DIDACI COVARRVVIAS A LEYVA TOLETANI, EPISCOPI CIVITATENSIS, DVM IN INSIGNI DEI MAX. SALVATORIS COLLEGIO SALMANTICAE IVra Pontificia publico munere profiteretur, in titu. de Testamen. interpretatio.

AD ILLVSTRISSIMVM, AC REVERENDISSIMVM DOMINVM, DOMINVM FERNANDVM VALDESIVM, HISPALENSEM ARCHIEPISCOPVM summum in Caroli Cæsaris hæreditarijs prouincijs de fidei Catholicæ negotijs cognitorem, censoremq́ue diligentissimum: Didaci Couarruuias Toletani, Regij in Granatensi prætorio Iudicis, in Commentarios de Testamentis. Præfatio.

QVANQVAM MAXIME SCIREM, PRAESVL AMPLISSIme, illustrissime́illustrissimeque Princeps, magnis te, & his grauissimis, Reipublicæ nostræ curis atatque negotijs impeditum esse, non sum veritus tibi magistratuum omnium antistiti laborum meorum primitias, de Sponsalibus & Matrimonijs Epitomen, summo certo́certoque animi iudicio dicare. Is enim es, qui studiosos omnes, honestas, ac publico regimini admodum vtiles disciplinas magno fauore prosequeris: qui prudentissimum exploratissimum́exploratissimumque consilium, & in rebus gerendis dexteritatem nactus, propensissimo affectu, iuris vtriusque consultissimos viros maximo in honore habueris, eos́eosque ad publica munera ingenti omnium applausu euexeris, benigne́benigneque susceperis, si quid ex priuatis vigilijs tuo nomini consecratum fuerit. Fit enim ea ratione, vti facilius acti labores, & hi in re literaria, nostra́nostraque Juris Pontificij & Cæsarei professione omninò indefessi obliuioni tradantur: nec ocio indulgere commodè posset is, cui hæc scribendi alea feliciter cesserit. Expertus equidem ipse sum, postquam iam ante annum opus illud exacto diuturno Iuris studio & continuæ lectionis exercitio, tuo nomini altissimo nuncupatum emisi, plausibilius quàm par meis studijs fuerit, tui nominis ergô ab omnibus susceptum fuisse. Quamobrem periculum priuati studij industriæ́industriæque facturus, nec laboribus frangor, nec assiduis meditationibus cedo: quin Heroicas virtutes tuas eodem animi iudicio considerans, in Gregorij Noni tractatum de Testamentis breuem quandam interpretationem concinnare, eam́eamque amplissimæ tuæ dignitati nuncupare constitui, non ignarus quantum hinc decoris & ornamenti eisdem lucubrationibus sit accessurum. Nec tamen ab institutis animum auertam, reuerendissime Præsul, quòd magno Christianæ Reipublicæ commodo Hispalensis Archipræsulis dignitate Caroli Cæsaris nutu insignitus, eodem iudicio omnibus ipsius Cæsaris regnis, ac prouincijs, summus de rebus fidei censor à Pontifice Maxi. electus, nullum ocium habiturus esse videaris, quo possis quandoquandoque hosce nostros Commentarios legere. Scio etenim ea te præditum benignitate, eo́eoque animo ergame affectum esse, vt planè inter tot, ac tanta negotiorum vndique confluentium examina his nostris, vel tantillum temporis sis præstiturus. Quòd si id minimè contigerit, nec tamen hoc coniectari possum, quæ tua humanitas est, illud tandem cōsequarconsequar, erit́eritque mihi pro impari munere satis iustum præmium, quòd liber hic candido animo à viris & doctis & acerrimo ingenio præditis, manibus versabitur, beneuolo́beneuoloque iudicio eam, quam opto, censuram accipiet: vnde mihi illud nec præter spem obueniet, vt cauere possim, ne ad eundem lapidem offendens, iterum corruam. Huius sanè audaciæ eo liberius timorem excussi, quòd certò sciam tibi molestum esse, quenquam à tuo præclarissimo conspectu timore auerti. Nostrum enim est excelsam tuam dignitatem reuerenter adire: tuum verò alacri, atque iucundo vultu nos ipsos admittere. Ea namque comitate Augustum Cæsarem imitaris, qui libellum ipsi trepidè porrigenti, qui manum nunc proferret, nunc retraheret. Quid, inquit, an putas te dare assem elephanto? quasi molestum esset optimo principi, quòd timeretur. Eo́Eoque magis venia dignus sum, Præsul reuerendissime, quòd hos qualescunque labores tibi obtulerim, cùm ob meam erga te plurimam ac perpetuam obseruantiam, meum́meumque tibi deditissimum animum: tum ob tuam clementiam, benignitatem atatque animi candorem, quibus virtutibus ita emines, vt iure ac meritò tota Hispania te ipsum suspiciat ac veneretur. Verùm si hac quoque in parte Catonum aliquis & is rigidus in me censor insurgat, meum́meumque conatum accuset, satiùs esse, inquiens, culpa vacare, quàm deprecari: grauiter ac molestè ferat, me nondum senem, sed in ipsa iuuenili ætate ausum esse interpretis officium assumere, quem potiùs iure optimo deceret ex aliorum scriptis, vel mediocrem eruditionem adquirere: ea excusatione me tueri nitar, pro viribus & facultate fecisse, quo magnis laboribus, non absque propriæ valetudinis graui periculo, continuis viginti annis in hac Juris vtriusque disciplina absoluerim ea, quæ alioqui si consuetis ocijs vacandum esset, perpensa humani ingenij imbecillitate, atque prolixa perplexa́perplexaque interpretum traditione, triginta annis minimè confecissem. Hoc verò studiorum compendio paulò diligentiùs vti eò propensius deliberaui, quòd vita breuis, ars verò longa sit: ea́eaque ratione oporteat hæc nostra studia ita disponere, vt summo labore quantò breuior esse possit, hæc ipsa legalis professio efficiatur. Si verò & hac excusatione minimè satisfecerim, hi certè mihi veniam dabunt, qui sciunt quòd hominis est errare: atque hi præcipuè, qui & ipsi hisce scribendi, edendi́edendique scripta fluctibus fuerint aliquando agitati. Jngenui siquidem animi est, vulneribus, atque ipsa plerunque morte velle Reipublicæ literariæ prodesse. Atque his tandem rationibus, quibus me ipsum tutari conabor, veluti tutissimum asylum constanter adijciam tuum amplissimum nomen, cui hæc ipsa meritissimè dedicaui. Accipe igitur, Illustrissime Princeps, hæc nostra qualiacunqualiacunque tuo nomini consecrata, quæ tuis auspicijs tuta obtrectatorum calumnijs fore speramus. Vale. Ex Granatensi prætorio idibus Martijs. Anno 1554.


DIDACI COVARRVVIAS A LEYVA TOLETANI, EPISCOPI CIVITATENSIS, DVM IN INSIGNI DEI MAX. SALVATORIS COLLEGIO SALMANTIC AE IVra Pontificia publico munere profiteretur, in titu. de Testamen, interpretatio.

EX PRIMA RVB. PAR.

SVMMARIVM.

  • 1 Dictionis testamentum, vera etymologia.
  • 2 Defenditur Iustinianus à calumnia Vallæ.
  • 3 Testamenti definitio ex Vlpiano.
  • 4 Eadem definitio integra ostenditur aduersus Accursium, & Paulum Castrensem.
  • 5 Iusta sentẽtiasententia qualiter in definitione intelligatur.
  • 6 Testamentum Græca lingua, quam dictionem habeat? & quid Græcè & Latinè significet.
  • 7 Sacra scriptura cur nouum & vetus Testamentum dicatur?
PRIMA RVB. PARS.
NIHIL est, optime Lector, quod nodosos, atque perplexos iuris vtriusque locos tractanti sit ipsius disserendæ rei cognitione cōducibiliusconducibilius, præstantiúsue: cùm ob facilem, expeditāexpeditam, & seipsam qualibet in dubitatione offerentem simplicitatem, tum ob legentis continuam, eandemq́ue beneuolam in hisce libris euoluendis operam minimè pœnitendam.
Hinc etenim Iurisconsulti quoties rem difficilem aggrediuntur, eandem ab etymologia, & definitione auspicantur: in quo video non ita passim Iuris Pontificij conditores hanc diligentiam nobis exhibere. Vnde sit, vt potissima laboris pars in ipsis explicandis præludijs frequentissimè contingat. Qua ratione de Testamentis acturus ipsius dictionis notitiam à Iurisconsultis quàm libẽtissimèlibentissime petam. Siquidem Iustinianus testamentum
1
ideò dictum fuisse existimat, quòd testatio mentis sit: sicuti ipse asserit in princ. Instit. de testa. vbi Accursi. & alij hanc esse dictionis etymologiam, apertissimè fatentur, Seruium Sulpitium Iurisconsultum sequuti, qui lib. de testam. 2. testamentum duplex esse verbum, scripserit: compositum inquam à mentis contestatione. Cui tamen Aulus Gelli. lib. 6. c. 12. & Laur. Valla, Latinæ linguæ acerrimus assertor libr. Elegan. 6. c. 36. omninò refragantur, deductionem hanc deridentes: cùm non magis à mente dicatur testamentum, ꝗ̈quam calciamentum, salsamentum, & ornamentum, quib. cōsentitconsentit Catellianus Cotta in memoriali dictione, testamẽtumtestamentum. Verùm si etymologiam, quam Cicero veriloquium appellat, spectemus, planum est, non rectè à Sulpitio nomen hoc deductum fuisse, indeq́;indeque à vero abhorret, dictionem hanc duplicem esse. Est enim simplex, eaq́;eaque à testor deriuatur, ac testamen fit, & tum, syllabam assumit, diciturq́;diciturque testamentum, vt vestimentum: velamen, velamentum: nutrimen, nutrimentum: regimen, regimentum: qua dictione vtitur Iurisconsultus in l. 1. ff. de off. præf. præt. TestamentũTestamentum ergo dicitur, quasi vltimæ voluntatis testimonium. Hinc Vlpia. in l. qui testamẽtotestamento hæres. §. fi. ff. eo. scribit, Et veteres putauerunt eos qui propter solennia testamenti adhibeantur, durare debere, donec suprema cōtestatiocontestatio peragatur. Quo fit, vt testari sit etiam testamẽtumtestamentum facere: cùm testari sit propriè testes nominare, & vocare: quasi testator iudicio ordinato sit solitus dicere. Testes estote huius vltimæ voluntatis. Potest etiam testari in hoc sensu intelligi, pro denunciare, ac palàm facere, illam esse propriam ipsius testantis voluntatem. Quòd si non tam etymum inspiciamus, quàm vocis similitudinem, quam Fabi. tractat lib. 9. c. 3. non abhorrens erit huius nominis appellatio, quod mentis contestatio sit: quod & ipse Gellius animaduertit: idq́ue probat, Iustinianum
2
ab hoc crimine defendens, Alcia. lib. 4. de verb. sig. & in l. tabernæ. ff. eo. tit. Clau. Cantiun. in prin. Insti. de test. potissimùm etenim in testamentis dominatur mẽsmens. Sic possessio dicitur quasi pedũpedum positio Labeoni, & Paulo in l. 1. ff. de acq. pos. in prin. cùm Celsus dicat in l. quod meo. §. si venditorem. ff. de acqui. poss. si vicinum mihi fundum mercatum venditor ex mea turre demonstret, vacuamq́;vacuamque possessionem se tradere dicat, non minus possidere cœpi, quàm si pedem finibus intulissem. Tametsi Alcia. non à pedibus, sed à sedum positione deduci possessionẽpossessionem existimet, lib. 1. dispunc. c. 1. Sic non etymologiam, | sed vocis similitudinem attendens dixit Trebat. lib. 2. de religionib. sacellum, quasi sacram cellam denominari: cùm sacellum sit diminutiuum à sacro. Nec decet ob id Iurisconsultos calumniosè insectari: cùm & veteres Latinę linguæ diligentissimi censores in his deriuationibus, & etymologijs luserint, quandoq;quandoque à vera nominis deductione longè discedentes.
Potest etiam non incongruè dici Iustinianum in hac etymologia testamenti, solāsolam testationem considerasse, adiectumq́;adiectumque, mentis, ad maiorem expressionem: sicuti in explicando nouationis etymo Vlp. adiecit obligationem dicens in l. 1. ff. de nouat. nouationem deduci quasi à noua obligatione. Idem fit in donatione. Donatio, inquit Paul. in l. senatus. §. donatio. ff. de donat. caus. mort. dicta est à dono, quasi doni datio, vbi cùm à solo dono donatio dicatur, additur ad declarationem maiorem, quasi doni datio: sic ergo dicitur à testatum testatio: & à sola testatione testamentum, adiecta tamen vox mẽtismentis est, nec temerè: nam & Theodosius in nouellis titu. 7. illud, inquit, propriè testamentum est, quod testantis meram obtinet voluntatem, atq;atque ita Viglius hanc Iustiniani deductionem tutatur.
Definitio verò testamenti ab Vlp. traditur in l. 1. ff. eo. dicente, testamentum est voluntatis nostræ iusta sententia de eo, quod quis post mortem suam fieri vult. Dixi autem testamentum
3
esse voluntatis sententiāsententiam, loco generis: nam præter testamentũtestamentum plures actus dici possunt sentẽtiæsententiæ voluntatis, atq;atque intelligere oportet definitionẽdefinitionem de voluntate regẽteregente intellectũintellectum: quia sententia est actus intellectus, quod sensit Bal. in d l. 1. in fi. sed tamẽtamen voluntas quandoque regit intellectum, ita vt ipse aliquid intelligam, quia id velim: ex his, quæ Thomas explicuit in 3. senten. distinct. 23. quæst. 1. artic. 2.
Dicitur verò iusta sententia, eo quòd perfecta sit, secundum Bart. & Aret. in d. l. 1. & Marcum Anton. in prin. Insti. de test. num. 40. non enim est perfecta voluntas ante hæredis institutionem. §. ante hæredis. Insti. de legat.
Iustam ergo voluntatis nostræ sententiam Vlp. illam appellat, quæ hærede instituto decernitur. Nulla enim alia morientium dispositio actiones directè in successores vniuersales transmittit. l. quis ergo casus. ff. de pecul. Cui interpretationi accedit l. cùm filiofamiliàs. §. fin. ff. de leg. 3. quæ ætatem perfectam iustam appellat. ad idem l. quod Seruius. ff. de cond. caus. data. verùm huic definitioni ita intellectæ illud oberit, quòd codicilli, donatio causa mortis, ac similes vltimarum voluntatum actus, testamentum dici possint, cùm sententiæ perfectæ sint. quod Paul. Castr. in d. l. 1. animaduertit. Perfectum enim vnumquodque secundum suum genus dicitur. Nec ideò imperfectum animal musca dicitur, quòd sit minor elephante, vti Viglius in princ. Institu. de test. num. 24. argumentatur. Quamobrem ipse Viglius nu. 29. hunc nodum aliter dissoluit, intelligens testamentum esse
4
sententiam iustam, id est, solennẽsolennem. Cuius intellectui Iurisconsultus patrocinatur in l. 1. ff. de iniust. rupt. dicens non iure factum testamentum, cui solennia iuris defuerunt. In codicillis verò ordinandis nulla videtur solennitas introducta. §. fin. Institu. de codicillis. vbi testamenti solennitatem substantialem in hæredis institutione consistere, probatur ex Theophili interpretatione. Quo fit, vt si iusta, id est, solennis intelligatur, congrua fit Vlpiani definitio. Sed & ante Viglium Accurs. ita definitionis verba intellexit in d. l. 1. in princ. quibus minimè concinit Theoph. in princ. Instit. de hæred. quæ ab intest. dum dicit, Aut enim non Iure ciuili factum omissis his, quæ ad solennem testamenti ordinationem spectant. idem Theophil. in princip. quibus mod. test. infirm. dicens, Sed si quid eorum, quæ ad solennitatem, obseruatio nemq́ue spectant, omissum fuerit, dicitur testamentum non Iure ciuili factum, aut verbi compendio iniustum, quamuis idem Accurs. in d. l. 1. & in princ. Instit. de testam. quem Pau. Castr. in d. l. 1. sequitur, addiderit definitioni, Cum hæredis institutione.
Potest etiam dici testamẽtumtestamentum, ex eo ab Vlp. appellari iustam sententiam, de eo, quod quis etc. quod per excellentiāexcellentiam illud nomen, de quo agitur, mereatur. Est enim vera atq;atque omnib. modis absoluta animi destinatio, cùm nihil possit esse hac in vita iucundius, ꝗ̈quam vt voluntas regnet in bonis à testatore relictis etiam extincto corpore, siquidem moriens testamento sententiam suam ita fortiter exprimit, vt post mortem perpetua sit. Nam etsi sint alij modi, quibus vltimæ voluntates enunciantur, hic tamen qui testamẽtotestamento fit, potissimus est, & ob id iustæ sententiæ nomen meretur. Sic apud Iuriscons. in l. 3. §. fi. ff. pro socio. iusta hæreditas dicitur illa, quæ iure sanguinis, & sic iure legitimo obuenit, id est, verè, & ita planè hæreditas, vt hoc nomen præcipuè habeat. Iusta item vxor ea dicitur, quæ verè vxor, & solenniter ducta est, & omni iure coniugij prædita: non occulto consensu, aut simplici. l. si vxor. vbi Bud. adnotauit. ff. de adul. Cice. lib. 1. Tusc. quæst. Metellus, inquit, honoratus quatuor filijs, at quinquaginta Priamus, quib. decem & septem iusta vxore natis, in vtroq;vtroque eandem habuit fortuna potestatẽpotestatem, sed vsa in altero est. Caius etiāetiam Iuriscons. in l. 2. ff. de adop. iustum filiũfilium appellat eum, qui omnib. partibus filiationis, veri filij vicem obtineat. Ad idem plurimum conducit. l. Paulus. ff. de statu homi. vbi probatur, non esse iustum filium eum, qui natus sit ex coniugio à filia patre ignorante contracto: cùm natus non sit ex nuptijs solenniter peractis, pluraq́ue his similia Guli. Budę. congessit in d. l. 3. §. fi. & Alcia. in l. lege obuenire. ff. de verb. sig. Et etiāetiam frequen|tissimus apud Liui. hic sensus, vt iustum dicat illud, quod omni parte plenum est, atq;atque perfectũperfectum, & quod propriè nomine illo, de quo agitur, censeri possit. Hinc apud eum, iustũiustum pręlium, iustus dux, iustus miles, iusta classis, iusta pugna, iustæ stationes, iusta obsidio, iustus exercitus, iustus item cōploratuscomploratus, lib. 5. decad. 3. iusta legio. lib. 8. eiusdem decad. iustum etiam pondus, eodem sensu, apud Ouid. 2. Metamor.
Vt́Vtque labant curuæ, iusto sine pondere naues.
Iusta igitur sententia in testamenti definitione intelligitur plena, perfecta, & solennis, cuiq́;cuique maior diligentia addi non possit: quod & Alciat. probat lib. 4. para. c. 7. Sed & Pet. Lori. de iuris arte. tract. 1. axiomate 2. iustam sententiam ex eo dici existimat, quòd testamentum omni iure verum, & firmum fuerit. quod Theophil. exposuit de Iure naturali. §. 1. codicilli autem ante Augustum admissi non erant. in princip. Instit. de codicillis. Cæterùm quam interpretationem in conuentionibus, & alijs actibus verba hæc: iusta, seu legitima hæreditas, admittant, quo ad quæstionum definitionem, non obstante stricta Alciati, Budæi, & aliorum differentia, tradit diligenter Arius Pinellus Lusita. in l. 2. nu. 4. C. de bon. maternis.
Subdit præterea Vlpianus in definitione de eo, quod quis post mortem suam fieri vult, ad discrimen constituendum inter testamentum, & contractus, qui inter viuos celebrantur, vt nondum expectata contrahentium morte effectum sortiantur. Ex quibus constat testamentum à codicillis maximè differre. Nam in codicillis hæres institui non potest. Distat etiam testamentum à cæteris vltimis voluntatibus, nempe à mortis causa capione, donatione causa mortis, de quibus in vltima huius Rubricæ parte tractabimus, vt manifestiùs horum omnium differentia constet.
Dicitur autem testamentum Græcè διαθήκη, quasi dispositio, à verbo Græco διατίθημι, dispono, testamentum facio, quo in hoc sensu vtitur Iurisconsultus in l. cùm quis decedens. §. Titia testamento. ff. de lega. 3. & in l. ex ea scriptura. ff. de testam. l. 4. ff. de alimen. & ciba. leg. l. qui filium, & filiam. ff. ad Trebel. in cuius significationis testimonium ex Isocrate, Demosthene, & Aeschine plures auctoritates adduxit Budæus in commentarijs linguæ Græcæ, pagina 428. ex prælo Ascensiano. Vtraque verò dictio, tam Latina, quàm Græca, non tantùm morientis vltimam testationem, sed & viuentium pacta significat: sicuti de dictione Græca probatur in l. fin. de colleg. illicit. atque inde factum est, vt in sacris monumentis pollicitatio diuina ab ipso Deo Patriarchæ Abrahamo facta Acto. Apost. capit. 3. testamentum dicatur. idem ex cap. 26. Genes. adnotauit August. lib. 1. locutionis de Gen. nume. 93. Amant, inquit, scripturæ pro pacto ponere testamentum. Idem August. libr. 16. de ciuit. Dei, capit. 27. Idem in enarratione Psalmi 82. col. 3. idem libr. 5. locutionis de Deuteronomio, num. 22. Testamentum, inquit, pro pacto posuit. Quo in loco adhuc in codicibus Parisiensibus mendosè, facto, legitur. Nam & Malachiæ 2. vbi Hebræi habent, vt esset pactum meum cum Leui. Septuaginta interpretes legũtlegunt, vt esset testamentum meum apud Leuitas, vbi Hierony. profitetur, id in plerisque scripturarum locis contingere. Idem Hierony. in epist. ad Galat. capit. 3. sic illud Pauli intelligit. Hoc autem dico testamẽtumtestamentum confirmatum à Deo. Assumitur etiam testamentum in sacra scriptura quandoque pro præcepto, Iosue cap. 7. Peccauit populus, & transgressus est testamentum meum, ita enim illum locum interpretatur Augusti. libr. 6. locutionis de Iesu Naue, quamuis in vulgata editione ita legatur, Et transgressus est pactum meum.
Ex his facilimum erit intelligere, qua ratione diuinæ scripturæ nouum & vetus testamentum appellentur. Potest & alia ratio colligi ex sacræ paginæ interpretibus. Qua in re Lactantij verba adscribere libet: is inquam libro 4. diui. insti. cap. 20. Idcircò, inquit, Moyses, & idem ipsi Prophetæ legem, quæ Iudæis data erat, testamentum vocant, quia nisi testator mortuus fuerit, nec confirmari testamentum potest, nec sciri quid in eo scriptũscriptum sit, quia clausum & obsignatum est. Itaq;Itaque nisi Christus mortem suscepisset, aperiri testamentum, id est, reuelari & intelligi mysterium Dei non potuisset. Verùm scriptura omnis in duo testamenta diuisa est: illud quod aduentum Domini, passionemq́ue antecessit, id est, Lex & Prophetæ, vetus dicitur. Ea verò, quæ post resurrectionem eius suprà scripta sunt, nouum testamentum nominatur. Iudæi veteri vtuntur, nos nouo. Sed tamen diuisa non sunt, quia nouum veteris adimpletio est, & in vtroque idem testator Christus, qui pro nobis mortem suscepit, nos hæredes æterni regni fecit, abdicato & exhæredato populo Iudæorum: sicuti Hieremias propheta testatur. Hactenus Lactantius. Cui conueniunt quę diuus Augustinus scripsit lib. vno de spiritu & litera, cap. 19. & 20. idem lib. 21. de ciuitate Dei, cap. 15. atque alibi sæpissimè. idem Augustinus & Hieronymus hoc ipsum manifestissimè docent. Græca item dictio διαθὴκη, auctore Budæo, ipsam hæreditatem quandoque significat.

EX SECVNDA PARTE RVBRICAE.

SVMMARIVM.

  • 1 Primum testamentum coram viginti testibus factum, per secundum, cui adsit solennitas iure ordinario sufficiens, reuocatur.
  • 2 Testamentum coram Cæsare factum, per secundum sublatum censetur.
  • 3 Testamentum an sit irreuocabile ex decreto, aut priuilegio principis.
  • 4 Donatio omnium bonorum cur non valeat, & an iuramento firmetur?
  • 5 An sit contrarium Iuri naturali tolli libertatem testandi.
  • 6 Donatio omniũomnium bonorũbonorum ecclesiæ facta, an teneat?
  • 7 Intellectus ad l. 44. Tauri.
  • 8 Primogenium à duobus constitutum, an ab altero tantùm reuocari possit.
  • 9 Primum testamentum iuratum an possit reuocari.
  • 10 Donatio inter coniuges an iur amento firmetur, & qualiter sit intelligenda?
  • 11 Donatio causa mortis iuramento confirmata, an possit reuocari?
  • 12 Jntellectus ad l. fin. C. de non num. pec. & ad l. quæro. §. inter locatorem. ff. locati
  • 13 Donatio causa mortis an liberè possit reuocari, quibuscunque verbis contractui appositis.
  • 14 Verba quæ ex vsu notariorum contractibus adscribuntur, quem effectum habeant.
  • 15 Actus contra iuramentum gestus an teneat?
  • 16 Jntellectus ad l. stipulatio hoc modo concepta. ff. de verb. oblig.
  • 17 Intellectus ad l. Titia. ff. de verb. oblig. & c. Gemma. de sponsal.
  • 18 Excommunicatus an possit testari.
  • 19 Latè tractatur, qualiter testamentũtestamentum habens clausulam derogatoriam, possit mutari, aut reuocari.
  • 20 Clausula illa, quorum tenor pro expresso habeatur, quem effectum habeat?
  • 21 Testamentum solenne per secundum minus solenne, & inutile, an reuocetur.
INTER alia verò, quę testamentis & vltimis voluntatibus conueniunt, illud maximè aduertendum est, testamenta vsq;vsque ad mortem mutari, minui, corrigi, ac reuocari posse. c. vltima voluntas. 13. q. 2. l. 4. ff. de adimend. lega. cap. cùm Marthæ. de celebra. missa. vbi gloss. in verbo, non valet. l. si quis in principio testamenti. ff. de leg. 3. l. omnium. C. de testamen. l. si quis. C. qui testam. face. possunt. pulcher textus in l. cùm hic status. §. pœnitentiam. ff. de donatio. inter virum & vxorem. Vnde primum testamentum
1
per secundum reuocatur, etiamsi in primo sint viginti testes: in secundo autem solùm sit numerus testium à iure requisitus, vt notat Bart. quem ibi sequuntur Doctor. in l. hæredes palàm. §. si quid post. ff. isto titu. num. 3. optimus text. in l. militis codicillis. §. fin. ff. de test. milit. Alexan. consil. 103. 4. volumi. incip. viso, & diligenter considerato. Paulus Castrens. consil. 327. dubium facit. 1. volum. dicens in specie testamentum ad pias causas factum coram septem testibus, per secundum tolli, etiamsi secundum ad pias causas factum sit coram duobus testibus. quam sententiam sequitur Ias. in l. si ita scriptum. nume. 29. ff. de legat. 1. & Alex. consil. 146. viso themate suprascripto. in 2. volum. optimus text. iuncta gloss. secundum Abb. in cap. ex insinuatione. de procura. vbi mandatum per literas concessum solo verbo reuocatur. Imò testamentum
2
factum præsente ipso Cæsare, vel Rege supremo, & si validum sit absque solenni testium numero. l. omnium. C. de testamen. regia l. 5. titu. 1. part. 6. qua quidem decisione probatur opinio Paul. Fulgos. & Ias. in dict. l. omnium. dicentium nullum testem esse necessarium in testamento facto coram Cæsare, aduersus Bartol. Bald. & Alexand. qui duos in eo testes exigunt præter Cæsarem. quorum opinio communis est, auctore Socin. iunio. consil. 138. colum. fin. 1. volum. reuocari tamen hoc testamentum liberè potest. quod probat text. in d. l. omnium. versicu. voluntates. vbi hoc notant eiusdem legis interpretes. Bald. etiam in cap. 1. col. 2. de confir. vti. Felin. & Deci. in c. cùm accessissent. de constitut. 2. colum. ipsum probantes, etiam quando Cæsar non tantùm præsens fuisset actui testamenti, sed & ipsam testantis voluntatem principali autoritate cōfirmassetconfirmasset. quod sensit Bar. communiter receptus in d. l. omnium. Nec oberit text. ibi, quia locũlocum habet, vbi princeps ita confirmaret testamentum, vt expressim prohiberet id mutari aut reuocari, sicuti respondens Ias. animaduertit Decius in d. c. cùm accessissent. 2. colum.
