*Quod de operarijs pro messe dicitur, ad
aliam spectat similitudinem, sed non alij operarij
intelligendi veniunt, sed ij, qui tales futuri, vt à
Domino missi meritò debeant reputari. Mittantur illi, quos mitteret Dominus, si ad eum electio
in foro Ecclesiæ spectaret, & non mittantur ab
eo reprobandi, qui scit
reprobare malum, & eligere
bonum iam ab ipsis materni lactis sucti temporibus
Isa. 7. cùm talis electio in eius fieri debeat
|
omnino conspectu
: Et statuerunt duos. Act. 1.
v. 23. Apostoli scilicet, Iosephum & Mathiam,
circa quos agebatur electio. Statuerunt quidem
speciali quodam ritu in Dei conspectu, vnde &
sequitur
: & orantes dixerunt:
Tu Domine &c.
v. 24. Orantes inquam eum, in cuius præsentia
stabant & ipsi, & ij, ex quibus erat electio facienda.
In messem suam. Non ergo qui mittuntur,
suam etiam faciant, portantes manipulos suos, &
non Domini, quærentes quæ sua sunt, non quæ
IESV Christi, vt horrea eorum sint eructantia
ex hoc in illud. O quàm id ab operarijs à messis
Domino missis alienum
In messem suam: in
messem inquam, de qua ille
: Triticum autem congregate in horreum meum. Matth. 13. v. 30. quod
exponens sic ait:
Bonum verò semen, hi sunt filij
regni. v. 38. Circa hoc ergo debet operariorum
labor & industria indesinenter incumbere, vt scilicet filij regni, qui & Dei, regnaturi cum ipso,
felicitatem huiusmodi consequantur, de qua &
inferiùs v. 43.
Tunc iusti fulgebunt sicut sol in re
gno Patris eorum. Ad hanc ergo adeò pretiosam
messem quomodò non sint operarij competentes eligendi? Quomodò negotium tantum seriò
non sit & ardenter pertractandum
? & erit eorum
merces magnanimis. Si enim triticum in horrea
Domini congregatum, iusti scilicet, vt sol fulgebunt in regno Patris eorum: quid de ijs existimemus oportet, qui huius messores tritici, qui
horum filiorum sunt ad felicitatem adeò inæstimabilem conductores
? Fulgebunt quidem ipsi
vt sol? Parum profectò illud, vnde & addendum,
quod
Isai. 30.
v. 26. habetur:
& erit lux lunæ sicut
lux solis, & lux solis erit septempliciter, sicut lux
septem dierum. Fulgebunt ergo sicut sol septemplicis lucis incrementis decoratus, id est multiplici, & supra modum mirabili, vt docti commentantur interpretes. Nec de his plura
: vtinam di
cta dociles nanciscantur aures, sicut & ea, quæ
apud præfatum Præsulem sapiens zelus, & zelans
sapientia, graui & ardenti clocutione dictarunt,
qui & videndus
Seßione 5.