viuos fit, non ad alienationem in vltima voluntate factam. Et dum Ang.
Alexan. ac cæteri ita intelligunt eorum sententiam, nullum patiuntur discrimen, nec Bartolo refragantur, nec communi opinione reprobantur.
Secunda conclusio. Prohibitio
† alienationis, facta fauore familiæ, aliarúmue personarum, impedit in eisdem bonis extraneum hæredem institui. d. l. peto. §. prædium. & §. fratre.
tex. etiam in argumentum in dict. l. pater. §.
fundum. Bart. in d. §. fratre. & in l. si ita quis
ꝓmiseritpromiserit. §. ea lege. ff. de verbo. obligat. cuius opinio communis est. sicuti fatentur Iaso. Crot.
& Præsul Illerdensis in d. §. diui. 7. quęst. Bar. &
Chassa. consil. 19. col. 2. nec iure potest
quisquāquisquam
ab hac opinione dissentire, cùm in prædictis locis apud Iuriscons. satis sit expressa. notat Dec.
cons. 86.
Tertia conclusio. Prohibitus
† alienare aliquam rem, etiam hæredem extraneum instituendo, aut eam extraneis legando, minimè potest hæredem extraneum in ea re instituere,
aut extero legare, quod ratione probatur.
NāNam
potest testator hæredi in his bonis, quę ei relinquit, libertatem testandi tollere. l. qui filium. in princip. ff. ad Trebellianum. Potuit enim illa bona hæredi non relinquere, ergo poterit eiusdem hæredis potestatem limitare. l.
videamus. §. penultim. ff. de in litem iura. hanc
igitur conclusionem in specie defendunt Iaso.
in 2. lectio. numero 139. Ioan. Crot. & Loazes
in 7. quæstio. Bart. in dict. §. diui. & est ferè expressa apud Bar. in d. §. fratre. Tametsi Angel.
& Alexan. quos primo loco adduximus, contrarium probauerint, à quibus non est ausus
recedere Ias. in d. §. diui. 1. lectio. numero 105.
nec Catel. Cott. in memorialibus, dictione, alienatione prohibita. Prima tamen opinio verior ex eo apparet, quòd isthæc prohibitio facta fuerit in vtilitatem successorum ab intestato: quo quidem casu est locus secundæ conclusioni. His verò obstat fortiter text. hic dicens,
iudicium arbitrorum non potuisse impedire,
ne legatum valeret, & tamen per eos fuit prohibita alienatio fauore liberorum masculorum, qui geniti forent à Raynaldo, vel patruis,
ex quo videbatur quidem legatum relictum à
Raynaldo auunculis non valere, perpensa secunda conclusione, atque etiam tertia, nisi dixerimus, arbitros præter compromissum sententiam dixisse in prohibitione alienationis,
& excessisse potestatis propriæ limites, aut legatum valuisse ex eo, quòd alienatio facta aduersus prohibitionem arbitrorum omninò
valeat, licet pœnæ locus sit, quod glossa in principio notauit, vel est intelligenda arbitrorum
sententia extantibus Raynaldi liberis masculis, quibus ipse destitutus, & carens, mortem
obijt.
Quarta
cōclusioconclusio.
† Prohibitus alienare aliqua bona extra familiam, potest in
eisdẽeisdem bonis
instituere hæredem eum, qui ei futurus erat legitimus successor ab intestato. glo. secundum
Bart. in d. l. peto. §. fratre. cui est similis in lege
pater. §. Iulius Agrippa. ff. de leg. 3. quam dixit
singu. Ias. in dict. l. si ita quis promiserit. §. ea le|
ge. colum. 4. & Aret. in l. ventrem. nu. 6. ff. de
acq. hære. tex. secundum Bar. & Paul. in l. cùm
pater. §. cùm inter. ff. de leg. 2. quem ad hoc existimat sing. esse Imo. ibi, dicens eam opinionem esse communiter receptam. idem fatentur Ias. 1. lect. num. 102. & 2. lecti. nume. 135.
Ferdi. Loazes. num. 155. in d. §. diui. & Alexan.
consil. 56. volum. 1. & plerique alij, qui passim
hanc quæstionem tractant, quos Andr. Tiraq.
congerit lib. 1. de retract. §. 26. nu. 4.
Quæ quidem opinio locum habet, etiamsi
testator prohibens illa bona alienari extra familiam, speciatim addiderit, seipsum velle, bona illa penes familiam manere. tex. in d. §. cùm
inter. sic etiam omnes approbantes d. gloss. in
d. §. Iulius Agrippa. præmissam conclusionem
intelligunt, secundum Alexan. in d. consil. 56.
col. vltim. Ias. in l. voluntas. colum. 2. C. de fideicom. Alex. cons. 59. vol. 3. quorum opinionem
& intellectum defendit Ferdin. Loazes. in d. §.
diui. nume. 158. inducens verba Iurisconsulti
in d. §. fratre. quæ argumenta à contrario sensu præmissa prohibitione facta extraneum
hæredem excludentia, legitimum hæredem
admittere videntur, idem Deci. consilio 422.
Sed ipse Deci. parum sibi constans cons. 481.
consilio vigesimotertio. Socin. in l. qui Romæ. §. cohæredes. ff. de ver. obli. 4. casu. à glos.
& communi opinione recedunt eo casu, quo
testator non tantùm prohibuit alienationem
extra familiam, sed addidit, Et volo prædicta
bona penes meam familiam manere: ex quibus sententia communis intelligenda erit, vbi
simpliciter vetuit testator alienationem
† extra familiam. Quibus insigniter adstipulatur
ratio illa, quòd facta prohibitione alienationis, adiectis hisce verbis, Quia volo ea bona in
familia manere, inducitur à testatore fideicommissum inter eos, qui sunt de familia. tex.
in dict. §. fratre. Areti. & Soci. post alios communiter in d. l. qui Romæ. §. cohæredes. Deci.
d. consil. 23. Curti. Iunior consilio 22. num. 18.
eleganter Ferdi. Loazes in dict. §. diui. numero
532. plures assertiones hac in re diligentissimè distinguens. & ita Bar. verba intelligens in
dicto §. cohęredes, quæ ad hunc sensum induci possunt Ergo non poterunt dicta bona exire familiam, etiam ad hæredem legitimum
vltimi possessoris intestati.
Nec huic limitationi obstat sensus ille à contrario deductus ex dict. §. fratre. quia dum extraneum successorem excludit, legitimum admittit, qui tamen sit de familia. Vnde non
possum non recipere Socin. & Deci. interpretationem: maximè, quia principalis ipsa conclusio glo. in dict. §. Iulius Agrippa. indistinctè à pluribus refellitur, præcipuè à Bald. & Imol. in d. §. fratre. Soci. consil. 43. vol. 3. Deci.
consil. 481. Ioan. Crot. in dict. §. diui. fol. 8. Fulgos. in consilio centesimo decimoseptimo. Salycetus in l. ea lege. numero decimo quarto. C. de cond. ob caus. post Petr. à Bella per. à Bal.
relatum, quorum sententia mirè conuenit testatoris voluntati, quæ cura, ac diligentia exactissima inquirenda est, non alia sanè ratione, quàm ne quid aduersum eius consensui
ex eius dispositione opinemur. Quòd si hæc
controuersia libero ac ingenuo iudicio diffinienda est, ego communem assertionem opinor testatoris iudicio refragari. Nec obstat
elegans decisio in d. §. cùm inter. nam ea procedit in hærede legitimo, qui tamen filius est
vltimi possessoris. Pium etenim est, nec à mente testantis alienum, prohibitum rem aliquam
extra familiam alienare, posse eam rem expressè, vel tacitè transferre in eum, qui in naturali
quadam lege hæres legitimus necessarius existit, secundum Fulg. & Sal. Secundò, poterit
& eadem Iuriscons. responsio aliter intelligi,
vt res prohibita alienari extra familiam libertorum, iure possit transmitti in libertæ filium,
quasi is sit de familia libertorum: quod Accurs. scribit in dict. §. cùm inter. NāNam quod quidam obijciunt, nomen familiæ ad fęminarum
liberos non extendi, verum est, cùm de familia ratione sanguinis agitur, nempè de agnatione: secùs verò vbi nulla habetur sanguinis,
sed conditionis, & status ratio: argu. text. in l.
pronunciatio. §. vltim. ff. de verbor. signific.
Et præsertim hoc ipsum coadiuuatur ex eo,
quòd testator prohibẽsprohibens rem aliquam alienari extra familiāfamiliam libertorum, ipsis libertis consulere vult: & ideò mirum non est, si libertarum filij admittantur, cùm eorum matri consultum fuerit à testatore, atque matris conditionem sequantur libertæ filij. Vnde præfata Iurisconsulti decisio minimè esset admittenda, quando prohibitio facta fuisset vt agnationi, aut generi consuleretur.
Est & aliter
† intelligenda gloss. in dict. §. Iulius Agrippa. vt procedat, nisi ille, qui intestato succedit, fuerit prohibitus bona præfata
acquirere. tex. in l. codicillis. §. matre. ff. de lega. 2. gloss. in dict. §. Iulius. gloss. in dict. l. si ita
quis promiserit. §. ea lege. quam dixit alibi
non reperiri Bald. in cap. 3. de pact. dixit singul. idem Bal. in l. quoties. in 1. C. de fideicom.
quorum opinio communis est: & eam sequuntur Ias. 2. lecti. nume. 138. & Ferdi. Ilerdens. ibi,
num. 157. in dict. §. diui. Bart. in l. ventre. col. 3.
versic. Tertius casus. & ibi Paul. Castrens. col.
vltim. ff. de acquir. hæredi. & idem Bart. in d.
§. ea lege. column. penult. cui illud addendum
est, nihil referre, an statutum prohibeat rerum
alienationem extraneis, peregrinis, & aduenis fieri, an ipsos peregrinos, seu extraneos acquirere, vtroque etenim casu
idẽidem erit ex Aret.
in dict. l. gerit. nu. 7. & Tiraq. li. 1. de retract.
§. 1. gloss. 9. numer. 169. non enim poterit extraneus ex successione ab intestato illa bona
obtinere: Secùs verò si statutum prohiberet
alienationem
rerũrerum extra ciuitatem:
nānam posset
|
exterus iure successionis legitimæ illa bona
habere: quam distinctionem ipse colligo ex
Barto. in dict. §. ea lege. & in dicta l. ventre. vbi
Aretin. numero 7. non exactè hanc difficultatem expendit.
Tertiò, prima & communis
† sententia erit
intelligenda, nisi verba prohibitionis essent
ita vniuersalia, atque ampla, vt videantur etiam excludere alienationem in legitimum hæredem, extraneum tamen à familia testatoris
prohibentis alienationem: quod colligitur
ex intentione disponentis. tex. in Authent. de
resti. fideicomm. Aret. in l. Pantonius. §. 1. col.
2. ff. de acquir. hæred. & in d. l. ventre. num. 7.
Deci. consil. 23. col. 3. Curt. Senior. cons. 40.
colum. 8. Anton. Rube. consil. 1. Ias. in dict. §.
diui. 2. lectio. numero 137. & ibi Ferdinand.
Ilerdens. numero 136. Cardinal. consil. 135.
Quartò, adeò vera quibusdam apparet opinio cōmuniscommunis, vt concedant rem prohibitam alienari extra familiam, posse ab illius rei possessore inuita tradi extraneo, qui tamẽtamen erat eidem intestato successurus. argum. l. 1. & l. cum
quo. §. vltim. ff. ad Trebellia. quod duodecim
rationibus nititur probare Præsul Ilerdens. in
d. §. diui. num. 164.
Quintò, sunt qui
† arbitrentur prædictam
communem sententiam procedere, etiam si
successor legitimus ab intestato, non fuerit hæres institutus: nam ad eum, alio non instituto
hærede, nihilominus transit res prohibita alienari extra familiam, tametsi extraneus sit. l.
milites. §. vlt. ff. de re milita.
Milites, inquit,
si hæredes extiterint, possidere ibi prædia nōnon prohibentur.
l. 1. §. penul. ff. de falsi. Cicero in oratione pro
L. Flacco. Andre. Tiraquell. libr. 1. de retract.
§. 1. in gloss. 9. nu. 166. quæ tamen ex ratione
iuris prohibentis etiam locum sibi vendicant
in hærede extraneo, non tantùm in legitimo.
Sed probat in hac specie tex. in d. l. cùm pater.
§. cùm inter. vbi Bart. Roma. cons. 457. col. 2.
Alexand. cons. 55. vol. 3. Socin. consil. 292. volum. 2. Ias. in dict. §. diui. 1. lect. num. 101. Et fatentur hanc opinionem communem esse Socin. cons. 251. colum. 3. volum. 2. & Tiraquel.
libr. 1. de retract. §. 26. num 5. omniúmque diligentissimè Laurenti. Syluanus cons. 6. numer. 26. Quòd si passim conceditur prima, &
principalis communis assertio, quando ipse
legitimus successor ab intestato, hæres instituitur, non video cur nullo alio hærede instituto,
sed ipso legitimo successore iure capiente hæreditatem, non sit idem dicendum, licet non
defuerint, qui huic vltimæ conclusioni aduersentur.
Glossa in verbo, legitimè, duo probat. Primum, naturalem filium excludere substitutum sub illa conditione, si substitutus sine liberis decesserit. l. ex facto. §. si quis rogatus. ff.
ad Trebellia. vbi Alex. & Ripa id latè tractant.
Fel. & Dec. in c. in præsentia, de probat. nu. 25.
Secundum probatur ex glo. filium naturalem non excludere substitutum sub præfata
conditione ita expressa, si sine liberis legitimis
decesserit: quod passim Doctor. concedunt.
Cæterùm, Barb. hîc col. 32. colligit
† ex hoc
capite, dicens text. istum singul. esse, sub mentione prolis masculos contineri, quod minimè dubium est. Ipse verò sensit eodem nomine expresso fœminas excludi: sed hoc non rectè probatur in hoc tex. cùm Rainaldus decesserit absque liberis masculis, & fœminis. Erit
tamen operæprecium perpendere, sitne verum quod Barb. adnotauerit. In quo illud primò est considerandum, hæc nomina, Proles,
generatio, soboles, posteritas, synonyma esse.
l. cùm quis. C. de natur. lib. l. ne diutius. C. de
agri. & censit. lib. 11. quo quidem præmisso, gl.
in l. 1. C. de cond. insert. scribit, quemlibet sequi generationem patris, non matris. Vnde
appellatione posteritatis, generationis, aut
primogeniei, non comprehenditur descendens à fœmina, quo item fit, vt nec masculus
natus ex fœmina, dici verè possit de generatione alicuius. Bar. in l. quia tale. ff. solut. matri. idem Barto. in l. 1. ff. de probat. text. opti. in
c.
vbicunq;vbicunque, de pœnis. in 6. & in l. 1. ff. de iure
immunit. Laurus à Palatijs in tract. de statu.
exclud. fœmi. col. 33. Nico. de Vbal. de succes.
ab intest. fol. 11. col. 1. Contrarium tamen probatur in l. officiales. C. de Epis. & Cleri. imò
natum ex fœmina dici verè potest sub progenie, posteritate, & generatione comprehendi.
probat l. cùm acutissimi. C. de fideicommis.
vbi Corn. col. 1. l. Iurisconsultus. §. parentes. ff.
de gradi. c. 1. de schismat. in 6. latè And. Tira.
lib. 1. de retract. §. 1. in gl. 9. num. 239. ad idem
tex. in c. nouit, de iudi. vbi Host. Anto. & Deci.
nu. 3. Paul. Cast. in d. l. 1. C. de condi. insert. Domi. in cap. statutum. in 2. de hære. in 6. Deci. in
cons. 223. colu. 2. quorum opinio communis
est, vt testatur Nicol. de Vbal. in d. fol. 11. col. 1.
Nec obstat text. in d. c. vbicunque. quia locum
habet in pœnis, quæ debent intelligi strictè.
glo. ibi, quam in hac responsione post alios sequitur Deci. in d. ca. nouit. Item l. 1. ff. de iure immunit. tractat de priuilegio immunitatis, quod conceditur aduersus publicam vtilitatem, & ideò non est intelligendum de masculis, qui à fœminis descendunt, vti sentit gl. in
d. c. vbicunque. & glos. in l. si ita scriptum. ff. de
leg. 2. Dec. in d. cons. 223. idem in l. 2. ff. de regu.
iur. nume. 68. Ex quibus illa l. 1. in alijs priuilegijs, quæ non sunt ita odiosa reipublicæ, non
procederet. tametsi Curti. Iunior cons. 5. nu.
40. eam intellexerit, in quacunque dispositione, quæ contra ius commune facta fuerit. Neptis verò ex filio masculo dicitur descendere
per sexum virilem. glo. singul. in l. Gallus. §.
nunc de lege. ff. de liber. & posthum. quam
Bartol. & Doctor. ibi approbant, & Hippol.
singula. 33. & probatur in l. lege duodecim. ver
|
sic. huiusmodi. C. de legit. hæred. verùm an
appellatione liberorum masculorum veniant
mares ex fœminis descendentes, explicant
Paul. Corn. & alij in l. 1. C. de condit. insert. optimè Carol. Moli. in consuet. Paris. titul. 1. §.
16. in princip. Socin. consil. 14. lib. 3. Cæpola
cons. Ciuili. 7. & Catelli. Cotta dictione, Agnati. & omnium latissimè And. Tiraq. in tract. de
primogenijs. q. 12. & 13.
Ex §. Primo.
SVMMARIVM.
-
1 Dominium rei legatæ, à morte testatoris transit
in legatarium.
-
2 Fideicommissum conditionale non transmittitur ad hæredes.
-
3 Fideicommissum purum transmittitur ad hæredes mortuo fideicommissario, etiam ante aditionem hæreditatis.
-
4 Ius accrescẽdiaccrescendi admittitur inter fideicōmissarios.fideicommissarios
-
5 Verbum, lego, adiectum vniuersitati bonorum
an inducat hæredis institutionem.
-
6 Intellectus ad Regiam l. 1. tit. de testa. lib. 5. ordi.
-
7 Pœna adiecta in testamento, qualiter committatur, & an hæreditas possit à testatore adimi in
pœnam?
-
8 Præceptum de non inferenda molestia, aut de non
mouenda quæstione, an intelligatur de quæstione iuris?
-
9 Libellus qualiter concipiatur ad legatum, cui fuit
addita pœna.