Verùm Archid. in c. vltima voluntas. 13. q. 2. ausus est asserere ex priuilegio Principis
3
fieri posse, ne testamentum semel ab aliquo conditum mutari queat. cui consentit Bartol. à Bellenzinis, in additionibus ad Abb. in dict. cap. cùm Marthæ. notab. 6. ex eo, quòd Princeps consensu testantis derogauerit omnibus legibus hanc libertatem testandi concedentibus. & idem sensim notauit Deci. in d. colum. 2. Sed si hæc libertas testandi ad mortem vsque naturalis est, ab ipso Principe auferri non potest, & ideò dubius est de hac Archid. assertione Guliel. Bene. in c. Raynutius. isto tit. verbo testamentum. 2. nume. 25. Nam & pacto hanc libertatem tolli non posse, constat ex l. si fratres. §. idem respondit. ff. pro socio. l. pactum quod dotali. C. de pact. l. illo institutio quos. ff. de hære. insti. l. ex eo. C. de inutil. stip. Ex quibus
4
omnium bonorũbonorum donatio à Iure omninò improbatur: quippè quæ liberam testandi potestatem donanti adimat. l. stipulatio hoc modo concepta. ff. de verb. oblig. vbi Bar. & Doct. hoc notant communiter, & in l. fi. C. de pact. l. hæreditas. C. de pact. conuent. adeò vt regia l. 69. Tauri prohibita sit, & nulla omninò iudicetur donatio omnium bonorum, etiam præsentium. Qua in re illud omittendum non | est, omnium bonorum donationem adeò irritam esse, vt nec iuramento donantis valida sit, cùm bonos mores, quibus testandi libertas innititur, prorsus euertat. c. non est obligatorium. de reg. iur. in 6. l. si quis inquilinos. §. fin. ff. de leg. 1. & in hac specie Bart. hoc asserit in d. l. stipulatio hoc modo. quem cæteri Doct. ibi sequuntur. Abb. cons. 48. 2. vol. Bart. in l. si quis in principio testamenti. col. fin. ff. de leg. 3. Corne. consil. 66. vol. 2. 3. col. dicens hanc sententiam Bart. communem esse. idem asserit eum sequutus Curt. iunior in l. fin. C. de pact. num. 57. Paul. Castrens. consil. 82. in fin. 2. vol. Ripa lib. 3. resp. cap. 14. Hieron. Cagno. in d. l. final. num. 220. & ibi Iacob. num. 37. Purpur. num. 240. Curt. iunior consil. 25. Claudius in l. licet. C. de pact. Io. Lup. & Dida. à Caste. in d. l. 69. Tauri. fatetur etiam eandem opinionem communem esse Aymon Sauilli, consil. 139. colum. fin.
Hîc tamen oportet perpendere, an libera
5
testāditestandi facultas, ita à iure naturali procedat, vt contrarium bonis moribus sit, quenquam eam sibi auferre, quod proculdubio dicẽdumdicendum non est. Imò nullum vitium committit is, qui sibi tollit liberam testāditestandi potestatem. Si enim contra bonos mores esset libertatem testandi tolli, mortale crimen, aut saltem veniale committeret, qui animo deliberato seipsum hoc iute testandi priuaret, quocunque ad id quæsito colore, quod dicendum non est, siquidem voluntati humanæ potest quis renunciare. capit. si religiosus, de elect. in 6. capit. fin. isto titul. eod. lib. cap. non dicatis. 12. q. 1. Nec proderit dicere, id ex causa religionis permitti, cùm ea quæ contra bonos mores fiunt, vel illicita censentur, minimè permittantur ob quamcunque piam causam. capit. super eo. de vsur. Eadem etiam cōclusioconclusio probatur ex eo, quòd quis potest iure naturali bona omnia. quæ habet, quæq́ue habere vnquam poterit & habuerit, omnino donare, Auth. ingressi. C. de sacrosan. eccle. l. Deo nobis. C. de episc. & cler. Præterea clausula, quæ futuris testamentis derogat, non iudicatur turpis: imò tanquam licita testamentis adiecta, vtroque iure defenditur ex his, quæ notantur in l. si quis. in princ. ff. de leg. 3. & in l. si mihi & tibi §. fin. ff. de leg. 1. etsi turpis esset talis adiectio, nequaquam iure probaretur. His ergo rationibus Fortu. in tractat. de vlt. fine. illat. 20. ver. tertius casus, asserit non esse contra bonos mores naturales tolli testandi libertatem, quo fit posse iuramento firmam esse omnium bonorum donationem, non tantùm præsentium, sed etiam futurorũfuturorum, quod parum sibi constans asserit Panor. cons. 18. 1. vol. vers. plus dico. Corne. consil. 252. 3. col. vol. 3. Dec. cons. 655. num. 12. idem Dec. in l. pactum quod dotali. C. de pact. col. 1. dicens hanc opinionem veriorem esse, quam probat Bart. Cæpo. consil. ciuili. 8. col. 4. Aymon Sauilli. consil. 129. col. fin. Soci. iunior consil. 65. num. 49. & consil. 143. num. 36. 1. vol. Bald. licet rem magis dubiam explicet in c. 1. §. moribus. si de feud. fuer. controuer. inter dom. & agnat. vas. His accedit, quòd donatio omnium bonorum facta ecclesiæ valida est, autore Bart. in d. l. fin. col. pen. C. de pact. cui consentiunt Fulgos. Ias. Iacob. Lancel. & alij, quos ibi referunt Dec. num. 31. Cagnolus. num. 203. Purpur. nu. 242. dicentes, hanc sententiam communem esse, quam & Bald. admisit in authentic. si qua mulier. colum. fin. C. de sacrosan. eccles. autoritate text. in l. iubemus nulli. §. 1. C. eodem titul. Abb. per text. ibi in c. fin. de success. ab intesta. Fel. in cap. in præsentia. de probat. num. 5. dicens eam in praxi recipiendam fore, atque inibi Dec. nu. 5. eam tutatur, existimans communem esse, licet non desint, qui ab hac creberrima omnium assertione discedant. Sed si
6
ecclesiæ donatio omnium bonorum fieri potest, ex eo quidem apertissimè constat eam non esse contra bonos mores, vel saltem illos, qui turpitudinem præ se ferunt, si violentur, quod præfati Doct. passim fatentur: igitur quid vetat hanc donationem ex iuramento vires accipere? Imò donationem simplicem omnium bonorum præsentium & futurorum iure validam esse, etiam refragante Barto. tenuerunt, Dinus in reg. quod semel. de reg. iur. in 6. col. fin. Angel. & Bald. in d. l. stipulatio hoc modo. Sal. in d. l. fin. quibus subscribunt ibi Alciat. & Cosmas Guimier in pragmat. sanctio. titul. de subla. cle. literis. verb. cuicunque. quorum rationes expendit Alexand. in d. l. stipulatio hoc modo concepta. nume. 16. Verùm his omissis minimè discedere licet à frequentissima Doctor. sententia, qua omnium bonorum donatio inualida censetur, quæ & regia l. ita confirmatur, vt etiam locũlocum obtineat in præsentium tantùm bonorum donatione. Contendimus tamen non temerè, ni fallimur, eandem donationem iure communi, vel regio improbatam, iuramento præstito admittendam esse, nec iure naturali vetitum opinamur posse libertatem testandi tolli ex consensu rerum domini. Nam & statuto liberam hanc testandi potestatem posse tolli, & pacta, quibus hæc libertas aufertur, approbari, expressim scribit Bald. in l. cùm archimedoram. fin. col. C. vt in posse. legat. idem in l. de quibus. 2. colum. ff. de leg. Imol. in l. illæ autem. ff. de hęred. inst. in fin. Decius in l. pactum quod dotali. C. de pact. colum. 1. idem consil. 655. 2. col. idem adnotauit Viglius per illum text. in §. accessit, in fin. Inst. de testa. hoc autem fieri non posset, si id iure naturali contrarium foret. Ex quibus, vt rem cœptam diffiniamus, verum apparet, quod ex Archid. retulimus, nempe ex priuilegio, & expressa Principis concessione fieri posse, accedente consensu testatoris, vt testamentum semel conditum mutari nequeat. Pro quo satis | constanter adduci potest l. omnium. C. de testam. voluntates, inquit Imperator, hominum audire volumus, non iubere, nec post sententiam nostram, inhibitum videatur commutationis arbitrium. Vnde si Princeps ex consensu testantis in specie prohibuisset commutationis arbitrium, omnino esset mutandi testamentum sublata libertas.
Hinc deduci
7
potest intellectus ad Regiam legem Tauri. 44. qua sancitum est, constitutionem primogenij, etiam auctoritate Principis factam, reuocari liberè posse, siue fiat in vltima voluntate, siue in actu viuentium. Cui accedit & alia l. 17. inter easdem Taurinas leges, statuens, meliorationem, hac etenim dictione interim vtar, à patre filio factam in tertia & quinta bonorum parte, etiam inter viuos, reuocari liberè posse. Est enim prædicta regia ordinatio intelligenda, quando Princeps simplicem auctoritatem primogenio præstitit, secùs verò, si Rex, præstito consensu constituentis primogenium, statuerit actum illum irreuocabilem esse, atque eius mutationem vetuerit expressè, tunc equidem minimè posset auctor illius primogenij pœnitere. Quod ex eadem Regia lege coadiuuatur, quæ in tribus casibus non admittit præfati actus reuocationem: Nempe, si possessio rerum, ex quibus actus ille constat, tradita fuerit ei, qui ad primogenium vocatur, vel instrumentum ipsius actus eidem traditum fuerit, aut ex causa onerosa idem actus sit gestus. Non ergo erit mirum, si idem dicamus ex Principis auctoritate expressim ad hoc accedente, consensu etiam illius, qui eundem actum rescindere potuisset, in id præstito.
Porrò, vt id obiter agamus, aliqua prænotanda sunt circa leges illas regias, quæ pœnitentiam in prædictis actibus ipsis agentibus concedunt. Primùm,
8
constituto à duobus primogenio, ex vtriusq;vtriusque patrimonio, vel facta melioratione, posse alterum, quo ad propria bona, alio inuito pœnitere, cùm & idem in testamento permissum sit, in quo Oldrad. sic respondit, consil. 174. dicens eandem reuocationem fieri posse, etiam altero mortuo, quia sub vna scriptura hîc duo testamẽtatestamenta continentur. idem Cornel. præmittit, consil. 159. 4. vol. col. 2. & in hac specie, quam tractamus, hoc ipsum sensit Rodericus Suarez in repet. l. 9. tit. 5. lib. 3. Fori. 5. limit. colla. 12. vers. ad prædicta. idem insinuat Alciat. in l. licet. C. de pact. Contrariam tamen sententiam in constitutione primogenij apertè probat Ludouic. Bologni. consil. 62. col. 4. dicens: Primogenium à viro & vxore ex communi patrimonio factum, altero vita functo, non posse à superstite reuocari, etiam ex ea parte, quæ ad superstitis bona spectat, ne illusio fiat ipsi mortuo, qui ratione illius communis consensus, illum actum egit, alioqui minimè acturus. eandem opinionem probat And. Tiraq. in tract. de primogenijs. q. 8. Cui adstipulatur egregia Baldi opinio, in l. pro hæreditarijs. col. fin. C. de hæredit. actio. dicentis donationem causa mortis à duobus simul factam, altero inuito non posse reuocari, quia illius interest, ne illa dispositio mutetur. & idem notat Ias. in l. quæ dotis. num. 45. ff. solut. ma. quamuis Alex. ibi. num. 8. de Bald. sententia dubitauerit. Sed Bald. si Ias. credimus, ea ratione scripsit, quòd ex dicto contractu, etiam facta mentione mortis, sit donatio inter viuos. Et tamen licet in quæstione nostra idipsum fateamur, actum præfatum inter viuos gestum censeri, lex tamen regia eius liberam permutationem permittit. Et præterea Bald. loquitur, quando ex causa matrimonij talis pactio fit, quo casu & lex Regia actum irreuocabilem constituit, quibus adducor, vt existimem, primogenium, ac meliorationem factam à duobus simul ex vtriusque bonis, ab vno eorum, altero vel mortuo, vel inuito posse liberè mutari. Nec iniuria cuiquam fit, cùm notum sit omnibus eam conditionem actum illum, quem gerunt ex lege regia sortiri, atq;atque ita idem Tiraq. in tract. de primogenijs. q. 68. diligentius rem istam examinans à Bolognino discedit. Aliud deinde considerandum est circa earundem legum interpretationem, vt si maritus ex legitimo consensu vxoris maioratum, (ita enim in hoc tractatu loquimur frequentissimè) instituat, bonis vtriusq;vtriusque in illud vinculum deductis, actus iste à morte mariti confirmationem recipit, nec viro mortuo ab vxore disiungi potest, solus enim vir pœnitere potuisset, si viueret, auctore Rod. Suarez in d. lim. 5. coll. 15. cui suffragatur Iurisconsultus in l. sicut. §. venditionis. ff. quibus mod. pig. vel hypo. solua. quem text. Bald. commendat in l. nec fratris. C. de donat. caus. mort. Ias. in l. cùm alienam. 2. colum. C. de legat. idem in l. cùm proponas. in 1. colum. fin. C. de pact. ex eo notantes testamẽtumtestamentum, quoquis de re aliena ex consensu domini disponit, morte testantis confirmari, etiam inuito ipsius rei domino.
Ex quibus insinuat sese quæstio illa, num primum testamentum, quod testator iurauit se non reuocaturum, per secundum reuocari valeat, & subinde an ipse testator ex hac pœnitentia sit periurus. Qua in re libet tres opiniones referre, quarum prima auctores habet Guliel. Durand. in Specul. tit. de instru. editio. §. compendiose. versic. quid si quis iurauerit. numero 25. & Hostien. in summa. tit. de sepult. §. an licitum. versic. quid si quis eligat, dicentes adeò non posse primum testamentum iuratum reuocari, vt secundum inualidum omnino sit, nec subsistere possit, quia iuramentum actum alioqui mutabilem, firmum & irreuocabilem efficit. c. cùm contingat. de iureiurand. Nam & pactum, quo iurisdictio proroga|tur, libera voluntate paciscentis ante litis contestationem dissoluitur. l. si conuenerit. ff. de iurisdict. om. iud. ex creberrima omnium interpretatione, quam modò exactè perscrutari non licet. Et tamen si pactum illud iuramento præstito fiat, mutari voluntas paciscentis non potest. Ang. Fulg. Paul. Alex. Ias. in dicta l. si conuenerit. Imol. Barb. Fel. num. 6 & Ripa. num. 57. in c. 1. de iud. quam opinionem fatentur ibi esse communem ipse Rip. Dec. num. 23. & Alcia. num. 45. idem Dec. in d. l conuenerit. nu. 9. Anto. Cors. in rub. de iureiur. priuilegio 16. & Thom. Ferra. cau. 30. tametsi Abb. & Anto. in d. c. 1. refragentur. quorum sententiam defendi iure posse ibi asseruit Dec. Huic etiam Speculat. assertioni, & illud concinit, quod licet in contractibus innominatis re integra locus sit pœnitentiæ: si tamen iuramentum in eisdem cōtractibuscontractibus præstitum fuerit, minimè licet, etiam re integra pœnitere. glo. insignis, in l. si pecuniam. verb. necesse. ff. de condict. ob caus. quam Docto. ibi recipiunt communiter, & dixit sing. esse Imol. in cap. 1. de iud. col. penult. Ias in §. actionum. Inst. de action. num. 47. eamq́ue defendit Fortun. in cap. 1. de pact. num. 16 & 17. ex his ergo constat, iuranti non licere pœnitere in eo actu, in quo non præstito iuramento à lege permissa foret pœnitentia. Vnde Specul. opinio probari videtur, cui etiam accedunt, quæ Fortu dict. illat. 20 tradit, versicul. tertius casus. Eandem Spec. sententiam sequitur Ioan. Corasius, in præludijs ad l. admonendum. num. 31. ff. de iureiur. Hæc tamen Specu. assertio falsa apparet, ex eo quòd iuramentum sortitur naturam illius actus, cui adhæret. l. fin. ff. de lib. cau. c. quemadmodum. de iureiur. l. fin ff. qui satisd. cog. l. sed etsi possessori. §. item si iurauero ff. de iureiur. tex. celebris in l. fin. C. de non numerat. pecunia. quem existimat singul. esse Abb. in c. cùm contingat. nu. 14. de iureiur. Bal. in c. cùm omnes de constit. pen. col. & Tiraq. in princ. l. si vnquam. C. de reuoc. dona. num. 160. explicant eius intellectum, Bal. in d. c. cùm contingat. 2. col. Alex. consil. 89. 2. vol. col. 7. Fel. in cap. si cautio. de fide instru. nume. 58. idem Fel. in c. inter monasterium. de re iud. num. 23. Igitur iuramentum in testamento præstitum non reddit eum actum irreuocabilem, cùm eius propria natura sit, vt ad mortem vsq;vsque liberè mutetur. Qua in re duo potissimè sunt expendenda, vt alia omittamus, quæ non ita huic disputationi congruerent. Primùm
10
equidem constat donationem inter virum & vxorem à lege vetitam, iuramento præstito validam esse, vti Bart. adnotauit in l. si quis pro eo. fin. col. ff. de fideiuss. idem Bart. in l. Seius. ff. ad l. Falcid. Feder. consil. 140. Abb. consil. 95. 2. vol. Aret. consil 74. 3. col. Cæpol. cons. ciuili. 8. Imol. in c. cùm contingat. de iureiur. numero 85. Paul. & Ias. in l. pacta, quæ cont. C. de pact. quam opinionem fatentur communẽcommunem esse, & eam sequũtursequuntur Abb. & Præp. in c. fin. de don. inter vir. & vxor. Alex. cons. 8. lib. 2. Corne. in Auth. sacramenta puberum. C. si aduer. vend. num. 41. Ioan. Lup. in rub. de donat inter vir. & vxor. §. 51. col. 2. Fort. in tract. de vlt. fine. illat. 20. col. 3. Deci. consil. 202. Francis. à Ripa. libr. 3. respon. c. 6. & 17. & Roder. Suarez in l. 1. tit. de Arris. foro legum. q. 3. Dec. consil. 232. col. pen. Alex. in d. l. Seius. Ias. in d. l. pacta quæ contra. Guido Pap. consil. 204. col. 3. Quin & Alciat. parum huic conclusioni propitius, eandem asserit communem, in d. c. cùm contingat. num. 198 Nec enim hoc iuramentum contra bonos mores præstatur, vt Fort. eleganter explicat, licet moribus ciuilibus Romanorum aduersetur. l. 1. ff. de dona. inter vir. & vxo. quæ hanc donationem his verbis prohibet. Moribus apud nos receptum est, ne inter virum & vxorem donatio valeret. Hoc autem receptum est, ne mutuo amore se inuicem spoliarent, donationibus non obtemperantes, & profusa erga se facilitate vtentes. Hactenus Vlpianus ad Sabinum. Cui & illa ratio addi potest, quod nefas esse putatur, videri aliquid inter virum & vxorem, quod commune non esset, vti Alcia. adducit lib. 3. disp. c. 14. ex Plutarcho in pręceptis connubialibus. cap. 20. Vnde Bar. in l. quod meo. ff. de acquir. pos. dicebat, hanc prohibitionem non carere ratione naturali, non tamen isthæc prohibitio iuris naturalis est eo sensu, quo ius naturale à Iurisconsultis, & Theologis assumitur. Posset etenim lege seu consuetudine talis donatio permitti, ergo non est hæc donatio contra bonos mores, quos frangere absq;absque turpitudinis nota minimè liceret, seclusa lege humana, atque in d. l. 1. non dixit Vlpianus, eam donationem bonis moribus improbari, sed moribus Romanæ vrbis receptum esse, ne fieret inter coniuges donatio, sicut in l. 2. ff. de vulg. inquit Iurisconsultus, moribus receptum est. & idem in l. morę. ff. de acquir. hæred. Igitur iuramento hæc donatio confirmatur, quamuis Bart. contrarium asserat in d. l. 1. vbi Sal. Fulg. & Bald. idem Bart. in l. cùm quis decedens. §. Titia. ff. de legat. 3. Angel. in l. si quis pro eo. ff. de fideiuss. Henr. in d. c. fin. Soc. in consilio 65. 1. vol. dicens hanc opinionem communem esse, eamq́ue defendat Chassa. in consuetud. Burgund. rubr. 4. §. 7. vers. sed tamen istud. eademq́ue opinio impetrata absolutione placeat Alciat. in d. cap. cùm contingat. num. 98. & eandem iure Ciuili probet, quamuis iure Pontificio non admittat Pyrrhus post consuetudines Aureliæ. q. de pactis. Nam his omissis primam opinionem sequutus, eam intelligo ex sententia Philippi Decij, quando donator ante donatarium moriatur, secùs verò si superstite donatore, is cui donatio facta fuerit, decesserit, quia propriũproprium est huius donationis, vt morte donantis præcedẽtepræcedente traditione cōfirmeturconfirmetur, | superstite donatario. cap. fin. de donatio. inter vir. & vxor. l. cùm hic status. in princip. & in §. si ambo. ff. de donat. inter vir. & vxor. l. si is seruus. l. Papinianus. ff. eod. l. si inter. ff. de rebus dubijs. l. à marito. C. de donat. inter virum & vxor. regia l. 4. tit. 11. part. 4. Hanc ergo conditionem non excludit iuramentum, imò secundum eam est intelligendum, sicuti in hac specie respondit Dec. consil. 240. Sed eius opinio ex eo corruit, quòd donatio inter vir. & vxorem hanc conditionem habeat & recipiat, quando est inualida, vt in dictis iuribus probatur: si autem valida sit, qualis est ex communi sententia iuramento firmata, nullibi in iure hanc conditionem patitur, imò purè valet, quo fit, vt præmissa communi sententia, minimè sit admittenda Decij opinio, auctore Alci. in d. c. cùm contingat. num. 204. eandem opinionem aduersus Dec. præmittit Paul. Castr. consil. 82. in 2. volum. quo non citato optimè Dec. conuincit Aymon. Sauilli. consil. 102. dicens eandem assertionem contra Dec. tenuisse Francis. Purpura. & Ant. à Ripa. Ex quo ipse Aymon deducit, donationem inter coniuges iuramento præstito reuocari non posse, quod ipse fateor ex communi Doctor. conclusione. Item infert ipse donationem inter patrem & filium, si ex iuramento vires assumat, non exigere illam conditionem, si donator præmoriatur, quod est contra Dec. consil. 536. 2. colum. quem ipse Aymon pluribus rationibus refellit. Secundum, quod in hanc controuersiam adducere libuit, ab eodem Decio petendum est, is, inquam, consil. 305. 2. col. scribit,
11
donationem causa mortis, etiam factam præstito iuramento, posse ex donantis pœnitentia reuocari, habet enim dicta donatio tacitam conditionem, nisi donantem pœniteat, ergo iuramentum est intelligendum secundum illam, ex d. l. fin. & iuribus similibus. Et in hanc sententiam aduocat Dec. Corne. cons. 126. col. 2. 1. vol. tex. in l. quæro. §. inter locatorem. ff. locati. vbi locator promittens conductorem à domo non expellere, poterit hoc facere, si conductor per biennium cessauerit à pensionis solutione. Ad id etiam adducit Bald. in l. cùm quis. ff. de condict. ob caus. qui eandem opinionem probat. & idem Dec. in l. non omnis. ff. si cert. pet. Ex quibus omnibus apparet, promissionem non reuocandi donationem causa mortis, oportere intelligi nisi totius voluntatis pœniteat, quod & Ang. asserit, consil. 254. col. 2. post gloss. in l. si alienam. §. Marcellus. ff. de donat. caus. mort. verb. acceperit. quam dicit ordinariam Ias. consil. 6. 3. vol. col. 7. & in l. quæ dotis. ff. solut. matr. num. 33. Hîc tamen insistendum est perpensis Martiani verbis. ff. de donatio. caus. mortis. l. vbi ita donatur mortis causa, vt nullo casu reuocetur, causa donandi magis est, quàm mortis causa donatio: & ideò perinde haberi debet, atq;atque alia quæuis inter viuos donatio. Nam ex his Bart. ac cæteri communiter adnotarunt, promissionem non reuocandi donationem causa mortis efficere, vt ipsa donatio censeri debeat facta inter viuos, & ita illum tex. commendat Aret. in l. nemo potest. col. 3. ff. de lega. 1. dicit sing. Corne. consil. 158. 4. vol. Commendant Alex. & Ias. in l. quæ dotis. ff. solut. mat. latiùs Guliel. Bened. in cap. Raynutius. isto titul. verb. testamẽtumtestamentum. 4. num. 25. atque erit satis promittere non reuocare donationẽdonationem causa mortis factam, cùm ex hac clausula actus ipse transeat in donationem inter viuos, cuius propria est. Nec verba illa causa mortis hoc impediunt, quia illum intellectum patiuntur, vt donatio fiat inter viuos, & irreuocabilis, sed ex causa mortis donator ad donandum inducatur, sicuti Bartol. notat in d. l. vbi ita donatur, cuius intellectum Doct. ibi, & alibi sæpissimè approbant, licet Ioan. Crot. repet. l. stipulatio hoc modo concepta. ff. de verb. oblig. nume. 48. aduersus hanc communem teneat, esse necessariam ad hoc, vt ista donatio inter viuos facta, censenda sit, donantem promittere nullo casu reuocare, nec sat esse si promittat non reuocare: ex verbis d. l. vbi ita donatur. & in l si alienam. §. Marcellus. & in l. Senatus. §. donatio ff. eod. Cui opinioni ipse non assentior, quippe qui existimem donationem inter viuos irreuocabilem simpliciter dici, non quòd nullo casu reuocari nequeat: id etenim verum non est, sed quòd regulariter rescindi non possit ex donatoris contraria voluntate. Sic ergo promissio non reuocandi donationem, ita simpliciter facta, potius conuenit donationi inter viuos, quàm donationi causa mortis, à qua abhorret plurimum: igitur ex hac simplici promissione transit donatio causa mortis, in donationem inter viuos. Nec verba Iurisconsultorum Croti opinionem adiuuant, quia intelliguntur in eo sensu, vt ex eis constet secùs esse, si exprimatur aliquis casus, ex his, quibus donatio causa mortis reuocatur, nam quo ad illum erit perpetua, quo ad alios verò mutabilis omninò manet, & donatio causa mortis adhuc est iudicanda, quod ipse colligo ex d. §. Marcellus. adiuncta Bart. interpretatione. Quibus omnibus animaduersis, quod Dec. in d. cons. respondit, falsum videri potest, & contra Dec. est Franciscus Aret consil. 74 col. 3. quem Ias. sequi videtur in l. non omnis. ff. si cert. pet. idem præmittit Guido Papæ, cons. vlt. 2 col. Illud verò
12
quod ex l fin C. de non num pecun. adduci solet, facillimè soluitur, quia iuramentum in illius l. decisione intelligitur iuxta iurantis consensum, nec vnquam præter iurātisiurantis intentionem iuramentum interpretandum est. Vnde intra consensus limites iuramentum obligationi addit religionis vinculum, vti in simili quæstione respondet Bar. in l Titia. § Imperator. ff de leg. 2. Cyn Bal & Sal. in l 1 C commod Bart. | in l. si quis pro eo. ff. de fideiuss. num. 15. Andr. Tiraquel. in l. si vnquam. C. de reuoc. donat. in princ. num. 142. idem in tract. de legibus connub. in glo. 5. in 4. genere expres. qui omnes, & alij à Tiraquello citati. d. l. fin. ad hoc ipsum expressim notant, siquidem iurans contractum literarum, & promittẽspromittens pecuniæ solutionem, quamuis obligationi consentiat, sub spe tamen futuræ numerationis consensit, & ob illam causam, quòd si causa illa cessauerit, nec numeratio sequuta sit, rectè absque labe periurij non numeratæ pecuniæ exceptionem obijciet, cùm ipse minimè iurauerit, nec consenserit in illam obligationem eo casu, quo pecunia numeranda non esset, quod apertiùs cæteris ostendit Fortun. in l. si vnus. §. pactus. ff. de pact. num. 11. senserat Ias. in l. si conuenerit. colum. 3. ff. de iurisdict. om. iud. At in nostra quæstione constat, iurantem consentire omninò in perpetuam & irreuocabilem donationem, igitur eam reuocare non poterit. Eodem ferè pacto tollitur obiectio facta ex l. quæro. §. inter locatorem. cùm ibidem promittens conductorem non expellere, in hanc promissionem consentiat, propter futuram pensionis solutionem, quæ si per biennium cessauerit, ab hac promissione promittentem liberat: hæc enim fuit eius intentio, hic eiusdem consensus est, nec contractus ipse aliud conijcere patitur. Nec tamen superflua est existimanda dicta promissio. Nam ea non facta conductor præsens, & non soluens pensionem ante biennium expelli posset, ea tamen facta expectandum est biennij tempus. Bart. & alij in d. §. inter locatorem. & Doct. in l. ædem. C. locati. vbi Angel. alium effectũeffectum huius promissionis adnotauit, cuius ipse memini lib. 2. Variar. resol. cap. 15. num. 14. Aliter tamen quàm Bart. leges regiæ distinguunt intellectum §. inter locatorem. in l. 5. & 6. titul. 8. partita. 5. Ideò est considerandum ex Bart. sententia, conductorem ad biennium statim expelli posse à domo conducta, eo ipso quòd à solutione pensionis statuto tempore cessauerit: si verò conductio sit facta ad longius tempus, breuius tamen decennio, idem erit dicẽdumdicendum, hoc addito, quòd facta promissione à locatore non expellendi conductorem, expectanda est cessatio à solutione per biennium, etiāetiam si conductor sit præsens, atque hoc ipsum operatur pactum illud de non expellendo conductorem, ex d. §. inter. is autem qui ad decennium conduxerit absque pacto expectari debet etiam præsens per biennium, sicuti & quicunque conductor absens per id tempus expectatur. l. cùm domini. ff. locati. Hæc etenim est Bart. in d. §. inter huius quæstionis dissolutio, cui accedere videntur Abb. 3. col. & latiùs Imol. num. 23. cap. propter. de locat. dicẽsdicens hanc esse communem opinionem. & idem fatetur Ias. in l. 2. C. de iure emphyt. num. 37. & probatur ex gloss. in d. §. inter. Regiæ tamen leges absque vllo pecto statuerunt conductorem cessantem à solutione pensionis expectandum esse per biennium, quando conductio fuit facta ad quadriennium, vel longius tempus: si verò facta fuerit ad breuius tempus, expectabitur per annum, quod magis accedit ad intellectum & opinionem gl. in d. c. propter. §. verùm. tametsi tex. ibi, indistinctè sanxerit expectandum esse conductorem per biennium. vnde ne ille text. communi sententiæ aduersetur, potest commodè intelligi secundum præmissam distinctionem, vel erit à communi opinione discedendum. Sed & gl. in d. §. Marcellus. nihil obstat, quia aduersus Iurisconsultum ibidem loquitur, & ab Oldra. Dyno, Alber. & Bartol. reprobatur, & est contraria gloss. in l. senatus. §. mortis. ff. eod. quam Paul. Castr. approbat in consil. 75. & consil. 82. in 2. vol. glo. etiam in d. §. Marcellus. reprobat Ias. in d. l. quæ dotis. nu. 33. & in d. l. non omnis. 3. col. His igitur perpensis, perplexa adhuc apparet huius nodi dissolutio, & propterea, vt nostram in hac re sententiam, & liberiùs ac distinctiùs explicemus, quinq;quinque assertiones non inutiles proponemus.
