TITVLVS V. DE REGIIS OFFICIALIBVS PRO ADMINISTRANDO

Regali patrimonio in Indiis deputatis, & eorum in foro animæ obligationibus.
Pro administrando Regio in Indiis patrimonio diuersi sunt ministri designati, ex quibus præcipui sunt, qui tribunal maius, quod Rationum dicitur, constituunt, & ita ab illis tractationem istam operæ erit pretium auspicemur. Sit ergo
CAPVT I.

CAPVT I.

Rationalium maiorum obligationes pro maiori etiam referuntur.
1
*PRima est diligentiæ peculiaris,
vt nulla sit in Regio patrimonio iactura, quæ si desit, illis est ita imputanda, vt ad restitutionem teneantur: iuxta receptissimam doctrinam, de quâ sæpiùs, & pro quâ in speciali videri potest Dominus Solorzanus Tom. 2. lib. 4. Cap. 4. num. 125. & in Politicâ Lib. 6. Cap. 9. in fine, & Cap. 15. §. Y en quanto, qui alios adducit. P. Fragosus Tomo 1. pag. 921. num. 5. P. Gaspar Hurtadus Disputat. 5. de restitutione Difficult. 10. Bonacina. Tom. 1. Disputat. 1. de Restit. Quæst. 2. Puncto 11. num. 4. Quia verò ex negligentiâ istorum ingentes possunt Regij patrimonij iacturæ fieri, cùm adeò amplum illud sit, circa hoc debet eorum attentio vehementer excitari: est enim eorum grauissimum peccatum, vnde & salarium iniustè accipiunt, quia cùm debitores sint decem millium talentorum, instar serui illius Euangelij, salario ipso debent satisfacere saltem ex parte quamuis modicâ, nisi ita illo indigeant, vt aliter se nequeant sustentare. Quod quidem in ministris, de quibus loquimur, Indicis inquam, specialiter locum habet, quia magnæ diuitiæ illorum curæ commissæ sunt, & plures sunt, qui Regalia iura studeant implicare. De quâ autem
culpâ teneantur, dictum Titulo 3. num. 65. Pro quo, & videndus Bonacina suprà Puncto 7. n. 17. & sequentib. Est autem optima negligentiæ damnabilis regula, quando aliquid non fit tempore à lege præfixo. Ex aliis P. Fragosus pag. 944. circa principium, & quia non semper tempus est lege præfixum, tunc erit quando opportunitas aliquid faciendi amissa est.
2
*Secunda, ne occasione recuperandi
Regij patrimonij sumptus fiant, qui possint excusari, & potiùs in alicuius priuati commodum vergunt, quem volunt commissione tali emolumentum aliquod reportare; quod quidem in Indiis non insolens. Vnde, & graues querimonięquerimoniae solent resultare: licet hoc magis Proreges vrgeat, qui commissarios nominant & salarium assignant; estque illud manifestum, & iuxta omnium doctrinam: sumptus enim administratoris, qui non cedunt in vtilitatem Domini, eidem imputantur, & solùm rationabiles admittuntur. Pro quo Pater Molina disput. 549. §. inter expensas. Vnde idem dicendum, quando ei, qui vtiliter assignatur, maius salarium impenditur, quàm eius labor mereatur, aut plures ministri quàm negotium exigat: hoc enim est, vt verbis Regis nostri in aliâ caussâ vtar, ex eius patrimonio magnificentias facere.
3
*Tertia, non accipiendi munera, circa
quod cum Auditoribus pari pede currunt: de quibus dictum Titulo 3. Cap. 4. immò plus illi videntur vrgeri Regiâ ordinatione, quæ est 50. inter priores, & sic in illâ: So pena que haziendo lo contrario paguen lo que asi recibieren con las setenas, demas de ser castigados conforme su culpa. Sic ibi: pro quo tamen sententia est iudicis requisita. Quia verò iudices generales non sunt, sed solùm eorum, quæ ad Regium patrimonium spectātspectant, circa quod plurimi nullam habent dependentiam faciliùs in illis
A quibus accipere possint.
occurret ratio, quæ munerum acceptionem honestet; ab iis scilicet, qui nec litem habeant nec credantur habituri: qui esse possunt innumeri. Videtur autem iuxta mentem Regum nostrorum esse, vt ij à muneribus accipiendis se cautè contineant, quia satis pingue illis salarium assignauit: idem ferè scilicet, quod Auditoribus, quod non ita cum Regiis aliis ministris factum: hos enim Regii patrimonij curam habentes superiorem, manus oportet habeant præ aliis puriores.
4
*Quarta, non ferendi sententiam circa
caussas, quæ ius, & non factum solummodò concernunt; in illis enim adeundus Prorex, qui iudices nominet Auditores: sic enim lege dispositum, vt videri potest apud Dom. Solorzanum Tomo 2. lib. 5. num 131. quod quidem obseruari oportet, quia cùm Officiales isti superiores auctoritatem suam nimis quantùm conentur tueri, & independentiam ab Audientiis affectent, periculum esse potest, ne de sententiâ ferendâ deliberent, vbi de iure quæstio est, cognitionem in se | sufficientẽsufficientem, & peritiam ad illius præsumentes decisionem. Quod in caussis Ecclesiasticis sæpius euenire solet apud laica tribunalia: ex affectione siquidem superioritatis in iudicando, quæstiones de iure ad factum reducunt, quas ad se dicunt pertinere, iuxta dicta Titulo 2. numer. 62. & 63.
5
*Quinta, explorandi personas, quibus Regia
vectigalia locantur, aut venduntur, & corum fideiussores licèt hoc ad Regios Officiales inferioris Tribunalis præcipuè spectet: vt in hoc humani respectus carnis & sanguinis, alijue præcipuum imperium non habeant, sed omnia iuxta ordinationes Regias, quæ de his disponunt, fideliter transigantur. Vbi quidem latam culpam ob defectum interuenire posse, dubitari nequit. Rogo enim ministros dictos, an salarij proprij receptionem ei committerent, de quo omnimodam securitatem non haberent? Quis hoc credat? Ergo in Regio patrimonio administrando
similis debet respectus inueniri. Quæ est optima regula grauium Iuris-consultorum apud Dom. Solorzanum in Politicâ pag. 1027. §. Pero sin embargo. Latam quidem culpam sic omnes explicant, vt tunc contingat quando non adhibetur diligentia circa rem aliquam, quam homines communiter solent adhibere. Videatur post alios à nobis adductos suprà cum P. Lessio lib. 2. cap. 7. n. 25. P. Rebellus de iustitia Parte 2. quæst. 10. P. Fragosus Tom. 1. pag. 48. & P. Gaspar Hurtadus Disput. 5. de Restitutione difficult. 1. Atqui circa securitatem facultatum ad alicuius curam spectantium communiter homines ita agunt, vt non nisi prudenter reputatis securis committantur: ergo cùm id in ministris, de quibus loquimur, in casu prædicto deficiat, lata culpa est, quam æquiparari dolo aduertunt communiter Doctores: pro quo, & P. Azor Tomo 1. lib. 1. Cap. 15. quæst. 5. Vide etiam Titulo præced. n. 77.
6
*Sexta obligatio est informandi Regium
Consilium de progressu laboris sui, de quo illud valde fuit estque solicitum, iuxta Ordinationem 52. ex citatis quæ habentur apud D. Escalonam in fine Gazo-phylacij. Cum enim in hoc tribunali ingentes fiant expensæ pro ministrorum sustentatione; si eorum labor nihil momenti alicuius obtinet ad Regium patrimonium conseruandum, & ad meliorem formam reducendum, quàm ea fuit, quæ ante erectionem eiusdem habebatur; expensæ dictæ sunt prorsus inutiles, & Rex in negotio magni momenti decipitur ab iis, quos ipse diuitiis, & honoribus studet cumulare; & quidem multi non sine fundamentis magnis tribunal hoc inutile iudicarunt; vt videri potest apud Dom. Solorzanum in Politicâ lib. 6. cap. 16. Vnde & de illo tollendo sæpiùs in Regio Indiarum Consilio actum: nec solùm inutile, sed exitiale ob rationem dictam, magnorum scilicet sumptuum in ministrorum sustentatione. Cùm tamen alij contrarium censerent; si tamen ministrorum numerus in duplum augeretur. Et auctus quidem diebus istis, omnino tamen sine fructu, quia non viri adlecti quos ætas & experientia
cum peritiâ necessariâ commendarent, & licèt vnus aut alter satis inter eos habeatur idoneus, ij tamen ætate longæui decessuri citò, rem tantam in manibus eorum derelinquent, quos qui vident, cum Heraclito aut Democrito aut dolent aut rident, in munere constitutos. Etiam cùm hæc scripta recognosco, illorum præcipuus morte est repentinâ sublatus. Vtinam videant, qui videre debent si aliquid vident; cùm adeò conspicabilia sint, vt semicæcorum etiam possint oculos prouocare.
7
*Septima, attentè peruidendi an Prætores,
præsertim Indorum, Regias arcas, vt dicitur, integrarint; & circa rationes ab eis redditas specialiter inquirendi. In hoc enim magni esse insultus solent, & propter varias dependentias inter eos, & maiores Rationales dissimulari plura, quæ Regij patrimonij incommodis peraguntur: & licet hoc ad præfata reduci possit, oportet tamen illud in speciali animaduerti, quia damnum hoc cum oppressione est Indorum sociatum: deficiente enim, quod ex tributis seu taxis colligi solet, periculum est iterum vexandi eos, qui iam ea, ad quæ tenentur, vsque ad vltimum quadrantem persoluerunt. Vrgendi ergo Prætores dicti inquisitione præualidâ, & ad reddendam rationem omnimodis constringendi, ne eorum peccatis satis execrabilibus implicentur. Et mirari hoc loco licet Maiores istos Rationarios apud Regium Indiarum Consilium conquestos se non posse, quæ ad Regium patrimonium spectant, liquidare, quia in Residentiis Prætorum, quæ in Audientiis recognoscuntur, ab Auditoribus impediuntur, eò quòd cum aliis caussis, ea, quæ ad integrationem Regiarum arcarum pertinent, tractabantur: vnde cognitio talis iis reseruata. Post hæc autem, vbi tanta Regis nostri confidentia dispicitur, caussam dictam perfunctoriè discutere, & cum Regij patrimonij manifestis dispendiis priuatos fouere affectus, & superuacuè iurisdictionis titulos ampliare, Et in his quidem
restitutionis obligatio est, atque euomendi cum pectoris dirâ, ac durâ conuulsione, quod alij cum voluptatis blandimento deuorarunt. O stultam cogitationem! Erit autem obligatio non ad integrum debitum, quia illud ægrè solet etiam ab exactissimis recuperari; sed quantum spei esse poterat, iuxta communem sententiam Doctorum, nisi difficilis recuperatio ab ipso Rationario ortum habuisset: sed etiam tunc non est obligatio ad integritatem, quia etsi ille faciliùs, non tamen totaliter recepisset.
8
*Octaua non desistendi ab officij obligationibus,
nec deserendi negotium, quod instat, ob puncta iurisdictionis, aut præcedentiæ in concursu cum aliis, de quibus nonnulla habet Dom. Solorzanus citato loco. Id enim Regi valde displicebit, patrimonium inquam suum ob hujusmodi vanos prætextus ad tempus negligi, & sic dispendiis exponi. In eo ergo euentu Proregis iudicio standum, & Consilium Regium informandum, vt quod expedierit statuatur. Quòd si in caussa sit, in quâ Prorex iurisdictionem non exercet, nec locus ille, quem vellet, tribuatur, cedat cum exclamatione sui iuris, & sibi certò persuadeat id Regi fore gratissimum, cùm, & tribunal illud Regium etiam sit, nec Regia auctoritas vllum in eiusmodi cessione detrimentum patiatur. Sed iam punctum hoc à Rege decisum, & Rationario præcedentia concessa respectu eius, cum quo erat controuersia. Et vtinam illi | tam essent de Regio patrimonio, quàm de suâ auctoritate soliciti. Non esset autem in controuersiâ aliquâ peccatum graue in concursu deesse, expectato Concilii Regii decreto, si per aliquem æquè benè posset talis functio sine vllo scilicet Regii censûs detrimento, semel, aut iterum exerceri. Aliàs peccatum erit graue cum restitutionis
obligatione ob damnum emergens, & etiam partis salarii ob ministerium denegatum; cùm excusatio ab illis adducta, leuis sit, vt vidimus, vnde eos nequit releuare. Quidquid profectò honoris illis a Rege tribuitur, propter sui patrimonij respectum tribui manifestum est. Plus ergo patrimonii sui curam, quàm eorum honorem intendit; quando vnum rationem medii habet, alterum finis. Cùm ergo punctum aliquod honoris occurrit, negari nequit quin Regii patrimonii cura illi veniat præferenda; cùm præsertim adeò parui momenti sit; pro quo ita certare, vt ad suspensionem ministerij veniatur, nullâ cauetur lege. Quòd si magni momenti existimant, & sibi penitus indecorum, officium dimittant, erunt enim, qui cum eo onere libentissimè admittant: sicut dubio procul admitterent ipsi, si ita cùm anxiè prætenderent, oblatum fuisset.
9
*Nona, circa coniugia: in quo quidem
non est ita rigidè cum eis actum, sicut cum Auditoribus: tantùm enim prohibentur contrahere cum filiabus, sororibus, aut coniunctis intra quartum gradum; Officialium Regiorum, inferioris inquam tribunalis, aut habentium curam Regiæ Gazæ, de quâ apud Tribunalia dicta sint rationem reddituri. Sicut èex conuerso Regii Officiales nequeunt cum filiabus ant sororibus Rationalium maiorum per nuptias copulari. Quæ prohibitio extenditur ad filios, & filias eorumdem inter se: vt neque Rationalis filius Officialis filiæ, aut filius Officialis filiæ Rationalis possint matrimonio jungi, ni velint Officiis irremissibilis sententiæ executione priuari. Circa quod ea, quæ de Auditoribus diximus Cap. 16. præcedentis Tituli consulenda: juxta eam enim partem, quâ prohibitio vrget, idem est de præfatis asserendum, sed quia in prohibitione horum aliqua specialia sunt, ea breuiter exponenda. Possunt Rationarii maiores coniugium inire intra districtum
Quid circa illa liceat.
jurisdictionis suæ, quod tamen Auditoribus denegatum, quia in illis ratio diuersa est: districtus enim Audientiæ suos habet limites, extra quos facilè est vxores dignas inuenire: at Rationalium maiorum districtus amplissimus est, & totum regnum comprehendit; vnde valde difficile illis esset vxores aliunde sibi exportare.
10
*Deinde cùm lex dicat sic: PortaPor la presente
Tenor prohibitionis.
prohibo y defendodefiendo à los mis Contadores de quentas, que al presente son, y adelante fueren de los dichos Tribunales, el casarse conhilascon hijas, Hermanas ô deudas dentro del quarto grado de los dichos oficiales de mi hazienda de las capascaxas de sus distritos, ni de personas, que tengan à cargo hazienda Real, de que ayan de dar quenta en los dichos Tribunales &c. Dubium esse potest quid voce illâ Deudas intelligatur. Deudas enim communiter
Deudas quid in ea designent.
dicimus se attinentes consanguinitate, aut affinitate, & videtur durum illam sic extendere, vt nequeat vnus aliquis ex dictis cum sobrinâ vxoris alterius in quarto gradu sibi affini matrimonium celebrare; cùm possit in quinto cum consanguineâ, quod vinculum strictius est, vnde hæredes esse consanguinei ab intestato possunt vsque ad decimum gradum, juxta ea, quæ adducit Dom. Solorzanus Lib. 4. Cap. 7. num. 41. cùm tamen affines neque in gradibus proximioribus tales esse possint. Vnde vrgentior videtur esse ratio consanguinitatis, quia sanguis juxta vulgare prouerbium nostrum sine igne feruet. Videtur etiam vox Deudas consanguineos præsertim designare, & ita in lege pœnali non est ad significationem non ita propriam extendenda, juxta receptam de legibus huiusmodi doctrinam, quòd obligatio in illis minima esse debeat, & ita faciendam interpretationem;
quia non est inducenda obligatio sine manifestâ ratione. Pro quo videri possunt Emmanuel Rodericus Tomo 1. qq. regul. quæst. 11. art. 6. vers. Prima regula, num. 2. P. Thomas Sancius Lib. 1. de Matrimonio Disput. 9. numer. 11. P. Salas Disput. 21. de legibus quæst. 3. vers. Octaua regula. Sayrus in Claui regia lib. 3. cap. 8. Bonacina Tomo 2. Disput. 1. Quæst. 1. Puncto 8. num. 18. qui, & num. 19. & 20. magis in specie casus nostri loquitur. P. Palaus Tom. 1. Tractat. 3. Disputat. 7. Puncto 3. §. 3. & alii. Quæ quidem partem hanc videntur verosimilem ostendere, vt, qui ita fecerit, non debeat rigorem legis experiri. Sed quia res est dubia, & judicium Regiorum Senatorum anceps, non erit expediens periculo se priuationis exponere, qui velit se in officio conseruare.
11
*Prætereà, cùm prohibitio se extendat ad
eos, qui Regii patrimonii partem aliquam contrectarint, de qua apud præfatos ministros reddituri sint rationem, fit ex eo, cum Prætorum filiabus aut sororibus, consanguineisque non posse contrahi matrimonium; quia illi Gazam Regiam contrectant, & rationem sunt de illâ apud præfatos reddituri. Redditâ autem, impedimentum cessat, etiamsi credantur habituri officia alia cum eadem cura, quia lex de præsenti loquitur, Que tengan à cargo hazienda &c. si non etiam sint rationem reddituri in ipsis Tribunalibus, prohibitio non vrget. Vnde cum filiabus, & sororibus Officialium
S. Cruciatæ, & èex conuerso, connubia celebrari possint; quia illi non reddunt rationem in Tribunali, de quo loquimur. Et licet contingat aliquem ex prædictis ministris in Tribunali S. Cruciatæ aliquando interesse, vbi de Gaza Regiâ agitur; cùm illud Tribunal non sit suum, pro eo non extat prohibitio, cùm expressè dicat lex, Que aian de dar quenta en los dichos Tribunales. Vbi, & alia quæri possunt: sed cùm ex dictis citato Capit. 16. habeatur quod ad negotium conscientiæ spectat, in illis non est cur oporteat immorari.
CAPVT II.

CAPVT II.

De Officialibus Regiis minorum Tribunalium, & Primò circa munerum acceptionem.
12
*PEriculosæ plenum opus aleæ isti pertractant,
quia omnis Regia Gaza per eorum transit manus, & ipsi arcarum claues tenent, in quibus illa asseruatur. Est autem viscosa pecunia, & ita cautissimos, & delicatissi|mos exigit tractatores. De illis ergo eadem dicenda, quæ de maioribus Rationariis dicta sunt quantùm ad ea, in quibus eorum officia conueniunt, diligentiam inquam, sumptus, sententias, commissiones, coniugia &c. Quoad munerum autem acceptionem nihil expressum deprehendi, licèt ordinationes Regias pro illis perlegerim. Et ita generaliter loquendo non videtur illis prohibita, quamuis de illâ, cùm aliquid ex Regio patrimonio soluunt, quæstio à Doctoribus agitetur, si videlicet eo intuitu conferantur. Et id
esse illicitum, & graue peccatum, communiter Auctores tenent, quia ad solutionem talem sunt in conscientiâ obligati, & pro huiusinodi exercitio sui officij proprio salarium accipiunt: ergo nequeunt quidquam vlterius accipere. Vide P. Molinam Disput. 83. & Disput. 88. in principio. & Cardinalem Lugo Disput. 37. de justitia n. 123. Circa restitutionis autem obligationem dubium esse potest. Circa quod censent aliqui illam non
extare quando munera gratis offeruntur, gratis inquam; quia Officiales dicti nullam eo vsque difficultatem in soluendo ostenderunt. Si videlicet eâ liberalitate eis dentur, quæ intra limites donationis sit satis ad transferendum dominium, & stare potest non solùm quando ex amicitiâ, & gratitudine procedit, sed etiam, vt afficiatur Regius minister ad benè negotium expediendum. Sic P. Molina Disput. 88. citatâ, etiamsi lex adsit, quâ id prohibeatur. Quod & sequitur P. Fragosus Tomo 1. pag. 921. num. 4. & colligitur etiam ex citandis statim, qui scilicet asserunt obligationem esse restituendi, quando Quæstores difficiles se exhibent, & tergiuersantur sperantes se aliquid accepturos. Sic Nauarrus, P. Reginaldus, P. Vasquez, & P. Rebellus, quos adducit & sequitur Bonacina Disput. 1. de Restitutione, Quæst. 3. Puncto 2. num. 7. Videntur ergo sentire talem obligationem non esse quando Quæstores nullam difficultatem præseferunt.
13
*Sed ex omnium prædictorum mente videtur
Extare illāillam concluditur.
dicendum ministros tales ad restitutionem teneri: fatentur enim ad dominij translationem in casu dicto eam rationem voluntarij requiri, quæ gratuitam faciat, & ita propriam donationem; atqui talis non est: ergo non transfertur dominium, & per consequens obligatio perstat restitutionis faciendæ. Maior constat, & Minor ostenditur: quia nullus nisi inuitus tribuit, non tributurus, si sciret debitũdebitum sibi opportunè soluendum: ergo non est ratio voluntarij ad translationẽtranslationem dominii necessaria. Antecedens constat experientiâ; vnde qui dato pretio solutionẽsolutionem obtinent, QuęstoresQuæstores vocātvocant latrones. Ex quo est clara consequẽtiaconsequentia: nam ex ratione quando est aliqua difficultas, aut tergiuersatio, non est propria donatio, quia tantùm est redemptio vexationis. Quòd si illa non apparet, cùm aliquid datur, timetur tamẽtamen & de illâ dubitatur, vnde ratio est eadem, quia idem est fundamentum inuoluntarietatis. Vnde quod ait
P. Molina de amicitiâ, & gratitudine, locum in præsenti non habet, vt constat. Respectus autem ille, vt afficiatur Regius minister ad negotium diligenter expediendum, supponit equidem non ita affectum: ergo redimit quis suam etiam in eo vexationem. Quis enim actum agat, & benè affectum, vt benè afficiatur pergat obtinere? Non ergo loquitur citatus Auctor de tributo munere, vt communiter contingit, juxta quod est judicandum, sed de casu singulari, in quo quis expressam eam habeat voluntatem donandi, etiamsi lege prohibeatur, juxta quem non est generaliter judicandum, sed juxta id, quod ordinariè contingit, vt Auctores communiter docent. P. Th. Sancius Tom. 1. Moralium consiliorum in fine. Cardinalis Lugo Disput. 37. de justitia num. 109. & in specie casûs nostri P. Vasquez Tractat. de Restitutione Cap. 7. num. 40. ait quòd dum contrarium non constat, semper est præsumenda violentia. Ideò sententiam istam absolutè tenet Bartholomæus de Medina in Instructione Hispana de Sacramento Pœnitentiæ Pag. 223. §. 3. P. Rebellus parte 2. lib. 18. Quæst. 20. in fine, qui non benè citatur à Bonacina pro eâ tantùm assertione, quâ velit obligationem tantummodo restitutionis exstare cùm se difficiles exhibent Quæstores; absolutè enim loquitur, nec talem limitationem apponit, sicut nec P. Vasquez videndus num. 38. & 39. junctis iis, quæ habet num. 126. videant ergo Officiales Regii inter quas sint angustias eorum conscientiæ constitutæ.
CAPVT III.

CAPVT III.

De negotiatione cum Regiâ pecuniâ, & emptione eorum, quæ in subhastatione venduntur.
14
*INquiri prætereà circa illos potest an
possint cum Regiâ pecuniâ negotiari? supponendo omnem ab illis securitatem adhibendam, ne vllo modo illa dispendium aliquod patiatur; nam si periculum dispendii sit, res extra omnem est controuersiam, quandoquidem neque cum pecuniâ priuati cuiuspiam id fieri potest. Quia verò dici potest grauem audaciam videri pecuniam ex Regiis arcis extrahi ad negotiandum cum eâ, & lege prohibitum sub pœnis grauissimis, de quibus Ordinat. 7. id temperari potest, si non extrahatur, sed cùm includendâ adducitur, extra illas relinquatur, fide acceptionis afferentibus datâ. In quo quidem, si addatur hoc etiam lege prohibitum, vt videri potest apud D. Solorzanum in Politicâ pag. 1026. §. Y por traer. & in citata ordinatione. Occurri potest legem illam in præsumptione fundari, periculi inquam dispendii; quod si cesset, obligatio cessabit, juxta communem sententiam de legibus in præsumptione fundatis, de quo non semel dictum. Nihilominus dicendum est in eo grauiter
ContrariũContrarium statuitur.
peccare: cuius ratio est manifesta; quia est vsus pecuniæ inuito Domino: voluntas enim Regis satis in legibus expressè habetur, tum juris communis, de quibus P. Fragosus suprà num. 3. tum Regni, de quibus dictum. Licèt autem hoc ita sit, lucrum ex tali negotiatione proueniens sibi possunt retinere, quia est fructus industriæ, & non naturalis, aut mixtus. Quod quidem juxta
Lucrari tamen sibi.
communem doctrinam procedit, quæ id in fure etiam admittit. Pro quo videantur Bonacina Disput. 1. de Restitutione, Quæst. 3. Puncto vlt. §. 2. in principio. P. Lessius Lib. 2. Cap. 12. Dub. 17. Cardinalis Toletus Lib. 5. Cap. 35. P. Gaspar Hur|tadus Disput. 6. Difficult. 6. & quotquot de Restitutione agunt, aut speciali tractatione, aut de justitiâ & jure disputantes.
15
*Ad id autem, quod de præsumptione
dicebatur, negandum est quod assumitur: licèt enim periculum nullum dispendij sit; non vult tamen Rex patrimonium suum negotiationibus suorum Officialium deseruire, quando neque Rex ipse illas in suam vult vtilitatem institui: sed illos suo officio diligenter incumbere, neque ad alia distrahi, ex quibus sui patrimonij cura negligatur. Et vt demus in præsumptione
fundari: talis præsumptio numquàm cessat; licèt in hoc aut illo periculum non sit: quod tamen non ita contingit, cùm contrarium experientia comprobarit: est tamen periculum in eo, quòd exemplum huius sequetur alter, & illius alius; & sic grauia dispendia Regium patrimonium perpetietur. Quando autem præsumptio non est tantùm facti, sed periculi, quod communiter euenit, non currit doctrina illa de præsumptione, vt cum P. Suario, P. Salas, Bonacinâ, & Basilio Legionensi docet P. Palaus Tomo 1. Tractat. 3. Disput. 1. Puncto 8. num. 13. Ex quo infert cum eodem Basilio obligare in Religione
præceptum non intrandi in aliena cubicula, etiamsi in speciali huius ingressu nullum sit inconueniens; quia generaliter illa esse solent, & iuxta generalem experientiam leges & præcepta feruntur. Sed quia erit fortè aliquis, qui hoc penitus non admittat, in casu nostro addendum non solùm communiter accidere id, quod lex præsumit, sed semper esse periculum, ob rationem dictam: & ita circa id omnes debent conuenire. Sin minùs vix erit lex vlla, quæ vim habeat, quia omnes ad præsumptiones reuocari possunt, & ita earum efficacia prorsus eneruari.
16
*Habent item prohibitionem expressam
non emendi sibi aliquid eorum, quæ ad Regium patrimonium spectant ob confiscationem, aut aliter, & subhastatione venduntur. Circa quod etiam grauis extat prohibitio pro Rationalibus maioribus, vt patet ex eorum Ordinatione 49. inter priores, vbi & omnis illis contractatio prohibetur. Et non videtur negari posse quin grauiter
peccent, & ad restitutionem teneantur, si aliquem submittant, qui suo nomine emat, & per eum, aut per seipsum emptores impediat alios maius daturos pretium, vt ipse viliori possit obtinere. Licèt enim aliquorum sententia sit id esse licitum: de quo Diana Parte 1. Tractat. 8. Resol. 76. & nos aliàs, scilicet Titulo præced. num. 43. & seqq. quia dummodò pretium justum sit, licèt infimum, quod ex eo minùs habet rei Dominus, fructus industriæ ac diligentiæ est. In Regiis tamen Officialibus res aliter se habet; quia tenentur Regium patrimonium ita administrare, vt eiusdem vtilitati, non propriæ, consulant: idque non solùm ex fidelitate, sed etiam ex justitiâ commutatiuâ, quia sunt ministri salariati, & manifestum est Regiam voluntatem esse, vt ea, quæ ad se spectant, commodiori sibi vendantur pretio, sicut & quiuis alius rei Dominus, cùm eam vendendam alicui tradit, qui absque dubio ad restitutionem tenetur, si cùm possit maiori pretio vendere, viliori vendat. Pro quo est L. Diligenter. D. Mandati. Et videri potest Bonacina Disput. 1. de Restitutione, Quæst. 2. Puncto 6. num. 13. vbi alios, & omnes quidem èex Societate, adducit Auctores. Videantur dicta citato loco.
CAPVT IV.

CAPVT IV.

Duæ aliæ obligationes. Et difficultas specialis circa earum vnam, cùm jussio Proregis vrget.
17
*ALiâ etiam prohibitione cauetur, ne
militum stipendia alio quàm pecuniâ soluant, de quâ, sicut & de præcedenti, Dom. Solorzanus Pag. & §. citatis num. 14. Et verò non sine vrgenti ratione: nam cum ingenti miserorum incommodo mercimonium exercent, & auidis stipendii res, quo volunt pretio, ingerunt, Deo, Regi, Reipublicæ multipliciter infideles. Vbi & præter graue peccatum obligatio est restitutionis aperta, quandoquidem stipendiarii tales detrimenta pretio æstimabilia patiuntur inuiti, & tolerant; vt suam redimant vexationem. Vbi quidem non fit satis, si id,
quod de pretio est auctum, tribuatur: vt si linteum sex regalibus emptum, iuxta octo æstimationem datum sit, ad constituendam æqualitatem tribuantur duo: potest enim contingere vt plus aliquid debeatur. Si enim miles non ita indigebat linteo, & illud viliori pretio, vt aliud magis sibi necessarium compararet, vendidit; totum illud compensandum est detrimentum. Si cùm deberet soluere pecuniam, pro quo stipendium sperabat, eâ non acceptâ, aliquod à creditore illi grauamen illatum: pro illo etiam facienda satisfactio, & sic pro aliis, quæ juxta rerum circumstantias consideranda, quando huiusmodi homines de componendâ conscientiâ per misericordiam Dei magnam pertractarint.
18
*Nequeunt insuper pro quacumque,
etiam publicâ, necessitate pecunias extrahere, nisi ex præcepto eius, qui jubere potest. L. Sciant judices. C. de his, quæ ex publica collatione illata sunt, Lib. 10. & alibi. Pro quo P. Fragosus Tomo 1. pag. 921. num. 3. Vnde & in eo grauiter peccant, cum restitutionis onere: neque enim illi partem aliquam Gubernationis habent in Republicâ, vt ad id, quod occurrit, ærarium debeant suo arbitrio Regium aperire. Circa quod sunt leges Indicæ statuentes quando & quomodo pro necessariis sumptibus Regia debeat pecunia contribui. Illud autem specialis quæstionis est, an sufficiat Proregis mandatum, quando ad sumptus est extraordinarios, & non lege designatos. Et non
sufficere quodcumque, sed vrgens, post factas à Regiis Officialibus instantias, vt forma in hoc statuta seruetur, pro quo & ad Regiam Audientiam prouocatum. Doctè resoluit Dom. Solorzanus in Politicâ Pag. 1027. §. Pero sin embargo, & seqq. Vbi tamen cum distinctione loquitur. Quoad criminalem scilicet causam non vrgendos: quoad ciuilem autem secùs: & ita ad soluendum obligandos: quia id erga Regias pecunias neglexerunt facere, quod verosimile est facturos erga suas. Iuxta quam regulam omnes eos, qui facultates alienas administrant, se gerere in eorum tuitione debere, plures probant Textus | & Doctores ab eodem adducti. Si ergo pecuniam propriam non ita facilè traderent, iubente Prorege: neque alienam, & maximè Regiam, tradere debuerunt. Quin etiam quòd Principis mandatum non excusat, quando est notoriè iniustum, & ita illi debuit reluctari. Nec timor, qui allegari potest, est cadens in constantem virum, sed vanus: Prorex enim non potest excandescere ex adeò iustâ petitione ad Regis seruitium spectante, qui & pro sui officij dignitate, fidelis ministri debet obseruantiam collaudare. Vnde & in facti contingentiâ sic contra quemdam iudicatum affirmat Paulus de Castro in l. 1. D. de iudiciis. Præterquàm quòd Officiarij publici non solùm possunt conueniri ex dolo & latâ culpâ, sed etiam ex leui, & leuissimâ, vt post alios resoluit Menochius Lib. 3. Consilio 246. num. 61. In præsenti autem casu videtur euidens culpam inueniri, quando pro obseruatione legum vrgentissimarum aliquod non adhibetur obstaculum ab iis, quibus earum obseruatio præsertim commendatur.
19
*Sic vir ille doctissimus, qui tamen alios ex Collegio aliter censuisse testatur; omnino absoluentes
eum, qui iussioni est Proregis obsecutus. Et quidem rationes adductæ aliquod Officialium peccatum ostendunt, quod & tandem citatus Auctor esse fatetur, & rationibus præfatis euinci; licèt id, quod ad ciuilem obligationem spectat, præcipuè probare contendat. Potest autem sententia vtraque in concordiam redigi, si
dicamus peccare grauiter Officialem, qui Proregi non resistit eâ, quâ debet, reuerentiâ, si ille talis indolis sit, cui protestationes tales possint securè proponi. Tunc enim statim annuere iubenti, & sic gratiam eius aucupari cùm leges grauiter vrgeant, non sine graui peccato stabit; immò & restitutionis suberit obligatio, ob malam administrationem: vt aperiant illi oculos, videantque caudata hæc crimina multùm esse formidanda. Si autem Prorex vir duro ingenio sit, & qui impatienter ferat sibi non protinus obediri; obediat Officialis, si nolit indignationem experiri eius: id enim facere sine peccato potest, iuxta communem doctrinam Scriptorum, dicentium teneri quidem ad vitanda damna sub mortali, qui administrationem ex officio suscepit, & obligari ad restitutionem, si secus accidat: id tamen non sic habere, quando tale quid sine suo notabili damno præstare nequit. Pro quo videri potest Bonacina Tomo 2. Disput. 1. de Restitutione. Quæst. 2. Puncto 11. num. 5. P. Lessius lib. 2. Cap. 13. num. 69. 70. & 71. & alij apud ipsos. Esse
autem damnum notabile indignationem Proregis, sicut & generaliter Principis, in eo, qui cum ipso frequenter est acturus, & qui adeò inferioris conditionis habetur; non videtur posse dubitari. Quod ex receptâ aliâ doctrinâ confirmari potest asserentium militem non posse stationem deserere, aut arcem tradere non defensam, etiam cum periculo vitæ, eò quòd stipendio conductus sit ad huiusmodi opus vitæ periculosum: addunt tamen hoc ita intelligendum, si speret fore,
vt defendendo stationem, aut tuendo arcem, præualeat contra hostem: hac verò spe sublatâ non tenetur certæ morti se exponere, nam id frustrà esset. Sic ex P. Molina. & P. Filliucio, aliisque Bonacina suprà. num. 4. Atqui in casu nostro idem accidit, licet enim Officialis resistat, Prorex id est executurus: quod iubet ergo sublatâ spe profectûs in resistentia, frustranea illa erit, & ita pro eo obligatio nulla.
CAPVT V.

CAPVT V.

Obligationes aliæ. Et de vitiatâ pecunia damnabile lucrum expunctum.
20
*SVnt prætereà obligationes aliæ, quæ
communes sunt iis, qui aliorum substantiam administrant, & videntur ad solos bonorum dominos pertinere, vt mutuare, remissionem debitorum facere, tempus soluendi prorogare, compositionem facere, expensas in recuperatione debitorum factas indulgere, vitiatam aliquomodo pecuniam admittere: circa quæ esse dubium nequit, nisi in solutionis terminis prorogandis: quia esse aliquando talis rerum concursus potest, vt illos prorogando, vtiliùs Regio patrimonio consulatur. Si autem sterilitas, aut calamitas grauis occurrat, non spectat ad eos facienda remissio, sed ad supremos
Magistratus, de quo dictum Titulo 1. Cap. 17. nisi fortè in loco aliquo calamitas vrgeat, vnde non possit ad Magistratus supremos recursus haberi. Indulgeatur ergo miseris, quibus cœlum & terra videntur aduersari: à talibus enim solas lachrymas exigit, qui; quod non inuenitur, imponit: vt à Cassiodoro dictum Lib. 12. 26.
21
*Et quia de vitiatâ pecuniâ sermo incidit,
cuius damna ex fabrefactione & mutatione innumera his annis, non Indiæ modò, sed vniuersus ferè est orbis expertus: illud hoc loco commemoratione quidem non dignum, nisi ad condemnationem, adnotasse præstabit. Monetam quidem optimam ex Regiis iuribus in arcas eius illatam; sed ab aliquibus ad soluenda stipendia eductam, aliâ vitiatâ mutatam, & pauperum dispendiis Regios aliquos ministros incrassatos. Quod cùm fit, non iam hoc lucrari est, sed sub aperto sole latrocinia perpetrare. Quid si ij, quibus ex Regia pietate indultum est, vt primam post mutationis Edicta solutionem iurium Regiorum vitiatâ pecuniâ facere possent, ad puram & legitimam adigantur: & tamen illata pro vitiata mutetur, & hæc Regiis arcis inferatur, pura & legitima, non iam à Regiis, sed Satanæ ministris imbursata? Quid ad hæc dicam nescio, nisi quòd ad hæc auaritiæ portenta erubescere debemus, & Dei exemplare iudicium contra eadem implorare. Quando enim hi restituent, qui deuorant plebem Christi sicut escam panis? Quòd si non restituant, quæ spes salutis, stante inconcussæ veritatis regulâ 4. in 6. Peccatum non dimittitur, nisi restituatur ablatum?
CAPVT VI.

CAPVT VI.