GLossa in verbo, medietatem, dum
adserit, dominium
† rei legatæ
transire in legatarium à die aditæ hæreditatis, est ita intelligenda, vt vera sit acquisitio dominij.
Nam fictè dominium rei legatæ transit in legatarium à die mortis. l. à Titio. ff. de furt. Regia l. 34. tit. 9. part. 6. ab adita autem hæreditate verè fit translatio dominij. l. si tibi homo.
§. cùm seruus. ff. de legat. 1. vbi gl. & Doct. gl. in
dict. l. à Titio. atque hoc pacto communis omnium consensus hanc quæstionem dissoluit,
vt fatetur Ioan. Crottus in l. si is, qui pro emptore. 5. q. Bart. concl. 2. ff. de vsucapio. quo in
loco conatur defendere etiam ab adita hæreditate esse
fictāfictam hanc dominij translationem.
Quòd si res legata sit aliena, non
equidẽequidem ipsius
testatoris, etiam si sit hæredis, non transit dominium in legatarium absque traditione. l.
magis puto. §. si fundus. ff. de reb. eor. glos. in l.
Papinianus. ff. de seruituti. cuius opinio communis est
secundũsecundum Alex. & Aret. in l. si hæredis
seruus. ff. de legatis 1. idem probat gloss. hîc, etiam si consentiat hæres, aut dominus in legatum. Bal. & Ang. in l. 1. C. comm. de leg. Iason
in l. 1. nu. 121. ff. de leg. 1. vbi Ripa nu. 57.
Eadem gloss. dum dicit, & illud locum habet, refertur ad conclusionem illam: legatæ
rei dominium transit in legatarium ab adita
hæreditate. Item dum scribitur in ea, legare
intendit: addendum erit, aliâs non.
Porro hîc quæritur, cur vnius tantùm patrui fit in hac lite, & controuersia mentio: cùm
pluribus patruis fuerit à Pepone relictum fideicommissum: Et glo. in vers. vni ex patruis.
respondet, ex duobus patruis Raynaldi alterum obijsse
mortẽmortem viuente Raynaldo, & ideò
fideicommissum extinctum fuisse, nec ad eius
hæredes quidquam ex eo pertinebat. Vnde
ex glos. constat. legatum
† relictum sub mentione mortis hæredis, censeri conditionale. l.
hæres meus. ff. de cond. & demonst. gloss. in l.
post mortem. C. de fideicom. & ad hanc conclusionem dixit Lanfranc. hîc col. penult. esse
huius cap. gloss. singularem. à qua consequenter deducitur fideicommissum conditionale
mortuo fideicommissario ante conditionis euentum, non transmitti ad hæredes
etiāetiam suos,
etiam à testatore descendentes. gloss. hic relata ad iura, quæ allegat glos. in dict. l. hæres meus. & in l. vnica. C. de his, qui ante apert. tab.
communiter recepta, quod apparet ex his,
quæ latè tradunt Ias. cons. 29. volu. 3. Corne.
consil. 180. column. 2. vol. 4. Ex quo patet hæredem ante euentum conditionis scienter fideicommissum restituentem, posse idem repetere, deficiente posteà conditione. gloss. in l.
qui se debere. verb. condicere. ff. de cond. cau.
dat. iuncta l. sub conditione. ff. de condit. indebit. quo in loco Iurisconsultus inquit.
Solutum pendente conditione scienter non repetitur. Id
etenim intelligitur, non repetitur, pendente
conditione, secùs verò ea omnino deficiente.
Alexand. post alios ibi, Angel. Alexand. in l. stipulatio. §. si quis dolum. 2. columna. ff. de verbor. obligat.
Sed si
† fideicommissum purum sit, moriente fideicommissario ante restitutionem fideicommissi, imò ante aditionem hæreditatis, transmittitur ius illud fideicommissi ad
proprios hæredes fideicommissarij: sicuti contra glos. notant Bart. & Doct. in l. cùm filiofamiliâs. ff. de leg. 1. text. in l. vnica. §. in nouissimo. C. de cadu. tollen. & §. cùm igitur. vbi dies
legatorum & fideicommissorum quo ad transmissionem cedit à morte testatoris, & opinionem Bart. profitentur esse communem Ias. in
d. l. cum filiofamiliâs. nu. 118. & ibi Ripa colu.
vltim. & Guido Pap. consil. 132. Alexand. in d.
l. cum filiofamil. col. 11. Dec. consil. 490. num.
10. & sequen.
Ex his potest optimè tolli discrimen, quod
tractari in hac re solet. Nam glo. per tex ibi. in
l. in causæ. §. Pomponius. ff. de mino. probat, legatum alicui relictum ipso legatario rogato
|
illud hæredi post mortem restituere. non deberi hæredi hæredis, si ante legatarium hæres
mortuus fuerit. Contrarium tamen Barto. respondit in l. Titia. in princip. §. vlt. ff. de legat.
2. Est enim Bartol. opinio intelligenda, quando testator legatum reliquit legatario ad tempus, vel ad vitam eius, vt vtar verbis Bartoli.
Opinio verò glos. erit recipienda, quando legatum simpliciter factum fuit legatario, sed
rogauit eum testator, vt post mortem illud hæredi restitueret. Paulus Castrens. in l. penul. C.
de leg. & in l. si à me tibi. ff. ad l. Falcid. Anton.
Rube. cons. 23. tradit Paul. à monte Pico in d. l.
Titia. §. vlti. col. 9.
Eadem gloss. probat
† inter fideicommissarios vniuersales esse locum iuri accrescendi, si
sint coniuncti. l. vnica. §. hæc autem omnia. C.
de cadu. toll. Barto. eleganter consil. 53. Ias. in
l. re coniuncti. ff. de legat. 3. num. 206. & ibi Ripa. num. 170. optimè Paul. Parisi. cons. 131. lib.
4. numer. 28. etiam si fideicommissum sit conditionale: quod in hac glos. iuncto text. probatur. Planum igitur fit, qua ratione fideicommissi restitutio à Pepone Raynaldo iniuncta,
ad alterum ex patruis deuenerit, eiq́ue fuerit
facienda.
Oportet prætereà ad interpretationem huius ca. tractare, fueritne quisquam à Raynaldo hæres institutus? Et ne à probatissimis veterum placitis diuertamus, à Raynaldo patruum hæredem institutum fuisse opinamur. Verbum
† etenim, lego adiectum vniuersitati bonorum, nullo hærede instituto, inducit hæredis institutionem. tex. hic. sing. secundum Cardi. hîc, & eundem, & Imol. col. 7. in c. Raynutius. ist. tit. Franc. in c. si pater. col. 20. hoc tit.
in 6. Bald. in l. inter omnes. vlti. col. C. fami. ercis. Nam Raynaldus patruo & eius filijs medietatem quorundam bonorum, & reliqua bona
paterna legauit. Hoc verò legatum appellat
hic text. institutionem in vltima parte. Idem
notant Alex. in l. 1. col. 2. ff. de lega. 1. & Guliel.
Benedict. in dict. cap. Raynutius. verbo, relinquit, col. 2. dicens hanc opinionem communem esse: quam sequitur Politus de substitu.
titu. de compendiosa. numer. 26. & Alcia. in l.
verbis legis. ff. de verbo. signifi. quibus accedit
id, quod nos adnotauimus in dict. ca. Raynutius. §. decimo. in principio.
Verùm Barto. in l. Centurio. numer. 19. ff.
de vulgari. expressim contrariam elegit opinionem, dicens verbum, lego, etiam adiectum
vniuersitati bonorum nullo alio hærede instituto, nullam præ se ferre hæredis institutionem. l. verbis legis. præallega. & l. mulier. §. vlt.
ff. ad Trebel. quibus non probatur Bartoli opinio, quæ tamen receptior est, vt testantur
Ias. in d. l. Centurio. nume. 37. Galiaul. ibi, col.
60. & Iacob. de Nigris in Rub. ff. de legat. 1. fo.
6. col. 3. apud quem & Crottum ibi, ac Ripam
in d. l. Centurio. numero. 97. est longa huius quæstionis disputatio. Et licet Alex. in l. 1. ff. de
lega. 1. dixerit, ad opinionẽopinionem Bart. non esse recedendum: non video congruam responsionem ad istum text. tametsi variè ab vtriusque
iuris professoribus intelligatur.
Quam ob rem vlterius est considerandum,
quod gloss. hîc dixerit in hoc cap. verbum, lego, assumi propriè, & impropriè. Propriè quidem respectu Auunculorum: Impropiè, respectu patrui, ne corruat vltima Raynaldi voluntas, ex quo Abb. & Barb. hîc fol. 27. colligunt,
verba testamentorum etiam impropriè assumi, ne dispositio pereat, aut euertatur: quòd
& in alijs actibus regulare est. tex. iuncta gloss.
in ca. constitutus, de relig. domi. Sed & illud
gloss. huius c. sensit, quod mihi admodum placet: nempè, verbum, lego, additum vniuersitati bonorum inducere, alio non instituto hærede, institutionem hæredis, quando si eam non
induceret,
testamentũtestamtentum minimè posset valere:
alioqui sensit Bernardus, verbum, lego, adiectum vniuersitati bonorum, non operari hæredis institutionem. Atque ita potest Bartol.
decisio intelligi: nam in substitutione verbum, lego, adiectum vniuersitati bonorum,
potest omissa hæredis institutione operari effectum, quoad fideicommissariam substitutionem. Vnde nulla cogit necessitas, prædictum verbum ad directam substitutionem deflectere. Nec erit isthæc absurda opinionum
conciliatio, quam Lancelo. Galiau. in d. l. Centurio. col. 60. comminiscitur, cui gl. hæc mihi
insignis suffragatur. Ex his infero, verbum, lego, additum etiam vniuersitati bonorum in
codicillis, aut apposita codicillari clausula, nequaquam significare institutionem hæredis,
sed fideicommissum, cùm actus hic validus sit
absque institutione hæredis. Deinde ex eadem
concordia libet Regiam l. 1.
† intelligere. titu.
de testament. lib. 5. ord. qua sanè præmissa, si in
testamento nihil contineretur, quod præcisè
exigeret institutionem hæredis, verbum, lego,
additum etiam vniuersitati bonorum, minimè induceret hæredis institutionem, quia ea
ad illum actum necessaria non esset. Tertiò, inde apparet, concepta in hunc modum substitutione, Quandocunque filius meus decesserit, lego omnia bona sua Titio, verbum istud
directam substitutionem inducere, & eam pupillarem: alioqui fideicommissaria admitti
nōnon
potest, quoad bona pupilli: quod asserit Politus de subst. tractat. compendiosæ. numer. 25.
Non me latet Iacob. à Nigris in d. Rubr. ff. de
lega. 1. hanc concordiam improbasse ex eo,
quòd etiam in substitutionibus sit maximus
fauor, eas directo iure potiùs, quàm obliquo
valere, cùm testamentum possit assumere vires à substitutione. l. 3. §. vlt. ff. de liberis & post
humis. Hoc tamen ipse concedo in substitutione vulgari, non in pupillari. l. 2. ff. de vulgari. & in vulgari substitutione, quoties ne|
cessaria sit directa hæredis institutio ad
effectũeffectum
actus, erit adhuc locus huic interpretationi,
qua verbum, lego, ad hæredis institutionem
inducimus.
Gloss. in verbo, adijciens, colligit ex text.
posse à testatore pœnam statui contra hæredẽhæredem,
aut legatarium, eius voluntatem non seruantem, vt vel omnia bona, vel eorum partem amittat. Et idem notant omnes Doctor. hîc,
quibus addit Abb. hanc pœnam omninò deberi in foro animæ. Cuius decisionis ipse memini in Epitome de sponsal. 2. part. cap. 6. §. 8.
numero 10.
Addit eadem gloss. oportere
† vt pœna locum obtineat, præceptum testatoris iustum
esse: alioqui si id illicitum sit, adiectio pœnæ
non valet. dixit gl. hanc notandam fore. Corset. in sing. verbo, pactum. & probatur in l. 1. ff.
de his, quæ pœ. nomi. quo in loco gloss. communiter recepta eandem opinionem explicat
Imò & idem erit, si id, quod adiecta pœna præcipitur, sit ignominiosum, aut impossibile de
iure, vel de facto. Barto. Paulus & Doctores
in dicta l. 1. Faber in §. pœnæ quoque. Institu. de legat. text. in dicta l. 1. Præter hæc tamen ex hoc capitul. animaduerto, hæredem
institutum nomine pœnæ non priuari hæreditate directò, quia semel fuit hæres, sed per
fideicommissum, vt in pœnam hæreditatem
teneatur restituere, retenta quarta, vel Falcidia, vel Trebellianica. quod Bart. notauit in l.
paterfamiliâs testamento. numero 6. ff. de hæred. insti. quo in loco addit semel factum hæredem purè, non posse in pœnam priuari hæreditate, nisi ob propriam culpam. l. vxorem
§. si hæres. ff. de leg. 3. d. l. paterfamiliâs. quem
tex. dicit singul. ad hoc Roma. singul. 111. Corset. in sing. verb. testator. Paul. Castrens. in l.
Seius & Augerius. ff. ad leg. Falcid. vltra Bald.
Imol. & Angel. in d. l. si. paterfamil. illam decisionem valde extollentes. Imò hæreditas semel purè data, non potest adimi sub conditione, absque culpa primi instituti. Bartol.
Angel & Imol. in d. l. paterfamiliâs. Socin. consil. 21. columna 2. volum. 3. & probatur in l. si
te solum. ff. de hæred. institu. Vnde istæ ademptiones, cùm vel fiant, aut præsumantur fieri
nomine pœnæ, minimè probantur à iure, nisi hæredis culpa præuia sit ad earum effectum.
Quòd si hæreditatis ademptio fiat in tempore, quo nondum est acquisita, vtputa in eodem testamento, aut alio solenniter, & purè,
sine aliqua causa rectè fieri potest. l. si ita scriptum. §. regula. ff. de libe. & posthum. l. si mihi & tibi. §. in legatis. ff. de legat. 1. Bal. Paul. &
Alexand. in l. hæreditas. vlt. colum. C. de his
qui. vt indig. Paul. in d. l. Seius & Augerius. &
Socin. d. consil. 21. colum. 2. contra Bart. in d. l.
paterfamiliâs. nu. 5. & in l. si cæterum. §. si eodem. ff. de testam. milit.
Probat prætereà tex. hic
† authore Abb. pœnam à testatore legatario, aut hæredi iniunctam, si voluntati testantis contradixerint, aut
alicui legatario molestiam intulerint, locum
habere, & committi ex sola molestia facti, licet
iure effectum non sortita: quod in hoc c. probatur euidenter, si sententiam Cardinalis recta ratione pensitemus. Ea etenim est voluntas testantis, & prohibentis molestiam inferre
alicui, vt expensas, damna & inquietudines
ab eo velit auertere. Quin in dubio quoties
molestiæ mentio fit, molestiam facti, non iuris intelligimus. text. in l. vnica. C. de nundi.
l. Aurelius. §. Caius. ff. de libe. lega. si quis enim proprio testamento ita cauerit, Quæstionem meis curatoribus nemo faciat. est id
intelligendum, nisi curatores testatoris res aliquas detineant. Hinc & Bald. dixit in l. 1. C.
de his quæ pœn. nomin. colu. 5. hæredem posse actionem iustam mouere, aut iuris exceptionem proponere aduersus testantis vxorem,
licet testator iusserit hæredi, ne vxorem iniuria, aut aliqua molestia vllo pacto afficeret.
Vnde poterit ex legato vxori relicto Falcidiam
detrahere. Imo. in l. paterfamiliâs testamento
ff. de hæred. instit. Sic ècontrario promissa defensio, ad iustam, non ad iniquam referunt.
Bart. in l. damni. ff. de damno infect. ex quibus
comprobatur idem, quod ex hoc c. adnotauit
Abb. hîc & idem Corset. in singu. verb. pœna.
Quandoque tamen ex qualitate actus, & subiecta materia, vel præsumpta contrahentium,
aut testantium voluntate prohibitio inferendæ molestiæ, aut mouendæ quæstionis, etiam
de iusta molestia, aut licita quæstione intelligetur. gloss. in l. Lucius. §. tres hæredes. ff. ad
Trebellia. Bal. in l. vltim. C. de action. emptio.
columna vltima. Alexand. in l. clam. in princ.
columna tertia, post gloss. ibi. ff. de acquiren.
possession. qui fatentur, legato relicto alicui
monacho, ita vt Abbas ei non moueat quæstionem, adiecta pœna, quæ in eum casum rem legatam ad alium transferat, posse ex quadam
æquitate monachum rem legatam retinere,
nec eam ab Abbate ei auferendam esse: quæquidem opinio difficilimè defenditur ex quadam æquitate, & quo ad rei legatæ vsum, vt explicant Paul. Castrens. in dicto §. tres hæredes. & Bald. in capit. Cleric. de iudic. ad finem.
Alioqui falsa est, secundum Angel. in l. seruus
vxori. ff. de hæredib. insti. & Ias. in Authentic.
ingressi. C. de sacrosanct. eccles. numero 39.
Nam hæc pœna adiecta fuit præcepto impossibili de iure, vt constat.
Glossa in verbo, venirent, proponit
† quandam actionis formulam ad petendam
aliquāaliquam
rem, quæ sub pœnæ commissione fuerit promissa, aut legata. Potest enim petitio ita concipi, Peto rem, & si eam nolueris dare, aut
contradixeris petitioni, pœnam peto. notant idem Doctores hîc, & Corset. hunc tex.
allegans in singul. verbo, libellus. idem asserit
|
glo. in l. 2. §. item si in facto. ff. de verb. oblig. ibi
recepta communiter. & est melior iuris, autore Baldo in l. si pacto. quo pœnam. vltima col.
C. de pact. vbi cæteri Doct. idem communiter
concedunt. & Deci. in l. quatenus. ff. de regul.
iur. libellus siquidem iudicialis potest offerri
disiunctiuè, aut alternatim. l. vbi autem non
apparet. §. illud. ff. de verbo. obliga. notatur in
l. si rem. in 1. ff. de rei vendi. Ias. in §. curare. Instit. de action. num. 10. & Mari. Soci. in capit. 2.
de libel. obla. num. 20.
Ex §. secundo.
SVMMARIVM.