Prima conclusio: Donatio causa mortis, quam donator voluit irreuocabilẽirreuocabilem esse, eamq́;eamque promisit non reuocare, in ea clausula, quæ donationem inducit, transit in donationem inter viuos, nec illam patitur conditionem, nisi totius voluntatis donantem pœniteat, etiam nullo adiecto iuramento. text. insignis in d. l. vbi ita donatur. vbi Bart. & cæteri Doct. idem Bart. in l. final. C. de pact. vbi Dec. id notat ex Bartol. num. 21. Angel. consil. 189. numero 6. Alex. cons. 14. 1. vol. Paul. Cast. cons. 138. vol. 1. & cons. 6. in 2. vol. Ias. in l. non omnis. ff. si cert. petat. col. 3. gloss. rectè intellecta in l. senatus. §. mortis. verb. decesserit. ff. de dona. cau. mor. quam paulò antè retuli. Socin. consil. 53. 1. vol. Curt. iunior consil. 39. num. 6.
Secunda conclusio: Donatio causa mortis, quam donator promisit ratam habere, nec ei refragari, in ea clausula, quæ donationem inducit, transit in donationem inter
13
viuos, nec donator pœnitere poterit. text. in dicta l. vbi ita donatur, quem in specie ita intellexere Paul. dicto consilio 75. numero 7. 2. volum. & in consil. 61. eod. vol. Ias. in l. non omnis. colum. 3. ff. si cert. petat. Dec. in d. l. fi. de pact. nu. 21. Ias. in l. quæ dotis. num. 33. ff. solut. mat. Nihil etenim refert an donator velit donationẽdonationem esse irreuocabilem, an promittat eam ratam habere, nec vllo tempore se ei refragaturum. quam sententiam Bald. asserere videtur in l. cum quis. ff. de condict. caus. data. tametsi Alexand. in d. l quæ dotis. num. 11. ex Bal. notauerit contrariam opinionẽopinionem, dicens, non esse donationem inter viuos, si facta donatiōedonatione causa mortis, illa clausula sit adiecta: quæ omnia ꝓmisitpromisit rata habere omninò seruare, nec vnꝗ̈vnquam eis cōtradicerecontradicere. | idem notat Guliel. Bened. in c. Raynutius. infrà, eod. ver. testamentum. 4. nu. 27. Cæterùm Dec. in d. l. non omnis. col. 3. idem in d. l. fin. de pact. num. 21. & in cons. 305. præfatam Alex. opinionem veram esse opinatur, quando dicta verba, quibus donator promittit non reuocare donationem, apponuntur inter verba exequutionem contractus inducentia, secùs verò si apponerentur in ipsius donationis dispositione, tunc etenim secundam hanc conclusionem, quam tractamus, procedere existimat, quod altius repetere oportet. & ideò,
Tertia conclusio, auctore Decio, sit: Promissio non reuocandi donationem causa mortis factam, adiecta exequutioni contractus, non reddit ipsum actum irreuocabilem, nec operatur effectum donationis inter viuos. Quæ quidem assertio primò ea ratione comprobatur, quòd ea, quæ in exequutione exprimuntur, ipsius actus dispositionem minimè augere videntur. tex. celebratissimus in Cle. 1. de præb. quem tex. dicit aureum Fel. in c. licet. col. 4. de offic. ord. commendat Dom. cons. 92. & cons. 86. Abb. in c. cum nostris. nume. 21. de conces. præb. Dec. in consil. 500. col. 4. Imol. in c. quoniam Abbas. col. fin. de offic. deleg. Hierony. Grat. consil. 111. 1. volum. & singul. Curt. iunior consil. 3. 1. col. & Ias. consil. 6. 3. vol. col. 6. notat eundem text. Imol. in l. qui Romæ. §. duo fratres. col. 4. ff. de verb. oblig. Dec. consil. 2. num. 9. & consil. 413. col. fin. optimus text. in l. quidam testamento. in prin. ff. de legatis. 1. quem præter Doct. ibi, notat Rom. singul. 430. Bald. in l. etiam. C. de falsa caus. adiecta legat. Paul. Castrens. in l. sed si fideicommissum. §. 1. ff. de iudic. Hæc
14
ergo verba in exequutione donationis expressa ipsius actus naturam nequaquam mutare debent, quo fit, vt hac prima ratione tertia conclusio procedere possit. Sed & alia ratio eandem confirmat: prædicta etenim verba potius ex tabellionum voluntate, quàm ex contrahentium consensu adijciuntur ipsis contractibus, vt in simili specie fatentur Bart. in l. 1. 6. q. ff. de iure codicil. Bald. in l. quoties. C. de hæred. instit. col. 1. Imol. in l. vlt. ff. quemadmod. testa. aperi. Dec. cons. 180. col. pen. Abb. in c. cùm contingat. de iureiur. num. 24. Dec. consil. 399. col. pe. & plures alij, quos ad nauseam vsque citat Tiraq. in l. si vnquam. C. de reuo. dona. in princ. num. 122. dicens hāchanc opinionem communẽcommunem esse: idem fatetur Thomas Grammatic. decis. 62. num. 22. Et quamuis non desint, qui contrariam sententiam sequātursequantur ex eo, quòd consueta opponi in instrumentis censentur ex contrahentium voluntate à notarijs expressa. Bald. per tex. ibi, in l. fin. C. de fideiussori. Soc. col. penult. in l. Gallus. §. idem credendum. ff. de lib. & posthu. vbi Alex. 3. col. dicit sing. text. in d. l. fin. & meliorem iuris Ias. in l. certi condictio. §. si nummos. ff. si cert. petat. num. 24. Soc. consil. 101. 3. volum. Fel. notat in c. cum M. de constit. num. 6. & ibi Dec. col. 2. Ias. in l. fin. C. de iure emphyt. 10. notab. Alexan. in l. huiusmodi. ff. de legat. 1. in fin. princip. Catel. Cott. in vltimis memorialibus dictione, Notarius. Et Ioan. Arelatanus in l. generaliter. part. 1. C. de secun. nuptijs. nume. 61. qui omnes cateruatim asserunt, notarium à contrahentibus rogatum, vt conficiat certi contractus instrumentum, censeri omnino rogatum consuetas clausulas eidem actui adijcere. optimus text. in d. c. cum M. quem existimat meliorem iuris Bald. 4. col. & sing. Fel. ibi. idem Fel. in c. ex literis. colum. 5. de fide instru. quod disputari longius poterat ex his, quæ dicti Doct. scribunt. & Ripa in d. c. cum M. 27. notab. Ias. in l. vt liberis. C. de colla. Hippo. sing. 123. Socin. consil. 85. 1. vol. num. 5 Dec. in l. semper in stipulationibus. ff. de reg. iur. Euerard. in locis legalibus. c. 63. Alex. consil. 1. col. 6. vol. 5. & ex Iurisconsulto in l. quod si nolit. §. qui assidua. ff. de ædilit. edict. Verùm quæstionem istam nimis à re, quam tractamus, remotam omittentes, id tantùm admonemus lectorem, verba contractui adiecta, quæ tamen notarijs communia, ac frequentissimè obuia sunt, tũctunc demùm præter voluntatem contrahentium adiecta censeri, quando ipsum actum, qui geritur, mutant, inq́;inque aliam speciem transferũttransferunt. Nam si clausulæ solitæ apponi in contractibus, à notario scribi possunt, absque contrahentium expressa iussione, quia earum adiectio ex præsumpta contrahentium mente fit: quis vnquam dicet easdem clausulas ex hac præsumpta voluntate contractibus addi, quando ex his verbis plurimum ipsius actus vis mutatur, aliamq́;aliamque naturam assumit, quàm ex verbis principalibus à contrahentibus prolatis præ se ferat? Hinc etiam procedit quod Anto. & Abb. in c. quinta vallis. num. 32. de iureiur. scribunt, dicentes, per quæcunque verba etiam amplissima compromisso adiecta, non videri renunciatum reductioni ad arbitrium boni viri ratione valde enormis læsionis, quia potius ex notariorum facili calamo, quàm ex compromittentium consensu solent scribi, nec compromittentes consentire censendi sunt in tantæ læsionis licentiam, arbitris concedendam: idem, licet in dissimili specie, probat Abb. in c. cùm contingat. num. 24. de iureiur. non alia ratione, quàm quod consueta exprimi à tabellionibus, si in contractu scribantur, illum effectum inducunt, qui non abhorreat à verisimili contrahentium intentione, sicuti existimat Lancel. Galiaul. in l. 1. col. 2. ff. de verb. oblig. Alciat. in ea. l. 1. §. si quis ita. 3. notab. Ex quo fit, vt quamuis procurator habens generale mandatum cum libera potestate, ea, quæ exigunt speciale mandatum, possit agere. cap. qui ad agendum. in fin. de procura. in 6. l. procurator, cui generaliter. ff. eod. l. transactionis. C. de transact. Regia l. 19. titul. | 5. part. 3. id tamen non procedit in valde præiudicialibus, propter abusum notariorum, qui passim absque mandatorum consensu, & eis prorsus ignorantibus dicta verba inserũtinserunt, quæ magis ad stylum communem, quàm ad actus dispositionẽdispositionem spectant, quod pulchrè animaduertit Carol. Molin. in consuetud. Parisiens. titul. 1. §. 10. q. 3. Idem Carolus in Alexandri consilio 28. libro 2. ex Angelo in l. licet. col. 1. C. de locat. Bald. in rubr. C. de his quæ in fraud. credit. Abb. in cap. 1. vt lit. non contest. numero 28. à quibus auctoribus, & eorum sententia tria Carolus infert, quæ apud eum legi facilimè possunt. His ergo iure admitti potest, hæc tertia & principalis conclusio, quam Ias. optimè explicat & admittit in consilio 6. 3. volum. & secundum hanc declarationem potest defendi opinio Alexand. in d. l. quæ dotis. & aliorum, quos in principio huius quæstionis citauimus.
Quarta conclusio: Donatio causa mortis facta in donationem inter viuos transit, si donator etiam in verbis exequutionem actus inducentibus, promittat iuramento præstito eandem donationem seruare, firmamq́;firmamque habere, & eam ipsum non reuocaturum. Iuramentum etenim non potest à notario absq;absque contrahentis expresso consensu adscribi. c. penult. de iureiur. & ideò in iuramento cessat ratio, quam in præcedenti conclusione adduximus ex abusu notariorum. Præterea ratio ex Clem. 1. de præbend. non vendicat sibi locum in iuramento, cùm id, quacunq;quacunque in parte contractus fiat, semper maturè fit, ac deliberato animo, & ea mente, vt effectum sortiatur, atque ita in specie hanc conclusionem tenet Ias in l. non omnes. col. 3. ff. si cert. pet. Aret. in consil. 74. col. 3. Guid. Pap. consi. vlt. 2. col. Ias. in l. quæ dotis. ff. solut. mat. num. 33. & Ludo. Goza. cons. 87. num. 9. Ferrar. caut. 30. Paul. consil. 75. 2. vol. licet contrarium notauerit Dec. d. consil. 305. Corne. consil. 126. 1. vol. 2. col. Ias. consil. 6. in 3. vol. colum. 7. Parisius consil. 6. nume. 17. lib. 2. quibus non possum assentire, attenta vi iuramenti.
Quinta conclusio: Donatio causa mortis reuocabilis est, nec transit in donationem inter viuos, etiāetiam si donator simpliciter iuramentum addiderit eidem, non tamẽtamen promisit eam non reuo care: hoc enim iuramentum simpliciter præstitum iuxta ipsius actus naturam est intelligendum, vti in specie opinatur Bald. in repet. l. 2. ff. de iureiur. col. 42. versic. iuxta prædicta. quem refert & sequitur Didacus à Segura, in l. vnum ex familia. §. sed si fundum. ff. de leg. 2. fol. 9. col. 3. ex quo, si testator simpliciter iuramentum præstitit, nec promisit testamentum non reuocare, absque periurij metu liberè poterit, quæ primò disposuerat mutare: censetur enim iurasse illam esse propriam, liberam, & non coactam eius voluntatem. Hactenus ergo de donatione causa mortis, quam quis non reuocare iurauit: in testamento verò dicta verba, etiam iuramento præstito, non impediũtimpediunt eius reuocationem ex opinione, quam aduersus Spec. probamus.
Nec ex his verbis hic actus transit in aliam speciem, nec in contractum inter viuos, quia verborum significatio non patitur, vt testamentum transeat in donationem irreuocabilem, sicut patitur donatio causa mortis facta, potuit enim fieri donatio occasione mortis, quia mortis causa induxit donatorem ad donandum, & tamen inter viuos, & ideò diuersum censeri debet, vt explicat Bart. in l. vbi donatur. ff. de donat. caus. mort. & Ias. in cons. 6. col. 1. in 3. volum. & probatur in l. cum precario. ff. de precar.
Est & alia ratio aduersus Specul. actus siqui
15
*dem contra iuramentum factus, etiam si agẽsagens periurus sit, validus est, si prior actus, cuius causa iuramentum præstitum fuit, nec perfectus est, nec ex iuramento eam perfectionem assumpsit, vt mutari nequeat, ex glo. percelebri. in cap. fin. de procur. in 6. quam præter Doctor. ibi, dicunt sing. Soc. consil. 58. vol. 3. Ias. in l si non sortem. §. si centum. col. 3. ff. de condic. indeb. idem in l. si ita quis promiserit. §. ea lege, nu. 24. ff. de verb. oblig. idem in l. duobus. §. fin. 2. col. ff. de iureiurand. commendat Fel. in cap. edoceri. num. 7. & in c. ex parte decani. numero 12. de rescript. cuius & nos meminimus in epitome 2. parte. cap. 4. num. 9. & c. 6. num. 2. & ad istam quæstionem mirè cōducitconducit: si quis etenim testamentum fecerit, idq́ue iurauerit non reuocare, si postmodum pœnitentia ductus, id testamentum mutauerit, hæc correctio aut mutatio seruanda erit, cùm ad mortem vsque primum testamentum perfectionem non accipiat, ac omninò pendeat, & ideò dum ita penderet, potuit optimè tolli ab ipso testante, ex c. cùm Marthæ, de celeb. mis. nam & testamentum in mortuis ratum est, quandoquidem nec valet dum viuit testator, & vbi testamentum est, mors testatoris intercedat necesse est, teste Paulo ad Hebræos cap. 9. Iure etiam compertum est, mortem testātistestantis ratum facere testamentum, quod nondũnondum certum habet robur quamdiu viuit qui condidit, cui liberum est, si velit mutare. l. si quis in principio. ff. de leg. 3. cum similibus. Hanc verò opinionem, vt secundum testamentum teneat, & præferatur primo, quod testator iurauit non reuocare, asserunt Bart. in d. l. si quis in princip. ff. de legat. 3. col. fin. idem in l. si quis inquilinos. §. fi. ff. de leg. 1. & in l. cum duobus. §. idem respondet. ff. pro socio. Oldrad. cons. 126. Bal. in repet. l. 1. C. de sacrosanct. eccle. col. fin. Sal. in l. sancimus. C. de testam Ioan. Andr. in reg. quod semel. de reg. iur. in 6. glo. in cap. vltima voluntas. 13. q. 2. Bald. consil. 148. in 1. vol. Alberic. in d. l. si quis in principio testamenti. col. | pen. Ias. in l. si conuenerit. ff. de iurisdict. om. iud. nu. 5. idem Ias. in l. si ita quis promiserit. §. ea lege. nu. 23. ff. de verb oblig. Guliel. Mayne rius in l. quamdiu. num. 117. & in l. nemo potest mutare. num. 93. ff. de reg. iur. And. ab Exea. in rub. ff. de pact. nu. 524. & est communis opinio secundum Alex. in l. stipulatio hoc modo. nu. 5. ff. de verb. oblig. & Corne. consil. 294. vol. 4. eandem sequitur Ripa in c. 1. num. 58. de iudic. Quæ quidem sententia adhuc vera est, etiam si primum testamentum, quod iurauit testator non reuocare, ad pias causas conditum fuerit. Bald. consil. 21. 1. vol. Stepha. Bertrand. in consil. 388. 2. volum.
Secunda opinio, partim ex præmissis constat, quibus probatur in hac controuersia, secundum testamentum primo præferendum esse, partim à Bartol. augetur, qui non tantùm hoc tenet, sed & addit nec periurum esse reuocantem primum testamentum, cui iuramentum accessit. ita ipse in d. l. stipulatio. & in d. l. si quis in principio testamenti. col. fin. dicens: iuramentũiuramentum quo quis promisit non reuocare testamentũtestamentum, esse contra bonos mores. & ideò iurantẽiurantem ex eo minimè obligari. quod probatur in d. l. stipulatio hoc modo concepta, secundũsecundum eum, cui adhærent Boatinus, quem Alber. refert in d. l. si quis in principio. col. penult. Ang. in l. si quis pro eo. ff. de fideiuss. Bald. in consil. 22. & 148. 1. vol. & esse hanc communem sententiam fatentur Cynus in l. 1. col. fin. de sacrosanct. eccle. Alex. in d. l. stipulatio. nu. 5. Angel. Aret. in tractat. de testament. verbo, & iurauit non reuocare. & eam defendunt Ioan. Crott. in d. l. stipulatio. num. 18. & Guliel. Mayneri. in d. l. quamdiu. num. 121. & eandem asserit gloss. in cap. 1. de pace tenenda, & iuramen. firman. §. ita sacramenta. verbo, super contractibus. quasi hoc iuramentum non tantùm sit contrarium bonis moribus ciuilibus, sed & canonicis, cùm iure Pontificio votum captandæ mortis reprobetur. c. 2. c. ne captandæ. de conces. præb. in 6. c. nulla eod. tit.
Sed hæc opinio omissis aliorum argumentis ex eo conuincitur, quòd contra bonos mores non est promissio non reuocādireuocandi testamentum, quod suprà probauimus ex Fortunio. Nam si promissio non reuocandi testamẽtumtestamentum absque iuramento toleratur, cur iureiurando eadem promissio firmari nequit? Dices fortasse non esse ita periculosum animæ promissionem simplicem frangere, sicuti iuratam, & ob id magis tolli adiecto iuramento testandi libertatem, quàm simplici promissione: id etenim fateor, nego tamen bonis moribus repugnare, vt quis sibi ipsi tollat testandi libertatem, tametsi pacta, per quæ hæc libertas aufertur, à iure Ciuili improbẽturimprobentur ea ratione, quòd leges ægrè ferant, ac odio habeant, esse quem solicitum de viuentis hæreditate. l. fin. l. pactũpactum quod dotali. C. de pact. l. pactum dotali. C. de colla. Quòd si dixeris occasionem captandæ mortis à l. tolli, vtq́ue improbam, bonisq́;bonisque moribus contrariam refelli: fatebor vtiq;vtique occasionem hanc lege improbari, quasi hoc ipsum legum latoribus vtile visum fuerit reipublicæ, ne priuatim vitæ humanæ insidiaretur, nec confestim sequitur id ita contra bonos mores esse, vt peccatum sit pacta prædicta iniri, cùm dicta occasio non sit admodum crimini proxima, quippe quæ praui animi præsumptionem maximam exigat, quæ in Christiana religione non est faciliter admittenda. Constat etenim ex substitutionibus, ac bonorum vinculis, quę ex primogenijs oriuntur, vt post mortẽmortem vnius alteri bona obueniant, occasionem captandæ mortis quodammodo prauis, ac scelestis hominibus exhiberi, & tamen passim prædictæ substitutiones, & primogenia licitè fiũtfiunt, & honestissimè permittuntur. Nam licet in d. l. vlt. C. de pactis. ex eo pactũpactum contrarium bonis moribus iudicetur, quod occasionem præbeat captandæ mortis, ea tamen ratio non est principalis ad hoc, sed illa, quod turpe sit agere de bonis illius, cui succedendum forsan est, eo viuente, ac non consentiente, vt in eadem constitutione probatur. Siquidem iuxta illius constitutionis sententiam pactio illa turpis non sit, si accesserit consensus illius, cui succedendum est, eademq́;eademque ratione est intelligenda decisio text. in l. ex eo. C. de inutilib. stipul.
Præterea, nónne maior libertas in matrimonio exigitur, quàm in testamento. c. cùm locum. de spons. Et tandem iuramentum, quoquis aliquam fœminam accipere in vxorem pollicetur, validum est, & periurio irretitur is, qui id non seruauerit. c. sicut ex literis. de sponsalib. quibus rationibus Bart. opinio, quæ à iuris Ciuilis professoribus crebrò recipitur, falsa apparet.
Tertia igitur opinio, licet concedat testamentum secundum primo præferri, testatorẽtestatorem tamen periurum esse profitetur, ex prædictis rationibus. quam sententiam asserunt Ioan. And. in reg. quod semel. de reg. iur. in 6. Arch. in d. c. vltima voluntas. Anchar. in cap. cùm esses. col. pen. infrà. eod. Ioan. ab Imol. in c. dilecto. 2. col. de præb. Sal. in d. l. sancimus. col. fin. Corne. cons. 294. vol. 4. Franc. in c. 1. de sepul. in 6. col. 1. Bal. in l. 1. in repe. col. fin. C. de sacro. eccle. Fort de vltimo fine. illat. 20. ver. tertius casus. Alex. consil. 16. col. 2. vol. 3. idem in d. l. stipulatio hoc modo concepta. col. 2. Oldr. consil. 127. Imol. in ca. cùm contingat de iureiur. num. 33. Fel. in c. in præsentia. de probat. num. 6. Soc. iunior consil. 65. nume. 50. vol. 1. & hæc est communis opinio secundum Alciat. in d. cap. cùm contingat. num. 77. Philip. Probum in c. fin. de procurat. in 6. colum. fin. & Guliel. Mayner. in l. nemo potest. nu. 93. & in l. quamdiu. ff. de regul. iur. num. 121.
Quid ergo dicemus ad l. stipulatio? vbi Iulia|nus Iurisconsultus ita scribit: Stipulatio hoc
16
modo concepta, si hæredem me non feceris, tantum dare spondes, inutilis est, quia contra bonos mores est. Verùm lex illa pœnalem stipulationem contra libertatem testandi adiectam, bonis moribus contrariam esse asserit, siquidem illicitum & inhonestũinhonestum est, pœnæ adiectione quenquam velle alterũalterum adstringere ad certācertam hæredis institutionẽinstitutionem. Et huic auidæ ambitioni eorum, qui aliorum hæreditates & patrimonia consequi nimia cupiditate contendunt, lex occurrit, quo eorũeorum insatiabilem auaritiam reprimat, non tamen ex his sequitur, promissionem simplicem vel iuratam absque pœnæ adiectione bonis moribus aduersam esse, sicut in simili specie promissio matrimonij contrahendi licita est, siue fiat simpliciter, siue cum iuramento, & tamẽtamen promissioni huic pœnam addi bonis moribus refragatur l. Titia. ff. de verb. oblig. Ex quo infero pœnalem stipulationem,
17
cuius meminit d. l. stipulatio. iuramento firmari non posse, quod ibidem Bart. & cæteri Doctores concedunt.
Secundò infero, promissionem pœnalem, quæ in d. l. Titia. & in c. Gemma. de sponsal. reprobatur, nequaquam iuramento vires accipere, auctore Bart. in d. l. Titia. num. 11. & in l. si quis pro eo. ff. de fideiuss. nu. 6. licet Corn. contrarium consulendo responderit cons. 294. in 4. vol. & Fortun. dubitauerit in dicta illatione 20. versic. vnde etiam singulariter. & versic. dico ergo. Hinc probari poterit, donationem factam in pœnam mutationis, aut reuocationis testamenti minimè valere, ex communi omnium sententia in dicta l. stipulatio. sicut asserit & probat Alex. consil. 25. lib. 3. Imò quamuis Bald. in l. sancimus. C. isto tit. Paul. & Alex. in dicta l. stipulatio. Francus in regul. quod semel. de regul. iur. in 6. & pleriq;plerique alij frequenter dixerint, hanc pœnam posse adijci reuocationi certi legati, licet non possit apponi reuocationi totius testamenti, perpensa declaratione Claudij in dicta l. stipulatio. nume. 5. Et licet itidem eandem pœnam fauore piæ causę admittat Ias. in dicta l. stipulatio. & consilio 169. volum. 4. nihilominus Carol. Molin. in dicto cons. 25. communem opinionem etiam in his duobus casibus nouissimè sequitur, cuius opinio satis ex præmissa consideratione defenditur.