De Officialibus ad iura Regia curanda in portubus deputatis.
22
*PRæter obligationes Officialibus omnibus
communes aliquæ sunt quibusdam peculiares, eò quòd speciale | ministerium consequantur. Solet namque ex iis vnus in portu residere inspecturus quæ aduehuntur & extrahuntur, & iura Regia collecturus. Et in talibus grauissima esse mercatoribus indulgentia solet, dum plura dissimulant simplici eorum testimonio contenti, qui & plura supprimunt, & merces pro mercibus referunt; quia inæqualia pro diuersis earum generibus sunt vectigalia decreta. Cùm enim publicè exponi nequeant, sed arcis, aut rudioribus pannis vel linteis inclusæ accuratè consutis, dispici primo nequit aspectu quod fertur occultum; sed dicto mercatoris adhibetur fides, cum adminiculo formæ; quæ infarcimentis mercium solet pro earum diuersitate etiam applicari. Sed certè mediocri diligentiâ explorari omnia possent, sicut & numerus infarcimentorum & arcarum, quo & minor affirmari solitus quàm re ipsa sit. Et in his Officialis Regij benignitas collaudatur, qui bonum; vt dicitur, pasagium facit, exactissimis aliis communi odio prægrauatis. Verùm iis videtur dicturus Rex, quod quidam aliàs: Non mihi placet ista charitas. Neque ego inuenio vnde iustificari illa possit, nisi ex voluntatis Regiæ
benignâ interpretatione: de quâ ipsis constet, quia sic vbique seruatur, sciente illo, nec volente vasallos suos in vectigalium exactionibus scrupulosâ inquisitione grauari. Sed mediocris quidem scrupulosa non est; nec video quomodo possit prædictis de huiusmodi Regis voluntate constare, à Rege ipso adeò remotis, & negligentiam circa hoc non leuiter punituro. Si prætereà accedant munera, ex quibus euidens fit in hoc nullum boni publici respectum haberi, sed auaritiæ imperio potiùs quàm Regiæ voluntati ministrari.
23
*Et Auctores quidem de hoc agentes, negligentiam istam, aut dissimulationem vno ore
condemnant, & cum restitutionis obligatione. Pro quo videri possunt Bonacina Tomo 2. Disput. 1. de Restitutione Quæst. 2. Puncto 11. num. 11. apud quem Sayrus P. Azor, P. Vasquez, Salon, Aragon, P. Rebellus, P. Molina, P. Lessius, P. Reginaldus. Quibus addendi P. Gaspar Hurtadus Disput. 5. de Restitutione Difficult. 10. ex communi, vt ipse ait, Doctorum consensu locutus. Cardinalis Lugo Disput. 37. de Iustitia num. 101. P. Dicastillus Lib. 2. de eadem Tract. 2. Disput. 4. num. 188. P. Fagundez Tomo 2. in Decalogum Lib. 8. Cap. 5. num. 6. & 7. P. Fragosus Tomo 1. pag. 522. num. 95. Cardinalis Toletus Lib. 5. Cap. 21. num. 2. Syluius 2. 2. quæst. 62. art. 7. de muto, Bassæus V. Restitutio 3. num. 17. Pharaonius Tract. 2. Seßione 2. Casu 16. Diana Parte 3. Tract. 5. Resolut. 54. & Parte 11. Tract. 6. Resolut. 18. cum citatis ab eo, qui aut obligationem etiam ad restitutionem pœnæ incumbere affirmant, non quia pœna est, sed quia damnum: vel si id de pœnâ non admittunt, de damno fatentur: quia custodes vectigalium non constituuntur, vt Principes mulctis ditentur, sed ad damna euitanda: ad damna ergo, & non ad pœnas tenentur. Non videntur ergo Officiales dicti tutum conscientiæ habere perfugium.
24
*Nihilominùs quia viri aliàs Christiani,
& Regij seruitij zelatores non frigidi, eam non rarò praxim amplectuntur, non penitus damnandi, si vsum talium se dicant amplecti, quem mercatores bonâ præditi conscientiâ laudant, non laudaturi, si in eo manifestam iniustitiam deprehenderent: vt non laudant eos, qui, vt commodè negotia expediant, muneribus volunt permoueri: potest tamen talis praxis in eo fundari, quòd eo modo meliùs Regio patrimonio consulunt: si enim rigidi inquisitores existerent, mercatores varias tentarent vias ad Regia vectigalia defraudanda, easque inuenirent: quia ad huiusmodi occultationes plures suppetunt administri. Iuxta quod P. Lessius verb. Restitutio Casu 15. Regium Thesaurarium excusat à delatione. Cùm aliàs propter varias Doctorum sententias circa obligationem ad vectigalium solutionem, se ad ea soluenda obligatos non esse communiter arbitrentur. Pro quo singulariter pugnat
Ludouicus de Beia Parte 1. Casu 13. cuius doctrina hîc applicari potest; quòd scilicet consuetudo interpretatur animum legislatoris: ipsi autem Principes sciunt homines consueuisse gabellas defraudare, nec sibi à Confessoribus fieri scrupulum de restitutione: cùm omnes ferè gabellæ quoad quantitatem & qualitatem sint dubiæ dari iustè: in pari autem turpitudinis caussà potior est conditio possidentis Syluester V. Gabella 3. §. 14. Ad hunc modum cùm sciant Principes Officiales
Casui præsenti applicatur.
suos hæc non ignorare, & eos vtiles suâ electione testentur, si iuxta id agant, quod diximus, non est credendum eos velle ad maiorem diligentiam obligare. Quando autem munera interueniunt, iam Ministri tales non sunt, quales suâ electione Princeps æstimauit: vnde incredibile est eorum voluntatem esse eamdem, quæ circa alios. Et ita licèt obligare ampliùs mercatores nolit, quàm generaliter obligati sint; Officiales tamen vult totum grauaminis pondus iniuncti subire: & ita ad compensationem damni ex integro constringere, ne ex turpitudine suâ lucrum se gaudeant reportasse. Quæ quidem verosimiliter dicta velim; aliorum meliùs sentientium iudicio corrigenda. Quæ & dicta sint de Officialibus alijs in portubus constitutis: quorum aliqui nullo Regij patrimonij cōmodocommodo, aut publici statûs vtilitate; sed maiori sorte, si tamen fortè dispendio, proximis sunt annis multiplicati super numerum, vt rerum istarum experientissimi passim proloquuntur. Vide infrà num. 55. & 123.
25
*Circa Prouisorem, eum scilicet, qui pro
Ministris Regiæ classis, & aliis maritimis Officialibus alimenta comparat, seruat & opportunè distribuenda curat, obseruanda ista. Primò, illum grauiter peccare si vili emat pretio, non sine violentiâ aliqua, & quasi id, quòd minus habetur pretij, sit fructus industriæ, eam sibi partem retinet, quæ emenda essent, si quiuis alius emptor accessisset: venditor enim, etsi infimo vendere pretio posset, non nisi medio vendere destinarat. Et certè si pretium minus infimo fuit, de obligatione restitutionis nequit dubitari. Si autem infimum; neque etiam tunc sibi, quod medietatem facit, potest acquirere, quia violentia interfuit, quæ inuoluntariam fecit venditionem: vt est Doctorum omnium consensione certissimum. Quòd si vis abfuit, & bono modo res acta est, ea certè industria debita est ratione officij: debet enim ita illud in vtilitatem Regis ex|ercere, vt non minùs Regium patrimonium curet, ac curaret suum: omnes autem minori, quo possunt, pretio res sibi student obtinere. Quâ ratione teneri ad restitutionem, qui iussus aut rogatus rem aliquam emere, quam cùm posset ab vno pro triginta, quæsiuit alium, à quo eam
pro viginti accepit, affirmant P. Molina, P. Azor, & P. Reginaldus, quos adducit & sequitur Bonacina Tomo 2. Disput. 2. de Restitutione Quæst. 2. Puncto 6. num. 14. Quia scilicet debuit rem sibi commissam gerere vtilitate mandantis inspectâ.
26
*Secundò, Onus lethale conscientiæ supra
se tollit, si ipse aut ex fundo proprio collectas fruges, aut per negotiationem obtentas, pretio sibi commodo vendat Regi, sub alieno Capite, cùm illæ minori pretio æquè bonæ haberi possent. Quod quidem ratio dudum adducta confirmat: debuit enim vtiliter Regium tractare negotium, & non suæ vtilitati seruire. Et idem est si amico emat maiori pretio in eius gratiam: omnis enim huiusmodi gratia ingrata est Regi, cuius & gratia & vtilitas omnibus est aliis, dum illius negotium agitur, præferenda. Similiterque dicendum ratio eadem conuincit, si in amici gratiam fruges vitiatæ aut peioris conditionis ementur non minori pretio, quàm aliæ meliores, quæ possent facilè comportari. Vbi dubium esse
potest cui sit restitutio facienda: an scilicet Regi, an verò Officialibus, quibus talia sunt alimenta distributa. Et videtur dicendum quod si in vsu erat meliora alimenta præbere, restitutio est Officialibus facienda: illi enim suo sunt commodo, pretio æstimabili, defraudati. Si autem in vsu non erat, sed viliora dari solita, restituendum Regi, cuius est patrimonio damnum illatum.
27
*Tertiò. Prædicta procedunt quando in
solutione nulla est futura difficultas: quia verò communiter illa est, & quidem non parua; res, quæ emuntur, maiori debent pretio emi, iuxta receptam doctrinam in materiâ emptionis & venditionis. Licet enim vsura sit vendere maiori pretio ob dilatam solutionem: id tamen fallit quando in soluendo futura est difficultas: & multò magis quando faciendæ sunt expensæ à venditore. Pro quo P. Lessius Lib. 2. Cap. 21. n. 54. alios adducens. Et Bonacina suprà Disputat. 3. Quæst. 2. Puncto 4. n. 17. §. Ex quo fit, apud quem & alij. Et hinc est Regios Officiales grauiter
peccare solutionem difficilem reddentes, quia videlicet in caussa sunt, vt res cariùs emuntur propter huiusmodi difficultatem: vnde & ad restitutionem tenentur. Quod benè adnotat Pater Fragosus Tomo 1. pag. 922. num. 8.
CAPVT VII.

CAPVT VII.

Quomodo vnus Regius Officialis pro aliorum delictis in conscientiæ foro teneatur.
28
*TEneri absolutè, non minùs quàm
ob proprium, probat Dom. Solorzanus in Politicâ pag. 1024. §. Y porque & seqq. ex eo quòd in praxi ita receptum est, & ex naturâ sequitur talium officiorum. Cùm enim nihil disponi circa Regias arcas possit, in quo omnes non interueniunt, omnes certè in delicto participant. Pro quo bonos producit Auctores, & ad fideiussores extendit. In casûs autem contingentiâ, de quo specialiter agit, videtur contrarium resoluere, aut contradictione
aliquâ laborare. Ait enim fideiussorem, qui Limæ pro Officiali soluerat id, quod ex Regiis arcis deficiebat, lastum contra fideiussores Officialium aliorum in Audientia petiisse, se tamen denegandum iudicasse, ob doctrinam quorumdam Doctorum, quos ibidem adducit dicendum, cùm quis ob dolum proprium, vel vt fideiussor dolosi talis conuenitur, non gaudere beneficio diuisionis neque omnes illi cedendas actiones. Iuxta hoc ergo fideiussores non sunt indiuiduè obligati. Et prętereàpræterea, si vnus conueniri specialiter pro suo delicto potest, quia circa Regias arcas delinquere sine aliis potuit: ergo non benè deducitur communis obligatio ex eo quòd vnus nihil agere queat circa arcas Regias sine aliorum assistentiâ. Vbi non videtur dici posse Officiales Collegas infirmitate aut aliter impeditos, non adfuisse, & ita delictum vnius tantùm esse potuisse. Cùm enim impedimenta ista deberent esse manifesta, ideò vnus tantùm condemnatus, stultè à fideiussore lastum contra fideiussores alios esset postulatum, cùm de illo dubium esse non posset. Et licet multa inconsideratè petantur ab iis, qui se iniustè grauatos dolent: in casu præsenti id non habet locum, quia circa petitionem talem Aduocati peritia laborauit, actorum notitiâ plenè instructi. Quid ad hæc? Iam dico,
29
*Resolutio Dom. Solorzani pro releuandis
fideiussoribus optima est, eam tamen non in casu tantùm prædicto currere, sed quando delictum omnibus est Officialibus commune, seu tale præsumitur, verosimilius haberi debet: durissimum namque onus est, quod nullus, qui fideiubet, sibi arbitratur imponere. Cùm enim vix sit, qui pro vno fideiubere velit, & præsertim in Regiis Officialibus, quorum frequenter sunt exitus infelices ob summum in recuperando rigorem ea, quæ illi parùm Regi fideles insumpserunt: quomodo inueniri queat, qui pro omnibus velit onus importabile sustinere? Cùm ergo fideiussionis obligationem subeant, non est vltra eorum verba, quæ intentionem indicant, extendenda. Vnde & praxis non videtur iustificata, cùm nulla talis sit, quæ grauet inuitos,
quancto actio, circa quam grauamen tendit, omnino voluntarios prærequirit. Quemadmodum iustificata non esset praxis, si ex eo quòd aliquis fideiussor sit, vxorem ad soluendum in eius defectum obligaret, quia tunc fideiussio esset inuoluntaria. Est autem receptissimus Canon, neminem vltra intentionem obligari: & intentio est verosimiliter explicanda, vt ex variis Textibus ostendit Glossa circa regulam iuris 81. in Sexto. Vbi & regula traditur ad dignoscendum quando est intentio verosimiliter coniicienda; & inter alia dicitur illam non esse, quando dura obligatio redderetur: quod nostro in casu contingit. Et non omnem praxim iustificatam esse, constat ex iis, quæ ipse Dom. Solorzanus habet citatâ paginâ. §. Y esto, (como he dicho)
30
*Quia verò pro foro externo parùm
fortè ista sufficient, putant enim judices obsequium se præstare Regi, si priuatorum grauaminibus illius patrimonium tueantur, quod tamen de piâ & Catholicâ non est eorum voluntate præsumendum: ad forum potest conscientiæ deseruire: vt talis videlicet fideiussor sciat se non esse ad soluendum obligatum, nisi pro eo, cui fidem suam adstrinxit. Vnde & occultare bona potest, & vti etiam compensatione, juxta communem scriptorum doctrinam. Et hoc quidem Regi
pergratum fore non dubito, qui grauari contra æquitatem & rationem Vasallos non vult suos, quorum commoda vt propria optat sartatecta conseruari. Vnde meliùs quàm Theodoricus Rex illa, quæ apud Cassiodorum leguntur, verba Lib. 14. 8. potest vsurpare; A nobis quippè potestis
Cassiod.
rationabiliter custodiri, quibus prospectus non grauati. Al. Quibus profuistis. Et meliùs. Quibus proficitis. Et sensus est idem, sed clarior. Verissimè enim ita se res habet, vt tunc Vasalli Regi proficiant, quando grauati non sunt: membrorum enim grauamen nequit non in grauamen capitis redundare.
CAPVT VIII.

CAPVT VIII.

De iis, ex quibus in Indiis Regium patrimonium integratur, & quomodo illa tractanda, ne tractantium conscientiæ degrauentur.
§. I.

§. I.

An Quintatio in conscientiâ debeatur.
31
*PEr leges Regias Mineræ omnes Regis
Catholici Dominio adiudicatæ sunt: quod quidem jure effici potuit, stante donatione Pontificis, de quâ Titulo 1. cap. 1. cùm sit Indiarum Dominus constitutus, dare id potest, quod illi conueniens visum fuerit, & quod non conueniens, retinere. Per quod cessat difficultas, quæ generaliter loquendo circa hoc posset occurrere: sunt enim qui negent posse
Principes Mineras vsurpare tutâ conscientiâ, cùm inuentoris sint & fructus industriæ. Sic tenent Syluester, Sotus, Bartholomæus, Medina, & Ludouicus, Lopez, quos adducit P. Dicastillus Lib. 2. de Iustitia & Iure, Tractat. 3. Disput. 9. num. 409. & ex eodem Caramuel in Theologia morali, num. 285. Qui & addunt in nullâ Republicâ benè institutâ legem inueniri aut consuetudinem, per quam Mineræ Principibus adscribantur. Contra quam positionem insurgit Caramuel loco citato: qui tamen ex eo saluare à tyrannidè huiusmodi legem contendit, quia populus in eam voluntariè
consentit. Quod quidem difficile est. Vbi enim de tali populorum consensu constat? Et certè in Indiis nullum illius fundamentum extat: & ita in eis vt omnis suspicio iniustæ vindicationis amoueatur, ad donationem est prædictam recurrendum. Cùm aliàs grauium Doctorum sententia sit, metallorum venas esse eius, cuius est solum. Pro quo P. Molina Disput. 54. & P. Mendus in Bullam Cruciatæ, Disput. 33. num. 7. In aliis autem Hispanæ Coronæ regnis, ad opinionem probabilem, quæ Mineras ad supremos Principes pertinere asserit, recursus habendus; quia ab ipsâ naturâ in jus publicum, non autem ad priuatos vsus videntur institutæ: vt ex Soto Lib. 6. de Iustitia, Quæst. 2. Art. 3. pro eâ sententiâ laudato, habet P. Lessius Lib. 2. cap. 5. n. 53.
32
*Licèt autem Regij patrimonij factæ sint,
Reges Catholici eas inuentoribus tradiderunt quoad præcipuam earum partem, aliam minùs principalem sibi reseruantes, & deinde reliquas conferendo aliis, qui sicut & inuentores, quintam sunt partem puri metalli Regi tradituri. Licèt alicubi propter specialem in eruendo difficultatem, decimam tantùm reddere jubeantur. Vbi inquiri meritò potest an lex ista conuentionalis in conscientiâ obliget, vel saltem non obligare sit aliquomodo probabile. Et vt probabile sit sequentia fundamenta succurrunt.
33
*Primum & radicale ex adductis: nam
Mineræ istæ sunt inuentoris, vt citati Doctores dicunt, & Princeps nequit, nisi ipsis volentibus, subditos eo jure spoliare. Licèt autem pro Indiis hoc non videatur currere ob donationem dictam; id non videtur adeò certum: nam Pontifex Indica regna concedens, sic ea donauit, vt adinstar aliorum gubernentur, in quibus subditi naturali quoad rerum acquisitionem jure non priuantur: neque enim credibile est voluisse Regis Catholici subditos peioris esse in Indiis conditionis, quos ad fundandas colonias allicere conabatur. Atqui in Minerarum adiudicationem non videntur aliàs consensisse: ergo probabile est eos tali lege in conscientiæ foro neutiquam obligari. Nec dicas sub eâ conditione in Indias venire permissos: nam id non satisfacit; talis enim conditio non est juri naturali conformis: & ita à Pontifice non apposita, sed oppositum potius, vt vidimus, indicatum, nolente vasallos Regios peioris esse conditionis.
34
*Secundum. Lex prædicta videtur pœnalis:
ex illius enim transgressione, quod non est quintatum, amittitur, & Regio Fisco adiudicatur: Leges autem pœnales in conscientiâ non obligare communis sententia est, de ciuilibus loquendo, de quo dictum non semel, & pro quo videri potest Caramuel suprà num. 1281. & in Regulam Benedictinam, num. 30. & P. Escobar de Mendoza Tomo 1. Lib. 5. Cap. 17. Problem. 26. Probatur autem pœnalem esse ex grauitate pœnæ assignatæ: ex nullo enim capite meliùs dignosci lex pœnalis potest. Ita Auctores, quos adducit P. Baldellus To. 1. lib. 5. c. 19. n. 16. Si dicas furibus etiam pœnas imponi grauissimas, & tamẽtamen præceptum non furandi in conscientiâ obligare. Instari potest: quia illud est præceptum naturale, secùs autem in præsenti contingit; quia de inuentâ Minerâ nihil reddere alteri, iuri est potiùs naturali conforme. Et licèt Princeps possit conscientias suâ lege constringere, id debet ex aliquo efficaci argumento constare, quale non est impositio pœnæ, juxta probabilem grauium scriptorum opinionem.
35
*Tertium. Quia quando quinta pars
reddenda per legem cōstituraconstitura est, metallorum effossio minùs erat quæstuosa ob eorum pretiositatem, & Indorum abundantiam, rerumq́ue aliarum copiam minori pretio comparabilem. Vnde | jam diu est quòd Minerarum Domini clamant obligationem quintationis esse prorsus excessiuam, quòd & Regio Concilio sæpiùs inculcatum. De quo Dom. Solorzanus in Politicâ Pag. 934. §. De las quales. Rebus autem non eodem modo
se habentibus rigorem contributionum non seruandum, suadet æquitas, conuincit ratio, & auctoritas etiam scriptorum euincit. Sic enim P. Molina Disput. 667. num. 1. P. Vasquez Tractatu de Restitutione, Cap. 6. §. 3. num. 6. P. Azor Tomo 3. lib. 5. cap. 23. §. sextò quæritur. Pluresque alii, qui impositiones proportionatas esse debere docent, & eorum commensuratas viribus, qui grauiter eisdem, vt etiam videri potest apud P. Molinam Disput. 668. in principio. Cuius & doctrina circa
hoc, quod de querelis diximus, dignissima est quæ debeat singulariter obseruari; sic enim scribit Disput. 674. num. 6. Si temporis progressu fiat semper querimonia de aliquo tributo, vt de graui & iniusto, ac sine sufficienti causâ introducto: aut quòd cessauerit
P. Molina.
causa, & quòd cum eâ id tributum cessare omnino debuerit, aut ex parte: certè antiqua consuetudo id recipiendi non est sufficiens ad pacandas Principum conscientias & ad auferendum jus suum à subditis. Sic ille.
36
*Et quod ad causæ cessationem attinet,
eâ extante debere tributum tolli; ac, si non tollatur, non esse soluendi obligationem, communis resolutio est, de quâ dictum Titulo 1. num. 101. & 102. & idem est de illius diminutione, si causa minùs vrgeat. Hæc autem doctrina casui potest præsenti accommodari. Nam causa quintæ partis assignandæ ea fuit; quia consideratis expensis sufficiens lucrum Minerario relinqui videbatur: Atqui causa designationis huius cessat ob rationes dictas; & ita videtur exactio ista minuenda. Quod roboratur ex eo quòd vbi noua
Pro quo efficax argumentum.
Minerarum detectio esse solebat, non quinta, sed decima pars solui jubebatur, & aliquando vicesima, vt testatur Dom. Solorzanus Lib. 5. num. 23. ob maiores scilicet expensas in principiis effossionis, quando & paranda multa, quæ ad metallorum deputationem necessaria sunt. Quòd si hoc posteà sublatum; non ex eo fuit quòd impositio exigua videretur, sed quia fraudum inde occasio sumebatur, ex antiquioribus Mineris clam metallis adductis, & ibi juxta decimam registratis, ac Regio signaculo consignatis. Quod tradit Dom. Solorzanus in Politicâ Pag. 934. §. De las quales. Cùm ergo maiores expensæ generaliter jam in effossione Minerarum deprehendantur, non debet quinta pars in rigore persolui. Cuius &
Aliud simile & vrgens.
aliud argumentum est à Dom. Solorzano petendum: qui Tomo 2. lib. 5. num. 20. obseruat cum Torreblanca, homines, qui in metallis inuestigandis occupantur, Reipublicæ quidem esse vtilissimos; cùm tamen ipsi ceteris pauperiores & sordidiores existant. Pro quo & Lib. 1. Cap. 13. num. 57. certè vt non sordidos dicamus omnes qui Minerarum domini sunt: quod ad paupertatem attinet, ita ferè semper accidit: plus enim in debitis, quàm in censu habent; Regi, & iis, qui necessaria ad opificium tribuunt, pinnis argenteis soluenda, vbi primùm illæ èex fornacibus eductæ fuerint, laborantes. Parum ergo est quod illis relinquitur, dum ad quintam partem reddendam obligantur.
37
*Quartum, ex quo id, quod nuper est
dictum, roboratur, & desumitur ex Cardinali Lugo Disput. 6. de Iustitia, num. 109. vbi ita scribit: Oportet, & multum interest Reipublicæ maximis præmiis excitare & allicere ad Mineralium inuestigationem; quod cùm sit opus ingenij, laboris, industriæ, ac expensarum, non facilè inueniretur qui ad hoc attenderet, nisi spe illâ maximi lucri sibi propositi: immò experientia communis ostendit, ex ijs, qui huic studio attendunt inquirendi auri argenti́argentique venas in nostris Europæ prouinciis, paucos quidem ditescere, plurimos depauperari. Sic ille: qui id, quod de Europæis Minerariis dixit, de Indicis potuit pariter pronuntiare. Cùm ergo non debeant illi sine suâ culpâ præmio inuestigatoribus & laborantibus propositis defraudari; non sunt ad quintam partẽpartem reddẽdamreddendam obligati, quia illâ redditâ nihil illis pręmijpræmij, sed appremij potiùs multùm relinquatur.
38
*Quintum. Graues scriptores in casu isto
de obligatione in conscientiâ dubitant. Cardinalis Lugo Disput. 6. citatâ, num. 208. cùm de obligatione dictâ loqueretur, soluendi inquam partem, eam justificari ait cum P. Vasquez Tractat. de Restitutione, Cap. 5. §. 4. num. 17. Quia agri ab initio in ea prouincia eâ lege singulis distributi sunt, vt Mineralia Principis dispositioni reseruarentur: vel quia per modum tributi sic statui potuit. Addit tamen in fine §. illius sic: An verò hæ leges
Cardin. Lugo.
obligent ante sententiam, dicetur Sectione sequenti. In sequenti autẽautem Sectione post dubia alia, circa quæ diuersæ versantur opiniones, sic n. 130. inquirit: Vltimò dubitatur an de facto leges circa thesaurorum applicationem factæ, obligent in conscientiâ. Vbi de Mineralibus videtur etiāetiam loqui; quia de illis nihil speciale resoluit, vnde resolutionem vt communem illis videtur proponere, & de omnibus pariter judicare. Est ergo dubium, quod, sicut alia præcedentia, vt tale proponitur: vnde resolutio, etsi contraria sit, non tamen vt certa, sed vt verosimilis exhibetur: sic enim scribit: Aliæ autem leges, quæ pœnales non sunt (talem existimare videtur eam, de quâ agimus) potuerunt quidem transferre dominium justas ob causas in Fiscum, vel dominium agri, saltem quoad partem, & ideò videntur in conscientiâ obligare ante omnem sententiam judicis. Sic ille, nihil plus indicans, quàm quòd à nobis dictum est.
39
*P. Vasquez suprà num. 19. ita scribit:
P. Vasquez.
Apud Indos similiter Minerabilia non sunt Regi adiudicata, sed sunt Domini agri, meo judicio: vel, si in loco publico sunt, inuentoris; quia solùm inter nullius bona tunc est. Sic ille. Circa obligationem conscientiæ eodem modo loquitur ac Cardinalis Lugo num. 28. & seqq. vbi & pro sententiâ negante adducit
Mercadus.
Mercadum, quem vide fol. 128.
40
*Siluester v. Inuentum, num. 13. ita loquitur:
Siluester.
Secundùm Petrum de Palude hodie vbicumque inueniatur thesaurus, de consuetudine est Principis. Sed ego dico istam consuetudinem in conscientiâ non ligare, quia non est introducta per modum legis, sed violentiæ, nec fuit vnquam moribus vtentium approbata, nisi violenter. Est etiam contra Iura Canonica, quæ volunt bona incerta, si restituenda sunt, esse pauperum: & si sunt restituenda, est contra Iura Ciuilia, & contra naturalem æquitatem, vt patet in dicto. §. Thesaurus Instit. de rerum diuisione, vbi dicitur quòd D. Adrianus naturalem æquitatem secutus, &c. contra quam æquiatem consuetudo non potest. Sic doctus ille Magi|ster inter Theologos ac Iutisperitos; quem secutus Mag. Sotus lib. 5. de Iustitia, quæst. 3. Artic. 3. addens in Hispaniâ seruari jus commune, & si
Dominic. Sotus.
alicubi consuetudo illa non obtinuit, per vim, & contra jas naturæ cogentium fuisse introductam, Quæ quidem non ideò refero, quòd penitus approbem, sed vt saltem ex iis verosimilis hæc pars, quæ probatur modò, appareat; & principum voluntatem non esse cum tanto rigore obligare, vbi & Ius commune renititur, & Doctores negant tutâ fieri posse conscientiâ.
41
*Ludouicus Lopez, & Bartholomæus
Medina apud P. Rebellum Parte 1. lib. 1. quæst. 15. num. 14. de thesauris loquentes, negant quidquam in conscientiâ deberi, licèt lege aut consuetudine sit aliud constitutum. Mineralia autem venire nomine thesaurorum affirmat P. Fragosus
P. Fragos.
Tomo 1. pag. 263. §. Nec obstat. Qui Auctor pag. 264. §. Consequens est, ita scribit: Quoad venas metallorum quæstio est anceps: an scilicet sint inter Regalia numerandæ. P. Azor Tomo 3. lib. 1. cap. 13.
P. Azor.
in fine ait dubiæ quæstionis esse, & de thesauris quidem cum Mercado sentit P. Rebellus suprà
P. Rebell.
num. 12. licèt de venis metallorum aliter sentiat, dicens eum, qui in fundo alieno thesaurum inuenit, ex industria quærens, posse sine Domini consensu medietatem retinere ante judicis sententiam; quia lex pœnalis est, & solùm ob iniuriam medietate priuat. Sicut ergo lex ita disponens non priuat inuentorem medietate suâ in conscientiæ foro, etiamsi magnum interesse fundi Domino subtrahatur: ita de legibus, iuxta quas Regi aliqua est reddenda pars, videtur asserendum: vt non sit eius intentio conscientias grauiter onerare.
42
*Tandem ita censent quamplures viri docti
in Indiis, vbi & praxis est frequentissima. Vnde si quis Confessarius Pœnitentem circa hoc velit vrgere, ad aliorum ille sententiam prouocabit. Quòd si vir vnus doctus sententiam potest probabilem constituere, vt dictum aliàs cum multis, & pro quo potest videri Mag. Gallego in Tractat. de Conscientiâ dubiâ, dub. 25. de Conscientia probabili, apud quem id tenent Ioannes à S. Thoma, Monte-Sonus, Portel, Angelus, Nauarrus, Trullench, & ex Societate Pater Suarez, Pater Vasquez, Pater Valentia, Pater Thomas Sancius, & P. Sà. Quibus adde P. Escobar de Mendoza Tomo 1. lib. 2. num. 12. & Stephanum Spinulam in opusculo de Electione in moralibus Disput. 2. Sect. 1. Conclus. 2. Si inquam vnus id potest, quomodo non idem præstare queant, non plures, sed plurimi & erga Reges suos non solùm benè affecti, sed affectissimi, Hispanicæ fidelitatis ritu.
43
*Nihilominus in contrarium est communis
scriptorum auctoritas, qui leges huiusmodi obligare in conscientiâ dicunt, quando circa applicationem bonorum disponunt, quorum diuisio licèt generaliter ad jus gentium spectat, in speciali acquisitione à legibus pendet, vnde jus ad rem, & in re oritur, quando in illis nihil tyrannicum deprehenditur. Sic bona ad hæredes transeunt, Legata debentur, præscriptiones valent, Fulcidia, & Tribellianica detrahitur, & similia. In casu autem nostro ita accidit; quia leges circa quintam partem disponentes valdè rationabiles sunt: circa quod benè Philosophatur P. Molina Disput. 50. §. vltim. vt scilicet Principes in re supra priuatorum conditionem ob singulare pretium, & rerum supra alias æstimabilium abundantiam, partem saltem aliquam habeant, sicut habent sæpè in bonis aliis. Sic enim deficientibus cognatis vsque ad certum gradum, Fisco bona intestatorum applicantur, & in pœnam criminum bona confiscata lucratur taliter, vt si aliquis titulo cognationis Fisco auferret, iniustitiam committeret cum restitutionis obligatione. Et tamen dicere aliquis posset id non rectè fieri, sed in bonum publicum distribuenda, cui videtur à Principibus potiùs consulendum quàm sibi, & cui, si delictum interfuit, videtur delinquens iniuriam intulisse. Vnde in casu nostro sic tenent citati, Cardinalis Lugo, P. Vasquez, P. Rebellus, P. Molina, P. Azor, P. Lessius num. 51. P. Dicastillus, P. Fragosus, Caramuel, & prætereà Dom. Solorzanus in Politicâ Pag. 934. apud quem Otalora, Gutierrez, Marquez, Salon, Alfarus, P. Gaspar Hurtadus Disput. 1. de Iure, Difficult. 34. Cardinalis Toletus Lib. 5. Cap. 18. num. 4. vbi & Victorellus, Couarruuias Regula Peccatum §. 2. num. 4. P. Turrianus de Iustitia, Disput. 43. Dub. 4. Bonacina Disput. 1 de Restitutione, Quæst. 3. Puncto 6. num. 10. Ramirez, Sixtinus, & Castillius, quos adducit & sequitur Diana Parte 9. Tractat. 5. Resolut. 17. in fine. Emmanuel Rodericus Tomo 2. Summæ Cap. 160. n. 5. & alij.
44
*Deinde, pro hac parte est manifestatio
Et Regis voluntas manifesta.
Regiæ voluntatis: sic enim scribit Philippus Secundus Proregi Peruuico Comiti del Villar Ann. 1584. Y pudiera yo cobrar enteramente el Quinto de todo ello (ex elaborato inquam per
Philippi II. verba.
artificium auro & argento) è las personas que le deben, estan obligadas en conciencia à me lo pagar. Hæc ille. Nec juxta priuatam quidem scientiam locutus, qui de obligationibus in conscientiâ non poterat adeò exactam cognitionem habere, in re præsertim adeò controuersâ. Id ergo post consultos Theologos, & Regios Indiarum Consiliarios, confidenter pronuntiauit: & huic determinationi consonat lex Lusitana, de quâ P. Rebellus suprà num. 5. juxta illam enim quinta pars Regi reseruatur, etiam ante latam sententiam. Cumq́ue Regna ista eiusdem Coronæ sint, & circa idem statuant Reges, eodem modo videntur decernere, & ita obligationem in conscientiâ stabilire. Posse autem Principes obligare dicto modo, communis scriptorum, Theologorum pariter ac Iurisperitorum sententia firmat, de quâ dictum Titulo 2. n. 3.
45
*Accedit aliud magni ponderis argumentum.
Nam ex auro & argento debentur decimæ, sicut ex fructibus terræ, vt ostendit Dom. Solorzanus Tomo 2. Lib. 3. Cap. 21. num. 10. & in Politicâ. pag. 678. §. Asi mesmo. & tradit P. Suarez Tomo 1. de Religione Lib. 1. de diuino cultu, Cap. 34. num. 3. & 6. & P. Vincentius Tancredi Tract. 1. de Religione Lib. 2. Disput. 11. num. 7. ex omnium mente: cùm tamen in Iure Canonico non sit specialis pro illis decisio. Potest tamen, tum à simili ex aliis rebus; tum ex generali dispositione deduci, præsertim ex Cap. Non est, de decimis, vbi illa habentur verba: De omnibus bo|nis decimæ sunt Ministris Ecclesiæ tribuendæ. Sic ibi
post enumerata aliqua in speciali. Et Cap. ex transmissa, vbi sic dicitur: quia fidelis homo de omnibus, quæ licitè potest acquirere, decimas erogare tenetur. Luculentiùs autem in Cap. Tua nobis, vbi ratio redditur, cur omnium terræ prouentuum decimæ reddi debeant Ecclesiæ Ministris, non deductis expensis: Cum enim Deus, cuius est terra, & plenitudo eius, Orbis terrarum, & vniuersi, qui habitant in eo, deterioris conditionis esse non debeat,
Cur de omnibus ratio reddita,
quàm dominus temporalis, cuius statutum de terris, quas exhibet aliis incolendas, non quidem deductis sumptibus, aut semine separato, necessariò cum integritate persoluitur: nimis profectò videtur iniquum, si decimæ, quas Deus in signum vniuersalis dominij sibi reddi præcepit, suas esse decimas, & primitias asseuerans. &c. Iuxta hæc sic habetur inferiùs. Et cùm de cunctis omnino prouentibus decimæ sint reddendæ &c. Ex quibus præmissa positio manifestè deducitur: quia Deus auri & argenti est peculiaris Dominus, qui ea ad cultum suum miro modo intra viscera terræ genita videtur destinasse, estque illorum maximus omnium prouentus, vnde ab hominibus singulariter appetitus: & ita decimæ ex illo possunt singulari ratione requiri.
46
*Cùm ergo in Indiis prouentus isti præmineant,
non est credendum Ecclesiam eos penitus neglexisse. Illos itaque Regibus Catholicis simul cum aliis amplissimâ illâ concessione donauit, de quâ dictum Titulo 2. Cap. 6. Quod quidem ab aliis Pontificibus confirmatum in erectione Cathedralium Ecclesiarum, in quibus sic habetur, vt refertur à Dom. Solorzano Cap. 21. citato num. 5. At ex omnibus ibi pro tempore prouenientibus, præterquàm ex auro & argento, & alijs
Dispositionis verba.
metallis, gemmis, & lapidibus pretiosis, quæ pro tempore existentibus Castellæ & Legionis Regibus, quoad hoc libera esse decernimus, decimas & primitias de iure debitas, ceteraque Episcopalia iura, prout alij in Hispaniâ Episcopi de iure, vel consuetudine exigunt, & percipiunt, exigere, & percipere libere & licitè valeant. Sic Pontifices. Cùmque Reges Catholici decimas in Ecclesias refuderint, temperatissimè vtentes Pontificiâ largitione: id quod ad prædicta attinet sibi reseruarunt, vt videri potest apud Antonium de Herrera in Historiâ generali Indiarum Decade. 1. Lib. 6. Cap. 19. & Lib. 8. Cap. 10. Ex quibus sequitur tales decimas in conscientiâ deberi,
Decimas in conscientiâ deberi
sicut debentur aliæ, & omnes Doctores admittunt; estque prorsus innegabile, quia Ius Canonicum statuit eas ita solui, vt si non soluantur, possint Prælati vsurpatores ad solutionem censuris Ecclesiasticis compellere. Vide citatum Cap. Non est. & Cap. Ex parte. & Cap. Peruenit. Circa quod ait Glossa cum aliis, Ecclesiam ante possessionem decimarum dominium earum habere. De quâ quæstione Doctores agunt, qui de materia decimarum tractant. Et videri potest P. Palaus Tomo 2. Disput. Vnica de Decimis Puncto. 2. apud quem alij.
47
*Dices ex hoc non haberi quintam partem
esse debitam, sed ad summum decimam. Fateor ita esse: sed tamen id satis, vt non debeamus legem de quinta parte soluendâ esse purè pœnalem affirmare, & ita tantùm post sententiam illius obligationem vrgere. Deinde, vt appareat præfatæ legis iustificatio, aduertendum est iuxta dispositionem iuris Cæsarei ex venâ metallicâ inuenta decimam fisco deberi. Sic enim statuitur in L. Cuncti. C. de metallar. & L. Inter publica. §. Finali, vbi Glossa. D. de verborum significat. Et id intelligitur quando est inuenta in fundo alicuius priuati. Vnde inferunt aliqui deberi duas decimas fisco, quando est inuenta in loco publico: nam cùm in priuato, præter decimam debitam fisco, debetur alia domino fundi. Pro quo Auctores adducti à P. Fragoso Tomo 1. pag. 265. §. Alij addunt. Reges ergo nostri iuxta prædictam doctrinam, præter decimam sibi à Sede Apostolicâ concessam duas alias exigere poterant, iuris communis dispositionem amplexi. Cùm ergo non duas, sed vnam exigunt ex iure communi debitis, & eam, quæ sibi ex priuilegio competit, non sunt exactores rigidi, sed benigni reputandi.
48
*Hinc sit Officiales Regios in ordine ad
hoc præcipuè deputatos graui obligatione conscientiæ teneri ad munus suum fideliter exequendum, nec dissimulare posse grauia præiudicia, quæ Regio patrimonio defraudatione iuris huius frequenter inferuntur. Cùm enim Reges nostri adeò fundatam suam habeant intentionem, & pro fideli executione stipendia tribuant; clarè inde constat iniustitiam in dissimulatione dictâ non leuis momenti committi: quandoquidem præcipua Regij patrimonij portio in Indiis ex hac præstatione consurgit, &, Deo quidem iuuante, crescit illa indies, nouarum Minarum detectione. Et anno præcedenti 1658. & præsenti 1659. amplior extitit, quàm fuerit vnquam.
In quo quidem diuinæ prouidentiæ respectus specialis deprehenditur, vt quando Hispanicæ Coronæ hostes hinc inde, vt numquàm aliàs, factâ impressione concurrunt, maiora Rex noster habeat diuitiarum subsidia, vt validissimos instruere, & opponere possit exercitus victoriis felicissimis potituros. Peccator videbit, & irascetur,
Psalm. 111. v. 3. & vlt.
dentibus suis fremet, & tabescet: desiderium peccatorum peribit. Psalm. 111. v. vlt. & quare ita? Propter id certè, quod præcesserat: Gloria & diuitiæ in domo eius: & iustitia eius manet in sæculum sæculi. vers. 3. Quod Regi Catholico Philippo Quarto felix faustumque sit, Ecclesiæ familiâ pacatissimâ gratulante.
§. II.

§. II.

Dubiorum quorumdam circa præstationem Regiorum iurium resolutio.
49
*PRimum occurrit circa aurum, quod
dicitur natiuum, vulgo de nacimiento, de quo est lex vt cum alio non contundatur, aut confundatur, quia ex eo non solùm quinta pars, sed prætereà nouena est alia persoluenda: an scilicet hæc lex obliget in conscientia, stante dudum stabilitâ sententiâ de quinta aut decima, vbi illâ Rex vtitur indulgentiâ. Et videtur quidem sic dicendum ob rationes dictas, quia lex talis non est pœnalis, & quia auri extractio, & elaboratio minores habet expensas, cùm non amet eas, quas argentum, profunditates, & duritiam socialem. Aurum item natiuum, præter ratio|nem dictam, pretiositatis est singularis, vnde conueniens videtur, vt plus aliquid ex eo Regio patrimonio deferatur. Verùm licet hæc satis
videantur vrgere, non videtur tamen cum tanto vigore agendum, vbi tantus imperatur excessus. Vt ergo ita fiat Regij Officiales aduigilent, & quæ occultari passim curantur, explorent, ex quibus maius Regio patrimonio lucrum obueniet. Nam velle adeò rigidè onerare conscientias, æternæ damnationis est laqueum quamplurimis iniecisse. Pro quinto anceps circa conscientias quæstio, vt nuper vidimus: & pro noueno obligationem certam adiiciemus?
50
*Secundum, An lex prohibens aurum in
puluere contractari, vt constat ex rescripto Regio Anni 1532. ad conscientiam spectet. Et videtur verosimile non spectare, licet pœna sit grauis, amissionis scilicet; & finis quidem talis legis videtur esse, vt quinta pars Regi reddatur, quæ dari nequit dum aurum in puluere conseruatur. Non est ergo noua obligatio præter illam, cum quâ transit, ad quemcumque transit. Vnde idem dicendum de eo, quod in eâdem lege disponitur, ne scilicet auri glebis, vulgo Tesos, ante funditionem & quintationem ad commercium quis vtatur, sub pœna eâdem. Et quidem talis lex videtur pœnalis peculiari quadam ratione, quia non solùm pœna amissionis indicitur, sed pars denuntiatori assignatur: quod specialiter fieri solet, quando lex non solùm positiuè disponens, sed pœnalis principaliter est.
51
*Tertium, Vtrum aualiatio auri secundum
quilates, vt dicitur, obliget in foro animæ: illi enim lege præscribuntur, in quo tamen esse variatio solet. Cùm enim auri pondus iuxta quilates valorem habere debeat, & quilates singuli valorem viginti quatuor marapetinorum cum tribus partibus vnius marapetini assignatum haberent per priores leges: per recentiores viginti sex marapetini, & quinta vnius pars, auro viginti duorum quilatum vt valor legitimus assignatur: vt singula auri pondera (vulgo Pesos) quingentos octoginta, & nouem marapetinos habeant. Quæ quidem dispositionum diuersitas ostendit in hoc non ita, vt in monetâ, ratiocinandum: vt scilicet valori per legem statuto debeat stari: non enim ita facilè valor mutaretur, non extante nouâ caussâ: & ita circa valorem aureæ monetæ, sicut & argenteæ, mutatio nulla facta est. Valor ergo prædictus aurum in ratione mercis constituit. Et dubitari potest an in conscientiâ obliget, iuxta communem doctrinam de valore aut pretio per leges aut Principem designato quod in indiuisibili consistit, ad distinctionem pretij vulgaris, quod latitudinem habet supremi, medij, & infimi. Et videtur quidem non ita debere accipi, quia in eo res accidit mira: in
Videri negandum.
Indiis enim, vbi illius natale solum, plus frequenter valet quàm in Hispaniâ: extra Hispaniam autem maius pretium habet, quia in illâ designatus valor obseruatur, qui absque dubio non videtur exactus: quandoquidem boni rerum istarum æstimatores maiori pretio sibi comparant; non quidem pro moneta efficiendâ, sed ad fabrefacta pretiosiora, propter quam caussam etiam in Indiis pluris ab aurificibus emitur, & bracteariis. Quamquàm & in Hispaniâ quod nobilius est, & ex Mineris Carabaiæ educitur, pluris etiam vendi soleat, quàm per legem sit statutum, secretò proptereà: habet enim Carabaiæ aurum viginti tres quilates, seu Caracta, cum dimidio. Leges ergo istæ pœnales sunt, & vt tales videntur receptæ: & ita vnus quisque vt potest vendit, circa quod neque docti Religiosi scrupulum vnquam iniiciunt, neque ipsi habent sic vendentes aut ementes, quando necessitas pro rebus sacris, aut vtilitas non indecora eorum statui succurrit.
52
*Quartum, quia pro funditore, &
Ensayatore, quos vocant, pro eo scilicet, qui adminiculo ignis aurum purificat, & in laminas reddit: & pro eo, qui pretium explorat, & signaculum Regium apponit: ex quolibet pondere seu Castellano vna pars cum dimidiâ deducenda præscribitur per Schedulam An. 1578. & ex reliquâ massâ quinta pars Regi reddenda: quæstionis est an lex ista etiam conscientiæ obligationem importet. Et quod ad fusorem seu Tusorem attinet, si aurum ad registrum afferatur, videtur clarum deberi, quia est laboris merces lege designata: vnde & similiter de Appretiatore dicendum. Nec dicas Regem suis expensis id debere præstare: nam Regi debetur quinta pars non deductis expensis, si ita velit: sic autem secùs factum: nam deductis expensis, ex reliquo quinta pars extrahitur: quod enim ad fusorem & Appretiatorem spectat, inter expensas meritò computatur. Si autem quis ad registrum non deferat, vbi industria prædictorum adhibenda, aurum suum; non debet in conscientiæ foro aliquam illis restitutionem: quia vbi labor est nullus, nulla etiam debetur merces. Neque lex obligans ad manifestationem, pro fine habet interesse prædictum eorum, quibus Rex nullum ius contulit, nisi ex suppositione laboris & industriæ; licet ipsi laborem talem libenter adhiberent. Quod ampliandum est, etiamsi officia talia ab ipsis empta fuerint: quia quando emerunt, satis illis perspectum fuit occultationes dictas esse frequentes, vnde nequeunt se fraudatus pretio proclamare.
53
*Tandem circa argentum idem est cum
proportione dicendum de eo, quod prædictis Officialibus assignatur, & de valore ac pretio, quod post solutam partem quintam cum Regio stigmate pariter attribuitur, & in ipsa massa defertur suis notis impressum. Eo enim non obstante pretium crescit & decrescit, estque id omnium consensione receptum. Vnde & Regij etiam Officiales massam dictam ad Regium patrimonium pertinentem solent minoris vendere, vt pecuniam pro Regiis sumptibus necessariam cum aliqua ementium vtilitate recipiant. De aliis circa negotiationem huiusmodi, & alias de eadem materia, quæstiones inferiùs, Deo dante, vbi de Indicis contractibus, disseremus. Titulo 9. Cap. 3. & seqq.
CAPVT IX.