-
1 Litis contestatio in causa appellationis an sit necessaria?
-
2 Filius potest absque iusta causa ex consensu proprio exhæredari.
-
3 Latè discutitur, vtrum portioni legitimæ possit
apponi grauamen ex consensu filij.
-
4 Intellectus ad Regiam legem 27. Tauri.
-
5 Portio legitima an sit deducenda in vna tantùm
re, vel ex omnibus hæreditarijs rebus.
-
6 Donatio simplex ab initio valida non imputatur
filio in legitimam, quod latè ibidem tractatur.
-
7 Donatio facta filiofamiliàs ad consequendos sacros ordines non imputatur in legitimam. authore Fabro, à quo dissentio.
-
8 Regiæ leges 26. & 29. inter Taurinas constitutiones explicantur.
GLossa in verb. contestata. colligit
litis contestationem esse
† necessariam in causa appellationis,
nōnon
obstante primi iudicij contestatione: quia prima contestatio
fuit facta propter principale negotium, &
propter ipsam petitionem primam. Hæc verò contestatio quæ fit in causa, & iudicio appellationis ad illam pertinet controuersiam,
quæ tractat de iniquitate, & iustitia sententiæ,
à qua fuit appellatum. Verùm, hac in re duo
sunt præcipuè consideranda. Primum in appellatione ab interlocutione iudicis, non esse
litis contestationem necessariam. text. in capit. interposita. §. vltimo. de appellati. vbi Doctores vnanimi consensu hoc ipsum tradunt:
nam in exceptionis quæstione litis contestatio necessaria non est. gloss. Abb. Cardi. Imol.
& communiter Docto. in c. prudentiam. §. sexta. de offi. deleg. Franc. in dict. §. vltimo. contra gloss. ibi. Deci. dicens hanc opinionem esse
communem in c. per tuas, de appellat. 2. colu.
Igitur nec in appellatione ab interlocutione
litis contestatio requiritur: idq́ue est ab omnibus receptum. Secundum, licet in iudicio appellationis, præmissa in primo litis examine
contestatione, altero litigantium absente non
sit necessaria contestatio. l. vltim. §. illud. C. de
temp. appel. d. c. per tuas. vtroque tamen litigante præsente non est procedendum ad diffinitionem causæ, nisi præuia litis contestatione: nec sufficit primi iudicij contestatio. tex.
hîc, ex quo id notant Abb. & Docto in dict. c.
per tuas. à contrario sensu. vbi Docto. id asserunt communiter. Barto. in d. §. illud. Bal. in l.
1. ad finem. C. ne liceat tertiò prouocare. Potest tamen non temerè dici non esse hanc contestationem præcisè necessariam, si à nullo ex
litigantibus petatur: videntur etenim eam remittere, quod eis licet in appellationis iudicio: atque ita communem sententiam
interpretāturinterpretantur FrāFran. in 8. casu. & Dec. in d. c. per tuas.
Colligitur prætereà ex hoc tex. iuncta glos.
legitimam portionem, quæ filio debetur, nullum
grauamẽgrauamen pati. celebris est decisio in l. quoniam in prioribus. C. de inofficioso testamen.
in cuius interpretatione non omittam discutere, an pater ex consensu
† filij possit grauamen aliquod portioni legitimæ apponere?
NāNam quibusdāquibusdam videbitur hoc fieri posse, ratione
deducta à l. vltim. C. de pact. qua licet pactum
inire super futura successione ex consensu illius, cui est succedendum. tex. ad idem l. non
putauit. §. si quis sua manu. ff. de bono. posse.
contra tab. quo probatur, filium posse vel tacitè consentire proprię exhæredationi. vnde
gloss. in lege, si quando. §. & generaliter. C. de
inoffi. testament. scripsit consentiente filio,
valere omninò eius exhæredationem. Quam
sententiam approbant ibi Cynus, Fulgosi. Salycet. & Paul. idem notat Alexand. in l. si quis
posthumos. §. 1. ff. de liber. & posthum. imò
idem erit in præteritione, vt eadem gloss. fatetur, & vtrumque probat Imol. in l. filio præterito. numer. 58. ff. de iniust. rup. Alex. Deci.
numero 8. & Curti. Iunior numero 49. inuito ibidem Ias. in l. posthumo. C. de bono. poss.
contra tab. Et licet non desint qui ab opinione gloss. discedant, tamen Bart. ibi eam approbat, & hæc est communis opinio, secundum
Nicol. Boêri. decis. 14. colum. 3. & Rodericum
Suares in d. l. quoniam in prioribus. 10. extensione. quam præter alios sequitur Alex. in Authentic. non licet. 2. col. C. de liber. præ. Nec
erit necessarium in exhæredatione hanc causam exprimere, quòd filius consenserit, si pòst
iste consensus probetur: vt animaduertunt Salyc. & Ias. in d. §. generaliter. nu. 8. Imol. in d. l.
filio pręterito. num. 58. Alex. in d. Authen. non
licet. & Suares in d. limita. 10.
cōtracontra Bar. Raph.
& Paul. in dict. §. & generaliter. quorum opinio facillimè euertitur ex eo, quòd Iustiniani
Nouella, vt cùm de appe. cogno. §. causas. exigens exprimi causam exhęredationis, minimè
procedat,
quādoquando filius exhęredationi
cōsensitconsensit,
sed quando inuitus exhæredatur. Ex quibus
|
apparet, hanc opinionem communem probari in d. §. si quis sua manu.
Porrò tunc erit huic sententiæ communi
locus, quando filij consensus in ipso actu exhæredationis fuit præstitus: nam secùs esset,
si ante ipsum actum esset pactum ad effectum
non succedendi, quod non valet. l. pactum. C.
de pact. l. pactum. C. de collationibus. Sicuti
parum prodest post testamentum idem consensus præstitus iam orta querela inofficiosi
testamenti, cuius exercitium non impeditur
per pactum inter patrem & filium. tex. in d. l. si
quando. §. illud. secùs verò, si ipsi exhæredationi consensus pręstetur tempore quo fit, impedit enim tunc querelam oriri. Sic sanè Ioan. ab
Imol. communem opinionem tutatur in d. l.
filio. num. 58. ipse etiam exigerem consensum
filij expressim, vel ex aliquo actu approbante
exhæredationem omnino deductum. per tex.
in d. §. si quis sua manu.
Verùm, vt id
† quod quæstio principalis requirit, expediamus, ex his colligere licet, grauamen addi posse legitimæ portioni consentiente filio, quam assertionem non est ausus fateri Ioan. Lupi. in repet. Rubr. de donat. inter
vir. & vxor. §. 47. colum. 2. nec itidem Roder.
Suar. latiùs eius disputationem tractans in d.
ampli. 10. Ego verò aliquot proponam, quæ
huius controuersiæ partim diffinitionem attingant, partem eius cognitionem aperiant.
Primum, pactum initum inter fratres consentiente patre, iuxta ipsius testamenti dispositionem, validam efficit grauaminis adiectionem in fauorem filiorum, aut liberorum ipsius testantis constitutum, non reuocato consensu patris ante eius obitum. l. vlt. C. de pact.
ex qua hoc optimè probatur.
Secundum, grauamen legitimæ portioni
additum, validũvalidum est filio, etiam viuente patre,
consentiente ac paciscente, iuramento præstito, etiamsi hic consensus sit præstitus post testamentũtestamentum. arg. capit. quamuis pactũpactum. de pactis.
in 6.
Tertium, filius post mortem patris liberrimè potest grauamini consentire. l. si quando.
§. illud. C. de inoffic. testam. l. 6. titu. 8. par. 6. &
hęc sanè tria axiomata, quæ proposuimus, concessit Rodericus Suar. d. 10. extensione.
Quartum, ego libenter concederem posse
à parente grauamen portioni legitimę apponi consentiente filio, etiam viuente patre, quādoquando id grauamen tendit in fauorem descendentium ab ipso testante, vel alicuius eorum, nec
tamen excludit ipsius filij consentientis liberos: quo fit, vt in legitima consentiente filio,
possit absque Regia licentia primogenium
cōstituiconstitui: quod Ioann. Lupi. d. §. 47. tetigit, nec
tamen id ausus fuit diffinire.
Quintum, inde
† infertur fortiori ratione,
posse grauamen adijci legitimæ portioni ex
consensu filij, cui pater compensationem grauaminis in his regnis tertiam & quintam bonorum partem prælegauerit: non enim gratis
consensit filius grauamini, & ideò nimirum
si eius consensus actum efficiat validum. vnde
Regia l. 27. in Taurino conuentu condita, quę
permisit patri tertiæ & quintæ bonorum partibus, quas vni ex filijs prælegauerit,
grauamẽgrauamen
aliquod constituere in fauorem descendentium ab ipso testante, erit extendenda, vt procedat id grauamen non tantùm in tertia &
quinta partibus, sed & in legitima portione,
si consensus filij accesserit.
Sextum, non verebor candidi lectoris iudicio committere propriam sententiam in dictæ Regiæ legis interpretationem. Arbitror
sanè filium honoratum à patre præ cęteris fratribus tertia & quinta partibus, non posse consentire grauamini eisdem partibus addito in
fauorem extranei alicuius, qui non sit ex descendentibus à testatore, in præiudicium etenim id fit aliorum fratrum, à quorum portione legitima hæ partes, saltem tertia deducitur, atque ex hoc mille fraudibus patet via,
siquidem pater cupiens auferre hanc tertiam partem à filijs, & eam extraneo cuidam
concedere, facillimè extorquebit ab vno ex
filijs consensum, desiderio & cupiditate consequendi à patre portionem illam, quam liberè potest pater cui libuerit, relinquere.
Ergo ne huic fraudi locus sit, minimè censeo
hunc actum licitum esse, neque consistere
posse.
Septimum, erit principalis quæstionis decisio: nam in ancipiti disputatione audeo equidem asserere, filium non posse consentire grauamini apposito legitimæ portioni in præiudicium liberorum: quinimò hic consensus ab
eius filijs reuocabitur, vel ex titu. inofficiosæ
donationis, vel ex ratione. l. si vnquam. C. de
reuoc. dona. siquidem inofficiosa renunciatio aut remissio reuocatur, tanquam inofficiosa donatio. Baldus consil. 183. volum. 4. & tradit Andre. Tiraq. in d. l. si vnquam. verbo, donatione largitus. numer. 142. & quamuis iste
consensus respiciat ius quęrendum, quod minimè est dignum consideratione. ex Bald. in l.
illud. col. 4. C. de sacrosan. eccles. & Tiraq. nu.
147. attenta tamen Doctorum dubitatione,
an filius possit grauamini adiecto legitimæ cōsentireconsentire, non temerè prædicto modo temperabitur opinio eorum, qui hunc consensum valere existimârunt, eādemq́ueeandemque moderationem
adhiberi placet sententiæ iam communiter
receptæ, quæ asserit, filium posse exhæredationi sine iusta causa consentire.
Octauum erit animaduertendum, semoto
præiudicio filiorum consentientis, grauamen
legitimæ addi posse ex consensu filij, cui legitima debetur etiam in fauorem extranei. Neque enim video cur non liceat consensum præstari à filio ipsi grauamini, si exhæredationi fa|
ctæ sine causa idem consensus præstari potest.
Gloss. in verbo, portiones, refert
† quibusdam placere, legitimam portionem quæ filio
debetur, posse deduci in vna tantùm re, quam
filius eligere potest. idem Barb. hîc folio 36.
Bald. in l. suus quoque. ff. de hæredi. institu.
Cyn. in Authenti. res quæ. C. commu. de leg.
quorum opinio minimè recepta est. Ideò glos.
asserit, legitimam esse deducendam ex omnibus rebus hæreditarijs: quod ita apertius est
intelligendum, vt arbitrio boni viri, id est, iudicis, legitima deducatur in vna vel pluribus
rebus. & id probatur ex ratione text. in l. non
amplius. §. vlt. ff. de legat. 1. & l. 2. C. quan. &
qui. quart. pars deb. lib. 10. Abb. hîc col. pen.
Bar. & Imol. in dict. l. suus quoque. in princ.
Alex. in l. in quartam. ff. ad l. Falcid. numer.
15. vbi Paul. à monte Pico colu. 50. asserit hanc
communem opinionem esse. Idem fatentur
Ripa ibi num. 112. Areti. cons. 156. col. pen. Curti. Iunior cons. 21. col. 4. & Roderi. Suares in d.
l. quoniam in prioribus. 11. amplia. fol. 3. Ex
quo apparet, hæredem non posse eligere ex rebus hæreditarijs aliquam rem, quam filio tradat in suam legitimam portionem: hæc enim
electio hæredi non datur. Eandem sententiam
Bart. sequitur, dicens communem esse. Ias. in
dict. l. filium quem habentem. C. famil. erciscund. numero 7. quo in loco addit filium
non posse petere legitimam portionem sibi adsignari in re, quam pater proprio testamento
legauerit: nec est in ea re danda legitima: quod
Bal. ante alios asseruit in Rub. ff. de rer. diuisi.
2. colum. Alexand. in l. in ratione. in 2. in prin.
ad l. Falcid. idem in l. Marcellus. §. res quæ. ff.
ad Trebel. col. vlt. idem & Ripa in d. l. in quartam. num. 101. Ias. in l. scimus. num. 7. C. de inoffi. testa. Roder. Suares in d. l. quoniam in prioribus. limi. 5. modò hæc res legata non sit
multò melior cæteris rebus hæreditarijs, ita
vt filius ex hoc fraudem patiatur in legitima
portione. Paulus à monte Pico in dicta lege
in quartam. columna 46. Ex quo ipse infero
patrem posse portionem legitimam filio adsignare in re certa, modò res illa non sit admodum deterior cæteris rebus hæreditarijs,
& ex hoc fiat fraus legitimæ portioni, sicuti ex
mente aliorum deducit Ripa in d. l. in quartam. numero 128. Hinc etiam erit intelligenda Regia & Tauri lex 19. ex qua pater potest
meliorationem filio constituere in re, quam
ipse pater voluerit eligere: huic enim decisioni locus erit, nisi res illa ita sit cæteris præstantior, vt ex ea adsignatione fraus fieret legitimæ portioni aliorum. Est & illud hîc adnotandum, meliorationem non debere solui
in pecunia, sed in rebus ipsis hæreditarijs,
ex quibus iure optimo legitima portio esset
deducenda. Regia lex 20. inter Taurinas sanctiones.
Cæterùm, hîc est considerandum ex communi Doctorum interpretatione, receptam
esse donationem à patre factam filio simpliciter, quæ tamen ab initio valuit, nec indiget,
vt morte confirmetur, non imputari filio in
legitimam portionem, nisi hoc à patre donante fuerit dictum. tex. in l. si quando. §. & generaliter. C. de inoffic. testam. melior iuris secundum Ias. ibi. & hæc est opinio Bar. cui & cæteri consentiunt in d. l. in quartam. & in Auth. ex
testam. C. de coll. Quòd si donatio morte confirmetur, habet vim legati, & ideò in quartam,
& portionem legitimam imputatur. l. etiam. §.
si debita. ff. de bonis libert. l. filium quem habentẽhabentem. C. fam. ercis. tradit Bar. in d. l. in quartāquartam.
His tamen obstat Regia lex 4. tit. 15. part. 6.
dicens donationem simplicem factam à patre filiofamiliâs, non imputari in legitimam
portionem, si eam pater non reuocauerit: ergo loquitur dicta lex in donatione, quæ indiget confirmatione per mortem patris, vnde
confestim sequitur donationem simplicem,
quæ morte parentis confirmatur, minimè imputari in legitimam. Sed ego existimo Regiam decisionem intelligendam esse in donatione, quæ ab initio valuit, nec ad eius confirmationem indiget morte donantis: & quod
sequitur in eadem Regia lege, si eam pater nōnon
reuocauerit, intelligo quando reuocatio fieret ex illis causis, quæ permittunt donationem ab initio omnino validam reuocari: ita
tandem communis Doct. sententia nequaquānequaquam
Regia sanctione tolletur.
Item, & illud est animaduertendum, donationem factam à patre filiofamiliâs, quæ ab initio non valuit, sed morte confirmatur, in legitimam portionem imputandam esse, non tamen conferendam. l. illud. ad finem. ita communiter ibi intellecta. C. de colla. quem intellectum communem esse fatentur Alexand. &
nouiores in dicta Authentica ex testamento.
quo in loco Philippus Deci. post Roma. aduersus receptam vulgò sententiam scribit,
hanc donationem conferendam esse, per tex.
in l. si donatione. C. collatio. & in Authentic.
de triente & semi. §. illud. cui opinioni suffragatur Regia lex 3. titulo quarto, parte 5. dicens, donationem simpliciter filiofamiliâs
factam à patre, non valere, sed tamẽtamen post mortem patris conferri, & imputari in legitimam
portionem.
Præfata verò conclusio, quæ asserit, donationem filio simpliciter factam ab initio validam, non esse in portionem legitimam imputandam, procedit quando titulus donationis
expressim patet. Quòd si absque donationis
titulo traditio aliquorum bonorum fiat à patre filio, bona sic tradita imputantur in portionem legitimam. Bartol. in l. 1. §. si parens. ff. si
quis à par. fuer. manumis. Ias. in l. si quando.
§. & generaliter. C. de inoffic. testament. columna 1. Alex. in l. illud. C. de collat. 3. colum.
|
quorum opinio est intelligenda, quando dicta bona non excludunt legitimam: nam si
eāeam
excederent, vel minoris æstimationis essent,
titulus donationis esset omnino pręsumendus. Corne. in dicta l. illud. columna 3. Ripa in
dicta l. in quartam. numero 145. pulchrè Socin. consil. 18. volum. 4. colum. penult. nec esset isthæc traditio liberalitas, ni hoc modo foret intelligenda. idem Ripa hoc ipsum explicat in ea. l. in quartam. numer. 39. & Imol. in l.
cum quo. §. vltimo. ff. ad l. Falcid. & ibi Alexand. ita intelligentes Iurisconsultum ibi. à
quo Bartol. propriam accepit opinionem: ex
quibus intelligi diligenter potest text. in dict.
§. & generaliter.