Porrò illud erit præter alia & hîc considerandum, quod Cæpola animaduertit cautela 117. dicens, posse in prædicto casu fieri, vt testamentum secundum sit nullum, si is, qui iurauit primum testamentum non reuocare, à iudice ecclesiastico admoneatur, petente hærede scripto in primo testamento, trina canonica monitione, vt testamentum illud seruet illæsum, & ne illud reuocet, in dicta excommunicatione aduersus eum, si id testamentũtestamentum mutauerit: tunc etenim testamentum
18
posterius erit nullum, quippe quod factum sit ab excommunicato, qui testari non potest, vt existimant Ioan. Mona. in cap. quanquam. de vsur. Hosti. in cap. pia. de excep. in 6. glo. in c. decernimus. de senten. excom. eod. libr. quam dixit singul. Franc. in rub. ista. lib. 6. casu 16. quasi deportato æquiparetur excommunicatus. Hoc tamen non est admittendum, quia falsa ratione iuuatur, cùm excommunicatus testari possit regulariter, quod probatur ex eo, quòd omnes testari possunt, qui iure expressim non prohibentur. l. si quæramus. ff. eodem. §. final. Instit. quibus non est permiss. facere testamen. l. 1. C. de sacrosan. eccles. Sed excommunicatus non prohibetur testari, igitur potest testamentum facere. Præterea speciale est in excommunicato propter hæresim. cap. excommunicamus. §. credentes. de hære. Authen. credentes. C. de hære. is enim testari non potest, sicuti nec excommunicatus ex percussione cardinalium. cap. Felicis. de pœnit. in 6. ergo cxcommunicatis ob alias causas, non est interdicta testandi potestas: atque ita hanc sententiam veriorem esse opinantur Archid. in d. c. pia. Ioan. Andr. ac cæteri in d. cap. decernimus. Freder. consil. 74. Bart. in dict. l. si quæramus. Bal. in l. fin. col. 3. C. si à non comp. iudice. Abb. in c. veritatis. de dolo & contu. num. 32. Abb. hic 2. col. Imol. in cap. 2. infrà eod. post alios Guliel. Bened. in capit. Rainutius. verbo, mortuo itaque testatore. in 1. num. 288. eod. titul. Ioan. à Sel. de beneficio. 3. par. quæst. 4. col. 1. quam opinionem sequuti, fatentur communem esse Fel. in cap. cum voluntate. de sent. excom. idem in cap. ad probandum. de re iud. col. 2. Barba. in d. cap. 2. Franc. in d. rubr. casu 16. Aret. in d. l. si quæramus. & Guald. in libello de arte testandi. tit. 1. caut. 10. nec refert an sit publicè vel occultè excommunicatus, secundum eos, quibus accedit glo. in c. pastoralis. §. verum. de appell. quæ excommunicatum similem esse ait relegato, & tamen relegatus testari potest. l. relegatorũrelegatorum. §. 1. & seq. ff. de interdict. & releg. Huius etiam communis sententiæ autor fuit Inno. in d. c. cum voluntate. qua perpensa Cæpolę cautelam reprobat And. ab Exea. in rub. ff. de pact. nu. 525.
His verò, quæ de libertate mutādimutandi testamenta diximus, aptissimè conuenit disputare, quo pacto secundum testamentum, cui testator in primo derogauit, validum sit, quam quidem rem egregiè tractauit Bart. in l. si quis in principio testamenti. ff. de legat. 3. cuius verba varijs
19
* in locis adnotarunt, qui post eum scripsere. Nec tamen verebimur nos ea pro viribus explicare, quasdāquasdam ex Bart. cæterisq́;cæterisque conclusiones colligentes, quibus hic tractatus, ni fallimur, apertissimè expedietur.
Prima conclusio: Primum testamẽtumtestamentum simpliciter sequentibus derogans tollitur per secundum, in quo specialis sit reuocatio primi, licet in eo nulla mentio fiat clausulæ deroga|toriæ. Atq;Atque exempli gratia fit derogatio in primo testamento in hunc modum concepta.
Quòd si aliud testamentum fecero, nolo illud valere. Specialis autem mẽtiomentio primi in secundo hoc modo fit, non obstante priori testamento, quod præsente F. Notario condidi. Est enim hæc mentio necessaria & sufficiens, vt notat Bart. in d. l. si quis in principio. num. 8. per text. ibi, & licet Paul. Cast. consil. 182. 1. vol. col. 3. aduersus Bart. exigat in secundo testamento verba illa. Non obstantibus quibuscunque verbis derogatorijs in priori testamento appositis, tamen sententia Bar. verior est, cùm in specie & nominatim primum testamentũtestamentum tollatur. Eadem verba Bart. Ias. retulit, nec ausus est improbare in l. si mihi & tibi. §. in legatis. 2. lectione. col. pen. ff. de legat. 1. & subdit Corn. consil. 86. 3. vol. col. pen. hanc esse communem opinionem post Cyn. in l. sancimus. C. de testamen. Imò satis erit in secundo testamento hæc apponere verba, Non obstante quocunq;quocunque alio testamento, sub quacunq;quacunque verborum forma concepto. ex Aret. in c. 1. de rescript. col. 6. hanc opinionem in derogatione legum, & canonum asserente per text. quæ sing. appellat in c. alma mater. §. fin. de sent. excom. in 6. quem Fel. sequitur in c. nonnulli. col. 7. vers. secundò fallit. de rescript. additq́ue ipse Aret. hanc esse communem opinionem.
Secunda conclusio: Testamentum primum cui adiecta fuit clausula derogatoria potestatis testandi, seu reuocandi illud testamentum, per secundum tollitur etiam simpliciter factum, nulla adhibita mentione, nec generali primi testamenti. quod probatur, quia derogatio potestatis testandi à iure Ciuili improbatur, & inutilis censetur. l. stipulatio hoc modo concepta. ff. de verb. oblig. qua ratione Bar. in d. §. in legatis. hanc conclusionem probat, eamq́ue cæteri communiter recipiunt, vt ibi testatur Ias. 1. lect. & Soc. 2. col. eandem tenent Cyn. Fulg. & Doct. communiter in d. l. sancimus. & Corne. communem hanc professus dicto consil. 86. 3. vol. col. pen. Accurs. tamen in d. §. in legatis. & in d. l. si quis in principio. verbo, nemo enim. nullam in hac re differentiam constituit inter verba derogatoria voluntatis & potestatis: imò idem vtrobiq;vtrobique seruandam fore apertissimè censet. Cuius opinionem Ioan. ab Imol. in d. §. in legatis. defendit, & Sal. in d. l. sancimus. Disputat etiam Soc. in dicto §. in legat. quod iure verius esse apparet ex eo, quod ratio, cui innititur communis sententia, minimè procedit, perpenso intellectu vero dictæ l. stipulatio hoc modo concepta. quem paulò antè tradidimus.
Tertia conclusio: Primum testamentum habens clausulam sequentis derogatoriam, non tantùm simplicem & generalem, sed & specialem, certisq́;certisque limitibus circumscriptam, per secundum tollitur, in quo fit generalis mentio primi, & illius clausulæ derogatoriæ commemoratio indefinita. Fit enim tunc mentio specialis primæ voluntatis, quod est necessarium, & sufficit, quamuis in specie verba clausulæ derogatoriæ minimè repetantur. quod Bar. not. in d. l. si quis in principio. 3. col. quem ibi cæteri Doct. in d. l. sancimus. communiter sequuntur, sicuti fatentur Corne. cons. 86. 3. vol. Albe. in d. l. si quis in principio testamenti. nu 7. & 16. Alex. cons. 134. vol. 1. Soc. & Ias. in d. §. in legatis. 2. lect. col. 3. Card. cons. 102. Alex. & Ias. in d. l. sancimus. Barb. in c. cùm esses. isto titul. nu. 18. Ant. Rub. cons. 24. Soc. cons. 163. vol. 12. pen. col. quam etiam probat Domin. cons. 115. & asserit esse communem Soc. iunior. cōscons. 124. vol. 1. col. 2. & 4. super qua disputant Barb. in d. nu. 18. idem cons. 72. vol. 3. & Ias. in d. §. in legatis. inquirentes, an ex vera iuris ratione sit necessaria in præsenti dubio specialis mentio verborum clausulæ derogatoriæ, quam testator primo testamento adiecerat. Sed Doct. sententia ex illis amplissimis verbis defenditur, non obstante quocunq;quocunque testamento à me condito, quæcunq;quæcunque verba derogatoria habente. Hîc enim fit mentio specialis clausulæ derogatorię, quamuis ad verbum non repetatur, quod sufficit & probatur in l. omnes. C de præscript. 30. vel 40. ann. & in l. Titius. ff. de lib. & posth. Ex quibus sequentia corollaria deducuntur.
Primùm, in quæstione præcedentis assertionis, quæ tertia est, minimè sufficere primi testamenti mentionem, nisi & clausulæ derogatoriæ saltem in genere testator meminerit. Nec enim sat erit dicere, volohoc testamentum valere, non obstante alio quocunq;quocunque testamento per me facto, seu cassum & irritũirritum faciens quodcunque aliud testamentum, oportet siquidem addere, sub quibuscunque verbis derogatorijs conditum, ex mente gloss & Doctor. in dicto §. in legatis. Bartol. & aliorum in dicta l. si quis in principio testamenti. 3. colum. & probatur per textum, ibi, licet Iacob. de Aret. cuius opinionem aduersus vulgò receptam veriorem esse existimat Alberic. in dicta l. si quis. numero 7. & 16. asserat, non esse necessariam mentionem clausulæ derogatoriæ, nec in specie, nec in genere. & Bald. expressim teneat in l. humanum. C. de legi. colum. penult. sufficere, testatorem in secundo testamento scribere illa verba, cassum & irritum faciens quodcunque aliud testamentum: quæ quidem dicta reprobat Soc. in d. §. in legatis. col. 4. & Paul. Castren. con. 206. vol. 1. Nam reuocatio primæ voluntatis præcipuè in ipsa testatoris consistit contraria voluntate, quæ non pręsumitur, nisi in specie prioris actus mentionem fecerit, vt in ead. l. si quis in princip. testamenti Iurisconsultus scribit, cuius verba hanc communem opinionem acerrimè tutantur.
Secundum, non esse necessariam clausulæ derogatoriæ ita specialem mentionem, vt ad | verbum referatur ipsius derogationis qualitas, quod communis omnium sententia probat, vti Soc. refert in d. §. in legatis. col. 4. præter alios, quos nominatim citauimus. Tametsi refragentur glo. in d. §. in legatis. Sal. in d. l. sancimus. col. penul. Dynus in reg. quod semel. de regul. iuris. in 6. Barbat. in d. c. cùm esses. col. pen. & fin. eodem tit. Ias. & dubitet in d. §. in legatis. 2. lect. col. 3.
Tertium, hanc tertiam conclusionem procedere opinamur, etiam si vnicum tantùm testamentum præcesserit, nec erit satis in secundo in genere irritum facere, casumq́;casumque decernere quandocunque aliud præcedens testamentum, nisi saltem generalis verborum derogantium mentio fiat, contra Bart. in d. l. si quis. in prin. 3. col. cuius verba si sensum perpẽdimusperpendimus, ac Doctorib. eum allegantibus, exhibenda fides est, deprauata circumferuntur. Nam dum dicit num. 9. cassans omne aliud testamentum meum, in quo sunt verba derogatoria, vel sunt hæc vltima verba, in quo sunt verba derogatoria omninò delenda, vel referenda ad Bart. non ad ipsum testantem: & contra Bar. tenẽttenent Ang. Pau. Imo. Alex. & Aret. in l. 2. ff. de lib. & posth. Maria. Soc. cons. 163. in 2. vol. Bar. Soc. in d. §. in legatis. col. 4. Paul. Cast. cons. 284. 1. vol. col. 4. Bal. in auth. hoc inter liberos. C. de test. Alex. consil. 25. vol. 3. col. 2. Gul. Bened. in c. Raynutius. isto tit. verb. testamentum. 2. nu. 22. Anto. Rub. consil. 24. col. 4. & esse eam communem asserunt ipsam sequuti Ias. in d. l. sancimus. col. 3. Curt. iunior consil. 26. col. 2. & Alex. in dicto consil. 25. Nec enim hîc prioris fit voluntatis specialis mentio, licet vnicum testamentum præcesserit, cùm sit necessaria mentio non tantùm testamenti, sed & clausulæ derogatoriæ in eo contentæ, quod non est necessarium in d. l. 2. quam Bar. pro se adducit, quia ibi requiritur solùm certa & nominata expressio. Vnde verior apparet communis opinio, licet Bar. conentur defendere Socin. & Ias. in d. l. 2. idem Soc. consil. 2. in 3. vol.
Quartum ex his constat, primum testamentum habens clausulam derogatoriam specialem, non tolli per secundum, in quo nominatim fiat primi testamenti mentio, nisi testator saltem in genere clausulæ derogatoriæ meminerit, cùm eius clausulæ reuocatio requiratur omninò, ex tertia conclusione, ex qua licet dubius hoc infert Soc. in d. §. in legatis. col. 5. contra Bald. in l. humanum. C. de legi. dicentem, satis esse si in secundo testamento dictum sit. Non obstante alio testamento per me coram F. notario condito. quæ quidem verba nequaquam sufficiunt, si aduertamus ad text. in d. l. si quis in principio testamẽtitestamenti. & ad prædictam omnium Doct. sententiam.
Quarta conclusio: Primum testamẽtumtestamentum habens quæcunq;quæcunque verba derogatoria, etiam admodum specialia, per secũdumsecundum tollitur, nulla prioris voluntatis, nec speciali, nec generali mentione facta, modò constet ex coniecturis testantem prioris voluntatis pœnituisse. Bald. cōmunitercommuniter receptus in d. l. sancimus. vbi post alios Ias. 2. col. Et probatur ea ratione, quod reuocatio primi testamẽtitestamenti vtcunq;vtcunque facti à voluntate testantis pendet, ipso IuriscōsultoIurisconsulto teste in d. l. si quis in principio testamẽtitestamenti. Igitur si eius voluntas coniecturis deprehendi potest, minimè dubia erit actus mutatio. quod & Bar. ipse in d. l. si quis in principio. sæpissimè fatetur. Cui opinioni, quam communem esse fatentur, aliquot adducunt coniecturas Paul. Paris. cons. 10. vol. 3. nu. 21. & Soc. iunior consil. 124. vol. 1. nu. 52. & seq. vltra eas, quas Docto. in d. l. sancimus, adnotârunt, eandẽeandem sententiam probantes, ex quibus & ex alibi consideratis, sequentes illationes explicare libuit.
Prima, testamentum primum habens quæcunq;quæcunque verba derogatoria, etiam specialia, per secundum, adiecto iuramento tollitur, nulla facta mentione prioris voluntatis. Bald. in d. l. sancimus. cui cæteri Doct. assentiuntur ibi. & Soc. consil. 163. vol. 2. col. fin. Guid. Pap. decis. 128. Ant. Rub. cons. 24. col. 3. Corse. in rubr. de iureiur. 24. & 26. priuilegio iuramenti, quorũquorum omnium concors est ratio illa, quæ à præmissa conclusione colligitur, siquidem is, qui iuramento præstito secundum testamentum condit, ob religionem iuramenti, videtur cuiuscunq;cuiuscunque prioris voluntatis contrariæ pœnitere: atq;atque hæc est maxima coniectura, quæ hanc mutationem manifestāmanifestam facit. Quo fit vt isthæc prima illatio sit admittenda, etiam si in testamento secundo nec generalis primi reuocatio fiat, illis verbis, cassum & irritũirritum decernens, quodcunq;quodcunque aliud testamentum per me factum, aduersus Ias. in d. §. in legatis. 1. lect. col. pen. & Socin. dubitantẽdubitantem ibi, pen. col. Ant. Rub. d. consil. 24. nu. 9. & Gul. Bened. in d. c. Raynutius, verbo, testamentum. in 2. nu. 19. Nam & ipse Ias. ingenuè fatetur sibijpsi communem sententiam obstare, à qua recedendum non esse Soc. admonet in d. col. pen.
Secundò infertur ex eadem ratione. PrimũPrimum testamẽtumtestamentum, quod testator iurauit reuocare, vel cui iuramentum addidit, ex hoc clausulam derogatoriam sequentis, & specialem habere. Bart. in d. l. si quis in principio. fin. col. Alex. & Iuniores in d. l. sancimus. & in d. §. in legatis. Ias. in §. item si quis postulante. Inst. de act. nu. 14. Quorum opinio plurimũplurimum probatur ex glo. in d. c. cùm non deceat. de elect. in 6. quæ asserit, generalẽgeneralem canonũcanonum, vel statutorũstatutorum derogationem minimè tollere statutum iuratum, quam gl. existimant esse sing. Rom. sing. 7. Alex. in l. 1. col. pen. ff. ad l. Falc. Ias. cons. 173. in 4. vol. col. 9. & Rom. cons. 436. col. 3. & cons. 404. Ias. in fin. C. si contra ius. col. fin. commendant Abb. col. 3. Fel. col. 2. in cap. constitutus. de rescript. Alex. consil. 38. in 3. volum. optimè Lud. Gom. | post Crot. in c. 1. de consti. in 6. num. 286. Feli. in c. 2. nu. 20. de sponsal. Notant Bart. & Ioan. Crot. in l. omnes populi. ff. de iustit. & iur. 3. q. princip. Ioan. Staph. de liter. gra. & iust. fol. 99. col. 2. & plures alij, quos Rebuff. citat in forma mandati Apostolici, verbo, iuramentum. qui post alios ad hanc rem meminit glo. in Cle. dudum. §. fin. de sepul. verb. pacta. quāquam dicit sing. Cremen. sing. 39. hoc tamen procedit in iuramento speciali, non in generali, secundum Domi. in consil. 83. Carol. in consil. Alex. 27. libro 1. ad fin. quibus exactè perpensis, ita erit necessaria in secundo testamento mentio iuramenti, vt non sufficiat mentionem facere primi testamenti, & derogatoriæ clausulæ specialiter per illa verba, cassum & irritum decernens quodcunq;quodcunque aliud testamentum, quibuscunq;quibuscunque verbis derogatorijs à me conditum, quod expressim notant Paul. Castr. consil. 284. vol. 1. col. 2. & Fulg. cons. 36. Cæterùm si in secundo testamento ita scriptum sit: non obstante quocunque alio testamento à me facto, & habente quæcunque verba derogatoria, quæ hîc forent ad verbum referenda, ea etenim pro expressis habeantur, vt hac clausula interim vtamur, poterit quibusdam videri adhuc non esse sufficientem prioris voluntatis mẽtionemmentionem, quia vbi expressio specialis exigitur, prædicta clausula non sufficit. Paul. Cast. consil. 278. vol. 1. Card. consil. 136. Calde. cons. 11. tit. de priuileg. Frederic. consil. 233. & alij, quos retulit Felinus in cap. accedentes. de præscriptio. est enim mentio specialis necessaria, quæ in dictis verbis non est ex notat. in Clem. appellanti. de appella. & in l. certum. ff. si cert. peta. & fatentur hanc esse opinionem communem Fel. in d. c. accedentes. idem in cap. nonnulli. num. 6. de rescript. Ias. in consil. 121. & 155. vol. 4. Selua de Benef. 3. part. q. 14. Deci. consil. 165. col. 2. idem consil. 373. fin. col. And. Tiraq. de iure maritali. in gl. 5. ad finem. Thom. Gram. decis. 20. quibus accedit tex. optimus, in cap. qui ad agendum. de procurat. in 6.
Rursus erunt, qui contrarium respondere non dubitent, eo quòd prædicta verba satis tollant priorem derogationem, cuius specialis expressio requiratur l. omnes. C. de præscript. trig. vel quadrag. annor. vbi Bald. & Ang. hoc notant, eamq́;eamque legem miris laudibus efferunt, quotquot hac in re scripsere. idem Abb. in c. cum instantia. de censi. Anto. Butr. consil. 49. Collect. & Bald. in c. cum dilecta. de rescript. Alber. in l. 1. C. quando imper. inter pupil. & vidu. Bal. con. 409. vol. 5. Soc. in tract. de visita. num. 45. Anto. consil. 2. Paul. consil. 3. vol. 1. Felin. in cap. humanum genus. 1. distin. col. 4. & in hac specie testamentorum Albe. Brunus in tractat. de forma. coll. 24. & esse hanc opinionem communem asserit Freder. consil. 47. Anani. consil. 55. & idem Tiraq. in dict. gloss. 5. Rebuff. in forma mandati Apostolici, verbo, pro expressis. Aymon Sauilli. consilio 126. colum. fin. Bart. Soc. consil. 3. volum. 3. col. 4. Chosmas in pragmat. sanctio. tit. de collationibus. §. quod si quis. verb. ad verbum. ac cæteris diligentiùs insigni breuitate Præceptor meus obseruandissimus Martinus ab Azpilcueta Nauarrus in cap. si quando. de rescrip. colum. 4. Qua in re oportet maximam hanc controuersiam quibusdam explicitis, quæ confusè traduntur, distinctam lectoribus exhibere.
Primum equidem constat, hanc vltimāvltimam sententiam frequentiori calculo receptam esse, atq;atque seruandam fore, absq;absque dubio si Curiæ Romanæ praxis eam admiserit. Nam huius styli sunt testes Anto. consil. 2. Collecta. in d. cap. cum dilecta. Probus in c. collatio. col. 3. de offic. leg. in 6. Ludouic. Gomez. in Proœmio reg. Canc. quæst. 6. nu. 8. Dom. consil. 65. col. 6. & consilio 120. col. 2. Ioan. Staphil. de liter. grat. & iusti. fol. 103. colum. 2. quod probari videtur in cap. 1. de transact. & cap. quia sæpè. de elect. in 6. c. alma mater. de sent. excom. eo. libr. in fine. extrauag. rem non nouam. de dolo & cont. Fel. in d. c. nonnulli. num. 6. & in d. c. accedentes. col. 3.
Secundum etiam ex iuris ratione secluso stylo procedit, nempe dicta verba priorem clausulam, cuius specialis, & ad verbum expressio requiritur, omninò tollere, si in lege, canone, vel constitutione exprimatur: sic enim procedunt iura, quæ modò citauimus, & fatentur Ang. Alex. & Ias. in l. sed & si quis. §. quæsitum. ff. si quis caut. & ex his qui priorẽpriorem sententiam approbant. Fel. in d. c. nonnulli. nu 6. & in d.c. accedentes. Dec consil. 165. & consil. 273. Iaso. And. Tiraq. Rebuf. quos superiùs adduximus, in quo video Doctor. omnes consentire: sic & idem erit si in secundo rescripto, aut priuilegio principis, prædicta verba motu proprio apponantur, vt fatentur Fel. in d. c. accedẽtesaccedentes. Decius in dictis locis. Cald. cons. 11. de priuil. Roman. cons. 327. Angel. in d. §. quæsitum. in fin. vbi Alex. & Ias. & Fel. in d c. sedes. col. 8 de rescript. Ripa in c. 1. de rescrip. num. 80. Socin. cons. 3 vol 3. col. 4.
Tertium ad disputationis discrimen recidit, & tamen iuris ratione examinata verius esse arbitror in priuilegio secundo, aut rescripto ad petitionem alicuius concesso, non sufficere præfatam clausulam, vt tollāturtollantur priora, & ita specialia verba derogatoria, in quo sequor priorem illam sententiam, quam ex Calder. & alijs autoribus retuli, tam etsi refragentur hi, qui posteriorem opinionem frequentius sequuntur, eamq́ue in hoc ipso casu procedere existimant.
Quartum nostræ quæstioni propius accedit: Nam hæc verba non obstante quacunque alia dispositione, cuius ad verbum esset mẽtiomentio facienda, eam expressam cẽsentescensentes, non tollunt | priorem actum iuramento firmatum, ex glos. in d. c. cùm non deceat. adiunctis his, quæ ad eam notauimus in hac ipsa quæstione: nisi reuocatio prioris actus fiat per legem, aut constitutionem, vel addatur in reuocatione clausula, motu ꝓprioproprio, vt notant Ias. in l. fi. C. si contra ius vel vtili. pub. fi. col. & Felin. in c. constitutus. col. 3. de rescri. hi tamẽtamen loquuntur in generali clausula, non obstantibus: non autem in ista, qua expressa finguntur ea, quæ in specie exprimenda forent. Vnde Ias. in d. l. fin. in fine. sensit iuramentum per eam tolli, & apertè notat Socin. consi. 196. vol. 2. col. 2. qui huius opinionis rationem constituit, & deducit ab illa sententia, quam in praxi, & vsu receptam esse diximus, & cōmunioremcommuniorem fecimus, & ideò quæ in ea dicta sunt, etiam ad derogandum iuramento erunt pręno tanda: atq;atque ex his satis fieri potest dubitationi, quæ proposita fuit circa derogationem primi testamenti iurati.
Quintò, ea quæ diximus, intelligenda sunt in principe, qui potest supplere illam specialem mentionem in actu requisitam, ac fingere eam factam fuisse: inferior verò contractum gerens non potest fingere expressum fuisse id, quod ex lege nominatim est exprimendum. text. admodum singu. in cap. qui ad agendum. de procurat. in 6. l. sed & si quis. §. quæsitum. ff. si quis caut. vbi Angel. Alexan. & Ias. 2. colum. hoc ipsum notant Ias. in consi. 173. volu. 4. col. fin. Alex. in l. quicquid. 2. col. ff. de verb. oblig. Tiraqu. & Rebuff. paulò antè citati: quorum opinio in testamentis non procedit circa verba derogatoria, ex eo, quòd eorum mentio principaliter ex hominis, non legis dispositione requiritur. Atque de his satis.
Tertiò, ex principali conclusione deducitur, testamentum primum, cui iuramentum accessit, non tolli per secundum item iuratum, nisi primi, eo modo, quem diximus, mentio fiat: quando per reuocationem primi tendit testator ad periurij crimẽcrimen, quod probatur. Non enim est præsumendum, quenquam velle mortale crimen committere, nisi euidenter hoc constiterit. l. merito. ff. pro socio. maximè in actu, qui prope mortem fit. c. literas. & ibi glo. verbo, tam graue. de præsumpt. Vnde cùm reuocatio prioris voluntatis consistat in præsumpta, vel euidenti testantis intentione, dicendum est, non videri primum testamentum sublatum per secundum, in casibus, quibus ex hac reuocatione testator periurus esset, nisi id appareat manifestè.
Quartò constat ex eadem assertione, primum testamentum habens clausulam derogatoriam specialem, non censeri per secundum sublatum, etiamsi in secundo fiat mentio specialis derogatoriæ clausulæ, si testator in primo dixerit, velle primum illud testamentum reuocari non posse, aut irritum minimè censeri per secundum, etiamsi in eo specialiter primo derogetur: est enim necessarium, non tantùm prioris clausulæ derogatoriæ reuocationem adscribere, sed & addere derogationem secundæ clausulæ, vel vberrima verba, ex quibus manifestum fit, testatorem à priori voluntate discessisse, cuius illationis sit exemplum primi testamenti. Et volo meum hoc testamentum firmum, ac perpetuum esse, nec censeri reuocatum per aliud, quod fecero, testamentum, nisi in eo ad verbum scripta sit angelica salutatio, etiamsi nominatim huius primæ voluntatis meminero. Oportet enim ad hæc verba derogatoria tollenda, in secundo mẽtionemmentionem facere huius derogationis in hunc modum, non obstante quocunque alio testamento per me facto, quæcunque verba derogatoria habente, quacunque verborum forma concepta. Nam per illa verba: quæcunque verba derogatoria habente: tollitur prima clausula derogatoria, & per sequentia reuocatur secunda, vt animaduertit Paul. Castren. in consil. 284. colum. pen. volum. 1. Anto. Rub. consi. 24. colum. pen. & fin. Sic ergo erit intelligendus Bart. in d. l. si quis in principio testamenti. colum. 3. & 4. dicens: testamentum primum habens derogatoriam clausulam, & derogationis futuri testamenti reuocationem, tolli per secundum, in quo fit specialis mentio prioris derogationis.
Hinc scribit Paul. in Auth. hoc inter liberos. C. de testa. Primum testamentum factum inter liberos, adiecta speciali clausula derogatoria, non tolli per secundum, in quo dictum sit. Non obstante alio quocunque testamento, etiam inter liberos facto, nisi additum sit, etiam si in eo sit clausula derogatoria: quia duplex derogatio tolli debet specialiter. Nec sat erit reuocari derogationem, quæ ex liberorum priuilegio insurgit, nisi alia secunda tollatur. idem notat Curti. iunior consil. 189. colum. 3. & est communis opinio, auctore Rubeo, dict. consil. 24. colum. 3. qui ex hoc. illud considerat, testamẽtumtestamentum habens iuramentum, & clausulam derogatoriam specialem, non tolli per secundum, in quo iuramenti mentio fiat, nisi & in eo prior clausula derogatoria expressim retractetur. quod etiam Fulg. adnotauit consi. 39. ex diuerso hanc dubitationem expendens.
