VNiuersis & singulis, in quorum manus hæ litteræ venerint salutem in eo qui est vera salus.
Sanè sacræ Sanctorum Reliquiæ omni per se honore
ac reuerentia dignæ sunt: quippe quibus, vt ait S.
Augustinus, tamquam vasis & organis ad omnia opera bona Sanctus vsus est Spiritus: tum verò ob ingentes vtilitates, quæ ex ijs in hominum genus proueniunt, vt non immerito dixerit Damascenus eiusmodi velut salutiferas à Christo Domino institutas
esse, ex quibus non minima ad nos beficiabeneficia promanant,
suauißimumque vnguentum profluit, quippe cum ab
ijs dæmones expellantur, morbi profligentur, ægroti
sanentur, cæci lumen recipiant, tentationes ac mœrores discutiantur, ac denique dona plurima à Patre
luminum, earum opera ad illos, qui fide non dubia
postulant, descendant. Cùm igitur diuersorum Sanctorum Martyrum Reliquias ex D. Callisti Papæ &
Martyris Cœmeterio in Vrbe celeberrimo extractas,
penes nos de facultate S. Sedis Apostolicæ haberemus,
quasdam ex ijs Charißimo fratri in Christo Didaco à
Zunniga, qui ex Peru Prouincia Procurator ad nos
in Vrbem venerat, dono dedimus, videlicet Sanctorum Martyrum pariter & Pontificum Soteris,
Cornelii, & Aniceti, nec non & Sanctorum
Martyrum, Cypriani, Cassiani, Theodori,
Felicis, Valerii, Clementis, Celsi, Ansani, Pontiani, Evtychiani, Trinei, & Secvndæ Virginis et Martyris: Quasdam etiam
de sanctarum vndecim millium Virginum & Martyrum Beatæ Vrsvlæ Sodalitio. Vt autem omnibus
constaret eas omnes habitas fuisse & haberi vt veras
Sanctorum Reliquias, hoc præsentibus litteris Sigillo
nostro munitis, ac manu nostra subscriptis affirmare
ac testificare voluimus. Datum Romæ die xxiv. Aprilis. Anno Domini mdxci.
*Sic præfatæ Litteræ, in quibus & Secretarij fides P. Iacobi Ximenez, aureis conscriptæ characteribus, quia verè aureæ, & fideles testes pretij, & æstimationis, quibus pretiosa
hæc pignora tractari debent, & illis temporibus
tractabantur. Aliud eiusdem Venerabilis Patris
testimonum litteris etiam aureis in eadem forma
extat, pro Sacro Capite vnius Virginis & Martyris de Sodalitio S. Vrsulæ, ijsdem Anno & die,
ac Procuratore Peruuij P. Didaco de Zuñiga
à
maximæ virtutis fama laudatus, vt loquitur P.
Ioannes Nadasi in
Anno dierum memorabilium
Soc. IESV die 3.
Aprilis. Vbi & quædam de ipso
mirabilia, & testimonia sanctitatis. In quo &
laudandi veniunt alij Prouinciæ eiusdem Procuratores, vix enim quisquam extitit, qui non
eam pretiosis huiusmodi thesauris reddiderit opulentam. Qua consideratione Clemens IX.
hanc Regum Ciuitatem Corpore S. Fausti Mar
tyris honorare & locupletare voluit, quæ & S.
Rosæ felicissima parens, vt gratificaretur eidem
pium studium, &
almam in eius celebratione
faustitatem; sic vt eius Litteræ dignis sancta Sede, in qua & Vrbanæ simul ac paternæ benignitatis exemplaria eminent, plenæ fauoribus conte
stantur.
Nutrit rura Ceres, almaque Faustitas.
Demus quod ad Cererem attinet, ad pium sensum aduocatum, Diuæ Rosæ, pro terræ fructibus, quam cælestis incoluit, feliciter inuocatæ,
& almam Diuo Fausto Faustitatem. Cui enim
post Deum aptius: Demus & Sanctis alijs, quorum Reliquiarum sacris muneribus gloriamur:
illam inquam Faustitatem, qua & felix, faustum,
fortunatumque ad æterna iter conficiamus: pro
quo & id iuuabit, de quo statim. Et sit.