Est tamen
† hoc in tractatu egregia dubitatio, an donatio facta à patre filiofamiliâs ad
effectum, vt sacerdotij ordinem adsequi valeat. cap. Episcopus, de præben. imputetur in
portionem legitimam. Et Ioannes Faber in §.
vltim. Instit de inoffic testament. in ea est sententia, vt existimet, non esse hanc donationem
imputandam filio in legitimam portionem:
cùm hæc bona ad hunc effectum donata vendi non possint, igitur non imputantur. l. omni modo. §. imputari. C. de inoffic. testam. atque multò minus militia spiritualis à filio acquisita, vt constat: quod vlterius apparet ex
eo, quòd hæc donatio non est, non potest dici
ob causam facta, sed simplex, quippè quæ necessariam non præ se ferat causam, ex qua pater donare teneatur, vel vtilitatem aliquam
nanciscatur: vt tradit Aymon Sauill. consilio 136. ex his omnino respondens, non adducta Fabri decisione, prædictam donationem
non esse
imputandāimputandam filio in legitimam. Quin
& illud sensit idem Aymon, oportere hanc donationem ab initio fieri præstito iuramento
vt valeat, nec indigeat confirmatione ex obitu
donatoris, cùm sit simplex donatio. Ipse tamen opinor hanc donationem posse dici ob
causam factam fuisse, & ad similitudinem donationis, quæ fit propter nuptias filiofamiliàs: siquidem hæc donatio fit vt matrimonium
spirituale contrahatur ab ipso filio, sicuti donatio propter nuptias fit ad
matrimoniũmatrimonium carnale. Nec quidquam refert quòd illa dicatur
donatio ob causam in tractatu collationis.
quæ habet necessariam causam. Paulus & Decius columna vltima in l. vt liberis. C. de collat. quia hæc donatio fit ad alimenta, quæ pater ipsi filio præstare tenebatur, tempore, quo
filius sacrum ordinem assumpsit, ex his, quæ
Deci. notat in dicto capitulo, Episcopus. quo
fit, vt isthæc donatio valida ab initio sit, nec indigeat morte patris ad eius confirmationem:
quod est aduersus Aymo. qui dicit, hanc donationem simplicem esse, & sensit absque iuramento donatoris ab initio non valere. Et prætereà existimo eandem donationem in legitimam portionem imputari: quemadmodum & donatio propter nuptias imputatur, ex
cōmunicommuni opinione Doctor. in dicto Authentic.
ex testamento. Et ideò in præmissa quæstione à Fabro, & sequacibus discedo. Quin æquissimum esse arbitror hanc opinionem seruari,
vt donatio præfata in legitimam imputetur.
Nec est verum prædicta bona non posse alienari. Glossa, Abbas, & Imola, in capitul. tuis.
de præbend. Felinus numer. 10. & Decius 18.
in capitulo, ecclesia sanctæ Mariæ. de constitutio.
Iure autem Regio, quo Pater potest quintam & tertiam bonorum partem vni ex filijs
donare, aut legare, donatio causa dotis, vel donationis propter nuptias, quatenus
legitimālegitimam
portionem non excedit, in legitimam imputatur: excessus verò in tertiam & quintam bonorum partem. Regia l. 29. Tauri. Hæ quidem
donationes, quæ simpliciter fiunt, & quæ iure
Cæsareo in legitimam non imputarentur, in
tertiam & quintam partem iure Regio imputantur, non in legitimam portionem. Regia
l. 26. Tauri. qua sancitum est, donationem
simpliciter factam à patre filio, non in legitimam, sed in tertiam & quintam partem imputari, & ideò censeri constitutam filio meliorationem: etiamsi hoc expressim à patre
donante non dicatur. Nec obstat dicta l. 29.
quæ probat, donationem factam à patre filio
propter nuptias, aut causa dotis, cæterasq́ue
donationes esse conferendas, & tamen melioratio tertiæ & quintæ partis non confertur,
cùm ea præcipua sit ipsius filij, cui est facta, &
ex eo, quòd sit prælegatum, quod non est conferendum. Bald. communiter receptus in dicto Authentico ex testamento, colum. 1. igitur
non quælibet donatio simpliciter facta in tertia & quinta partibus intelligitur: quod refragatur legi Taurinæ 26. Quamobrem id,
quod prius dixeram, oportet hîc præmittere,
donationem propter nuptias, aut causa dotis,
non in tertiam & quintam partem, sed in legitimam imputari: alioqui non essent conferendæ istæ donationes, quod repugnat Regiæ &
Taurinæ legi 29. Quòd si donatio causa dotis,
aut propter nuptias, facta fuerit titulo meliorationis expressæ, non erit conferenda: siquidem tertia & quinta partes non conferuntur,
vt constat. Sit igitur id expeditum, has donationes quæ fiunt ob causam dotis, vel donationis propter nuptias, & similes, non censeri
tacitè factas fuisse respectu meliorationis:
quod adhuc in l. 25. Tauri probatur: quamuis contrarium adserere conetur Ioan. Lupi.
in c. per vestras, 3. notab. §. 22. numer. 12. Lex
ergo Regia 29. in eisdem sanctionibus Taurinis, quæ iubet, conferri donationes causa
dotis, & donationes propter nuptias, cæterasq́ue donationes, in his vltimis verbis est intelligenda de his donationibus, quæ ob causam fiunt, & in legitimam iure imputantur,
|
aut de his, quæ ab initio minimè valuerunt.
Nam de donationibus simplicibus intelligi recto sensu non potest, cùm in tertiam, & quintam partes imputentur, quæ conferendæ non
sunt. Vel sanè intelligetur in his donationibus, quæ in legitimam portionem imputantur. Sic etenim præfatas Regias constitutiones ad concordiam deduxit Rodericus Suares
in l. quoniam in prioribus. C. de inoffic. testamen. 5. quæst. post limitationes.
Ex quibus deducitur iure Regio donationes
simplices factas à patre filiofamiliâs, nec in legitimam regulariter imputari, nec conferendas esse: tametsi Cæsarum legibus donatio simplex conferenda sit, licet nōnon imputetur in legitimam, quando ab initio valuit, ex ea resolutione, quam fatentur communem esse Alexand.
& nouiores in dict. Authentic. ex testamento.
Deinde etiam apparet Regio iure, meliorationem tertiæ & quintæ partium, minimè esse
conferendam: in quo video plerosque Taurinarum legum interpretes hæsitasse, à quibus
Cifontanum excipio, qui præ cæteris rectiùs
dictam Regiam constitutionem intellexit.
Quibus omnibus addenda est celebratissima
Caroli Cæsaris, ac Regis inuictissimi, Pragmatica sanctio anno 1534. in conuentu Madritio
decreta, quæ vetuit dotis titulo filias à parentibus meliorationem accipere.
Ex §. Tertio.
SVMMARIVM.
-
1 Legitima portio, & quarta Trebellianica qualiter deducantur?
-
2 Impensa funeris quo pacto detrahenda sit?
-
3 Corporis funus non impeditur ob æs alienum.
-
4 Actione reali an condemnetur qui non possidet,
suscepit tamen litem?
-
5 Falcidia deducitur ex legatis pœnalibus.
-
6 Trebellianica prohiberi potest, sicut Falcidia: &
qualiter Falcidia deducatur contra voluntatem testatoris?
-
7 Trebellianica non deducitur ex fideicōmissofideicommisso pio.
-
8 Clausula codicillaris operatur repetitionem legatorum à successoribus intestati.
-
9 Testator an possit statuere, vt legata debeantur,
etiam hæreditate non adita, & quid ea dispositio operetur.
-
10 Iuramentum habet vim clausulæ codicillaris.
-
11 Legata pia debentur hæreditate nōnon adita, & inibi Regia l. prima. titulo secundo, libro ordinat.
explicatur.
-
12 An possit quis legatum, vel hæreditatem repudiare in præiudicium alterius.
-
13 Intellectus ad legẽlegem liberto 80. ff. de bonis liberto.
-
14 Hæres debitoris an possit repudiare legatum debitori delatum in præiudicium creditorum?
-
15 Huius capitis Epitome.
GLossa in verbo, licet ipsas, tractat
qualiter sint deducendæ
† legitima portio, & quarta Trebellianica: & eleganter adserit, priùs
esse deducendam portionem legitimam, & demum ex reliquis
bonis Trebellianicam, ita vt ex duodecim vncijs ratione legitimæ portionis deducantur
quatuor: ratione Trebellianicæ deducantur
ex octo duæ, quam deductionem sequuntur
Doct. hîc magis communiter, & inquit Lanfranc. hîc vlti. col. ipsum
nōnon legisse alibi ita pulchram gloss. Iure autem Regio diuisio hæreditatis paternæ fit in hunc modum. Nam hæreditas soluto ære alieno diuiditur in quindecim æquales vncias, quarum tres in quintam
bonorum partem deducuntur, deinde in
tertiātertiam partẽpartem quatuor, reliquæ octo pro portione
legitima supersunt ipsis filijs. Regia etenim lege, aut si mauis huius regni moribus est inductum, vt quinta pars deducatur ante omnia
ære alieno soluto. l. 214. styli.
Quid autem
† dicendum de impensa funeris: hæc etenim deducenda est priùs quàm æs
alienum. l. impensa, de religi. & sumpti. fune.
Regia l. 12. titul. 13. parti. 1. Et tamen inquit
lex. 30. Tauri. impensam funeris esse soluendam ex quinta bonorum parte, cur igitur si
impensa funeris deducitur ante æs alienum,
quinta verò pars post ipsum æs alienum? Qua
ratione existimo, impensam funeris esse deducendam ante æs
alienũalienum, quando isthæc impensa facta fuit circa ipsum sepulchrum, & necessaria ad sepeliendum corpus defuncti. d. Regia lege 12. pulcher tex. in l. at si impediat. vers.
funeris. & in l. funeris sumptus. ff. de religio. &
sump. fune. quo in loco vestiaria dicuntur vestes illæ, quibus induti mortui sepeliuntur, vel
quæ sternuntur super sepulchra, quas Homerus libro secundo Odysseæ appellat Taphia, vt
mirer cur Accursius conetur in d. l. literam &
sensum euertere. De hac autem impensa leges
præfatæ loquuntur: hæc enim impensa æri alieno præfertur. Huic distinctioni & illa similima est, quòd impensa funeris facta in sepeliendo ecclesiæ rectore circa ipsum corpus, simplicem sepulturam: & funalia eidem necessaria spectat ad successorem in ipsa Ecclesia. Impensa verò facta circa vestes lugubres, & magnificum sepulchrum ad patrimonij hæredes,
secundum Abb. in disput. Sempronius. 1. dubio.
eundẽeundem in capitul. vt præteritæ. columna
penultim. de electio. Deci. consil. 157. Sed &
eadem impensa deducitur ex quinta bonorum parte, si defunctus liberos reliquerit: si
verò parentes, ex tertia parte ratione legis
6. Taurin. Quod verum est, quando quinta
pars vel tertia deducta post æs alienum, huic
impensæ sufficeret. Quòd si ita deducta non
|
sufficeret, deducetur impensa funeris ante æs
alienum: & si contigerit adhuc sic deductam
præiudicium inferre creditoribus, & filijs,
quoad legitimam, incumbit onus istud, & præiudicium potiùs filijs, quàm creditoribus. Verùm, si impensa funeris deduci non possit,
quin præiudicet creditoribus, propter fauorem funeralis impensæ, patientur creditores
hoc præiudicium: & hoc pacto dicemus impensam
† funeris deduci ante æs alienum.
In cuius comprobationem accedat gloss. in
capitul. ex parte. in 1. de sepultu. vbi Abbas
idem & Franc. in cap. qua fronte, de appellat.
post dictam gloss. scribunt, non posse impediri funus alicuius, ex eo, quòd eius creditores
petant corpus detineri insepultum, donec
soluatur æs alienum, vel detur cautio de soluendo: quod adeò verum est, vt nec ex publico instrumento, vel eo contractu, qui paratam
defert executionem, hæc sequestratio humani corporis possit fieri. Roderic. Suar. in repetitione legis Regiæ post legem, post rem. ff.
de re iudicata. 6. ampliatio. Hippo. singular.
199. sensit Feli. in cap. quàm sit, de Iudæ. optimus est textus in l. vltima, titul. 13. parti. 1. tametsi Angel. in Authen. vt defuncti seu funera
eorum. & Didacus à Segura in l. si ex legati
causa. fol. 6. colum. 4. ff. de verbo. obliga. contrarium notauerint. Nec est recipienda gloss.
in §. sunt quorum. versic. si quis etiam ausus.
2. quæst. 6. dicens, posse creditores petere à iudice, vt impediatur funus debitoris, donec
sit æs alienum solutum. Hoc etenim iniquum
est: & maximè in Christiana republica. Igitur
si à creditoribus non potest impediri, quin defunctus sepeliatur, iure optimo impensa ad
ipsum funus necessaria, erit præferenda æri
alieno.
Gloss. in verbo, cùm nihil de petitis. explicat, cui obstat, quòd licet filij
nōnon possiderent,
susceperunt tamen litem: & ideò poterant condemnari. l. is qui se obtulit. ff. de rei vend. l. si à
te. §. si fundum. ff. de except. rei iudi. Sed id intelligendum est, quando reus suscipit litem,
dicens seipsum possidere, secùs si simpliciter
susceperit reus litem, nam si non possideat,
absoluendus erit. Bart. in d. l. is qui se obtulit. post glo. ibi. Regia l. 2. tit. 3. part. 3. gloss.
in dict. l. si à te. §. 1. vbi Socin. dicit hanc opinionem communem esse. idem notant Abb. &
Felin. in c. penult. de except. Mathes. notabi.
138. atque hoc modo potest hæc sententia, cuius meminit text. hic, intelligi. Actor verò
qui agit actione reali contra reum
nōnon † possidentem, reo simpliciter accipiente litem, nec
asserente seipsum possidere, declaratur dominus per sententiam, & ad hunc effectum tendit lis, quamuis reus absoluatur ex eo, quòd
non possideat. dict. l. si à te. §. 1. ex qua & ille
effectus oritur, quòd si ex noua causa possessio
rei petitæ deueniat ad reum, fiet exequutio contra eum primæ sententiæ. l. sed & si possessori. in princ. ff. de iureiu. Bal. in l. cogi. C. de
petit. hæred. Abb. & Felin. 1. & 2. colum. in c.
examinata. de iudic. Abb. Imol. & Felin. in d.
c. pen. de excep. quorum opinio communis
est, secundum Soci. in d. l. si à te. §. 1. col. 2. & 4.
Nec obstat text. in dict. ca. examinata. vbi reus
non possidens absoluitur à iudicio reali, non
tamen declaratio dominij actoris fit, quia ibi
prius quàm doceret actor, se esse dominum rei
petitæ, constitit reum non possidere, & ideò
ipse reus fuit absolutus absque declaratione
dominij: sicuti Cardinal. Abb. Felin. & cæteri
magis communiter eum text. interpretantur.
Ex quibus sequitur, in actione reali, actore
probante dominium, ipso autem reo non possidente, ferendam esse sententiam, quæ licet
absoluat reum, declarabit tamen actorem rei
petitæ
dominũdominum esse, imò & si pendente lite rei
petitæ possessio ad actorem peruenerit, durat
adhuc lis ad effectum, vt ipse actor declaretur
dominus rei petitæ. gloss. Bart. & Paul. in dict.
l. si à te. §. 1. Alex. numer. 46. & Ias. num. 85. in
l. naturaliter. §. nihil commune. ff. de acquir.
poss. Quòd si reus non tantùm litem susceperit, sed asseruerit se possidere, si actor probet
dominium, damnatur reus in effectu, ac si possideret, quanti actoris intersit. l. qui se liti. ff.
de pet. hæred. id est, in æstimatione rei petitæ
fiet exequutio ipso reo non possidente, sed tamen condemnato ad rei restitutionem, &
actori defertur iuramentum in litem, prætaxata à iudice æstimatione, quam iurabit actor veram esse. Regia l. 2. titul. 3. part. 3. l.
qui restituere. ff. de rei vend. l. in actionibus.
§. 1. ff. de in lit. iu. Sed an sit satis reum extra iudicium adseruisse seipsum rem petitam possidere, modò hæc adsertio in iudicio probata
fuerit? Et Bart. fatetur id satis esse, in dict. l. is
qui se obtulit. à quo contrarium Ias. colligit in
§. omnium. num. 99. & num. 23. Instit de acti.
deceptus forsan corrupto Barto. codice. Nam
& Abb. in d. c. pen. colu. 2. idem quod ipse ex
Bart. collegi, notat. cuius & Bart. magna est authoritas, licet ipse mallem probare id, quod
Ias. notauit. non enim est tanti facienda extraiudicialis assertio, ex his, quæ notantur in c. at
si Clerici. in princip. de iudi. & in l. vnica. C. de
confes.
Reus tamen absolutus, in dubio censetur
absolutus ex eo quòd non possidebat, si ex actis potest constare, dominium ab actore probatum fuisse, vel præsumitur absolutus ex defectu dominij actoris, si actor probauit reum
possidere. gloss. Bart. & Doctor. in l. si quis ad
exhibendum. ff. de except. rei iud. dicit eandem gloss. sing. Lanfranc. in c. quoniam contra, de prob. §. interlocutoriæ. nu. 43. commendant Abb. & Felin. col. 3. in d. c. pen. de except.
Quòd si ex actis hoc dubium tolli
nōnon poterit,
absolutio ab instantia censetur procedere ex
|
eo, quòd non fuit probata possessio rei. Abb.
3. & Felin. 4. col. in d. c. pen. post Bal. ibi & glo.
in l. 1. §. si fideiussor. ff. quarum rer. actio non
det. ex quibus si simpliciter absoluatur reus,
censetur absolutus ex eo, quòd actor non probauit dominium, quando, vt dixi, ex actis non
potest aliud constare: nam dict. gloss. voluit
eum, qui iurauit se non esse obligatum, in dubio videri iurasse de tota obligatione. quam
dicit ordi. Paul. in l. si duo patroni. §. idem Iulianus. ff. de iureiu. & inquiunt sing. esse Bal. &
Felin. in dict. c. pen. & esse communiter receptam Alex. in dicto §. idem Iulianus. colum. 2.
Sic ergo sententia absoluens simpliciter, à toto iure ab actore prętenso, absoluisse videtur.
Glossa in verbo, in quibus. colligit ex textu
posse quem instituere hæredem eum, cui instituens fuerat rogatus restituere certācertam hæreditatem, atq;atque in eadem hæreditate tenet institutio, tametsi grauamen adiectum rei comprehensæ sub primo fideicommisso, non valeat.
sequuntur eam Doc. hîc. tex. idem probat in l.
irritum. C. ad l. Falc. vbi Bar. & Doct. commu.