CAPVT IX.

De Thesauris Indicis, & quæ conscientiæ obligationes circa illos.
§. I.

§. I.

Duo quædam specialia ex Regia Ordinatione.
54
*CIrca Thesauros in Indiis peculiares
extant Regiæ decisiones. Primò per Ordinationem Ann. 1573. quæ habetur Cap. 44. Ordinationum ad Regias arcas pertinentium, cuius tenorem refert Dom. Solorzanus in Politicâ pag. 956. statuitur vt Thesauri omnes quocumque in loco reperti quoad dimidiam partem ad Regem pertineant, pro dimidiâ aliâ ad inuentorem. Per quod videntur cessare quæstiones variæ, quæ circa thesauros à Doctoribus agitantur, ob diuersa scilicet loca, in quibus inueniri possunt & ob diuersos inuentores ac inueniendi modos: de quibus habet tractatum Diana, quintum scilicet Partis 9. & à nobis Capite præcedenti insinuatæ, adductis Auctoribus,
An obliget in conscientia.
qui de hoc agunt. Ad vnam ergo Tantùm quæstionem omnes illæ reuocantur, an scilicet lex prædicta obligationem conscientiæ grauem inducat. Circa quam etiam dictum aliquid, & qui negant adducti; ac potiori id quidem ratione quàm leges de mineralibus agentes: illa enim, cùm à naturâ videantur in bonum commune concessa, ad Principes videntur spectare, ad quod bonum commune spectat promouere: quod tamen in thesauris non euenit, qui cùm in suo principio priuatos dominos habuerint, non est mirum si ad priuatos etiam deueniant, & primò occupantis sint. Circa quod ferè singularis est
modus dicendi Mag. Bañez. 2. 2. quæst. 66. art. 5. Conclus. 7. dicentis inuentorem thesauri, quidquid lex dicat, posse illum sibi retinere, donec petatur à publica potestate: quia soluitur per modum tributi, quod tantùm debetur quando petitur, nisi in Regio fundo inuentus fuerit: tunc enim dimidia pars debetur, sicut & priuato deberetur fundi domino ex iustitiâ commutatiuâ. Impugnant illum P. Turrianus, quem secutus Caramuel. n. 306. limitatione reiectâ de fundo Regio, quia ex Cæsareo iure prouenit in Hispaniâ non obligante, cùm habeatur circa thesauros municipalis lex. Sed quod ratio tributi non repugnet, defendit Cardinalis Lugo Disp. 6. de Iustitia n. 108. licet doctrinam generaliter non amplectatur.
Quia tamen doctrina illa de tributis, vt non debeantur, nisi petantur, probabilis est; pro quâ & videri potest Pharaonius Tract. 2. Seßione. 10. Casu 8. inde habetur sententiam negantem in casu nostro aliquid ex eo capite probabilitatis attrahere, vt aliis iuncta pondus augeat, nec debeat vt absurda condemnari. Contraria autem communior est, pro quâ Auctores congerit Diana Tract. citato. Resolut. 18. probanda fundamento adducto. num. 44. quia scilicet est lex disponens circa rerum dominia, & non pœnalis, neque in præsumptione fundata. In Indiis autem est peculiaris ratio donationis Pontificiæ: vnde inter bona sibi tradita potuerunt Reges Catholici sibi thesauros reseruare.
55
*Contra Bañez autem est ratio ex ipsius
doctrinâ desumpta. Nam iuxta ipsum, inueniens thesaurum in fundo alieno tenetur ex iustitiâ commutatiuâ dimidiam partem reddere domino, vnde & Regi quando in eius fundo inuentio accidit: sic decisum l. 47. Tit. 28. Part. 13. Tunc sic. Quòd partes iste thesauri ad hos vel illos pertineant, vt obligatio conscientiæ resultet, ex dispositione legis pendet, iuxta quam vni aufertur, & alteri confertur: & tamen in prædictâ lege non est declaratum in conscientia obligare: ergo similiter cùm lex partem fisco applicat, obligatio in conscientiâ resultat, licet id non habeatur expressum. Patet illatio: quia ratio est eadem. Et prætereà. Quia Rex non debet esse peioris conditionis: neque vllum iudicium in lege ipsâ est, vnde id colligi possit. Si dicas esse per modum tributi. Instari manifestè potest: nam & dari tributum aliquod potest, cuius solutio in conscientiâ obliget. Videantur dicta Titulo 1. num. 170. & tale hoc esse ratio adducta demonstrat, si tributum est: quandoquidem Rex ex eo quòd tributum esse voluerit, noluit deteriorem suam reddere conditionem, quàm si partem illam alteri applicandam decreuisset.
56
*Licet autem pro medietate Regi
reddenda præfatum rescriptum extet, non videtur constans circa hoc praxis, sicut nec sententia. Vnde Dom. Solorzanus Tomo 2. Lib. 5. num. 37. ait quintam partem reddendam tantùm: & quia metalla inuenta conflanda sunt, inde quinta alia pars deducenda est: quod tamen expressum lege aliquâ non habetur, licet ex Regiis schedulis colligi videatur, vt iam olim Matienzus obseruauit in manu scripto Tractatu. In Politicâ autem pag. 957. §. Y en esta, affirmat in detectionibus, registris, & manifestationibus, quæ ordinariè fiunt, dictam ordinationem, quâ medietas præscribitur, obseruari; quamuis frequentiùs sola quinta pars soleat, sicut in metallorum manifestatione, persolui. Iuxta hæc ergo lex non videtur vltra quintum obligare in conscientiâ; licet arbitrio Officialium alia quandoque dispositio minùs inuentoribus fauorabilis obseruetur. Ad quod quidem circumstantiæ conducere possunt: & vt grauiter in hoc non peccent, vtilitatem Regij patrimonij non debent negligere, cùm ad fidele ministerium ex officio, & Regiâ confidentia teneantur, vt dictum sæpiùs.
57
*Secundò. In prædictâ Ordinatione
statuitur vt dicta medietas Regi soluatur ex omnibus pretiosis, auro scilicet, argento, vnionibus, & lapidibus pretiosis, in sepulcris Indorum, ac locis aliis superstitiosè ab eisdem dispositis. Ex quo videtur colligi licitum esse sepulchra scrutari, & corpora mortuorum extrahere, quod tamen
aliàs illicitum comprobatur per l. 3. de sepulc. violat. & L. item 3. C. de Episcop. Audient. & Cap. Sicut, de Iudæis. Et in casu nostro per Concilium Limense secundum sub pœna excommunicationis prohibens sepulcra Indorum demoliri. Pro quo & pugnat Episcopus Chiapensis, adductus à Dom. Solorzano suprà num. 40. vbi con|tendit quidquid in his sepulchris inuentum fuerit, Indorum sepultorum hæredibus, vel communitatibus applicandum. Ipse tamen Dom. Solorzanus resoluit contrarium num. 41. & seqq. & in Politicâ Pag. 957. vbi ex Antonio de Herrera in Historia generali Indiarum Decade 5. lib. 5. cap. 8. testatur circa hoc magnas fuisse sessiones &
AffirmatinaAffirmatiua responsio.
consultationes: & iis præmissis legem pronuntiatam. & certè secluso scandalo, aut alio extrinseco inconuenienti, non apparet cur hoc fieri nequeat. Regula enim est omni æquitati conformis, vt quod tibi prodest & alteri non nocet, nequeat impediri. In casu autem dicto diuitiæ in sepulchris Indorum asseruatæ, quorum domini penitus ignorantur, nihil mortuis prosunt, & ex earum ablatione nullum patiuntur detrimentum: ac prætereà viuis valdè prodesse possunt, vt constat: ergo non potest earum extractio penitus prohiberi.
58
*Dices inhumanum videri corpora
mortuorum extrahi, & iniuriosè tractari. Cùm enim quis teneatur sub mortali mortuum sepelire, quando deest, qui id facere velit aut possit, vt tradit cum aliis Bassæus V. Sepultura num. 1. licèt non benè citet Patrem Sà, eodem verbo vbi de eo nihil. Cùm inquam ad id teneatur, quia est charitatis, & misericordiæ opus vltimo loco inter corporalia numeratum, vrgens in extremâ necessitate: consequenter dicendum est similem subesse non exhumandi obligationem, & decenter tractandi illa. Et ex hac consideratione Decretalis citata processit, in quâ Clemens Tertius ita
Et ex prohibitione Canonica.
loquitur: Ad hoc malorum hominum prauitati & auaritiæ obuiantes, decernimus vt nemo cæmeterium Iudæorum mutilare aut inuadere audeat, siue obtentu
Cap. Sicut, de Iudæis.
pecuniæ corpora humata effodere. Sic ille, qui statim pœnam ferendam apponit aut infamiæ & priuationis officij, aut excommunicationis.
59
*Sed hæc non videntur vrgere: nam licèt
inhumanum videatur mortuorum corpora iniuriosè tractare; sunt tamen causæ plures, propter quas exhumari possint, vt communiter fatentur Auctores. Vide citatum alios afferentem: ergo & ratione magnæ vtilitatis, qualis in detectione thesauri deprehenditur. Vnde nequit occurri in eo auaritiæ prauitatem admisceri à Pontifice condemnatam. Non enim auaritia est malorum hominum propria, ob vtilitatem aliquam non vulgarem mortua corpora loco mouere, statim sepulturæ reddenda, & terrâ superiectâ operienda: quod Concilium Limense tantùm videtur præcepisse,
vt ex verborum tenore colligitur. Sic enim illud: Y asi desenterrados los dexare, à que perros y aues los coman. Quæ explicatio potest etiam Decretali allatæ accommodari. Et illa quidem de Iudæis tantùm agit, non de Paganis:
nec de Iudæis omnibus, sed de iis, qui cæmeterium habent, & à Christianis in suis viuere Synagogis permittuntur: & verò cùm Iudæi non soleant cum diuitiis sepeliri; si quis sepulchra eorum effodiat, supellectilis alicuius videtur cupiditate moueri, vt ex eâ pecuniolam aliquam aucupetur. Quod quidem iniquum videtur & inhumanum; vnde & illud directè potuit Pontifex prohibere.
§. II.

§. II.

Duo alia. Vbi specialiter de inuentis in locis sacris.
60
*TErtiò, ordinatio dicta de locis etiam
Religiosis statuit verbis illis, Y lugares Religiosos. Hoc autem videtur difficile: nam cùm loca Religiosa sint à jurisdictione Principum sæculariũsæcularium exempta, nihil possunt illi, quod ipsis directè incōmodetincommodet, suis legibus stabilire: quæ est omnium Catholicorum scriptorum doctrina Iure Canonico comprobata, & à Ciuili suis etiam legibus communita. Ordinatio autem prædicta valdè contraria est locis sacris & Religiosis, vt constat; cùm priuet illa adeò ingenti emolumento. Ideò
thesaurum in loco sacro repertum pro medietate, quæ aliàs erat applicanda Fisco, ad Ecclesiam pertinere, ad Prælatos inquam, & communitatem cum Capitulo, si Capitulum habeat, vel alio modo loci Religiosi cum dominio administrationem: pro aliâ autem medietate ad inuentorem: tenent Doctores quamplures, quos adducit Amaza à Dianâ citatus Tractat. 5. Resolut. 11. qui prætereà pro eodem allegat P. Filliucium, Ioannem Viggers, Villalobos, & Megalam, quos & sequitur. Et idem amplectuntur Cardinalis Lugo Disputat. 6. num. 116. & 117. qui & adducit P. Lessium, P. Vasquez, & P. Turrianum, Bassæus V. Dominium 2. num. 11. Bonacina Disput. 1. de Restitutione Quæst. 3. Puncto 6. num. 5. P. Molina Disput. 56. §. Dubium, citans Couarruuiam, Antonium Gomez, Angelum, & Siluestrum, P. Fragosus Tomo 1. pag. 266. §. Secunda propositio. P. Dicastillus Lib. 2. de Iustitia & Iure Tract. 2. Disput. 9. num. 414. P. Gaspar Hurtadus Disput. 1. de Iure, Difficult. 35. §. Secundò est. Qui tamen cum
Locus sacer sitne alicuius.
Couarruuia, & P. Vasquez, id supponit quod alij ex citatis vt in plurimùm negant: ait enim locum sacrum, in quo inueniri thesaurus potest, nullius esse domini, vt regulariter accidit: cùm tamen alij dicant vix inueniri locum sacrum, qui non sit sub speciali alicuius dominio: ex quo colligunt regulariter loquendo dimidium ad Ecclesiam pertinere: si enim locus sacer sub nullius dominio sit, totus thesaurus est inuentoris, juxta §. Thesauros Instit. de rerum diuisione. Et Couarruuias quidem loca sacra nullius esse quoad dominium affirmat in Regula Peccatum, Parte 3. §. 2. num. 3. & probat ex §. Nullius, Instit. de rerum diuisione, vbi sic statuit Imperator: Nullius autem sunt res sacræ, & Religiosæ, & sanctæ: quod enim diuini juris est, id nullius in bonis est. Nihilominùs affirmat etiam §. Sed apud nos, thesaurum in loco Religioso ac sacro inuentum, pro eâ parte ad Ecclesiam, eiusque Prælatum pertinere, pro quâ ad priuatum, qui dominus illius loci fuisset, omnino ex legibus deferendus esset: juxta leges inquam juris communis: nam juxta leges Partitarum aliter videtur sentire §. seqq. statuens thesaurum vbilibet repertum ad Regem pertinere, quintâ tantùm parte inuentori traditâ.
61
*Sed sunt qui aliter sentiant: Fisco enim,
& non Ecclesiæ dimidiam partem tribuendam contendunt Iurisperiti quidam apud Dianam suprà. Et negari nequit quin id magnum habeat in Ciuili jure fundamentum: sic enim statuitur | in Cap. vnico. Quæsint Regalia, in fine. Et L. 3. §. penultimo, D. de jure Fisci. Nisi fortè qui inuenit, sit Ecclesiasticus: tunc enim dimidiam partem habebit Ecclesia, quæ scilicet inuentori respondet: juxta Cap. Excommunicamus. §. Damnati, de hæreticis. Vbi licèt non decidatur, argumentum tamen ad id asserendum exhibetur; vbi & potest singularis quæstio moueri: quid si Clericus inueniens ad illam non pertineat Ecclesiam: tunc
Specialis difficultas.
enim illi non videtur acquirere: & prætereà eò quòd Clericus sit, non debet inuentoris jure priuari. Quod quidem ita videtur asserendum.
62
*Aliter Caramuel in Theologiâ morali, n. 308.
vbi ait thesaurum inuentum in loco sacro esse inuentoris. Et probat: quia nullo jure potest ad Ecclesiam vel secundum se totum, vel secundùm partem pertinere. Iure enim naturæ inuentoris est; quia est illius moralis productor, cùm faciet in hominum vsus venire, qui dum lateret, perinde erat, acsi non esset. Iure Institutæ nulla pars Ecclesiæ assignatur, & Cæsarium non mutat bonorum Ecclesiasticorum naturam, vt scilicet (sic enim videtur explicandum) Ecclesiastica reddat, quæ ex se talia non sunt. Ius autem Hispaniæ, si receptum est, quadrantem inuentori, tres Regi adscribit: Canonicum nihil de thesauris disponit: præter jura autem prædicta nullum aliud excogitari potest, ex quo possit Ecclesia medietatem thesauri vendicare: erit ergo totus inuentoris. Sic ille Philosophatur, antequàm id tradiderat Pharaonius Tractat. 2. Seßione 8. Appendicis, Casu 1.
63
*Iuxta quæ satis apparet quàm sit res ista
perplexa, cùm aliàs in jure ipso ciuili antinomia inueniatur; quam licet Doctores aliqui amoliri conentur, vix tamen quidquam dicunt, quod satisfaciat rem non leuiter contemplanti. Cùm ergo non sit perspicuum pro Indiis aliquid circa hoc à Regibus Catholicis innouatum, valdè probabile videtur thesauros quoad dimidium ad Ecclesias pertinere, & ita retineri illud in foro conscientiæ posse. Vt autem jus Regis possit etiam
probabiliter fundari, ad donationem est Pontificiam, sicut in mineralibus etiam diximus, recurrendum. Cùm enim terræ omnes & dominia tradita sint, potuerunt Reges in omnibus illis thesauros sibi appropriare; & ita cùm posteà in quocumque fuerint solo reperti, sine alicuius iniuriâ ad se trahere, siue profanus locus fuerit siue sacer; quia cum eo onere ad quemcumque transivit; sicut transeunt prædia censualia, hypothecæ subiecta & modis aliis onerata. Hanc autem fuisse eorum voluntatem leges ipsæ manifestant, quas ita debemus accipere, vt Catholicos Reges deceant, & ita meliori modo, ac juxta meliorem sensum conditas & promulgatas. Pro quo est optima admonitio apud P. Molinam Disp. 176. §. Tertio, causæ.
64
*Quartò. Nulli est licitum, id lege
prohibente, de quo D. Gaspar de Escalona in Gazophylacio Regio Peruuiano pag. 126. num. 3. sine registro in proprio fundo thesaurum quærere: sed legem huiusmodi non obligare in conscientiâ ex ratione ipsius ostenditur; quia scilicet sine registro nequeunt quæ ad Regem spectant sufficienter prouideri. Est ergo lex in præsumptione fundata: vnde si Regi sua jura reddantur, nihil contra illius mentem perpetratur. Si autem non reddantur, ex eo erit fortè peccatum juxta dicta, non ex legis violatione.
§. III.

§. III.

Vlteriores resolutiones de Visitatoribus Ecclesiasticis, & inuentis industriâ diaboli.
65
*QVintò, Visitatores Ecclesiastici nullam
habent partem in thesauris, quæ in delubris Indorum reperiuntur: quibus tamen congruum aliquod præmium poterit, si Rex annuerit, exhiberi. Sed certè si Visitatores tales suâ industriâ thesauros inuenerint, non videntur fraudandi præmio inuentoribus assignato. Quòd si pœna est, eò quòd auctoritate ad bonum spirituale sibi concessâ abutantur, imponenda, non potest à laicâ illis potestate decerni, ob priuilegium exemptionis: videtur ergo lex in eo casu loqui, quo Visitatores delubra Indorum scrutantes, vt idola extrahant, diuitias aliquas deprehenderint; tunc enim præmium non merentur inuentoribus designatum: & ita indicat rescriptum Regium, de quo Dom. Solorzanus in Politicâ Pag. 958. in quo sic dicitur; Sin embargo que las Iglesias pretendan ser suyo lo que se ha hallado en adoratorios, y santuarios, sin descubridosdescubridor, &c. Dari ergo potest inuentio thesauri sine industriâ detectoris: & vbi Visitatores Ecclesiastici tales sunt, nequeunt in illis partem habere vllam, sicut non haberent laici, qui modo simili reperirent. Si ergo Visitator sit detector ex industriâ speciali, præmium detectoris habebit: si aliud agens, non ita. Vbi pœnalis dispositio non est, sed in id tendens, vt Visitator non habeat laboris præmium, quod reipsa non meretur. In eo ergo casu thesaurus ex integro Regi cedet, sic lege disponente. Licèt enim leges Cæsareæ circa inuenientes fortuitò valdè fauorabiles inueniantur, in Hispaniâ illæ locum non habent, & multò minùs in Indiis, quæ magis peculiaribus legibus gubernantur.
66
*Sextò. Ordinatio illa generaliter loquitur
de omni auro, argento &c. Vnde quæstio oritur quæ pro Indiis videtur specialiter agitanda, in quibus Indi cum diabolo solent frequens habere colloquium; vnde & contingere potest diuitias aliquas occultas eisdem detegere, & eos forsitan Europæis. An scilicet tunc in iis, qui modum inuentionis norunt, & fortè in eo, quod tamen rarum erit, partem aliquam habuerunt, possint quod inuentum est, tutâ conscientiâ retinere. In quo quidem est sententiarum varietas. Plures enim affirmant, ex quibus sunt Nauarrus in Manuali Cap. 17. n. 176. Gutierrez de Tutelis 3. p. cap. 26. & Lib. 4. p. 1. q. 36. Megala p. 2. lib. 2. c. 4. q. 2. n. 14. Villalobos Tomo 2. Tract. 10. diffic. 20. n. 7. Malderus de Iustitia Tract. 1. cap. 7. dub. 1. Ioannes Viggers de Iustitia, tract. 1. cap. 4. dub. 8. Trullench in Decalogum Tom. 2. lib. 7. c. 2. dub. 8. n. 10. Diana Tractat. 5. citato, Resolut. 23. Bonacina Disput. 1. de Restitutione, Quæst. 1. Puncto 6. num. 8. Cardinalis Lugo Disput. 6. num. 131. P. Lessius Lib. 2. Cap. 5. num. 65. P. Filliucius Tomo 2. Tractat. 31. | num. 153. P. Vasquez Tractatu de Restitutione. cap. 5. §. 4. num. 28. P. Rebellus Parte 1. Lib. 1. quæst. 15. num. 14. P. Gaspar Hurtadus Disput. 1. de Iure, Difficult. 35. §. Quartò est. P. Fragosus Tomo 1. pag. 266. §. Quarta propositio, & alij. Quorum ratio est; quia leges circa hoc disponentes sunt pœnales, vt videtur in L. vnica. C. de thesauris, lib. 10. & L. Nemo C. de Maleficis & Mathemat. Legem
Eorum ratio.
autem pœnalem ante judicis sententiam non obligare, satis recepta sententia est. Pro quâ, præter citatos alibi videri potest Gutierrez Lib. 2. Canonicar. quæst. cap. 5. n. 14.
67
*Alij per oppositum sentiunt, ex quibus
Qui teneant oppositum.
Aluarus Valascus de jure Emphit. Parte 1. Quæst. 5. n. 4. Amaya in Codicem lib. 10. Tit. 15. n. 18. apud quẽquem Farinacius & Valenzuola. P. Molina Disp. 56. in principio, quem sequitur P. Turrianus 2. 2. Tom. 2. Disp. 43. Dub. 2. n. 3. & alij: quorum ratio ex opposito fundamento procedit: quòd scilicet
EorũEorum fundamentũfundamentum.
leges dictæ pœnales non sint, sed disponentes sub conditione, vt si videlicet aliquis modo dicto thesaurum inueniat, eius sit vel totus, vel quoad partem: si autem maleficio, dominium non acquirat. Sed certè cùm in odium peccatisit, non videtur negari posse pœnales esse, & explicationes,
Contra quod arguitur.
quęquæ adhibentur, parùm solidæ comperiuntur. Et quidem ex præfato explicandi modo fieret nullam legem prohibentem aliquid sub amissionis onere pœnalem esse; quia dici potest solùm esse conditionaliter disponentem, & ita cum eâ non posse dominij acquisitionem consistere.
68
*Est ergo prioris sententiæ fundamentum
quoad hoc innegabile: an autem omnino firmum, statim dicemus; si priùs dicas, alias sententias adiiciamus; Primam eorum, qui dicunt eum, in cuius fundo thesaurus inuenitur, si innocens sit, non esse suâ parte fraudandum. Sic Diana suprà in sine. Bonacina, P. Hurtadus P. Lessius num. 66. & alii. Secundam affirmantium debere fraudari, pro quâ P. Rebellus adducit Couarruuiam, Nauarrum, & Valascum, quos & sequitur, licèt oppositum censeat non esse improbabile; cùm pœna suos auctores egredi non debeat. L. Sancimus. C. de pœnis. Quorum ratio est, quia ita leges absolutè disponunt. Et quidem etiam quando modo licito inuenitur thesaurus, potuerunt eum Fisco penitus applicare, aut certè nullâ parte domino fundi applicatâ; & ita leges Hispaniæ disponunt; ergo & in speciali casu dicto, cuius motiuum esse potest, ne quis maleficio locupletetur, siue proprio siue alieno, & occasionem habeat gaudendi de illo; quod quidem in Fisco non ita accidit, cùm Principes in odium maleficij pœnam statuant arte legibus odiosâ, vt Imperator loquitur lege 1. citatâ. Addi P.
Additio P. Hurtadi refutata.
Hurtadus non solùm partem innocenti tradendam post sententiam, sed etiam totum, si per industriam thesaurus sit quæsitus. Quod non video quàm sit aptè dictum; cùm enim per artem magicam sit inuentus, manifestum est ex industriâ quæsitum; ergo semper applicandus totus, & non tantùm illius pars.
69
*Dico igitur, ad præcipuam difficultatem
respondendo. Primò opinionem priorem adeò esse grauium Doctorum auctoritate firmatam, vt in casûs contingentia nullus videatur futurus, qui eam non amplectatur. Cùm enim ad onera ista deuitanda opinio quæuis placeat, vbi scilicet pauci & minùs probati Doctores excusant; quod fiet quando tot pro excusatione militant, & bonâ ducuntur ratione? Hoc ergo constante, non videtur multùm de vlteriori discussione curandum.
70
*Dico secundò. Sententia contraria, licèt
minùs auctoritatis habeat, solidiori potest fundamento probari. Nam vt demus leges esse pœnales, lex pœnalis obligare in conscientiâ potest, quando pœna versatur circa dominij impeditionem. Sic qui obtento Parochiali Beneficio, suâ culpâ intra annum non ordinatur sacerdos, illud in conscientiâ dimittere tenetur, sicut & Episcopatum qui intra sex mentesmenses non consecratur, nec facit fructus suos; qui non recitat diuinum Officium, fructuum etiam perceptione priuatur, sicut & non residens, qui ratione Beneficij tenetur residere. Quas exceptiones, & alias opponunt Doctores, qui sententiam de lege pœnali prædictam consectantur, vt videri potest apud Bonacinam Tomo 2. Disput. 1. Quæst. 1. Puncto 7. §. 2. num. 9. 17. & seqq. vbi plures adducit Auctores, præsertim ex Societate. Tunc sic. Leges de thesauris diabolico adminiculo repertis tractantes, ad hunc modum disponunt: ergo stante obligatione in conscientiâ legum huiusmodi, ex eo quòd pœna in illis extet non desinunt obligare. Antecedens constat ex earum tenore. Nam leg.
vnicâ Tit. 15. C. de thesauris, Lib. 10. ita loquitur Leo Imperator: nam in suis quidem locis vnicuique, dummodo sine sceleratis & puniendis sacrificijs, aut aliâ qualibet arte legibus odiosâ, thesaurum (id est, condita ab ignotis dominis tempore vetustiore mobilia) quærere, & inuento vti liberam tribuimus facultatem. Sic ille. Vbi manifestè, vt frui thesauro quis possit, conditio decentis inquisitionis apponitur. Dictio enim
Dummodò conditionem importat, quando apponitur vt dispositio vim habere incipiat, & non faciendum aliquid tantùm indicat post dispositionem completam. Pro quo videndus P. Molina Disput. 208. §. Iuxta & seqq. Quod in casu nostro videre est, vbi dispositio legis non versatur circa aliquod post completam dispositionem faciendum, vt in exemplis ab eodem Patre adductis, sed circa dispositionem ipsam, vt vim habere incipiat, quòd scilicet inquisitione sacrilega, & arte legibus odiosâ non quæratur, vnde per inquisitionem non odiosam nec sacrilegam vim habere incipit. Licèt autem Marius Antoninus Lib. 1. Variarum Resolutionum Resolut. 88. num. 5. dicat cum Rotâ dictionem Dummodò modum importare; id ita intelligendum vt ex P. Molina, & aliis dictum, quando scilicet disponitur aliquid faciendum post completam dispositionem, vt in casu ab eodem Mario adducto donationis à patre factæ filio primæ tonsuræ, vt adueniente ætate legitimâ posset ad sacros Ordines promoueri. Est ergo non obscura præfatæ legis mens: neque alia est legis alterius, de quâ suprà.
71
*Et hæc quidem juxta jus commune, cui
Quid pro Hispaniâ speciale
in Hispaniâ statur, quando aliquid per leges speciales statutum non inuenitur. Licèt autem casus præsens non inueniatur in particulari decisus, ex generali dispositione colligitur, juxta quam thesauri applicantur Fisco, quintâ parte inuentori designatâ, vt communiter Hispani testantur | Auctores. Quatuor ergo partes habebit fiscus, quomodocumque thesaurus inueniatur: an autem quintam in casu, de quo loquimur, ex nullâ lege habetur: Nam citata ex iure Cæsareo, de toto thesauro loquitur, quem quis suis in locis inuenit, vt iam vidimus: nec vult inuentorem habere illum; licet ratio decisionis ad partes etiam videatur extendi, sicut ad inuenientem in locis alienis, vbi potior est ratio. Sed cùm pœnalis sit, non ita admittetur ab omnibus extensio: vnde sententia dicentium leges istas non obligare in conscientiâ ad restitutionem, in Hispaniâ præsertim locum habebunt. Pro Indiis autem, de quibus præcipuè agimus
72
*Dico tertiò. Dimidia pars, quæ in
Indiis inuentori thesauri conceditur, potest ab eo retineri, etiamsi diabolicis illam artibus compararit. Constat in primis ex probabilitate sententiæ sic generaliter affirmantis. Deinde ex nuper dictis, quia non habemus legem, ex cuius verbis deduci queat dominij acquisitionem impediri, cùm nulla inueniatur pro Indiis circa casum, de quo loquimur. Lex autem iuris communis in alio procedit, & licet valde probabile sit ob rationis identitatem extendi posse; quia tamen communissima sententia contrarium tenet, pro quâ videri potest Bonacina Tomo 2. Disp. 1. Quæst. 1. Puncto 8. num. 23. vbi alios adducit: ideò illa securè potest sustineri: præsertim cùm non sit ratio omnino eadem in toto, & in parte. Et vbi similitudo quomodolibet deficit, non valet argumentum à simili, etiamsi dissimilitudo parua sit, ex adductis à Marco Antonino suprà Resolut.
39. num. 34. vbi ex Menochio, quod argumentum à simili est leue & infirmum. Fauet id, quod habet P. Azor Tomo 3. Lib. 1. Cap. 13. in fine, vbi quæstionem tractans, & duas sententias
P. Azor.
contrarias adducens, sic concludit; At nunc in Castella est vsu receptum vt thesauri vbicumque inueniantur, ad Principem, vel Rempublicam pertineant,
& inuentoribus quædam pars aßignetur l. 1. tit. 13. lib. 6. nouæ Collectionis. Sic ille. Iuxta quam in casu, de quo erat sermo, inuentionis scilicet per artem Magicam, non derogatur inuentori pars, vt scilicet in foro conscientiæ possit eam retinere. De quibus hæc satis.
CAPVT X.

CAPVT X.

De margaritis, pretiosis lapidibus, & quibusdam aliis.
73
*EX margaritis, & gemmis aliis quinta
pars Regi debetur per leges, de quibus Dom. Solorzanus in Politicâ pag. 952. Y de derecho. Vbi quæstio similis agitatæ dudum occurrit, an scilicet lex talis in conscientiâ obliget; in quâ ad negandum maius est quàm in metallis fundamentũfundamentum, quia plures sunt qui negent res istas ad Regalia pertinere, vt videri potest apud Dom. Solorzanum suprà pag. 951. §. Pero viniendo; quod & tenet P. Fragosus Tomo 1. pag. 264. in fine, vbi ait constare ex Institutâ de rerum diuisione §. Item lapilli, esse primò occupantis, vnde eas non censet inter Regalia computandas. Sic etiam P. Mendus in Bullam Cruciatæ Disput. 83. num. 8. Pro quo & est doctrina D. Thomæ 2. 2. quæst. 66. artic. 5. ad 2. vbi ita scribit: Quædam sunt, quæ numquàm fuerunt in
D. Thomas.
bonis alicuius, sicut lapilli, & gemmæ, quæ inueniuntur in littore maris; & talia occupanti conceduntur. Sic ille. Qui licet statim addat eamdem rationem esse de thesauris; subiungit tamen sic: nisi quòd secundùm leges ciuiles tenetur inuentor dare medietatem domino agri, si in alieno agro inuenerit. Hæc Doctor sanctus, ex quibus apparet differentia inter margaritas, lapillos, & thesauros; quia de istis leges sunt, non de illis pro medietate, aut parte aliâ Principibus tribuendâ, si ergo lex etiam pro illis extet, non ita æquitati conformis sicut illa, debet reputari. Licet P. Turrianus 2. 2. Tomo 2. Disp. 42. n. 9. illam probet.
74
*Sed est quod pro Regibus nostris faciat;
nam illi, cùm decimas sibi à Pontifice concessas in Ecclesias refuderunt, decimas margaritarum, & gemmarum sibi reseruarunt; vt constat ex Antonio de Herrera in Historia generali Indiarum Decade 1. Lib. 6. Cap. 19. Ergo saltem ex illis decima reddenda pars in foro conscientiæ. Quòd verò ex prædictis decimæ exigi possint, constat ex dictis num. 46. & quod ad margaritas attinet, ex Cap. Peruenit, de decimis, vbi specialiter exprimuntur Piscariæ, margaritas autem piscatione colligi manifestum est; vnde in Indiâ Orientali celebris ille tractus, in quo illæ conquiruntur, Piscariâ dicitur. De lapidibus autem pretiosis
Quæ & ex metallis debentur.
eadem est ratio, quæ de metallis, pro quibus videri potest P. Suarez Tomo 1. de Religione Lib. 1. de diuino cultu. Cap. 34. num. 3. & 6. & P. Tancredi citato num. adductus.
75
*Vbi illud tantùm videtur dici posse, quòd
etsi Reges nostri prædictas decimas sibi reseruarunt, id fuit quoad habitum, non quoad actum; id est, reseruasse sibi potestatem eas exigendi, de facto autem non constare de huiusmodi exactione ex vi priuilegij: nam si ita esset, non quintam partem exigerent, sed duplo maiorem; & ita cùm illam exigant, alio videntur iure vti; & sic non adeò strictam obligationem incumbere ad illius præstationem. Quæ responsio negari nequit quin suam habeat verisimilitudinem, vnde nequit euidenter impugnari. Nihilominùs non videtur credibile ita seriò & constanter hoc sibi reseruasse ius, quo tamen numquam vsi fuerunt vel ipsi, vel eorum posteri. Prætereà. Non dixerunt ius sibi reseruare, sed decimas: ergo earum exactio in vsu est: atqui non alia apparet, nisi dicta, quatenus scilicet decimæ in quintâ parte includuntur; ergo in foro illæ conscientiæ debentur.
76
*Quia nonnumquàm accidit vt intra
Indorum cadauera ex veteri ritu pretiosa aliqua inuenirentur, Regio est rescripto cautum vt ea Fisco seu Cameræ applicentur, inuentoribus dimidiâ parte designatâ. Quod an in conscientia obligat dubitari potest. Sed certè de illis eadem videtur esse ratio, quæ de thesauris; quod enim in terra ipsa, aut intra mortuorum corpora, diuitiæ asseruatæ sint, minimi discriminis est ad propositum, sicut si in arcâ, aut extra illam, condita fuissent.
77
*Circa Salinas in Indiis multa sunt
disposita, dum illæ Regio fisco addicuntur; sed exitu ferè inutili, & non modico Indorum grauami|ne subsecuto: de quo agit Dom. Solorzanus in Politicâ Lib. 6. Cap. 3. stante quidem lege tali, quæ tamen Peruuio abrogata est, aut ei pro tempore supersedere præceptum; non deberet peccati mortalis damnari, qui ex salinis eam salis quātitatemquantitatem tolleret, quam ad proprium vsum haberet necessariam: esset enim nimis durum id lege rigidâ prohiberi, vbi salis abundantia eximia copiam sui facere omnibus videtur indigenis, pro quorum vtilitate à Deo est liberali exhibitione tributa: & vt hîc aliquid speciale adiiciam, dignum equidem quòd inter illa recenseatur, quorum Dom. Solorzanus suprà luculentam intulit
Mirabile salis profluuium.
mentionem. Iuxta oppidum Acos Cuscensis diœcesis, vidi montem altitudinis non exiguæ, ex cuius medio cliuo aqua salsa abundanter erumpit; quæ ad complures tumulos, mensarum instar, limpidissimis lapidibus superimperitis artificiosè deducta, in candidissimum breui salem efformatur. Et est profectò mirabile, ad radices montis fluuium satis celebrem, quem Incolæ Apuerimas indigitant, dulcis aquæ decurrere; vt non appareat quomodo in propinquo monte perennis ille salsarum aquarum fluxus consistere possit. Hinc ergo Indigenis nefas sit sumere, quod vsui necessarium habent, aut ex quo lucellum aliquod comparare queant? Aut non liceat omnibus eò accedentibus, quod indigenis fas est, vbi Deus mirabili illâ copiâ, & naturæ miraculo, videtur omnes ad vsum cum Auctoris prouidentissimi laude prouocare?
11
CAPVT XI. De Argento viuo, & quæ in illius emolumentis conscientiæ nocumenta possint admisceri.
78
*DE illo dictum à nobis Titulo 1. Cap. 12.
quatenus in ipsius extractione Indi plus videntur grauari, quàm iustitia, & Christiana charitas patiantur. Et n. quidẽquidem 116. narrationem adiecimus, ex quâ compertum habetur quàm hoc grauamen fidei eorumdem officiat, cui & aliam recentissimārecentissimam hîc iuuat adnectere, vt appareat quantùm oporteat oneris huius lethale impedimentum quantocyus, iuxta Regis nostri pollicitationem piissimam, amouere. Ante paucos menses in oppido Totorhuailas Cuscensis diœcesis, cuius incolæ Huancabelicensi torturæ per vices addicuntur; cùm viderent profectionis tempus iam propinquum, sic agentibus quibusdam, in hunc modum discurrerunt. Deus Christianorum parùm nobis propitius est, qui ab hoc nos grauamine non curat liberare. Ad Huacas ergo nostros, & propitiora Numina recurramus. Dictum factum. Conuocantur omnes, & vt vnusquisque aliquid ex iis, quæ offerre in sacrificiis soliti, afferat, commonentur. Cùm ergo sic fuisset animitus destinatum, ex indigenis quidāquidam rem detestatus, quia fides Christiana in illo firmiores egerat radices, duobus ex Societate nostra Patribus, qui eò deuenerant, Prouinciam totam per Missiones vtilissimas obeuntibus, quidquid erat destinatum aperuit, vt remedium opportuuum adhiberent. Quod &, Deo fauente, præstitum, sed non sine ingenti difficultate: adeò illorúm corda pro horrore intolerandæ molestiæ longè à fidei castris exularant. Et hoc quidem quod in oppido isto deprehensum, in alijs accidere grauamini isti designatis satis est verosimile, vbi & ratio est eadem, & Indorum indoles non diuersa. Videant ergo ij, ad quos maximè spectat prouidisse, vt de remedio efficaciter adhibendo prouideatur: ni velimus Deum rebus nostris infensissimum experiri. Dicat, dicat tandem Piissimus, & Religiosissimus Princeps, quod aliàs Deus Regis Vatis voce Psalm. 11. vers. 6.
Psalm. 11. v. 6.
Propter miseriam inopum & gemitum pauperum, nunc exurgam. Nunc equidem, nunc quoties auditum hoc Nunc: sed protensum adeò, vt Nunc
æternitatis esse videatur. Nec moueat quod de nouo opere, quo labor sublatus operariis, nimium quantum D. Gaspar Escalona commemorat in Gazo phylacio Peruuiano Lib. 1. Parte 1. Cap. 14. 44. & 45. Totum enim opus illud suo est fine frustratum, metalli venâ præcipuâ disparente. Quod tamen nuper repertum est, licet minùs molestiæ habeat; habet tamen non leues, & est illud de duratione suspectum; vt Scripturæ verbis vti liceat. Erat ergo videre miseriam. 2. Matth. 6. 29.
79
*Licet autem Mineræ aliæ inferioris notæ
Regiæ Coronæ adiudicatæ non sint; quæ tamen argenti viui sunt adeò iudicantur pretiosæ, vtpotè sine quibus auri & argenti copia non suppetat, vt cum auriferis & argentariis veniant numerandæ. Immò præ illis æstimatio increuit, nam cùm aliæ priuatis dentur, cum onere quintariæ præstationis, & qui eas possident, dicantur Minarum domini; hydrargyriæ in Regiâ potestate retinentur. Et priuatis administratio sola committitur, quibus duo onera imponuntur quasi vsufructuariis,
qui quod colligunt, faciunt suum. Primum, vt quintum Regi soluant. Secundum, vt quidquid extraxerint, eidem vendant, taxato pretio grauissimis pœnis impositis vendentibus, & ementibus contra Regiam prohibitionem. Vnde ad solum Regium spectat arbitrium, Supremis Gubernatoribus commissum, illud pro diuersis Minerarum elaborationibus dispartiri. Nullum autem ex hoc commercio Fisco speciale emolumentum accrescit, quia sicut emitur, ita & venditur, additis comportationis expensis; quia vnicuique vbi illi est opus tribuitur Regiis sumptibus exportatum. Emolumentum tamen magnum ducitur Minerarios hoc singulari & mirabili naturæ adminiculo iuuare, vt sic vberiores thesauri in Regium Fiscum inducantur.
80
*Vbi circa Primum esse difficultas
potest, quia vt testatur Dom. Solorzanus suprà §. Y tambien pag. 942. non extat rescriptum aliquod Regium, quo Minerariis dictis onus quinti soluendi impositum reperiatur, quando Mineræ in Regio dominio conseruantur, licet extet quando in priuatos dominos transferuntur, aut nouis inuentoribus pro tempore aliquo per modum vsusfructus cedunt vt præmium industriæ, de quo D. Escalona in Gazophylacio Parte 2. pag. 101. num. 2. Sed ad hoc fieri satis potest, Primò quia Rex ipse auctor legis de quinto soluendo generaliter ex Mineris istis, sic suam legem interpre|tatus est, vt etiam ex illis in administrationem datis hoc debeat intelligi; & interpretationem istam vsus ipse confirmat. Deinde. Quia cùm Mineræ istæ Regis sint, aliquod speciale emolumentum habere debet ex illis: cumque ex commercio emptionis & venditionis nullum habeat, vt diximus; satis est conueniens vt illud ex quinto accepto consequatur. Prætereà. Ad
omnem difficultatem tollendam præcedit contractus sub eâ conditione; cumque de pretij inæqualitate non sit ratio dubitandi, & illud tum quinto, tum ceteris partibus debitâ proportione respondeat in venditione, nulla videtur in eo iniustitia committi. Quod à Dom. Solorzano superiùs obseruatum, sed debuit ampliùs explicari. Nam aut quintum absolutè debetur, aut non, si primum: ergo non erat necessarium id in contractum deduci. Si autem secundum, & alioqui centilibris (vulgo Quintal) iusto non accipitur pretio, cùm pro eâ nihil detur, videtur in eo iniustitiæ labes admisceri. Vt ergo hæc penitus propulsetur, dici potest quintum quidem solui vt Regium dominium agnoscatur: nec tamen gratis accipi, sed pretio dato; quia scilicet pretium taxatum tale est, vt ad illud possit extendi. Si aliunde consideretur Indos Minerariis ad huiusmodi opificium tribui sub moderatæ satis mercedis onere, qui si voluntarij accederent, maius laboris sui pretium reportarent.
81
*Ex quo sequitur Minerarios teneri in
foro animæ ad contractûs impletionem; quia hic non occurrunt rationes illæ, quæ in Mineris aliis, vt possit obligatio soluendi cessare: quandoquidem Mineræ in administrationem dantur, quarum inuentores non sunt administratores ipsi; si enim sint, nullum est discrimen. Hac autem ratione non extante, obligatio eadem resultat ad standum contractui, quæ in priuatorum contractu resultaret: si videlicet Minera alicuius esset priuati, & alteri in administrationem traderetur. Est autem contractus innominatus, Do vt des; vel, Do vt facias: aut potius,
Quod genus contractus sit.
Do & facio, vt des & facias. Nam & Rex Mineram tradit, & Indos distribuit, suisque designatis temporibus etiam pecunias confert, vt Minerarij possint magno illo in labore progredi; qui ad laborandum, soluendum quintum, & vendendum Regi quidquid extraxerint, obligantur. Sed certè si ex parte Regis pacta non exactè seruentur, obligatio ista minuitur: si videlicet
aut Indi desint aut pecuniæ suis non tribuantur temporibus, vt sæpè accidit: vnde cùm hæc scribo magna illis summa pecuniæ debetur. Quomodo enim possint illi singulis hebdomadis mercedem Indiis operariis reddere, si Rex in eâ negandâ perseueret? An sua omnia, & se ipsos vendent, ne mercenarij suo labore frustentur? Si ergo occultè metallum vendant, erit qui condemnet nemo, ex communi Doctorum sensu: quoniam pactum tacitam illam semper habet conditionem. Modò tu illi stes. Pro quo P. Molina Disput. 111. §. Quod verò. Vnde rarò in contractibus, qui cum Rege ineuntur, Officialium aut impotentiâ aut culpâ, fides integrè seruari potest. Vt enim est apud P. Lessium Lib. 2. Cap. 23. num. 58. §. Secundò, hunc, in contractibus cum Regibus magna sunt pericula, soluunt enim illi quando volunt, & facilè antiquos contractus reuocant, si per eos læsi videantur. Et in hoc quidem graue non est Regij patrimonij dispendium: cùm enim id, quod ex venditione metalli colligunt in Mineræ administratione consumant, plus equidem est quod lucratur Rex, quàm id, quod amittit, nimium quantum administratione cessante perditurus: laturusque molestissimè si Indis laboris pretium retardetur.
82
*Circa secundum autem; obligationem
scilicet vendendi Regi quidquid extractũextractum fuerit, esse etiam dubitatio potest. Nam contractus emptionis & venditionis debet esse liber, & nemo contrahentium inuitus. L. Inuitus & L. Nec emere. C. de contrahenda empt. Et ita communiter tradunt Scriptores. Non ergo obligatio vendendi Minerariis imponi potest. Præterquam quòd pretium metalli iustum videtur illud, quod est à Rege taxatum, vnde propter illud traditur Minerariis argentariis. Tunc vltra. Grauamen illud vendendi necessariò Regi est pretio æstimabile: vnde vendens cum pacto retrò vendendi, minori debet pretio vendere propter grauamen: vt est receptissima doctrina, pro quâ videri potest P. Lessius Lib. 2. Cap. 21. Dub. 14. præsertim num. 117. Bonacina Tomo 2. Disputat. 3. de Contractibus Quæst. 2. Puncto 3. num. 2. & 6. & alij citati ab ipso. Ex quo sequitur plus aliquid vltra pretium taxatum esse reddendum, quo scilicet grauamen huiusmodi compensatur.
83
*Ad hæc dici potest grauamen venditionis
non esse contra leges, quia & lex extat, quæ Regum prærogatiuam in rebus istis edicat. Scilicet L. 1. C. de Metallariis: possunt enim venditores cogere vt sibi vendant iusto pretio quæ necessaria habent, & ita Doctores tradunt, quos adducit Dom. Solorzanus Lib. 5. num. 33. & in Politicâ pag. 942. ad marginem §. La qual condicion. Quod si omnia, quæ venditor potest vendere, necessaria habeat, ad omnium potest compellere venditionem: ratio enim quæ pro quibusdam militat, pro omnibus constat militare: & quando publica vtilitas vertitur, compelli posse, ex iure habetur. L. Si locus. §. vltimo. D. Quemadmodum seruitutes. Pro quo Doctores congerit Bonacina suprà Puncto 3. numer. 28. Vide etiam P. Fagundez Lib. 5. de Iustitia Cap. 28. & Pater Palaum Disp. 5. Puncto 19. vbi & exempla adducit, ex quibus nullum ita publicam vtilitatem concernit, ac illud, de quo agimus; cùm illa ad totum Christianum orbem extendatur. Vnde Philippus Tertius venerandæ memoriæ Princeps in epistolâ Ann. 1618. ad Principem Squilacensem Peruuianum Proregem sic post alia: Os agradezco el cuydado, que aueis puesto en ello. (in Minera inquam Huancauelicensi) encaminando y accúdiendoacudiendo elal reparo de estas Minas, y os encargo lo prosigais, pues faltando ellas, cessarian loslas labores de los metales de donde resulta la prosperidad y riqueza decessosdestos Reynos, y estos. Sic ille apud Dom. Solorzanum suprà pag. 941. Hinc cùm Doctores de inualiditate contractûs agunt ob illatam vim, addunt, Si iniustè inferatur, vt videri potest apud P. Dicastillum Lib. 2. de Contractib. Tract. 3. Disp. 1. Dub. 17. & P. Escobar de MundizaMendoza Tomo 1. Lib. 10. Cap. 20. Pretium ergo à Rege taxatum haberi debet iustum etiam pro | grauamine venditionis: ad iustitiam enim in rebus huiusmodi obseruandam maximè illi attenti sunt. Vnde cùm ante annos aliquot pretium Quintalis metalli huius esset quadraginta Octiregalium, vt de suæ gubernationis tempore testatur Dom. Solorzanus citatâ pag. 941. §. Otras muchas; modò ad sexaginta accreuit, quia & expensæ metallariorum excreuerunt. De quibus multa congerit D. Gaspar de Escalona in Gazophylacio Latino Lib. 1. Cap. 14. Sed quia illa ad conscientiæ negotium non spectant, vel si quidquam in illis tale, alterius est considerationis, de quâ inferiùs juuante Deo, nihil de illis disserendum.
84
*Illud tamen non grauabor adiicere, quod
vtinam momenti sit alicuius, si ad hoc sit qui velit animum remedij cupidum, & pro eodem validum, applicare. Leges seuerissimæ metalli huius commercium inter priuatos prohibentes vim suam omnem, Regiis Officialibus, & Gubernatoribus ipsis annuentibus, amiserunt. Cùm enim pecuniæ ex contractu suis temporibus tribuendæ à Rege desint, vt diximus; ipsi Regij Ministri, ne opificium cum ingenti boni publici dispendio deficiat, commercio tali conniuent, non solâ dissimulatione, sed notitiâ auctoritatem ministrante. Afferuntur à Minerariis Centilibræ metalli
Praxis circa istud.
viginti. E.Exempli g.gratia, Regiis promptuariis inferendæ. Rogat tunc Gubernator, Officialibus adstantibus, quot ex illis suo sint nomine recipiendæ? Et respondet Minerarius, quatuor: aliæ enim ad alios pertinent, quibus ab ipso venditæ: & quia eorum nomine inferri nequeunt, quia ex Minerariorum gremio non sunt, offeruntur aliquorum ex gremio nomina, & sic receptio consummatur. Cùm etiam contingat vt Minerarij pecunias non habeant ad vrgendum opus, & subsidium hebdomadarium Indis tribuendum, Ministri prædicti intercessores accedunt, vt mercatores pecunias tribuant, metallum minori pro tertiâ parte pretio certis temporibus accepturi. Quæ quidem jure se facere existimant, & obsequium in eo præstare Regi, quia aliàs opus momenti tanti minimè progredietur. Ad hunc
ergo Regiarum legum contemptum violatio Fidei debitæ contractui compellit. Vbi quidem Gubernatorum conscientia non potest non nimoperè grauari, si possint, diligentia adhibita, pecuniarum exhibitione succurrere: nam ex eo fit & Regium Fiscum metalli huius Quinto, dum distrahitur occultè, fraudari, & Minerarios magnam facere bonorum jacturam, dum metallum vendere pretio minori coguntur, & aliquando summo emere, vt creditoribus tradant tempore præstituto; quia proprio carent; aut in pecuniâ soluere. De cuius contractûs justificatione agendum alibi. Vide Titulo 9. cap. 5.
CAPVT XII.

