*Nihilominùs, secluso casu de paruitate
laboris, in quo, vt diximus, lethale peccatum
non est, & accedente dispensatione, veniale vitari
poterit à
Parocho conferenda, quando facilè adiri
nequit Episcopus, aut
Prælatus alius, ad quem id
de iure spectet: absolutè loquendo, non est resolutio præfata ita inconcussa, vt non possit improbari. Communis enim & receptissima sententia
|
est non excusari eos, qui in diebus festis agros
Ecclesiæ arant, metunt, fodiuntúe, Ecclesias ædificant, vel ad ædificandas lapides & ligna ferunt;
pro quo Auctores complures congerit Leander à
SS. Sacram.
Parte 3.
Tract. 1.
Disput. 6.
Quæst. 64.
vnde & videmus à prædictis operibus diebus festis omnino cessari. Id quod in Paræciali domo
plus vrget, præsertim vbi non iam de illius absoluta constructione agitur, sed de aliqua ipsius
parte ad commodum potiùs, quàm ad necessitatem pertinente, vnde
Quartò dicitur. Licet non
desint apud eumdem
citata Quæst. qui excusandos censeant dictis in operibus laborantes, & alij,
de quibus
Quæst. 54. generalius affirmantes de
operibus seruilibus factis intuitu pietatis: quod
tamen plures & grauiores negant, nisi congrua
adhibeatur distinctio: sunt enim quæ secundùm
se pietatem concernunt, quia opera miseri cordiæ
sunt, vel ad Dei cultum proximè pertinent; alia
autem quæ secundùm se seruilia sunt, & ad finem
aliquem pium & religiosum ex deuotione operantis referuntur, de quibus multa apud Societatis Auctores à citato Leandro vtiliter collecta &
digesta, vnde & vtiliter consulendus.