Quintò ex præmissis apparet, voluntate testantis perpensa, primum testamentũtestamentum, quamcunque specialem derogationem habens, per secundum reuocari, in quo generalis tantùm mentio primi fiat, si post primum testamentum orta sit inimicitia inter testatorem, & hęredem in primo testamento nominatum l. 3. §. non solùm. l. ex parte. iuncta gloss. ff. de adimen. legat. l. si cùm Cornelius. ff. de solu. notat in specie Bald. in d. l. sancimus. Socin. in d. §. in legatis. col. fin. Guli. Bene. in c. Raynutius, verbo, testamentum 2. num. 20. eleganter Maria. | Socin. consil. 163. vol. 2. col. 6. Bart. Socin. consil. 2. vol. 3. col. 3. idem dicens in quacunque alia causa post primum testamentum contingenti, ex qua mutatio prioris voluntatis præsumi possit. quod explicant latè Paul. Pari. consi. 10. vol. 3. num. 21. Socin. iun. consi. 124. num. 52. vol. 1. atque erit hoc arbitrio iudicis relinquendum, vt Barth. Soc. existimat in d. §. in legatis. Cæterùm & hac in re aduertendum est, nam hæc quinta illatio vera erit, quando inimicitia orta fuerit culpa hæredis: quòd si culpa testatoris sequuta fuerit, non erit locus huic præsumptioni. ex Bart. in l. cum tabulis. §. 1. ff. de his, quib. vt indi. quem sequuntur Roma. singu. 196. Hippo. in l. 1. §. præterea. nume. 59. ff. de quæst. & in §. cùm quis. eiusdem legis. Thom. Grammat. voto 30. num. 19. à quo tamen discedunt Ias. in l. si filiam. C. de inoffic. testa. & in l. hæreditas. 2. col. C. de his, quib. vt indig. Ripa in l. vlti. C. de reuo. dona. q. 45. Ioan. Lup. in Rub. de don. §. 78. n. 27. idem Ioan. Lup. in eadem Rub. §. 70. nu. 9. rursus idẽidem Ripa in c. 1. de iudi. nu. 14. Gerard. sing. 5. Ioan. ab Amicis consi. 4. quibus accedo ob præsumptam testatoris voluntatem, quæ locum sibi vendicat, inimicitia eius etiam culpa sequuta, quod probat tex. in l. 4. ff. de adim. legat. verbo, pœnituerit. Etiamsi Bart. opinio à multis recepta fuerit, quorum meminit diligenter Catellianus Cotta dictione, Inimicitiæ. versi. secunda dubitatio. Qui sorori propriæ patrocinatus eam sequitur asseuerans communem esse.
Sextò deducitur ex præsumpta voluntate, mutandi primum testamentum non inutilis assertio, qua profitemur, primum testamentum habens specialem clausulam derogatoriam per secundum inter liberos factum, mutatum penitus censeri non facta prioris clausulæ speciali mentione, gl. iunct. tex. in Auth. de testa. imper. §. & siquidem. ver. perfecta. in fin. quam dicit singul. Ias. in d. §. in legatis. 1. lectio. colum. penult. & idem notauit Bald. in Auth. hoc inter liberos. C. de testament. quem frequentius Doctor. ibi, & in d. §. in legatis. sequuntur: & Gulielmus Benedict. in dict. verbo, testamentum. 2. numero 29. Ias. in l. sancimus. 7. fallent. C. eodem titulo. Socin. iunior consil. 124. nume. 31. quorum opinio probari videtur in d. Authen. hoc inter liberos. cui conuenit Regia l. 8. tit. 1. part. 6. vbi statuitur, primum testamentum inter liberos factum, habere ad sequentia testamenta clausulam specialem derogatoriam: quod tamen locum habet, quando in sequenti testamento instituuntur extranei, secùs verò, si idem testamentum solùm liberos testantis hæredes habeat: tunc etenim dato pari fauore in vtroq;vtroque testamento, posteriori standum erit. glos. sing. in Authen. de testamen. imperf. in princ. & §. & siquidem, verbo perfecta. quam Bald. Salyc. & communiter Doct. sequuntur in d. Auth. hoc inter liberos. Alex. consil. 134. vol. 1. colum. 7. Roma. cons. 179. col. 6. Crotus in c. 1. col. 8. de constitu. in 6. dicens hanc opinionem esse communem, licet dubitet ibi Lud. Gomez. nume. 171. eandem opinionem, quam communem esse diximus, probat & explicat Socin. iunior dict. consil. 124. numero 33. & consil. 127. num. 10. 1. volum. & Roman. consil. 385. Verùm dicta decisio Authen. hoc inter liberos. ita fauorabilis est, vt procedat, etiamsi testamentum inter liberos sit factum per nuncupationem coram duobus testibus. Ias. consil. 223. 2. vol. Roman. consil. 179. col. 6. Crot. in d. c. primo. colum. 9. Docto. communiter in d. Authen. hoc inter liberos. vbi hanc esse communem fatentur Angel. Alexand. & Iason. idem post eos asserit expressè Gulielm. Benedict. in dicto verbo, testamentum 2. numer. 20. Barb. consil. secundo. volum. pri. colum. secunda. quam conclusionem probare videtur glos. in dict. verbo, perfecta. in Authent. de testament. imperfe. quamuis contrarium asserant Ang. & Barbat. in dictis locis, qui omnes latè tractant dictæ Authen. hoc inter liberos. intellectum. & Decius consilio 264. Igitur si testamentum factum inter liberos censetur habere specialem sequentium testamentorum derogationem, eadem ratione idem erit dicendum in testamento secundo inter liberos condito, vel derogationem specialem habeat cuiuscunque præcedentis testamenti.
Hanc verò opinionem improbant Socin. consil. 163. col. pen. vol. 2. Bart. Socin. in d. §. in legatis. col. pen. Alex. consi. 146. vol. 2. Anton. Rub. consi. 24. non enim secundum eos sequitur testamentum inter liberos habere derogationem præcedentium testamentorum, eo quòd sequentium derogationem ex lege habeat. Item derogatio, quæ fauore liberorum conceditur, non est ita efficax, vt illa, quæ ex clausula speciali derogatoria insurgit: cùm hæc sit expressa, illa tacita. l. fin. in princi. ff. de legat. 2. Sat etenim est ad euitandam priorem derogationem, dicere, non obstante quocunque testamento, etiam facto inter liberos: at in derogatione expressa reuocanda oportet vti illis verbis, non obstante etiam clausula derogatoria in primo testamento expressa: sicuti frequentissimè Doct. fatentur.
Præterea d. Authen. hoc inter liberos. exorbitans est, & ideò restringi potius debet, quàm extendi. His ergo rationibus ab ea sententia, quæ communi consensu recipitur, Socin. & cæteri discessere.
Sed adhuc communis opinio verior apparet, ex præsumpta testantis voluntate, quæ in hoc semper consideranda. Nec in contrarium adducta procedunt, si voluntas testantis attendenda est: nam ex ea Doctorum opinio comprobatur, atque l. fina. ff. de legat. 2. non loquitur in clausula derogatoria legis, qualis | est ista, & iuramenti siquidem à lege hæ derogationes sunt constitutæ. Alia etiam ratio cessat, quia ita expressa est illa derogatio, non obstante quocunque testamento facto inter liberos, vel iuramenti religione adhibita: sicut illa, non obstante quocunque testamento & clausula derogatoria in eo expressa. Et si testamentum primum factum inter liberos cum derogatione speciali, non potest tolli per secundum, in quo fiat mentio testamenti huius facti inter liberos, nisi etiam tollatur expressa prior derogatio, hoc procedit, quia est isthæc derogatio duplex: non ex eo, quòd sit fortior derogatoria hominis, quàm derogatoria à lege, fauore filiorum, & ex præsumpta mente testantis inducta.
Septimò, eadem ratione existimant quidam, testamentum primum habens specialem clausulam derogatoriam, tolli per secundum ad pias causas factum, etiamsi in eo primæ derogationis specialis mentio non fiat. quod sensit Oldrad. consil. 129. expressit Socin. consil. 229. volum. 2. colum. final. Alexand. consilio 103. volum. 4. Ias. in dict. Authent. hoc inter liberos. 2. col. quibus accedit, quòd testamentum inter liberos, & ob piam causam, æqualia in iure censentur. capit. relatum. in 1. isto titu. iuncta l. hac consultissima. §. ex imperfecto. C. eodem. Et potissimè ratio præsumptæ voluntatis mutandi primum testamentum hanc sententiam defendit, licet dubitauerit in hoc Ioan. Crottus in dict. cap. 1. de constitu. in 6. colum. 9. & contrarium asserat Anton. Rube. consil. 24.
Octauò idem ius erit, si in testamento secundo instituatur hæres aliquis valdè dilectus testatori, nam per hoc tolletur prima clausula specialis derogatoria, etiamsi in secundo testamento huius specialis derogationis mentio non fiat. quod notat Roma. consil. 179. col. pen dum allegat gl. sing. in l. in testamento. ff. de fideicom. liber. & quamuis hic displiceat Iasoni, in l. non dubium. C. de testamen. in fin. & Guliel. Bened. in verbo, testamentum, 2. nu. 21. Defendi tamen iure potest pensata testantis voluntate ex prædicta coniectura: quæ maximam amicitiam aut dilectionem requirit erga hæredem in secundo testamẽtotestamento nominatum, quod iudex prudenter arbitrabitur, secundum Thom. Grammati. decis. 62. num. 27.
Nonò, non erit his dissimile, testamentum primum habens specialem derogationem, minimè tolli per secundum, in quo prioris derogationis sufficiens mentio non fit, etiamsi post primum testamentum decennium sit elapsum. Aret. & Ias. in l. sancimus. C. eod. Guliel. Benedict. dicto verbo, testamentum 2. numer. 29. Anto. Rube. consil. 24. quasi non præsumatur mutata derogatio prima ex decennij transcursu: quod probari potest in dict. l. sancimus. vbi non censetur ex solo transcursu decennij mutatum primum testamentum. Rursus ex eadem lege quibusdam contraria sententia placuit, dum ibi probatur, primum testamentum solenne tolli per secundum, minus solenne factum post decennium à primo testamento. Ex quo Bald. Fulg. Paul. & cæteri, in d. l. sancimus. notant, primum testamentum habens clausulam derogatoriam specialem, tolli per secundum, in quo mentio specialis primi non sit facta, si id testamentum post decennium à primo conditum fuerit. idem notat Soci. in d. §. in legatis. fin. col. quod est memoriæ commendandum propter Baldi auctoritatem. secundum Corne. in d. l. sancimus. Baldum etiam sequitur Alex. vol. 4. cons. 103. col. 2. & Pau. Paris. dicens, hanc sententiam cōmunemcommunem esse, consil. 10. vol. 3. col. 3. ex ea item ratione, quòd testator post longum tempus immemor præsumatur prioris derogationis. l. peregrè. ff. de acquir. poss. qua ratione ego mallem primam opinionem sequi, quia si memor esset testator primæ derogationis, forsan secundum testamentum minimè fecisset. Nec vrget ex aduerso. d. l. sancimus. cùm ibi euidenter constet voluntas mutandi primum testamentum.
Decimò, sunt qui existiment, primum testamentum habens specialem derogationem, per secundum sublatum censeri, nulla facta mentione prioris derogationis: modò testator in eo dixerit, velle hoc testamentum præcisè valere. ita Iaco. Areneus in l. omnes populi. ff. de iust. & iure. Ioan. Bapti. & Ias. in d. l. sancimus. colum. 3. Socin. in d. §. in legatis. col. fin. Gulielm. Benedict. in dicto verbo, testamentum 2. num. 22. ea ratione, quòd dictio, præcisè, habet vim specialis derogationis. Abb. Felin. & Deci. in c. 2. de rescrip. vltimo notab. Barbat. consi. 6. colum. 12. volum. 4. quod perpensa voluntate testantis ex eadem coniectura admittendum est, non aliàs.
Vndecimò, quando sic libuit interiorem testantis mentem ex signis exterioribus coniectari, idem dicendum erit, si in secundo testamento dictum fuerit: cassum & irritum decernens quodcunque aliud testamentum à me conditum, quo non obstante hoc testamentum volo omninò valere. per hæc enim verba prima clausula derogatoria tollitur, absque expressa eius mentione. ita Baptis. de sanc. Seuerino in d. l. sancimus. quem sequitur Soc. in d. §. in legatis. Bal. referens, vt opinor, consi. 389. volum. 5. qui tamen non loquitur, quando in primo testamento esset specialis clausula derogatoria, sed simplex, cuius in prima conclusione memini. Quin & ipse Bald. scribit dicta verba eundem effectum habere, quem illa. Non obstantibus quibuscunque testamentis quacunque verborum forma conceptis. Et tamen per hæc vltima non censetur sublata prior specialis derogatio, vt Pau. Castren. existimat consi. 284. volum. 1. neque sequitur, te|stator vult omninò valere testamentum, hoc ergo vult derogare prius facto testamento maxima cum solennitate, & speciali clausula derogatoria. Vnde ab hac illatione discedunt Ias. in d. l. sancimus. & Gulielm. Benedict. dict. nume. 22. oportet ergo exactissima diligentia voluntatem testantis perscrutari.
Duodecimò, ab eodem fonte procedit quod Maria. Socin. scribit in consi. 173. col. fin. vol. 2. atq;atque item eius filius Bartho. Soci. in d. §. in legatis. col. penult. dicentes, primum testamentum non tolli per secundum, in quo sit adiecta clausula codicillaris, nisi fiat mentio in specie derogatoriæ clausulæ, quam habet primum testamentum. Si quidem testator apponens clausulam codicillarem vult id testamentum ratione deficientis solennitatis minimè perire: non tamen ex hoc profitetur illud, nec periclitari posse ex defectu voluntatis, qui præsumitur eo ipso, quod prioris derogationis non meminerit.
Decimotertiò, si quo casu probari, aut pręsumi possit, derogationem specialem primo testamento adiectam fuisse præter consensum testantis, id testamentum per secundum omninò reuocatum cẽsebiturcensebitur, etiamsi in eo mentio non fiat specialis prioris derogatoriæ orationis clausulæ: sicuti eleganter Barb. respondit consil. 72. vol. 3. & notat Gulielm. Benedi. in d. verbo, testamentum 2. num. 16.
Decimoquartò, eodem iure & pręsumpta voluntate testantis consuluit Domini. consil. 115. Primum testamentum habens specialem clausulam derogatoriam, per secundum mutatum censeri, in quo expressa fue reverba hęc: volo istud testamentum penitus valere, non obstante quocunque alio testamento per me facto, & imprecor mala quæcunque hanc meam voluntatem impugnanti. hoc etenim præsumpta testantis intentione procedit, & iure defendi potest.
Decimoquintò, hinc pensitari potest quod scribit Salyc. in l. 2. C. de codic. dicens, sublata aut reuocata speciali clausula derogatoria primi testamẽtitestamenti per codicillos, tolli id testamentum per secundum, in quo nulla fiat mentio illius clausulæ derogatoriæ, quæ per codicillos sublata nullum pręstat impedimentum futuris testamentis. refert & sequitur Salyce. Ias. in dict. l. sancimus. colum. 4. idem Ias. in l. si ita scriptum. numer. 24. ff. de legat. 1. Angel. in §. penulti. Insti. de codicil.
Decimosextò, ex eadem conclusione principali, quæ præsumptæ testantis voluntati innititur, defendi potest sententia Bal. qui in d. l. sancimus. dixit: Primum testamentum habens specialem derogationem, tolli per secundum conditum coram principe, vel apud acta iudicis, licet in eo nulla in specie mentio fiat prioris clausulæ derogatoriæ: quasi qui sic testatur velit ita firmiter testari, vt & specialẽspecialem derogationem prioris testamenti tollere præsumatur. idem asserunt Fulgo. & Castren. in d. l. sancimus. & Socin. in d. §. in legatis. colum. fin. Tametsi dissentiant Alexand. & Ias. in d. l. sancimus. idem Ias. in l. omnium. C. de testamen. colum. 3. Gulielm. Benedict. in dict. verbo, testamentum 2. nume. 20.
Decimoseptimò, ex præmissis necessariò admittendus est intellectus Bart. ad l. diuus. §. licet. ff. de iure codi. vbi cùm testator in primis codicillis dixisset, Nolo secundos codicillos aliàs valere, quàm si mea manu signati, & subscripti sint, scribit Iurisconsultus per secundos codicillos etiam non signatos, nec propria manu subscriptos tolli primos: quia ea quæ postea geruntur, prioribus derogant. Hoc etenim intelligendum est, modò in secundis codicillis prioris derogationis meminerit, ita vt illud Iurisconsulti responsum sit supplendum, ex dict. l. si quis in principio testamenti. ff. de legat. 3. vbi Barto. hunc intellectum approbat col um. 1. & ibi Fulg. eum asserit esse communem. Iaso. in dict. §. in legatis. 2. lectione. Deci. in l. 1. numer. 55. ff. de offic. eius, cui est mand. iuris. eundem intellectum videtur sequi Albe. in d. §. licet. quamuis Oldrad. & And. Pisa. quos Socin. & Ias. in d. §. in legatis. sequuntur, ab hoc intellectu discedant, aliam Iurisconsulto interpretationem exhibentes, quæ, ni fallimur, nimis abhorret à vera huius materiæ cognitione.
Decimo octauò, ex his quæ scripsimus, inferri potest, testamentum primum habens specialem derogationem sequentis, non tamen expressam, sed tacitam, & per sensum à contrario inductam, tolli per secundum: etiam non facta speciali mentione prioris derogationis. tex. in l. fin. in princip. ff. de legat. 2. quem dicit notabilem Bal. in l. humanum. col. 2. C. de leg. singularem Socin. consi. 163. penul. col. 2. vol. Areti. in l. 1. ff. de testa. 6. col. Ias. in l. filio. col. 2. ff. de libe. & posthu. Idem Ias. in l. seruum filij. §. si idem. ff. de legat. 1. col. fin. Ioan. Crot. in c. 1. de consti. in 6. col. 8. vbi Ludo. Gomez. nume. 15. alios prædictæ legis intellectus explicans hunc esse communem fatetur: sic eundem veriorem, & communem esse asserit Iacob. à Nigris in l. 1. ff. de offi. eius, cui est mand. iuris. colum. 29. vbi Alexand. colum. 2. tenet eandem opinionem: atq;atque etiam Ias. nu. 54. dicens tex. in d. l. fin. esse singu. cui similem esse in c. dilectus in 2. de præbend. existimat Crot. in d. colum. 8. in quo libenter ab ipso dissentio, quippè qui existimem in d. c. dilectus. hoc non probari. Et erit huius tacitæ derogationis exemplum: si quod testamentum fecero inserta in eo salutatione Angelica, id volo huic meo testamento præferri.
Quinta conclusio. Prima
21
voluntas etiam nullam habens derogationem specialem, tollitur quo ad legata, & alia præter hæredis in|stitutionem per secundam minus solennem & inualidam, si in ea fiat mentio primę expressa, ita vt tacita non sufficiat. cuius assertionis pars prima probatur in l. si transferam. ff. de adimen. lega. l. planè. in princ. ff. de lega. 1. quibus iuribus probatur, legatum primum reuocari per translationẽtranslationem rei legatę in aliũalium, quamuis incapacem legatarium. Secunda pars probatur in l. si iure. ff. de legat. 3. qua expressim constat, testamentum primum in dubio non reuocari, per secundum minus solenne, & inualidum. & Bart. vbi hanc conclusionem probat, quem sequuntur Paul. & Alex. & Ias. in d. l. plane. 2. col. Ex quibus constat, translationem legati esse expressam reuocationem primi legati: non tacitam. Obstat tamen text. in d. l. sicut. ff. de adimen. leg. qui probare videtur legati translationem, tacitam potius, quàm expressam reuocationem censeri. Vnde Cuma. in d. l. si iure. & Ias. in l. re coniuncti. ff. de legat. 3. numer. 165. à Bart. discedunt, quibus tamen non assentior: cùm videam expressè, & in specie reuocari legatum primum ex translatione: siquidẽsiquidem testator dicens, quod Sempronio legaui, transfero in Titium, satis apertè primum legatum tollat. Nec oberit d. l. sicut. cùm ibi non transtulerit testator legatum à primo in secundum, sed dixerit, quod legaui Sempronio, lego Titio: & licet Iurisconsultus appellet illam translationem, non tamen est propria & vera translatio, quippè quæ totum legatum à primo legatario non adimat, sed illi constituat socium in legato, qui quidem socius re coniunctus partem habebit legati. Hæc verò pars tacitè à primo fuit adempta, vti verba illius legis probant, ita intellecta ab Accursio & Bart. ibidem Bar. col. 1. Ange. de Periglis, in re coniuncti. ff. de legat. 3. Paul. in l. non ad ea. & ibi Cuman. ff. de conditio. & demonst. Bald. & Alexand. in l. si Fortidianum. C. de lega. Areti. in l. si pluribus. ff. de legat. 1. vbi Alexand. hanc opinionem fatetur communem esse, sicuti Ias. in dict. l. re coniuncti. nume. 14. & ibi Crottus colum. 3. idem Ias. in l. si legata. C. de lega. eandem opinionem sequitur Alexand. consi. 169. vol. 5. cui suffragantur tex. in §. si eadem res. Instit. de lega. & in dict. l. planè. §. si coniunctim. versicu. sed etsi in pupillari. optimus text. in l. Iulianus. ff. de hæredi. institu. vbi cùm testator dixisset, Ex qua parte Seium institui, ex eadem parte Sempronius hęres esto, respondit Iurisconsul. Sempronium & Seium coniunctim institutos videri: atque ibi Ioan. Imol. Bart. opinionem sequitur. Ad idem etiam cōducitcondicit plurimum. l. si pluribus. ff. de legat. 1. qua constat eadem re disiunctim duobus legata, non esse præsumendam ademptionem, nisi euidentissimè constet adimendi voluntas. Verùm hac in re aduersus Barto. tenet Dynus, quem ipse Bart. retulit per legatum eiusdem rei alteri factum, sub commemoratione primi legati, rem legatam in totum à primo legatario ad secundum transferri. ex d. l. sicut. & l. non ad ea. ff. de conditioni. & demonstratio. Cynus, Faber, Salyc. Fulg. Paul. & Corne. in d. l. si Fortidianum. C. de lega. Crot. col. 3. in d. l. re coniuncti. Alciat. in l. triplici. ff. de verbo. signifio. Christopho. in §. 1. Institu. de ademp. legat. vbi Theophi. eandem sententiam manifestissimè probat ex eodem text. qui, si rectè consideretur, conuincit omninò Bart. opinionem, quæ etiāetiam à d. l. sicut. euertitur prorsus. & à l. sequenti. vbi si testator quod à Titio hærede legauit, id à Mæuio det, à Titio ademptum onus legati censetur: sic ergo si quod Titio legauit, Sempronio leget, cur non videbitur, & id ex euidenti testantis consensu à Titio totum legatum in Sempronium translatum esse? Nec mihi persuaderi potest communis opinio, cui non suffragantur textus in d. §. si eadem res. & in dict. §. si coniunctim, quia non loquuntur quando in secundo legato fit commemoratio primi. Item nec d. l. si pluribus. cùm ex translatione legati satis euidenter voluntas testantis appareat. Nec etiam eandem sententiam communem adiuuat. dict. l. Iulianus. ibi etenim fit commemoratio primæ institutionis per illa verba: ex eadem parte, quæ videntur coniunctionem potius, quàm ademptionem, aut trāslationemtranslationem inducere, vt respondent Iacob. Butr. Salyc. & Petrus Besutio. quos in d. l. re coniuncti. Ias. retulit. nu. 24. sic etiāetiam respondet Alcia. in lib. 7. Parerg. c. 8. quasi verba concepta per illud relatiuum potius repetitionem, quàm ademptionem significent. Hęc tamen solutio displicet Iasoni in d. numer. 24. & meritò: siquidem in dict. l. triplici. ponitur eadem Iurisconsulti responsio, quæ in d. l. Iulianus. nec tamen ibi concipiuntur verba per illud relatiuum, ex eadem, vel eādemeandem: quamobrem nullum discrimen constituens inter hæredis institutionem, & legatum, existimo communem sententiam veram esse ita conceptis verbis: in qua parte Seium institui, in ea Titium instituo: non enim inconuenit in eadem parte duos institui hæredes. Idem erit si dixero, Quam rem Sempronio legaui, eam Titio lego: cùm eandem rem duobus legari posse manifestũmanifestum sit. At si dixerit testator, Quod Sempronio legaui, Titio do, erit locus opinioni Dyni, cùm illa res dari Titio non possit, nisi prius à Sempronio adimatur. quod maximè conuenit dictæ l. sicut. & id Alciat. adnotauit in dict. l. triplici. Verùm, vt ad institutum redeam, in d. l. sicut ademptio. quæ fit per translationem, tacita appellatur, quoad verba adimendi specialia: expressa tamen censeri debet, quoad mentem testatoris.
Secundò, huic quintæ cōclusioniconclusioni repugnat tex. in §. ex eo. Instit. quibus modis testament. infir. quo constat, primum testamentum solenne non posse tolli per secundum minus | solenne, & inualidũinualidum, quem text. dixit esse meliorem iuris Ias. in dicta l. planè. in princip. Sed tamen assertio principalis est intelligenda quoad legata, quę licet relicta sint in testamento, possunt adimi in codicillis postea factis. gl. recepta ab omnibus in l. fideicommissum. C. de fideicommis. tex. in princip. & §. 1. Instit. de ademp. legat. Barto. Bald. & Aretin. in l. hæredes palàm. §. si quis post. ff. de testament. Aretin. in l. si ita scriptum. ff. de legat. 1. vbi Alexan. & Iason, hanc esse communem sententiam asserunt, contra gloss. ibi. idem Alexand. in l. datum legatum. C. de legat. & Paulus Castrens. in dicto §. si quis post. hanc esse communem profitentur.
Quòd si codicilli sint solenniter facti, ademptio fit ipso iure, secundum communem: si verò solennes non sint, ope exceptionis censentur legata adempta. glo. in dict. l. fideicommissum. & in l. datum. C. de lega. notant Imol. Alexand. & Areti. in dict. l. si ita scriptum. arg. l. 4. in fine. ff. de adimen. lega. notat Albert. Brunus tracta. de effect. formæ. 24. effectu. Dicuntur autem codicilli non solennes quoad istum effectum illi, quibus legata adimuntur, non tamen dantur. Codicilli etenim minus solennes censentur, si in eis legata non dentur. l. militis. §. veteranus. ff. de testament. milit. ex intellectu Alexand. & aliorum, in dicta l. si ita scriptum. 2. colum. Constat etiam ex origine codicillorum, quæ extat in princip. Institu. de codicil. vbi Theophil. Oportet tamen coram quinque testibus hanc ademptionem legatorum fieri, ita, vt in numero testium integri & solennes codicilli dici valeant: alioqui non esset hic actus, per quem ademptio fit vltima voluntas. l. fin. in fine. C. de codicil. Requiritur verò ad expressam ademptionem vltimæ voluntatis actus, ex mente legum, quæ rem istam tractauere. Vnde in specie Paulus Castren. in d. §. si quis post. versi. secundò est videndum. & idem in d. l. datum. & in d. l. fideicommissum. asserit hanc expressam ademptionem quinq;quinque testibus probandam esse, licet tacita ademptio, quæ ex inimicitia vel simplici actu inducitur, duobus probari possit, iuxta communem Doctor. sententiam, in d. §. si quis post. quam Bart. etiam probat prædicto modo distinguens in dict. l. fideicommissum. quamuis idem Bart. in d. §. si quis post. ex Dyno adnotauerit, causam tacitę ademptionis, & sic inimicitias, esse probandam omninò quinque testibus. Cuius contrarium expressim Bald. scribit in l. errore. C. isto tit. & in eandem sententiam tendit Areti. in d. §. si quis post. col. 2. vbi idem asserit, quod in prædicta distin. ex Paulo retulimus. Quo fit, vt à vero deuiet Salyc. in d. l. fideicommissum. dicens, expressam ademptionem legatorum duobus tantùm testibus posse probari, falsò hoc tribuens Azoni in summa huius tituli. Nam huic opinioni Salycet. Bart. Paul. Areti. & ni fallor, communis omnium interpretum mens refragantur.
Tertiò principali, & quintę assertioni obijcitur tex. in l. legatum. §. pater. ff. de adim. legat. vbi auctore Bart. probatur, per actum inualidum, inutilem, vel minus solennem tacitè non tantùm expressè fieri ademptionem legatorum, ita vt non sit necessaria expressa reuocatio primę voluntatis. quem tex. commendat Lud. Roma. singul. 137. Ias. in l. certi conditio. §. quoniam. num. 8. ff. si cert. peta.