CAPVT XII.

De bonis vacantibus, & iis, quæ ab intestatis relinquuntur.
§. I.

§. I.

Quæ circa hoc leges, & qualiter obligent.
85
*VAcantia bona, generaliter acceptâ voce,
Vacantia bona quæ dicantur.
dicuntur, quæ in Hispaniâ Mostrenca: & sunt illa, quæ aut dominum non habuerunt, aut si habuerunt penitus ignoratur post diligentem inquisitionem: vel etiam si agnoscatur, ad illum tamen non pertinent, quia ea penitus dereliquit: vt accidit cùm quis in itinere reliquit aliqua, quæ secum ferre non potest ob infortunium aliquod, vel aliâ ex caussâ. Et hæc
omnia ad Regium Fiscum in Indiis pertinere, ex pluribus Regiis rescriptis habetur, quæ adducit Dom. Solorzanus Lib. 3. Cap. 25. num. 38. & in Politicâ Lib. 6. Cap. 6. Posse autem id jure fieri Auctores communiter dicunt, ex quibus videri possunt Couarruuias in Regula Peccatum, Parte 3. §. 1. vers. De legibus. Petrus Nauarra Lib. 4. Cap. 2. num. 57. Bonacina Tomo 2. Disput. 1. de Restit. Quæst. 3. Puncto 4. num. 9. & Puncto 5. num. 22. P. Lessius Lib. 2. Cap. 14. n. 3. & 45. P. Rebellus Lib. 2. Quæst. 12. in fine. P. Gaspar Hurtadus Disp. 2. de Iustitiâ & Iure Difficult. 36. in fine. P. Fragosus Tomo 1. pag. 263. §. Chassanæus: vbi alios adducit. Sed dubitari potest an in conscientiâ obligent leges dictæ.
86
*Circa quod sunt qui negent dicentes
eum, qui aliquid inuenit, teneri illud tradere Fisco post condemnationem, sed non anteà. Sic Petrus Nauarra suprà. P. Sà V. Thesaurus: quod & videtur probare P. Hurtadus loco citato referens, nec contradicens. Cardinalis Lugo Disput. 6. de Iustitiâ num. 152. affirmat multos esse qui dicant non esse vsu receptas cum obligatione. Et ipse ait consideranda esse verba & consuetudinem. Vbi aliquis fortè addat etiam post condemnationem, si occultare possit, eò quòd leges tales juri gentium videantur derogare, juxta quod ad inuentorem pertinent, cùm nullius sint aut facto aut jure. Alij obligare in conscientiâ sentiunt, quia
bona ista domino carent, & ita ad publicam potestatem spectat de illis disponere: vnde qui per applicationem jus accipit, nequit sine iniuria illis priuari; & ita neque Fiscus, cui possunt propter vtilitatem publicam applicari. Sic plures, qui generaliter de legibus circa bona disponentibus id affirmant, eò quòd dominia rerum maximè ex legum dispositione proueniant, vt diximus num. 44. & in speciali Bonacina, P. Rebellus, P. Fragosus suprà. Aliter nonnulli, qui censent leges
AliquorũAliquorum sentiendi modus.
non esse æquitati conformes, quando ita applicant bona, vt domino eorum comparente, non sint illi restituenda, nisi de illis sint, quæ pro derelicto habentur. Ita Couarruuias §. illo, De legibus. Quod & colligitur ex eorum sententiâ, qui dicunt, factâ compositione incertorum bonorum per Pontificem, semper remanere obligatio|nem restituendi domino comparenti; quia Pontifex nequit præiudicare juri priuatorum. Sic
Corduba, P. Molina, P. Turrianus, Villalobos, & Emmanuel Rodriguez, quos adducit Cardinalis Lugo Disput. 21. num. 97. Caietanus, Sotus, & Ludouicus Lopez apud Villalobos, quod & cum aliis tenet P. Dicastillus Lib. 2. Tractat. 2. Disput. 9. num. 396. Cùm ergo Pontifex nequeat etiam circa opera pia, neque Principes laici id posse videntur, qui priuatorum juri præiudicare velle numquàm debent intelligi; cùm talis voluntas non sit conformis æquitati.
87
*Dico Primò. Leges Indicæ non aliter
obligant quoad forum conscientiæ, quàm leges aliæ de rebus huiusmodi ab Hispaniæ Regibus conditæ, & vsu comprobatæ. Id constat; quia non est vnde maior obligatio colligi queat, neque cur debeant Vasalli in remotis hisce regionibus degentes, fidelitatemque eximiam suis Regibus seruantes, ampliùs ceteris onerari. Quod quidem ex verbis primarii rescripti, quod habetur Tomo 1. pag. 306. apertè conuincitur, sic enim
ibi: Bien sabeis como las cosas Mostrencas, que acaece à ver con esas Islas de que no se hallan à ellas dueños., Hechashechas las diligencias necessarias, que las leyes de nuestros ReynesReynos mandan, pertenecen à nuestra Camara è Fisco, è como tales, vos los nuestros Oficiales las cobreis, è hareis cargo de ellas al nuestro Tesorero. Por ende Yo vos mando &c. Iuxta obligationem ergo, quâ in regnis Hispaniæ res ista decurrit, Indicis est in partibus transigenda.
88
*Hinc fit, satis probabile esse obligationem
dictam ad animalia oberrantiaaberrantia solùm extendi, quæ perdiderunt domini, aut illum numquàm habuerunt, vt docent Nauarra, Salon, & P. Henriquez, quos adducit Dom. Solorzanus in Politicâ pag. 961. quod & videtur tenere P. Hurtadus suprà. Licèt autem P. Henriquez Lib. 7. Cap. 36. num. 5. ex quo eius citatur assertio, nihil apertè dicat, quod pro adductâ faciat positione, sed tantùm asserat pecus perditum vocari Mostrencum, de cuius applicatione per legem agit: Nauarra tamen Lib. 4. cap. 2. num. 82. indubius affirmat leges prædictas apertè loqui non de inuento omni, sed de los Mostrencos, quæ sunt animalia errantia & perdita, vt patet ex dictis legibus. Habet ergo sententia dicta non leue fundamentum.
89
*Dico secundò. Probabile est leges dictas
in conscientiâ non obligare. Probatur auctoritate ita sentientium, & adductis adde Trullench Tomo 2. lib. 7. cap. 14. dub. 5. vbi & de Mostrencis asserit, quidquid dicat Thomas Hurtadus Tractat. 8. Resolut. 29. Deinde. Quia durum satis est, vt qui rem aliquam inuenit, & omnem moralem diligentiam adhibet ad dominum explorandum, in conscientiâ debeat rem inuentam Fisco tradere. Quæ regula pro aliis solet adhiberi: ergo ex eâ saltem elicitur probabilitas talis assertionis. Neque est idem de thesauris, & mineralibus, quod tamen & aliqui concedunt, vt vidimus; quia in illis magna pars inuentoribus tribuitur, quod in iis, de quibus agimus, secùs accidit.
§. II.

§. II.

Quid circa obligationem distribuendi in opera pia.
90
*DIco tertiò. Si quis dicta bona in
Hispaniâ, & in Indiis distribuere velit pauperibus, tutâ id facere conscientiâ potest. Sicut etsi in alia opera pia. Sic P. Henriquez suprà, & sequitur ex Assertione præcedenti: id tamen expressisse iuuat, vt in hoc casu maiorem probabilitatem, & conscientiæ securitatem adstruamus.
Dices parùm emolumenti ex resolutione
positâ inuentori accrescere, cùm obligatio sit restituendi. Quid enim plus habet obligatio ad opera pia, quàm respectu Fisci? Sed certè paruum discrimen non est; quia in subleuatione pauperum, & piis operibus exercendis, eximia voluptas est, cum auctario gratitudinis in beneficiariis, sicut & speciale meritum & suffragia pro domino rei deperditæ. Quod tamen respectu Fisci non contingit, erga quem rarus erit qui piè afficiatur: vnde & formidabile est nomen confiscationis.
91
*Supponit autem responsio dicta, sicut &
& obiectio, receptissimam sententiam de obligatione restituendi pauperibus res inuentas, aut in opera pia expendendi, de quâ P. Lessius Cap. 4. citato, Dub. 7. apud quem alij. Bonacina suprà, Puncto 4. num. 4. plures adducens. Cardinalis Lugo Disput. 6. num. 139. Licèt quadam vtatur distinctione, de quâ posteà: & alij apud ipsum post D. Thomam 2. 2. quæst. 62. art. 5. ad 3. Sed certè licet valdè communis sit, & P. Vasquez
Tractatu de Restitutione cap. 5. §. 4. num. 43. omnes pro eâ stare dicat Auctores, vno Soto excepto; plures alij sunt cum Soto sentientes, qui videri possunt apud citatum Cardinalem suprà, num. 138. vel qui saltem probabilem illius sententiam arbitrentur: quam & sequitur P. Hurtadus suprà, Difficult. 36. pro se afferens alios, in quibus sunt P. Sà V. Thesaurus. P. Layman Lib. 2. Tractat. 1. cap. 5. Trullench Tomo 2. lib. 7. cap. 14. dub. 5. num. 3. Thomas Hurtadus Tomo 2. Tractat. 8. Resolut. 28. vbi plures adducit. Videndus & Diana Parte 11. Tractat. 6. Resolut. 48. vbi cum multis tenet debita incerta, si proueniant ex contractu justo, aut si creditori ob distantiam nequeant reddi, posse retineri. Quod & circa inuenta proponit Tractat. 8. Resolut. 12. vt probabile ex Patribus Dicastillo, & Mendo, quibus addendus P. Becanus Quæst. 45. de Restitutione.
92
*Cardinalis autem Lugo solitæ subtilitatis
acumine duo distinguit rerum inuentarum genera: aliæ enim sunt, quæ proculdubio dominum habent, vt vestis, liber, gemma, &c. Et eum inueniri possibile est, quia varij esse casus possunt, per quos ille innotescat. Et vt plurimùm talia sunt quæ inueniuntur. Sicut autem in thesauris contingit, vt propter vetustatem dominum amiserint, & sic possint occupari sine onere restitutionis pauperibus aut alteri faciendæ: ita & ratione circumstantiarum accidere potest, vt res quædam dominum jam non ha|beant, si videlicet aliquid perdat quis sibi tantùm notum, vt gemmam, vel auri glebam, & paulò post moriatur. Res ergo istæ inuenientis sunt, & earum fit dominus sine restituendi obligatione absolutè loquendo: secùs priores illæ: vnde post adhibitam diligentiam, si non inueniatur dominus, expendendæ sunt in eius spiritualem vtilitatem eo modo, quo credibile est ipsum voliturum. Sic num. 140. & 141.
93
*Cùm ergo valdè probabile sit, seclusâ
obligatione legis bona talia applicantis, esse inuentoris, & aliunde leges, de quibus agimus, juxta probabilem sententiam in conscientiâ non obligent; quod idem est quantùm ad illud forum, acsi non extarent: ex eo habetur valdè probabile esse non teneri in conscientiâ ad piam aliquam distributionem, sed ea posse retinere, paratum reddere domino comparenti, nisi pauper sit, & sibi applicuerit: quo euentu sunt qui dicant non teneri reddere, sicut si in alios pauperes transtulisset. Pro quo P. Lessius suprà num. 44. adducit Nauarram, & P. Henriquez. Sed cùm oppositum verius communiter reputetur, inde oritur difficultas quomodo apud duos stare rei eiusdam dominium possit; apud dominum scilicet, & inuentorem. Ad quod dici potest dominium rerum stare apud eum, qui perdidit: apud inuentorem autem putatiuum, quod vero æquiualet, cùm possit de re plenè disponere. Vel dominium vtile, quod cum directo non pugnat, licèt non tale, vt cum aliis, de quibus Doctores tractant, veniat penitus comparandum. Nisi plus placeat, eum qui rem perdidit, non habere jus in re postquàm alius inuenit; benè tamen jus ad rem, & posse appellari dominum, tum quia fuit, tum quia jus illud ad rem vero dominio succedens, potest videri sufficiens ad talem denominationem.
94
*Distinctio autem Cardinalis Lugo in
ordine ad rem moralem, de quâ agitur, nullum videtur habere momentum. Nam si impossibile est in domini venire notitiam, vt ex eo acquireretur dominium; hoc ipsum constare debet: aliàs quomodo poterit inuentor vt dominus operari? Vt autem sciatur, illæ sunt adhibendæ diligentiæ, quæ moraliter videantur sufficientes. Atqui hoc etiam est in rebus aliis faciendum, quæ dominum habere dicuntur: ergo in ordine ad rem moralem ratio est eadem, & ita discrimen nullius momenti. Quoad Deum quidem posset ita contingere, qui impossibilitatem inueniendi cognoscit; non ita quoad nos; & ita de omnibus videtur pariter philosophandum.
95
*Quod autem dicitur de voluntate eius,
qui rem perdidit, licèt aliorum etiam sententia sit, non videtur vrgere; quia quamuis verosimile sit vnumquemque velle rem suam in propriam ipsius vtilitatem conuerti, ea voluntas nequit tollere jus alterius. Habet autem inuentor jus ad rem inuentam, quando factâ diligentiâ dominus ignoratur: id enim est de jure gentium. Sicut qui thesaurum recondit, similem voluntatem habere potest; quâ non obstante dominium plenum ex jure gentium comparant inuentores. Præterquàm quòd si ratio illa quidquam valeret, ex eâ fieret Principes non posse bona huiusmodi sibi aut aliis applicare; cùm tamen possint ipso Auctore sic fatente, vt vidimus num. 87. Nam voluntas illa, cùm sit actus dominij, impedit dominium in alio: ergo & impedit respectu Principis, aut alterius, cui illud velit applicare. Patet consequentia; quia contra voluntatem priuatorum in rerum suarum dispositione nequeunt ire Principes, eorum juri præiudicantes, & dominia rerum auferentes.
§. III.

§. III.

Circa bona intestatorum.
96
*DIco quartò. Bona quæ specialiter
vacantia dicuntur, quando scilicet quis intestatus moritur, ad Regem spectant, secundùm valde receptam opinionem, si defunctus non habeat cognatos intra decimum gradum. Sic Dom. Solorzanus Tomo 2. Lib. 4. cap. 7. num. 41. & in Politicâ Lib. 5 Cap. 7. §. Lo quinto, cum aliis, errorem eorum notans, qui ex summario legis malè deducto vltra quartum gradum admittendos negant. Legis inquam 12. Titul. 8. Lib. 10. nouæ Compilationis, in quâ talis gradus quartus non limitatur. Et licèt non exprimatur decimus, habetur tamen Lib. 6. Titul. 13. Part. 6. vbi Gregorius Lopez, & ita tradunt etiam Matienzus in Lib. 5. Recopilat. Titul. 8. L. 5. Glossa 1. num. 2. Couarruuias Lib. 3. variarum Cap. 5. num. 4. §. Quintò hinc. P. Thomas Sancius Lib. 4. Consiliorum Cap. 1. Dub. 24. num. 4. vbi & alios adducit. P. Molina Disput. 264. num. 11. Intelligitur autem de transuersalibus; nam in lineâ ascendentium, & descendentium non est terminus, ut specialiter aduertit Matienzus suprà, & P. Sancius num. 3. Communiter autem id omittitur, quia juxta statum, quem genus humanum habet, non est possibile vt qui ab intestato moritur supra se aut infrà plures habeat decem generationes.
97
*Cui resolutioni se opponens D. Gaspar
de Escalona in Gazophylacio Peruuiano Lib. 2. Parte 2. Cap. 5. num. 1. ait successionem intestati vltra quartum gradum non extendi: pro quo allegat citatam. L. 12. & L. 9. Titul. 10. Lib. 1. & L. 2. per errorem, tertia enim est. Titul. 9. Lib. eodem. Et Doctores ita sentientes: additque vxorem præferendam Fisco ex L. 1. & toto Titulo. C. Vnde vir & L. 6. Titul. 13. Part. 3. Pro quo & Matienzus circa L. 12. citatam. Glossa 2. num. 1. & Gutierrez Practicarum, qq. 113. Opponit etiam se P. Sancius
Et P. Sancius.
suprà, n. 5. dicens successionem ab intestato esse hodie correctam in Hispaniâ per L. 9. citatam in quâ sic dicitur: Mandamos que dexen à los Tesoreros
Verba Legis.
de la Cruzada pedir y demandar los ab intestatos de los que no dexan herederos dentro del quarto grado. Sic ibi. Cui similis est Lex. 3. Titul. 9. citata. Ex quibus apparet rem esse dubiam, & oportere vt lex super hoc expressior habeatur.
98
*Sicut & dubia est, quæ additur de vxoris
successione, in quâ idem dicendum de viro, vt Auctores notant videndi apud P. Sancium, num. 4. citato, quod scilicet deficientibus cognatis vltra quartum gradum, vxor debeat Fisco præferri, sicut iuxta leges iuris communis & Hispaniæ præferenda statuitur quando vltra decimum gradum deficiunt. Et vt præferri non debeat arguit | P. Sancius num. 7. Nam ius commune & Partitarum admittebat vxorem post consanguineos vsque ad decimum gradum: vnde vxor non habebat ius ad successionem ab intestato ante consanguineos vsque ad decimum gradum. Sed dicta lex. 9. ante dictos consanguineos post quartum gradum admittit fiscum, excludens alios consanguineos: ergo à fortiori exclusa videtur vxor: nam si fiscus vincit sex gradus consanguineorum vincentes vxorem, à fortiori vincet vxorem. Et ita tenent Tellius & Olanus, ab eodem adducti, & quidam docti Iurisperiti, vt & ipse testatur; addens ab eisdem accepisse sic sæpè decisum esse in Cancellariâ Vallisoletanâ. Quod quidem negari nequit quin magnum habere pōduspondus
pro hac parte videatur. Auctorum autem, qui pro contrariâ adducuntur, alia est mens: dicunt enim quando in legibus Compilationis nouæ statuitur deficientibus heredibus ab intestato fiscum succedere, nullâ vxoris factâ mentione, non debere illam excludi, ne legum correctio fiat. At illi de heredum defectu loquuntur vltra decimum gradum, vnde non est mirum ita censuisse. At si successio ad quartum gradum arctetur, alia est ratio, adducta scilicet: nam si sex excluduntur cognati, post quos vxor vocabatur, non est credibile illam eisdem à lege prælatam: quod, cùm adeò nouum, & contra sanguinis prærogatiuam sit, exprimi debuit: & cùm expressum non sit, iuxta legislatoris mentem non fuisse venit sentiendum. Nihilominus oppositum suâ probabilitate non caret: & quia viduarum caussa probabilitate non caret: & quia viduarum caussa pia est, neque iam cum consanguineis quæstio vertitur, qui ex eo quòd excludatur vxor, nihil sunt amplius habituri: poterunt iudices in casûs contingentiâ iuxta illam iudicare; nisi aliter ferat praxis. Et ad rationem adductam dici potest,
Ratio contra vxores soluta.
priuilegium esse vxoris vt deficientibus cognatis ad successionem admittatur: quòd autem plures aut pauciores sint, non obstare vt à tali beneficio legum excludantur, cum earumdem correctione. Pro quo hæc satis.
§. IV.

§. IV.

Præscriptio vt iuuare in præsenti poßit.
99
*DIco quintò. Circa bona omnia, de quibus dictum, dari potest præscriptio, aut vsucapio: si videlicet bonâ fide spatio
temporis per leges designato possideantur. Sic P. Lessius suprà num. 45. qui pro se adducit Couarruuiam: qui tamen oppositum tenet §. citato De legibus: quia ad vsurpationem requiritur bona fides, quæ tamen in præsenti non datur; dum scilicet quis rem inuentam sibi vsurpat, cùm sciat non esse suam. Propter quam rationem etiam id tenet D. Gaspar de Escalona. Cap. 5. citato num. 10. Sed eorum est profectò debile
fundamentum: potest namque bona fides intercedere toto spatio temporis ad præscriptionem requisito: si quis videlicet rem inueniens, & diligentiam aliqualem faciens, quæ sibi videatur sufficiens pro domino inueniendo, sine remorsu incipiat conscientiæ possidere. Vel si inueniat, & statim ad se pertinere existimet: alia enim, quæ maiorem malitiam præseferunt, solent homines ignorare. Vt ille, qui pullum gallinaceum in eius domunculam ingredientem apprehendit lætus, dicens: Ese Dios dale. Sic Neophyti loquuntur Æthiopes: Deus dat mihi istum. Videndus Diana Parte 11. Tract. 8 Resolut. 12. vbi cum aliis Assertionem nostram vt probabilem commendat.
100
*Quia verò hic contra Fiscum est præscriptio, iuxta ea discurrendum, quæ Scriptores
de spatio ad huiusmodi possidendi modum necessario tradunt. Pro quo videri potest P. Molina Disput. 73. & P. Gaspar Hurtadus Disput. 2. Difficult. 11. vt obuios alios omittam de Iustitiâ & Iure tractantes. Illud satis fauorabile, ad præscriptionem, si adsit titulus, in rebus mobilibus triennium sufficere inter præsentes. Dicuntur autem præsentes, qui in eadem Prouinciâ commorantur. L. vlt. C. de longinqui temp. præscript. vide P. Molinam Disputat. 69. Quæ autem inueniuntur, mobilia esse solent, & inter præsentes modo dicto. Sed numquid inuentio ipsa titulus est? Videtur negandum; quia titulus est
verum fundamentum dominij, vt emptio, permutatio, donatio &c. quæ quantùm est ex se ad id sufficiunt, nisi ex circumstantiâ aliquâ impediantur; vt quando quod emitur, permutatur, aut donatur, est alienum. Atqui inuentio quantùm est ex se ad fundandum dominium non sufficit; aliàs eo ipso quòd res inuenirentur, essent inuenientis: quod tamen falsum esse constat; sin minùs neque pręscriptionepræscriptione opus esset, quæ spatium temporis designatum lege requirit: sicut emens aut permutans, vel aliquid per donationem accipiens, spatium temporis necessarium non habet ad dominium acquirendum; & ita quidem dicendum de inuentione, quam nulla est diligentia subsecuta, vt ratio facta conuincit: non verò si adhibita est, tunc enim verus est titulus; & ita triennij tempus ad præscriptionem sufficit.
101
*Sed obiicies. Nam ignorantia, ex quâ
bona oritur fides, non est facti, sed iuris, dum quis iudicat licere sibi rem assumere, quia nullâ id lege prohibetur; cùm tamen lex prohibens sit, iuxta communiorem sententiâm, de quâ suprà, asserentem inuentorem factâ diligentiâ non acquirere dominium rei inuentæ. Atqui ignorantia iuris non est satis ad præscriptionem, sed sola ignorantia facti pro illa admittitur, vt ex professo probat P. Molina Disput. 64. pro quo & alij Auctores stant apud P. Gasparem Hurtadum Disput. 2. Difficult. 4. quos & ille sequitur. Ex hoc autem videtur elidi resolutio nostra: solùm enim fundatur ex ignorantia iuris, de quâ est regula iuris in 6. quæ ait ignorantiam facti, non iuris excusare.
102
*Ad hoc tamen dici potest, Primò
sententiam oppositam esse probabilem, vt affirmat Cardinalis Lugo Disput. 7. num. 32. quam tenet Ioannes de Medina Codice de Restitutione Quæst. 17. & pro foro animæ Couarruuias Lib. 1. variarum Cap. 3. num. 10. & non esse improbabilem affirmat P. Lessius Lib. 2. Cap. 6. num. 17. §. Quartò, Mala, & hoc sufficere vt possit quis se illâ tueri. Secundò in præscriptione triginta annorum, quęquæ titulum non requirit, esse probabilissimam, vt ostendit ipse P. Lessius toto illo num. 17. cum Couarruuia, & aliis. Tertiò, Plures Doctores fa|teri ignorantiam iuris non obstare præscriptioni, quæ titulum requirit, in iis in quibus talis error toleratur, vt ita minore, rustico, milite, muliere, & similibus; quia in illis non præsumitur mala fides, si aliquam diligentiam adhibuerunt. Cùm ergo qui ignorant, in casu, de quo loquimur, id quod iure statutum est, ad classem prodictam spectent, etiam illis præscriptis suffragatur. Videatur P. Lessius §. citato. & Cardinalis Lugo. Pro quo & facit sententia eorum, quibuscum sentit P. Palaus de Iustitiâ & Iure pag. 74. §. 5. asserentium non esse necessarium verum titulum, sed ignorantiam, aut præsumptum sufficere. Iuxta hoc ergo, transacto tempore ad præscriptionem sufficienti, etiamsi compareat rei inuentæ prior dominus, non erit obligatio restituendi, quam communiter affirmant Doctores hoc titulo non extante. Quæ licet generaliter locum habeant, & non tantùm in Indiis; quia tamen pro illis leges speciales habentur, abs re non fuerit de illis, communi adhibitâ doctrinâ, quæ prodesse alibi queat; disseruisse. Sic enim de Indiis agimus, vt prodesse omnibus cupiamus.
CAPVT XIII.

CAPVT XIII.

De Naufragantium bonis, & quæ Rex inde possit sibi emolumenta vendicare.
LIcet speciales leges quoad hoc pro Indiis non extent; quia tamen Regis auctoritate solent Indica hæc spolia conquiri, & acquisitionis titulus videtur esse aliquando legitimus, ideo de illis hoc loco non nihil ad doctrinæ complementum adiiciendum.
103
*Dico Primò. Naufragantium bona sibi
Principem per legem adscribere, est iniquum. Sic Couarruuias in Regula Peccatum. Parte 3. num. 5. P. Lessius Lib. 2. Cap. 14. num. 50. vbi ait intolerabilem esse consuetudinem, quæ in quibusdam locis dicitur esse, vt bona naufragantium in littus eiecta habeantur tamquàm a despota, & occupentur à Gubernatore loci: sunt enim excommunicati per Bullam Cœnæ Domini. Idem autem esse in Principibus supremis manifestum est,
vt agnoscit Dom. Solorzanus in Politicâ pag. 964. tenentque prætereà Nauarrus in Manuali Cap. 27. num. 117. P. Azor Tomo 2. Lib. 11. Cap. 11. §. Prætereà iniquæ. P. Fragosus Tomo 1. pag. 260. §. Insuper, & alij. Et præter excommunicationem dictam, constat ex iis, quæ de bonis inuentis diximus Cap. præced. non enim ista peioris conditionis sunt, sed melioris, ob inhumanitatem, quæ in eo apparet, dum miseris calamitas adaugetur, quibus oportebat de propriis bonis ritu Christiano subuenisse.
104
*Dico secundò. Ea, quæ contra leges
conuehuntur, vt aurum & argentum sine Regio signaculo, quod in solutione quinti solet apponi, vel sine registro aut aliter, si inueniantur post naufragium, possunt auctoritate Regiâ per Officiales eius apprehendi. Hoc constat: quia hæc applicata sunt Fisco quomodocumque inueniantur, licet quod ad registrum attinet, soleat benigniùs attrectari: est autem valde per accidens, quòd hoc aut alio successu detegantur. Sicut ergo quis potest ea resumere, quæ propria agnoscit, ita & Regia auctoritas. Et ita videmus fieri, neque circa hoc conscientiæ remorsu laborari.
105
*Dico tertiò. Princeps tutâ conscientiâ
potest retinere bona naufragio amissa, si factâ sufficienti diligentiâ non appareat eorum dominus. Sic Dom. Solorzanus pag. 964. citatâ, vbi & Textus, & Auctores adducit: licet sint qui reluctentur, existimantes bonorum huiusmodi distributionem post factam diligentiam ad Prælatos Ecclesiasticos pertinere, ad quos sunt deferenda. Sic Salon. 2. 2. quæst. 66. Cap. de bonis naufragantium: & alij, quos ibidem adducit. Alij autem,
licet obligationem deferendi ad Prælatos non exprimant, dicunt tamen, non obstantibus legibus, distribuenda pauperibus. Sic P. Azor suprà. §. Quod dicendum. Qui tamen Cap. 4. §. Ac proinde. Regaliam istam agnoscit. P. Fragosus suprà, quatenus citato P. Azor, videtur eius sententiam amplecti, sicut & Nauarri, ac Couarruuiæ. Couarruuias autem licet ita absolutè sentiat; in fine tamen illius §. 1. ait ex rectitudine iustitiæ posse leges Regias defendi, & fortassè in iudicio animæ id posse stare, scilicet post factam diligentiam, & obligationem restituendi, si dominus comparebit. Sayrus etiam Lib. 3. Cap. 8. §. Adeò autem, nobiscum sentit: sed ait de consilio Episcopi id effici posse ad defensionem. Ratio autem Assertionis est eadem, quæ pro inuentis adducta est: vnde non plus obligat, quàm lex circa illa. Et ita post factam diligentiam posse ab inueniente retineri, vt probabile sustinet P. Mendus in Bullam Cruciatæ Disput. 24. num. 182. Pontifex ergo excommunicationem contra vsurpatores bonorum dictorum fulminans, non
ideô bona talia Ecclesiastici fori constituit, vt ad ipsum debeat eorum distributio pertinere: sed inhumanos homines ab huiusmodi crimine conatur auertere animaduersione seuerâ: sicut duelli crimen pariter excommunicatione castigat, nec proptereà crimen ipsum duelli à laico retrahit tribunali. Et sic alia, pro quibus Sayrus Lib. 3. cap. 35. num. 1. & 13.
106
*Dico quartò. Circa bona naufragorum,
quæ pro derelictis habentur, faciliùs præmissa Positio procedit, quia in illis occupationem etiam concedunt, qui de aliis negant, vt videri potest apud Sayrum suprà. §. Hæc autem, & seq. vbi varias adducit coniecturas, vt res pro derelictis possint reputari. Vt si statim perituræ, ceu saccarum vasis inclusum; vel sint remedio amittendæ
vllo, vt metalla in medio mari proiecta, vel liber apertus: addit autem secus esset, si clausus, aut pannis inuolutus, ex Glossa in L. Falsus D. de fortis. Sed hoc tunc videtur locum habere posse, quando aliqua est spes ob terræ propinquitatem; aliàs quis non videat librum breui periturum, aut reddendum inutilem. Item, si dominus rei post illam proiectam tacet, & neque per se, nec per alium illam quærit. Quod videtur ineptum. Quis enim in mare proiicit aliquid, vt quærat per se, aut per alium? Cur autem non taceat, qui nullam habet caussam vt loquatur? Nisi dicat rem ab alio proiectam, tacente illo, & non quærente. Sed certè in eo euentu | tacere & non quærere, non est argumentum voluntariæ derelictionis, sed impossibilitatis recuperandi rem, neque audentis violenti proiectoris se opponere voluntati. Est insuper derelictionis indicium, quando extra tempestatem aliquid proiicitur. Sed quis ita insaniat? Verùm & id potest contingere, si quis ex affectu aliquo, qui cum absolutâ voluntate constet, quidquam proijciat. Et hæc iuxta Auctorem dictum, qui ea ex alijs adducit. Licet autem, cùm res statim est
peritura, aut in maris profundum abitura, nihil videatur ad morale negotium, de quo agimus, conjectura talis deseruire: nihilominus conferre potest propter casum aliquem rarò contingentem, in quo aut conseruetur quod statim periturum putabatur, aut ex profundo educatur à pisce aliquo ingentis magnitudinis, qui mortuus eiicitur in littus, & in eius ventre tandem inueniatur. Quamquam Couarrubias citato §. De legibus, nihil ita pro derelicto habendum existimat, vt eius dominus non velit illud vtiliter pro eo expendi:
quia si ipse illud inueniret, eximiè gauderet: qui affectus ostendit, dum possibilis est inuentio, dominium perseuerare. Sed vt hoc in rebus perditio locum habere possit, negari tamen nequit quin aliqua pro derelictis habeantur: quia & Iura, & Doctores ita tradunt, & ipsa experientia persuadet. Pro bonis autem nauigantium extat Honorij Secundi luculenta sententia scribentis Episcopis suffraneis Metropolis Turonensis: & est Epistola 66. inter alias S. Hildeberti, vbi ita scribit: Piorum Imperatorum emanauit auctoritas, vt
etiam earum rerum, quæ in tempestate maris, leuandæ nauis caussâ eiiciuntur, non amittatur dominium: non enim eas aliquis eo animo abiicit, quod habere nolit, sed quo periculum effugere poßit, & qui res ipsas lucrandi animo abstulerit, furtum committit. Sic ille iuxta L. Rhod. D. de iactu. Lib. 1. §. finali, & alias.
107
*Dico quintò. Si nauis Regia Indicis
thesauris onusta naufragium patiatur; quæ tamen quæratur post tempus aliquod, & in eâ aurum & argentum ad priuatos spectans inveniatur, illis reddendum est, deductis expensis. Sic factum in casûs contingentiâ iudicio supremi Indiarum Senatus, vt testatur Dom. Solorzanus in Politicâ pag. 965. §. Pero como. Vbi tamen Regius Fiscalis pro parte oppositâ nitebatur, contendens bona illa habenda pro derelictis. Sed certè contra hoc est ratio vrgens: nam si nauis eo in loco naufragium passa est vbi inueniri posset, domini priuati diuitiarum amiserunt eas recuperandi spem, quia ius habent vt apud Regem agere possint pro conquisitione: qui sicut tenetur ad exportationem, quandoquidem pro illâ stipendia congrua reportat, ita & ad conquisitionem.
108
*Si verò nauis priuati alicuius sit, qui
nequeat eam conquirere, neque alij, quorum bona in eadem portabantur: tunc, si Regiâ auctoritate quæratur & inueniatur, maius dubium esse potest. Nihilominus idem videtur dicendum: nam dum nauis inueniri potest, & diuitiæ extrahi, non est in earum dominis voluntas derelinquendi præsumenda: & in dubio semper in eorum fauorem præsumendum est, vt cum Nauarro, Couarrubia, P. Molina, & aliis docet P. Fragosus pag. 259. §. Nihilominus. Rex item non solum ex charitate, sed etiam ex justitiâ tenetur damnis talibus adhibere remedium, vt communis administrator: cùm præsertim in eo suum negotium agat: ex diuitiis enim inuentis magnum ipsi emolumentum obueniet: nam deductis expensis aliquid est prætereà pro conquisitione & extractione non exiguum recepturus: cui & bona priuatorum prosunt, ex quibus commercio
expositis iura non contemnenda soluuntur. Et quidem cùm damnum ab hostibus imminet, teneri Regem suis sumptibus subditorum bona defendere suo in mari nauigantium, communissima scriptorum sententia est, vt videri potest apud P. Fragosum Tomo 1. pag. 39. num. 128. & 129. Est autem ratio eadem de damnis aliis, quibus potest obuiare. Quia verò extraordinarium videtur subsidium, non videtur damnandum si expensæ requirantur in nostro casu. Adde
Et miserabilium personarum.
& obligationem succurrendi personis miserabilibus, de quâ P. Azor. Cap. 7. citato. §. Peccat item Rex. Si item bonorum istorum domini in naui naufragium passâ resedissent, deberet absque dubio Rex eisdem succurrere, vt à periculo immunes redderentur. Ergo & bonorum debet curam gerere, quia illius obligatio ad omnia se extendit. Iuxta quæ fit bonorum talium dominium apud eosdem conseruari, cùm debeant merito de Regis prouidentiâ auxilium opportunum expectare.
CAPVT XIV.

