*Dico secundò. Ea non videtur
probanda politica, iuxta quam rei infamium criminum dimittuntur, quia honoratiores ob officium
aliquod ex honestioribus habitum, aut ob ingenuam parentelam, vel quia Hispani sunt decenti
ornatu, vbi Hispanum esse, & decenter ornatum incedere, quidam videtur excellentiæ gradus, ob viliorum hominum turbam ex Æthiopibus, Indis, & mixtim progenitis comparatam.
Ratio est clara, nam leges, quæ
pœnāpœnam delictis statuunt
exceptionẽexceptionem istam non apponunt;
& vbi lex
Contra legum mentem id esse.
non distinguit, nec nos distinguere debemus. Vt est vulgatum axioma, sicut & illud;
Quod lex non dicit;
nec
nos dicere debemus. & aliud simile & satis ad intentum
: Quod lege non cauetur, in praxi non habetur.
De quibus Auctores adducti à Dom. Solorzano
Tom. 2.
lib. 2.
Cap. 18.
in fine. Dei comminationem audiuimus:
Quia dimisisti virum dignum morte.
Exemplum ex Scriptura vrgens.
&c. Et quis vir ille? Rex Syriæ, quem Deus
morte dignum declararat, dum ob blasphemiam
in ipsum, ac eumdem, & plebem innumeram,
singulari prouidentiâ gladio Achabi subiecerat,
pariter puniendum. Videatur P. Gaspar Sancius
in eum locum. Et quidem praxis vniuersi orbis
Christiani sic habet, quam præfati iudices meliùs
me norunt
: & quàm notanda rei huius exempla in Hispania conspecta, nobilissimis multis
ordinaria legum pœnâ, infamia ob crimina, castigatis. Et certè si hoc non ita fiat, pessimè est
publicæ vtilitati consultum. Furta enim leuioris
momenti vilissimi homines solent committere
:
grandiora in hoc genere facinora, & vt poëta
loquitur,
maioris abollæ, homines nigri pallij, vt
dici apud nos solitum, aggrediuntur. Si ergo ad
hæc Iudicum conniuentia descendere pœnas impediat, damnis maioribus minori, quàm leuibus,
studio prouidetur. Quo malo nullum videtur in
Republica posse maius inueniri. Et certum aliàs
est, cùm lex aliquos voluit exceptos, eosdem
expressisse
: vt constat ex
l. 2. §.
Postea cùm Appius D. de origine iuris. In qua statuitur transfugam
non esse transfugarum pœnâ afficiendum, qui
multos posteà transfugas, ac latrones deprehendendi auctor fuit.