Glossa in verb. beneficio, indiget
† censura,
dum dicit, hæredem non deducere Falcidiam
ex legatis, quæ in pœnam fiunt, nam id falsum
est: cùm pœna illa legara fuerit, & ideò ex eo
legato Falcidia detrahitur. Ioan. Andr. Cardi.
Abb. & Doct. hîc, quos sequitur Alex. in l. cùm
pater. §. vlti. & idem in l. 1. §. item si ita. ff. ad l.
Falcid. num. 10. quamuis hæres ex his, qui soluit legatario in pœnam procedentem à condemnatione iudicis, deducere possit Falcidiam. d. l. cùm pater. §. vlti. & l. seq. quæ quidem
decisiones Bernardum in pręmissum errorem
induxerunt.
Glossa vltima ad intellectum tex. notat posse hodie Falcidiam prohiberi à testatore, si eam prohibuerit testator sciens quantitatem
patrimonij, quæ scientia in dubio præsumitur. Bartol. in Authent. sed cùm testator. C. ad
l. Falcidi. cuius opinionem Ias. commendat in
§. item si quis in fraudem. Instit. de actionib.
num. 48.
Sed an Trebellianica à
† testatore prohiberi possit, consistit in ancipiti controuersia.
Nam glos. in d. Authenti. sed cùm testator. adserit prohiberi non posse. idem Bart. in l. nemo potest. col. 2. ff. de leg. 1. Alex. in l. Marcellus. in prin. in 3. quæst. ff. ad Trebell. ea ratione, quòd Falcidia est inducta in fauorem testatoris, vt qui in testamento ab eo scriptus hæres sit, faciliùs ipsam hæreditatem adire velit,
Trebellianica verò non ideò statuta est, vt hæres adeat, cùm possit cogi, sed ne hæredis institutio vana sit, & ne solo nomine ipse hæres directis actionibus gaudeat, & sic principaliter in fauorem hæredis. Vnde non potest testator Trebellianicam prohibere. Huic opinioni suffragatur hîc Romanus Pontifex, dicens, Falcidiam contra voluntatem testatoris deduci, quibus verbis quarta Trebellianica
necessariò subintelligitur: cùm Falcidia intelligi non possit, quippe quæ contra testatoris
voluntatem deducatur. d. Authent. sed cùm testator. & in Authent. de hære. & Falcid. §. si verò expressim. Et prætereà iure antiquo Trebellianica prohiberi non poterat. l. si vt allegas. C. ad l. Falcid. l. Titia. ff. ad l. Falci. hoc autem ius non reperitur hactenus correctum,
ergo non est dicendum Trebellianicam posse à testatore prohiberi. quam sententiam probant Alci. lib. 5. parad. c. 19. Ioan. Crott. in d. l.
nemo potest. fol. 3. col. 2. post gloss. in d. l. si vt
allegas. & alios, quos Alex. retulit. Verùm contrariam opinionem sibi parum constans adserit Bar. in dict. l. Marcellus. glo. in dict. §. si verò expressim. quæ magis communiter hactenus fuit recepta, vt fatentur Ioan. Crott. & Alcia. in locis præmissis. Ias. in dict. l. Marcellus.
numero 45. Ripa. in d. l. nemo potest. nu. 44.
Alex. consi. 67. volu. 1. & Socin. Iunior consil.
137. nume. 6. volu. 1. Ias. cons. 84. nu. 9. vol. 1. &
consi. 89. columa 3. eod. volum. cuius opinionis prima ratio est, quòd Falcidia Trebellianicæ, iure veteri, æquiparatur, & ècontrario
Trebellianica Falcidiæ. d. l. Marcellus. igitur
noua lex in Falcidia statuta erit seruanda in
Trebellianica. gloss. in l. si quis seruo persuaserit. C. de furtis. & in l. quod verò contra. ff. de
legibus. Barto. in l. vt tantum. in princip. ff. de
seruo corr. latè Stephanus à Fredericis. parte
1. de interpreta. iur. 14. argument. & id locum
habet etiam in correctorijs. Ias. in l. transigere. C. de transactio. numero 15. Ioan. Crot. in
l. si constante. ff. solut. matrimo. in 2. lectu. super 7. quæstion. Bart. Fortun. in l. Gallus. §. &
quid si tantùm. ff. de liber. & posthum. colum.
87. nec obstat, quòd sit æquiparatio Falcidiæ,
& Trebellianicæ in vno casu, non vniuersalis:
nam & si concedam quandoque differre Trebellianicam à Falcidia, tamen contendam libenter regularem esse earundem similitudinem, & id satis erit. l. Titia. ff. ad
legẽlegem Falcidiam. lege iubemus. C. ad Trebellian. l. cohæredi. §. cùm filiæ. ff. de vulg. tex. insignis in §. sed
quia hæredes. Institu. de fideicommis. hære. ex
quo cessat omninò vltima ratio prioris opinionis. Secundò vltima hæc opinio probatur
ab eadem ratione, siquidem eadem ratio inducendi, & prohibendi Trebellianicam est illa, quæ hæc duo in Falcidia statui persuasit,
quod ita ostendo. Lex enim Falcidia statuta
fuit principaliter ad imponendum modum
legatis: sicuti lex Voconia, & aliæ leges in
hunc finem fuere latæ: vt constat ex Iustiniano
in prin. Inst. d. l. Falcid. & ibi explicat Theophilus legem Furiam, qua cautum erat, ne cui
vltra mille aureos legare liceret. eadem ratio
constat ex l. 1. ff. ad legem Falcid. in princip.
Sic etiam, vt modus adhiberetur fideicommissis, Senatusconsultum
PegasianũPegasianum permisit
|
hæredi rogato hæreditatem restituere quartam, quę Trebellianica nuncupatur, retinere
ad exemplum legis Falcidiæ. d. §. sed quia. & ibi
Theophilus. Igitur cùm eadem sit omninò ratio, & expressa in ipsis Senatusconsultorum interpretationibus, non est absurdum, nouam
constitutionem circa Falcidiam, intelligi etiam in Trebellianica. Ex quo prima cessat ratio, quam pro priori opinione adduximus:
quæ minimè conuenit, cùm non fuerit illa
principalis decidendi ratio, sed fuit quædam
causa, præbens occasionem constituendi legem Falcidiam, & Trebellianicam. & hoc manifestè ostendam ex eo quidem, quod idem Senatusconsultum, quod permisit Trebellianicam quartam deduci, addit illam rationem, ne
contingat hęredes repudiare hæreditates, &
extingui fideicommissa. §. sed quia hæredes.
Institut. de fideicommiss. hæredi. & idem statuit, cogendum esse, hæredem adire, omni periculo hæreditatis, in fideicommissarium delato. §. ergo siquidem. Institut. de fideicommiss. hæred. Igitur constat, hanc eandem rationem timoris, repudiandæ hæreditatis expressam esse in Falcidia, & in Trebellianica: &
tamen in Trebellianica manifestè apparet,
non esse eam rationem principalem, ergo nec
fuit in Falcidia constituenda. Item non oberit communi assertioni huius capitis vltima
pars, quæ dixit Falcidiam, id est, Trebellianicam deduci contra voluntatem testatoris.
Nam ego vix mihi possum persuadere verba
huius capit. posse intelligi in Trebellianica, secus quàm in Falcidia, cùm Romanus Pontifex
hîc planè de vera Falcidia loquatur, & de quarta portione ex eadem lege à legatis deducenda. Sed si de vera Falcidia loquitur hic textus, & eius deductio à testatore prohiberi potest, cur contra voluntatem testatoris
deducitur? nempe ex eo, quod non prohibita deductione Falcidiæ expressim adhuc verum est, Falcidiam detrahi contra voluntatem
testatoris, atque item Trebellianicam: siquidem ipse testator hæreditatem iussit restituere, aut totum assem hęreditarium legauit. Vnde deductio quartæ aduersus eius voluntatem
fit, qui hæreditatem voluerat restitui ab hærede fideicommissario, aut totum assem legauerat. quod in hac specie Theophilus adnotauit in §. ergo. Institu. de fideicommiss. hæred.
glossa hîc, quam commendat Alexand. in l. cogi. §. si pater. ff. ad Trebellian. in fin. notant Salycet. & Iaso. in l. filium, quem habentem. C.
fami. erciscun. numero 23. Nam licet testator
possit prohibere Falcidiam, si tamen eam expressè non prohibuerit, fiet eius deductio contra voluntatem testatoris, saltem tacitam. optimus text. in l. Titia. ff. ad l. Falcidi. quicquid
dixerint Paul. à monte Pico. in l. in quartam.
ff. ad l. Falcid. columna 28. & Deci. consili. 257.
colum. vltim. & Alciatus in dicto capit. 19. qui conantur probare non præmissa prohibitione expressa Falcidiæ, eam deduci ex voluntate
testatoris, non contra eius voluntatem, quod
falsum est, & aduersus Barto. in dict. l. in quartam. qui dixit, etiam hodie deduci Falcidiam
præter voluntatem testatoris, qui eam non
prohibuerit. Qua in re plurimum interest,
an Falcidia deducatur ex voluntate testatoris,
an contra eius voluntatem, ex his, quę notantur in dict. l. in quartam. In summa igitur Trebellianica prohiberi poterit à testatore, sicuti
Falcidia, etiam in codicillis: vt sensit Aretin.
consilio 12. vlti. colu. & expressè fatetur Gualdensis de arte testan. titu. de mutat. test. cap. 8.
aduersus Bald. consilio 474. volumi. 2. qui respondit, Trebellianicam non posse prohiberi
in codicillis, etiamsi in testamento prohiberi
posset, ea ratione, quòd codicilli non possunt
omninò tollere testamenti vim, nec adimere
hæreditatem. l. 2. C. de codicil. quæ quidem
hęreditas adimeretur omninò, si in codicillis
hæreditatis Trebellianica prohiberi posset. atque ita Baldo suffragatur gloss. in dict. l. 2. verbo, falso. & Alci. in l. licet. C. de pact. à quibus ipse dissentio, quippe qui videam, hæreditatem
posse adimi in codicillis verbis obliquis. l. Scęuola. ff. ad Trebellia. dict. l. 2. in parte vltima.
Nec refert quicquam, quòd in effectu tota hęreditas adimatur in codicillis, cùm id licitè fieri possit, & adhuc hæres verus hæres est nomine, licet non re. Ex quibus opinio Baldi falsa
redditur.
Cæterùm, ex æquiparatione Falcidiæ
† &
Trebellianicę infertur, à fideicommissis pijs
non esse deducendam Trebellianicam, sicut
nec Falcidia deducitur à legatis pijs. Authent.
similiter. C. ad l. Falcid. Barto. in dict. l. Marcellus. quo in loco Angel. Socy. Alex. numer. 4. &
Ias. num. 20. dicunt, hanc opinionem communem esse. idem fatentur Abb. consilio 59. volu.
1. Euerardus in Topicis, cap. 16. Abb. num. 18.
& Lanfranc. hîc col. vltim. Bald. consil. 8. in 4.
vol. Ioan. ab Amicis cons. 58. col. vlti. & Corasius in prælu. ad l. filium. C. fami. ercisc. nume.
44. text. est ad hanc assertionem
nōnon inelegans.
in l. si quis ad declinandam. in fin. C. de Episco.
& Cleri. Eandem opinionem probat Cynus in
d. Authent. sed cùm testator. Salyc. in dict. Authentic. similiter. dicens, hanc sententiam seruandam esse in praxi, quam Anton. & Cardin.
hîc sequuntur, &
pleriq;plerique alij, quos præfati Doctores referunt, licet contraria opinio placuerit gloss. Archidiaco. & Ioan. Andr. in dict. cap.
si pater. verbo, Trebellianicæ. & pluribus, quorum Alexander & Iaso. meminêre. Nam & si
Iason concedat, hanc opinionem gloss. esse veriorem, non tamen video, cur sit in Trebellianica recedendum à decisione text. in d. Authen.
similiter. vbi Ludou. Romanus rep. priuilegio
40. vltimarum
voluntatũvoluntatum, quo ad pias causas,
approbat omninò gloss. conclusionem. cuius
|
disputationem præmissa veritate communis
opinionis, omittimus.
Postremò superest
† animaduertere verba
quædam Bernardi, in verbo, legauit, & in verbo, adeunte. ex quibus colligitur effectus clausulę codicillaris, & is potissimus est, vt non adita hæreditate legata debeantur à successoribus ab intestato. qua in re glo. hæc est insignis,
& forsan alibi in Iure Canonico similem non
habet, secundum Lanfranc. hîc col. penulti. &
eam notauit Abb. hîc nume. 24. glo. opti. & ibi
Bart. in l. 1. num. 3. ff. de iure codicillo. text. in l.
ex testamento. C. de fideicommiss. & ibi gloss.
in l. eam, quam. C. eod. titu. verbo, traditur. Vitalis in tracta. Clausul. fol. 2. oportet tamen hæreditatem adiri ab ipsis hæredibus legitimis,
qui intestato succedunt. gloss. in l. qui filio. §. 1.
ff. de hæredibus instituen. melior iuris secundum Baldum ibi. & singu. secundum Iasonem.
in l. eam, quam. C. de fideicommiss. column. 6.
Alexand. num. 13. Iaso. col. vltim. in Authen. ex
causa. C. de lib. præte. Alexan. in l. 3. col. 1. ff. de
legat. 1. qui eam commendat in l. nemo potest.
ff. eodem titu. numero 10. vbi Iason 1. lectu. nume. 23. & 2. num. 35. eam dicit esse singul. quod
procedit, etiam extante Regia l. 1. titul. 2. libro
5. ordina. quæ non adeunte hærede instituto
statuit legata relicta in testamento valere. Est
enim necessarium, hæreditatem adiri ab his,
qui legitimè succedunt intestato. Secundò,
hæc Bernardi conclusio locum habet in successore legitimo, cui tempore testamenti competebat ius legitimę successionis ex primo gradu, non autem in alijs, qui ex vlteriori gradu
habent idem ius. Hi enim non censentur rogati per clausulam codicillarem. glo. in l. non iustam. C. ad Trebell. & in l. si Titio. §. Iulianus.
ff. de legat. 2. Iason colu. vlt. in d. Auth. ex causa.
Angel. in d. l. non iustam. Angel. Areti. in prin.
Insti. de codicil. per tex. in l. 1. §. vlti. ff. de lega. 3.
qui tamen loquitur, quando nominatim fuit
grauatus proximior. Vnde, si simpliciter sit adiecta clausula codicillaris, versus erit, omnes
successores legitimos grauatos censeri. tex. insignis in l. ab intestato. ff. de iure codic. ex quo
omninò falsum est, quod Ange. & Iaso. notant.
atque ita Curtius Iunior in dict. Authentic.
ex causa. numer. 73. hanc vltimam opinionem
probat.
Est tamen dubium, an legata
† debeantur
ab his, qui succedunt intestato, ex eo, quòd testator voluit legata deberi etiam hæreditate
non adita, in quo distinguendum est. Nam si
testator dixit, Volo legata deberi hæreditate
non adita: legata minimè debentur non adita
hæreditate, quia hæc clausula est contra ius, &
ideò non operatur effectum aliquem. l. nemo
potest. ff. de legat. primo. ita in hac specie Imo.
in l. qui filio. §. 1. ff. de hæred. institu. Oldrad.
consilio 108. in 2. qu. Alex. in l. extraneum. col.
penul. C. de hæred. institu. Bald. in l. 1. C. si quis omi. caus. test. col. vlt. Quòd, si testator dixerit,
volo legata deberi, etiam hæreditate non adita ex testamento, legata debentur à successoribus legitimis, hæreditate non adita ab hærede scripto, quia hæc verba habent vim clausulę
codicillaris. l. codicillis. §. vlti. ff. de legat. 2. Alexander in dict. l. nemo potest. col. 3. sic intelligens Bartol. ibi, qui indistinctè dixerat legata
in præsenti quæstione deberi à successoribus
intestati. Is tamen loquitur, quando testator
prohibuit Falcidiæ detractionem, quo casu legata debentur, etiam non adita hęreditate per
hæredem scriptum. textus in Authentica de
hæredi. & Falcid. §. si verò expressim. modò fiat
aditio à successoribus legitimis. vt Ias. Crot. &
alij explicant. in d. l. nemo potest. hic verò casus non debet extendi ad eum, in quo testator
voluit legata deberi hæreditate non adita. ex
Imol. & Alex. relatis in parte prima huius distinction. licet Ias. in d. l. eam, quam. in 10. casu, nitatur extendere d. §. si verò expressim. vt
locum habeat, quando testator non prohibuit
Falcidiam, sed voluit legata deberi hæreditate
non adita: ex quibus omnibus apparet, legata deberi non adita hæreditate ab scripto
hærede, adita tamen à successoribus legitimis, & id maximè ex vi clausulæ codicillaris.
Idem planè dicendum erit, si
† in testamento iuramentum præstitum fuerit. Habet enim
vim clausulæ codicillaris. Ias. hac specie in dict.
l. eam, quam. numero 17. sed est text. celebris
in l. cùm pater. §. filius matrem. ff. de legatis 2.
dicens, Iuramentum hunc effectum habere, vt
actus, qui eo modo, quo fit, non valet, valeat
meliori modo, quo possit. Barto. ibi. idem Bar.
in l. si quis pro eo. numero 13. ff. de fideiusso.
idem in l. 1. §. si quis ita. ff. de verbor. obligatio.
dicit illum text. notabi. Alex. in l. 4. in princip.
ff. de dam. infect. mirabilem Matthes. notabil.
56. commendat Iason in §. item, si quis. in 2. numero 14. Instit. de actio. & plerique alij passim
eandem opinionem recipiunt: quæ tamen primò intelligitur, dummodò actus ille habeat
solennitatem, quæ est necessaria ad effectum
illum, quem ex iuramento deducere volumus. Nam si testamentum iuramento præstito ordinatum volumus valere iure Codicillorum, oportet habere codicillorum solennitatem: siquidem iuramentum operatur actum
eo modo, quo fit inualidum, transfundi in alium actum, qui valere possit. Igitur est necessarium, adhibitam fuisse illam solennitatem,
quæ huic actui sit sufficiens. Imol. in cap. cùm
contingat. numero 70. de iureiurand. sic intelligens Iurisconsultum in d. §. filius matrem.
ex quo textu plura infert Iaso. in dicto §. item
si quis. numero 14. & Chassane. consilio 39.
colu. 4. disputat etiam illius decisionis rationem Alcia. in l. 1. §. si quis ita. ff. de
verborũverborum obligatio. numero 44. idem in dicto c. cùm con|
tingat. num. 159. idem probat Pontificia
respōsioresponsio. in c. quanto. de iureiuran.