CAPVT XIV.

De emolumentis Regiis ex bonis Ecclesiasticis.
109
*AGit de illis Dom. Solorzanus variis in locis, & quæ ad illa pertinent
in summam redigit Lib. 6. Politicæ Cap. 7. & D. Gaspar de Escalona in Gazophylacio Lib. 2. Parte 2. Cap. 32. Habet ergo Rex duos Nouenos ex decimarum grossa, de quorum iustificatione egimus Titulo 2. num. 50. & seqq. Vt autem clarior appareat, ex rescripto comprobanda est Philippi Secundi die 17. Iulij Ann. 1512. Peruuiano Proregi D. Francisco à Toleto transmisso, in quo sic scribit: Y porque, como sabeis,
Rescriptum Regium pro illis.
conforme à las Concesiones de los Sumos Pontifices, y à nuestro Patronazgo, nos pertenecen los dichos dos Nouenos de los diezmos de los Obispados de esas partes &c. Quod ergo Rex ita testatur, non potest sine illius auctoritatis iniuriâ in dubium reuocari. Subdit autem Nouenos dictos à Regiis Officialibus exigendos, nolens circa eos à iurisdictione Ecclesiasticâ dependere; vnde & circa hoc in Regiis Audientiis Prouisiones expediuntur, vt œconomi Ecclesiarum, qui laici esse debent, ad solutionem huiusmodi compellantur. Quomodo autem caussa ista, quæ spiritualis est, per iudices possit laicos agitari, dictum citato Titulo num. 66. Vbi cùm probabiliter in eo procedatur, non est negotium istud premendum nimis, ne nimis emungendo, sanguis eliciatur, vtinam Reges ad omnia, quæ agunt, probabiles haberent opiniones, eas scilicet, quas Scriptores pij & docti sine blandiendi studio complectuntur. Officiales ergo
Regij, de quibus nobis sermo, circa hoc debẽtdebent esse soliciti ratione muneris, & quidquid eorum | incuria deperierit, soluendum ex integro. Deperire autem dicendum est; quod ab œconomo non exigitur ob respectum aliquem, licèt pius ipsis videatur. Cùm enim Rex fundatam intentionem habeat, non illis circa hoc arbitrium relinquitur, sed nudum ministerium demandatur.
110
*Habet prætereà Rex portionem decimalem,
quæ Prælatis Ecclesiarum respondet, cùm illæ vacant. Et quod ad jus commune attinet, controuersæ quæstionis est ad quem fructus isti pertineant, de quo multi multa, & præ aliis Dom. Solorzanus Tomo 2. lib. 3. cap. 12. num. 19. & seqq. & in Politicâ pag. 596. & seqq. vbi Auctores congerit de eodem disserentes; & mihi quidem attentâ Iuris Canonici dispositione ita videtur dicendum, vt redditus tales in Ecclesiæ debeant vtilitatem expendi: sic enim accipiendum, quod dicitur in Cap. Quia sæpè, de electione in 6.
Quæ in vtilitatem dictarum Ecclesiarum expendi, vel futuris debent successoribus fideliter reseruari. Et Cap. Præsenti, de officio Ordinarij. Ibidem: Quæ vel in vtilitatem Ecclesiæ, vel futuris debent successoribus fideliter reseruari. Ex hoc enim habetur posse in vtilitatem Ecclesiarum expendi: ergo si nihil reseruetur successoribus, nulla illis irrogatur iniuria. Vnde planum habetur nullum successoribus jus ad redditus istos conuenire. Cùm ergo decernitur posse illos successoribus reseruari, mens Pontificum est, id faciendum, vt ipsi, quod non est à reseruantibus factum, studeant adimplere. Cur enim illis detur id, ad quod non habent jus, & in vtilitatem potuit Ecclesiæ conferri, vt liberè possint distribuere, & in proprias conuertere subuentiones? Vnde nec congruit sententia eorum, qui dicunt diuidenda illa bona inter Ecclesiam & Prælatum æquis partibus; juxta Iura siquidem non loquuntur, licèt rationabili aliàs loquantur arbitrio.
111
*Erit autem illud magis Iuri conforme,
si quis dicat redditus istos posse successoribus reseruari, non tantùm pro medietate, sed etiam ex integro, vt pro arbitrio distribuant, dummodo id sit in caussas pias intra diœcesim: quod enim sic expenditur, dici potest aliquo modo in Ecclesiæ vtilitatem expendi, cuius membra viua sunt fideles. Vel si genus aliud pij operis sit, quod non ad subueniendum indigentibus, sed ad Dei cultum spectet, vbicumque illud, dummodo intra diœcesim, vt dixi, satis apparet ad vtilitatem Ecclesiæ pertinere. Quod quidem juxta mentem sacri Legislatoris esse, ex ipsius apparet verbis, citato in Cap. Quia sæpè: sic enim ibi: Nos ipsorum ausus reprimere, & indemnitatibus Ecclesiarum præcauere
Cap. Quia sæpè.
volentes, &c. Vbi non Prælatorum indemnitatibus, sed Ecclesiarum tantùm attenditur: cùm tamen præmissum esset bona in Ecclesiarum vtilitatem expendenda, aut successoribus reseruanda: ergo quia successores in Ecclesiarum debent vtilitatem expendere. Vnde cùm grauissimi & sapientissimi viri censuerint non posse Regem nostrum redditus vacantium in Indiis vt proprios vendicare, sed in eorum applicatione
debere Iuris Canonici dispositionem amplecti, aliis oppositum opinantibus, de quo inferiùs: eorumque fuerit prælata sententia, & juxta eam tertia pars vacanti Ecclesiæ designata; non ita Ecclesia in rigore sumpta est, vt ad fabricam Cathedralis, aut ad alia eidem congrua, fuerit arctata designatio; vnde in vsus pios plerumque cedit, pro quibus rationes solent vrgentiores occurrere, quàm pro Cathedralium statu promouendo. Pro quibus videri potest Dom. Solorzanus suprà, num. 53. & seqq. Qui in specie positionis nostræ, num. 82. arbitrium Regium prædictum justius futurum asserit cum eâ moderatione, vt primo loco necessitatibus Indorum & Indiarum subueniatur, ex quorum Prouinciis pecuniæ istæ redditusue procedunt, argumento L. Præses. C. de seruit, & aqua. Indis ergo &
Indiis ex decimis subuenire, juxta dispositionem Iuris Canonici est, juxta quod debent in Ecclesiæ vtilitatem expendi. Et ita id est etiam generaliter asserendum. Si qui autem Textus sunt, videndi apud Dom. Solorzanus Lib. 3. cap. 11. num. 5. & cap. 12. num. 19. juxta quos ad successores videntur redditus isti spectare, exponendi sunt ita vt non aduersentur adductis, sed juxta datam explicationem: quòd scilicet reseruentur in Ecclesiæ vtilitatem expendendi sub prædictâ disiunctione. Nam Textus tales aut priores sunt adductis ex Sexto, & ita per istos exponendi, quibus vt posterioribus potiùs standum. L. Non est nouum 26. cum sequenti. D. de legibus. Vbi scribentes, aut posteriores: & similiter intelligendi juxta illos, ne legum correctio, quæ odiosa esse solet, admittatur. Vt est receptissima doctrina juxta L. Præcipimus. C. de appellation. Pro quâ, sicut & pro priori, Auctores, præsertim Societatis, agentes de Legibus, & Pater Sancius Lib. 2. de Matrimonio Disp. 24. n. 6.
112
*Quidquid autem de hoc sit, in Hispaniâ
aliter se res habet, in quâ Pontifex redditus dictos, sicut & spolia alia, suæ Cameræ applicatos per Collectores colligit; idque jure suo, quia illorum est dominus. In Indiis autem ad Regem spectant quantùm ad eorum administrationem; qui ex illis tres partes conficiens, vnam successori tribuit pro sumptibus in expeditione Bullarum, Pontificiis ornamentis, & itinere faciendis: aliam Ecclesiis pro necessariis ad diuinum cultum: tertiam in opera pia sibi reseruat. Vbi non pauci nec indocti contendunt redditus dictos, cùm decimales sint, ad Regem pertinere: licèt enim decimas sibi ab Apostolicâ Sede concessas, in Ecclesias retulerit; non videtur tamen relatio ista ad vacantium redditus iuxta eorum intentionem extendi; quia vt extendi intelligamus nullum est vrgens fundamentum; vt allegationes continent, quas adducit Dom. Solorzanus Cap. 12. citato, nnm. 36. & seqq. Quibus tamen non obstantibus Rex noster contrariam est, vt diximus, sententiam amplexus, & distributio dicta per tertias partes obseruanda vlteriùs est, iuxta pium eius & religiosum imperium.
113
*Sed non videtur in tali dispositione
Iuris Canonici dispositionibus plenè stari, iuxta quod distributio dicta nullo modo ad laicos Principes spectat, sed ad Ecclesiæ Prælatos. Pro quo specialiter est Cap. Relatum 2. de Testamentis, & ex generali exemptione constat, iuxta quam Ecclesiastica bona, sicut & personæ, Ecclesiastici fori sunt, & ita in eorum administratione nequit se laica potestas immiscere. Pro quo præsertim est celebre. Cap. Ecclesiæsanctæ Mariæ, de Con|stitutionibus. Vbi sic dicitur: Nos attendentes
Cap. Ecclesiæ, S. MARIÆ.
quòd laicis (etiam Religiosis) super Ecclesiis, & personis Ecclesiasticis nulla sit attributa facultas, &c. Vbi Ecclesiæ nomine bona ad Ecclesiam spectantia comprehendi constat ex Cap. Cùm laicis, de rebus
Cap. Cùm laicis.
Ecclesiæ non alienandis, vbi idem, & eisdem ferè verbis statuitur, illis inquam: Cùm laicis (quamuis Religiosis) disponendi de rebus Ecclesiæ nulla sit attributa potestas: quos obsequendi manet neceßitas, non auctoritas imperandi. Sic ibi.
114
*Cùm ergo hæc ita se habeant, non
videtur quomodo Rex noster, Canonici iuris auctoritate reueritâ, & retentâ obseruatione, administrationem dictam sibi possit arrogare. Pro quo nec speciale allegari potest priuilegium; quia circa hoc Pontifices minimè affecti comperiuntur; cùm sæpiùs tentauerint Collectores in Indias mittere, quales in Hispaniâ habent. De quo Dom. Solorzanus Cap. 11. citato, num. 26. Et id sanè ostendit quàm alieni sint à priuilegij huiusmodi concessione. Dicendum ergo videtur circa administrationem dictam Reges nostros Alexandri Sexti se concessione tueri, dum decimas illis donauit: & licèt eas Ecclesiis redonauerint, quoad
illas tamen, de quibus agimus, in ipsarum vacatione aliquale jus retinendum censuisse: non vt quidquam sibi acquirant; sed vt securè, conuenienter, & opportunè distribuant. Iuris ergo Pontificij dispositio quoad substantiam seruatur, quod, vt vidimus num. 111. præsertim intendit Ecclesiarum indemnitatibus præcauere: quod quidem egregiè præstatur: non verò quoad modum. Licèt autem Pontifices Alexandri successores nouum circa hoc priuilegium non inueniantur concessisse; immò & plures, vt vidimus, contrarium attentarint: quia tamen Alexandri priuilegiũpriuilegium non abrogarunt, eo Reges nostri quoad hoc possunt verosimili opinatione gaudere. In quo quidem ostendere volunt nullo ad talẽtalem agendi modum propriæ vtilitatis respectu moueri; sed eo ipso, quem Pontifices Iuris Canonici auctores in suis decisionibus præseferunt; quòd scilicet vacantis Ecclesiæ redditus contra multorum ausus, ex auaritiæ stimulatione conceptos, in bonum Ecclesiæ seruentur, & vtiliter expendantur. Et hæc quoad prædictam administrationem.
115
*Extant etiam plures Regiæ Schedulæ,
quas in particulari commemorat D. Gaspar de Escalona in Gazophylacio Lib. 2. Parte 2. cap. 33. §. 2. num. 9. quibus cauetur ne Religiosi noua acquirant prædia: non quidem circa hoc auctoritatiue quidquam disponendo; sed jubendo vt supremi Magistratus industriè hoc & solerter impedire curent non vi, sed industriâ: eò quòd nouorum prædiorum acquisitione decimæ, & consequenter Regij Noueni valde imminuti videantur. In quo quidem Rex noster grauem est passus deceptionem. Decimæ namque, & consequenter Noueni, in aliquibus Ecclesiis & in Limanâ omnium maximâ, his annis nimium quantùm excreuerunt. Quòd si alicubi imminutio
est aliqua deprehensa, non ex Religionum augmentis, sed ex aliis caussis est accidisse compertum. Ecce coram Deo, quia non mentior. Quod cùm & Regiis Ministris constare possit, peccabunt equidem grauiter, si id quod Religiosis beneficio Iuris communis, Pontificiâ beneficentiâ, & Regum etiam nostrorum Bullas Apostolicas in Regio Indiarum Consilio Registratas amplectentium auctoritate competit, studeant modis quibuslibet offuscare. Quos obsequendi manet neceßitas, non auctoritas imperandi. Ex Cap. Ecclesiæ. & Cap. Cùm laicis, iam citatis: & sanè expediret ampliùs, vt Reges nostri ex redditibus
Ecclesiarum vacantium, quos, vt vidimus, in Ecclesiæ vtilitatem expendunt, portionem aliquam Religiosis cœtibus graues patientibus necessitates, consignarent. Hoc enim opus pium, & maximè pium est: vnde in Iure expressum, vt bona ad Ecclesiam spectantia Religiosis valeant applicari. Sic enim habetur in Cap. Relatum 2.
Cap. Relatum 2.
iam citato, ibi: Licèt autem mobilia per Ecclesiam acquisita (id est intuitu Ecclesiæ) de jure in alios pro morientis arbitrio transferri non possunt: consuetudinis tamen non est improbandæ, vt de his, pauperibus & Religiosis locis, & illis, qui viuenti seruierunt, siue consanguinei sint siue alij, aliqua juxta seruitij meritum conferantur. Sic Alexander Tertius. Diaboli autem fieri videtur inuidiâ, vt in huiusmodi largitionibus Religiosæ domus in Indiis consistentes prætereantur, vt sic indigentiâ crescente, Religiosa disciplina marcescat, sintque Religiosi ad propagandam fidem, & exempli ædificatione rem Christianam promouendam, minùs quàm esse oporteat efficaces.
CAPVT XV.

CAPVT XV.

De Gabella, quæ dicitur Alcauala.
116
*ALcauala genus impositionis est pro
Alcauala quid, & vnde dicta.
iis, quæ venduntur: de cuius in Hispaniâ origine plures Auctores agunt, sicut & de nominis originatione; & dum alij hoc, alij diuerso modo circa illam philosophantur, nihil esse certum eo ipso protestantur. Videantur P. Molina Disput. 665. vbi rem persequitur eruditè. Et Dom. Solorzanus Tomo 2. lib. 5. num. 48. & magis ex professo in Politicâ Lib. 6. cap. 8. & fortassè non inuerosimili dici coniecturâ posset Alcaualam dictam iuxta Hispanam vocem, Caual, quæ idem sonat ac iustum & æquale: Al autem idem est quod Ad; vt perinde sit atque Ad æqualitatem. Siue quia gabella hæc ad æqualitatem cum necessitate, pro quâ cœpit exigi, esse debebat; siue ad æqualitatem rerum, quæ vendebantur, non omnimodam, sed proportionatam. De quâ, & de rebus, ex quibus soluenda, longior posset institui tractatio, quales apud Auctores occurrunt, & videri inter alios possunt P. Molina Disput. citatâ, & seqq. P. Thomas Sancius Lib. 2. Consiliorum, cap. 4. P. Fragosus Tomo 1. pag. 388. & seqq. & breuior summa apud D. Gasparem de Escalona in Gazophylacio lib. 2. Parte 2. cap. 2.
117
*Et quod ad Indias attinet, moderatione
maiori, quàm in Hispaniâ exigitur, in quâ decima pro centũcentum soluitur; cùm tamẽtamen in illis quatuor pro centum exigantur: idque non rigidè proportione seruatâ, sed incapitatione, determinatũdeterminatum aliquid ab iis, qui vendere solent, per modum annuęannuæ præstationis exigendo: quod à Regiis ministris fieri non solet, ne grauior inde reddatur exactio; sed à mercatoribus ipsis, quorum gremium, seu Consula|tus in se suscipit soluendi onus, determinatam scilicet annuam summam per modum locationis.
An autem ex eo præcisè quòd Indiarum regna adiecta Regiæ Coronæ sint, ad Alcaualam remanserint obligata, nisi priuilegium circa hoc Reges per tempus aliquod concessissent, vt reipsâ concesserunt: quæstionis est jam parùm vtilis quoad rem moralem: quomodocumque enim res se habeat, constat priuilegium iam esse sublatum, & obligationem extare ei similem, quæ alibi; nisi quòd maior in Indiis appareat, quia maior videtur illius iustificatio, ob moderationem dictam. Et quidem Dom. Solorzanus suprà, affirmatiuam sententiam amplectitur, quæ tamen difficultate non caret: cùm enim onera ista regnis imponantur ob illorum necessitates, sintque illis proportionata; non debent noua regna cum eo grauamine ad Coronam venire, vt priorum regnorum necessitates suppleant, quandoquidem ipsa suas sunt etiam necessitates habitura. Iuxta has ergo onera imponenda sunt, quæ esse multò minores possunt, vt in Indiis accidit: & ita per annos plurimos ab onere vectigalium exemptæ, magna aliàs emolumenta Regibus contulerunt.
118
*Sunt autem qui Alcaualam non penitus
iustam existiment, ex quibus Cardinalis Toletus Lib. 5. cap. 74. num. 2. ita scribit: Tales gabellæ, quæ ex his, quæ ad sustentationem propriam emuntur, exigi solent, magnam speciem habent iniustitiæ, & vix possunt justificari. Ex hac parte illa gabella, quæ apud
Cardinalis Toletus.
Hispanos dicitur Alcauala, videtur iniusta: quæ quidem exigitur tum èex mercibus, tum ex ijs quæ in proprios vsus emuntur. Nec solum ex hac parte iniusta videtur, sed etiam quia jam cessauit finis, propter quem fuit imposita; puta bellum Granatæ: & quamuis bellum esset, Reges illi sunt adeò diuites facti & gabellæ etiam aliæ adeò pingues, vt poßit prouideri sufficienter absque tanta exactione. Sic ille. Quod & tenent alij apud P. Sancium suprà, Dub. 13. ex alio principio, scilicet quia durissimum tributum est, & eatenus iniustum, decem pro centum exigere: quod & affirmat ipse Pater, dicens sic tenuisse plures Magistros Salmanticenses; vnde ait non teneri venditorem soluere decem pro centum, siue vnum pro decem, sed pro triginta vel quadraginta vnum.
119
*Quæ quidem cùm apud graues
scriptores extent, neque exteros illos, sed Hispanos, & erga Reges suos piè affectos, non possunt vt leuia refutari. Sed ne Regum ipsorum pietatem & iustitiam videamur offendere, dum impositionem dictam iniustitiæ notâ traducimus: videtur dicendum aliud esse, quod verba sonant; & aliud, quod iuxta ipsorum mentem æstimandum venit. Verba quidem decimam sonant, sed decimam accipi non est Regiæ voluntatis. Quod quidem
ex eo ostendi potest, quod habet P. Sancius suprà, Dub. 12. num. 18. Vbi ait posse nos excusare à restitutione Alcaualæ multos mercatores, quibus publicam non discooperiunt merces, nec cogunt sub iuramento aperire veritatem, sed simpliciter stant eorum dictis, & ij minùs quàm sit, palàm faciunt. Cùm istis enim dissimulare possumus, nec illos obligare ad restituendum illud, quod ex occultatis mercibus non soluerunt, ex voluntate tacitâ, immò ferè expressâ custodum seu exactorum, notâ & approbatâ à suis dominis, qui consultò, dataq́ue operâ volunt, ac iubent his ministris, ne sint onerosi ac rigidi eis mercatoribus: sed potiùs leniter ac suauiter se gerant cum illis, stentque eorum dictis: atque hoc faciunt ob proprium commodum & emolumentum, gaudent enim omnes talia loca frequentare animaduertentes commodum & vtilitatem, quam inde reportant. Sic dictus Auctor: cuius doctrina
In Indijs id manifestius.
in Indiis manifestior habetur ex iis, quæ affert Dom. Solorzanus in Politicâ pag. 975. §. Y ya en algunas, & seqq. Et id quidem quando ad rationem duorum tantùm pro centum solui iubebantur. Quid ergo de illâ velint, quando decem pro centum exiguntur? Hinc est quod approbat P. Sancius suprà, num. 2. ex Ledesmâ desumptum, vix vmquam Regem percipere vigesimam. Pro
Notanda & alia P. Molinæ.
quo etiam facit id, quod ait P. Molina Disputat. 674. §. Quinta conclusio: Quòd si tributa omnia integrè & fideliter soluerentur, Principes non imponerent tot, quot imponunt, quia pauciora imposita sufficerent; atque sola alcauala integrè soluta, ad ingentem summam perueniret. Sic ille, & benè. Et quo fit neque trigesimam, & fortè minùs multùm Reges præcipere. Præuidentes ergo in executione ipsâ ita futurum, partem adeò considerabilem designarunt, vt reipsa moderatum aliquid reportarent. Vt hîc etiam verum habeat illud, Iniustum petas, vt justum feras.
120
*Videtur autem iuxta dicta Alcaualam
In Indijs moderatāmoderatam videri.
in Indiis esse iustam, quia moderata est, ad rationem videlicet quatuor pro centum, si in omnibus partibus est æqualis. Quamquàm & hoc erunt qui negent: cùm enim sint qui dicant tunc tantùm esse iustam, quando soluitur vnum pro quadraginta, in quatuor pro centum excessus esse videtur, cùm ad rationem vnius pro quadraginta duo tantùm cum dimidio respondeant centum. Sed certè valdè moderata apparet, suppositâ benignitate; quæ iussa est circa exactionem adhiberi: sic enim idem accidet, quod nuper circa decimam dicebamus: multò scilicet minùs reipsa colligendum. Positâ autem tali moderatione an in conscientiâ sit soluendi obligatio, communis difficultas est, de quâ dictum aliàs. Esse autem
aliquando specialis in Peruuio, & Prouinciis adiacentibus potest, ex tributi huius nouitate in illis, de cuius introductione Historici Indici & adducti Solorzanus, & Escalona. Id autem accidit quando duo tantùm pro centum petebantur. Proximis autem annis ab Excellentissimo Comite de Chinchon Peruuiano Prorege duo addita: quia hoc conuenientius visum est quàm summam quamdam annuatim pendendam expromere à Rege pro vnione armorum expetita: & id fuit à Rege confirmatum, vt apud citatum Escalonam videri potest, num. 3. & 4.
121
*Quoad duo ergo addita ob prædictum finem impositio præfata nouior est, & ita minùs
obligatoria, iuxta eorum doctrinam, qui gabellas nouiter impositas non obligare in conscientiâ affirmant, eò quòd minùs justæ censeantur: vt videri potest apud P. Sancium suprà, dub. 6. num. 5. & P. Molinam etiam suprà, num. 7. Vbi & addere aliquis posset, quandoquidem Indiarum regna ita sunt Regiæ Coronæ Regum nostrorum adiecta, vt onerari exactionibus possint sicut & alia; | consequenter etiam eorum commoda debere sentire, iuxta notissimam Regulam Iuris in 6. quod
qui sentit onus, sentire debet & commodum. In regnis autem Hispaniæ onera gabellaria imponi nequeunt, nisi Comitiis vocatis, Procuratores ciuitatum, & Tribuni plebis ea probent, vt benè aduertit P. Sancius Dub. 2. num. 5. & talis seruatus stylus in alcaualæ impositione, dum illa est vndecimo Alfonso Regi concessa, vt citati Auctores referunt, & præsertim P. Molina Disputat. 665. Atqui nihil tale in Indiis peractum, vt in illis alcauala statueretur, & saltem quoad duo de nouo addita à præfato Prorege id videtur vrgere. Licet dici possit id, quod ex Dom. Solorzano adductum num. 118. Sed & quia illud suâ non caret difficultate, vt ibi demonstratum, eo se tueri possunt, qui obligationem istam rigidam arbitrantur. De quo hæc satis; si tantùm addamus Indos ab onere alcaualæ exemptos per ea, quæ adducit Dom. Escalona suprà pag. 151. num. 5. vbi & videnda alia.
CAPVT XVI.

CAPVT XVI.

De vectigali maritimo, vulgò Almoxarifazgo.
122
*ALmoxarife, vnde Almoxarifazgo, vox
Almoxarifazgo quid designet.
est Maurica, & quidquid etymon illius sonet, de quo non plenè constat, Præfectum maritimis vectigalibus colligendis ex iis scilicet, quæ aduehuntur, aut extrahuntur, designat; & ius ipsum exactionis Almoxarifazgo dictum. Pro quo videri potest Dom. Solorzanus Tomo 2. Libr. 5. numer. 53. & in Politicâ Libr. 6. Cap. 9. qui in Prouinciis Indiarum ait esse maioris quæstûs ac ponderis circa Regios redditus, dictum generaliter Portorium, & magis in speciali
Idem quid Portorium.
pro illis explicatur à D. Escalona in Gazophylacio Peruuiano pag. 138. & 139. & aliquando quidem, teste Matienzo, quem Dom. Solorzanus
Ingens aliquando.
adducit, ita erat vectigal istud constitutum, vt ex mercibus, quæ ad Indias vendendæ comportabantur, quindecim pro centum soluerentur, & ex vino viginti: ex quibus media pars soluebatur in Indiis, media in Hispaniâ: & est illud iuxta Schedulam Regiam Anni 1566. quæ extat Tomo 3. pag. 449. Quod sanè nimis durum apparet: & ex eo tolerabile videri potuit, quia merces tunc magnis pretiis vendebantur. Sed mirum
est quod addit idem Dom. Solorzanus post adducta Matienzi verba Lib. 5. citato num. 54. Sic dicens: Quod tamen quotidie augeri videmus, Regiis neceßitatibus, & hostium, Piratarumque incursibus ita desiderantibus. Sic ille, non obscurè significans onus prædictum maius indies fieri: quod tamen in vino dici in primis nequit antè in Peruuiam afferri solito; adeò enim iam illud ex vineis natiuis abundat, vt externo non egeat, nec sit cur generosius apud Europæos debeat exoptare. Circa merces autem alias ad minorem est summam exactio ista redacta; ad rationem scilicet quinque pro centum, iuxta maiorem rei valorem, quem habet in eo Indiarum portu, pro quo registrum est factum. Quomodo ergo stare poterit id, quod ait Dom. Solorzanus, supra summam ingentem illam quotidie vectigal istud augeri?
123
*Videtur quidem difficile, sed certè re
Eius dictum verum ostenditur.
attentiùs expensà potest vtrumque componi. Nam in portu Terræ-firmæ quinque dicta soluuntur, iuxta medium pretium, quod ibidem habent. Rursum cùm ad portũportum Callaensem perueniunt, alia quinque soluuntur: & deinceps cùm in portum Aricæ, aut ex Chilensibus alium prouehuntur, alia quinque. Ecce iam quindecim, vt dictum possit Auctoris præfati constare, non attentis verbis Matienzi, quæ aliam profectò
tunc vigentem dispositionem insinuant, sed quod re ipsâ deprehenditur. Circa merces autem, quæ ex Indiis in Hispaniam aut Prouincias alias, seu portus intra easdem transuehuntur, ratio est exactionis alia: de quâ Dom. Escalona pag. 139. & est quidem non leuis, si præter alia illud perpendamus vectigal istud pro nauigationis securitate solui consueuisse, dum mare ab hostibus liberum nauigantibus exhibetur: quod tamen in in mari Australi seu Pacifico, est de subiecto, vt dici solet, non supponente; cuius securitatem non Regia classis, sed marium constituit immensitas, vt sit sanè rarum in illo hostile aliquid experiri quod ad vectigal pro mercibus ex Hispaniâ adductis referri potest, adeò accrescens ex eiusdem maris enauigatione, in quâ onerarias numquam pro securitatis commodo naues Regiæ comitantur.
124
*Hinc oritur difficultas circa iustificationem
vectigalis dicti ei similis, de qua Cap. præcedenti. & qui illam in alcaualâ, si exactio sit vt lege præscribitur, non agnoscunt, in eo pariter denegabunt. Sed videtur similiter philosophandum, vt scilicet summa exactionis excessiua sit, sed quæ numquàm penitus persoluatur. Quod enim in alcauala euenit, in hoc etiam vectigalis genere deprehenditur; occultantur enim merces, neque rigidè cum mercatoribus agitur mercium inuolucra resignando, quod esset sanè incommodissimum; sed eorum statur dictis iuramento firmatis, asserentium merces tales esse easdem, quæ in registro continentur: iuxta Regiam schedulam, quæ habetur Tomo 3. pag. 474. Quibus aliam addo rationem. Nam Reges nostri, cùm
Ratio pro eo specialis.
sint præcipuum Catholicæ Ecclesiæ propugnaculum, plures habent aduersarios: sicut enim contra illam portæ inferi præualere nituntur; ita & contra illos, eiusdem inclytos defensores. Ex quo aliquando euenit vt intra patrimonialia regna etiam turbationes emergant externorum hostium flatibus concitatæ: pro quibus negari nequit quin immensi thesauri requirantur. Ne ergo frequentiores & nouæ exactiones molestæ vasallis accidant, & in earum præstatione nouæ difficultates oriantur: quædam præcipuè eliguntur, & augentur pro necessitatum incremento. Ex quibus vectigal, de quo agimus, vnum est: quod, vt dictum, maioris quæstûs & ponderis comperitur.
125
*Circa obligationem autem Regiorum
Officialium, qui in portibus ad tale ministerium assistunt, dictum à nobis num. 23. & seqq. & quod ibi in eorum fauorem admissum & explicatum, ex eo firmari potest, quod in alcaualæ exactione Regia rescripta disponunt: quod scilicet benignè & vitatis molestiis exigantur, vt dictum | num. 120. & circa vectigal etiam istud Regia est schedula Tomo 3. pag. 474. cuius mentionem faciunt Ioannes de Heuia in Labyrintho Contractuum Cap. 7. num. 20. & D. Escalona suprà pag. 139. L. F. in qua decernitur, vt, nisi denuntiator sit, dictis mercatorum stetur, nec vasa mercium aperiantur, dummodo iurent merces eas metipsas esse, quæ in registro continentur. Quod iuramentum nescio an vsu receptum, sic ita vt semper exigatur, & satius certè esset talem obligationem
auferri, cùm ex hoc periuriorum quamplurium occasiones oriantur. Et Iura quidem statuunt multorum testimonium non admittendum, etiam iuramento firmatum, qui ad eum, pro quo iurant, specialem habeant affectionem ob cognationem, aut rationes similes. Quis autem non videat erga propria bona homines, & præcipuè eos, qui mercimoniis viuunt, singulari affectione teneri? quomodo ergo eorum iuramentum non debeat haberi suspectum? Et vt eos conscientiæ suæ non existimemus immemores: cùm opiniones sibi fauentes habeant circa huiusmodi obligationem, & aliunde etiam aliæ sint, iuxta quas licitum est in iuramentis amphibologiâ vti, quando non leuis in eo vtilitas vertitur: qualis de eorum iuramento potest esse fiducia, aut æstimanda securitas? Præstat ergo obligationem iurandi tolli, & illam ministrorum diligentiâ suppleri, moderatione adhibitâ, quam iuxta voluntatem Regis esse in rebus talibus, iam remanet demonstratum.
CAPVT XVII.

CAPVT XVII.

De Vectigali alio maritimo, vulgo Aueria.
128
*PRo pręsidiariispræsidiariis classibus introductum
illud, vt scilicet mercatores, & transfretantes alij ab hostibus securi se & sua possint mari committere, armis Regiis defendendi. Et in Peruuio quidem ob prædictam rationem initium habet, cùm Franciscus Drachius Anglicus pirata nauim Regiam solito transmitti thesauro onustam, nec militari aliquo tutamento munitam, Australi in pelago post Magallenicum enauigatum fretum, occupasset. De quo D. Escalona in Gazophylacio Parte 2. pag. 140. num. 3. Tunc enim Excellentissimus Prorex D. Martinus Henriquez classem instruendam statuit, & ita pro expensis in eâ faciendis dimidium pro centum reddendum esse decreuit, quod ad vnum excreuit posteà, & tandem ad duo: ex argento scilicet, quod Regiis nauibus exportatur ex Callaensi portu in Panamensem. Et ita affirmat citatus Auctor; cùm tamen certum sit solui etiam quando in onerariis sine aliquo Regio præsidio argentum registratur. Solent autem Proreges circa hoc cum mercatorum gremio compositione benignâ vti, & certâ quantitate acceptâ ad rationem registri fieri soliti, circa alia à perscrutatione penitus abstinere, neque in pœnam commissi capere, quæ non multo negotio possent explorare.
129
*Et de iustificatione indulgentiæ huius
nullus moueri scrupulus solet, quia hoc modo vtiliter Regis negotium agitur, & communi etiam vtilitati consulitur. In registro enim grauissimum dispendium mercatores experiuntur, & cōmodocommodo aliquo circa hoc eisdem denegato, pauciora ad registrum adducent, & modis aliis indemnitati facultatum suarum prouidebunt. Et hoc quidem Regium Indiarum nequit latere Cōsiliumconsilium; & cùm non damnet, vt damnare alia solet, non debet illicitum reputari. Quod enim de alcaualâ, & portorio dictum nuper, huic etiam exactioni potest attribui: vt scilicet nolit Rex amarè peragi, & Proregi suo non licere, quod Officialibus præfatis licitum esse pronuntiauit. Pro quo & iuuant quæ adducit D. Escalona suprà pag. 180. num. 16. & 17. & quem allegat Heuia: L. F. Nomine autem Officialium non veniunt nauales administri, qui se ad occultandas
mercatorum gazas, & aliorum transfretantium offerunt, pretij non leuis obtentu: iis enim nihil tale licet, quandoquidem Regis stipendium ad tuenda ipsius iura recipiunt, vnde ex officio ad damna inde secuta tenentur, vt sæpiùs dictum; & pro quo videri specialiter potest Dom. Solorzanus Tomo 2. Lib. 5. num. 75. & seqq. & in Politicâ Lib. 6. Cap. 9. in fine, vbi de Generalibus, Almirantis, Ducibus, Argenti-magistris, Contra-magistris, & militibus id affirmat. Sed quod ad duces attinet, distinguendum videtur: aut enim tales sunt quibus cura nauis incumbat, & ij meritò alijs adnectuntur, qui ex officio tenentur non cooperari vt iura Regia defraudentur. Alij autem sunt Infantarij, quibus præcipuè res militaris competit: & ij ratione officij nullam videntur specialem obligationem ad prædictam custodiam habere: & eodem modo de militibus asserendum, nisi quando specialis cura custodiæ illis committitur. Sicut & de Contra-magistris, quorum aliud est munus & multò potiùs de Nauarcho seu Piloto, ob eamdem rationem. Qui tamen ex alio generali principio obligari possunt, eo scilicet quòd cooperentur defraudationi Regiorum iurium, si ij, qui defraudant, ad manifestationem obligantur. Cùm tamen ij, quibus ex officio competit, ad restitutionem teneantur; quidquid de opinionibus sit, quæ circa manifestationem esse possunt, de quo dictum aliàs.
130
*Et vt manifestatio talis in conscientiâ
obliget, præter dicta de alcauala & portorio, est Regium rescriptum, quod habetur Tomo 3. pag. 474. in quo Philippus Secundus, clarissimæ memoriæ Rex ita statuit: El que encubriere el Aueria, y no pagare, allende de auer perdido la mercaderia, ô cosa que lleuare por registrar conforme à la Ordenanza, aunque condonado ò executado en perdimiento de la cosa, toda via queda obligado à pagar el Aueria della. Y aunque no sea denunciado, ni se sepa, està obligado à la pagar en el fuero de la conciencia. Y los que por
descargo della vinieren restituyendo, no cumplen con restituirla à ninguna causa pia, sino que sean obligados à restituirla al Recetor, por si, ô por interposita persona, por ante el Escribano de la Aueria. &c. Vbi quidem Aueriæ tantùm restitutio in conscientiæ foro præcipitur, non autem alterius contra legem occultati. Quod autem re occultatâ per sententiam amissâ, obligatio in conscientiæ foro ad Aueriæ solutionem remaneat, nimis esset durum, & ita rescripto præfato id non videtur imperari; | sed tantummodò quando denuntiator non extat, nec de occultatione habetur notitia. Quando autem est denuntiator, & proptereà in commissum inciditur, resque amittitur; tunc licet obligatio manere dicatur, de conscientiæ tamen foro nihil pronuntiatur.
131
*Hinc est, vt si contingat Aueriam non
Si non petatur non deberi.
exigi, non restet obligatio restitutionis. Quod est juxta eorum doctrinam, qui dicunt obligationem talium legum esse disiunctiuam, seu alternatiuam, quarum sensus est: Ordinamus, seu, statuimus, vt quilibet vectigalia soluat, alioqui merces amittat. Quæ ita obligant, vt vnum èex duobus debeat eligi; vel soluere vectigalia, vel pœnam subire post condemnationem, si res fuerit apprehensa. Sic Nauarrus in Manuali Cap. 23. num. 54. non ergo debetur vtrumque. Quod & alij tradunt
dicentes, quòd si culpâ Custodis, qui transfretantes denuntiare omisit, soluta vectigalia non fuerant, vtrumque Publicano, aut Principi non debetur; hoc est, tributum & res, in pœnam tributi non soluti: sed illud lucrum, quod ex duobus maius est, pretium scilicet mercis, aut merces ipsa. Pro quo videri potest P. Rebellus Parte 1. lib. 2. de Restitutione, Quæst. 16. num. 2. & est etiam conforme aliorum doctrinæ dicentium Officiales, qui sunt caussa damni in casu dicto, debere in conscientiâ illud resarcire; in optione autem Fisci, seu conductoris vectigalium Fiscorum accipere vel quantitatem pœnæ, quæ de jure à judice parti accusanti applicatur. Sic Ioannes de Medina Codice de Restitutione, quæst. 22. dub. vlt. §. & sic est vnus. Et Sayrus Lib. 10. tract. 2. cap. 14. num. 19. qui, sicut & plures alij, supponit non esse obligationem in defraudante gabellas ad vtrumque; quia obligatio Officialium est in subsidium, quando scilicet illi non restituunt, qui sunt caussa principalis, vt citati aduertunt, & præsertim Medina, & Sayrus, quibuscum sentit P. Fragosus Tomo 1. pag. 521. n. 89.
132
*Ex eo autem quòd in rescripto præfato
dicatur obligationem esse in foro conscientiæ, benè quidem intelligitur intentio Principis grauandi quantùm potest, iuxta satis receptam doctrinam. Per quod supponitur vectigal esse iustum, secundùm omnes circumstantias, quæ ad iustificationem sunt necessariæ, & ab Auctoribus præfatis, atque aliis explicantur. Hoc autem ita contingere in specialis casûs contingentiâ, est difficile iudicare. Vnde quidquid de illius intentione sit, si aliàs de iustificatione non constat, maior illius obligatio non erit, quàm si modus ille obligandi expressus non fuisset. Quemadmodum etsi non exprimatur, si aliundè materia legis grauis est, & sine graui obligatione redderetur inutilis, in foro conscientiæ ligat, iuxta dicta Titulo 2. num. 3. Expressio ergo nihil speciale operatur suppositâ legis æquitate, & adductis rationibus, pro illius obligatione. Sed suppositio, vt diximus, est difficilis, & quam negant plurimi. Cuius satis validum argumentum est, vix aliquem repertum, qui fraudatam restituerit Aueriam, cùm tamen sint innumeri, qui illam defraudarint. Nec credibile est illos animæ suæ salutem penitus neglexisse, cùm & Sacramenta suscipiant, & Christianorum ritu moriantur. Ipsi ergo, & ab ipsis consulti conscientiarum ductores, suppositionem dictam inficiati sunt, aut de illâ dubitarunt. In casu autem dubij vectigalia non obligare
in conscientiâ, & ea præsertim, de quorum initio constat, multorum sententia est, pro quo videri potest P. Thomas Sancius Lib. 2. Consiliorum, Cap. 4. dub. 6. num. 5. vbi plures adducit, quos & sequitur, sicut & P. Lessius Lib. 2. cap. 33. num. 63. vbi plures etiam allegat obligationem conscientiæ in nouis vectigalibus, aut veterum incrementis remouentes, quia de illorum iustitiâ satisfactio plena non habetur. P. Filliucius Tract. 28. cap. 7. num. 127. P. Molina Disp. 674. num. 9. §. Quinta conclusio, & alij. Rescriptum ergo prædictum reuerenter
Quid de rescripto dicto.
accipiendum est, & capiti imponendum, quod & rationes probabiles justum possunt comprobare: de illius autem efficaciâ quoad conscientiæ forum quis possit certum aliquid polliceri? Pro quo & facit, eo tempore, quo Schedula Regia transmissa, Aueriam ad rationem tantùm vnius pro centum persolutam. Circa illud ergo potuit grauamen conscientiæ constitui: cùm tamen posteà fuerit geminatum, hoc extra obligationem præfatam manet, & quidquid in posterùm adiiciatur.
133
*Et tolerabilis quidem Aueria, quæ pro
mari Pacifico soluitur, haberetur, si non alia quæstuosior succederet, ad expensas omnes Regiæ classis, quæ ex Hispaniâ in Indias mittitur: illæ enim pro rata ex aceruo diuitiarum, quæ ex Indiis comportantur, cuiuscumque fuerint, Regiis demptis, extrahuntur. Ex quo fit vt ad rationem duodecim pro centum quam solui contingat, moderatissima habeatur, esse enim maior multò solet, & ad viginti, & ampliùs non numquàm peruenire. Ex eo enim quòd pro certo habeatur plurima sine registro reportari, juxta id, quod verosimile apparet, vnusquisque grauatur. Habet autem hoc id commodum, vt ex tali pensione iuxta verosimiles in dictâ coniecturas, perscrutationis damnum euitetur, quæ fieri posset in Hispaniæ portubus, antequàm singulis educendi res suas facultas traderetur. In quo varia esse arbitria solent, dum Regij ministri, quibus visitatio est classis Regiæ commissa, pro iuribus Regiis integrè colligendis satagunt, & diuitiarum domini Aueriæ grauamen, quod excessiuum reputant, & præsertim argenti sui molestam & perniciosam detentionem, conantur destinare. Et vt exactio
ista æqua non sit, suadet in primis excessus dictus, iuxta Doctorum omnium in materia ista sententiam, de quâ dictum sæpiùs. Deinde. In Regiâ classe non solæ priuatorum expectantur diuitiæ, sed Regius etiam thesaurus: & ita exportationis illius expensæ non debent ad priuatos pertinere. Prætereà. Ex dubiis coniecturis non debent onera certa deduci, acsi id, quod coniecturæ indicant esset penitus exploratum: in dubio enim melior est conditio possidentis, vt est regula iuris notissima: si ergo aliquid ob coniecturarum verosimilitudinem eliciendum est, sit illud maximè moderatum, & sponte potiùs datum quàm extortum: quod aliquando factum, vt non debeat benignitate Regiâ, cuius auctoritate res agitur, indignum reputari.
134
*Ad hæc, quæ videntur esse verissima,
id dici tantùm potest, necessitates nimium quantùm vrgere, & ad ista, ac duriora sæpiùs, obligare. | Et id quidem ego ita esse arbitror: oportet tamen vt temporibus bello infestis, bellum in propria viscera minimè conuertatur, & desideratissimi Hispaniæ portus ipsis sint maris tempestatibus, & hostilibus insectationibus grauiores. Neque ego pro necessitate temporum doctrinam exhibeo, sed generaliùs loquor, quia & extra necessitatis tempora, multa ex prædictis peraguntur: plurima tamen, vt creditur, citra Regis conscientiam, cuius erga subditos benignissimi animi plura & eximia habentur argumenta. Et verò quod modò non habet ille ex diuitiis Indicis, habebit postmodùm; omnia enim quæ in Hispaniam deferuntur, ad negotiationes prodeunt in lucem ex nauium vteris, & ex negotiationibus emolumenta maxima Regi accrescunt: vt meritò negotiantium quiuis dicere illi possit: Patientiam habe in me, & omnia reddam tibi.
135
*In prædicto autem exactionis genere
aliud interuenit, quod sine aliquo conscientiæ remorsu practicatur: estque personale ob calcatam, vt dicunt, nauim, & notabile profectò: personas scilicet Ecclesiasticas more aliarum ad eamdem compelli: sed certè cùm gabellæ genus sit, à quarum illæ solutione exemptæ sunt, non videtur quomodo id possit ita securè tractari. Si enim dicatur Regem non teneri gratis Ecclesiasticos suis in nauibus transportare, & ita quod soluitur, non gabellæ, sed solutionis ob commoditatem præstitam, rationem habere: est enim domus mobilis pro maritima habitatione, siue currus aquaticus, aut inanime iumentum pretio ab Ecclesiasticis obtinendum. Si inquam hoc dicatur, potest redargui manifestè: nam commoditatem transuectionis gubernatoribus nauium Ecclesiastici soluunt, & quæstuosissimâ quidem solutione. Præter hoc autem Aueria imponitur, quæ absque dubio gabellæ genus est ob dictos fines constituta: ergo ab illo debent Ecclesiastici esse prorsus immunes. Peccant ergo grauiter exigentes,
& pœnas Ecclesiasticæ libertatis violatorum incurrunt. Sin minùs ostendant vnde in hac parte, quod exequuntur liceat: quod certè non poterunt, nusquàm circa hoc Pontificiâ Sede quidquam indulgente. Ad registrum teneri verosimiliter dici potest, quia lex ciuilis est ob commune bonum lata; & tales ad Ecclesiasticos extendi, sic Pontificio Iure conniuente, multorum sententia est, pro quâ Auctores congerit P. Fragosus Tomo 1. pag. 141. num. 305. quos & ille sequitur. Non ita ad Aueriæ solutionem; quia gabella est, cui omnis Pontificiæ Sedis resistit auctoritas: Ecclesiastici enim soluentes suam redimunt vexationem, vt in aliis contingit.
CAPVT XVIII.

