*Secundum autem, quod scilicet ad con
Neque ratione consuetudinis.
suetudinem attinet, probari primò potest ex doctrina grauium Scriptorum, qui affirmant consuetudinem circa oblationes non esse obligatoriam in conscientiæ foro; quia cùm oblationes
gratis fuerint factæ ab exordio, & cum eodem
respectu continuatæ, non potest ex illis titulus
onerosus emergere. Sic Angelus verb.
Oblationes
num. 1.
in Additionibus ad illum. Sotus Lib. 9.
de Iustitia Quæst. 6.
Artic. 1. & alij: quod probabile
reputant P. Azor
suprà & Cap. 27.
Quæst. 12. id
absolutè affirmat, quando absolutè constiterit
oblationes studio pietatis & religionis in Deum
liberaliter fieri. Fatetur etiam esse probabile P.
Palaus
suprà num. 3. in quod etiam maximè inclinat, asserens
num. 4. oppositam sententiam solum propter auctoritatem Doctorum esse probabilissimam. Deinde probari potest ex dictis
Assert. 3. circa consuetudinem in rebus huiusmodi, quæ per violentiam tantùm solet induci. Vn
de tantùm abest quod Indi ad oblationes obligari possint, vt potiùs Parochi ad restitutionem
eorum, quæ per vim obtinuerunt, sint indubitanter obligati. Violentia autem circa hoc facilè
dignosci potest, pusillanimitate Indorum attentâ, & circumstantiis exactionis obseruatis, in
quo nullus est alius necessarius iudex, quàm
propria Parochorum conscientia, si eam semotis
auaritiæ tumultibus velint auscultare. Extat autem in Concilio Limensi Tertio
Act. 2.
Cap. 38.
prouida circa hos Constitutio, dum sic loquitur:
Sed neque ad oblationes faciendas in Missa, aut aliàs
Indi cogantur: sed si quis offerre voluerit, intelligat id
quidem meritorium & pium, sed tamen prorsus liberum esse, vel facere vel non facere. Sic Consilium.
Quod & Synodus Diœcesana Limensis
Libr. 3.
Titulo 5.
Cap. 6. pari verborum grauitate decernit. Et iuxta illa quæstio omnis circa hoc cessat, vt scilicet nequeat pro obligatione ad oblationes faciendas consuetudo earum allegari, quandoquidem Concilium eas semper
liberas esse testatur. Videnda etiam quæ post
hæc scripta in Decisione Rotæ visa apud Dianam
Parte 11.
fol. 660.
Col. 2. vbi eruditè o
stenditur quòd ex actibus facultatiuis, seu spontaneis, non inducitur possessio contra aliquem.
Quòd si Parochus huius liberæ facultatis non
admoneat Parochianos, & ita illi vti obligati
offerre pergant, non est proptereà legitima censenda consuetudo, iuxta dicta
num. 449. Nec
debet Parochis sua prodesse malitia, aut incuria, qui eo ipso ad restitutionem aliquam tenentur, cùm sit doctrinæ defectus, de quo Concilium citatum
Act. 3.
Cap. 14. vbi licet de eo tantùm doctrinæ defectu agat, qui propter absen
tiam inofficiosam accidit, ad defectum etiam
qualemcumque referendum est: dum enim minùs laboris impendit, quàm sit obligatus, & in
re quidem, ex quâ Indi non leue detrimentum
subeunt, minùs etiam stipendij debet accipere,
|
vt naturalis ratio apertè conuincit. His addo
quod nuper comperi, Parochos quosdam non
solùm à præsentibus, sed ab iis etiam, qui Sacro
non interfuerunt, aut in illo non obtulerunt,
statas oblationes, diuersâ quantitatis designatione, per ministros ad id designatos exigere. In
quo se consuetudine tuentur: sed cùm illa rationabilis non sit, & iuxta dicta penitus explodenda: diuini iudicij formidanda districtio, dum sic
pauperculi à suis pastoribus opprimuntur. Nec
plura de priuilegiis circa Ecclesiæ Præcepta.