*
MAgnis circa hoc illi priuilegiis
perfruuntur
: per concessionem
enim Pauli Tertij in Bulla, quæ
incipit,
Altitudo diuini consilij, ab omnibus ieiunij Ecclesiastici legibus eximuntur, præter Ferias Sextas Quadragesimæ, Sabbatum Sanctum,
& Vigiliam Natiuitatis Domini. Possunt etiam
in omnibus diebus, in quibus à carnibus abstinentia præcipitur, omnibus iis vesci cibis, quibus vesci possunt qui Bullam Cruciatæ accipiunt, ex eiusdem Pontificis concessione
: de
quo Fr. Ioannes Baptista
in Animaduersionibus
pro Confessariis Indorum Parte 1. verb.
Ayuno. F F.
Emmanuel, & Hieronymus Rodriquez, & Veracruz apud P. Quintanad.
Tomo 2.
Tract. 9.
Singulari 34. Neque hoc mirum, cùm in Indiis consuetudo inualuerit circa talem vsum, de quo diximus
Titulo 5.
num. 226.
& seqq. & pro quo pugnat Dom Villaroel
Parte 1.
Pacificæ gubernationis Quæst. 3.
Artic. 2.
per totum. Contranitentibus Commissariis S. Cruciatæ, sed non obtinentibus, dum docti, & pij, ac in iis Religiosi
pro consuetudine stant, eamque suo ipsorum
vsu non verentur roborare. Videat ergo sanctorum illud Tribunal quid circa hoc præstandum, ne, dum priuilegium Bullæ tueri curat,
laqueus conscientiis, vt experientiâ constat, iniiciatur. Præter dictos etiam dies Indi in multis
partibus Indiarum ad abstinentiam à carnibus
non tenentur in Sabbatis: pro quo quidem priuilegium nullum extat, sed id consuetudine est tantùm introductum. Quia verò Æthiopum consuetudo talis non fuit, ad illos talis non extenditur permissio. Et certè oportuit Indis occasionem lapsuum frequentium amputari. Cùm enim
in Indiis, sicut & in Hispania, liceat Sabbatis
animantium extremitatibus, & intestinis vesci,
quorum carnes diebus non vetitis solent manducari; difficile esset Indos inter extremitates, &
partes alias distinguere, cùm discrimen illud nullâ sit rationis luce perspicuum, & circa vsum nihil tale discernet appetitus, in iis præsertim, qui
ad hæc immoderatâ inclinatione feruntur. Ex
quo alicui forsitan videbitur pro Æthiopibus
eamdem facere rationem, quia & isti discrimen
tale deprehendere rationis lumine nequeunt, &
inclinatio ad negotia ventris non minor in illis,
cum onere aliàs seruitutis, exilij à patriis sedibus,
& derelicto penitus solatio parentelæ. Quod
quidem reuerà ita est, sed ratio pro consuetudine vrget. Nihilominus non videtur improbabile oppositum ex doctrina multorum, dicentium
legem fauorabilem extendi secundùm identitatem rationis, immò & priuilegium, si præsertim fauor in eo fidei aut Religionis versatur.
CōsuetudinemConsuetudinem autem instar legis interpretandam
quoad obligationem, & alia legis propria, docent P. Suarez, P. Azor, & P. Salas, quos adducit & sequitur Diana
Parte 6.
Tractatu 5.
Resolut.
17. & quidem cùm ad consuetudinem legitimè
introducendam consensus Principis requiratur,
qualiscumque ille sit, de quo
num. 199. circa
eam, de qua loquimur, consensus Principis, Pontificis inquam, inuenitur. Quis enim credat Paternam illius pietatem erga Indos hac in parte
propensam, erga Æthiopes, miserabiliores profectò personas, minùs se suauem ac liberalem exhibere?