CAPVT XVIII.

De Regiis aliis emolumentis ex pœnis Commissi prouenientibus.
AGunt de illis Dom. Solorzanus Tomo 2.
Pœna commissi quid sit.
Lib. 5. num. 64. & seqq. & in Politicâ Lib. 6. Cap. 10. & Dom. Gaspar de Escalona in Gazophylacio lib. 2. Parte 2. cap. 12. per aliquot §. §. & talia sunt quæ ex amissione eorum habentur, quæ contra leges exportationem vetantes, aut modum illius specialem, conuehuntur. Pro quibus sit
§. I.

§. I.

Duæ speciales prohibitiones expenduntur.
136
*PRima est circa registrum: quidquid
enim sine illo transuehitur, vbi faciendum præscribitur, Fisco addicitur, quia Regia iura eo pacto defraudantur. Cui tamen rationi videtur esse contrarium id, quod habet citatus de Escalona, §. 4. num. 8. vbi ait etiam ea, ex quibus non debentur iura, debere registrari: ergo registri alia est ratio magis generalis, quàm ille reddit, num. 1. Vnde triticum. etiam cùm extra Prouinciam non exportatur, registro subiiciendum est. Ratio ergo est; quia notitia eorum, quæ transuehuntur, necessaria est: sic enim publicæ œconomięœconomiae congruit, & defraudationis Regiorum iurium cura deponitur, dum quod exportatur, Regiis fit Officialibus manifestum. Potest etiam accidere, vt non expediat aliqua extrahi, quia sunt pro eo loco necessaria, vt triticum, farina, legumina, & similia si quæ sint alia.
137
*Aduertit autem citatus Auctor §. citato,
num. 11. facto legaliter registro non cadere in commissum, qui iura Regiâ non soluunt, quia hoc per actionem specialem & determinatam petitur: licèt pœna non soluendi sint per quadrupli solutionem. Quæ distinctio quoad substantiam nullius momenti est: si enim defraudatio iurium quadrupli solutione mulctatur, quid interest quòd hac aut illâ petatur actione? Addit num. seqq. quòd si res registrata deficiat, non tamen
dolo eius qui eam registro subiecit, aut alterius, ad cuius curam pertinet, Fisco perit, & ita non potest petere æstimationem, est enim rei talis dominus. Ex Ordinationibus Regiarum Capsarum. An. 1573. Quod est sanè difficile. Si enim dolus abfuit, vnde Fiscus dominus? Si prætereà illi perit, ad quid tale dominium pereuntis, quæ, si extaret, ad suum dominum pertineret? Rogo enim, quando res talis Fisco acquisita est? Non quidem cùm registrata non est, quia dolus abfuit: nec sequenti tempore, quia ratio est eadem: ergo dominium, si datur, ad tempus, in quo perit, referendum. Si dicatur rem non registratam eo ipso pertinere ad Fiscum: ex eo autem quòd dolus abfuit, haberi illud commodum, vt æstimatio non petatur, quia domino perit. Contrà est; quia ex eo Fiscus fit dominus, quia in commissi pœnam inciditur, vnde & pœna ipsa absolutè vocatur commissum. Atqui in casu isto nequit dari pœna, quia non datur culpa: ergo nec Fiscus dominium acquirere. Qui discursus videtur
manifestus, & pro eo faciunt quæ citatus adducit num. 20. dicens ea quæ in portubus ob violenlentiam aliquam exposita reperiuntur, non cadere in commissum, quia dolus abfuit. Quod & cum aliis tradit P. Fragosus Tom. 1. pag. 401. num. 54. & habetur expressè, L. vlt. §. Diui. 2. D. de Publican. Quod autem addit citatus Escalona, in casu dicto deberi portorium, pro quo & citat P. Fragosum, durissimum sanè est, & ita iure Cæsareo reprobatum. L. Cæsar. & L. vlt. §. Si propter | neceßitatem. D. de Publican. Et specialis per L. 1. C. de naufrag. lib. 11. vbi Bartholus & scribentes. Quod & tenet expressè P. Fragosus suprà, §. Neque refert. malè à præfato Auctore citatus, §. 4. num. 25. Nam neque in eo §. talis est numerus, & citato à nobis loco contrarium apertè protestatur. Cuius obuia est ratio: infortunia scilicet
aliena non esse ad lucra propria trahenda, & afflictis solatium, præsertim à Regibus, & non nouam afflictionem ingerendam. Quod enim ius habet Fiscus in aliena calamitate, vt de re tam luctuosa compendium sectetur? L. 1. C. de naufrag. Lib. 11.
138
*An autem pœnam Commissi incurrat
rei non registratæ Dominus, qui tamen Fatori suo jussit registrare, quæstio est, in quâ sunt qui negent, affirmantibus aliis, vt videri potest apud citatum Escalonam suprà, num. 25. Vbi ait pro Indiis legem extare, iuxta quam Fisco quidquid est tale adiudicatur: Domino autem actio contra Fatorem competit, qui sibi imputet prauam Fatoris electionem. Et certè oppositum fraudibus est expositum: posset enim quis in exteriori foro mandatum registri proferre, vt se eo in quocumque euentu tueretur: & tamen secretò aliud in mandatis dare; quia id sibi vtilius judicaret. Non est autem simile de eo, qui mercatori tradit cum obligatione registri, cuius interest, vt nullo modo sine registro id, quod tradit, deferatur: vt passim euenit in iis, qui facultates suas Commendatariis, qui dicuntur, exhibent Commendæ nomine, de quibus inferiùs Titulo 9. num. 212. & seqq. In illis enim nulla de iurium defraudatione potest esse suscipio, nec praua electio imputari; cùm Commendatarij dicti communiter fideles reputentur. Nemo enim alterius odio debet prægrauari, vt est regula juris comperta: nec fidelis in soluendis iuribus Regiis mulctari quasi infidelis. Sed cùm hoc à sententiâ iudicum pendeat, qui nimis esse solent litteræ Textûs addicti; nescio an audiendus sit, qui iustitiam casu in isto postularit. Potest autem resolutio fauorabilis pro foro conscientiæ deseruire, si quomodo possit compensatione aliquâ damnum huiusmodi reparari. Iuuat communis doctrina de excedente formam mandati, ex quo nulla est obligatio restitutionis in mandante. Pro quo P. Azor Tomo 3. lib. 4. cap. 10. quæst. 4. Bonacina Tomo 2. Disput. 1. de Restitutione quæst. 2. Puncto 6. numer. 7. & alij.
139
*In commissis non esse arbitrio locum
in judicibus, communis sententia est, & ita vt certum affirmant Dom. Solorzanus, & D. Escalona, Et hic num. 30. consuetudinem aliquando vigentem carpit, quia ex prauâ persuasione processit edicti cuiusdam Philippi Secundi, vulgò iactari soliti circa eos, qui res sine registro exportant: ait enim mitiùs agendum cum illis, quia sunt rerum suarum fures. Neque enim de tali rescripto constat, iuxta quod voluerit in facti contingentiâ iudicari: licèt verosimile sit in familiari conuersatione tale aliquid ab eodem pronuntiatum. Quod & vti apothegma eiusdem refert Dom. Solorzanus in Politicâ pag. 979. §. Y es para el mesmo. Quidquid autem de hoc sit, sunt nouiores schedulæ, arbitrium circa hoc penitus prohibentes, vt videri potest apud eumdem pag. 987. Para lo qual. Et D. Escalonam, num. 33. & in margine ll. QQ. Et recentior alia annis proximis, in quâ Rex noster aliter factum annullat, & carpit judices, qui ex Regiâ Gazâ se exhibent liberales. Onus ergo suum portent, qui cùm possent, registro facto, sibi consulere, & de alieno capite periculum facere, ei se exponere maluerunt. Iudices equidem contrauenientes grauiter delinquent cum restitutionis obligatione, quia Rex circa hoc suam habet fundatam intentionem, & illi ex officio debent legum dictarum obseruantiam vrgere, ex quarum violatione Regio Fisco grauia dispendia suboriuntur.
140
*Secunda prohibitio, ex cuius violatione
in Commissum impingitur, est circa merces de Contrauando, de quibus dictum Titulo 3. cap. 3. & Titulo 4. cap. 10. Modò autem id speciale occurrit, quod in Schedulâ Ann. 1620. præcipitur; scilicet vt nihil ex mercibus sericis ex Sinâ in Peruuium adductis ibidem relinquatur; sed remittantur in Hispaniam, etiamsi dicatur aliquid pro cultu diuino adductum, aut vtilibus aliis posse ornamentis applicari. Quæ dispositio, quod ad cultum diuinum attinet, videtur sanè durissima; quia ex eo quòd aliquid huiusmodi ad diuinum cultum applicetur, nullum sequitur inconueniens. Ratio quidem, propter quam in Peruuio
Quia deficit ratio legis.
prohibetur genus mercium tale relinqui, etiamsi in parua quantitate sint, ea est, quam Dom. Solorzanus adducit in Politicâ pag. 985. Col. 1. quòd scilicet occasione relictarum aliæ introduci possent, ex prioribus illis esse simulando. Hoc autem in iis, quæ diuino cultui deseruiunt, locum non habere, omnino perspicuum habetur.
141
*Deinde. Id non videtur sint scrupulo
stare posse violatæ Ecclesiasticæ libertatis; quia impediri Ecclesia nequit, quo minùs ornatum hinc inde conquirat, quem sibi commodiorem judicarit, quando ex eo nullum Regi aut Regno sequitur detrimentum, vt hîc contingit. Quale enim detrimentum apparet ex eo quòd quatuor Casulæ aut Frontalia ex Indico serico diuino applicentur obsequio, quod minori pretio emitur, & ita ad ornandas Ecclesias commodius habetur, quas videmus passim ob summa rerum istarum pretia minùs decenter ornatas? Et quidem
communis doctrina est statutum illud, quod de Ecclesiasticis facit mentionem, contra libertatem Ecclesiasticam militare, vt videri potest apud Dianam Parte 1. Tractat. 2. Resolut. 59. vbi Auctores adducit, quod tamen hîc videmus contingere. Quando aliàs juxta communem etiam doctrinam, id contra illam esse censetur, quo stante non licet Clericis, quod eo sublato licebat, de quo dictum suprà, Titulo 3. num. 109. & 110. Et pro quo videri citatus Auctor potest Resolut. citatâ, & etiam 60. Quando ergo in præfatâ
Schedulâ hoc videtur prohiberi, intelligendum est de quantitate aliquâ notabili, quæ vt defendi ab inuasione Fisci queat, talis prætextus adiicitur, non tamen cùm attentâ rei conditione sufficienter constaret eam nomine Ecclesiæ emptam, & ad eius ornatum pertinere. Quoad Ecclesiasticos autem verosimiliùs dici potest prohiberi
posse emere, sicut alij; generali tamen prohibitione, quia est lex communi bono vtilis, & has | Ecclesiasticos ligare in illis, quæ cum eorum statu non pugnant, communis resolutio est, de quâ dictum num. 136. & pro qua etiam videri citatus Auctor potest ibidem Resolut. 8. & Tract. 10. Resolut. 12. & P. Palaus Tomo 1. Tract. 3. Diput. 1. Puncto 24. §. 6. Diuersa enim est ratio Ecclesiæ & personæ quoad hoc: expedit namque vt Ecclesiastici ratione ornatûs proprij non sint communi commodo Reipublicæ perniciosi, sed se aliis conforment: in Ecclesiis autem ea est ratio specialis, quam adduximus, & ex eâ nihil sequitur communi vtilitati aduersum. Quemadmodum si lex esset ne quis serico vteretur, deberent Ecclesiastici tali se conformare legi; cùm pro Ecclesia nullas haberet vires, eò quòd pro ornatu Ecclesiæ multa deceant; quæ possunt Ecclesiasticis non decere.
§. II.

§. II.

Circa tres alias prohibitiones.
142
*TErtia circa aurum & argentum, atque ex iis fabrefacta versatur; ne scilicet ex
Hispaniâ in Indias deferatur: quæ non videtur in conscientiâ obligare, cùm ex tali delatione non sequatur inconueniens considerabilis momenti: sicut neque ex armorum, pro quibus alia etiam prohibitio est; nisi talia sint, quæ aliàs prohibita legibus reperiantur. Rationes enim, quæ mouere ad hoc olim potuerunt, iam cessarunt, vt obseruat Dom. Solorzanus suprà pag. 984. Col. 1. qui circa priorem prohibitionem videndus pag. 983. §. En quanto. Vbi pro eâ illam tantùm coniecturam adducit, non visum conueniens diuitias in Hispaniam magnis & sumptibus & periculis exportatas, in Indias reuehi, vbi illæ natæ, & vbi minùs necessariæ iudicantur. Quæ ratio cùm non videatur vrgere; neque ex illâ vrgendæ conscientiæ: quia quod ad sumptus & pericula attinet, spontè quidem assumpta, in caussâ sunt, quo minùs ingens auri & argenti copia in Belgium & Italiam transmittatur: cuius comparatione exiguum valde est quidquid in Indias potest inde eductum reuocari. Quod verò ad minorem necessitatem spectat, facilè confutari potest, ex eo quòd pretiosa monilia, & monetæ pulchriores, vtrobique applicari ad eosdem vsus possunt. Et specialis in eo videtur esse conuenientia, vt pretiosa aliqua singulari artificio elaborata Indiæ habeant, in quibus aurum & argentum, quibus totus inundatur Orbis, enascitur, prole suâ decorandæ. Cùm aliàs, si quid tale adducitur, vendendum & sic in maiori pretio rediturum, adducatur.
143
*Quarta ad aurum etiam & argentum spectat, ne scilicet illud in Nouam-Hispaniam
ex Peruuio transferatur. Quod quidem eâ de caussâ videtur dispositum, ne Sinense foueatur inde commercium. Si ergo alio fine id fiat, non videtur currere prohibitio, aut conscientias vrgere; quia quidquid ita defertur, in Hispaniam tandem peruenit, & solum iter variatur. Quatenus verò illa ad merces alias extenditur, & neque vinum, aut quidquam aliud transuehi
permittitur, non videtur item in foro conscientiæ obligare. Quod efficaci ratiocinatione concluditur. Nam commercium hoc aliquando fuit permissum, tum auri & argenti, licet in quantitate moderatâ, tum in rebus aliis, quæ ad pecuniam redactæ commercium istud incrassabant. Prohibitum tamen illud, quia appositi limites non seruati, & ex eo grauia inconuenientia sunt experimentis frequentibus comprobata. Atqui ex eo quòd semel aut iterùm commercium istud occultè ineatur, non peruenitur ad quantitatem illam, quæ si intra designatos contineretur limites, non habere inconueniens iudicata est: ergo cessat ratio prohibitionis, & ita etiam obligatio in foro animæ, ex communi doctrinâ de quâ dictum suprà. Tit. 1. num. 27.
144
*Quod autem commercij prohibitio ad
merces ex Hispaniâ adductas specialiter extenditur, ne scilicet ex Noua-Hispaniâ in Peruuium traducantur, ob eam scilicet rationem ne contractatio Terræ-firmæ, per quam ordinarius est transitus, minuatur, vt ait Dom. Solorzanus pag. 984. citatâ §. De la qual. Non plus videtur habere momenti, quia & ratio illa dubio valde fundamento innititur. Nam contractatio adductione mercium ex Noua-Hispaniâ non sine magnis sumptibus stare posset institoribus, vnde frequens esse nequit; quòd autem nonnumquàm exercentur, ad publicam conducit vtilitatem; id enim accidit quando in Peruuio raritas mercium pretium eorũeorum auget, vt his ipsis, quibus hæc scribo, diebus, de quo & dictum suprà. Tit. 3. n. 21. Non ergo sequitur detrimentũdetrimentum aliquod Terræ-firmæ, cùm ex infrequenti aliâ cōtractationecontractatione non maius sit, quàm ex permissâ olim, si contractantes terminos sibi præfixos transgressi non fuissent.
145
*Quinta est circa mancipia ex Africâ,
aut Æthiopiâ adducta, non enim sine Regiâ facultate id fieri potest: si secus, transgressores eorumdem amissione multandi, & Africani in Indiis nullo modo passi consistere: quoad Æthiopes autem prohibitio cessauit, dummodo in eorum commercio Regia præscripta seruentur. Licet autem Barberiscos penitus illa prohibeant, non ita scrupulosè res agitur, vt ex illis aliquos non videamus sine remorsu aliquo conscientiæ toleratos. Non ergo videtur lex ista cum obligationis rigore recepta, licèt satis conueniens sit: non quidem ob rationem, quam adducit Dom. Solorzanus pag. 984. citatâ §. Asi mesmo. ex periculo, quod talium copia in nouis potest terris creare; nam ea generalis non est, & in Æthiopibus deuorata. Et cùm pauci illi sint, periculum restat nullum: sed ex pessimo illorum circa fidem Christianam ingenio, quam rarò ex corde suscipiunt: vnde in terris, in quibus de propagandâ agitur fide, non sine periculo impedimenti alicuius permittuntur. Indos enim possunt facilè peruertere, & quòd ædificant, demoliri. De Æthiopibus agendum inferiùs, vbi de Contractibus, Titulo scilicet 9. à num. 180. Quoad iura autem Regia eadem est ratio, quæ de aliis; & Regios ministros, qui defraudationi eorum cooperantur ob subornationem ex eisdem factam, aut aliàs grauiter peccare, & ad restitutionem obligatos manere, ex dictis sæpiùs constat. Et aliquando non tantùm ad compensationem
iurium, sed ad mancipia ipsa reddenda tenebantur: quando scilicet sine Regiâ facultate | nauigium aliquod ad portum, mancipiis oneratum, appellit. Tunc enim omnia illa Regio debent fisco addici: quæ ergo Regius minister titulo subornationis acquirit, Regis, saltem post sententiam, sunt, ad quam talis minister tenetur: & ita dum eam non pronuntiat, ad damnum ex eo secutum vrgetur: est autem damnum non in solâ iurium defraudatione, sed in mancipiorum amissione, vnde illa Regio fisco redhibenda. Quod tamen hucusque fecit nullus. Et quis speret qui secus faciat, futurum, cùm ad assecurationem huiusmodi conscientiarum Theologi, & vtinam inempti, succurrant.
CAPVT XIX.

CAPVT XIX.

De pœnis Regiæ Cameræ, & pro expensis Iustitiæ.
146
*AGit de illis Dom. Solorzanus Tomo 2. Lib. 5. num. 83. & 84. &
copiosiùs in Politicâ Lib. 6. Cap. 11. locupletiùs autem D. Escalona in Gazophylacio Lib. 2. Parte 2. Cap. 13. vbi multa adducit scitu digna pro iis, qui circa hoc curam sunt aliquam habituri. Sunt autem pœnæ huiusmodi omnes illæ, quæ propter delicta diuersa Regio fisco in pecuniâ soluendæ consignantur; in eo à præfatis de Commisso diuersæ: nam istæ in rerum prohibitarum amissione consistunt, non in pecuniæ quantitate. Neque discrimen hoc earum plenè conditionem exprimit: nam datur etiam pœna pecuniaria Cameræ applicata, quæ tamen Cameræ non dicitur: cùm scilicet à iudice imponitur secundùm illius arbitrium, & dicitur mulcta Cameralis. Vt ergo pœna Cameræ dicatur, debet esse à lege pro tali delicto designata. De quo discrimine agunt Peregrinus, & Richardus, quos adducit citatus Escalona suprà pag. 185. l. X. marginali respondente num. 18. A confiscatione item differt, quia hæc est bonorum captura, quibus se delinquens fecit indignum. A pœnâ item pro expensis iustitiæ, quia hæc non spectat ad fiscum, sed publici iuris est, per Regios administrata ministros: secus illa, vt nomen ipsum satis indicat. Est autem pro illis specialis minister deputatus, qui Receptor dicitur,
& officium pretio obtinet, atque ad rationem decem pro centum ex omnibus acquisitis: quia in eorum collectione multum est laboris & industriæ ab eodem collocandum, habetque plures, & magni momenti leges, ad quarum teneri obseruationem dubitari nequit: eritque tunc sub mortali obligatio, quando ex violatione detrimentum aliquod Regio fisco aut priuatis accidet iniustè vexatis. Negligentia etiam pariter culpabilis in illo eâ de caussâ, quando videlicet propter eam debita malæ conditionis fiunt, vt recuperari nequeant, aut non sine magnis expensis. Vnde cùm rationem reddet singulis annis, si quæ pœnæ solutæ non sint, diligentias debet pro eo adhibitas comprobare: quod si non præstet, illi imputatur defectus, vt ex Capitulis Instructionis constat, de quibus citatus Escalona pag. 190. num. 12. E. g. Si curauit vt incarceratus non exiret èex carcere ante pœnæ solutionem, quod est legibus & rescriptis cautum, quæ adducit Citatus pag. 184. l. G. respondente num. 6. Hac enim diligentiâ adhibitâ, si reus dimissus est, & sic debitum peioratum, non Receptori, sed Iudici damnum imputandum, ad cuius reparationem tenebitur, vt pœna scilicet integrè persoluatur.
147
*Legibus & rescriptis, de quibus citatus
Escalona pag. 186. L. L. O. O. respondentibus num. 31. prohibentur Ecclesiastici iudices pœnas pecuniarias laicis imponere, etiam Regiæ Cameræ applicandas. Vbi statim occurrit difficultas quo id iure fieri possit, cùm statuta laicorum contra libertatem Ecclesiasticam vim nullam habeant, & qui ea condunt Ecclesiasticis Censuris subiiciantur: de quo dictum paullò superiùs n. 142. Vbi ad ius nequit naturale recurri, iuxta quod possunt Reges subditos tueri, ne grauamina iniusta eisdem inferantur: qualia timeri possunt, si Ecclesiasticis iudicibus liceat pecuniarias pœnas laicis delinquentibus irrogare. Nam licet multoties non excedent, sæpiùs tamen potest excessus timeri, cùm experientia doceat auaritiæ in multis vitium dominari. Non inquam recurri potest: nam hac ratione non liceret pœnas pecuniarias imponi soluendas ab Ecclesiasticis: quod tamen est indubitatum, & Regiâ auctoritate munitum, dum statuit, vt pœnæ pecuniariæ, quas iudices Ecclesiastici imponunt, pro medietate Sanctæ Cruciatæ ab eisdem applicentur. Vt de Iure Canonico, Conciliis, Tridentino præsertim, non loquar, ex quibus hæc veritas manifestissimè demonstratur. Cùm tamen in illis eadem iuris naturalis ratio sit, quo & se Reges tuentur, vt recursum per viam violentiæ vti iustificatum admittant. Deinde, in casu, de quo loquimur, omnis auaritiæ suspicio abest: cùm enim pœna Cameræ Regiæ applicetur, nullum ex eo iudici emolumentum accrescit. Vt taceam id, quod de auaritiâ Ecclesiasticorum
dicitur, in laicis multò potiori ratione suspicandum, minùs ad diuina attentis & maiorum obligationum ponderibus, vxoris, filiorum, & similibus prægrauatis. Nec de Ecclesiasticis tantùm locutus Propheta, cùm dixit: A minore quippe vsque ad maiorem omnes auaritiæ student. Vnde & sequitur: & à propheta vsque ad
Ierem. 6. v, 13.
Sacerdotem omnes faciunt dolum. Ieremiæ 6. v. 13.
148
*Quid ad hæc? Illud certè, legem istam
sano modo intelligendam, vt scilicet Ecclesiastici iudices admoneantur, eorum condemnationes à Regiâ Camerâ non admittendas, & ita frustrà eidem applicandas. In quo quidem non videtur libertas Ecclesiastica vllatenus violari: quare autem ita decretum à Catholicis Regibus, ea esse ratio potuit, quia non videtur conueniens vt Iudices Ecclesiastici more laicorum procedant per fiscales condemnationes, & iurisdictiones eo pacto confundantur, dum id, quod ab Ecclesiasticâ potestate imponitur, per laicam executioni mandatur. Vnde quod ex Sedis Apostolicæ priuilegio ex pœnis ab Ecclesiasticis impositis ad Regem spectat, Cruciatæ traditur, vt ab illâ executioni mandetur.
149
*Est autem dubium graue, an sicut Ec
Ecclesiastici iudices nequeunt pœnas dictas imponere Regiæ Cameræ applicandas, ita nequeant | generaliter illas imponere laicis applicatione aliâ factâ, aut Cruciatæ scilicet pro medietate, vel ad pia opera, vt circumstantiarum visum fuerit conuenientiam postulare. In quo quidem negatiuam
partem tenent aliqui, qui id specialiter statuunt respectu violatorum Ecclesiasticæ immunitatis, dum confugientes ad Ecclesias extrahunt: licèt id jure liceret ex Cap. Si quis contumax. Cap. Miror. & Cap. Quisquis 17. Quæst. 4. id enim per consuetudinem contrariam abrogatum, vt testatur Glossa in Cap. Cùm multæ. Verb. Connubio 15. Quæst. vlt. quem sequitur Iulius Clarus in Practicâ, §. finali, Quæst. 30. num. 1. vbi citat Angelum de Castro inter Consilia Pauli de Castro eius patris Consilio 458. circa finem Lib. 2. Decianus in Tractatu Criminali, lib. 6. cap. 28. el. 2. num. 4. Ludouicus Pegguera in Praxi criminali, Cap. 16. num. 5. Vers. Verum tamen. Doctor D. Petrus de Menesses Fiscalis Regius in Limano Prætorio, in quo & posteà Regius Auditor Allegationis specialis, pag. 15. Qui pro hac sententiâ acriter depugnat, contendens neque per Concilium Tridentinum, neque per Constitutionem Gregorij Decimiquarti talem consuetudinem abrogatam, generalibus quibusdam doctrinis de consuetudinis vi, quando per legem contrariam specialis non extat abrogatio, vt hîc contigit. Licèt enim Concilium Seßione 25. cap. 20. de Reformatione, & Gregorius XIV. pœnas à Iure contra prædictos stabilitas confirment & innouent; non plus tamen roboris habent, neque aliter intelligenda eorum decisio, quàm Iuris ipsius decreta: & ita cum eisdem limitationibus, ampliationibus, restrictionibus, & exceptionibus, quas illa patiuntur: cùm relatum in referente sit cum omnibus qualitatibus. Cùm ergo circa pœnas pecuniarias contrarium induxerit consuetudo, circa illam restrictio est pariter Concilij, & Constitutionis decretis adhibenda. Eorum autem ratio videtur
Eorum ratio.
generaliter procedere: aiunt enim ex eo quòd nequeat judex Ecclesiasticus pœnam pecuniariam laicis imponere, non ab eo tolli jurisdictionis Ecclesiasticæ defensionem, cùm omnium maximam pœnam in suâ habeat potestate, excommunicationem inquam, quæ æquiparatur pœnæ mortis, Cap. Per venerabilem, qui filij sint legitimi. Et arma propria Ecclesiæ sint Censuræ. Cap. Dilecto, de sentent. excomm. in 6. Ergo numquàm licet pœnis pecuniariis vti. Vbi & argui à maiori ad minùs potest; si enim in caussâ immunitatis, quæ adeò est grauis, & in quâ EcclesięEcclesiæ graue pręiudiciumpræiudicium infertur, id non licet; neque in aliis equidem minoris momenti licebit.
150
*Verùm generaliter loquendo hoc nequit
sustineri, quia Ius Pontificium absolutè probat huiusmodi potestatem. Et in Concilio Trident. Seßione 25. citato, Cap. 3. expressè decernitur verbis illis: Liceat eis, si expedire videbitur, in caußis
Concilium Trident.
ciuilibus ad forum Ecclesiasticum quomodolibet pertinenbus, contra quoscumque etiam laicos per mulctas pecuniarias, quæ locis pijs ibi existentibus, eo ipso quòd exactæ fuerint, applicentur, &c. caussas definire. Sic Concilium. Hinc communis illa sententia scriptorum asserentium Episcopum habere Fiscum, qui videri possunt apud Barbosam de potestate Episcopi
Episcopus habet Fiscum.
Allegat. 107. num. 16. & 17. ex quo ipse cum plurimis, quos citat. num. 18. colligit Episcopum posse pœnam pecuniariam indicere, eamque sibi, & Cameræ suæ applicare. Quod quidem licebit quando admodum pauper est, non obstante Concilij prohibitione: pro quo videndus idem num. 19. Nec modo id discutere ad nostrum spectat institutum; dum constet pœnas pecuniarias à judicibus Ecclesiasticis posse in caussis laicorum indici.
151
*Quod autem ad specialem materiam
immunitatis spectat, doctrina illa de consuetudine negari nequit quin sit verosimilis, suppositione constante, quòd scilicet talis consuetudo sit: quod tamen non videtur ita esse; nam consuetudinem talem negant Cardinalis Tuschus V. Ecclesia. Conclus. 8. n. 11. Farinacius in Practicâ criminali lib. 1. Quæst. 28. num. 5. in primâ editione. Et in Tractatu posthumo de immunitate Ecclesiæ, seu Appendice ad dictam Quæstionem Cap. 20. n. 319. Bobadilla in Politicâ Lib. 2. Cap. 14. num. 8. & alij. Ex quorum auctoritate conuincitur consuetudinem non esse constantem. Et licèt Glossa iam pridem de suo tempore testari potuerit, illud ad præsens minimè conducere potest, in quo res se aliter habere potest, & ad abrogationem consuetudinis auctoritas Concilij Tridentini conferre, ante quod scripsit Glossa, & aliqui ex citatis Auctoribus. Et ex hoc elidi potest id, quod ex doctrinâ quorumdam forsitan quispiam obiecerit; scilicet credendum esse vni Doctori de consuetudine testanti, præsertim (vt addunt aliqui) si præcellens sit; vt videri potest apud P. Thomam Sancium Lib. 7. de Matrimonio, Disput. 17. num. 8. Nam licèt demus ita esse; id intelligendum
quando non est, qui contrarium asseueret; tali enim asseueratione res dubia redditur, etiam quando plures sunt, qui de consuetudine testantur: & ita ad firmandam illam consensus sine contradictione requiritur; vt videri potest apud eumdem. Præterquàm quòd sententiam dictam de fide vni adhibendâ Doctori, communiter scriptores reiiciunt, vt videri potest apud eumdem, & etiam apud Dianam Parte 6. Tractat. 5. Resolut. 28. vbi & plures Rotæ Decisiones adducit. Iuxta
hæc ergo sententia Glossæ non eam habet auctoritatem, quam citatus D. Menesses contendit: nec Vicarius Generalis Limani Archiepiscopatus vacante Sede aliquid contra rationem egit, cùm pœnam duorum millium octiregalium Prouinciali S. Fraternitatis comminatus est, si ad executionem capitalis sententiæ contra reum ab Ecclesiâ extractum processisset. Quâ non obstante comminatione furcæ est addictus homicida; sic iudicantibus etiam Auditoribus criminum, & Prorege ipso auxilium impartito. Nec tamen pœna soluta, quia Regium Prætorium Fiscalis sui allegationi subscripsit, & Prouincialis est, eo sic pronuntiante, iuxta stylum indemnis absolutus. De quibus hæc satis: post quæ scripta visus Diana Parte 10. Tract. 8. vbi sententiam nostram eruditè & robustè firmat per totum. Videatur.
152
*Pœnæ pro expensis iustitiæ, licèt ad Regium
Fiscum non pertineant, quia nihil ex illis collectum Regiis arcis infertur, ad Regem vt proprius illius prouentus deferendum: aliquomodo tamen dici possunt ad ipsum pertinere, quatenus scilicet ad defensionem iurisdictionis Regiæ deseruiunt, delinquentium persecutio|nem, & effectus alios, pro quibus, si tales pœnæ non suppetant, ad pœnas est Cameræ recurrendum, licèt cum obligatione redintegrationis, vbi primùm tales pœnæ fuerint. Et dubitari potest
an dispositio talis in conscientiâ obliget. Videriq́ue alicui posset non obligare: nam ex eo quòd restitutio talis non fiat, nullũnullum Regio Fisco aduenit detrimentum: cùm enim expensæ, pro quibus pœnæ tales destinatæ sunt, ex pœnis Cameræ sint faciendæ ipsis deficientibus, nihil refert quòd restituantur, iterùm educendæ. Et ordinariè non talis esse earum copia solet, vt ad necessarias expensas penitus sufficientes habeantur. Nihilominùs certius est in conscientiæ foro obligare: quia pœnæ Cameræ propriè ad Regiam Gazam pertinent, non ita pœnæ aliæ: & cùm contractatio alieni inuito domino furtum sit, pro tali huiusmodi est habenda retentio, quando ab eo fit, qui non habet ad retentionem legitimam facultatem. Cùm aliàs, dum pœnæ justitiæ suppetunt, aliqua ex illis fieri soleant, inuitante sic copiâ, quæ non fierent, si pœnæ Cameræ ad illa essent extrahendæ. Ex quo fit Regio patrimonio ex tali retentione dispendium generari. Videatur pro aliis D. Escalona pag. 193. Cap. 14.
CAPVT XX.

CAPVT XX.

De Regiis emolumentis ex Confiscationibus.
153
*QVando sint illæ faciendæ, legibus est
decisum, & tunc præsertim accidunt, cùm crimen læsæ Maiestatis diuinæ aut humanæ committitur: propter hæresim scilicet & Regiæ Maiestatis offensam, qualem leges exprimunt, vt proditionis, aut machinationis in personam Principis, aut grauis illius iniuriæ. Circa quod variæ, sed communes, agitari possent quæstiones; cùm tamen nos circa Indias singularem operam affectemus. In quibus peculiare illud occurrit, ex hoc scilicet iuris Regij membro, nihil ferè commodi Fisco illius prouenire. Pro læsâ enim humanâ Maiestate quid habeat, quando læsio talis nulla occurrit, omnibus Regi suo in tantâ regionum distantiâ fidem seruantibus inconcussam, pro Diuinâ autem nihil ampliùs: nam licèt non semel acciderit prædi vites aliquos ex Iudæorum fæce ab Inquisitione damnatos, quorum bona sicut & aliorum huiusmodi, concessione Sedis Apostolicæ Regio Fisco adiudicantur: ea tamen Reges nostri non leuant, sed administrationi Receptoris Tribunalis sancti relinquunt, vt ex illis expensas possint necessarias, quæ neque paucæ neque exiguæ esse solent, integrare.
154
*In quo quidem Dom. Solorzanus
Politicæ pag. 990. §. En las que, probare nequit confiscationes pingues, quales annis proximis acciderunt, ita Tribunali relinqui, & iis non obstantibus salaria Inquisitorum ex Regiâ Gazâ, acsi tales confiscationes non extitissent, postulari. Et quidem si confiscationes ad salaria & expensas sufficiant, non videntur posse tutâ conscientiâ salaria ex Regiis arcis exigere, sed ad eorum potiùs restitutionem obligari. Cùm enim confiscata ad Regem pertineant, & ex iis soluat, quo iure possunt salaria aliunde soluenda peti? Quando aliàs Rex de excusandis sumptibus ex patrimonio Regio faciendis adeò videatur solicitus, vt diuersis rescriptis vrgeat, iubens quotannis ab Inquisitoribus relationem iuratam exhiberi de confiscationum quantitate & valore; & quòd ita non facientibus minimè salaria à Regiis Officialibus persoluantur. Neque est cur admirationem moueat in Regibus Catholicis cura ista, quasi molesti illis videantur sumptus, qui circa Tribunal istud efficiuntur. Cùm enim illud fori Ecclesiastici sit, eius alere Ministros, & quidquid ad ipsum spectat necessariâ expeditione fouere, non videtur ad laicam prouidentiam pertinere.
155
*Potest tamẽtamen retentionis ratio ex eo reddi,
quòd licèt attento rerũrerum pręsentiumpræsentium statu confiscationes pro salariis & expẽsisexpensis sufficiant; debet tamẽtamen futuris euentibus prouideri. Si enim copia aliqua pro illis non suppetat, difficillimũdifficillimum erit necessitatibus occurrentibus subuenire: pro quo deseruire potest id, quod ante annos paucos vidimus in Limana hac ciuitate, horrendo scilicet terræ motu Inquisitionis domum ita concussam & quassatam, vt non potuerit sine magnis sumptibus reparari. Possunt enim vereri, ne si annis quibusdam integra salaria non petant, quia confiscationes succurrunt, id pro lege vlteriùs habeatur, & confiscationum deficiente subsidio, nihil sint ampliùs accepturi. Qui prætextus nescio quantum habere fundamentum queat; viderint ipsi, ad quos hæc videre spectat, & rem non leuis momenti non leui consideratione perpendant. Magno certè in Dei
Ecclesiâ Domini Inquisitores funguntur officio, quorum occultas & profundas dispositiones oportet reuereri: sed homines sunt, & vt de rebus sacris nihil interim dicamus, in ciuilibus istis deerrare faciliùs dispositio potest, & temporalibus commodis affectus aliqualiter adhærere. Ita ergo se Deo & Ecclesiæ decretis adstrictos intelligant, vt & Regi, cui sua non solùm non neganda, sed sponte & officiosè offerenda, & se etiam Dei & Ecclesiæ præceptis obnoxios arbitrentur. Et in hac quidem liberali & ingenuâ exhibitione Tribunalis sancti honori consulitur, cùm videant omnes quidquid ex confiscationibus colligitur, Regio reddi Fisco; vnde omnis auaritiæ suspicio in condemnatione diuitum submouetur. De quibus ex professo inferiùs Titulo 20.
156
*Pœnarum autem talium Receptor
grauiter in prædictis peccare potest, si videlicet suo arbitrio retentionem eorum foueat, quæ erat Fisco traditurus. Si aliqua non manifestet, sed occulta habeat, non quidem animo ea sibi vsurpandi, sed vtendi ad propria commoda, quod apertè est contra domini voluntatem. Si cum eisdem negotietur, aut mutuò tradat, vel domos ædificet. Si non exactè custodiat, & sic aliter, quod ipsi, vt reor, probè norunt, vnde in his rebus non ex ignorantiâ, sed ex inordinario affectu peccatur, si contingat quandoque peccari. Peccabunt etiam grauiter Tribunalis istius iudices, si circa hoc non inuigilent, & Receptoris diligentiam non studeant explorare. Sed de illis, vt dixi, fusior alibi tractatio.
CAPVT XXI.

