*Et quoad hoc sunt duæ sententiæ nota
biles. Prior est Angeli citato
Consil. 176.
num. 2.
vbi ait quòd
renditor nōnon tenetur de euictione, quando
Iudex omni ordine prætermisso de facto proceßit:
quia
licet venditor promiserit de euictione, siue de iure, siue
de facto;
non tamen tenetur de ista euictione, quæ
connumerari potest inter casus fortuitos, quia rarissimè contingit. Altera est eiusdem
ibidem dicentis
quòd
venditor tenetur de euictione, si Iudex per errorem iuris, vel facti, caussauit euictionem:
ex quo
iste casus non est fortuitus, sed solet contingere sæpè
in iudicio. Quæ quidem iuxta præcedentem ac
Non infirmare Assertionem.
cipienda est, quando scilicet venditor promisit
de euictione, siue de iure, siue de facto, vnde ex
illa nequit contra resolutionem propositam argumentum instaurari, immò potius roborari ex illa,
|
quia deficiente promissione dicta, sententia euictionis per errorem iuris vel facti pronuntiata ius
euictionis non confert. l.
Si per imprudentiam. 51.
ff.
de euictio. Vbi sic habetur:
Si per imprudentiam
iudicis, aut errorem emptor victus est;
negamus Auctoris (id est venditoris
) damnum esse debere. Aut
quid refert sordibus iudicis aut stultitia res perierit?
Iniuria, quæ fit emptori, Auctorem non debet contingere. Pro quo citati Scriptores Theologi, &
Antonius Gomez 2.
variar. Cap. 2.
n. 40.
vers. Tertius casus. Quod autem in casu nostro aliquid
huiusmodi acciderit non dicam sciens apud doctos & probos iudices actum, licet & probi &
docti errare sæpiùs soleant, neque enim Angelus
de penitus indoctis & cauteriatæ conscientiæ
loquebatur. Et quia in hoc negotio de re agitur,
quæ ad conscientiam spectat, resolutio præfata
pro illius etiam foro militat, vt pretium non reddatur, vel in seruitute ij, de quibus agimus, retitineantur, si id fieri possit; verè enim ad eorum
barbaros impetus in Christianis Officijs continendos, vtilior est illis continuata subiectio, duro ab
stirpe generi, & in vitia prono, licet in nonnullis
scintillæ pietatis ex magisterio Nostrorum, &
conuictu piè viuentium, appareant.