*Et Diana quidem
Resolut. 51. Bonacinæ
sententiam singularem dicit & notandam, sed
probabilem, & meritò; pro illa enim stat ratio à
Nobis adducta
nu. 306. nullum enim ex negata
restitutione augmenti præfati damnum domino
rei infertur, vnde æqualitas iustitiæ propria seruatur. Ad id autem quod dici potest, rem domino
fructificare, non quidem ex industria adhibita
faciendum satis, sed ex eo quòd Dominus de fructificatione huiusmodi non curauit, cùm eam
non esset fructificationis tempore venditurus, si
apud eum extaret. Potest autem id, quod de singularitate sententiæ huius à Diana est dictum vi
deri non consonum assertioni eiusdem
: Nauarri
enim sententiam proponit vers.
sed hoc argumentum asserentis in
Manuali Cap. 17.
n. 27. iniquum
possessorem, etiamsi non vendidisset rem ablatam, teneri ad restitutionem iuxta summam æstimationem, quam aliquando tempore detentionis
habuit. Sed vers.
Sed contraria ita scribit
: Sed contraria opinio est verior, & probabilior, quam sequuntur omnes Recentiores, Leßius, Bonacina vbi suprà,
Rebellius par. 2.
lib. 2.
q. 6.
& nouißimè Turrianus
in 2. 2.
tom. 2.
disput. 10.
Dub. 2.
nu. 2.
& seqq.
cum Megala in 2. 2.
Lib. 2.
Cap. 1.
q. 8.
n. 102.
&
tunc sententia Nauarri est amplectenda, quando dominus illam rem ablatam erat venditurus in optimo
statu, vel summa æstimatione &c. Iuxta quæ Bonacinæ sententia non est singularis, quandoquidem eum citat cum alijs, & sequi eam asserit
omnes Recentiores. Sed verò, licet modus loquendi ita videatur innuere, aliter res habet,
nam Bonacinæ sententia ex ea tantùm parte à
Recentioribus communiter defensatur, quatenus de pretio ab extrinseco proueniente procedit, quo pacto eam vidimus P. Lessium cum alijs citatum amplecti
: pro qua est etiam P. Fagundez
suprà Lib. 7.
Cap. 15.
nu. 9.
& 14. Trullench Operis moralis Tomo 2.
Lib. 7.
Cap. 5.
Dub. 11. licet P. Palaus
suprà §. 9.
nu. 9. oppositum tueatur. Non video autem quomodo id stare possit cum eo, quod apud eumdem extat
nu.
5. vbi cum sententia Bonacinæ videtur penitus
consentire: posito siquidem exemplo pulli equini, qui creuit, aut robustior est factus, quod
constat ad intrinsecum incrementum pertinere,
& tritici, cuius pretium auctum, quod ad extrinsecum spectat, statuit iuxta communem, vt ille loquitur, sententiam, si dominus erat rem
seruaturus vsque ad tempus decrementi, vel
consumpturus tempore, quo vili pretio vendebatur, non esse obligationem restituendi iuxta statum incrementi, secus si seruaturus non
erat. Et rationem reddit in sequentibus, pro
vtriusque generis incremento concludentem.