Secundò, non leuis est disceptatio, cuius iuramentum exigat Iurisconsultus, testatoris,
an hæredis? Et Ioan. Crott. in dict. §. si quis ita.
conclus. 9. illum text. intelligit in iuramento
hæredis, quòd si id verum est, non est tanti facienda illa decisio, quia ex promissione iurata
ab ipso hærede agitur ad legata. l. vltim. C. de
fideicom. §. vltim. Institu. de fideicommiss. hæredi. iunctis his, quæ notat Bart. in l. nemo potest. colum. 1. ff. de legat. 1. Ex eo tamen text.
non omninò constat, iuramentum præstitum
fuisse ab hærede. Filius, inquit, matrem hæredem
scripserat, & fideicommissa tabulis data, cum iuramenti religione præstari rogauerat. Cùm testamentum nullo iure factum esset, nihilominùs matrem legitimam hæredem cogendam fideicommissa præstare respondi, nam enixæ voluntatis preces ad omnem
successionis speciem porrectæ videbantur. Hactenus Iurisconsultus, ex quo nondum apparet,
iuramentum ab hęrede præstitum fuisse, quāuisquamuis testator rogauerit, hæredem præstare legata, & ab eo iuramentum fieri de eis soluendis, postulauerit. Et si hæc testatoris petitio effectum clausulæ codicillaris habet, quantò
fortiùs ac iustius erit, eundem effectum tribuere iuramento ipsius testatoris? Vnde
communis opinio ex ratione illius text. probabitur, autore Alciat. in dicto capitulo, cùm
contingat. numero 163. Sed ex his colligitur
paragraphum illum, etiam in iuramento hæredis habere locum, quod ibi notant glo. Bar.
& Bald. gloss. in l. 2. C. comm. de leg. verbo, iuramentum. Didacus à Segura. in l. filiusfamiliàs. ff. de verb. obliga. colum. 9. Guliel. Bened.
in c. Rainutius. verbo, testamentum. in 3. nume. 20. Quibus refragantur Bart. & Paul. in d.
l. 2. dicentes, iuramentum hęredis non reddere legata magis efficacia, quàm ipsa sint ex testamento, nec habere effectum clausulæ codicillaris, cùm effectus procedat à iuramento testatoris. qua in re dubius est Iaso. in dict. l. eam,
quam. col. 8. Ego verò arbitror, iuramentum
præstitum ab hęrede, de soluendis legatis hũchunc
effectum operari, vt ratione promissionis iuratæ, hęres ipse, qui promisit, teneatur legata
soluere, ex ratione l. vltimæ. C. ad l. Falcidiam.
Item licet possit dubium esse, à quo fuerit iuramentum præstitum in dict. §. filius. & verisimilius sit, ab hærede præstitum esse. Et in eodẽeodem
paragrapho tractetur de obligatione ipsius
hæredis iurantis ad soluenda legata: existimo
tamen iuramentum præstitum à testatore, vel
ab hærede ex iussione testatoris, effectum
clausulæ codicillaris omninò operari, vt legata non tantùm ab hærede iurante, sed etiam à quocunque successore legitimo repetita censeantur, quod ex voluntate testatoris
planè coniector: & verba Iurisconsulti adstipulantur, dum is dixit: Nam enixæ voluntatis preces ad omnem successionis speciem porrectæ videbantur.
Tertiò, est intelligenda frequẽtissimafrequentissima Doctor. adnotatio, vt procedat, nisi actus deficiat
in substantia, nempe, si consensus desit, nam
tunc iuramentum illum defectũdefectum minimè supplet. l. vltim. C. de non numer. pecun. capi. penultim. de iureiur. in specie Ias. in l. sancimus.
C. ist. titul. 2. colum. Deci. in capit. cùm super.
de offici. delegat. numero 11. sic & idem erit in
defectu personæ agentis, qui vel furiosus, vel
infans sit. Rom. consi. 517. col. pen. Bar. in d. l. si
quis pro eo. ad finem. Alci. in d. c. cùm contingat. num. 166.
Quartò, iuramenti religio inducit, vt actus
valeat eo modo, quo possit valere, non tamen
meliori modo. Sat enim est, actum inualidum
eo modo, quo gestus fuit, ob virtutem iuramenti valere eo modo, quo possit, ne pereat:
nec pręcisè est ei tribuenda maior ipsius actus
potestas. ita Socyn. & Alciat. in dicto §. si quis
ita. numero 44. sensit Alexan. consil. 12. colum.
penult. volum. 1. quibus ego non assentio. imò
arbitror, actum iuramẽtoiuramento pręstito gestum, etiamsi non valeat eo pacto, quo gestus sit, valere tamen meliori modo, quo possit, nam si alijs pluribus modis idem actus valere poterat,
& ad eam potestatem & effectum habeat congruam solennitatem, quid obstat, quin ex iuramenti religione ex effectibus, quos habere
actus ille poterat, vberiorem assequatur? quod
ex d. §. filius matrem. probari mihi videtur. &
id probant Abb. in d. c. cùm contingat. colum.
pen. vers. septimus casus. & Lancel. Galiau. in
d. §. si quis ita. col. 15. ex quibus constat, stipulationem inutilem & nullam, iuratam tamen,
valere vt pactum nudum, producens actionẽactionem,
& meliori modo, quo possit, siquidem pactum
nudum, cui accedit iuramentum, actionem
producit, etiam Iure Ciuili. Anto. & Abb. numero 31. in dicto cap. cùm contingat. Matthesil. notab. 36. Cuma. & Rom. in l. 1. in princi. ff.
de verb. oblig. Ias. in l. iurisgentium. §. sed cùm
nulla. 11. fallent. ff. de pact. Galiau. in Rub. ff. de
verbor. obligat. fol. 6. colu. 3. Fortu. in cap. 1. de
pact. numero 28. & Felin. ibi, col. 2. Alexand. in
Rub. ff. de verb. obligat. colum. vlt. & quamuis
Bart. in l. si quis pro eo. penult. col. ff. de fideiu.
tenuerit hoc procedere Iure Canonico, non
tamen ciuili. idem Salycetus in Authen. Sacramenta puberum. vbi Corne. quæst. 13. & Alcia.
in d. c. cùm contingat. nume. 242. idem notant
dicentes Bar. opinionem communem esse. verior est prima opinio ex l. si quis maior. C. de
transactionibus.
Quintò, eadem decisio locum sibi vendicat,
nōnon tantùm in vltimis voluntatibus, sed & in
cōtractibuscontractibus, quod ex præcedenti exemplo constat: & notauit Barto. in d. §. si quis ita. vbi Iaso.
num. 24. & Galiau. col. 14. idem post alios asserunt, vnde constat, esse hanc communem sen|
tentiam, & ex allegatis per Ias. in dict. §. item, si
quis. numero 14. & Chassa. dicto consil. 39. colum. 4.
Sextò, hinc manifestum est, idem esse in
transactionibus, nam si transactio fiat iuramẽtoiuramento præstito, & non valeat vt transactio, valebit
tamen vt pactum nudum. Barto. communiter
receptus in d. l. si quis maior. Iaso. & Galiau. in
dicto §. si quis ita. aduersus Roma. & Areti. ibi.
Imò esse Bartol. opinionem communem asserit Lancelo. Galiau. in dicto §. si quis ita. columna 14. Ex quo infertur intellectus ad tex.
in l. si causa cognita. C. de transactio. vbi Bartol. dixit, transactionem factam super his, quæ
per sententiam, & rem iudicatam finita sunt,
minimè valere, nec vt transactionem, nec vt
pactum nudum. Hoc enim est verum, nisi
transactio sit iurata, nam erit valida vt pactum
nudum. Quinimò hoc pactum nudum iure etiam Ciuili actionem producit, sicuti paulò antè dicebam, secutus Abbatem & Galiau.
Septimò, potest communis sententia etiam
ad actus iudiciales extendi. Confessio namq;namque
facta in iudicio à litigante, eius aduersario nōnon
petente, nec acceptante illam, minimè infert
præiudicium confitenti, nec alteri. Tamen, si
iuramentum huic confessioni accesserit, saltẽsaltem
ipsi confitenti nocet, tametsi non noceat alteri leganti. optimus text. in l. de ætate. §. qui interrogatus. ff. de interroga. actio. Ioan. Faber.
in §. item, si quis postulante. numero 13. Instit.
de actio. vbi Ludouic. Gome. num. 13. idem approbat, dicens, hanc sententiam communiter
esse receptam.
Illud sanè passim in hoc tract. quæritur,
† vtrum legata pia debeantur hæreditate non adita. Et quidam respondent, legata pia deberi,
etiamsi ex testamento non adeatur hęreditas
fauore piæ causæ. Abb. in c. relatum. 1. colum.
vltima. ist. titu. Barto. in l. 1. in repet. numero
66. C. de sacrosanct. Eccles. Anani. consilio 28.
columna 3. Roma. consilio 493. & Ioan. Lup.
in Rub. de donat. §. 65. numero 18. Matthe. notab. 163. quorum opinio dubia est, ex eo, quòd
libertas non debetur hęreditate non adita perscriptum hæredem, aut per eum, cui bona adijciuntur, vt hæredi fauore libertarum. l. 2. C. si
quis omi. caus. testamen. gloss. in l. qui filio. §. 1.
ff. de hæred. institu. l. 4. ff. de fideicommis. libe.
l. vltim. C. de manumi. testa. in princip. Institu.
de eo, cui bona liber. cau. addi. Libertas autem
dicitur causa pia. l. 1. §. sin autem. C. de com. ser.
manu. quem text. dicit meliorem iuris. Iaso. in
l. 1. §. si quis ita. numero 15. ff. de verb. obli. notat post alios Euerard. in Topicis, capit. 23. optimus tex. in l. primo gradu. ff. quæ in fraud.
credito. quem adnotauit Tiraqu. in l. si
vnquāvnquam.
C. de reuoc. donat. verbo, donatione largitus.
numero 269. Igitur non aliter legata pia debentur hęreditate
nōnon adita, quàm legata libertatis: atque ex his dicendum erit, legata pia
nōnon
deberi hęreditate non adita. quod
notātnotant Bald.
Salyc. q. 3. Fulgos. & Ias. 1. lect. numero 29. & in
2. vlti. col. in d. l. 1. C. de sacrosan. Eccles. vbi Ias.
1. lect. dicit, hanc opinionem esse
cōmunemcommunem.
idem Ias. in d. l. eam, quam. nu. 19. & Alex. consil. 209. colu. pen. 2. volum. & Imo. in dict. l. qui
filio. §. primo.
Verum in hac perplexa ac difficillima quæstione attingam peculiares aliquot casus, ex
quibus quid in hac re sit dicendum, diligenter
conabor explicare.
Primus casus. Testatore nullum instituente
hæredem, & volente omnia bona sua in pauperes aut pias causas distribui datis executoribus, ipsi pauperes censentur vtiliter hæredes
instituti, aut pia causa, atque nulla expectata
aditione hæreditatis, executores, aut eis non
designatis, Episcopi poterunt illam distributionem ad effectum ducere. cap. cùm tibi. isto
titu. idem erit, si testator relinquat omnia bona sua pauperibus. l. his verbis. ff. de hære. insti.
Barto. in d. l. 1. C. de sacrosanct. Eccles. nu. 65.
Barb. in hac specie. consilio 8. volum. 1. numero 14. Anchara. in cap. cùm esses. isto tit. numero 15. sensit Innocent. in capit. Ioannes. isto titulo.
Secundus casus, Testatore hæredem instituente, qui post mortem testantis non vult adire
hæreditatem, nec alius successor legitimus, ne
bona à creditoribus capiantur, & legata pereant, possunt bona illa addici alicui ex his, quibus legata pia fuêre relicta, vt conseruentur legata pia, datis fideiussoribus de ære alieno soluendo. Et hoc ad exemplum fit illius constitutionis diui Marci, quæ idem statuit in legatis libertatum. dicta l. 4. ff. de fideicommiss. libe. in
princ. Institu. de eo, cui bona libert. caus. addi.
Bart. & Ias. in d. l. eam, quam. nu. 19. C. de fideicommiss. Rom. in Auth. similiter. C. ad l. Falci.
in 20. speciali. Et licet Salycet. in dict. l. 1. quęst.
13. ab hac conclusione recedat, tamen ibi asserit, eam plures habere autores, & eam esse cōmunemcommunem fatetur Iason in dict. l. eam, quam. numero 9.
Tertius casus. Legata pia debentur non adita hæreditate, quando quis decessit, habens
suum hæredem, licet abstinentem. l. cùm quasi. §. sed & si suus. ff. de fideicommiss. liber. qui
text. loquitur in legato libertatis, & ad legata
pia inducitur. per Iasonem in dicta l. eam,
quam. numero 29. post Baldum in Authentic. hoc amplius. C. de fideicommiss. secunda
columna. Angelus & Imola in l. filius, qui patri. in princ. ff. de vulg. text. secundum gl. ibi in
d. l. cùm quasi. §. sed & si quis.
Quartus casus. Legata pia debentur non adita hæreditate ab hærede scripto, ex eo, quòd
vel ante mortem testatoris, eo ignorante, vel
pòst repentina morte hæres extinctus
nōnon potuit hæreditatem adire. l. Antonius. ff. de fidei|
commiss. lib.
quāquam ad hoc ipsum adnotauit Roma. in d. Auth. similiter. 20. speciali.
Quintus casus. Instituto hærede extraneo,
& eo spontè repudiante hæreditatẽhæreditatem, legata pia
censentur repetita à successoribus legitimis,
qui intestato succedant, & ab eis adita hæreditate debentur. quod video Iasonem concedere in dicta l. eam, quam. nu. 20. argumento assumpto à glo. ibi, quę in verbo, traditur, dixit,
legata censeri repetita ab intestati successoribus ob affectionem & libertatem. l. testamento. ff. de fideicommiss. liber. cuius ratio in legato pio locum habet.
Sextus casus. QuādoQuando testator legata pia reliquit ad sepeliendum eius corpus, & alia, quæ
statim oportet velociter fieri, hęc legata debẽturdebentur hæreditate non adita. Bal. col. 4. & Iaso. nu.
20. in dict. l. eam, quam.
Septimus casus. Quando testator iussit hæredi, vt verbo tantùm adiret hęreditatem, nec
ei realiter se immisceret, donec ab executoribus legata pia sint soluta, executores possunt
non expectata immixtione reali, aut aditione
itidem reali, ipsius hęredis legata pia soluere.
Albericus in l. precibus. C. de impuberibus, &
alijs substitut. colum. 9. Nicol. Boër. decisione
41. Iason in dicta l. eam, quam. num. 20. ex quibus idem erit, si simpliciter testator voluerit legata deberi hæreditate non adita, quorum opinio quo ad legata pia posset optimè defendi:
quo ad alia verò legata non est admodum tuta
ex his, quæ in hoc paragrapho paulò antè diximus. Ex quibus opinio eorum, qui dicunt, posse testatorem in quibuscunque legatis prohibere aditionem hæreditatis, donec executioni tradantur legata, est intelligenda in hunc
modum, vt hæres possit prohiberi apprehendere possessionem hæreditatis, non tamen adire, saltem verbo. Et ita sensit Ias. in l. debitori
tuo colum. prima. C. de pactis. Anchar. consilio 47. Boërius dicta decisione 41. Oldradus
consilio 108.
Octauus casus est, in quem tendit tota controuersia, quando testator hæredem extraneum instituit, isq́ue hæreditatem repudiat, aut
non vult adire, etiam ante aditionem legata
pia deberi asserunt Doctores, quos in initio
huius quæstionis nominatim citaui, & id fauore piæ causæ. idem concedunt Anchara. in
capitulo, cùm esses. numero decimoquinto. isto titulo. & idem consilio 144. Barbat. cons. 8.
volum. 1. numero 14. dicens, hanc opinionem
esse communem. Idem expressim fatetur Baldus, eam secutus in l. 1. ff. de legat. 1. in quo refragantur Imola, Alexand. & Ias. qui contrariam communem esse opinantur, quibus ipse
non omninò accesserim, quippe, qui videam,
viros vndequaq;vndequaque doctos Bart. subscripsisse. &
maximè Bald. consilio 287. volumine quarto, quorum sententiam probat Lapus, allegat.
91. numero quarto. & Capella Tolosana 89. & probatur, quia testatore prohibente Falcidiæ
deductionem hæreditate non adita, legata debentur. in Authent. de hæred. & Falcid. §. si verò expressim. collat. 1. ergo etiam prohibente
ipsa lege Falcidiam, non erit necessaria hæreditatis aditio, sicuti fit isthæc prohibitio in legatis pijs. Authent. similiter. C. ad l. Falcid. Fateor sanè, huic rationi respondisse Salycet. in
dicta l. 1. quæstio. 13. sed dum considero esse nimiānimiam hanc subtilitatem aditionis hæreditatis,
quo ad legata pia, quę non tantùm actione, sed
vel officio iudicis possunt exigi. l. hæreditas. ff.
de petit. hæred. non recuso sententiāsententiam Bar. probare, quę cōmunitercommuniter seruatur, teste Caro. Moli. in additionibus ad consil. Alex. 209. volu. 2.
num. 16.
Regia verò l. 1. titu. 2. libro 5. in ordi. statuit,
hæreditate non adita ab hærede scripto, legata
non tantùm pia, sed & alia quæcunque valere.
Forsan tamen ea lex inducit legatorum repetitionem à successoribus legitimis, & ideò erit
necessaria eorum aditio, tametsi hæredis scripti aditio non requiratur. ex glo. in l. qui filio.
§. primo. ff. de hæred. instit. cuius nos mentionem fecimus in hoc §.
