*Dico quintò
: si ob incuriam Fiscalis,
aut malam sui muneris administrationem, aliquod Regius Fiscus in suis directis iuribus patiatur detrimentum; Fiscalis grauiter peccat, & ad
restitutionem tenetur. Primum constat; quia
officio deest in re graui: secundum item; quia
talis detrimenti causa est, quod vitare ex officio
debuit, & ita ex obligatione iustitiæ commutatiuæ, cuius violatio obligationem restitutionis inducit, vt omnes fatentur, & de Aduocato specialiter loquentes; quorum aliquos adducit Bonacina
Disput. 10.
circa 8.
Decalogi præceptum, Quæst. 3.
Puncto 4.
num. 7. Videatur P. Lessius
Lib. 2.
Cap.
31
num. 47. qui
num. 41. affirmat multos Doctores id generaliter de Aduocato Fisci affirmare.
Et sanè videtur innegabile in casu, de quo loquimur; quando scilicet Fiscus detrimentum patitur
in suis directis iuribus, & in redditibus annuis,
officiorum emolumentis, & iis omnibus ex quibus, seclusis pœnis, solet Regium patrimonium
augeri. Eâ enim ratione omnes ad restitutionem
Sicut Aduocatus generaliter.
obligant Aduocatum, cuius negligentiâ, aut malitiâ ius clientis perit: est autem Fiscalis, vt jam
diximus, Regius Aduocatus. De pœnis autem
alia est ratio juxta plurium Doctorum sententiam. Procuratorem enim, Fiscalem seu Aduocatum
non teneri ad restitutionem pœnæ, quam
Fiscus per eius negligentiam amisit, tenet P. Lessius
suprà & cap. 13.
num. 73. aliique à nobis adducti
suprà num. 69. ob eam rationem; quia
officium eius non est curare vt Fiscus mulctis, &
confiscationibus ditescat; sed vt leges seruentur,
& legum violatores puniantur. Quæ roboris
quantum habeant,
citato loco ostendimus, & vt
ibidem dictum ob grauium Doctorum sic tenentium auctoritatem non potest non probabile judicari. Illud tamen obseruandum est aliud esse
ob incuriam Fiscalis aliquem ad pœnam non
condemnari, aliud autem post condemnationem
non adhibere curam, vt ea soluatur. In hoc enim
secundo aliter iudicandum est iuxta Doctrinam
etiam Doctorum, qui circa prius obligationem
restitutionis non esse contendunt: quorum ratio est, Fiscum non habere ius ad pœnam, nisi
post sententiam
: ergo cùm iam sententia præcesserit, ius habet directum
: & ita eadem est ratio;
quæ de directis aliis iuribus. Nisi fortè aliqua pœna plus habeat terroris, quàm efficacis executionis, ex iudicum voluntate probabilibus coniecturis explorata. Sic videmus de pœnarum aliquarum executione non agi, quæ adinstar excommunicationum ad terrorem videntur proclamatæ.