*
MUlta circa illos dicta à Nobis
Sect.
10.
Problem. 2. & studio inveniendi aliquid, quod fortè plus placeret, paratus
inventis addere, aut etiam præferre, Scriptores
non lectos ante elaborata Problemata, quia, ut
nuper dictum, aut non editi, aut serò advecti
in has tantoperè dissitas regiones, evolvi, nec
paucos illos, neque in negotio præsenti concisos, sed longissimis aliquos discursibus exundantes, doctis quidem, subtilibus, & sua se novitate adnitentibus commendare. Sed quidem
simplex ingenij mei columba
non invenit ubi
requiesceret pes ejus. Invenient fortè alij apud
Patres Quiros, Aldrete, Izquierdum, Ortegam,
Antonium Perez, Esparzam, Derkennis, Rivadeneiram, Rhodes, Joannem à S. Thoma,
Godoy, Gonet, Herincx, & Bonæ Spei, qui
singularem præ alijs sententiam amplexus post
improbatas alias, & quidem doctè & efficaciter, ait enim
Disputat. 13.
n. 91. actum Dei
quà contingenter liberum, præter ea quæ Deo
identificantur, ac proinde præter volitionem
Dei necessariam, imbibere aliquid creatum.
Et
n. 92. Ens illud creatum, quod actus Dei,
quà contingenter liber imbibit, actum voluntatis Dei, quà volitionem integrè & adæquatè
in Deo præexistentem supponere. Et n. 94. sic
ait
: Illud ens creatum non potest esse quicumque
Omnipotentiæ divinæ effectus, sed actus voluntatis
contingenter liber esse debet, ad Divinitatem se habens prout unio hypostatica ad Verbi personalita|
tem. Sic ille. Cùm autem ab æterno creatura
nulla fuerit, ex eo habetur actum illum voluntatis creatum non posse constituere ab æterno
actum Dei, sed in tempore, quando scilicet
Deus ad productionem creaturarum procedit.
Pro actu autem dicta sufficit in Deo voluntas
per modum potentiæ
liberęliberæ, quæ ut se ad actum
determinet, non indiget prævia alia determinatione.