CAPVT XXI.

De agris, pascuis, montibus, & fluminibus, ac Regio eorum in Indiis dominio, compendioque Fiscali ex eisdem.
157
*DE hoc jure in Regibus Catholicis
agunt Dom. Solorzanus Tomo 2. Lib. 2. Cap. 28. num. 36. & seqq. & Lib. 5. num. 85. & seqq. Et latiùs in Politicâ Lib. 6. cap. 12. Antonius à Leone in Tractatu de Conformationibus Regijs, Parte 2. cap. 23. Doctor Carrascus ad leg. Recopilat. cap. 3. §. 2. num. 11. Et D. Escalona in Gazophylacio, Parte 2. lib. 2. cap. 20. & 21. copiosiùs aliis, & locupletissimè Lib. 1. Parte 1. Cap. 25. Casu 22. Circa quod pro fundamento adducenda Regis Schedula, cuius citati meminerunt: Philippi inquam Secundi sic loquentis: Por
Philippi 2. verba pro illo.
auer yo succedido enteramente en el Señorio, que tubieron en las Indias lor Señores dellas, es de mi patrimonio y Corona Real el Señorio de los valdios, suelo, è tierra dellas, que no estubiere con es didoconcedido por los Señores Reyes mis Predecessores, &c. Sic ille, vt nequeat de hoc jure dubitari. Ex quo sequitur terras huiusmodi cum aquis, riuis, & omnibus attinentibus, posse ab illis donari aut vendi, siue in Emphytheusim tradi: id enim ad plenum dominium spectat, nec materia repugnat. Si tamen Indos excipiamus:
illis enim vendi nequit quod ad vitæ sustentationem necessarium habent. Cùm enim eorum progenitores jus habitationis in regionibus istis habuerint, & terras, quas ad sustentationem colerent; non potuerunt eorum posteris talia denegari. Vnde & manu teneri in earum possessione jubetur quæ ex antecedenti distributione habeatur, & confirmationem gratis, si eam postulauerint, exhiberi, vt ex Instructione constat, de quâ Dom. Escalona Cap. 25. citato, num. 48. & Parte 2. pag. 208. num. 5. Est autem illa Proregis Marchionis de Cañeta, el 2. juxta Regis voluntatem, num. 2. & 6. Quod tunc præsertim faciendum, cùm aliqui ex illis volunt vltra necessarias terras à Regiâ prouidentiâ traditas, alias colere: tunc enim, si pecuniosi illi sunt, vendi possunt, sicut & aliis, sed pretio moderato.
158
*In hoc autem id diligenter obseruandum,
vt Indis terræ frugiferæ relinquantur, quas commodè & vtiliter possint incolere, & non quæ steriles, & plus laboris quàm fructûs tribuentes. In quo quidem aliquorum est Regiorum ministrorum inhumanitas explorata, qui nihil Regum nostrorum desiderio, decretis, instructionibus, monitis, magis aduersum disponere potuerunt: vnde & illi iteratis Schedulis huic malo volentes occurrere, Regio Senatu super hoc sapienter & efficaciter consulente, multa decreuerunt eorum pietate, & Catholico zelo dignissima, pro quorum executione isti mittuntur & illi; cùm tamen mittenti dicere aliquis Moyses possit: Obsecro, Domine, mitte quem missurus es. Exodi. 4. vers. 13.
Exodi. 4. v, 13.
Qui scilicet rem hanc vt decet expediat, non propriæ vtilitatis intuitu, sed pio erga Indos affectu, & erga Regium obsequium pariter officiosus. Cùm enim ex agris, quos colunt, debeant Indi
tributa soluere, ad quæ non solùm in pecuniâ, sed etiam in quibusdam generibus soluere tenentur: terras certè habere congruas oportet, quæ & victui & tributo necessaria suppeditent: sin minùs sub onere miselli isti congemiscent, & neque cum gemitu poterunt quæ sui sunt muneris adimplere. Et hoc Commissariorum malum iam olim experimentis notissimum, & ita à Cuiacio Iurisconsultorum eruditissimo damnati ad Nouellam de mandatis Principum. Quàm autem grauiter peccent, satis perspicuum habetur.
159
*Vbi dubitari potest an expediat ad
commissiones istas, siue pro depellendis Indorum iniuriis, siue ad compositionem generaliter faciendam, titulis possessorum inspectis, & vsurpationes non legitimas depellendas, Religiosos eligi, quod praxis recentissima comprobauit exemplo fortè R. P. Mag. Ludouici Lopez de Solis Ordinis Diui Augustini & in eo Prouincialis, qui jam pridem satis laudabiliter functionem istam obiuit in Prouinciis Peruuianis quibusdam Argyropolitanæ jurisdictionis. Et eam quidem, quam nondum Episcopus inchoauit, Episcopus est tandem Fluuij de la Phlata prosecutus; ex quâ dignitate ad Quitensem promotus, & ex eâ ad Argyropolitanam, eâ non obtentâ decessit, magno sui desiderio ob egregiam probitatem, sapientiam, & prudentiam, tempus adhoc vsque relicto. Sed certè ea cura illi demandata est, quando negotium istud minùs erat impeditum, & Hispani de reuersione potiùs in patriam, quàm de terris acquirendis cogitabant. Cùm tamen hisce temporibus aliter se res habeat, & commissio talis valdè contentiosa sit: & vltra odium, quod præsefert, judicatura sit penitus sæcularis. Diuum ergo Paulum, Theologorum
Ex D. Pauli doctrina negatur.
maximum, si circa casum præsentem consulamus, respondebit sanè, quod jam pridem Timotheo scripsit, ita dicens: Nemo militans Deo implicat se negotijs sæcularibus: vt ei placeat, cui se probauit. 2.
2. Tim. 2. v. 4.
Timoth. 2. vers. 4. Quæ verba pro Ecclesiasticis adducit Gelasius Papa in Cap. Consequens 88. distinct. & circa ea audiendus Diuus Hieronymus, vel quisquis est auctor Commentariorum in Epistolas D. Pauli inter eius opera circumlatus, sic enim loquitur: Comparatione militantium vtitur,
D. Hieronymus.
vt ostendat multò magis nos à negotijs sæcularibus liberos esse debere, vt Christo placeamus: cùm etiam sæculi milites à reliquis actibus vacent, vt poßint Imperatori suo placere perfectè. Sic ille, vbi de se, & similibus loquitur, de Religiosis inquam, quos sæcularia isthæc negotia magis dedecent, quàm militantem in sæculo, & arma simul tractantem dedecerent.
160
*Pro quo & audiendus P. Cornelius,
doctus & exactus Interpres, sic locutus: q. d. Miles non curat mercaturam, non opificium, non negotia ad domus, vrbis, aut regni regimen spectantia. Sic ille. Ergo nec Religiosus curare debet mensuras agrorum, & odiosum illud judicandi ista officium admittere, in quo præter continuatam distractionem, bona periclitatur opinio, & auaritia validas molitur insidias, quas non fuerit facilè declinare. Dilemma hoc mihi euidens est, quod & credo tale cuiuis rectè sentienti futurum. Aut Religiosi isti Deo militant: & ita ab Apostolo occupa|tio talis apertè remouetur. Aut non militant: & sic ad munus dictum minimè inueniuntur idonei, cùm id desit illis, propter quod ad munus, probitatem & integritatem requirens eximiam, eliguntur. Suis ergo residere sinantur in domibus, vt ibi, non terrarum, sed cœli immensa spatia, quò eorum dirigendus est cursus, metiantur.
161
*Iam quod ad Hispanos spectat quibus
terræ distribuuntur, satis est prouida dispositio, & nulli legitimos ostendenti titulos molestia infertur, sicut neque quadragenariam probanti possessionem, suffragante illi præscriptione, vt DD. Solorzanus, & Escalona aduertunt; estque juxta Instructiones, quæ mensurarum istarum judicibus obseruandæ proponuntur. Immò neque quadragenariam requiri, sed longissimam sufficere tradit ex citatis prior in Politicâ pag. 993. §. Aunque sin embargo: juxta regulas præscriptionis, & probabiles Doctorum sententias, pro quibus videri possunt quotquot de iustitiâ & jure agunt, & præsertim Societatis Auctores, ex quibus P. Molina Disput. 73. & 74. P. Lessius Lib. 2. cap. 6. Dub. 8. P. Turrianus Disp. 47. Dub. 7. & P. Gaspar Hurtadus Disput. 2. Difficult. 11. An autem qui
titulos non habet nec præscriptione se tueri potest, sit tutus in conscientiâ non vtens compositione, inquiri meritò potest: & videtur affirmandum; quia licèt per generales regulas iniquus possessor, qui scilicet alienum occupat, tutus in conscientiâ non sit; in casu tamen præsenti specialis est ratio ex Regiâ conniuentiâ: non enim Reges nostri possessores tales vt apertè iniquos tractari permittunt, sed vt benignè cum eis agatur seriò admonent, vti qui spoliari eos nolint, sed honestâ compositione seruire. Dum ergo illi parati sint ad compositionem huiusmodi, non sunt vt grauis peccati rei condemnandi, atque ad restitutionem nimis onerosam arctandi. Pro quo etiam facit tales agricultores terras suo labore conditionis melioris reddere, & ita domino pretiosiores, vt non penitus inuiti censeri debeant, quandoquidem eorum negotium vtiliter agitur: & si labor huiusmodi non fuisset, terræ sic possessæ prorsus inutiles extitissent.
162
*Illud tamen difficile occurrit, quod in
Schedulâ Ann. 1535. habetur Tomo 1. pag. 65. & 66. Sic enim post commẽdatamcommendatam terrarum distributionem additur: Con que lo que asi se les repartiere, no lo puedan vender à Iglesia, so pena que lo ayan perdido y pierdan, y se pueda repartir à otros. Videtur namque illud manifestè contrarium Ecclesiasticæ immunitati. Quod tamen conantur defendere D. Solorzanus suprà, pag. 994. in principio. & Dom. Escalona Parte 1. Lib. 1. pag. 98. num. 31. vbi ait quòd licet prædicta Schedula in Nouam-Hispaniam fuerit directa, juxta illam etiam est in Peruuio judicandum; quia ista duo regna eisdem legibus gubernantur, & eadem est in illis ratio. Putatq́ue rationem decisionis fuisse, ne decimæ,
& consequenter Noueni Regij minuantur. Sed certè cùm odiosa & pœnalis talis dispositio sit, non debet vltra terminum, ad quem est directa, protendi, vt est communis sententia, quam tenent Nauarrus, Castrus, Glossa, Emmanuel Rodericus, P. Suarez, P. Salas, P. Molina, P. Thomas Sancius, quos adducit & sequitur P. Palaus Tomo 1. Tractat. 3. Disput. 5. Puncto 3. §. 4. num. 3. iunctis iis quæ habet, num. præcedentibus. Diana Parte 1. Tractat. 10. Resolut. 26. vbi alios refert. Deinde in Peruuio talis dispositio in vsu non fuit, & ita ab illarum regionum Ecclesiis, & Religiosis compositiones admissæ, non solùm quando tertij possessores, sed cùm primi. Ex quo Regij
Noueni nullatenùs imminuti in eâ quantitate, quæ per eorum labores non ampliùs compensetur. Dum enim terras colunt, fructus habent quos vendant, & emptores cum venditionem repetunt, ex eâ jura Regia magis accrescunt, quàm ex portione tenui additâ Nouenis accresceret. Quin etiam quòd hac ratione laicorum bona copiosiora sunt, dum pro eleëmosynis non vrgentur, cùm habeant Religiosi vnde sustentari commodiùs possint: ex maiori autem bonorum in priuatis copiâ, in Regem sua etiam emolumenta redundant. Schedula ergo dicta, & quia immunitati Ecclesiæ iuxta receptissimam sententiam aduersa, & illis expedita temporibus, quibus res istæ non ita attentè, accuratè, juridicè, & religiosè prospiciebantur, non multùm videtur vrgere, quęquæ & aliàs per non vsum longissimi temporis meritò abrogata potest judicari.
163
*Id autem quod de terris dictum est, ad
aquas etiam referendum; & fontes quidem ac scaturigines eius sunt, cuius & terræ, in quibus suam habent originem, vel quasi partes vel quasi fructus, & ita cum terris pariter conceduntur. Potest ergo quis eorum aquis pro libitu vti. Quod autem ex irrigationibus extra terras proprias fluit, impediri nequit quò minùs indigenti proficiat: vbi enim efluxerunt, jam domini prioris esse desierunt. Vnde qui vt vicino incommodent ac
aliò diuertant vbi vtiles illi esse nequeunt, inhumanè agit, & grauiter contra charitatem peccat. Credo autem & contra justitiam peccare, quia Rex, qui terras donauit aut vendidit, nullo modo voluit eas sic transferre, vt aquæ ipsarum, quæ vicinis vtiles esse possent, inutiles redderentur. Et quidem si Rex ita vellet, contra charitatem peccaret: ergo credendum non est inhumanum illum abusum voluisse. Ex quo fit sic tradidisse illas, vt earum dominos ad non diuertendas inutiliter cum vicinorum incommodis obligarit. Quia verò prætextus aliqui ad diuertionem dictam afferri solent, & vtilitates affirmari; sic facientes conscientias suas consulant, & Deo judice intentionis arcanum recognoscant.
164
*De fluminibus autem maior videtur
Flumina esse communia.
esse difficultas, quia illa communia sunt, vt habetur Instit. de rerum diuisione. §. 2. vbi sic dicitur: Flumina autem omnia, & portus publica sunt; ideoq́ue ius piscandi omnibus commune est in portubus
Instit. de rerum diuisione.
fluminibusque. Sic ibi. Quod si ita est, licebit omnibus, qui prædia in Indiis habent, pro libito aquas educere ad irrigationem necessarias. Quod tamen ita non accidit: prohibentur enim tales sic agere, & pro irrigatione suæ sunt mensuræ & tempora constituta, vt omnibus prædiis aqua suppetat, pro quâ solet vsque ad sanguinem decertari. Fluminum ergo aquas Rex distribuit vt dominus, vt jam non publica esse videantur. Ad quod quidem cum distinctione mihi videtur respondendum. Sunt quidem flumina publici | & communis vsûs, quando sic personalis est,
domesticus pro ordinariis ministeriis: vnde & bibere quis gratis ex flumine quouis potest, & ad domesticas necessitates quantum voluerit deportare. Hinc est illorum sententia, qui dicunt aquatores non debere alcaualum, quia aqua venalis non est. L. Mela. §. finali D. de alimentis & cibariis legatis. Pro quo videri potest P. Fragosus Tomo 1. pag. 400. num. 51. Non tamen licet vsus, ex quo detrimentum aliis prouenire possit: vt si quis velit partem fluminis in proprium commodum deriuare, ex quo alij damnum patiantur: cuius sunt generis deriuationes ad irriganda prædia; quæ si cuique liceant pro arbitrio, multis ad irrigationem necessaria copia deficiet, & ita detrimentum erit segetum manifestum. Oportet ergo vt super hoc superior adsit prouidentia, per quam vnicuique aqua sufficiens tribuatur, inter prædia irriguâ proportione seruatâ. Tunc ergo aquæ sibi specialiter attributæ vnusquisque est dominus, vt eam possit prout voluerit agrorum suorum plantis & sementibus applicare. Ex quo sequitur & fluminis esse
dominium posse: sicut enim aquæ pro suo prædio attributæ dominus est: ita & qui agrorum omnium esset dominus, in quibus prædia existunt, posset totum flumen ad irrigationes sibi commodas applicare: vnde & illius etiam est dominus æstimandus. Posse enim flumina sub dominium cadere, communis sententia est, vt videri potest apud P. Lessium Lib. 2. Cap. 4. num. 52. id tamquam certum statuentem. Et hoc pacto rectè intelligitur quomodo Reges nostri in Indiis fluuiorum domini dici possint, quatenus scilicet agros suo possent colere nomine, & fluuium integrum ad irrigationes eorum deriuare. Quando ergo agros cum aquâ necessariâ ad irrigationes tradunt, quod suum est tribuunt, & dominij actum exercent; nisi circa hoc velimus de nomine litigare.
165
*Videtur autem ex prædictis sequi
neminem posse plus aquæ vsurpare sibi, quàm ei sic Regiâ impartione permissum: vnusquisque enim suæ est dominus portionis, vnde eam auferens iustitiam conuincitur violare. Et ita quidem generaliter asserendum est, vt ratio adducta demonstrat. Non tamen proptereà videtur de mortali peccato damnandus, & cum restitutionis onere, qui ex communi alueo plus aliquid sumat, quàm sit illi per publicam potestatem assignatum. Neque enim res ista cum eâ videtur obligatione disposita, neque necessitates terrarum ad vnguem dignosci possunt, aut propter vsurpationem huiusmodi notabile aliis detrimentum generari. Vnde & in hoc quotidianæ compensationes fiunt, dum quisque plusquàm illi impartitum sit conatur attraxisse. Sunt etiam damna alia vicinorum communia, quæ compensari hoc pacto possint, cùm de eorum non constet qualitate. Quin etiam quod aqua ex se res communissima est plusquàm terra, vt diximus: & licet ad dominium pertinere possit quæ fluminum est, non tamen cum eo rigore quo alia: & ita illius distributio non est sub mortalis peccati reatu scrupulosis limitibus obseruanda. Si tamen quis aquam iam in agrum alterius immissam, & intra
Limitatio notatu digna.
illum fluentem, inde ad suum deduceret, alueo, per quem decurrat, aperto, non videtur à reatu dicto excusabilis & restitutionis obligatione; quia aqua illa specialissimè erat sub dominio prędiarijprædiarij illius, & sumptibus propriis inducta, & ita furtum in eo manifestè committitur, cuius & damnum ob irrigationis defectum pariter æstimandum.
166
*Pro prædictis autem iuuant doctrinæ
probabiles grauium Scriptorum loquentium in simili. Si quis contra prohibitionem in loco publico communitatis pascat aut ligna cædat, non peccat mortaliter, neque ad restitutionem tenetur, quidquid de peccato veniali sit. Ita Dom. Sotus de Iustitia & Iure Lib. 4. Quæst. 6. Art. 4. & alij, ex quibus P. Lessius suprà Cap. 5. num. 55. Quorum ratio est, quia in rebus his communibus non censetur notabilis iniuria committi per eos, qui aliàs ius habent, nisi fortè enorme damnum inferatur. Idem est de incolis duorum oppidorum aut pagorum habentium loca compascua, vel syluas cæduas; si alij in aliorum pascuis pastionem exerceant, aut hinc inde lignentur, Sic P. Lessius ibidem & Bonacina Disput. 1. de Restitutione Quæst. 3. Puncto 7. num. 26. vbi alios adducit. Quorum ea est ratio: quia licet ius ad talia absolutè desit: tamen quia passim scitur contrarium ab vtraque parte fieri, censentur communitates vicissim condonare quod sublatum fuerit, contentæ mulctâ, si qui in furto capiuntur. Ergo & licebit quod de aquâ diximus propter similes rationes. Vbi & sine scrupulo à seruis vicini prædij aqua petitur, nonnihil pecuniæ dato. Cùm autem illi peccarese in hoc grauiter
existiment, eâ certè ratione non licet, nisi illis id esse licitum quis persuaserit. Quod erit quidem frequenter, eo quòd miseri isti alimenta labori congrua non accipiant, vnde & possunt sibi consulere de bonis dominorum, & ita aquæ venditione. In villicis autem non sic accidit, qui ex officio damnis tenentur occurrere; vnde & ad restitutionem obligantur. Vide P. Gasparem Hurtadum Disput. 1. de Iure, Difficult. 32. §. Obseruandum. Nisi fortè villicus videat, sine detrimento prædij, cui præest, id stare posse, & satis sit circa rem istam instructus, quales non pauci inueniuntur.
CAPVT XXII.

CAPVT XXII.

De Officiis vendibilibus, & prouentibus ex iisdem Regio patrimonio adiectis.
SVnt illa quamplura in Indiis, sicut & in Hispaniâ: vnde quæ communia vtrobique sunt, non est cur laxo calamo persequamur. Posse illa vendi iam vidimus Titulo 1. Cap. 16. Sed inquirendum circa hoc §. §. seqq. quod discussione aliquâ videtur indigere. Et ita sit
§. I.

§. I.

An transactâ venditione possit Rex contra illam reclamare, & læsionem opponere, eò quòd minori valde pretio fuerit celebrata.
167
*ID quidem ita fieri videmus: vnde & non
Imprudens emptorum emptio.
est audacter improbandum, licet querelæ graues emptorum imprudentium audiantur; Imprudentium quidem: quia euentum talem quando ad emptionem prosilierunt, verosimiliter futurum minimè præcauerunt. Et modò quidem
de officiis non ago vendi solitis: in illis enim nullus esse distractus solet; venduntur enim iuxta dispositionem legitimam à Regio Indiarum Consilio transmissam, à Gubernatoribus, attentis omnibus circumstantiis, vnde vix locus esse pœnitentiępœnitentiae potest ex parte vẽdentisvendentis: sed de Officiis aliis, quæ vendi non erat in vsu, aut nouiter introductis, cum salariis pinguibus. Eo enim ipso quòd salaria adeò pinguia sint, & quod pro officiis datur, illis improportionatum, potuerunt ementes pœnitentiam vendentis ob læsionem enormem, aut saltem magnam, coniectare. Quando
enim enormis est, quia citra dimidium iusti pretij, eodem Rex vti iure, quo alij, potest. Si verò aliàs, potest similiter priuilegio frui, quo & multi alij, scilicet restitutionis in integrum: hanc enim Principi competere non recognoscenti superiorem circa bona Coronæ, & quæ Reipublicæ sunt, testatissima est Scriptorum doctrina, vt videri potest apud P. Molinam Disput. 574. §. Respublica, Bonacina Disput. 3. de Contractibus Quæst. 1. Puncto vlt. num. 25. qui plures citat P. Oñate Tomo 1. Disput. 22. num. 60.
168
*Atque ex hoc proposita difficultas
Resolutio affirmatiua.
videtur expedita: potest enim Rex suo iure vti, & ita restitutionem ipse exequi, cùm Superiorem non habeat, à quo eam possit postulare. Videtur tamen instari posse ex doctrinâ communi circa restitutionem. Non enim ob læsionem quamlibet peti illa potest, sed quando contractus inconsultè, temerè, ac imprudenter est factus. Si enim quis sciens & prudens in eo processerit, non videtur locum habere. Neque enim captus, circumuentus, aut facilitate operans dici potest, quod Iura ad restitutionem requirunt, vt videri potest apud P. Oñate suprà Sect. 2. vbi plures Textus & Auctores adducit. Fiunt autem huiusmodi venditiones post attentam discussionem in Regio Indiarum Consilio, vbi viri attenti, maturi, & sapientes assistunt. Sed hæc non obstant:
quomodocumque enim læsio accidat, restitutionis remedium suffragatur: Textus enim adducti ab Auctore citato de Minoribus procedunt, in quibus captio, circumuentio & facilitas solet accidere, propter quæ illis remedio restitutionis ex legum beneficio succurritur. Quo non obstante etiam illo potiuntur, quando non ipsi, sed parentes, aut tutores, vel alij administrationem bonorum habentes, aliquid per contractum, vel quasi contractum egerint, ex quo illis læsio notabilis oriatur L. Tutor vergentibus D. de Minoribus. Et Cap. Constitutus, de in integrum restitutione. Pro quo videri potest P. Molina Disput. 573. §. etiam si tutor. Ex quo soluendum id, de quo statim.
§. II.

§. II.

An ob non seruatam contractûs fidem possit esse locus compensationi.
169
*QVando scilicet plus petitur pro Officio
ab eo, qui emerat; velsi dare renuat, alteri plus offerenti tradatur. Plus ergo det qui iam in possessione erat; ratione huius compensatione vti poterit? Si V.Verbi g.gratia, per plures dies à Tribunali abfuit, cùm esset Rationalis maior, aut Regius officialis, ratione cuius absentiæ ad restitutionem tenetur. Dicendum enim est absolutè loquendo non esse locum compensationi, quia fiscus iure suo vtitur, & qui emit, nihil supra iustum pretium tribuit, quandoquidem alij sunt supra id, quod ille dederat, offerentes. Si autem aliunde incommodum aliquod patiatur pretio
Limitationes quædam.
æstimabile, cuius non accipiat satisfactionem, vti poterit compensatione modo dicto, aut alio. E.Exempli g.gratia, Si ipse officium in Hispaniâ emit ibi dato pretio, pro quo transuehendo magnas fecit expensas, vnde plus æstimatur pecunia in Hispaniâ, quàm in Indiis. Vel si in Indiis soluit, sed suo periculo conducendam & expensis. Id quod videtur manifestum: nam restitutio talis fit restituto pretio ab emptore dato secundùm illius æstimationem: cùm ergo ita non fiat in casu, de quo loquimur, non est exacta solutio, ac proptereà damnum poterit compensatione sarciri. Neque enim minor est ratio in Rege cum priuatis contrahente, quàm inter priuatos ipsos. Pecuniam autem plus in vno loco, quàm in alio æstimari, citra dubitationem est: quod & in Iure habetur expressum L. 2. §. finali D. de eo quod certo loco. Ex quo P. Lessius Lib. 2. Cap. 23. n. 36.
id infert, quod communiter alij recipiunt, eum qui dat centum aureos Antuerpiæ, vt recipiat Hispali, debere Hispali plusquàm centum accipere, quia Antuerpiæ habent maiorem æstimationem legalem: plus enim est Antuerpiæ habere centum aureos, quàm Hispali: vnde vt fiat æqualitas, debet Hispali plus recipere quàm centum. Quòd si det Hispali vt recipiat Antuerpiæ, non poterit Antuerpiæ accipere tantùmdem pecuniæ, sed minùs, seposito pretio traiectionis, & carentiæ suæ pecuniæ: quia alioquin non esset dati & accepti æqualitas in æstimatione, quęquæ in omni contractu est seruanda. Pro quo & videri potest P. Oñate suprà Disput. 17. num. 19. & potest casui nostro pariformiter adaptari.
§. III.

§. III.

Cùm Rex præcipiat vt in venditione officiorum idonei & benemeriti præferantur, & minori pretio illa habeant; an hoc decretum in conscientiâ obliget ex iustitia cùm onere restitutionis.
170
*DEcreti prædicti meminit D. Escalona
§. 2. num. 7. de Senatoribus vrbicis specialiter argentis: pro quo & videndus Dom. | Solorzanus in PolitinâPoliticâ Pag. 1001. Col. 1. Ad quod videtur dicendum obligationem quidem iustitiæ esse. Inprimis distributiuæ, iuxta quam bona Reipublicæ sunt aptioribus conferenda. Deinde commutatiuæ: quia ratione officij, pro quo gubernator stipendium accipit, tenetur dispositioni legum stare; in iis præsertim, quæ ius tertij concernunt; vnde ad restitutionem salarij tenetur, iuxta quod omissioni functionis istius potest respondere: quæ licet exiguum spatium temporis contingat exigere, rem tamen non exigui momenti contingit. Cui resolutioni non obstat
Id videtur negare P. Sancius.
quod tradit P. Thomas Sancius Lib. 2. Consiliorum, Cap. 1. Dub. 45. num. 10. vbi ait conferentem officium digno, omisso digniore, non peccare contra officium, & sic ad restitutionem non teneri: quia propriè ex officio tantùm obligatur prouidere bono publico, præficiendo ei ministros dignos, sed tantùm peccare contra fidelitatem officij. Non inquam obstat, quia loquitur attentâ
tantùm ratione officij, & non secundùm specialem obligationem, quam contrahit, dum salarium accipit pro illius rectâ administratione. Item, in eo casu talis doctrina procedit, in quo non sit speciale decretum circa personas aliquas, sed generalis illa obligatio præferendi meliores, quam officium secum affert. Quando autem speciale decretum extat, alia est ratio: vt si decretum sit conferendi officia nobilibus, indigenis, &c. & ita accidit in casu nostro.
171
*De restitutione autem respectu eius,
qui est defraudatus officio, maior est difficultas. Et quòd obligatio talis non sit, quæ onus restitutionis inducat, est satis probabile ex doctrinâ multorum, quos adducit & sequitur P. Sancius suprà, num. 15. dicentium ex omissione dignioris ad officia publica, præferendo dignum, non oriri obligationem restitutionis. Vbi quæstio videtur esse de nomine, an peccatum sit contra distributiuam justitiam, vel commutatiuam. Distributiua enim communiter dicitur, cùm dici etiam commutatiua possit, quæ ius alterius respicit ex pacto cum Republicâ aut Gubernatore illius nomine. Sed quia ius illius non est in re, neque ad rem, ita vt iuri in re æquiualeat, sed imperfectum; ideò non oriri obligationem restitutionis. Quidquid autem de hoc sit, in casu nostro ratio est eadem, quia in eo de prælatione dignioris agitur: idoneus enim non ita accipiendus est, vt incapaci penitus opponatur, sed minùs capaci: de indignis
enim ob incapacitatem ex se constabat admittendos non esse, & ita non erat opus id cauere: cùm aliàs idonei & capaces in fundamentali Regiâ Schedulâ requirantur, de quâ Dom. Solorzanus in Politicâ Pag. 996. Pro quo & est alia, de quâ num. sequenti. Benemeriti etiam qualitas ad maiorem spectat dignitatem: qui enim benemeriti sunt, iunctâ idoneitate, clarum est pro officio esse aptiores, quia magis circa Rempublicam affecti, & ita maius ex ipsis illius commodum sperari potest, juxta dicta Titulo 1. num. 63. Nec
obstat prælationem minùs digni non fieri à Rege ipso, sed ab inferiori Magistratu, cui à Rege oppositum imperatur. Nam id quidem arguit sic facientem grauiter peccare, non autem ad restitutionem teneri: quia ex eo præcisè quòd contra legem faciat is, qui publica bona distribuit, quæ non sunt primariò in ciuium vtilitatem instituta, non magis peccat contra justitiam, quàm si lex talis non esset; quia lex nouam obligationem non imponit, sed naturalem declarat, vt dictum Titulo 1. num. 71. cum bonis Auctoribus: & ita non aliter quàm Princeps, qui suas circa hoc vices commisit, & stipendium quidem vterque accipit, vnde ex ea parte obligatio est eadem. Accedit, contra legem facientem in casu nostro, ad summum obligari in defectum præcipui debitoris, Regis inquam, qui maius commodum venditionis accepit: ad eum ergo, qui est prætermissus, recurrat: talis enim recursus admittendus, iuxta ea quæ adducit Dom. Solorzanus Pag. 1001. §. Y esto es. Quòd si repulsam patiatur, indicium erit probatæ venditionis ab ipso, & ita cessabit in inferiore Magistratu restitutionis obligatio.
172
*Nihilominùs oppositum solidis valde
fundamentis nititur, & defenditur à multis & probatissimis Scriptoribus, vt videri potest apud P. Sancium suprà, num. 12. & in casu nostro est id quod adduximus, num. 70. de officiis, pro quibus sunt peculiaria personarum genera designata, vt nobiles, indigenæ, determinatæ familiæ, &c. tunc enim transgressio onus restitutionis inducit. Cùm ergo in officiorum, de quibus loquimur, distributione idonei, & benemeriti præferendi designentur, consimilis esse obligatio videtur. Pro quo & facit Schedula Ann. 1607. in quâ Rex noster Philippus Tertius profitetur se in horum officiorum venditione bonum Reipublicæ idoneitate præficiendorum plus quàm proprium interesse desiderare: vt videri potest apud Dom. Solorzanum suprà, pag. 1001. col. 1. vbi & alia in casu speciali. Quia verò vix erit qui de restitutione cogitet, probabilitate oppositæ opinionis extante; ideò illam conati sumus explicatione adhibitâ communire, vt minùs sit, circa quod conscientiæ possint Gubernatorum impingere. Qui in eâ quidem grauiter peccabunt, in quo eis nihil indulgere volumus: sed restitutionis grauamem molestissimum & periculosissimum remouemus.
§. IV.

§. IV.

An leges renuntiationis sint justæ, & obligent in conscientiâ.
173
*VIdetur sanè in illis difficile quòd si
renuntians non superuiuat dies viginti post renuntiationem, officium amittat: cùm possit contingere vt post emptionẽemptionem tali renuntiationi locus non fuerit, superueniente morte. Item, quia cùm talis dispositio ob vitandas fraudes sit, quæ solent sub mortem in renuntiationibus talibus accidere, vt omnes agnoscunt, & constat ex Schedulâ Ann. 1622. apud Dom. Solorzanum suprà, Pag. 1005. §. Y porque: multoties illæ non sunt, quod constare facilè potest ex loco, tempore, aliisque circumstantiis: vel quia renuntiatio facta est in personâ filij, aut vnici aut maioris. Quibus euentibus inhumanum apparet officium
Obligare legem in illo.
deperdi, & hæredes nullum posse ex eo emolumentum reportare. Sed hæc non obstant, quò | minùs leges renuntiationis justæ debeant judicari. Contractus enim ex conuentione legem accipere dignoscuntur, vt est ex Iuris attestatione certissimum. Quando ergo Rex & emens ita contrahunt, vt lege statutum est, videat qui emit quid sibi expediat, non enim ad contrahendum adigitur: & quandoquidem sub illis conditionibus sibi expedire reputat emptionem, non est cur debeat in contractu aut ipse aut alius iniustitiam reclamare. Quamuis ergo fraudes desint, ius ad officium amittitur respectu renuntiatarij, ac
Oppositum non improbabile.
hæredum, quia sic conuentum est, licèt fraudibus eo pacto sit intentum obuiari, quæ meliùs tali modo dispositionis vitantur, si videlicet prædicto modo feratur; quæ dicitur præsumptio iuris & de iure, iuxta satis vulgarem doctrinam: quamuis oppositum non videatur improbabile. Vnde si quis falso instrumento renuntiationem in suâ personâ factam probaret tempore requisito per legem; licèt grauiter in eo peccaret, in confectione scilicet instrumenti & illius vsu; officio tamen obtento, posset illud in conscientiâ retinere, ob communem sententiam de legibus in præsumptione fundatis.
174
*In casu autem priore, quando videlicet
quis non superuiuit viginti dies, non videtur locus esse dispositioni legis, & ita immeritò hæredes emolumentis officij priuarentur. Quando enim adimpletio conditionis stare nequit, non nocet ei, per quem non stat defectus implementi. Imputari non debet ei, per quam non stat, si non fecerat, quod per eum fuerat faciendum. Regula 41. Iuris in 6. vbi casus plures apponit Glossa. Potest autem in euentu dicto contingere, vt quis renuntiauerit: & tunc quæstio oritur an valitura renuntiatio respectu illius, vel officium sit hæredum cum obligatione medietatis pretij persoluendæ. Ad quod dicendum videtur non esse obligationem standi renuntiationi, nisi renuntiatarius sit etiam hæres: quia non est vnde obligatio oriri possit. Licèt ex eo quòd non fuerit locus dispositioni legis, id beneficij habeatur, vt non debeat officium amitti: ex eo tamen quòd non stante spatio ad renuntiationem statuto, illa valida futura sit, tale quid non sequitur: deficiunt enim quæ pro valore renuntiationis, vt illius forma, statuta sunt. Sed certè
Quid pro praxi.
casus est dubius, & ad forum iudiciale deducendus, ac pro renuntiatario sua etiam sunt fundamenta: vnde iudices poterunt quod sibi verosimilius videbitur, iudicare. Et ita circa hoc, grauamen conscientiæ nullum, pro quo inuestigando nos præsertim laboramus.
§. V.

§. V.

An liceat renuntiatio facta in fauorem filiorum in eâ ætate, in quâ illi seruire nequeunt, dummodò per substitutum id præstare queant.
175
*ALiqui negatiuè respondent, & iuxta
hunc sentiendi modum latam sæpiùs in Limano Prætorio sententiam affirmat Dom. Solorzanus suprà, pag. 1002. §. Pero sin embargo. Et hoc quidem ante huius caussæ decisionem, quæ iam extat quoad omnes, siue filios siue consanguineos, aut extraneos; vt videri apud eumdem potest Pag. 1003. in fine. & Tomo 2. Lib. 5. num. 112. Dom. Escalonam §. 1. num. 9. & Antonium de Leon. Tractatu de Confirmationibus Regijs, Parte 2. cap. 22. num. 22. Videtur autem
decisio talis non penitus iustificata; quia leges Regni quoad Hispaniam contrarium statuunt, vt videri potest L. 41. & 42. Titul. 20. Lib. 2. & in Pragmaticâ, Ann. 1590. die 13. Iunij. Non patitur autem æquitas vt pro Indiis secùs statuatur, cùm non appareat ratio, quæ pro eo videatur vrgere: cùm præsertim in venditione officiorum profiteatur Rex velle se publico bono consulere, nec proprium interesse circa illam ampliare, sed arctare potiùs: vnde prohibet quædam erga eamdem fieri, quæ in Hispaniâ sunt vsu recepta, & ad maius interesse patrimonij Regij conducunt: vt videri potest apud D. Solorzanum Pag. 1001. Col. 1. & D. Escalonam §. 2. num. 5.
176
*Deinde, hoc quod Schedula recentior
statuit, iam erat per aliam statutum An. 1581. de quâ Dom. Solorzanus Pap. 996. in principio. Et tamen, eo non obstante, plures aliter censuerunt, ob grauia fundamenta, quæ idem adducit Pag. 1002. §. En quanto, & seqq. Et tenuit expressè doctus & eruditus Antonius de Leon suprà, cap. 8. Non videtur autem plus vrgere nouior decisio. Prætereà, inconuenientia omnia, quæ ex renuntiatione tali timeri poterant, in venditione officiorum deuorantur: vendi enim possunt Minoribus, qui per substitutos seruiant, etiam in Indiis; cùm enim casus exceptus non inueniatur, Iuri communi statur, per leges paullò superiùs citatas. Ex quo videtur fieri non esse illas magni momenti: si enim talia essent, non apparet credibile à Regiis Consiliariis permittenda. Vbi ergo est eadem ratio, eadem debet esse Iuris dispositio. Tandem, decisio præfata in Indiis ægrè recepta est, & pro eâ instanter supplicatum, vt testatur Dom. Solorzanus Pap. 1004. §. De la qual. Quando autem leges tales sunt, non
videntur secundùm omnem rigorem obligare, quia inuitis imponuntur: cùm tamen in omni lege publicâ populi consensus requiratur: non enim inuiti possunt opprimi homines liberi & ingenui, qui occidi non possunt, vt loquitur Caramuel in Theologia morali, numer. 185. quod & tenent plures Doctores apud Dianam Parte 1. Tractat. 10. Resolut. 1. & 2. quos & ille sequitur, vt videri potest Resolut. 2. §. Sed quidquid.
177
*Propter hæc videri alicui posset sententiam
istam posse verosimiliter defensari. Sed certè, licèt verosimilis sit, in praxi nulli esse adminiculo potest. Cùm enim res ista ad forum exterius spectet, & à Regiis sit iudicibus agitanda: illi proculdubio in fauorem Fisci iudicabunt. Quid ergo Minori renuntiatario verosimile illud poterit suffragari? Item, cùm lex hæc neminem grauet, nisi volentem grauamen tale spontaneè subire, dum contrahit non debet amarè conqueri, & se iniustè grauatum proclamare. Vt num. 173. dicebamus. Et per hoc soluitur quidquid
pro aduersâ sententiâ est adductum, & adduci potest. In Hispaniâ quidem contractum vult Rex currere aliter quàm in Indiis; suo iure vtitur, vt priuatus posset, si vtrobique contractum | celebraret; cùm aliàs pro discrimine prudentes possint occurrere rationes. Quòd si æquitas vniformitatem suadet, id est vbi de contractibus agitur, contrarias pro diuersitate locorum non habentibus qualitates; cùm aliunde sint illi voluntarij, & neminem nisi volentem, & in re quidem maximè spontaneâ, grauent. Sicut autem contra æquitatem non censetur, quòd priuilegia aliqua emptoribus Indicis concedantur, quæ tamen in Hispaniâ non admittuntur, quia in vnaquaque terrâ suus vsus, vt notissimo prouerbio circumfertur: ita similiter in casu, de quo loquimur, æstimandum.
178
*Inconuenientia autem, quæ similia in
venditione & renuntiatione videntur, admitti quidem possunt: sed vt non deuorentur in renuntiatione, & in venditione admittantur, ea esse ratio potest: quia si qua illa sunt, patrimonij Regij incrementis compensantur; quod inuenitur in venditione, & non in renuntiatione: in hac enim nihil plus Rex habet, quàm si in beneficium cuiuslibet alterius fuisset renuntiatum: cùm tamen in illâ, ex eo quòd fiat in fauorem Minoris, plus debeat accipere, quàm si in personam capacem fieret. Et vt demus nullum maius interesse fore; non vult Rex multiplicari inconuenientia, quæ in vno permitti ratio non incongrua compellit. Et hæc insuper lex inuitis non ponitur, vt ex dictis constat; cùm nullus ad contrahendum nisi valdè spontaneus accedat. Vt taceam
Inuitis posse leges imponi.
Caramuelis doctrinam ab aliis improbari: inuitis enim leges imponi possunt, quando ad id justæ caussæ concurrunt, vt constat in omnibus legibus, quæ de gabellis, ac nonnullis aliis populo iniucundis, feruntur. Pro quo videri potest Diana Parte 9. Tractat. 5. Resolut. 18. vbi cum multis affirmat posse leges inuitis imponi. Quod & quamplures ac grauissimi scriptores tenent apud eumdem Resol. 1. citatâ. Quibus adde P. Palaum Tomo 1. Tractat. 3. Disput. 1. Puncto 13. Non est ergo cur debeat lex prædicta vt iniusta condemnari.
§. VI.

§. VI.

