*Ex quibus etiam apparet quàm sit in
Alia item de Maria Magdalena.
uerosimile illud, quod præmiserat.
n. 26. vbi sic
locutus:
Syrophenissa mulier, mater Mariæ Magdalenæ, de qua septem dœmonia Christus eiecit secundùm aliquos, & Christum comitata est. Vocata
fuit & Maria Susanna in Baptismo, à Iacobo primùm ibi prædicante baptizata:
quæ secutæ sunt Ia|
cobum in Hispaniam ad prædicationem venientes, &
reuertentem Hierosolymam comitatæ sunt. Sic ibi.
Et pro Magdalena idem habet Heleca.
num. 16.
apud Biuarium. Quod quidem inuerosimile
dixi, ob rationes dictas, si addamus id, quod dictum ex eôdem.
nu. 292. pro quo & ille.
n. 167.
scilicet S. Iacobum ex Hispania reuersum Ierosolymam, priùs Gallias, Angliam, Hiberniam, &
Germaniam obijsse; quibus in peregrinationibus
dicto modo assumptis, inconueniens & incommoda non potuit non esse ille mulierum comitatus. Sed & illud absurdum prorsus effatum,
eiecisse scilicet Christum ex Maria Magdalena
septem dœmonia
secundùm aliquos. Eiecisse enim
Euangelica veritas est, cùm ita apud D. Marcum
inueniamus:
Surgens autem manè, primo sabbati,
apparuit primò Mariæ Magdalenæ, de qua eiecerat
septem dæmonia. Cap. 16. v. 9. Licet enim Doctores quidam ex antiquis per septem dæmonia septem vitia sint interpretati, id certe mysticum est,
neque iuxta litteram negari potest, quia apud D.
Lucam satis habetur expressum
Cap. 8.
v. 2. sic
enim ibi:
& mulieres aliquæ (scilicet erant cum
illo
) quæ erant curatæ à spiritibus malignis & infirmitatibus:
Maria, quæ vocatur Magdalene, de qua
septem dæmania exierant &c. Eam autem filiam
Syrophenissæ dici non posse ex Euangelica videtur narratione compertum
: Syrophenissæ siquidem nomen Gentilem indicat, quod & à Diuo Marco clarissimè expositum Cap. 7. vers. 26.
Erat enim mulier Gentilis, Syrophœnissa genere.
Quod & à Diuo Mattheo alijs declaratum verbis, dum eam Chananæam dixit à finibus Tyri
etsi donis egressam.
Cap. 15.
v. 22. Atqui Maria
Magdalena Gentilis non fuit, Magdalum enim
Castellum in Galilæa erat situm, iuxta Bethsaidam & Capharnaum. Vt aliud irrefragabile argumentum non addamus, ex receptissimo Ecclesiæ sensu, quæ eam Marthæ & Lazari sororem
adstruit, & vti vnam & eamdem festiua solemnitate concelebrat.