Addit præterea eadem l. Regia, hærede aut
legatario repudiante legatum aut hæreditatem, quæ alteri ex testatoris voluntate erant
restituenda ab ipso hærede vel legatario, debetur legatum vel hæreditas substituto, atque ita fit, vt ex Regia constitutione cesset illa dubitatio, an
† legatarius rogatus legatum, aut
aliquam eius partem alteri restituere, possit
legatum repudiare: quæ tamen quæstio examinanda est ad perfectiorem Regiæ sanctionis intellectum. Videtur etenim, hanc repudiationem fieri posse, nam & debitor potest
hęreditatem vel legatum, etiam postquam sibi
cessit dies, repudiare, nec ex hoc dicitur creditores fraudare. Tunc etenim creditoribus
fraus fit, quando ex facto vel omissione debitoris desinit ipse aliquid habere, ita, vt sibi incipiat, aliquid de nouo abesse, quod alteri acquiratur, & incipiat illi de nouo adesse, vt eleganter explicat Bart. per text. ibi in l. qui autem. in princ. ff. quæ in fraud. cred. optimè Caro. Molin. in consuet. Paris. tit. 1. §. 1. gloss. 3. numero 10. ita intelligens text. in d. l. qui autem.
quem notant Angel. & Iaso. in §. item, si quis in
fraudem. Instit. de actionibus. num. 121. & nos
eiusdem meminimus 2. part. Epitomes cap. 7.
§. 1. numero 12. Igitur poterit & fortiori ratione legatarius legatum repudiare, etiamsi dies
iam cesserit, quamuis fiat ex hoc præiudicium
illi, cui legatum illud erat ex voluntate testatoris restituendum, quantò magis id licebit, attenta Regia lege, quæ ab illo præiudicium tollit.
Illud tamen hac in re omittendum non est,
hæredem non posse repudiare legatum defuncto relictum in præiudicium alterius. text. sin|
gul. in l. liberto octuaginta. ff. de bonis libert.
& in l. si fundum sub conditione. §. si Titius. ff.
de leg. 1. quibus ex aduerso obijcitur textus in
l. si mihi. ff. de leg. 1. in princ. vbi Iurisconsultus
expressim asserit, permissum esse, hæredi repudiare legatum, defuncto relictum.
Quamobrem Bartol. in d. l. si mihi. ita nodum hunc dissoluit, vt existimet d. §. si Titius.
intelligendum esse eo casu, quo ex aliquot coniecturis apparet, defunctum voluisse illud legatum ab eius hærede admitti & acquiri, non
repudiari, nempe quia de eo disposuit. Cui interpretationi cæteri Doctores magis communiter accedunt.
Ad aliam verò obiectionem, quæ fit ex l. liberto. sic Barto. respondet, dicens, illius l. decisionem esse intelligendam, quando hæres repudiando alteri præiudicium infert, sibi verò
nullum commodum acquirit, nec damnum
euitat: quo quidem casu minimè ei liceret repudiare legatum, sicuti posset, quando ex repudiatione sibijpsi commodum aliquod accederet, aut proprium damnum ipse hæres effugeret. quod gloss. in dicta l. si mihi. expressè notat. & idem post Bartol. Doctores ibi magis
communiter defendunt, & maximè Alexand.
& Socyn. contra Paul. Cuma. & Ias. qui à Bart.
recedunt, ex eo, quòd in dicta l. liberto. hæres
ex repudiatione commodum consequitur:
quippe, quum facta repudiatione hæreditas
defuncti liberti non accedit ad illam æstimationem & quantitatem, ex qua legitima sit patrono debita: acquisita verò legato liberti, hæreditas eius efficitur quantitatis, quæ patrono
ex iuris dispositione legitimālegitimam omninò defert:
ex hoc enim legato centenarius decessit in bonis ipse libertus. l. si libertus. ff. de iure patro.
Igitur non licet hæredi legatum defuncto relictum, repudiare in alterius præiudicium, etiamsi ea repudiatio in vtilitatem hæredis cedat. Rursus aduersus Bartol. obijciunt tex. in
dicto §. si Titius. Cuius verba sunt: Si Titius, cui Stichus legatus fuerat, antequam sciret, ad
se legatum pertinere decesserit, & eundem Seio legauerit, & hæres Titij legatum non repudiauerit,
Stichum Seius vendicabit. Ecce, qualiter hæres
liberè potest legatum illud repudiare, & tamẽtamen
acquisitione nullum ei damnum imminet.
Ego sanè Bartol. distinctionem ab his obiectionibus ita defendam, vt existimem ex dicto
§. si Titius. necessariam esse hæredis acceptationem, vt Seius Stichum possit vendicare iure
dominij, atque huc tendunt verba illa, Et hæres Titij non repudiauerit. Non tamen ex hoc negatur, posse hæredem compelli legatario petente, Stichum legatum acceptare, cùm nullum ei ex hoc immineat præiudicium. Et ita
Accursius & Doctores ibi illum textum interpretantur. Id verò, quod adducitur ex Africano in dicta lege, liberto. opinioni Barto. nequaquam obstat, si animaduertamus verum Iurisconsulti sensum. Nam illud pręiudicium
non est considerandum, item neque commodum, quod in eo casu ex repudiatione sequeretur, cùm nulla alia vtilitas, nullum aliud damnum, extrinsecus ex repudiatione vel acceptatione legati hæredi contingat, quàm quòd
ex maiori vel minori hęreditatis æstimatione
ad hæredem peruenire possit. Friuolum tamẽtamen
est, nullam aliam causam repudiationis hæredem proponere, quàm maiorem hæreditatis
æstimationem. Et hunc opinor esse proprium
intellectum Iurisconsulti in dict. l. liberto. nec
aliud arbitror Bart. sensisse. ex quibus plura inferuntur.
Primum, hæredem non esse cogendum, acceptare legatum defuncto factũfactum, etiam ad augendam hæreditatis æstimationem, vt locus
sit legitimæ portioni, quando repudians legatum tanquam hæres, illud posset consequi tanquam legatarius, absque aliquo onere. ex dict.
l. si mihi. vbi Bartolus, & alij frequentiori calculo hanc sententiam probant. quod fatentur
Ias. ibi. & Alexander consil. 113. volumine tertio, columna vltima, ex hac opinione respondens, quid iuris esset in pulchro casu, qui ibidem ab eo proponitur, & sequitur Ias. in dicta
l. si mihi. numero 20. licet Carolus Molinæus
in additionibus ad Alexan. omninò dissentiat
ab Alexandro, & à frequentissima omnium
sententia.
Secundò, hinc deducitur,
† grauiter errasse
Alexand. in dicta l. si mihi. & in dicto consilio
113. columna vltima, qui defendens opinionem Barto. & communem existimat in dicta l.
liberto. repudiationem nullum commodum
afferre hęredi repudianti, ex eo, quòd iure nouissimo tertia pars bonorum liberti & centenarij sit patroni legitima non dimidia. §. sed
nostra. Institut. de success. liber. eam verò
tertiam partem ex solo legato quadraginta hæres soluere poterat, & consequi integram liberti hæreditatem, in qua erant octuaginta, etiamsi legatum acceptasset. Igitur mirum non
est, si acceptare cogatur hæres, qui ex ea acceptatione nec damnum patitur, nec lucrum amittit. Hic enim Alexand. intellectus verè
commentitius est, & omninò reijciendus, cùm
sit à vero sensu, & integro iudicio alienum, Africani responsa, iuxta constitutiones Iustiniani intelligere, seclusis decisionibus, quæ Africani ætate vigebant, ex quibus dimidia bonorum liberti pars patrono competebat pro portione legitima, si is centenarius decessisset. §.
postea. Institu. de success. libert. Quòd si Alexand. commentum esset admittendum, sequeretur, non esse locum dictę l. liberto. quando
liberto habenti octuaginta, legarentur triginta, aut vigintiquinque, quod falsum est, & ita
ex hac posteriori ratione reprobat Alexandri
intellectum Carol. Molinæ. in dictis additionibus.
Tertiò, ex his apparet, non rectè Bald. locutum fuisse in l. fin. §. tali. C. de curato. furio.
dũdum
tex. in dicta l. liberto. dixit singul. eum intelligens procedere, quando in fraudem patroni
esset facta repudiatio: non enim ad verum illius legis sensum requiritur fraudem aliquam
adesse, nec probari.
Quartum, eadem ferè radice corruit ratio
Iaso. in dicta l. si mihi. qui scripsit in dicta l. liberto. non admitti repudiationem: quia fuit
facta in fraudem legis, id est, legitimæ portionis patrono debitæ ex legis dispositione. l. si libertus minorem. ff. de iure patronat. cuius decisionem solennem esse existimat: quia ex ea
probatur alienationem in fraudem huius legitimæ portionis factam, esse nullius momenti, cùm cæteræ validæ sint, quamuis reuocari
debeant. Hæc enim ratio Iasonis ad l. liberto.
non est admittenda: nam repudiatio legati,
vel hæreditatis, non dicitur fieri in fraudem
patroni. l. prima. §. vtrum. ff. si quid in fraudem patro. Nec oberit l. si libertus. quippè
quæ loquatur in alienatione rei propriæ iam
perfectè acquisitæ ipsi liberto, non in repudiatione legati: quod licet post acceptationem
fingatur retrò legatarij fuisse, tametsi repudietur retrò eius non fuisse, palàm est, vti probatur in d. §. vtrum.
Quintum, multò minus placet, quod Socinus asserit in dicta lege, si mihi. dicens rationem dictæ legis, liberto. eam esse, vt fauore patroni nullo pacto hæredi liberti sit permissa
repudiatio. Id enim falsum est, cùm eadem
decisio sit seruanda, etiam quo ad æstimationem hæreditatis, respectu legatorum, vt in vltima illius legis parte probatur.
Sextò, vt ad propositam
† quæstionem redeam, infero ex pręmissis, debitoris hęredem
non posse repudiare legatum defuncto relictum in fraudem, aut in præiudicium creditorum: licet ipse debitor in vita posset. quod notant Nico. de Nea. & Ias. in §.
itẽitem si quis in fraudem. Instit. de actioni. numero 22. Alexan. in
d. l. si mihi & tibi. quod manifesta ratione probatur: quia ipse legatarius repudians non diminuit proprium patrimonium: ipsius verò
hæres diminuit hæreditatem debitoris, cuius
bona, iura, & actiones tenetur diligenter custodire. Hanc tamen illationem ex principali distinctione Bar. intelligunt quidam esse veram, quando ex repudiatione nullum commodum hæredi debitoris obueniret, nec ex acceptatione damnum ei immineret: quòd si ex
acceptatione damnum, aut ex repudiatione
commodum hæredi contingere posset, existimant cogi non debere hæredem ipsum legatum acceptare: ita notant Alexand. dict. consilio 113. col. vlt. & Ias. in d. l. si mihi. numer. 20.
dicentes, posse hæredem debitoris repudiare
rem legatam debitori, & eam accipere ex alio
iure, quo creditoribus eius rei ratione minimè sit obligatus ipse hęres. Sed si res legata primo loco debitori defertur, & ex eius legati acquisitione nullum aliud incommodum hæredi contingit, quàm quod creditoribus defuncti tenetur creditam pecuniam soluere titulo
hæredis, non opinor ei licitum esse præfatum
legatum repudiare. Hæc enim repudiatio manifestè repugnat voluntati debitoris, quam eius hæres sequi tenetur: siquidem præsumendum est, debitorem ipsum velle suis creditoribus omninò satisfieri, cui satisfactioni est necessarium legatum istud. Igitur nulla ratione
iustè poterit in præiudicium creditorum repudiari: & ideò quo ad hanc opinionem libenter Carolo Moli. consentio, qui ab Alexan. recessit: malè tamen ipse allegauit. d. l. liberto. ad
conclusionem in hac sexta illatione
deductādeductam.
cùm prædicta lex minimè locum sibi vendicet
eo casu, quo hæredi extrinseca vtilitas ex repudiatione accederet, vt dixi illatione prima.
Septimò, ex Bart. distinctione comprobatur, quod Salice. & Iason in d. l. si mihi. col. pe.
notant dicentes, monachos quibus legatum
aliquod relictum est, cogendos esse illud acceptare ad effectum, vt Clericus ecclesiæ rector, cui Canonica portio ex eo legato competit, eandem quartam, & Canonicam portionem adsequatur, si ex hac acceptatione nullum damnum monachis accedit, lucrumúe ab
eisdem aufertur.
Cæterùm, & si plurima ex
† hac decisione
adnotantur ex Panor. cæterisq́ue Pontificij
iuris interpretibus, illud præmaximè probat
hæc decretalis responsio: Hæredem rogatum
restituere hæreditatem, etiamsi fideicommissarium vniuersalem hæredem instituerit, non
posse eum grauare respectu bonorum contentorum sub fideicommisso, secùs quàm posset
in bonis, & rebus, quæ verè sint ipsius
fideicōmissarijfideicommissarij hęredis instituti, quinimò potest fideicommissarius Falcidiam, & Trebellianicam
deducere ex illis bonis, quæ consequitur ex
institutione vltra fideicommissum. Ex his sanè apparet, discrimen maximum constitui inter hanc decisionen, & c. Raynutius. saltem in
sequentibus.
Primum, constat hîc substitutionem fuisse
fideicommissariam, ibi, compendiosam.
Secundum ibi, quòd filius fuit rogatus restituere descendentibus ab ipso testatore, hîc
verò agnatis ex linea trāsuersatransuersa ipsius testātistestantis.
Tertium, hic Raynaldus instituit hæredes
alterum ex substitutis, & eius filios, ibi nullum
instituit hæredem.
Ex cap. Ioannes.
SVMMARIVM.
-
1 Executio vltimarum voluntatum pertinet non
| tantũtantum ad Episcopum, sed & ad quemlibet aliũalium
habentem Episcopalem iurisdictionem.
-
2 Capitulum vacante sede potest exequi testamenta, sicut poterat Episcopus.
-
3 Executor designatus in testamento, an cogatur
id officium accipere?
-
4 Præsens & tacens eo tempore, quo eligitur ad executionem, non censetur id munus recipere.
-
5 Executor an possit agere?
-
6 Executor an possit vendere res hæreditarias.
CIrca executores vltimarum voluntatum diximus, atque explicuimus aliquot assertiones in capit. 3. & in cap. tua. & in c. si hæredes. huius titu. quibus
addendũaddendum
est, non tantùm ad
† Episcopum pertinere curam, vt vltimæ voluntates mandentur executioni, sed & ad diœcesanum, id est, ad illum, qui
iurisdictionem Episcopalem habet excluso Episcopo, tametsi Episcopus non sit. Contingit
enim frequentissimè Abbates, Archidiaconos,
iurisdictionẽiurisdictionem Episcopalem habere, vel ex
priuilegio, vel ex præscriptione. ca. auditis. de
præscriptio. capit. accedentibus, de exces. prælat. Hi sanè appellatione diœcesanorum continentur. gloss. in Clementi. vnica. de for. compet. verbo, diœcesanis. vbi Imol. & Cardina.
Ioann. Andre. Abb. & Barba. hîc colum. 7. Felin. in capitu. cum olim. colum. 1. de præscript.
cum ibi per eum adductis. text. optimus in capit. Abbates. de priuilegi. in 6. gloss. in Clem.
1. verbo, proprij, de reb. Eccles. dicens Abbatis consensum sufficere in alienatione rerum
Ecclesiasticarum, si is habeat iurisdictionem
quasi Episcopalem. dicit eam
ordinariāordinariam Abb.
in capitu. 2. de transactio. commendat idem
Abb. in capitu. 1. de voto. colum. 3. & hîc. idem
in cap. quæsitum. 3. notab. de rer. permut. Dec.
in c. auaritiæ. de præb. vlti. col. Et licet gloss. in
Cle. 1. de vita & honest. Cler. & in Clem. 1. de
iure patro. velint expressè, appellatione diœcesani Episcopum tantùm comprehendi, non
alium inferiorem, etiamsi is habeat iurisdictionem Episcopalem. Imol. in capit. de monachis. 2. colum. de pręben. tamen id procedit in his, quæ potiùs exigunt officium Episcopi, quàm eius iurisdictionem: nam in his quæ
iurisdictionem potiùs requirunt, appellatione diœcesani continetur inferior habens iurisdictionem Episcopalem. Abba. & Barba.
hîc, Feli. in d. c. cum olim. col. 1. in quo oportet
mentem, & rationem dispositionis cuiusque
perpendere diligenter.
Imò Canonicorum
† collegium, quod Capitulum vulgò dicitur, poterit vacante sede Episcopali compellere excutores, vt vltimam voluntatem exequantur, & eis negligentibus
eandẽeandem executioni
mādaremandare, cùm hoc ad iurisdictionem Episcopalem spectet. Abbas 3. colum. post Cardi Ioannem Andre. & Anch. hîc:
& idem probat Calderi. consilio 12. huius titul. Cardi. in Clem.. vnica. colum. 3. eo tit. dicens hanc opinionem communem esse. idem
asserit eam secutus Francis. Pau. de potest. c. sede vacan. 2. part. q. 7. & Barbat. hîc, numero
15. licet ab ea recesserit. Hinc etiam arbitror,
prælatum Episcopo inferiorem, habentem iurisdictionem Episcopalem, excluso Episcopo,
non tantùm posse compellere executores ad
executionem, sed etiam eis negligentibus exequi vltimam voluntatem: quod minimè dubium est, quando is prælatus non est subiectus Episcopo, sed ab eo exemptus simul cum
his, qui illius sunt iurisdictionis. Prælatus verò non Episcopus, habens tamen Episcopalem iurisdictionem, à quo ad
EpiscopũEpiscopum appellatur, licet possit cogere executores ad exequendum: quod Docto. hîc concorditer asserunt, & potest probari ex c.
quanquāquanquam. de vsur.
in 6. iuncta gloss. verbo, loci. & Franc. ac Domi. ibi. forsan tamen
nōnon poterit exequi ipsam
vltimam voluntatem negligentibus executoribus, sed id officium Episcopo deferetur, sicuti sensit Cardin. in Clemen. 1. ist. tit. 8. q. Fatetur tamen posse hunc prælatum inferiorem
exigere rationem ab ipsis executoribus: iuxta
illius Clementinæ constitutionis sanctionem.
in quo glo. ibi, verb. locorum ordinarij. dubitauit, quo fit, vt ex præmissis sensus huius capitul. apertissimus sit.
Colligitur deinde ex hoc c.
