*Quoad immediatum autem Capitulantem,
videtur maior esse difficultas, si ipse non sit
oculatus delictorum testis, ficut etiam de testibus.
Sed etiam pro illis ab obligatione liberandis fundamenta non leuia occurrunt
: nam ipsi non sciunt
testimonium suum reuerà falsum fuisse, & dubitare possunt, quandoquidem à viris grauibus verum esse affirmatur: in dubio autem tali melior
est conditio possidentis. Sic consulens furtum, &
dubitans an ex eo furtum secutum sit, non tenetur restituere. Sic colligitur ex D. Thoma 2. 2.
Quæst. 62.
artic. 7.
circa finem, & tenent quamplures, quos adducit & sequitur Mag. Barnabas
Gallego
in Resolutionibus Moralibus de conscientia
dubia 83. & inter alios, ex Societate Patres
Henriquez, Rebellum, Filliucium, & Castrum Palaum. Cùm ergo dubitans an testimonium suum
falsum fuerit, consequenter dubitet an causa iniusta damni quoad substantiam fuerit; prædicta
doctrina currit, & ita potest probabiliter ab onere restitutionis liberari. Pro quo est, & alia etiam
probabilis, quam tenet Diana
Parte 4.
Tractat. 3.
Resol. 63. vbi cum Patribus Gordono, & Rebello
tenet, eum, qui dubitat an suum suffragium rem
iniustam concluserit, vt dum per secreta suffragia
agitur, & per priora damnum concluditur, ita vt
posteriora nullius effectus sint, non teneri ad restitutionem, ob receptissimum Canonem de meliore in dubio possidentis conditione. Quod potest pariter applicari. Et hoc stat quando merum
dubium est; cùm tamen esse valdè probabilis
persuasio possit ex auctoritate dicentis
: licèt
enim; quia inimicus, videatur suspectus; nihilominùs potest aliàs talis de eo existimatio haberi,
vt absurdum adeò facinus, & vilissimorum hominum proprium, non possit quisquam ritè sentiens suspicari. Per quæ potest non ægrè ad
adducta in contrarium responderi
: negamus enim
esse iniustitiam quoad substantiam, & secretum
non obstare, quod reuerà tale non est in casibus
de quibus loquimur, sed cùm probabilia delicta
sint, testes, qui adhiberi possunt, ob humanos respectus tacent: neque obstat Togatorum officium, de quo dictum; præterquàm quòd illi non
habent legem aliquam, quâ ad non deferendam
vllo modo accusationem ad judices syndicatûs,
aut Visitatores teneantur, cùm excitare possint,
& instruere eos, qui licitè accusare possunt: auertere autem eos, qui juridicè non procedunt, ad
eorum officium specialiter non spectat, qui ad
syndicatum subeundum tantùm adiguntur. Pro
aliis autem responsio est satis perspecta. Vnde ad
alia transeundum.