Aduertendum igitur est, contractum non tolli per sequentem inualidum actum, nec ex tacita nec expressa reuocatione. l. 1. ff. de noua. l. certi conditio. §. quoniam. ff. si cert. petat. l. si quis ante conduxit. ff. de acquir. posses. in quo contractus ab vltimis voluntatibus differunt. Bartol. in l. si transferam. ff. de adimen. legat. Imo. & Alexand. 3. colum. in l. si cùm dotem. in princip. ff. solut. matrim. Ias. in l. quæ delegato. col. 2. ff. de legat. 1. & in l. planè. in princip. ff. eod. titu. Fortior etenim est actus, qui contrahendo geritur propter duorum consensum, quamuis, qui vltima voluntate vnius tantùm consensu fit. Quin & ex ea ratione deducitur, vltimam voluntatem, etiam tacitè per actum inter viuos, non solùm vtilem, sed & inutilem, ac infirmum, omninò tolli: atque hoc ipsum est, quod in d. §. pater. Iurisconsultus respondet. & idem in l. cùm dominus. §. fi. ff. de pecu. lega. vbi Barto. idem Bart. in l. fin. ff. de auro & argen. leg. Alexan. in l. planè. in prin. Ias. in l. re coniuncti. num. 166. ff. de legat. 3. idem Ias. dubius tamen in d. l. planè. Et hic est communis omnium intellectus. vnde etiam intelligi potest text. in l. fin. §. fin. ff. de auro & argen. leg. ibi etenim species legata inutiliter per secundum actum, non aufertur à legato generis prius vtiliter facto, quia tractatur de derogatione prioris actus per vltimam voluntatem, non per actum inter viuos. Sic ergo est intelligenda d. l. fin. §. fin. quam dicit singu. Alexan. in l. si pluribus. ff. de lega. 1. Hinc ergo & illud apparet, primum testamentum quoad hæredis institutionem, non tolli per secundum inualidum, & ex quo hæreditas adiri nequeat. §. ex eo. Instit. quib. mod. test. infir. l. sed & si in conditione. §. fin. ff. de hæred. instit. siue sit secundum inualidum, quia deficiat hæredis institutio, siue quòd desit testium numerus à l. requisitus. quod probatur argum. ab speciali. in l. sancimus. C. ist. titu. notat Bart. communiter receptus in l. si iure. ff. de legat 3. Bald. consil. 354. volum. 5. etiamsi secundum expressim primum reuocauerit, secundum eos, & Ias. in d. l. planè. in princip. optimus text. in l. militis. §. veteranus. ff. de milit. testament. Tametsi Barbati. aduersus hanc opinionem communem responderit, consil. 60. volum. 2.
Sexta conclusio. Prima hæredis institutio solenniter facta, per testamentum secundum | itidem solenne, absque tamen hęredis expressa institutione reuocatur, si testator primo derogauerit, & addiderit, velle decedere intestatum. l. 1. §. si hæres. iuxta vnum sensum glos. ff. si tabu. testa. nullæ extab. Bartol. in d. l. si iure. Alexand. consi. 104. volu. 2. idem Alex. in l. si ita scriptum §. regula. ff. de lib. & posth. col. 3. vbi Aret. & idem Aret. in d. l. hæredes palàm §. si quis post. col. 3. ff. isto tit. Corne. consil. 39. volum. 2. Lauren. Calcan. consil. 91. col. 5. Corne. 2. col. & Riminal. singul in l. sancimus. C. isto titu. vbi Alex. hanc esse communem opinionem profitetur. & idem Alex. cons. 30. vol. 3. & Dec. consil. 582. colum. 1. videtur etenim hæredes instituere eos, qui eidem successuri erant in testamento, sicuti prædicti doct. asserunt frequentissimè.
Sed etsi in primo testamento instituti essent hæredes extranei, sat esset reuocare primum testamentum, & prædicta verba addere coram quinque testibus. Bart. in d. §. veteranus. Barb. consil. 60. vol. 2. nu. 12. Alex in d. §. regula. col. 3. & in d. l. sancimus. Corne. consi. 39. vol 2. ex text. in l. hac consultissima. §. si quis autem. C. de testam. qui ex prædictis extenditur, vt procedat etiam si successores ex causa intestati tacitè instituantur hæredes.
Septima conclusio. Quo ad hæredis institutionem, primum testamentum minimè reuocatur per secundum inualidũinualidum ex alia, quàm præteritionis, vel exhæredationis causa, etiam si in eo fiat expressa reuocatio primi, adiecta clausula codicillari, quod probatur ex eo, quòd virtute huius secundi testamenti hæreditas non potest adiri. Est etenim necessariũnecessarium vt primum testamentum, quo ad hæredis institutionem tollatur per secundum, posse hæreditatem adiri iure secundi testamenti, licèt non adeatur verè, & actu. l. cùm in secundo. ff. de iniust. rup. l. pater filio. ff. de hæred. instit. Paul. & Alex. col. fin. in d. l. sancimus. Bald. & Imo. in l. sed si in condictione. §. fin. ff. de hære. inst. idem Alexan. in consil. 37. vol. 1. col. 2. dicens hanc opinionem communem esse.
Hi verò omnes Bartol. reprobant, qui dixerit ad confirmandam reuocationem primi hæredis, oportere actu hæreditatem adiri ex secunda vltima voluntate, cùm satis sit, secundũsecundum eos, posse hæreditatem adiri ex secundo testamento, quamuis actu non adeatur, cui censuræ ansam præbuere verba ipsius Bartol. malè concinnata in dicta lege, si iure. & in d. l. sed si in conditione. §. fin. cùm tamen Corn. in d. l. sancimus. 2. col. animaduertat Bart. in sensu & intellectu minimè discessisse à vera & communi Doctor. sententia. Ex quo deducitur primum testamentum, etiāetiam quo ad hæredis institutionem, per secundum, in quo sit expressa vel tacita hęredis institutio omnino reuocari, si ex eo hæreditas adiri possit, licèt adita non sit. Quòd in secundo testamento desit hæredis institutio, saltem tacita, vel solennitas testium, primum non tollitur quo ad hæredis institutionem, tametsi hæredes defuncti, qui ex causa intestati succedunt, ipsam hæreditatem adierint: qua in re illud est aduertendum, ex clausula codicillari apposita in testamento solenni, quod tamen ex causa præteritionis aut exhæredationis rumpitur, nihilominus successores ex causa intestati vocari, & tacitè institui: cùm illa clausula ex recepta ab omnibus sententia, per Authenticam, ex causa. conseruetur. sicut asserit Alexan. in dicto consil. 37. colum. 2. volum. 1. ex quibus vltima hæc assertio planè intelligitur. His omnibus adde quid dicendum sit in illa quæstione singulari profectò, & egregia: an legatum traditione rei legatæ, vera, vel ficta, scilicet per constitutum, quia testator constituit seipsum nomine legatarij possessorem, fiat ex hoc irreuocabile, & non possit à testatore reuocari. Nam gloss. in l. legatum. in §. 1. ff. de leg. 2. scribit in hac specie legatum irreuocabile esse. allegat ad hoc duos textus, qui parum eius opinionem probant: & sanè dubia est admodum eius opinio. Donatio etenim causa mortis, quæ similis est legato, quo ad eius reuocationem, & aliquanto fortior, etiamsi à traditione incipiat, reuocari potest. l. senatus. in princip. l. si mortis causa res donata. cum l. sequ. ff. de donat. caus. mort. l. non omnis. ff. si cert. pet. l. videamus. § idemq́ue est si mortis. ff. de vsur. atq;atque ideo Alber. post Rainer. Accursij sententiam falsam esse existimat in d. l. legatum. quibus accedit Bal. in l. 1. C. si quis omis. caus. testam. num. 8. & in l. vlt. C. de vsur. & fruct. lega. dicens hoc legatum, cuius traditionem testator fecerit, censeri donationem causa mortis, quę reuocabilis est. idem adnotauit Cremen. singul. 15. Dinus tamen glo. ex eo sequitur, quòd traditio hæc rei legatæ mutet omninò legatũlegatum ipsum in donationem inter viuos, quæ irreuocabilis est, quod minimè probatur iure. QuāobremQuamobrem satis erit, si glos. & Dini sententiam veram esse arbitremur, quoties traditio post testamentum fit simpliciter, nulla mentione vltimæ voluntatis facta, nec eius ratione: quòd si traditio facta fuerit ex causa vltimæ voluntatis, proculdubio adhuc legatum reuocabile est, & vltimæ voluntatis naturam obtinet. sic Bar. Bal. Imo. & Cum. controuersiam istam diffiniere in d. l. legatum. idem Paul de Castr. in l. Lucius. col. 2. ff. de legat. 2. Ferdi. Loazes in repet. §. diui. ff. de legat. 1. numer. 12. dicens hanc opinionem communem esse: cui illud est adijciendum, traditionem rei legatæ, etiāetiam simpliciter factam, & ideò irreuocabilem iuxta prænotatam resolutionem, effectum habere extinguendi ipsum legatũlegatum, ita quidem, vt pro eius executione facta censeatur. sicuti probat tex. in d. l. Lucius. Nec prædictis oberit pulchra Alberici decisio, qui in Rub. C. de donat. | scribit, traditionem rei legatæ veram, vel fictam, ita irreuocabilem esse, vt prior hæc traditio posteriori ex vi secundi testamenti factæ præferenda sit. quod Ias. commendat in l. quoties. C. de rei vend. col. 5. Nam verè Alber. & Iason loquuntur in re donata inter viuos, ipsa donatione in testamento facta, sicuti fieri potest, ex glo. & communi in l. hæredes palàm. §. vlti. ff. de testam. non autem in re legata, & iure vltimæ voluntatis relicta: sic enim intellexit Alberici sententiam Andr. Tiraquel. in libello de constitut. parte 1. numer. 23.

EX TERTIA RVB. PARTE.

SVMMARIVM.

  • 1 Donatio causa mortis quo ad eius initium contractui potius, quàm vltimæ voluntati accedit.
  • 2 Causa mortis donatio an permissa sit inter virum & vxorem.
  • 3 Donatio inter coniuges traditionem præuiam exigit, vt morte confirmetur.
  • 4 Donatio causa mortis an pereat deportatione, aut pœna capitali donantis.
  • 5 Donatio inter coniuges morte confirmata, an trahatur retrò, & inibi intellect. l. si mortis. ff. de donatio. causa mortis.
  • 6 Patris consensus sufficit & requiritur, vt filiusfamiliàs possit causa mortis donare.
  • 7 Filiusfamiliâs an ipsi patri possit donare causa mortis, absque Iudicis autoritate.
  • 8 Filiusfamiliâs non potest absque consensu patris donare causa mortis, etiam illa bona, quorum vsusfructus patri non quæritur.
  • 9 Filiusfamiliâs vtrum possit testari de bonis aduentitijs, quorum vsusfructus patri non quæritur.
  • 10 Consensus patris in donatione causa mortis, debet esse specialis.
  • 11 Vsurarius manifestus an possit donare causa mortis? & ibi intellect. capit. quanquam, de vsur. in 6.
  • 12 Intellectus ad l. 55. Tauri.
  • 13 Donatio causa mortis an exigat præsentiam, & consensum expressum illius, cui fit.
  • 14 Donatio causa mortis nudo pacto fieri potest.
  • 15 Donatio causa mortis quo ad effectum vltimæ voluntati similis est.
  • 16 Dominium rei donatæ causa mortis, quando transeat in eum, cui facta fuit absque traditione.
  • 17 Actio quænam competat pro donatione causa mortis.
  • 18 Actio competens pro donatione causa mortis, an sit bonæ fidei.
  • 19 Donatio causa mortis an reuocetur sequuta alienatione rei donatæ.
  • 20 Falcidia an deducatur à donatione causa mortis.
  • 21 Solennitas à testamento, vel codicillis remissa, an censeatur in donatione causa mortis sublata.
  • 22 Donatio causa mortis quoad confirmationem contractibus similior est, quàm vltimæ voluntati.
  • 23 Donatio causa mortis quo pacto reuocetur.
  • 24 Intellectus ad l. 1. ff. qui sine manumis. ad libertat. peruene.
  • 25 Qualiter cognoscatur donatio causa mortis.
  • 26 Mortis causa capio quid sit.
  • 27 Damnatus ad mortem, vel ad perpetuum carcerem, an possit testari.
  • 28 Filiusfamiliâs an testari possit, & ibi tractatur an testari valeat ad pias causas.
EX ipso huius tractatus titulo id apertè constat, non tantùm de testamentis hîc esse agendum, sed & de cæteris vltimis voluntatibus, quibus donatio causa mortis adnumeratur: cùm id expressim constet ex §. 1. Instit. de donat. l. fina. C. de codicil. adiuncta l. fina. C. de donat. cau. mor. l. non videtur. ff. de donat. causa mort. Rursus hanc donationem actibus viuentium, & eorum contractibus similem esse, probat textus in l. tam is. ff. de donatio. causa mortis. l. post legatum. §. fina. ff. de his quib. vt indignis. gloss. insig. in l. 2. ff. de dot. prælega. quam præter Docto. ibi dicunt singular. Alexan. in l. 2. ff. de leg. 1. Bal. in l. 2. ff. de pactis. idem Bald. in l. cum hi. in 2. lectio. ff. de transactio. & not. Ias. in §. omnium. de actionib. Quæ quidem controuersia sequentibus assertionibus est diffinienda.
Prima assertio, Donatio
1
causa mortis, quo ad eius initium, & ordinationem, potius contractui, quàm vltimæ voluntati accedit, ita vt non omnia, quæ in agenda aut constituenda vltima voluntate exiguntur, in actu donationis causa mortis sint necessaria: ea tamen, quæ in contractibus ineundis requiruntur, in eadem donatione adhiberi oporteat. Bald. communiter receptus in dicta l. 2. vbi Ias. scribit à nemine non recipi hanc sententiam. Ex qua plurima à iuris vtriusque professoribus deducuntur.
Primùm, Donationem causa mortis factam inter coniuges minimè valere, atque in hoc similem esse donationi inter viuos. l. mortis. ff. de donatio. inter virum & vxorem. gloss. ab omnibus probata in dicta l. 2. ff. de dote præleg. vti constat ex Doctor. in dicta l. 2. ff. de legat. 1. vbi Francis. à Ripa à communi sententia discedens asserit, potiùs in hoc casu
2
donationem causa mortis vltimæ voluntati, quàm actui inter viuos similem esse, ex eo, quòd sicut legatum factum à viro vxori valet, & morte confirmatur, ita donatio causa mortis facta à viro vxori, valebit, ac morte confirmabitur. l. mortis. in 4. ff. de don. caus. mor. Ergo magis conuenit donatio causa mortis hoc in exemplo legato, quàm donationi inter viuos coniuges, vt constat. Fallitur tamen ipse Ripa, an licet donatio causa mortis inter non coniuges facta morte cōfirmeturconfirmetur: non sic facta inter cōiugesconiuges, nisi traditio præcesserit: sicuti Iuriscō| p. 639sultusIurisconsultus præmittere videtur in l. sed interim. per totam legem. cum sequentibus. ff. de donat. inter virum & vxor. Bald. in l. executorem. nu. 34. C. de execu. rei iudi. qua in re Ioann. Lupi. diuersum opinatur in Rub. de donation. §. 77. Sic etiam cæterę
3
donationes inter viuos coniuges factæ traditionem exigunt, vt morte confirmentur. l. 1. iuncta gloss. C. de donatio. inter virum, & vxor. l. Papinianus. ff. eo. titu. vbi glo. quam esse communiter approbatam fatetur Iaso. in l. frater. ff. de condictio. indebi. colum. penulti. notat Boëri. in consuet. Bituricen. titu. de consuetu. concernente matri. §. 1. colu. 2. Bal. in l. 1. C. de summa trinita. num. 18. Paulus Castren. consil. 138. dicta donatio. nume. 1. volum. 1. dicens hanc esse communem sententiam, cui accedit text. in l. si seruus. ff. de donatio. inter virũvirum & vxorem. Idem notat Ferdinan. Loazes Iserdensis præsul in l. filius familiâs. §. diui. nume. 81. ff. de legatis 1. Paul. consil. 93. volumi. 2. & consil. 82. Hæc verò traditio in legato non requiritur, igitur aduersus Ripam DoctorũDoctorum opinio recipienda est. Hinc
4
infertur, donationem causa mortis à viro vxori factam, nulla existente suspicione pœnæ, ipsius viri deportatione non extingui, imò quo ad dominium confirmari, licet reuocari possit à donante, vsque ad mortem naturalem. l. sed si mors. vbi gloss. ff. de donatio. inter virum & vxorem. Bald. in dict. l. executorem. Paul. in l. post contractum. in fin. ff. de donation. Ias. in l. si stipulatus fuerim. §. 1. penul. colum ff. de verb. obligat. idem Ias. in Authen. ingressi. C. de sacrosan. eccles. nu. 30. licet ipse nimis extendat sententiāsententiam Baldi: quod etiam locum habet in donatione facta inter viuos coniuges. l. res vxoris. C. de donatio. inter virum & vxorem. Imola in l. si aliquis. ff. de donation. causa mortis. Cùm tamen donatio causa mortis inter extraneos facta per capitalem sententiāsententiam euanescat, etiam facta absque metu pœnæ: dicta leg. si aliquis. vbi hoc notant Paul. Castren. Imola, & Doctores communiter. Ioannes Hannibal post Bartolum, ibi in l. post contractum. ff. de donatio. numer. 349. Ex his etiam deducitur, donationẽdonationem causa mortis inter coniuges factam præmissa traditione, ac morte donantis secuta retrotrahi ad tempus traditionis, quo ad fructus, licet non quo ad dominium: cùm in his quæ diximus, donationi inter viuos coniuges factæ similis sit, in qua mariti donantis deportatio non rescindit donationem, licet ad mortem vsque eam valeat maritus reuocare. l. res vxoris. C. de donation. inter virum & vxorem. Et prætereà
5
donatio inter coniuges facta præuia traditione morte secuta, retrotrahitur ad tempus traditionis quoad fructus, non tamen quoad dominium. l. donationes quas parentes. C. de donatio. inter virum & vxorem. vbi glos. Bart. in I. nec vtilem. ff. ex quibus causis ma. idẽidem Bartolus in l. sub conditione. col. 2. ff. de solu. Ioannes Lup. in Rub. de donation. inter virum & vxorem. §. 72. glos. & ibi Saly. in l. 2. C. de inoffic. dona. quorum opinio communis est, secundum Alexan. in l. talis scriptura. col. 3. ff. de leg. 1. & Ioan. Crottum in l. si is qui pro emptore. col. 11. ff. de vsuca. apud quem est huiusce quæstionis diligens disputatio. Quo fit vt in hoc sensu sit intelligendus Papi. dicens, si mortis causa inter virum & vxorem donatio facta sit, morte secuta reducitur ad id tempus donatio, quo interposita fuit. l. mortis. ff. de donat. cau. mor. Est enim id verum quoad fructus à tempore traditionis perceptos, non quo ad dominium, ex l. sed interim. in princ. & per totam legem. ff. de donatione inter virum & vxorem. Nec rectè à glos. Paulo, & alijs intelligitur d. l. si mortis. dum Doctores eam intelligunt, quando in donatione causa mortis apponitur promissio non reuocandi, quia tunc esset donatio inter viuos, non causa mortis, esset etiam prohibita inter coniuges. l. vbi ita donatur. ff. de donatione causa mortis. Porrò ante orationem diui Marci, qui obtinuit donationem inter coniuges morte donantis præuia traditione effectum sortiri, donatio mortis causa inter coniuges valebat, quia in tempus dissoluti coniugij conferebatur. l. si cum vxori. in fine. & l. quia. ff. de donation. inter virum & vxorem. atque morte donantis confirmabatur, nulla reuocatione ex pœnitentia donantis præmissa.
Secundò, hinc potest perpendi ratio ad l. tam is. §. fin. ff. de don. caus. mort. & Regiam l. fi. tit. 4. part. 5. quibus expressim decisum est,
6
filium familiâs posse patre cōsentienteconsentiente donare causa mortis, quamuis testari etiam ex patris consensu non possit. id etenim contingit, quia donatio causa mortis quoad initium contractui æquiparatur, secundum communem Doctorum sententiam, cui illud oberit, quòd filiusfamiliâs quemlibet contractum agere potest sine consensu patris, præter contractum mutui & voti. l. tam ex contractibus. ff. de iudic. Igitur hac in re differt donatio causa mortis à contractibus. Nec prodest respondere cum Ias. in l. senium. C. qui testament. facer. poss. col. pe. consensum patris in donatione causa mortis exigi à lege propter patris præiudicium, non ad solennitatem actus, cùm id falsum sit, siquidem consensus patris requiritur in donatione causa mortis ad autoritatem, & solennitatem actus, vti fatentur Doctores communiter, teste Socino in l. 1. §. fuit quæsitum. col. 4. ff. ad Trebel. Et constat ex hoc, non posse filium causa mortis ipsi patrifamiliâs donare, cùm authoritas cuiquam patrocinari nequeat in causa propria. l. 1. ff. de authori. tut. vbi gloss. & Bart. in hac specie
7
donationis causa mortis à filio patri factæ, eandem opinionem tenent, quam esse cōmunemcommunem | asserunt Imo. in dict. §. fuit quæsitum. & Soci. ibi in dict. 4. col. Corn. cons. 294. volu. 1. Dec. cons. 245. col. 3. & cons. 279. colu. 2. idem in l. senium. C. qui testament. face. poss. col. fin. & licet ibi quadam distinctione vti velit post alios, asserit tamen esse hanc opinionem communem, dicens debere fieri hanc donationem authoritate iudicis. quod & Crot. commendat in l. frater. q. 11. ff. de condi. inde. vbi refert Alex. in dict. §. fuit quæsitum. & alios doct. qui aduersus Bar. tenent prædictam donationem à filio patri factam ex consensu patris validam esse, quos etiam retulit Deci. in d. cons. 279. & in dict. l. senium. vbi Pau. Castren. eandem approbat, & profitetur esse communem. Franciscus à Ripa in dict. §. fuit quæsitum. numer. 2. à priori tamen sententia non arbitror esse recedendum. Nam hic consensus patris, vt filius donet causa mortis, ab initio actus debet præstari, vt authoritas Bald. in l. si vxor. C. de condi. insert. col. 2. idem Baldus in c. cùm consuetudinis. 2. col. de consuetu. Franc. Cremen. sing. 69. consensus etenim, qui ad actus solennitatem requiritur, est præstandus ante actum vel in ipso actu. Alex. & Ias. post Imol. ibi in l. si quis mihi bona. §. iussum. col. pen. ff. de acqui. hæredi. Bald. in l. 1. C. qui admitti. colu. penultima & fin.
His verò & illud est adiungendum. Cuma. in d. l. tam is. §. fin. dixisse, filiumfamiliâs bona ipsius filij, etiam patre consentiente, non posse donare causa mortis, atque text. illum procedere in donatione bonorum ipsius patris, quam sententiam defendit Crot. in dict. l. frater. colum. penul. & disputant de ea Ias. in d. l. senium. num. 8. & Dida. à Segu. in l. Imperator. folio 9. ff. ad Trebell. admonentes contrariam esse veriorem & communem, à qua non video cur sit diuertendum. Igitur dicendum erit donationem causa mortis à filiofamiliâs factam, nec omninò esse similem vltimæ voluntati: cum nec ex consensu patris testari possit filius familiâs, nec contractui: siquidem contrahere filius familiâs potest absque consensu patris, sed assumit in hac specie donatio causa mortis mediam viam: & ita lex requirit parentis consensum, vt explicat optimè Soci. in dict. §. fuit quæsitum. ad fin. & idem in l. 2. ff. de legat. 1.
Cæterùm, nec bona
8
aduentitia, in quibus vsusfructus patri non competit, donare potest filiusfamiliâs causa mortis absque patris consensu, cùm patris consensus ad autoritatem & solennitatem actus exigatur. ita expressim notat Alex. in l. pen. C. qui testamen. face. poss. Ioan. Crot. in d. l. frater à fratre. 13. colum. Dicit tamen contrariam opinionem magis communen esse, quam tenuere Paul. & Ias. in d. l. senium. colum. fin. Riminal. & Ias. in d. l. pen. Lud. Roma. in Authentic. similiter. C. ad Falcid. speciali 19. Cuma. in d. l. tam is. §. final. quasi patris consensus exigatur in donatione causa mortis ob ipsius patris præiudicium, non ad solennitatem actus, quod superiùs improbauimus. Vnde verior videtur Alexand. opinio, quæ maximè coadiuuatur ex leg. filius familiâs. §. fina. ff. de donationibus, vbi filiusfamiliâs Castrensia bona donare potest causa mortis, sine patris consensu, quia testamentum facere ex eis potest. Igitur illa bona, quorum dispositio in testamento ei minimè permittitur, donare non poterit causa mortis absque consensu patris. Bona verò aduentitia, etiamsi eorum vsusfructus patri non competat, minimè subiacent
9
testamento filijfamiliâs, qui nec de eis testari potest, vt est concors omnium sententia in l. pen. C. qui testa. facere poss. vbi Bar. Corne. Rimi. Alexand. & Ias. glos. Bar. & communis in l. qui in potestate. ff. isto tit. glo. & Doct. in l. 1. §. in filijs. ff. ad Trebel. & probatur in dict. l. penult. iuncta l. fin. §. filijs autem. C. de bo. quæ lib. pulchrè Viglius in §. qui alieno. nu. 16. quib. non est permis. facere testa. quamuis contrarium teneat Zanetinus in dispu. 1. col. 17. vers. vel dic. in responsione ad 7. & defendat eius opinionem Decius in dict. l. penult. & Crot. in l. frater à fratre. col. fi. ff. de condict. indeb. Potest tamen filiusfamiliâs hæc bona aduentitia, in quibus pater non habet vsumfructum, donare inter viuos sine patris consensu. Auth. vt liceat matri aut auiæ, in princ. vbi Bart. Paul. & Ias col. 8. in dicta l. senium. Cuma. in d. l. tam is. §. 1. Roma. cons. 512. quam opinionem esse communem asserit Aymon Sauilli. cons. 92.
Est autem in donatione causa mortis, adeò necessarius expressus consensus patris, vt non
10
sufficiat filium patre consentiente testari, adiecta clausula codicillari. Nec enim valeret hæc dispositio, vt testamentum, nec vt codicillus, nec vt donatio causa mortis, cuius nulla mentio facta fuit. Cyn. Angel. & Rapha. in d. l. senium. Ias. in lege prima. §. si quis ita. num. 22. & ibi Alciat. 18. optimus text. in l. filiusfamiliâs. vers. nisi specialiter. l. fin. de donat. Bart. in dict. l. tam is. §. fin. Abb. cons. 40. volum. 2. Nec sufficiet clausula generalis in modum testamenti, codicilli, seu cuiuscunque alterius vltimæ voluntatis: donatio etenim causa mortis, vt vltima voluntas sub his verbis non includitur, ex eo, quod à filiofamiliâs fieri non potest, etiam consentiente in specie patre, si vt vltima voluntas iudicatur. Quod si dictum esset, valet hic actus iure testamenti, seu cuiusuis alterius vltimæ voluntatis, vel dispositionis, patre consentiente, ipso etiam præsente, in quem actus dirigitur, donatio causa mortis censeretur validè facta. ex Imol. in d. l. tam is. §. fin. Corn. & Alex. in d. l. senium. Quo casu non est necessaria stipulatio, vt prædicti Doctor. sentiunt. licèt Deci. consil. 245. col. pen. & Aymon consil. 130. fi. col. existiment neces|sariam esse in prædicto casu stipulationem, quod paulò pòst diligentiùs tractabitur.
