*Sed verò præfata non urgent, & quod
Multipliciter in pugnatur.
de substantia merè speculativa dicitur, id ipsum
est, quod est à nobis efficaciter impugnatum:
dicere enim posse dari substantiam intellectivam & non volitivam, idem est, ac dicere posse
dari substantiam merè speculativam. Unde
utrumque pariter impugnatum, non obstante
ratione illa de actu merè speculativo: quia
etiam dari potest actus merè practicus, nec tamen proptereà admittitur substantia intellectualis merè practica. Sicut etiam datur actus
meræ apprehensionis,
neq;neque proptereà conceditur
substātiasubstantia intellectualis merè apprehensiva,
& actus etiam opinionis: cùm tamen confingi
nequeat substantia merè opinativa, & idem est
de fide, & alijs actibus, ni velimus accumulare chymeras. Id autem quod de individuatione
immediata generis dicitur, minimè potest pro
fundanda possibilitate dicta conduci, quia difficilius apparet, & quod soli potuit monstri
hujusmodi fictori, sicut & aliorum plurium,
arridere. Et quidem si id stare potest, etiam
dari poterit ens singulare, quòd nihil habeat
præter rationem communem entis propter
eamdem rationem, & ita in nullo prædicamento collocabile, nec specialis Dei participatio:
& nullo in loco, quia nullum exigit, neque
in ordine aliquo creaturarum consistere valens, aut determinatam Dei terminare potens
actionem. Denique ex eo quod in logica &
Metaphysica probatur, genus à differentia realiter non distingui, consequenter habetur non
posse realiter separari, & idem est de universa|
libus quibuslibet prædicatis. Iam quod de propositione boni respectu alterius dicitur, etiam
est rationibus in Problemate adductis improbatum. Nec videtur quomodo propositio illa
futura sit, cùm imagines illæ intra intellectum
esse debeant. Quòd si dicatur posse ratione illarum ad bonum amplectendum alios excitare:
id quidem voluntatis actum importat, dum ad
hujusmodi suasionem à seipso movetur, & excitatio ut conveniens alijs proponitur: sic
enim moveri est
propriũproprium voluntati. Quibus clarissimè apparet id, quod de sono dicitur, nullius
esse momenti, quia sonus
objectũobjectum est auditus,
quomodocumque accidat, & idem de objectis
aliorum sensuum: unde & addimus etiam bonum posse à voluntate appeti, quod proponatur objectivè à non habente voluntatem, ut
passim accidit in objectis sensatis, quæ in rebus
etiam inanimatis occurrunt, circa quæ etiam
voluntas operatur, dum ab intellectu proponuntur. Pro casu autem nostro alia est ratio
jam adducta, quia imagines internæ sunt, &
ita priùs ac potiùs rationem repræsentationis
exercere debent respectu ejus, in quo sunt,
quàm aliorum: quia bonum proprium illius
sunt, & eò quòd immanentes, natæ priùs
suum formalem effectum & perfectionem
communicare subjecto. Et hæc quidem circa
Patrem Bonæ-Spei.