*Quidquid de hoc sit, & de supplicatione
loquendo, Auctor idem
Disput. 20.
Sect. 4. docet
supplicationem in legibus Pontificijs esse licitam
pro quo congruentiam adducit. Dum autem responsum expectatur posse in Communitate aut
Prouincia, quæ supplicat, suspendi executionem
quousque vltima decisio veniat: quòd si res præcepta ibi sit valde difficilis, vel ex hoc ipso capite
excusabuntur statim ab obligatione. Ex qua resolutione impugnari potest id, quod dixerat
Disp.
17.
citata nu. 43. post doctrinam, de qua nuper,
circa obligationem acceptationis, recensens casus quosdam excipi solitos, inter quos est ille, si
lex nimis dura sit; quia tunc potest populus eam
non acceptare: qui à P. Suario proponitur
citato
Cap. 19.
nu. 12. non citato ab ipso, & circa quem
sic scribit:
Hic autem casus non est ad rem: quia
vel durities legis tanta est, vt verè eam extrahat à
ratione iustæ legis;
& tunc quid mirum si non obliget, cùm non sit lex: vel non est tanta, vt non maneat adhuc vera & iusta lex:
& tunc non excusabitur subditus à non acceptatione. Hæc ille. Tunc sic:
Aut lex illa, pro qua est supplicatio interposita
sic est valde difficilis, quod idem est ac esse valde
duram, vt difficultas hæc eam extrahat à ratione
iustæ legis
: & sic non mirum, quod non obliget,
cùm neque lex sit: aut non extrahit, quia difficultas & durities non est tanta, vt ad id sufficiens
iudicetur
: Ergo tunc subditus ab executione minimè poterit excusari. Ergo quod ad negotium
præsens attinet, & remouendam obligationem,
non est ex præcisa difficultate pensandum, sed ex
vi prudentis supplicationis, si illa vim habere potest, vt citatus Pater cum multis alijs, licet ille
neminem citet, affirmat.