*Ad certa veniendo, priuilegium Inno
centij circa Neophytos clarum est. Quinam autem Neophytorum nomine veniant, satis est notum: pro quo videnda quæ diximus
num. 443.
Sed non ita quinam præter Neophytos dicantur ad fidem reducti: quicumque siquidem ad
fidem reducti in Indiis videntur esse Neophyti.
Ad quod dico Neophytorum nomine eos intelligi, qui ex Gentilitate conuersi sunt: præter
quos cùm sint alij in Oceani Indiis, de quibus
Pontifex loquitur Schismatici, & sub Christiano nomine graues circa fidem errores amplexi, ad eos priuilegium extenditur, cùm ad fidem
reducuntur. Videtur autem sine priuilegio stare
posse hujusmodi dispensationem; eò quòd licet
prædictum votum videatur totale & absolutum,
semper tamen imperfectum manet ratione capacitatis eorum, qui ex Indis illud emiserunt. Sic
enim multi Doctores affirmant Episcopum posse dispensare in voto castitatis ex animi perturbatione emisso, quando vouens est iuuenis, vel
suspectus
: vt videri potest apud P. Thomam
SāciumSancium Lib. 8.
de Matrimonio Disputat. 9.
num. 24.
Atqui Indi ob defectum capacitatis possunt dictis
exæquari. Quod autem ad suspicionem attinet
non seruandi votum, quod Doctores communiter dicunt periculum incontinentiæ, id pro certa regula statuit P. Sancius in Opere morali
Lib.
4.
Cap. 40.
num. 32.
& 34. & respectu Indorum
est quàm verissimum, & pro aliis non inuerosimilia, juxta graues Scriptores asserentes Episcopum posse in votis reseruatis Pontifici dispensare, cùm ille adiri non potest; vt in Indiis accidit,
vbi semper est periculum in mora. Sic illi, quos
adducit & sequitur Diana
Parte 11.
Tractatu 8.
Resolut. 5.
& 6. circa finem: vbi tamen contra
Crousers & Pasqualigum affirmat id non licere
virtute Cruciatæ. Sed illi certè non videntur improbabiliter locuti. Potestatem autem talem in
Episcopis esse Ordinariam, tenent P. Suarez, P.
Sancius, Felinus, Couarrubias, & Basilius Poncius, quos idem Auctor adducit
Parte 8.
Tract. 3.
Resolut. 12. quia competit ratione officij, & est
perpetua. Votum ergo castitatis imperfectum
non est Pontifici reseruatum. Ex quo colligunt
non contemnendi Doctores posse à Religiosis
in eo dispensari; cùm possint in omnibus, quæ
non sunt Pontifici reseruata. Et ita P. Sancius
numer. 34.
citato. cum illis ait, iure optimo credi
posse non esse Pontificis mentem velle in tali casu reseruare sibi hæc vota: neque esse verosimile,
velle illum vt animæ laqueis irretitæ versentur in
tanto periculo. Sic ille de castitatis voto locutus
cum aliis, quos allegat, referens se ad ea, quæ
cum pluribus docuerat
Disput. 9.
citatâ, num. 22.
Religiosos autem virtute priuilegiorum posse
dispensare in votis, quæ non sunt Sedi Apostolicæ reseruata, res est manifesta, vnde & circa
votum prædictum, quod imperfectum est, & ratione distantiæ, poterunt cum Indis dictam facultatem exercere.