*Rogat insuper
Sessione 5. an Parochus
obligationi conscientiæ faciat satis, si id quod tenetur restituere, in Ecclesiæ ornamentis expendat, ijs, qui obtulerunt inuitis: si enim spontaneæ
voluntatis significatione consentiant, nulla est
quæstio, de quo
Sessione 6. & negatiuè respondet
ex communibus principijs circa restitutionem,
iuxta quæ, quando certa est persona creditoris, &
ei satisfieri potest, non licet ad pia opera debitum
applicare. Adducit autem verba Ioannis Matiensi
in
Tractatu de moderatione regni Peru Cap. 28. vbi
ait quòd quando difficile est damna Indis illata,
eisdem, qui illa receperunt in multis casibus satisfacere, monendi sunt Confessarij vt Commendatarijs iniungant, vt Indorum hospitalibus, Ecclesijs, Communitatibus, vel alijs pijs operibus, quæ
eis in communi vtilia esse possint, damnorum æstimationem relinquant. Quæ quidem apud D.
Solorzanum occurrunt
Tomo 2.
Lib. 2.
Cap. 24.
n. 117. cùm apud Auctorem deprauata legantur.
Pro
Commendatarijs enim habetur
Commentarijs,
& pro Indorum, Iterùm. Et quod ad priorem errorem spectat, mirari iuuat Testamentarios Commentariorum nomine designatos affirmari. Quidquid de hoc sit, subdit Auctor intelligendum id,
quod à Matienzo asseritur, quando facta sufficienti diligentia non comparet persona offensa,
neque illius heredes necessarij aut voluntarij,
iuxta Sotum
de Iust. & Iure Lib. 4.
q. 7.
arti. 1.
ad 3.
argum. Atqui in casu, de quo agimus, idem con
Affirmatiua vt stare queat.
tingere potest, vt scilicet deprehendi nequeant
offerentes inuiti
: quia licet de violentia constet,
non tamen quinam illi sint, qui in speciali inuiti
penitus obtulerunt, & quantùm quisque obtulerit, præsertim iuxta computationem dictam: ergo
modus restitutionis tunc adhiberi potest, quem
docti illi scriptores assignant, de quo & Nos
Tomo
1.
Thesauri Tit. 6.
n. 18. & est ijs consonus, quod
Concilium Limense præcipit
Act. 3.
Cap. 14. sic
dicens:
Ea, quæ propter absentiam Indorum Parochis de legitimis stipendijs subtrahuntur, quos vulgò
defectus doctrinæ appellant, debent omninò in vtilitatem Ecclesiæ Indorum conuerti: itaque vel fabricæ, vel ipsius oppidi pauperibus, pro Episcopi iudicio omninò distribuantur, neque ad alios vsus vlla ratione applicentur, sicut Regi nostro Catholico placet &c.
Vbi quidem restitutionis obligatione suo in rigore pensata, ijs videbatur fieri debere, qui doctrinæ sunt passi defectum, & pro illa stipendium
Parochis præstiterunt: nec tamen ita faciendum
à Concilio est dispositum, quia ægrè satisfactio
talis posset exerceri; cùm non constet omnino
eos, qui pro stipendio contulerunt in oppidis
fuisse absentibus Parochis, & inquisitio circa hoc
valde esset molesta, & fortè Indis ipsis onerosa;
cùm & stare possit eorum aliquos tributum, vnde
stipendium deducitur, defraudasse, aut integrè
decimas non soluisse. Et quidem quod fabricæ
Ecclesiæ tribuitur, in communem vtilitatem redundat, quod non ita videtur de pauperibus: nihilominùs idem dicendum, quia oppidanis subuentio eorum incumbit, qui distributione præfata, eo communi onere aliquatenus subleuantur,
neque ita petentium molestis importunitatibus
opprimuntur.