*
DIctum in
Problemate §. 13. actum
Dei liberum constitui per extensionem virtualem & eminentialem, quæ genus
aliquod distinctionis importat, & ad puram
negationem tandem revocatur. Ut autem id
mirum videri non debeat præstat audire P.
Ribadeneiram
Disput. 16.
citata nu. 51. ubi ita
scribit:
Nonnulli ex nostris Magistris Salmantinis,
& quidem optimæ notæ, ingenijque præstantis censent maximam hujus mysterij difficultatem mitigari, constitutis ex parte actibus liberis Dei per quasdam carentias, in quas tota contingentia ipsorum
revocatur. Sic ille, explicans statim modum dicendi prædictorum, qui ad hoc revocatur, ut
licèt in Deo sit modo quidquid positivè constituit actum nolitionis creandi mundum, effectum suum formalem non conferet, quia pro
eo necessaria est carentia volitionis, quæ effectum suum formalem præstat, quia caret subjectum nolitione. Post hæc sic ille n. 54.
Hæc
sententia quamvis pulchra, & ingeniosa sit, & pro
tanta difficultate superanda non videatur parvipendenda, mihi non probatur propter eadem ferè motiva, quibus sententiam proximè rejectam deserui.
Vt enim illa sententia verißimis entibus physicis
nomen moralitatum indit, ita hæc vocat prædicata
negativa. Hæc ille & alia satis urgentia. Ea tamen
modũmodum dicendi
nostrũnostrum non videntur attingere; unde ad illa
nōnon oportet respondere. Sicut
neque ad illa, quæ habet P. Izquierdus
Disput.
31.
n. 269.
& seqq. circa modum dictum. Quæ
verò ex
n. 167.
& 168. magis ad rem videntur facere; ex dictis in Problemate diluenda.
Habemus ergo ex dictis Magistros optimæ notæ, ingenijq́ue præstantis, in ea esse sententia
ut censeant arcanum divinum actuum liberorum per negationes pulchrè & ingeniosè posse
declarari, nec eorum discurrendi modum parvipendendum esse; licèt non placeat dicto Patri, quia censet doctrinam de carentijs
nōnon convenienter applicari: Atqui juxta modum explicandi nostrum convenienter applicatur, ut
ostendimus: ergo & patrocinium à præfatis
|
sibi adsciscit Auctoribus, & inoffenso potest
decurrere pede, cùm nihil contra illum, quod
urgeat, objiciatur.