Tertiò, hinc ego infero
11
intellectum ad textum in capit. quanquam. §. fin. de vsur. in 6. quo vsurarius manifestus testari prohibetur: poterit enim causa mortis donare. Bal. in l. executorem. num. 11. C. de exec. rei iudic. Imol. in d. l. tam is. in principio. quamuis dubius. & idem notat Deci. cons. 196. Probus in dicto c. quanquam. num. 15. & est communis opinio, teste Ripa. in l. 2. ff. de legat. 1. numer. 7. & verior secundum Soci. ibi numer. 9. Sed gloss. in dicto cap. quanquam. tenet text. illum procedere, in qualibet vltima voluntate, quam approbant Doctor. communiter, vt fatetur Imol. in d. l. tam is. Vnde idem Bald. parum sibi constans. cons. 294. vol. 2. voluit donationẽdonationem causa mortis à manifesto vsurario factam, non seruata Canonis forma, nullam esse. idem Lapus allegat. 125. Laurentius de Rodulphis, in tracta. de vsuris. quæst. 100. Ioan. Anani. in capitul. quia in omnibus. col. 16. de vsur. Fran. in Rubric. ist. tit. in 6. numer. 34. à qua opinione recedendum non est, authore Socin. in d. l. 2. nu. 6. eo quòd fauorem animarum concernat dicta prohibitio testandi, in dict. cap. quanquam. à consilio generali facta. Vnde nimirum si extendatur: tametsi prior opinio maxima ratione iuuetur, cùm in his, quæ initium donationis concernunt, hæc ipsa donatio contractui accedat potius, quàm vltimæ voluntati. Atque ideò donatio causa mortis à manifesto vsurario facta, valebit, nisi fiat isthæc donatio omnium bonorum, vel maioris partis: tunc etenim præsumitur in fraudem Canonis facta, ex mente omnium. arg. l. omnes. §. Lucius. ff. quæ in frau. cred. vel nisi fiat in testamento, quia eo ipso vltima voluntas verè iudicatur. Soci. & Hip. in d. l. 2. Domin. in c. quanquam. §. fina. post Paul. Lap. & Imol. ibi. quibus accedere videtur Ab. cons. 40. col. 2. vol. 2. Hic tamen vltimus intellectus procedit, quando nec donatarij, nec notarij eius nomine intercessit stipulatio, alioqui donatio causa mortis etiam facta in testamento, vti facta in contractu censenda foret. Deci. cons. 196. Illud verò, quod dici solet, eum, qui testari non possit, nec donare causa mortis posse. gloss. & Bar. in d. l. tam is. in princ. quod singu. esse existimat Calca. cons. 12. col. 2. locum habet in eo, qui ex defectu naturali testari non valet. l. 1. §. 1. ff. de iur. & ra. distr. Imol. & Rip. in d. l. 2. num. 13. ff. de lega. 1. Qui nec inter viuos donare posset. gloss. sing. in l. qui id quod. §. mutus. ff. de donat. secundum Alexand. & Ias. in l. discretis. C. qui testa. face. poss. Notat Præpo. in c. cùm apud. de spons. col. 2. quod maximè notandum esse censemus.
Hinc infero intellectum ad
12
Regiam l. 55. Tauri, qua vxor prohibetur contrahere absq;absque mariti licẽtialicentia, idẽidem enim erit in donatione causa mortis: cùm hæc contractui similis sit, quo ad ordinationem, & initium. Is igitur, qui contractum agere absque certa solennitate non potest, nec donare causa mortis poterit. Anchara. consil. 384. Abb. consil. 40. in volum. 2. Alexand. & Areti. in l. 2. in princip. ff. de verb. oblig. Ias. in §. 1. de actio. col. 4. Alex. in dict. l. 2. col. fin. ff. de lega. 1. vbi Rip. nu. 10. idem probat, dicens hac opinionem esse communem, licet Ias. ibi ab ea velit discedere.
Quartò, in hanc eandem
13
disputationem incidit ratio text. in l. inter mortis. ff. de donatio. causa mortis. vbi Iurisconsultus, vt valeat causa mortis donatio, exigit præsentiam donatarij, sicuti & in donatione inter viuos requiritur, quæ si absenti fiat, nemine eius nomine eam acceptante, minimè valet ante absentis acceptationem: siquidem tunc reuocari poterit. gloss. communiter ibi probata in l. illud. C. de sacro. eccl. in fin. quæ loquitur etiam in donatione, quæ in piam causam, vel in ecclesiam confertur, & eam dicit ordinariam Rom. consi. 295. & Ant. Rub. consi. 132. sic eam intelligens post Aret. consil. 17. col. 6. vers. ex nono. notat Socin. in l. 1. ff. si ex noxa. causa aga. in princip. & Ias. in l. qui Romæ. §. Flauius. nume. 21. ff. de verb. oblig. & probatur in l. absenti. ff. de donat. l. si ego. & ibi Dec. ff. si cert. pet. l. in omnibus. in fin. ff. de actio. & obliga. l. si quis. in 1. C. de donatio. atque hanc esse communem sententiam, & frequentissimum prædictæ glo. intellectum fatetur Rub. in d. consi. 132. & Pau. Paris. consilio 77. numer. 15. lib. 1. Vnde intelliges, qua ratione Rom. in d. consilio 295. dicat sufficere absentis acceptationem donationis, vtcunque ab initio factæ. Sed si notarius nomine absentis eam donationem acceptauerit, acquiritur absenti actio vtilis sine cessione. Bar. in l. 2. ff. rem pupilli saluam fore. Roman. consil. 513. Aretin. consil. 74. colu. 3. Corne. consil. 50. volum. 1. col. 4. Alexan. consil. 32. numer. 16. vol. 6. Dec. cons. 293. Lud. Gozad consil. 87. col. 3. Nec reuocari hæc donatio poterit. Pau. consil. 195. volu. 2. col. 3. Gozad. in d. consil 87. Aufre. in decis. capel Tholos. 453. Bal. in l. cùm à socero. C de iure dot. Dec. in consi. 266. col. fin. Aret. dict. consil. 74. col. 3. Socin. Iuni. consi. 118. vol. 2. colum. penult. dicens hanc opinionem communem esse. & idem est ex mente omnium, quos allegaui, quicquid tenere velit Hierony. Grat. consil. 25. volum 1. colum. penult. & fina. non intelligens exactè, quid hac in re dictet communis opinio.
Est tamen necessaria, vt actio vtilis absenti sine cessione acquiratur ex notarij acceptatione ipsius donatarij ratihabitio. Bald. in l. nec ei. §. satisdatio. q. 6. ff. de adoptioni. IdẽIdem notant Albe. in l. illud. C. de sacro. eccle. & ibi Paul. de Cast. colum. 2. Alexan. in l. quod meo. colum. 2. ff. de acquir. possessio. Paul. Parisi. in dict. | consil. 77. nu. 26. libr. 1. latè Andre. ab Exea. in Rub. de pact. num. 188. optimus text. in d. l. si ego. ff. de negot. gest. Quorum quidem opinio in Franciæ regno constitutione Regia comprobatur. teste Carolo Molinæ. in dict. Alex. cons. 31. & in additionibus ad Dec. in l. contractus. num. 22. ff. de regul. iur. ipsa verò lex manifesta est inter Francisci primi constitutiones. nu. 133. Paul. dicto consilio 195. col. 3. Deci. cons. 198. colum. 2. & cons. 226. in quo Pau. & Deci. expressim notant, ante ratihabitionem absentis, posse dictam donationẽdonationem, quam notarius absentis nomine acceptauerit, cuiusq́;cuiusque ratione, ficta traditio facta fuerit per constitutum, omnino tolli, si per donatorem alteri fiat, & rei donatæ traditio in secundũsecundum donatarium secatur. idem Deci. in l. contractus. nu. 16. ff. de reg. iuris. Curt. Iun. consi. 55. col. 3. argumento l. quoties. C. de rei vendica. quam opinionem sequitur Galiaula in Rubr. ff. de verbo. obligatio. fol. 12. col. 2. dicens ita respondisse in quadam controuersa quæstione. idem Socinus in l. 1. §. si iusserim. col. fi. ff. de acquir. posse. Et omnium latissimè Andr. Tiraquel. in tracta. de constitut. 3. parte. limita. 30. nume. 8. & 51. quo in loco pluribus autoribus citatis asseuerat opinionem præcedentem in vers. est tamen necessaria. quam ex Baldo, Paul. Alberico, & alijs adnotauimus veram esse, eamq́ue frequentiori calculo probari. Eandem opinionem tenet Alberic. in l. non enim. ff. de adoptionibus. col. 1. & Alciat. eam esse communem asseuerans in cap. cùm contingat. de iure iurand. nume. 234. licèt Corne. in dicto consil. 50. & consilio 2. libro 4. colum. 2. probare conetur, per stipulationem notarij acquiri absenti actionem vtilem, etiam ante acceptationem: nec reuocari posse prædictam donationem, etiam nondum sequuta ratihabitione, quod est notandum: nam & idem tenent Ant. Rube. consilio 117. numero 4. & Galiaula in d. Rubric. conclusione 12. atque esse hanc opinionem communem fatetur Carolus in dict. l. contractus. numer. 22. Hi verò, qui ab eo citantur, non tenent in specie opinionem istam: sed quòd facta absenti donatione stipulante notario, sola reuocatio donatoris minimè impediat donatarij acceptationem. quod item tenet Paulus Castrens. in dicto consil. 195. colum. 3. versicu. prætereà non interest. Bald. in l. cùm à socero. versicu caue tibi. C. de iure doti. Deci. consilio 58. colum. 2. & d. consil. 226. in fine. Alexand. Are. & Ias. in dicta l. qui Romæ. §. Flauius. & alij, quorum Andre. Tiraqu. meminit in dicta limita. 30. num. 49. ex quibus dubio procul communis opinio in hunc sensum deducitur, quòd nomine absentis stipulante notario, etiam ante ratihabitionem, hoc ius quæritur absenti, vt nec donatio, nec venditio reuocari possit, sola voluntate donatoris aut venditoris. Idem & nos tradidimus libro primo variar. Resolut. capit. 14. numer. 11. licèt Andre. Alciat. in dict. capit. cùm contingat. numer. 238. existimet, ante acceptationem absentis posse donationem reuocari ab eo, qui donauit, etiamsi stipulatio notarij in fauorem absentis præcesserit. Verùm si donatarius tempore donationis præsens sit, & taceat, scribit Dec. in Rub. C. de pact. minimè valere donationem. idem asserit Tiraquel. in l. si vnquam. C. de reuoc. dona. verbo, libertis. nu. 54. Est enim necessaria ipsius donatarij acceptatio, quod falsum est: cùm hæc sit donatio expressa ex parte donantis, nec sit tacita, nec præsumpta, & ideò sat erit præsentem donatarium tacere. l. qui patitur. ff. mandati. nec gl. in d. l. illud. exigit aliud quàm præsentiam donatarij, qui tacens consentire censendus est in his, quæ ad eius vtilitatem spectant. d. l. qui patitur. Vnde sufficit præsentia sola ipsius, cui donatio fit. Ang. cons. 183. colu. 2. Curt. Iun. in Rub. C. de pact. 1. col. & Francis. Purpur. ibi, & idem in l. rogastis. §. 1. ff. si cert. pet. nu. 64. Galiaula in Rub. ff. de ver. obl. fol. 5. col. 1. Ex quibus constat, donationem, quæ hodie fieri potest pacto nudo. ex l. si quis argentum. C. de dona. posse fieri præsenti, & tacenti, nec talis est donatio præsumpta, sed expressa. contra Dec. in d. Rub. & in cons. 245. col. pe. & in l. senium. col. 4. C. qui testam. facere poss. & eundem in l. semper. qui non prohibet. ff. de reg. iur. & Are. in l. 2. col. 2. ff. de legat. 1. & Alcia. in Rub. ff. de verb. obligat. num. 3. Et esse opinionem Ang. communem asserit Cur. Iuni. in d. Rub. C. de pact. & Andre. ab Exea. in Rubr. de pact. nu. 98. & Alciat. d. num. 3. & Ias. in ea Rub. de verbo. oblig. col. 3. idem Alcia. in Rub. C. de pact. quam etiam Soc. sequitur consil. 112. colu. 4. vers. aliquando. vol. 1. Illud profectò prætermittendum non est, quòd Paulus Castr. in d. consil. 195. lib. 2. colum. 3. scripserit, donationem absenti stipulante notario factam, & ideò ab initio validam, minimè posse à donatario acceptari post mortem donatoris, quia iam alteri, id est hæredibus donantis res est acquisita, atque ideò in pręiudicium iuris alteri quęsiti, donationis acceptatio fieri nequit. hoc ipsum probatur in l. si ego. §. si res. ff. de iure dotium, & in leg. secunda. §. sed si quis. ff. de donat subscripsere Paulo in hac specie Anthoni. Rube. consilio 133. Chassanæ. consil. 7. nu. 38. &. Andre. Tiraquel in tract. de constitu. limi. 30. numer. 73. Quibus minimè accedendum esse censeo, quippè qui existimem eorum sententiam falsam esse ea ratione, quòd ante acceptationem absentis præfata donatio quo ad donatorem omninò perfecta sit, nec reuocari ab eo possit, licèt absenti quæsita non sit. c. si tibi absenti. de præbe. in 6. l. Aristo. ff. de donatio. l. per fundum. ff. de seruit. rusti. prædi. Et fatentur expressim idem Paulus Castrens. in d. consil. 195. Ant. Rube. cons. 117. | num. 4. Corne. & Galiaula paulò antè citati, sentiunt, ac præmittunt Doct. quorũquorum ipse memini d. lib. 1. variar. resolut. c. 14. num. 11. Ergo & quo ad donantis hæredes perfecta donatio censebitur, cùm hi defuncti personam repræsentent. l. 2. §. ex his. ff. de verborum obligatio. Quamobrem hęredes isti non poterunt donatario acceptanti refragari, imò donationi stare tenebuntur, sicuti & defunctus teneretur. Non obstat d. l. si ego. §. si res. nam ibidem agitur de donatione conditionali, & ad alium effectum, quem ipse explicui in d. c. 14. numero 16. Similiter in l. 2. §. sed si quis. tractatur de mādatomandato ad donandum, quod morte mandantis expirat. Hîc verò disputamus de donatione pura, cui nulla conditio apposita fuerit. Nec item refert, quòd ante acceptationem fuerit in re donata ius alteri quæsitum, quia id procedit, quando ex titulo speciali esset dominium rei donatæ in alterum translatum, vt in singularem successorem. l. quoties. C. de rei vendic. tradunt Deci. in dict. consil. 226. & alij à me nominatim relati superius. ver. est tamen necessaria. non idem erit, vbi ante acceptionem dominium translatum fuerit in successorem donatoris vniuersalem, qui saltem actione personali tenetur omninò contractus, & donationes à defuncto factas, exactè seruare. Hinc etiam diffiniri poterit altera quæstio huic similis, quam Tiraquell. tradit in dict. limit. 30. numero 73. & 74. scribens ad eius decisionem, non posse donatarij hæredes, etiam viuente donatore acceptare donationem defuncto facta absenti, notario pro eo stipulante, & accipiente constitutum: ex eo quidem, quòd hæres non possit quo ad possessionem ratificare factum nomine defuncti, quamuis eo viuente id actũactum fuerit. l. 3. §. acquirere. ff. de bonor. poss. l. si is, cui. & l. bonorum. ff. rem rat. habe. Ange. in l. eius, qui. col. 2. ff. si cert. pet. idem quod Tiraq. notat etiam Anto. Rub. in l. non solùm. §. morte. num. 59. ff. de noui oper. nuncia. qui hac in re citat Paul. Cast. in d. consi. 195. qui in admodum diuersa specie loquitur: ipse verò hanc sententiam probo quo ad possessionem, & dominium ex ea acquirendum: etenim mortuo donatario ante acceptationem, fateor ex hęredis ratihabitione, nec dominium nec possessionẽpossessionem acquiri. Dominium quidem in defunctum translatum non est, quia mortuus est, priusquàm ratum haberet, quod eius nomine gestũgestum fuit: nec item possessio, vnde hæres eius acquirere sola ratihabitione eam non poterit. dicto §. acquirere. eadem ratione nec dominium, quod præcedente possessione acquirendum est. At quantum ad hoc, vt donatio valeat, nec reuocari possit à donante, vtq́;vtque actio vtilis sine cessione acquiratur, opinor posse hæredes donatarij ratam habere acceptationẽacceptationem notarij nomine defuncti factam. Nam in re, quę ad hæredes pertinet, poterit hæres ratũratum habere, quod nomine defuncti fuerit actum. l. si sine. §. si procurator. ff. rem rat. hab. Dyn. in reg. ratum. pe. q. de regu. iur. in 6. Deci. in l. eius, qui. §. placebat. col. vlti. & Cur. Iunior col. 4. ff. si cer. peta. post alios ibi Bart. in l. bonorum. & in d. l. si is, cui. ff. rem rat. hab. Ex quibus infertur in quæstione hac posteriori tradita per And. Tiraqu. eius responsionem veram esse in his donationibus, quæ ad earũearum vim requirunt præcisè possessionem & traditionem, cùm ea minimè cōtingatcontingat per ratihabitionem hæredis, mortuo iam donatario.
Quibus omnibus addendum est, donationem causa mortis
14
posse fieri hodie pacto nudo, & ex hoc sequitur d. l. si quis argentum. in donatione causa mortis locum habere. glo. in l. cùm pater. §. Mæuio. ff. de leg. 2. quam Bart. & Doct. ibi approbant. & dicit esse singu Bald. in l. vna. §. sin autem. in fi. C. de cadu. tol. Paul. in l. qui in potestate. ff. de testam. Alex. in d. l. 2. ff. de leg. 1. Corn. cons. 107. in 4. volu. 2. colu. Ias. in d. §. in personam. de actio. nu. 61, dicit. nota. Bal. in l. cùm hi. 2. lect. ff. de trans. & videtur similis gloss. in l. 2. C. de iure doti. & in l. vt hæredibus. ff. de leg. 2. quas Bald. allegat consi. 248. vol. 5. quam opinionem fatentur esse communem Alex. & Are. in d. l. 2. col. 2. idem Alex. in l. in tempus. ff. de re iud. Ias. in d. nume. 61. & ibi Gomes. num. 43. Corne. in d. consi. 107. & eam defendit Fortu. in l. iuris gentium. §. quinimò. ff. de pa. col. pe. & fi. licet dissentiat Ioan. Igne. in l. 3. §. quod ad causam. ff. ad Syllani. num. 26. Quinimò sufficit, donatarium esse pręsentem, & tacere, sicuti Curt. Iunior tradit in Rubr. C. de pac. colu. 2. & alij, quos paulò antè adduxit aduersus Dec. qui cons. 245. col. pen. & fi. contrarium probare conatur. Regia verò l. 13. ti. 8. lib. 3. ordin. nec in donatione simplici, nec in donatione causa mortis, præsentia donatarij requiritur.
His tandem constat, quo ad initiũinitium actus donationem causa mortis similiorem esse contractui, quàm vltimæ voluntati. Tametsi quandoque etiam in his assumat vltimæ voluntatis cōditionesconditiones, cùm 5. testes exigat, nec insinuationẽinsinuationem requirat. l. fi. C. de dona. caus. mor.
Secunda principalis cōclusioconclusio. Donatio causa
15
mortis quo ad effectus, potiùs vltimis volũtatibusvoluntatibus quàm contractib. accedit. Bal. in d. l. 2. quem sequuntur frequentissimè iuris vtriusq;vtriusque professores, ex quo plura deducuntur.
Primum, Dominium rei
16
donatæ causa mortis statim à die mortis transit in donatarium sine vlla traditione. l. 1. & 2. ff. de publ. in rem act. quam dicit singu. Ana. in c. quia in omnibus. colum. 15. de vsur. Io. Lupi. in Rub. de dona. inter vir. & vxor. §. 77. commendant Alexand. & Iaso. in d. l. 2. ff. de leg. 1. Quòd si tradita fuerit res donata à donante ipsi donatario statim transfertur dominium. l. senatus. in prin. ff. de donat. caus. mor. redit tamen ad donantem, eo | ipso, quòd causa donandi cessat, vel ipsa donatio perit & euanescit, saltẽsaltem quo ad vtilem actionem in rem. l. si mortis causa res donata. & l. seq. ff. de dona. cau. mor. vbi Bar. & Pau. hoc notare videntur, & Fran. à Ripa in d. l. 2. in tertia conclusione.
Secundò, ex eadem conclusione perpendi potest, quænam actio competat ex donatione causa mortis: qua in re communis est Doctor. sententia, competere actionem ex testamento, si donatio fiat in testamento, vel
17
codicillis. l. 1. C. de donati. causa mortis. Si verò fiat extra testamentum, vel codicillos, præmissa stipulatione competit actio ex stipulatu: ea verò non pręmissa condictio ex l. si quis argentum. C. de donatio. in quo video non omninò etiam quo ad effectum hanc donationem causa mortis se qui naturam vltimę voluntatis. Imò si donatio hæc fiat in testamento accedente stipulatione, vt contractus iudicatur, & actionem habet ex stipulatu, non ex testamento. Salycetus in d. l. 1. Deci. cons. 196. ad finem. & est ex mente Bartoli in l. tam is. §. fi. ff. de donatione causa mortis, siquidem & in testamento contractus fieri potest. gloss. Bar. & alij, in l. hæredes palàm. ff. de testamen. Bar. in l. cùm quis decedens. §. codicillis. ff. de legatis tertio. Romanus consilio 513. & est communis opinio, teste Nicolao Boêrio, decisione 353. col. 2. Non tamen competit tacita hypotheca legis primæ. C. commu. de lega. pro donatione causa mortis, cùm id non sit in iure expressum. Bald. cons. 248. vol. 5. quem sequitur Franciscus à Ripa. in dict. leg. 2. numero 16.
Tertiò, eadem ratione dicendum est, actionem ex donatione causa mortis
18
competentem in pluribus bonæ fidei actioni parem esse, licet verè stricti iuris sit. gl. in l. Seia. §. bonæ fidei. verb. constituto. ff. de don. cau. mor. quam vltra Doctor. ibi dicit singularem Rom. singu. 117. Ias. in dicto §. actionum. numero 14. de actio. dicit notab. Dec. in c. cùm venerabilis. de except. columna 5. Sicuti actio ex testamento, quamuis sit stricti iuris. In multis tamen actioni bonæ fidei similis censetur. l. in minorum. C. in quibus caus. in integr. restitutio. non est necessar. Bartol. in l. si hęres. ff. de eo, quod certo loco.
Quartò, his proximè accedit quæstio illa, an donatio causa mortis
19
per alienationem rei donatæ factam, à donatore reuocetur. Nam legatum, quamuis per alienationem à testatore factam, rei familiaris inopia cogente non reuocetur: tamen si alienatio voluntariè fiat, censetur eo ipso ademptum. l. rem legatam. & ibi Doct. ff. de adi. lega. l. fideicōmissafideicommissa. §. si rem. ff. de lega. 3. Regia l. 17 titu. 9. par. 6. Iason. in l. qui post. C. de lega. col. 1. etiamsi alienatio prędicta, quæ ex voluntate facta fuit, inualida & inutilis sit. l. legatum. §. pater hortos. ff. de adi. lega. etiamsi rem ipsam post venditionem testator redemerit. l. cùm seruus. & Barto. ibi. ff de adim. legat. Ange. Paul. & Ias. in d. l. qui post. Nec refert, an legatum sit expressim factum, quia etiam voluntaria alienatione, & si inutilis sit, reuocatur. Imo. Alex. & Aret. in l. seruum filij. §. si idem seruus. ff. de legat. 1. licet dissentiātdissentiant ibi Ange. Paul. & Iaso. in hoc vltimo. Sic ergo donatio causa mortis expirat per eandem voluntariam alienationem. l. illud. ff. de donatio. caus. mort. Dyn. in l. Stichum, qui meus erit. ff. de leg. 1. vbi Bal. Imo. Raph. Aret. Alexan. & Ias. idem Ias. in d. l. qui post. 2. col. idem in d. l. 2. col. fin. post Alex. ibi. Hipp. in sing. 136. dicens text. in l. 3. in fin. ff. de adi. leg. locum sibi vendicare, etiam in donatione causa mortis. Hanc verò opinionem Dyni sequitur eam professus communem esse Alcia. in l. non omnis. ff. si cert. peta. contra Dec. ibi. Nec tamen indistinctè vera est sententia communis, siquidem procedit in dispositione speciali de re donata, nam si facta donatione causa mortis alicuius rei fiat generalis hæredis institutio, non censetur ex hoc derogatum donationi causa mortis: atque idem dicendum erit in qualibet alia generali dispositione. ex Are. consilio 74. columna penultima. quem sequitur Aymon Sauilli. consilio 144. numer. 10. quibus illud suffragatur, quòd facta à viro vxori alicuius rei donatione, quæ morte viri confirmari potest, non reuocatur illa donatio per generalem omnium bonorũbonorum viri hypothecam, tametsi per specialem illius rei donatæ reuocaretur, ita, vt per mortem cōfirmariconfirmari nequiret. l. 3. C. de leg. l. cùm hic status. §. si maritus. ff. de donatio. inter vir. & vxor. & in hac specie Barto. in l. rem legatam. ff. de adi. leg. Iaso. in d. l. 3. 2. limit. Anto. à Fano. in tract. de pign. 2. parte. membro 1. num. 4. Quibus, vt propositam materiam vlterius explicemus, addendum est, legati reuocationem tacitè fieri, non tantùm per alienationem subsecutam ex contractu oneroso, sed etiamsi alienatio, fiat ex contractu gratuito, nempe donatione. l. si rem legatam. ff. de adim. lega. etiamsi donatio eiusmodi sit, vt ex ea dominium per traditionem minimè transferatur. l. legatum. §. 1. ff. de adim. leg. Nam alienatio vtcunque inutilis facta per testatorem inducit tacitam legati præcedentis ademptionem, vt paulò antè adnotauimus, & latiùs in 2. huius Rubric. parte. numero 21. Nec refert quo ad hanc reuocationem, quòd possessio rei legatæ tradita non fuerit virtute alienationis secutæ. tex. optimus in dict. l. legatum. §. pater hortos. ff. de adimend. leg. vbi traditio facta virtute donationis, non transtulit dominium in donatarium: & tamen remanente dominio apud donatorem, existimat Iurisconsultus legatum rei donatæ ex donatione ipsa reuocari, quinimò & in causa libertatis manumissio data seruo in testamento, reuocata censetur per ipsius serui alienationem, vẽditionemvenditionem, aut donationem alteri post | testamentum factam. l. verum est. ff. de manumiss. testa. quòd si libertas data fuerit in testamento verbis directis hoc addito, quòd seruus manumissus ab illo die testamenti facti sit liber, adhuc libertas ista effectum non habebit in vita testantis, donec ipse mortem obierit: atque imò expressè vel tacitè reuocari poterit, sicuti probat text. fina. iuxta intellectum gloss. Iaco. de Are. Oldr. Alber. & Plumbini in l. qui duos. §. vlt. ff. de manu. testa. quo in loco Alber. censet, eam esse rationem, quia hæc manumissio facta fuit in testamento, cuius hæc est propria natura, vt ante diem mortis nullam habeat firmitatem. Hinc sanè non incongruè quæritur ad interpretationem tex. in l. nostram. C. de testam. an ea constitutio admittenda sit in testamento inter liberos, vel ad pias causas. Nam agitur inibi de quadam tacita reuocatione testamenti, quoties testator testamentum iam clausum, sigilloq́ue signatum ipse aperuit, tollens ab eo sigilla, vel scindens linum: videtur etenim testamentum illud reuocare, ac velle intestatus decedere, illudq́ue rumpere testamentum: qua in re est considerandum secundum Alex. Iaso. & alios in dict. l. nostram. quod plus operatur, factum illud ad reuocationem testamenti, quàm cancellatio, inductióue, quia per hoc factum totum testamentum rumpitur: nec est tractandum in hac specie, an hoc testator fecerit, vt aliud testamentum testator conderet, quod tamen perficere non potuit: etenim tunc nihilominùs intestatus morietur, nullusq́ue locus erit decisioni Bar. in l. si iure. in fi. ff. de legat. 3. cùm in casu tradito per Bar. diuersa ratio sit ex eo, quòd reuocatio testamenti nec perficitur, nec probari potest, plenè ea forma, quæ requiritur in §. ex eo. Institu. quib. mod. test. infirment. Deinde si ruptis sigillis iuxta prædictam constitutionem nostram testator coram sufficienti ad testandum nuncupatiuè numero testium dixerit, vel coram tabellione solenniter, se velle decedere cum illo priori testamento, cuius sigilla ruperat absolutè vel conditionaliter, illud testamentum erit adhuc seruandum, secundũsecundum ea, quæ hoc titu. scribimus in c. cùm tibi. num. 5. His denique præmissis, quo ad propositam dubitationem. Angel. & Alexand. in dict. l. nostram. existimant eius decisionem non procedere in testamento inter liberos, ex ea ratione, quòd testamentum conditum inter liberos non tollatur per secundum, nisi in eo fiat mẽtiomentio primi. text. optimus in Auth. hoc inter liberos. C. de testamen. Huic sentẽtiæsententiæ suffragatur text. optimus. in l. proximè. ff. de his, quæ in testamen. delent vbi gloss. Bart. & Doct. anotarunt, cancellationem vel inductionem fauore piæ causæ præsumi, inconsultè factam fuisse: atq;atque ideò minimè præiudicare causæ piæ, vt causæ libertatis. idem notant Abb. in capi. 3. col. 1. de fide instru. & Corset. in singu. verbo, cancellatio. Ex hac tamẽtamen inductione non omnino conuincitur, idem esse in casu dict. l. nostrānostram. quia factum, de quo inibi, magis vrget ad significandāsignificandam mutationem volũtatisvoluntatis, consulto quidem, non temerè factam, quàm testamẽtitestamenti cancellatio. Nec Authen. inter liberos. concludit, cùm loquatur in secundo testamento, ex quo fauore liberorum, & piæ causæ, non pręsumitur mutatio primi: sed in præsenti casu fit eiusdem testamenti mutatio per eius incisionẽincisionem, aut sigillorum fractionem per actum sanè facti, qui potentior est quàm actus verbi. Item in hac specie. l. nostram. factum specialiter pertinet ad testamentum conditum inter liberos. in d. Auth. hoc inter liberos. verbalis actus generalis est, vnde mihi verior videtur opinio Pauli Castrensis, & Cornei in d. l. nostram. qui existimant, eam cōstitutionemconstitutionem procedere, etiam in testamẽtotestamento inter liberos, & ad piam causam. quod probatur ex eadem ratione, & quia testamentum illud per factum, de quo inibi mẽtiomentio fit, rumpitur.