† executorem
designatum in testamento, etiam ad legata pia
soluenda, non posse cogi id munus accipere,
saltem præcisè. Ioan. Andre. Abb. & Doct. hîc
communiter, quamuis si id recusauerit, amittat legatum à testatore relictum. Authent. de
hæred. & Falcid. §. si quis autem. collatio. 1. Authen. de Eccles. tit. §. si autem. collatio. 9. Cardinal. in Clemen. vnica. ist. titu. q. 4. l. si quis sepulchrum. §. funus. ff. de relig. & sumpti. fune.
l. vltima. ff. de confi. tut. l. post legatum. §. amittere. ff. de his qui. vt indig. Bal. in repetitio. l. 1.
ff. de legat. 2. colu. 6. coniunctus tamen ipsi testatori in dubio, non amittit ex hoc legatum.
l. tutor. §. quæ tutoribus. ff. de excusat. tut. Barbat. hîc, nu. 17. Roma. singula. 646.
Quòd si semel designatus executor expressè vel tacitè hoc officium receperit, omninò
cogendus est id exequi. tex. hic satis celebris,
ex quo frequentissimè iuris vtriusque interpretes id notant: maximè Abb. hîc, numero 3.
& Cardinal. dict. q. 4. Quorum primus addit
Episcopum posse hoc officium exequendi vltimam voluntatem delegare alicui, qui ei subiectus sit, & eum compellere, vt exequatur:
sicuti in qualibet alia delegatione, quando
Episcopo competit executio, ex notatis in capitu. pastoralis. de offic. delega. & in l. 1. C. qui
pro sua iurisdict. idem Barba. hîc numero 11. &
|
idem in c. tua. numer. 20. huius titu. Bal. in dicta l. 1. col. 6. Alter verò notat, religiosum posse cogi, ab eius Prælato accipere hoc onus exequendi vltimam voluntatem: oportet enim
monachos obtemperare eorum Prælatis. c.
nōnon
dicatis. 12. q. 1. atque ita est intelligenda vltima
pars huius capitis, iuncta gl. & idem approbat
Barba. hîc, numero 17.
Quinimò, etiamsi quisquam præsens designetur executor, & tacuerit,
† non censetur ex
hoc id munus acceptare. Abb. & communiter
Doct. hîc. teste Barba. numero 11. & probatur
in l. filius familiàs. §. inuitus. ff. de procurat. l. si
de meis. §. recepisse. ff. de arbitr. nam & is, in
quem præsentem fit compromissum, etiamsi
tacuerit, non videtur recepisse arbitrium.
Imol. in cap. quintauallis. de iureiuran. 19. dist.
Roma. Alexand. & Iaso. numero 98. in l. quæ
dotis. ff. solut. matrim. & Marcus Anto. in tracta. de compromissis. par. 1. & q. 1. numero 36.
quorum opinio communis est, quę locum habet in extraneis, nam coniunctus, qui præsens
fuit executor designatus, & tacuerit, cogitur
ex hoc officium istud exequi, quia videtur onus hoc accepisse. Bald. qui & in amico loquitur in l. inuitus. C. de procurat. ad fin. quem ibi cæteri sequuntur. Iaso. in d. l. quæ dotis. numero 72. Marcus Anto. in d. num. 36. Lanfran.
in tract. de arbitr. col. 5. Roma. in d. l. quæ dotis. ex l. si seruus communis. ff. de donat. inter
virum & vxo. Et idem erit, si præter pręsentiam ipse designatus executor aliquem actum
fecerit, ex quo possit pręsumi, aut colligi, mandatum accepisse: nec libet hîc recensere omnes, vel singulos actus, qui hanc acceptationem inducunt. nam & hi colligi possunt ex
præfatis autoribus, & maximè est in hac re tex.
insignis. in l. filiusfamiliâs absentis. ff. ad
Macedonia. & in Clement. 1. de procurator.
Matthesil. notab. 22. Felin. in capit. nónne. de
præsumpt. Imol. Feli. nu. 36. Decius nu. 23. Ripa nu. 131. in l. cùm M. de const. Bar. in l. quo enim. ff. rem rat. habe. & ibi Paul. Castren. Anto.
Rube. in l. non solùm. §. morte. ff. de noui oper.
nunciat. num. 327. post Alex. ibi Abb. hîc Hippo. in Rub. C. de proba. num. 246. à quibus latè traditur intellectus d. l. filiusfamiliàs absentis. & ex ea deducitur, executorem
nominatũnominatum
à testatore recipientem instrumentum, in quo
executor fuit designatus, legentem id, & tacentem, ex hoc munus istud recepisse, quod & Socyn. sensit consil. 63. in 4. vol. Vnde in fero intellectum ad l. Regiam 1. tit. 10. part. 6. quæ statuit, posse
testatorẽtestatorem designare executorem vltimæ voluntatis, non tantùm præsentem aliquem, sed & absentem.
Vltimò, est non inutilis quæstio, an
† possit
executor agere. Et si executor sit ad legata pia
nominatus, agere poterit aduersus hæredes, &
alios
quoscunq;quoscunque. l. alio. ff. de ali. & cib. leg. l. nulli. & l. si quis ad
declinandādeclinandam. C. de Epis. & Cle. & est ab omnibus recepta isthæc opi. quòd si legata non fuerint causa pietatis relicta, executor
merus non agit nec aduersus hæredem, nec alium
quẽlibetquemlibet possessorem. l. Lucius. §. Mæuia.
ff. ad Trebell. quamuis officium iudicis possit
implorare, vt hæres cogatur, aut quilibet alius
bonorum possessor, ea bona tradere ad executionem faciendam, ex l. hæreditas. ff. de pet. hære. l. quintus. ff. de annu. legatis. Mixtus verò
executor, cui vel pars ipsius legati
cōpetitcompetit, vel
ipsum legatum, licet cum onere restitutionis
agere potest aduersus
quẽcunquequemcunque. l. si quis Titio. vbi Barto. ff. de legat. 2. atque ita hanc quęstionem expediunt Abb. & Docto. hîc. Regia l.
4. tit. 10. par. 6. Oldendor. de executoribus testa. tit. 6. Bal. in l. id, quod pauperibus. q. 5. & 6.
C. de Episco. & Cler. Cardi. in Clem. vnica. ist.
titu. q. 13. & Imo. colum. vlt. qui vnanimi consensu fatentur indistinctè executorem agere
posse, si hæc potestas à testatore eidem concedatur. l. si à pluribus. & l. quidam. §. si scriptus.
de legat. 1.
Sic exequutor vniuersalis
† poterit vendere
res hæreditarias ad effectum exequutionis. l.
nulli. C. de Episco. & Cleric. Particularis verò
non potest vendere, nisi à testatore venditio ei
permittatur. l. alio hærede. ff. de alim. & ciba.
lega. vbi Bartol. 3. colu. explicat, executorem
vniuersalem esse illum, qui nullo hærede instituto nominatim eligitur à testatore ad distribuenda omnia sua bona, & legata soluenda.
Præmissam etiam distinctionem Abb. hîc vlti.
col. sequitur, & eam arbitror communem esse.
Expensas autem, quas exequutor fecerit in exigendo res & fructus hæreditarios ad peragendam exequutionem, potest ex bonis defuncti
iustissimè petere. Archi. Ioan. Andre. Domi.
colum. 3. & Franc. colum. penul. in c. vlti. ist. titu. in 6. & notat Paul. Parisi. consil. 26. numero
18. volum. 4.
Ex Cap. vltimo.
SVMMARIVM.
-
1 Varij mores in celebrandis defunctorũdefunctorum exequijs.
-
2 Agappe quid sit in Canonibus à Gratiano concinnatis.
-
3 Nouendiale sacrum solet pro defunctis celebrari?
-
4 Fabrica quid sit? & de priuilegio legati pro Ecclesiæ fabrica relicti.
-
5 An hic Canon locum habeat in quarta portione
parœciali Ecclesiæ debita.
-
6 Monachi tenentur quartam portionem soluere
parœciali Ecclesiæ, etiam de legatis hîc expressis.
-
7 Quarta portio non debetur ex his, quæ exequutor
testamentarius distribuerit in ea opera, quorum hic tex. meminit.
-
8 Duplex quarta portio potest ab vno & eodem legato deduci.
VETERIBVS solenne quidem
erat mortuorum exequias pia deuotione celebrare, vel tribus, vel
septem, triginta aut quadraginta
† diebus post
obitũobitum ipsum, autore
Ambro. in lib. de obitu Theod.
quẽquem Gratianus
retulit. 13. q. 2. c. quia alij. sic scribens:
Quia alij
tertium diem, alij tricesimum, alij septimum, alij quadragesimum obseruare consueuerunt, quid doceat lectio consideremus. Defuncto, inquit Iacob. præcepit Ioseph pueris sepultoribus, vt sepelirent eum, & sepelierunt sepultores Jsrael, & completi sunt quadraginta dies, sic enim dinumerabāturdinumerabantur dies sepulturæ, &
luxit eum Aegyptus septuaginta diebus. Hæc ergo
sequenda solennitas, quam præscribit lectio. quæ quidem verba ex dicto Canone referre libuit,
quòd nec apud Gratianum, quin nec apud diuum Ambrosium integra, & absque vitio legantur. Est & in hac quæstione optimus text.
in capit. nullus. 44. distinctio. quo in loco prohibentur inhonesta & lasciua conuiuia Clericis, quæ parantur & exhibentur in hisce solennitatibus defunctorum. Tametsi conuiuia honesta, & quæ gratia charitatis & dilectionis fiunt, etiam Clericis permittantur, modò
non fiant intra Ecclesiam. cap. conuiuia communia. 44. distinctio. capit. non oportet. in 2.
42. distinctio. qui Canon, & in cap. non oportet. in 1. & in capit. si quis. eadem distinctio.
conuiuia Christianorum, & quæ pauperibus
exhibentur, Agapen, quasi dilectionem ap
*pellat, eo nempe, quòd dilectionis & charitatis causa fiant. text. in dicto capit. conuiuia
communia. qua dictione vtitur diuus Hieronymus ad Eustochium de custodia virginitatis. 1. Epistola. Tomo.
cùm ad Agapen, inquit,
vocauerint, præco conducitur, vbi Erasmus in
scholijs huius vocis significationem adnotauit. Nam & Iudas in Epistola Agapen charitatem appellat in Græcis codicibus. Cyprianus libro 3. ad Quirinum, capit. 3. Agapen, inquit, & dilectionem fraternam religiosè & firmiter exercendam. Tertullianus in lib. ad Martyres. Per curam, inquit, Ecclesiæ & Agapen
fratrum. idem in Apologetico cap. 39. Cœna,
inquit, nostra de nomine rationem suam ostendit, vocatur Agape id, quòd dilectio penes
Græcos est. Docet sanè is autor Christianos
frequenter cœnitare simul consueuisse, hancq́ue cœnam Agapen appellari, quòd ibi ditiorum epulis pauperes reficerentur. Cuius moris meminit Plinius ad Traianum. Scribit &
ad hæc Paulinus in libello de Gazophylacio,
mensam in Ecclesia poni solitam pro pauperibus reficiendis, quam Domini mensam vocat,
& à Domino positam, adhortans ditiores, vt egentibus de suo libenter impertiant, quæ &
Beatus Rhenanus adnotauit in librum Tertulliani, de corona militis. Ex his sanè constat, nihil in dictis Canonibus immutandum esse, & si
Alcia. lib. 1. præter id efficere tentauerit. Hinc
& apud Hispanos plerisque in locis moris est,
in funeribus ipsi plebi, defuncti hæredes leue
quoddam conuiuium exhibere, quod vulgus
charitatem appellat. Sic & conuiuium istud Agapen, id est, charitatem dictum fuisse constat
ex testimonio Clementis Alexandrini, libro 2.
Pędagogi. cap. 1.
Est etiam vsu & moribus apud nos
receptũreceptum,
vt pro mortuis nouendiale
† sacrificium celebremus. quod & apud Ethnicos moris erat, sicuti ex Horatio apparet, dum dixit in Epodo:
Nouendiales dissipare pulueres.
& adnotauerunt Virgilius Polidorus lib. 6. de
inuento. rerum. c. 10. & Ludou. Cæli. lib. lectio.
antiquar. 9. c. 45.
Septimi etiam diei fit mentio apud EcclesiasticũEcclesiasticum, c. 22. Luctus mortui septẽseptem dies. Luctus autem fatui omne tẽpustempus vitæ eius. Quin & Strabus inquit, Dei cultores septem diebus exequias celebrant. meminit & Tertullianus in libro
de Monogamia Anniuersariorum, quæ pro defunctis fieri ac celebrari solent.
Probat deinde textus hic ex legatis,
† quæ relinquuntur ab aliquo Ecclesiæ, in qua iussit ipsum sepeliri, omissa parœciali Ecclesia, deberi quartam partem ipsi Ecclesiæ parœciali. idem asserit text. in cap. 1. & 2. de sepultu. à qua
regula excipiuntur legata quædam, & inter alia legatum pro fabrica Ecclesiæ, id est, pro instaurandis aut reficiendis ædificijs ipsius Ecclesiæ.
Fabrica enim ipsum ædificium Ecclesiæ dicitur. cap. de fabrica. de consecra. distin. 1. Significat pręterea artificium aliquod, quod manu fit, à fabris deducta dictione. Apud Cæsarum constitutiones dicitur fabrica armorum
factio, quæ publicè ab Imperatore quibusdam
committebatur, qui Fabricenses dicti sunt.
quorum meminit titulus C. de fabricen. lib.
11. & text. in c. si iudex. de senten. excommuni.
in 6. atque hæc commissio autorem habuit
Constantinum, qui in municipio Cremonensi prope Mediolanum, hanc publicam armorum factionem constituit, autore Ammiano
Marce. libro 15. & Alciato libro 1. prætermiss.
Fabrica verò à Canonistis, & ex communi vsu
loquendi dicitur ius illud, quod Ecclesia habet, ad percipiendum reditus aliquot ex bonis pro ornamentis, pro ædificijs, proq́ue alijs
rebus necessarijs diuino cultui. Verùm Abbas
hîc notauit ex legato relicto pro fabrica alicuius Ecclesię, non posse emi vestes, nec alia
ornamenta, quod in hoc cap. probatur, cùm
hîc pateat differre legatum relictum pro fabrica à legato relicto pro ornamentis, sed nihilominùs, si pręfatam communem fabricæ signi|
ficationem attendamus, nequaquam poterit
procedere Abbatis opinio.
Est tamen hic textus intelligendus in principali decisione, quando ecclesia, cui legatum
pro fabrica fit, indiget ædificijs, aut refectione parietum: secus enim, si non indigeat hisce
subsidijs, aut ædificijs, nam tunc ex legato pro
fabrica detrahitur quarta, ne fiat fraus Ecclesiæ parœciali, aut Episcopo. capit. ex parte. in 3. de verbor. significat. Hostiens. Ioannes
Andr. & Anchar. hîc, quibus accedit Syluester,
verbo, Canonica. §. 9. colum. penulti. Tametsi
contrarium probare nitantur Gofredus, Cardinalis, & Barba. hîc, col. 3. per text. in c. nobis.
12. q. 2. siquidem Ecclesia non indigente, legatum hoc est seruandum in futuram parietum
Ecclesiæ refectionem quandoq;quandoque necessariam.
Qua ratione defendi posset Gofredi sententia, etiamsi existimem priorem magis communem esse.
Secundò potest hæc
† decisio intelligi, vt
ꝓcedatprocedat etiam quo ad quartam portionem, debitam parœciali Ecclesiæ, ex c. 2. de sepult. cuius
superiùs mentionem fecimus. quod sensit in
hoc c. Romanus Pontifex, & præmittit Abb.
colu. vlti. glo. ordinaria. & ibi Doctores in d. c.
Syluester. verbo, Canonica. §. 9. col. 2. Angelus
eodem verbo. §. 1. versic. tertius casus. qua in re
non rectè Angelum reprobat Neapolitana decisio in nouis 23.
Tertiò, hæc constitutio
† locum
nōnon obtinet
in his, quæ
legāturlegantur monachis Prędicatoribus,
aut mendicantibus, ab eo, qui apud eos elegit
sepulturam. Nam ex his legatis deducenda est
quarta parœcialis, quamuis legata fiant expressis causis huius capitis. text. in Clem. dudum. de sepultur. §. verum. Abb. hîc colum. fin.
Alberi. in l. seruo alieno. §. ineptas. numero 20.
ff. de lega. 1. Nec mirum id est, cùm monachis
plura priuilegia concessa fuerint, quæ præiudicium inferunt Ecclesijs parœcialibus. Vnde
ne omninò iura Ecclesiarum parœcialium extinguantur, hoc fuit statutum. Scribit tamen
Cardinalis in d. §. verùm. moribus
obtentũobtentum esse, vt Ecclesiæ parœciali quarta portio à monachis soluatur, ex his tantùm, quæ
offerũturofferuntur eo
tempore, quo funus, aut exequiæ defuncti celebrantur, quod est maximè
notādumnotandum: & in ea
quęstione potissimùm est consuetudo ipsa
cōsiderandaconsideranda, & omninò ad controuersias inter
monachos & presbyteros parœciales
legẽduslegendus
Alberi. in dict. §. ineptas.
Quartò, adeò vera & iusta est
† huius Canonis constitutio, vt, si testator iusserit mille aureos distribui per Titium eius executorem, in
pios vsus, & is eos distribuerit in fabricam, ornamenta Ecclesiæ, aut in aliam causam ex hîc
nominatis, nihilominùs non debetur quarta
portio Episcopo, nec parœciali Ecclesiæ: ab ipso enim testatore censetur facta hæc distributio. l. vnum ex familia. §. 1. ff. de legat. 1. vbi Dynus, Barto. & Doct. ita intelligunt huius Canonis decisionem. Abb. in c. in causis. de elect. colu. 3. idem cons. 110. col. vlt. vol. 2. Corset. in singul. ver. compromissarius. quorum
opinionẽopinionem
fatetur Barbatias hîc col. 4. communiter receptam esse.
Ex his constat, posse
† contingere, ab vno &
eodem legato deduci duas quartas portiones,
nempe si id legatum relictum fuerit Ecclesiæ,
in qua testator elegit sepulturam, omissa parœciali Ecclesia, nam debetur ex eo quarta Episcopo, cui Ecclesia subdita est, item quarta parœciali Ecclesiæ. Abbas & Doctores hîc communiter, & præ cæteris Barbat. numer. 8. Priùs
tamen erit deducenda quarta portio, parœciali Ecclesiæ debita, vt probat eleganter Abbas
in c. certificari. colu. vlti. de sepultu. quicquid scripserit Bal. consi. vlti. lib.
4. numero 2.