*Omissi inquam alias, pro quibus sacra
non peragantur, ob exiguam molem, licet insignes aliunde, vti pars Ligni Crucis ex celebri sanctuario Burdegalæ beneficio præsidentium habita cum authentico testimonio. Frustrum etiam
pallioli, quo Christus recens natus inuolutus est,
pro &
testimonia credibilia facta sunt nimis, vt cum
Regio Vate loquar.
Psal. 92.
v. 5. Est possessionis iure, non possessione ipsa sacra spina ex Corona Christi spinea, furto sublata ex maiori al
tari, cum pretioso repositorio, quæ vt sperare
iuuat, ad suum reuertetur locum, eo, qui abstulit, sanè tandem aliquando sapiente. Vnde non
ideò omittenda solemnitas, iuxta dicta.
num. 76.
Restituta post hæc scripta.
& eo ipso spes esse firmior recuperationis potest:
neque enim segniter circa rem adeò pretiosam
agendum, cùm eam tanti S. Ludouicus Rex fe
cerit, vt plusquàm regia magnificentia ad Toletanam Ecclesiam miserit, regio suo rescripto
confirmatam, quod in eiusdem Ecclesiæ tabulario deinceps accuratè seruatum est, vt ex P. Mariana
lib. 13.
histor. Hispan. cap. 8. refert P. Ferran
dus
lib. 2.
Cap. 1.
Arti. 5.
vt tanti, tamque pretiosi
pignoris veritatem astrueret, atque in subsequentes
ætates omnes, Præsulibus, & ciuibus Toletanis de
eadem spina faceret certam & inconcussam fidem,
vt ille loquitur, qui &
lib. 1.
Cap. 1.
Sect. 5.
pag. 47.
de dono alio simili S. Regis agit, & tota illa se
ctione consulendus, vbi & admonet posse pia
fraude contingere, vt spinæ, quæ Coronæ Christi esse creduntur, illius non sint, sed vel Martyrum, aut ad verarum similitudinem formatarum,
& sanctificatarum contactu. Ceterum quæcumque sint illæ, quæ à Fidelibus religiosè coluntur,
probantibus, vel certè minimè repugnantibus
Episcopis & mystagogis, siue ipsæ reuera decerptæ fuerint
èex spineo Christi seruatoris diademate, siue ad illud dumtaxat fuerint piè admotæ, &
ad earumdem contactum edendorum miraculorum facultatem diuinitus contraxerint; maximi
semper faciendæ sunt; neque fraudi aut imposturæ tribuendum est, si tot in diuersis locis credantur asseruari, ibidemque monstrentur, colantur, & pijs osculis atterantur, quæ sunt verba
pijssimi & eruditissimi scriptoris. Iam quoad
alios.