Quintò, ex his deducitur, locum
20
esse Falcidiæ in donationibus causa mortis. glo. per tex. ibi in l. in donationibus. C. ad l. Falci. vbi Bald. Saly. & alij Rom. consil. 75. Ex ea tamẽtamen l. iuncta l. donationes quas parentes. C. de donatio. inter virum & vxo. §. penul. id intelligendum est, quando donatio causa mortis fit in testamento, vel codicillis, non autem, si fiat extra testamentum & codicillos, ex his, quæ notat Ioannes Hannibal in l. post contractum. ff. de donatio. num. 348.
Sextò, hinc etiam oritur ratio text. in l. Marcellus. in princ. ff. de donatio. caus. mort. vbi solennitas testamento vel
21
codicillis remissa, cẽseturcensetur & à donatione causa mortis sublata, non tamen augetur in donatione causa mortis, tāetsitametsi in vltimis voluntatibus aucta fuerit lege noua dicit singu. Roma. sing. 523. Ex quo infero Regiam l. 1. tit. de testament. libro 5. ordina. adiuncta l. 3. Tauri procedere in donatione causa mortis. Sed si remittatur à testamentis certa solennitas, vel pars solennitatis iure requisitæ, non censetur pro portione eadem, vel tanta pars remissa à solennitate, quæ in codicillis, vel in donatione causa mortis requiritur. Quo fit, vt si lege noua in testamento sufficiant quinque testes, non ex hoc in codicillis, vel donatione causa mortis sufficient tres. Bar. in l. 2. ff. de lega. 1. cuius opinio communis est, vt fatentur nouiores ibi. & Alber. Brunus in tract. de forma & solenni. §. vlt. q. 10. cui mirè conuenit Regia l. 3. Tau. ex qua manifestum ex solẽnitatesolennitate iuris à testamẽtotestamento nuncupatiuo remissa per d. l. 1. tit. de testamen. lib. 5. ordin. nihilominùs in codicillis solennitatem eādemeandem, quæ in testamẽtotestamento nũcupatiuonuncupatiuo requiritur, seruādamseruandam esse non minorem. Verùm Franc. à Ripa, in d. l. 2. in fi. & in tract. de peste. 2. par. partic. 2. in fine. Bart. conatur reprehendere ex d. | l. Marcellus. quæ ipsi minimè patrocinatur, cùm id tantùm probet, solennitatis remissionem factam à testamentis, videri eandem factāfactam à codicillis, non tamen minorem proportione. Vnde licet tempore pestis testamentum fieri possit coram quinque testibus. l. fi. C. de testam. ex qua hoc argumentis quibusdam deducunt Bal. Salyce. & Iaso. ibi Deci. consilio 284. Rube. consil. 165. & consil. 72. Ripa in dict. particula 2. col. 2. licet Paul. Aretin. & Alexand. ac Riminal. in d. l. fi. contrarium opinentur, & id frequentiori Doctor. calculo recipi Alex. Ripa, & Rub. fateantur: quod non est admodum expeditum, nec iure admittendum, si pestis ita grauis sit, vt facta diligenti inquisitione maior testium numerus reperiri non valeat, donatio tamen causa mortis tempore pestis ritè non fit coram tribus testibus, in quo fallitur Ripa cōtrariumcontrarium opinatus.
Tertia principalis conclusio. Donatio caus. mort. quo ad eius
22
confirmationem potiùs contractibus, quàm legatis accedit, nam legata requirunt hæreditatis aditionem, vt confirmentur. l. nemo. ff. de regu. iur. Donatio verò causa mortis sola morte absque aditione confirmatur. glo. in l. legatum. §. pen. ff. de his, qui. vt indig. quam Bar. ibi probat. Dicit sing. Alex. in l. 2. col. 2. ff. de leg. 1. Imol. in l. fi. ff. de donat. caus. mor. Alex. in l. qui Romę. §. Flauius. num. 10. ff. de verbo. oblig. dicit, esse hanc opinionẽopinionem communem Paul. à Monte Pico, in l. quartam. col. 12. ff. ad l. Falci. Ripa in d. l. 2. col. fin. dicens post Imol. in d. l. fi. hoc esse verum, quando donatio fit extra testamentum, nam si in testamẽtotestamento fiat, aditionem hæreditatis requirit. atque ita intelligenda est communis assertio, quam existimant dubiam esse Imo. in d. l. fi. & Anani. in c. quia. in omnibus. de vsur. 14. col. Eo autẽautem casu, quo aditio hæreditatis necessaria non est, donatarius agere debet aduersus curatorem hæreditati iacenti petitum & datum, vel contra hæredes intestati. Bal. in l cùm virum. C. de fideicom. Ripa in d. col. fin. Iure autem Regio, etiamsi donatio causa mortis fiat in testamento, non requirit præcisè aditionem hæreditatis, iuxta regulam l. 1. tit. de testamen. lib. 5. ordina. in fine.
Reuocatur
23
verò donatio causa mortis per pœnitentiam donantis. l. mortis causa. in 4. ff. de dona. caus. mor. etiamsi sit per donatarium accepta. sicuti probatur ibi. & in l. 2. iuncta gl. ff. eod. titul. etiamsi non conualuerit donator, quod ex d. l. mortis. constat. quamuis Barb. cōsilconsil. 54. vol. 2. tenere velit, donationẽdonationem causa mortis ab ipso donatario acceptatam, vel cui stipulatio accesserit, reuocari per pœnitentiam non posse.
Secundò, reuocatur donatio causa mortis secuta donantis valetudine. l. si mortis causa res donata. ff. de donatione caus. mortis. quod procedit, quando donatio fuit facta occasione instantis periculi. l. tertia. cum gloss. & legibus sequentibus. ff. de donatio. causa mortis. quod si donatio fiat nullo instante periculo, est necessaria expressa reuocatio, vel mors donatarij cōtingenscontingens, priusquàm donator decedat. Paul. Cast. in d. l. 3. Nec satis erit, donatorem in aliquod mortis periculum incidere, ac demum ab eo inuadere. Paul. Ias. & Deci. in l. non omnis. 2. col. ff. si cer. pet. vbi Alciat. per text. vbi asserit ex sequenti valetudine reuocari donationem causa mortis factam instanti periculo, eamq́;eamque opinionem cōmunemcommunem esse fatetur, Decio paululum refragante.
Ex quibus est intelligenda Regia l. fin. tit. 4. par. 5. quæ expressim probat, donationem causa mortis reuocari, sequenti donatoris valetudine, vel per pœnitentiam, aut donatario præmoriente. Est verò notandum, contingere posse donationem causa mortis, nec per pœnitentiam, nec præmoriente donatario reuocari, si facta & concepta sit donatio ab existenti in aliquo mortis periculo in hunc modum, vt donata res omninò non reddatur, donatore ex illo periculo moriente. tex. à glo. & Doct. ibi ita intellectus in l. si alienam. §. Marcellus. ff. de donat. caus. mort.
Item, donatio hæc causa mortis, etiamsi expressim donator pœnituerit, minimè cessat, nec reuocatur donatore ipso decedente sine aliquo hærede ex testamento, nec ab
24
intestato. arg. l. 1. ff. qui sine manumiss. ad liber. perue. vbi, si serui venditor cum pacto, vt post certum tempus liber fiat, absque hærede decesserit, seruus liber post tempus efficitur, licet venditor illam voluntatem mutauerit. & in specie ista hoc asserunt Angel. in disputatio. Astensis miles. idem Ange. Imol. Areti. & Alexan. num. 10. in l. qui Romæ. §. Flauius. ff. de verbo. oblig. idem Alexan. in l. 2. ff. de lega. 1. idem & Socy. fi. col. in l. non omnis. ff. si cer. peta. Hippo. in singu. 63. Alexan. in l. quoties. colu. 3. ff. de lega. 1. Sed ex aduerso oppositam sententiam probātprobant Ias. in dict. §. Flauius. numer. 31. Idem Ias. & De ci. in d. l. non omnis. col. 3. Ripa in dict. l. 2. col. fin. & præ cęteris Corne. cons. 68. colum. 5. volum. 3. quamuis dicat in praxi durum esse à sententia Angel. recedere: manifestè tamen ostendam Cornei disputationem, secutus opinionem Angel. quam frequentiùs receptam esse existimo, minimè veram esse, imò prorsus aduersam Iurisconsulto in d. l. 1. cui ipsa communis opinio innititur. Scribit enim Paulus: Si seruus venditus est, vt intra certum tempus manumittatur, etiamsi sine hærede decessisset, & venditor, & emptor seruo libertas competit, & hoc diuus Marcus rescripsit. His me herclè verbis includitur casus, quo venditor cum hęrede decesserit: siquidem dictio, etiam, includit & implicat casum minus dubium. l. si contendant. ff. de fideiuss. gloss. in Clem. 2. ver. Ecclesiæ. de hæred. Subdit statim Paulus Iurisconsul. in d. l. 1. Sed & si | mutauerit voluntatem venditor, nihilominùs libertas competit. Igitur hic versiculus est intelligendus, siue venditor decesserit cum hærede, vel sine hærede, sicuti principalis eiusdem legis pars loquitur. Dictio etenim, sed & si, aduersatiua est, & in specie præcedenti intelligenda. glo. & Bar. in l. mariti. §. fi. ff. de adul. vnde constat vendito seruo, vt post certum diem manumittatur, eum seruum manumissum censeri post diem illam, decedente ante diem venditore cum hærede, vel sine hærede, licet voluntatem mutauerit, quia mutatiovoluntatis debet adesse eo tempore, in quod manumissio confertur. text. elegans in l. 1. C. si mancip. ita fue. aliena. Cuius hæc sunt verba: Si Patroclus, postea quàm te Hermiæ donationis causa dedit lege dicta, vt, si quindecim annis continuis seruisses, ad libertatem perducereris, si modò Patroclus non contrariæ voluntatis fuerat, aut etiamsi iam decesserat, ad libertatem peruenisti. Quibus verbis constat, perpensa alternatiuæ dictionis conditione, decedente vẽditorevenditore vel donatore ante diem manumissionis, mutationem voluntatis minimè obesse manumissioni. idem probat text. in l. mancipia. ff. qui sine manumiss. Mancipia, inquit Papinianus, mater filiæ donauerat, vt filia curaret, ea post mortem suam libera esse, cùm donationis legi non esset obtemperatum: ex sententia constitutionis diui Marci, libertatem obtingere matre consentiente respondi, quòd si ante filiam mater decesserit, omnimodò. vbi Accur. addit, etiamsi mater mutauerit voluntatem. Ergo in dict. l. 1. siue cum hærede, siue sine eo decesserit venditor serui, idem erit, nullaq́ue constituitur differentia, atque ideò communis opinio probatione destituta refellitur, & eam nouissimè reprobat Andr. ab Exea. in Rub. ff. de pact. num. 159.
Fit autem donatio causa mortis expressim, ita, vt dubitari necesse non sit. Quod si non
25
dicatur eam fieri causa mortis, fiat tamen ab existẽtiexistenti in aliquo periculo, ita, vt donet post mortem: his quidem verbis donatio causa mortis censetur. l. 2. ff. de dona. caus. mort. & Bart. ibi Bal. & præ cæteris Alex. num. 6. in l. quę dotis. ff. solut. mat. & Guli. Bene. in c. Raynutius. ist. tit. verbo, testamentum. 4. num. 23. Sed si fiat ab eo, qui nullo periculo conterritus est, his tamen verbis, dono post mortem, esse donationem inter viuos. Oldra. opinatur consilio 139. ex §. post mortem. Institu. de inutilibus stipulat. l. nam & si cùm moriar. ff. de condict. indebi. Bald. in l. 2. C. de iure doti. Guli. Bened. in d. num. 23. Hæc tamen opinio procedere non potest ex l. 2. ff. de dona. caus. mor. & probatur ea ratione, quòd donatio causa mortis dicitur, vbi donator vult magis ipsum quàm donatarium, rem donatam habere, ipsumq́;ipsumque donatarium magis quàm hęredem. l. 1. ff. de donat. caus. mort. & l. Senatus. ff. eo. titu. qua ratione hanc vltimam opinionem tenent Alber. in d. l. nam & si cùm moriar. Ias. in l. quę dotis. num. 43. ff. solu. matrim. idem Ias. consi. 6. vol. 3. col. 5. Prima verò opinio locum habere potest, quando mors esset dilationis causa adiecta, ex iuribus ibi allegatis, vtpote si verbis executionem donationis inducentibus mentio mortis fieret. Socyn. consilio 53. volu. 1. colum. 3. Alex. cons. 14. vol. 1. col. 2. Bal. in d. l. 2. Boërius decisio. 353. num. 12.
Ex quibus apparet, non omninò esse eam donationem causa mortis, in qua mentio mortis facta sit, nempe, si fiat mortis mentio, in verbis executionem actus inducẽtibusinducentibus, quod etiāetiam probauimus in 2. huius Rub. par. nu. 13. Erit & alius casus, in quo etiam facta mẽtionementione mortis in ipsa dispositione, erit donatio inter viuos, si fiat alicui, & eius hæredib. Hæc enim adiectio donationi causa mortis non conuenit, cùm illa donatario præmoriente ad hæredes minimè trāsmittaturtransmittatur. ergo est hæc donatio inter viuos. Bal. in l. 2. C. de iure doti. col. 3. Alex. consil. 14. volu. 1. nume. 12. Aret. consil. 74. col. 3. Claudicol. 4. & Ias. num. 48. in dict. l. quæ dotis. Ferrar. caut. 30. in fine. Boëri. decis. 353. numer. 12. Ias. & Deci. in l. non omnis. ff. si cert. peta. Bald. consil. 108. volumi. 3. Andre. ab Exea. in Rubr. ff. de pact. nume. 504. quorum opinio in praxi frequentissimo autorum consensu potiùs obtinebit, quàm contraria, quę ab eodẽeodem Bal. probatur cons. 391. 3. vol. & Alci. in d. l. non omnis. 3. col. & eam defendit Deci. consilio 470. colum. pen. quasi prædicta adiectio hæredũhæredum hunc sensum habeat, vt præmoriente donatore, donatio ipsi donatario, & eius hæredibus competat.
Cęterùm donatio, in qua mentio mortis non fit, etiam si ab ægroto vel constituto in aliquo periculo fiat, inter viuos est censenda. l. Seia. §. cùm pater. & ibi Barto. & Paul. hoc existimans esse singulare. ff. de dona. cau. mor. Imol. Alex. num. 7. & Ias. num. 26. in d. l. quæ dotis. & Socyn. consil. 53. col. 1. volumi. 2. Roma. consilio 229. Hoc tamen est verum, si talis donatio inter viuos valere potest. Nam si, vt donatio causa mortis procedere valeat, non tamen, vt donatio inter viuos, præsumenda erit potiùs donatio causa mortis. l. apud Celsum. §. Iulianus. ff. de doli except. quam dicit sing. Socy. consil. 13. colu. pen. volum. 1. Roma. in d. l. quæ dotis. notat Corn. consilio 124. volu. 4. & Ripa in tracta. de peste. 2. par. num. 170. Socy. Iunior consilio 21. vol. 2. in addit. tametsi glo. in d. §. Iulianus. existimet, ibi factam fuisse mentionem mortis, quam Ias. sequitur in l. quæ dotis. & ibi Alex. num. 13. dicens, in iudicando & consulẽdoconsulendo ab eius intellectu non esse recedendum. Est tamen prima opinio maximè notanda. Porrò & coniecturis quibusdāquibusdam, nulla facta mentione mortis, possumus deprehendere donationem causa mortis, nempe, si donator vtatur verbo, relinquo. Dynus in l. 1. C. de reuocat. donat. & | Guid. Pap. singu. 457. vel si facta donatio sit ab infirmo, vel ab existenti in aliquo periculo, facta ipsius infirmitatis, vel periculi mentione. Corne. consilio 124. volum. 4. & Ripa in dict. 2. par. num. 175. optimus text. in l 2. ff. de dona. caus. mor.
Est & alia vltima voluntas, cuius meminit l. licet. C. de pact. vbi Docto. omnium consensu eam appellant vltimam voluntatem innominatam, & in genere. atq;atque ita Accur. eam legem intellexit. & Ang. in l. 3. §. gener. ff. de acqu. pos. col. 1. licet Deci. in d. l. licet. colu. fi. contendat, illam legem loqui de donatione causa mortis respectu militum, in quo à communi sentẽtiasententia discedit.
Mortis autem causa capio
26
est acquisitio occasione mortis alicuius, quæ speciale nomẽnomen non habet. l. quiprecio. l. mortis causa capitur. l. inter mortis. ff. de donat. caus. mor. Bar. in d. l. qui precio. Bal. in Authen. si quas ruinas. C. de sacrosanct. Eccle. nume. 7. is etenim mortis causa capit, qui aliquid consequitur causa conditionis implendæ ab hęrede vel legatario, aut statu libero. Ex quo Bart. infert in d. l. mortis causa capitur. patre accipiente rem aliquam in emphyteusim pro se & filijs, mortuo patre filios aliam emphyteusim consequi à domino directo ex mortis causa capione, & ideò inter eos esse locum iuri accrescendi, quod alioqui in contractibus proprijs locum non habet. l. si mihi & Titio. ff. de verb. oblig. competit tamen in mortis causa capione. l. Thais. §. Stichus. ff. de fideicom. libert. quam opinionem mirè exaltat Ias. in l. 2. C. de iure emphy. num. 210. ex ea colligens, non posse patrem priuare aliquem filium hoc iure emphyteutico, cùm id non à patre, sed à vero domino filius occasione mortis patris capiat. quam illationem Bar. asseruit in l. & iurisiurandi. §. si liberi. ff. de oper. liber. Federic. consil. 228. factum tale est. & alij, quos adducunt Ioan. Crot. in l. si constante. 2. lectio ne. col. 7. ff. solu. matrim. & Ias. d. num. 210. dicens, hanc opinionem esse communem, quam latissimè omnium explicat Andr. ab Exea. in Rubr. de pact. num. 211. Curt. in tract. de feudis. 4. parte, prima reg. q pen. versic. ex prædicta. Zasius titul. de feudi aliena. fol. 6. id verò, quod Bart. opinatur, hanc esse mortis causa capionem, falsum est manifestè, quia filij hāchanc emphyteusim capiunt ex vero, speciali, & nominato titulo emphyteusis: sicuti & in feudo vocati censentur, & inuitati ab ipso primo concedẽteconcedente ipsi filij positi in dispositione, & ab ipso domino titulum, ius, & causam capiunt. text. in c. vnico. & ibi Isernia & Bald. de feudo Marchiæ. c. vnico, de gradibus success. in feud. & in c. vnico. de natura. success. feud. Et licet idem Barto. consil. 58. & in d. l. si mihi & Titio. num. 5. eandem decisionem repetat, quam ipse in d. l. mortis. scripserat, ab ea tamen recedere videtur, dicens in prædicto contractu filios emphyteusim consequi ex prima concessione, & ex illo contractu, quod pulchrè animaduertit Carol. Molin. in consuet. Parisi. tit. 1. §. 22. q. 25. Quod verò Bartol. dixerat, inter filios esse locum iuri accrescendi, id recipiendum est omninò, non ex proprio iure accrescendi, sed vi taciti pacti, & lege concessionis: vti notat Alexan. in d. l. si mihi & Titio. colum. 5. Curt. senior consil. 49. colum. 3. & in 2. artic. fundamento 11. & consilio 50. colum. 7. & 8. Curt. Iunior in tractat. de feudis. 2. par. q. fin. versic. secundò principaliter. Iason consil. 117. colum. 7. volumi. 4. idem in l. re coniuncti. de lega. 3. nume. 230. & sensit Bart. in d. l. si mihi & Titio. nume. 5. vbi Aret. & Ias. eandem materiam explicant. Imò satis dubium est, an in mortis causa capione sit locus iuri accrescendi: nam id falsum esse censet Matthę. Matthesil. not. 153. quod modò non disputo.
Postremò illud omittendum non est, quemlibet testari posse, atque in vltima voluntate bona propria post mortem distribuere, nisi speciatim à lege prohibitus sit. l. si quęramus. ff. isto titu. Abb. in hac Rubr. Anchar. Imol. & Barba. in capit. 2. eod. titul. latiùs Francisc. in Rubr. huius titu. libro 6. Regia l. 13. titul. primo. part. 6. ex quibus plures personæ colligi possunt, quibus est interdicta libera testandi potestas.
Iure autem antiquo damnatus ad mortem, in metallum, ad bestias, vel deportatus, libertatem & ciuitatem amittebat, & ideò testari non poterat. l. qui vltimo. ff. de pœnis. l. eius, qui. §. 1. qui à latronibus. §. fi. ff. ist. tit. l. si quis filio exhæred. §. sed & si quis. ff. de iniust. rupt. quod in his, qui ingenui nascuntur, iure Codicis abrogatum est, cùm nemo bene natus seruus pœnæ efficiatur. Auth. sed hodie. C. de dona. inter vi. & vxo. quæ procedit etiāetiam in damnatis ad mortem naturalem. glo. in d. l. eius, qui. §. fi. & in d. §. sed & si quis. Saly. in d. Auth. sed hodie. Hæc tamen opinio minimè placet, quia Auth. sed hodie. non loquitur in damnatis ad mortem. quod apertiùs apparet ex Authen. de nupt. §. quod autem. quę est in nouellis constitutionibus. numero 22. quo fit, vt receptum sit etiam hodie iure Cæsareo, damnatum ad naturalem mortem minimè testari posse. Barto. in d. l. qui vltimo. & idem in dicta l. eius. §. fin. & ibi Paul. Imo. & Areti. dicens, hanc esse communem opinionem. quam probat glo. in dicta Authent. sed hodie. & repetit Bart. in dicta l. si quis filio exhæredato. §. irritum. Regia l. 15. titulo 1. part. 6. Prima verò opinio recepta fuit lege lata in Taurino conuentu, à Regina Ioanna, Caroli Cæsaris matre. l. 4. Ex qua cessat & illa dubitatio, an damnatus in perpetuum carcerem testari possit: qua in re Bartol. in l. 2. ff. de his, quæ pro non scrip. asseruit, eum testari non posse. tex. l. 1. C. qui non poss. ad libert. perue. vbi hoc notat Baldus. & idem Imol. in l. 2. column. | 3. ff. de publi. iudic. Bald. cons. 448. volu. 1. Guli. Benedict. in capi. Raynutius. verb. mortuo testatore. 1. nume. 129. Barb. colum. 10. Imol. num. 23. in c. quia ingredientibus. ist. tit. Hippo. singul. 565. quam sententiam in Laicis cōmunemcommunem esse existimat Abb. in hac Rub. 2. colu. dicens etiam in Clericis veriorem esse. lege autem Taurina ab hac opinione prorsum disceditur, quod in specie asserit Ioan. Bernar. à Luco, vir moribus & doctrina excellens, atque Calagurritanæ Ecclesiæ antistes ornatissimus in pract. crim. c. 129. in fi. Quin & ipse opinor ante præfatam legem damnatum in perpetuum carcerem testari licuisse, secutus Alberi. in l. aut damnum. §. fi. ff. de pœnis. Ancha. & Franc. in cap. quamuis. de pœnis. in 6. Bal. in l. prima. in repetitio. colum. 4. C. de sacrosanct. Eccles. Abb. in c. tuæ. de pœnis. Franc. in Rub. ist. titu. in 6. vers. decimo. quorum opinio manifestissimè comprobatur, ex eo, quod frequẽtissimofrequentissimo omnium consensu hodie nemo intestabilis ratione pœnæ efficitur, nisi ad mortem dāneturdamnetur. Igitur, si damnatus in metallum testari potest, cur damnatus in perpetuum carcerem non tenebitur? Nec quidquam facit d. l. 1. C. qui non poss. cùm in seruis loquatur, & præterea statuta fuit ante iura Authenticorum, & Iustiniani Nouellas.
Præmissa tandem Taurina lege dubium est, an damnatus ad mortẽmortem naturalem testari possit circa illa bona, quæ cùm alioqui fisco Regio competerent, reseruantur tamen filijs, ac descendentibus ab ipso delinquente, alijsq́ue personis, quarum meminit Authen. bona damnatorum. C. de bonis proscript. l. 5. titu. 31. l. 8. titu. 10. l. 6. titu. 7. part. 7. in quo illud iure respondendum est, posse hunc damnatum inter illos, quibus prædicta bona præseruantur à lege testari, ita, vt prælegare minimè possit, nec vnum ex vocatis à lege hæredem instituere, cæteris exclusis, vti probat efficaciter Rode ric. Suares in repe. l. 9. tit. de leg. lib. 3. Fori. 10. limit. ad fi. cuius respōsumresponsum coadiuuatur ex eo, quòd nec damnatus ad mortem poterit ad piam causam testari de illis bonis, quæ per Authen. bona damnatorũdamnatorum. quibusdam ibi nominatis deferunt. Bartol. & alij Doctor. in l. 1. C. de sacrosanct. Eccles. in repeti. 4. q. num. 26. & est communis opinio, teste Panor. in hac Rub. fin. col.
Prohibetur etiam testamentum
28
condere filiusfamiliàs, circa bona aduentitia, etiam cōsentienteconsentiente patre. l. qui in potestate. l. filius familiàs. ff. ist. tit. l. senium. C. qui testa. fac. poss. Regia l. 13. tit. 1. par. 6. etiamsi in his bonis pater vsumfructum non habeat, secundum communem opinionem in d. l. senium. cuius & nos superius meminimus. Imò nec in piam causam testari poterit filius familiàs, patre non consentiente, si circa bona aduentitia velit testari, licet eorum vsusfructus patri non sit quæsitus, tametsi in piam causam patre consentiente indistinctè testari valeat. capit. licet. de sepult. in 6. Calde. consil. 10. huius titu. Abb. hic numer. 10. Domi. in d. ca. licet. Ange. Saly. Roma. Alexan. Dec. & Corne. post Bald. in dict. l. senium. Freder. consil. 298. Bal. in l. 1. colum. 2. & in repe. colu. 6. C. de sacros. Eccles. quorum opinio communis est, vt asserũtasserunt Alex. l. 1. §. hoc autem Senatusconsultum. ff. ad Trebellia. Ias. & Dec. in d. l. senium. & verior de iure secundum Laurent. Calca. consi. 12. col. pen. Et licet res sit digna disputatione, communis tamen opinio defendi potest, rectè perpensis verbis dict. cap. licet. §. fina. iuncta gloss. ibi. atque ita in consulendo & iudicando erit exactè seruanda, etiamsi refragentur Ioan. Andr. in capit. si pater. ist. titu. in 6. Franc. in Rub. col. 21. Anchar. in d. cap. licet. & in cap. 2. infrà eo. & alij, quos Alexan. Ias. & Deci. referunt. Nec admittenda est distinct. Bar. qui in l. in potestate. ff. eo. communem intelligit, in bonis aduentitijs, quorum vsusfructus patri non quæritur, non in alijs, nam & si non desint, qui in eandem iuerint sententiam Barto. commentum ratione omninò destituitur, & ideò hactenus nondum est receptum. Hîc profectò sistendum est, siquidem l. 5. Tauri cautum extat, filiumfamiliàs testari posse liberè, patria potestate non impediente de bonis illis, quorum proprietas patri non sit iure quæsita, nec patris consensus est necessarius. Vnde in his regnis non est anxiè inquirendum de testamento filijfamiliàs, modò filiusfamiliàs testetur seruata iuris solennitate, ex Bartol. in l. 1. 5. q. principa. C. de sacrosanct. Eccles. Alexan. in l. si quis priore. colu. 3. ff. ad Trebell. notat Ias. col. 1. per text. ibi. in l. si quando. C. de inoffic. testamen. Regia l. 5. titu. 1. part. 6. Nihilominùs de filiofamiliàs Clerico dicemus aliqua in c. quia nos. infrà eod. titu.
FINIS.
Loading...