An qui officium emit, allegare possit enormißimam læsionem.
179
*ALiquando illam contingere dubitari
nequit; non quidem dolo vendentium, sed ignorantiâ facti, in officiis præsertim nouis, vt in officio Cancellarij Limanæ Audientiæ compertum: quod magno emptum pretio, exiguum emptori emolumentum præstitit. Circa quod negatiuè resoluit D. Escalona §. 2. num. 8. cum aliis, quos citat in margine. Lit. L. & est quidem ita decretum per Schedulam Ann. 1609. & aliam 1617. apud eumdem. Quod justificari ex eo potest, nam respectu Regis idem statuitur, & ita allegare nequit quantumuis enormem læsionem. Quod quidem intelligendum est de officiis vendi solitis, de quibus leges loquuntur, non de aliis, de quibus num. 167. ne leges praxi contrariæ videantur. Nihilominùs Dom. Solorzanus
Pag. 1006. §. Pero sin embergoembargo, affirmat in Limanâ Audientiâ huiusmodi expostulationes admissas, & in fauorem expostulantium judicatum, nihil contrarium Regio Consilio respondente: juxta doctrinam grauium scriptorum asserentium, propter dolum, qui in huiusmodi contractibus præsumitur, non posse allegationem læsionis dictæ, etiam per Principis rescriptum excludi. Sed certè, cùm non semper dolus sit, vt vidimus, ad aliud est solidius fundamentum recurrendum, quod ex ipsâ læsione desumitur adeò exorbitante: non enim justitiæ conforme, vt ea non reparetur à Principe, in quo supremum emicat exemplar æquitatis. Nec videtur ex eo
justificari, quòd Rex parem conditionem subeat, & se ad non opponendam læsionem adstringat: nam quid tandem sit ille facturus ignoramus: & prætereà conditio non est æqualis. Nam licèt patiatur ille læsionem, ius tamen ipsi ad recuperationem officij restat, quod per varios casus potest ad ipsum redire: quod secùs accidit in emptore. Item, Regi reparatio læsionis in vno vel altero exigui momenti est, adeò amplum patrimonium possidenti: priuato autem magni est profectò momenti, qui in emptionem officij totam solet substantiam impendere, aut eximiam certè portionem. Notasse autem iuuat in prædicto Audientiæ judicio non attentam Regij Concilij decisionem, vbi & ratio & commune ius contrarium videntur persuadere: vt hinc ad alia argumentum fieri queat, in quibus tamen hærere iudices solent, mulctam, aut increpationem eiusdem Consilij formidantes.
§. VII.

§. VII.

An officium renuntiari poßit in fauorem Ecclesiæ, aut Religionis.
180
*CIrca hoc Dom. Solorzanus Pag. 1004.
§. Y de lo que, & Tomo 2. lib. 5. num. 114. affirmat resolutionem iuxta dicta de Minoribus conformandam, propter rationem non solùm similem, sed vrgentiorem. Excluduntur enim qui seruire per se non possunt de præsenti; cùm tamen processu temporis apti esse possint: quod tamen in Ecclesiâ, & Religione locum habere non potest. Præterquàm quòd ius ad officia manet in fisco radicatum, vt si vacauerint, ad ipsum regrediantur: quod tamen stare nequit, si in eos, qui mori nequeunt, renuntientur. Præter repugnantiam, quæ inter officium tale, & statum sacrum apparet, ac diuersitatem fori, quæ non potest non Regiis esse judicibus permolesta, quia litibus obnoxia: vnde non videtur credibile renuntiationem talem iuxta Regis esse voluntatem.
181
*Nihilominùs sunt qui contrarium
censeant, quia casus iste non inuenitur exceptus, neque à simili argui potest in hoc genere, sicut non arguitur ex venditione ad renuntiationem in fauorem Minoris. Intercedit etiam hic Religionis fauor, propter quam solent etiam quæ stricti iuris sunt, vt priuilegia, de personâ ad personam extendi; quia summa est ratio, quæ pro Religione militat. L. Sunt personæ. D. de Religio. & sumpti. funer. Videatur P. Sancius Lib. 8. de Matrimonio, Disput. 1. num. 13. vt euidentius sit odia non am|plianda circa illam, iuxta notissimam Iuris regulam, quòd odia restringi, fauores conuenit ampliari. Et quod alter non debet alterius odio prægrauari 15. & 22. in 6. Pro quo ipse Dom. Solorzanus Tomo 2. Lib. 1. Cap. 14. num. 70.
Ceterùm hæc omnia parùm proderunt, quandoquidem res ista ad tribunalia est Regia deducenda, in quibus contra Ecclesias, & Religiosos sententia proferenda. Vnde expediet non armis iustitiæ certare, sed benignitatem Regiam implorare. Neque enim insolitum est officia talia Religiosæ alicui familiæ concedi, per substitutos administranda. Adducta autem in contrarium non
vrgent: similitudo namque rationis in venditione deficit, vt vidimus. Quòd non moriatur possessor, fauore Religionis potest admitti: cùm possit etiam accidere, vt officium alicui venditum numquàm sit ad Regium patrimonium reuersurum. Cùm etiam per substitutum administrandum sit, nihil sequitur Religiosæ quieti, aut Ecclesiæ statui disconueniens. Quod autem ad diuersitatem fori attinet, minimi est impedimenti, siquidem cum substituto agendum, qui ad laicum forum penitus pertinebit. Faciat ergo Rex vt libuerit: cùm enim liberè vendat, emptorem poterit, quem maluerit, admittere, & non sibi
benè visum reprobare; conditionesque apponere congruentes, etiam Ecclesiasticis exclusis, vt in legibus, quæ de fideiussoribus agunt, & Ecclesiasticos non esse admittendos edicunt, sed laicos, quos vulgò dicimus Abonados, id est, bonis præditos. Similiter etiam Rex Mineras auri & argenti Ecclesiasticis vendere prohibet: & iis, quibus tradit, sub eâ conditione concedit, vt ad eos non perueniant, & sic alia, quæ in odium Ecclesiasticorum non fiunt, sed securitati propriæ consulendo. Vt si quis nolit Clerico domum locare, eò quòd ipsos difficiles in soluendo sit expertus. Videatur P. Sancius Lib. 2. Consiliorum Cap. 4. Dub. 57. num. 7. 8. & 9.
§. VIII.

§. VIII.

An vindicato per retractum Regio Officio, à Regio Fiscali, quod renuntiatarius volebat sibi, sed iuxta minorem æstimationem, quàm reuera haberet, ad id testibus falsis inductis: si posteà pluris vendatur, debeat renuntiatario id, quod ipsi debetur, reddi secundùm æstimationem, quam prætendebat ipse, aut secundùm eam, quam venditio ipsa maiorem ostendit.
182
*E.ExempliG.gratia, Volebat renuntiatarius valere
duodecim mille, vnde ipsi danda sex, si primus sit, aut octo, si secundus. Venditum est autem officium viginti quatuor, an danda duodecim, aut sexdecim? Et in fauorem renuntiatarij iudicatum in Quitensi Prætorio, affirmat Dom. Solorzanus Tomo 2. Lib. 5. n. 118. & in Politicâ pag. 1006. in principio. Contrarium tamen pro lege statutum in Regio Consilio testatur ibidem. Quod & tenet D. Escalona §. 5. num. 4, & iure quidem optimo, tum ex iis, quæ prior ex citatis adducit: quia scilicet nulla renuntiatario infertur iniuria, si eidem detur, quod ipse fisco dandum contendebat. Licet ad hoc responderi possit, illum quidem ita contendisse, sed cùm ipsi fuerit frustratum intentum, standum vero officij pretio, quia ob prætensionem suam officium valorem proprium non amisit. Ideò euidenti aliâ agendum ratione, ex eo scilicet quòd per retractum fiscus dominium acquirit
Illius fundamenta.
officij, & ita vendit vt potest, nec tenetur ex suo dare alteri, qui ius nullum erga officium habet: dominij enim translatione ius omne amisit, sicut amitteret, si priuatus quiuis illud pretio obtinuisset. Iuuat Cap. Ex eo, de regulis iuris in 6. vbi sic dicitur: Ex eo non debet quis fructum consequi, quod nisus est impugnare. Et in pœnam quidem delicti priuari penitus omni emolumento potuit, vt non sit mirum si cum eo ita agatur, vt aliquid de pretio recipiat, in cuius potestate quantum esset illud valiturum officium ignoratur.
§. IX.

§. IX.

De obligatione petendæ confirmationis.
183
*DEbet qui emit confirmationem à Rege
intra quadriennium petere, licet pro aliquibus remotissimis Prouinciis quinquẽniumquinquennium, aut sexennium jndultum inueniatur. Intra septuaginta autem dies (aliàs sexaginta, vt apud Dom. Solorzanum citato Lib. 5. num. 105.) se debet renuntiatarius Proregi præsentare aut Gubernatori, secundùm quod in Regia schedula iam citatâ contentum. Id si non fecerit, officium amittet, & de illo Regis nomine disponetur, duabus tertiis partibus eidem datis, & alia Regio fisco adiudicata. Vbi quidem renuntiatario onus tantùm præsentationis intra dictum terminum constituitur, non verò primo possessori. Cuius ratio esse potest: nam in renuntiatione
fraus aliqua præsumi potest ob dilationem, non verò in primo possessore, qui officium est auctoritate Regiâ consecutus.
184
*Vterque autem confirmationem
Regiam debet postulare. Circa quod dubitari potest, an si officium propter moram imputabilem amittatur, & sic Regio vendatur nomine, plurisque quàm emptum sit, habenda sit ratio valoris præsentis ad reddendas partes dictas, an eius, in quo est prior emptio celebrata, aut renuntiatio facta. Et videtur vti certum asserendum habendam præsentis temporis rationem: quia aut officium est sub dominio eius, qui amittit, & sic pretium ad eum spectat, vti rei propriæ, pœnâ conuentionali deductâ. Aut dominium translatum est in fiscum; & ita etiam eum suo valore transit, neque est cur debeat prior possessor eo defraudari. Si enim pœnam meretur, iam eam soluit tertiæ partis, & officij etiam amissione. Quòd si mora imputabilis non fuerit, quia scilicet submersa nauis, in quâ Acta ferebantur, aut aliud impedimentum minimè voluntarium superuenit: manifestum est amissionis pœnam
Cap. Non est.
non incurri; mora enim non nocet impeditis, quibus nec tempus currit. Sic in Cap. Non est, de regulis
Cap. Imputari.
juris in 6. vbi sic dicitur: Non est in mora, | qui potest exceptione legitimâ se tueri. Et Cap. Imputari, ibidem. Et Cap. Cùm non stat. &
185
*Et quia de Regiis Officialibus titulus iste procedit, adnotare oportet illos grauiter peccare, si quadriennio exacto ad confirmationem impetrandam, & præsentandam concesso, illam non exigant, quia illâ deficiente, officium amittitur. Vnde & ad restitutionem tenentur damni inde Regio Fisco superuenientis, juxta sæpiùs dicta. Si tamen post quadriennium Confirmatio præsentata fuerit, non est admittenda: sed neque officium vendendum: quia Regium
Consilium solet circa hoc benignè se gerere, & indultum impartiri. Sic enim accipiendum quod dicitur in schedulâ Ann. 1627. non debere admitti, nisi priùs Regium Indiarum Consilium de re totâ certioretur. Non ergo vendi officia debent: alioqui inutilis esset certioratio. De quibus hæc satis.
CAPVT XXIII.

CAPVT XXIII.

De Regiis Commendis, & magnis inde prouentibus.
186
*COmmenda dicitur ius ad tributum
Commenda quid.
Indorum: ratione siquidem illorum talia tributa recipientibus commendati manent, vt ipsorum defensioni, instructioni, & temporali ac spirituali profectui curam debeant solicitam adhibere. Commenda ergo vt ad Regem spectat, & ipsius est incorporata Coronæ, ius ad tributa importat; de quibus dictum Titulo 1. Cap. 16. Nonnulla autem hoc loco adijcienda, ex quibus illud quæstionem pulsat, an sit standum Indici Prætoris informationi coràm
Notario Prouinciæ, Indorum Parocho, atque ipsorum Regulo seu Gubernatore, juxta præscriptam formam, ex quâ constat tot & non plures esse Indos tributarios; vel tutâ conscientiâ possit tributum numeri maioris exigi, secundùm retaxam vltimam: sic enim in vsu esse consueuit. Et videtur manifestum standum eidem, quia authentica est, & fidem faceret in quocumque alio negotio: ergo & in isto; ex cuius opposito plures iniustitiæ sequuntur, dum alij pro aliis coguntur soluere: cùm vix ad designatam vnicuique taxam sufficientes habeantur. Et quidem retaxatio, seu reuisitatio, juxta quam exigi tributa solent, à Prætoribus facienda decernitur in Regiâ epistolâ Anni 1571. ex quo constat de eorum rectâ agendi ratione plenam fiduciam haberi: ergo & credendum illis in prædictâ informatione, quæ vim habet retaxationis. Quòd si
dicatur retaxationem seu reuisitationem debere fieri cum citatione Regij Fiscalis, & Regiorum Officialium, qui designaturi aliquem sunt, retaxationis actis adfuturum, vt constat ex adductis à D. Escalona Cap. 15. num. 3. & ita, dum hoc non fit, Prætoris informationem non subsistere ad effectum remittendi tributa non soluta. Id certè non videtur obstare: nam citatio talis, & designatio interessentis actis, ad plenam & solemnem rei talis constitutionem pertinet, & vt eâ positâ non possit vlterior inquisitio fieri ad taxæ complementum, quæ priùs fuerat constituta. Ex quo non sequitur sufficientem fidem non facere instrumentum Prætoris, ad non vexandum illum, & præsertim Indorum Regulos; cùm tamen vlterior fieri inquisitio possit, vt tributarij, qui desunt, inueniantur. Et Indos quidem sua oppida passim deserere nec facilè à Regulis deprehendi posse, verius est quàm vt indigeat probatione. Vnde iniustè vexantur illi, vel quia non quærunt, vel quia absentiæ caussâ præsumuntur, dum suis eos commodis seruire faciunt, in custodiendis scilicet gregibus, aut nundinationibus exercendis: quod non rarò euenit; sed informatione præfatâ, suspicio remouetur.
187
*Illud etiam quæstionis est, an species,
quæ præter pecuniam vt partes tributi penduntur, iustè exigantur modò in eadem quantitate, quâ olim, cùm modò pretiosiores habeantur. Videtur namque illud minùs æquitati conforme, vt scilicet onus maius sit, cùm personæ non habeant mutationem. Sed dicendum id fieri tutâ conscientiâ posse: quia cùm rerum pretia passim mutentur, molestissimum esset & ferè impossibile tributa ad quotam prioris valoris resecare. Præterquam quòd si species pretiosiores sunt, etiam eâ ex parte substantia Indorum augetur, cùm maiori pretio possint fructus & textilia sua vendere, exemplo decimarum, quæ constantes sunt quidquid circa earum valorem diuersitatis obtingat: Decimæ enim & tributa comparari solent, ex adductis à Dom. Solorzano Tomo 2. Lib. 1. Cap. 21. num. 1.
188
*Quæri item potest an ad vendendas species
nouem præconia ita necessaria sint, vt ea omittere graue peccatum sit, obligationem restitutionis inducens, nam totidem lege constituta sunt. Vbi certum est, si ex omissione detrimentum aliquod Regio patrimonio superueniat, obligationem restitutionis incumbere, iuxta sæpiùs dicta. Si autem attentis circumstantiis non indicentur necessaria, & solùm occupationem Regiis pariant Officialibus, nulla suberit obligatio. Quo euentu sine infidelitate aut mendacio testari Tabellio poterit necessaria præconia præcessisse
juxta legem: quia licet nouem non fuerint, juxta legis mentem pauciora sufficiunt, quando ex pluribus nihil sperari majoris interesse possit. Immò etsi dicat nouem, non videtur grauiter peccare, quia mendacium in re nullius momenti accidit: & vt videtur, etiam veniale, intelligi possunt nouem non numero, sed virtute aut æquiualentiâ: non obstantibus quæ adducit P. Oñate Tomo 1. Disput. 46. n. 102. & 103. quia nec iuramento, nec legibus, aut fidei publicæ id videtur contraire. Iuramentum enim grauem obligationem supponit: & vbi illa non est, nouam non addit, vt dictum aliàs, & præsertim Titulo 6. num. 4. Leges autem non vrgent, vt vidimus; nec præsidium publicæ fidei vacillat, quia in eo non læditur, cùm damnum ex prædictâ attestatione sequatur, in quâ & veritas iuxta æquiualentiam dictam reperitur. Ampliora loco citato initio Capitis dicta, & dicenda plura cùm de Commendatariis inferiùs disseremus, Titulo inquam 7.
CAPVT XXIV.

CAPVT XXIV.

De monopolio niuis, & Regio inde compendio.
189
*QVomodo illud Limæ fuerit
constitutum refert D. Escalona Lib. 2 Parte 2. Cap. 22. & potuisse à Rege id fieri, quæstuosâ ex eo acceptâ pensione, ex multorum doctrina circa hujusmodi rerum genera potest comprobari. Et videri potest P. Lessius Lib. 2. Cap. 21. num. 148. vbi ad propositum nostrum ait tunc licitum monopolium futurum, quando aliter rem, circa quam versatur, nemo sufficienti copiâ vellet inuehere ob sumptus, quos non facilè poterit recuperare. Id enim in casu nostro accidit: ingens enim niuis copia necessaria est ad satisfaciendum ciuium desiderio, temporibus æstu infensis, de quâ non posset haberi securitas, nisi monopolio auctoritate Regiâ constituto: cùm videamus, eo etiam extante, defectus aliquos accidere, quos molestissimos ciues experiuntur; non obstante amissione grandis lucri, & non leuis pœnæ conuentionalis incursu.
190
*Videtur autem circa hoc specialis
emergere difficultas ex eo quòd, licet ad monopolium inducendum congrua ratio sit, quam adduximus, de copiâ sic meliùs prouisâ Reipublicæ: emolumentum tamen in eiusdem Reipublicæ vtilitatem conuertendum videtur, quando ex eo Rex nulli speciali necessitati comperitur occurrere: pro quâ pensionem posse tantum exigere, cùm monopolia concedit, Doctores indicant, vt videri potest apud P. Lessium loco citato. Circa quod & P. Molina apertiùs loquitur Disput. 345. §. Dixi monopolia, vbi illa eiusdem
P. Molina.
verba: Regem quippe tunc à peccato excusat publica neceßitas, in quâ est. Similiter P. Rebellus Parte 2. Lib. 9. quæst. 7. num. 3. Pater Azor Tomo 3. Lib. 5. Cap. 23. §. Tertiò quæritur. Ioannes de Medina Cod. de Restitutione quæst. 30. §. Penultimo Bonacina Disput. 3. de Contractibus quæst. 2. Puncto 6. num. 9. & alij. Vt enim testatur D. Escalona suprà, emolumentum hoc ad sumptus pro nouo palatio Boni Successus consignatum est, cuius certè nulla videbatur esse necessitas, vt voce publicâ circumlatum: iis præsertim temporibus, quibus opus est ad sacra extorquenda consurgere, vt negotium Regni & Religionis Princeps optimus prosequatur. Cùm aliàs grauis obligatio
sit supremis adnata Principibus ad sumptus inutiles, aut certè non necessarios resecandos, vt omnes clamant Scriptores, quorum aliquos congerit P. Oñate Tomo 2. Disput. 46. Sect. 2. in fine; junctis iis, quæ habet. num. 62. Pro quo & videri possunt P. Molina Disputat. 667. num. 5. P. Thomas Sancius Libr. 2. Consiliorum Cap. 4. Dub. 2. num. 8. P. Azor Tomo 2. Tib. 11. Cap. 7. §. Est quoque. P. Fagundez Tomo 1. in Decalogum Libr. 4. Cap. 15. num. 5. & alij. Quî ergo potuit monopolij niualis pretium ad sumptus dictos destinari? Illud namque èex ciuium bonis extractum, in eorum debuit vtilitatem dirigi, cùm aliud necessitas non videatur postulare. Per quod quidem grauamen Sisæ, quod iam diu premit, posset imminui, & ita tolerabilius redderetur.
191
*Ad quæ responderi potest ædificia
magnifica Reges decere, & ad commune bonum quodammodo spectare, vt Regius splendor hoc pacto crescat, & apud nationes exteras in maiori æstimatione per Legatos videntes, & audientes habeantur. Pro quo sic Cassiodorus Lib. 7. 5. Regis nomine locutus: Hæc nostra sunt
Cassiodorus.
oblectamenta, potentiæ imperij decora facies, testimonium præconiale regnorum; hæc legatis sub administratione monstrantur, & primâ fronte talis dominus esse creditur, quale eius habitaculum comprobatur. Et ideò magna voluptas est prudentißimæ mentis, pulcherrimâ iugiter habitatione gaudere, & inter publicas curas animum fessum reficere dulcedine fabricarum. Sic ille.
Etsi autem pro huiusmodi fabricis grauari non debeat populus, quando aliæ decentes sunt; si tamen moderatum aliquid hinc inde corradatur, quod non ægrè toleretur, non debet vt injustum & penitus damnabile notari. In casu autem nostro sic contingit: vnus enim est, qui pretium monopolij soluit, & hic grauamen non subit, sed lucratur: illis autem, qui niuem asportare poterant, & quæstum ex eo fecisse commercio, si quid molestum accidit, minimæ considerationis est, quia ad lucrum aliunde, fortè securiùs, quærendum possunt animum applicare. Ciuibus insuper nihil infertur injurium, cùm niuem moderato pretio accipiant, & cum majori securitate, vt diximus.
192
*Quòd verò emolumentum dictum in
bonum Reipublicæ posset conuenienter expendi, verissimum quidem est, sed ad id Rex non tenetur, quia ad sumptus publicos propria habet bona, & si illa non sufficiant, jus collectandi, quod Rebus publicis competit, eò quòd gabellæ, aut vectigalis nomine non veniat compellandum. Vnde illud in ipsis complures Doctores admittunt: vt videri potest apud P. Fragosum Tomo 1. Disput. 7. num. 68. & Tomo 2. Disput. 3. §. 5. numer. 122. vbi plures adducit. Quod cum multis tenet P. Palaus Tomo 6. Disput. 3. Puncto 6. n. 3. Licet sint qui contrarium censeant: accedente autem licentiâ Regis, quæ obtinetur facilè, scrupulus omnis abscedit. Quæ quidem ad iustificandam
consignationẽconsignationem prædictāprædictam videntur sufficere: cùm præsertim palatium dictum perfectum jam sit, pro cuius conseruatione, si faciendi sumptus, vt videtur necessarium, jam necessitas intercedit, ex quâ solent exactiones licitæ reddi: si autem minùs necessarium sit, quàm id, quod defertur, tot aliæ necessitates pullulant, vt ad eas subleuandas possit prouentus talis applicari. Cùm insuper minoris illud jam quantitatis sit, quia & minoris lucri monopolis, non ita vrgentibus caloribus, & sic rariore ad hydromelim concursu, ac moderatione circa hoc succedente, eò quòd multis incommodis nimius infrigidatæ aquæ potus obnoxius comperiatur.
CAPVT XXV.

CAPVT XXV.

De tabernarum peculiari designatione ad incrementa Regij patrimonij.
193
*NOuum est hoc ad pecuniæ
collectionem inuentum, quod aliquibus minùs decorum est visum, vt scilicet in tabernis communium cibariorum Regia collocentur insignia, & Maiestas tanta vilissimis istis misceatur. Quod quidem credo numquàm in mentem omnium Regum maximi venisset (si & hucusque venit) nisi aliquorum, qui hac viâ suis compendiis student, adinuentionum istarum auctores, sordidior industria ad hæc descendere generalem prouidentiam impulisset. Et certè satiùs foret emolumenta ista oppidis relinquere, & ad propria condonare, æquiualenti quantitate aliunde corrogatâ, si necessitas ita postulauit. Verùm si ita placet, placeat quidem, & rerum istarum Auctores in suo sensu abundent. Res ergo ita disposita est, vt cuique oppido necessarijs tabernis assignatis, quæ ad curam vrbicorum Senatorum spectant, si quis vltrà velit tabernariam exercere, compositione id pecuniariâ obtineat, inæquali quidem iuxta diuersitatem Prouinciarum à triginta octi-regalium annuâ præstatione vsque ad quadraginta: in quibus Senatores vrbici nullam iurisdictionem exerceant, sed quidquid ad eas spectat per ministros Regios disponatur.
194
*Circa quam ordinationem dubitari
potest an quidquam contineat, propter quod minùs iustificata in conscientiâ videatur. Et occurrit sanè illud in primis, vrbicis Conciliis iurisdictionem & emolumenta diminui, quod non apparet iustitiæ conforme, cùm Conciliares officia emerint, attentis eorum commodis: debet autem Rex conuentis stare; aliàs conscientia periclitabitur: in contrahendo enim velut priuatus censetur, vt Doctores tradunt, quos adducit, & sequitur P. Fragosus Tomo 1. pag. 38. num. 104. & 105. Pro quo & videri potest P. Molina Disput. 261. ad finem. Deinde: non videtur conueniens dispositio: si enim oppidis necessariæ tabernæ designantur, quomodo aliæ permittũturpermittuntur, quæ erũterunt sanè plurimęplurimæ, abundantioris compositionis gratiâ. Hoc autem inconuenientibus obnoxium non obscurè dignoscitur: sic enim vinum ad tertium quemque passum occurret, & ebrietatis occasiones Indos, Æthiopes, & viliores alios èex plebe ad eam, & damna eidem adnexa, prouocabunt. Quâ consideratione Excellentissimus Comes de Chinchon Peruuianus Prorex in Prouisione, quâ modum in hoc negotio obseruandum præscribit, jubet vt in suburbijs, in quibus habitationes esse Indorum solent, tabernæ non admittantur, compositione circa hoc prohibitâ.
195
*Sed his non obstantibus Regium statutum
iustificari potest ex illius motiuo, quod in fundamentali Schedulâ satis exprimitur, in quâ dicitur contributionem talem esse dispositam ob crebras hostium incursiones in mare Australe, quæ & timeri deinceps possunt, vt opus sit militare præsidium in portu Callaico semper sustentare: & generaliter ob ingentes sumptus in Vasallis tum Indicis, tum Hispanis defendendis factos. Quo nihil esse magis justificatum potest, iuxta generalem doctrinam scriptorum de exactionibus agentium. Deinde. Quod de conuentione cum Conciliaribus Vrbicis factâ dicitur, non videtur vrgere: quia Rex absolutè conuentis stat: numquàm enim se ad conseruandas res omnes statu in eodem obligauit, si res ipsæ variationem aliquam postularent: vt in casu præsenti contingit, & contingere etiam potest in contractibus priuatorum. Qui enim tenetur rem tradere, aut pretium soluere statuto tempore, ex accidenti potest aliquid minus commodum contrahenti peragere, substantiâ contractûs obseruatâ, vt videmus passim. Vnde contractus habet
implicitam clausulam, Rebus sic stantibus; per Textus & Doctores, quos adducit Marius Antonius Lib. 2. Resolut. 55. num. 29. & seqq. Item, ex æquitate aliquâ in contractibus bonæ fidei potest iudex arbitrari vt non penitus conuenta seruentur secundùm rigorem legis: vt habetur in §.
Actionum, Instit. de actionibus, & explicant omnes de contractibus agentes, præsertim ex Societate, quorum aliquos adducit Bonacina Tomo 2. Disp. 3, de Contractibus, quæst. 2. Puncto 1. num. 21. Cùm ergo Rex, etiamsi vt priuatus contrahat, personam supremi iudicis gerat; potest in contractibus suis, & in hoc præsertim, de quo agimus, qui bonæ fidei est, cùm sit emptionis & venditionis, ex æquo judicare. Cùm insuper id, in quo dispendium se pati possunt conqueri contrahentes, parui momenti sit, in quo & labore exonerantur ad complures tabernas propagando, non sine grauibus conscientiæ periculis, siue ob incuriam, siue ob iniustam extorsionem.
196
*Quod autem vlteriùs opponebatur,
solui ex eo valet, quòd Rex iustè potest prohibere, vt præter sufficientes tabernas aliæ non sint, nisi quas ipse ob rationes sibi benè visas censuerit permittendas. Sunt autem benè visæ rationes, quas eius litteræ manifestant. Vt autem ex illis grauia inconuenientia non emergant, ad illius per Ministros suos prouidentiam spectat: & ita vidimus à citato Prorege, viro prudentiæ & probitatis eximiæ dispositum. Et quidem Rege nihil circa hoc statuente, & rebus in pristino statu relictis, nullus inconuenientia ista in tabernarum multitudine vt specialia in Indiis proclamabat: nam quod ad Indos attinet, id sanè statutum, quod si seruaretur, in magnum eorum commodum redundaret. Et si tabernæ istæ non essent, in multorum domibus vini, quod ex eorum vineis prouenit, copia venderetur: Cur ergo modò ij, qui inconuenientia non deprehendebant in statu priori, ex eo quòd Regia dispositio superuenerit, inconuenientium aceruum deprehendunt? In quo quidem Regis piissimi attestationi
credendum, qui in citatâ Schedulâ medium hoc ad leuamen aliquale occurrentium necessitatum licitum verbis illis appellat: Por todos los medios posibles y licitos. Vbi doctissimi & antiquissimi inter omnes occidui istius tractûs Prælati verba iuuat in comprobationem prædictæ attestationis adduxisse. Qui cùm à Rege nostro fuisset reprehensus, eò quòd Episcopum quem|dam sine Bullis Pontificiis, & Regiis Executorialibus consecrasset, sic de vtroque agens est locutus in epistolâ, quam apud me habui:
Consecraui quidem; & benè me fecisse tunc credidi, cùm & Theologi essent rem probantes, & alia pro remouendo scrupulo adminicula concurrissent. Sed Rex meus errasse me asserit, & ita me errasse confiteor, cùm meliores ille apud se Theologos habeat, quàm ego, &c. Quod ergo ad conscientiam attinet, nullus videtur remorsus excitandus; quod autem ad conuenientiam, iam præfatus.
CAPVT XXVI.

CAPVT XXVI.

De prouentu Vinearum Indicarum.
197
*PLantatio vinearum in Indiis iam pridem
vetita pluribus rescriptis Regiis, de quibus Dom. Solorzanus Tomo 2. Lib. 1. cap. 7. num. 41. & D. Escalona Parte 2. Lib. 2. Cap. 28. num. 2. Quibus non obstantibus inualuit illa, & adeò copioso prouentu, vt iam superiùs expressimus num. 123. & cùm tot sint, ad multò plures fertilis gleba succurrit. Quia ergo sine Regiâ facultate plantatæ, visum est post longius tempus, aliquod inde quæsisse compendium: & ita Regio statuto decretum, vt duo pro centum vasa vinaria, in quibus vinum transuehitur, soluerentur. In quo quidem grauari se iniustè vinearum domini conquesti sunt, & res ad controuersiam juridicam reuocata. Postquam tamen rescriptum est à Rege & executio decreti instanter iniuncta, quæ tamen alicubi adhuc retardata. Fuit
autem hoc hominis cuiusdam arbitrium annis proximis Regio Consilio ad amplificationem Regij patrimonij & odij communis, oblatum: cùm iam pridem vinearum domini in pacificâ essent possessione, & qui de nouo plantare vellent, nullum iuris aut facti obstaculum inuenirent. Compositione enim Regiâ titulos terrarum habentes, licere sibi plantare quid quid videretur vtile, crediderunt. Neque enim in compositione, de non plantandis vineis quidquam actum: immò multoties compositio facta quando iam in terris, circa quas componebatur, vineæ aut adultæ aut nouellæ videbantur.
198
*Fuerit ergo licet circa hoc iterata
prohibitio, sicut & circa oliueta, pro quibus tamen exactio nulla constituta hucusque, nihil obstare potuit, quia vsu non recepta, scientibus Gubernatoribus, & Regio non ignorante Consilio, cùm notissimum esset vinum ex Hispaniâ in regiones istas non asportari. Nihil autem manifestius quàm legem vsu non receptam, neutiquam vrgere, nec posse illius inobseruantiam castigari. Pro quo P. Suarius Lib. 4. de Legibus, cap. 16. P. Azor Tomo 1. lib. 5. cap. 4. quæst. 7. P. Salas de Legibus, disput. 13. Sect. 2. num. 11. P. Palaus Tomo 1. Tractat. 3. Disput. 1. Puncto 13. num. 9. cum aliis ab eisdem citatis. Solet autem ab aliquibus ad
hoc vt lex vsu non recepta obligari desinat, consensus saltem tacitus legislatoris requiri, vt videri apud citatos potest. Et talem in casu nostro repertum iam vidimus; immò & plus quàm tacitum. Cùm tamen Doctores etiam sint, qui asserant, etiam cum omnimodâ legislatoris ignorantiâ, obligationem legis cessare. Et hoc certum arbitratur P. Palaus suprà; & non tantùm probabilius cum Doctoribus, quos adducit: non ergo multùm roboris habere videtur id, quod in Regiâ Schedulâ Proregi Peruuiano iniungitur; quòd scilicet vinearum Dominis inculcetur, ita
vt capaces reddantur, non potuisse illos sine licentiâ Regis plantare vineas, & licentiam à Proregibus concessam quibusdam, fuisse nullam; quia licet verè talis lex fuerit, & à præfatis id vt verissimum admittatur; habent illi, eo non obstante, quod apertè suffragetur. Cùm aliàs inueniantur rescripta, de quibus Dom. Solorzanus suprà, num. 43. in quibus supponitur plantatas vineas, Indos tamen pro illarum culturâ distribui prohibetur: licèt posteà prohibitio etiam fuerit intimata, sed à Proregibus executio suspensa, vt quæ magnis inconuenientibus subiaceret.
199
*Nihilominùs Regia prætensio penitus
condemnanda non est, quia prohibitio bonis fundamentis innititur, saltem probabilibus: & cùm terræ ex compositione habeantur, sub eâ conditione iustè potuerunt tradi, vt vinearum in ipsis plantatio non liceret. Quamuis autem hoc in compositione ipsâ expressum non fuerit, inest tamen conditio, quia lege habetur generaliter posita, vnde non fuit opus declarari. Quando enim tacitum expresso inest, pro expresso habetur: vt cum Baldo, & Tiraquello obseruat Marius Antoninus Lib. 2. Resolut. 57. num. 72. & quia in generali concessione non veniunt ea, quæ quis non esset in specie verosimiliter concessurus, vt habetur Cap. In generali de regulis juris in 6. non
Cap. In generali.
est autem verosimile in generali concessione venire id, quod est aliàs lege prohibitum, cùm generalis concessio priuilegium non sit, sed contractus ab eo independens, quod cum re, circa quam versatur, nullam habet connexionem. Et ita interpretatio facienda, vt correctio juris communioris euitetur, juxta receptam Doctorum obseruationem, de quâ dictum alibi Tit. 4. n. 73. & pro quâ videri potest citatus Auctor Lib. 1. Resol. 103. num. 18. Quibus addi potest semper Reges nostros plantationi vinearum obstitisse; vnde contra factum nequit scientiæ & patientiæ eorumdem imputari.
200
*Benè tamen verum est rationem, quæ
pro iustificandâ prohibitione redditur, non penitus subsistere, vt patet ex verbis illis Schedulæ Ann. 1595. quam suprà Dom. Solorzanus adducit: Por muchas causas de gran consideracion, y principalmente, porque euiendoauiendo allà prouision bastante de estas cosas, no se enflaqueciese el trato y comercio con estos Reynos. Est enim impossibile vt ex Hispaniâ vinum omne necessarium pro regionibus istis afferatur, quod & carissimè constabit & multoties eius defectus molestissimi sentientur. Quod ex præsenti potest tempore euidenter comprobari, quando in ditione Noui-Regni Granatensis vna vini botisia, seu quadrantalis mensura, sexaginta octi-regalibus vix habetur, cùm tamen Prouinciæ illæ ex proximioribus Hispaniæ sint. Quid ergo in remotissimis accideret, vbi marium & terrarum tractus longissimi percurrendi? Quibus addi potest, licèt commercium circa vinum attenuatum sit, circa alia tamen mirè auctum: vnde ex hoc capite, attenuati scilicet commercij, | quod quasi præcipuum ad prohibitionem adducitur, illius corruit fundamentum: & ita aliarum rationum non est curanda, quæ innuitur, multitudo: deficiente præcipuâ, quæ finem, & caussam motiuam dispositioni tribuit, iuxta receptam doctrinam. Non enim est credibile propter rationes
parui momenti legem adeò rerum naturæ repugnantem, quæ aptas plantis terras exhibet, & hominum natiuæ inclinationi, subditis benigna Principis officia pro meritis poneretur. Cessante ex parte caussâ legis, cessat illa, quando magis est inutilis & nociua, quàm vtilis & proficua, etiamsi caussa præcipua non sit, vt videri potest
apud P. Suarium suprà, Lib. 6. Cap. 9. in fine. Multò ergo potiùs quando præcipua caussa, vt in casu nostro: & licet aliæ vtilem reddent, magis tamen incipit esse nociua ob rationem dictam; quia scilicet necessaria copia ex Hispaniâ nequit opportunè deferri, & esset sanè molestissimæ penuriæ periculum.
201
*Id tamen curandum, ne Indi ad vindemias
conducantur, nisi ipsi sponte liberâ se offerant: experientiâ enim compertissimum habetur plurimos eo in labore perire & quia cælum ipsis insalubre, & quia multùm inconsideratè hauriunt, vnde lethales ipsis morbi generantur. Immò & dubitari meritò potest an sponte se
offerentes sint admittendi: & negari verosimiliter, quia admissio talis est cooperatio ad damna dicta, & charitas obligat ad subueniendum etiam in damnum sponte euntibus, materiam, si possumus, subtrahendo. Hinc enim & correctio fraterna obligat; cùm tamen certum sit peccatum non nisi sponte committi. Poterit autem admittens excusari ex eo quòd repulsus à se plures inueniet alios, non solùm admittentes, sed rogantes, neque enim ille à locatione suarum desistet operarum, iuxta probabilem aliquorum doctrinam: de quâ dictum Titulo 1. n. 146. & seqq. Licèt hîc non omnino accommodari possit, vbi de peccato se locantis non agitur, quod fortè in multis non est mortale ob eorum incapacitatem, aut inaduertentiam: sed de damno eorum corporali: ratio autem facta eadem est.
CAPVT XXVII.

CAPVT XXVII.

De papyri signatæ quæstuosa nundinatione.
202
*REcens est hoc in Hispaniâ ad vitandas,
vt dicitur, falsitates in publicis instrumentis, arbitrium: signatur enim papyrus Regio signo quadruplici differentiâ, anni currentis notâ adiectâ, & ita signata solùm Regio nomine venditur, pretio ab eodem designato. Quod cùm in Indiis non ita quæstuosum futurum crederetur, vt ex transmissâ quantitate constat; supra votum excreuit, & ampliore aliâ ibidem frabricatâ, iuxta instructionẽinstructionem, expensa. Circa quod discutienda nonnulla, iis omissis, quæ quoad totius rei expeditionem congerit Dom. Gaspar de Escalona Lib. 2. Gazophylacij, Parte 2. Cap. 29. & factum potiùs, quàm ius continent, sanctionem inquam, instructionem, declarationem.
203
*In primis an grauamen hoc licitè possit
imponi, quia illius caussa in ipsâ Pragmaticâ sanctione contenta, non videtur solido veritatis præsidio roborata. Dicitur enim ita dispositum vt falsitates euitentur, quandoquidem in qualibet signatâ papyro annus apponitur, pro quo tantùm seruire potest. Quod ergo in eâ scriptum fuerit falsitatem eam habere nequit, quæ accidere multoties solet, cùm instrumenta conficiuntur annorum præteritorum numero consignato, quod ad multas & grauissimas potest iniustitias deseruire. Atqui per hoc damnis aliis non occurritur,
Falsitatibus non occurri.
quæ præter adductum, sunt sanè innumera: in papyro enim signatâ possunt falsitates immensæ conscribi: quod & experientia multiplex comprobauit. Immò & damnum illud de falsitate retro acti temporis non videtur penitus cautelatum: nam papyri anni præsentis possunt plures chartæ emi, & pro futuris euentibus asseruari. Propter quod incommodum vitandum videtur dispositum, vt quidquid huius generis transacto anno, pro quo seruire potest, & biennio in Indiis, superfuerit, vndique collectum in locum, in quo sunt Regia signa, deferatur: licèt in instructione dicatur hoc fieri, vt resignari possit, & annis sequentibus deseruire. Sed cùm non semper resignetur, quia copia illius est, neque comburatur, vt de Bullis Cruciatæ inuenitur dispositum, nec tamen vsu generali firmatum, facilè potest à falsariis charta multiplex comparari, scribentium ministerio, & prætextu commoditatis alicuius, vt in præsenti euenit, quando papyri communis est earitas ob raritatem, & papyrus signata emitur ad epistolas, & familiares alias functiones, cùm multò minori pretio constet.
204
*Deinde. Pretium videtur excessiuum,
vt enim habetur in Pragmaticâ, & videri potest apud citatum Escalonam §. 1. n. 12. & seqq. Pro papyro primi signi viginti quatuor regales soluẽdisoluendi: pro secundi regales sex: pro tertij, regalis vnus: pro quarti, regalis quarta pars. Atqui vt constat ex eadem apud citatum num. 21. chartæ cuiuslibet quæstus seu sumptus in eâ factus, dimidium regalem non excedit. Licèt ergo in papyro quarti signi benignitas Regia præluceat, quæ pauperes, & Indos minimùm grauari desiderans, nullum ex illis emolumentum admittit, vt videri potest num. 8. verbis illis: Por quaretoquanto la intencion de su
Magestad, y su voluntad, siempre ha sido, y es, aliuiarles (Indos scilicet) de qualquiera carga y grauamen. Quod ad Religiones Mendicantes extensum, vt videri potest apud eumdem §. 3. num. vlt. Licèt inquam hoc ita sit; in aliis tamen trium signorum chartis manifestus apparet excessus, præsertim in duobus prioribus. Cùm ergo in hoc genere contractus emptionis & venditionis sit, pretium non debet immoderatum apponi; aliàs iniustitia suberit & obligatio restitutionis. Nec videtur satisfieri ex eo quòd dicitur in Pragmaticâ citatâ, ad Regem spectare pretia rebus imponere, & ita circa hoc modo prædicto statuere potuisse. Nam licèt hoc ita
sit; pretium tamen debet esse moderatum, quod generale est, à quocumque ponatur; vnde & Rex id debet attendere, & circumstantias considerare, ex quibus rerum pendet æstimatio; vt | vt videri potest apud P. Lessium Lib. 2. Cap. 15. Dub. 2. & est apud alios obuium: vnde mutatis circumstantiis, solet pretium à Rege præscriptum non attendi: vt apud eumdem videri potest n. 14. & tenent Mercadus, Ioannes, & Bartholomæus de Medina, & P. Filliucius apud Bonacinam Tomo 2. Disput. 3. de Contractibus. Quæst. 2. Puncto 4. num. 7. P. Hurtadus Disput. 2. de Contractibus Difficult. 1. in fine. Et alij communiter.
205
*Prætereà. Aliunde videtur incongrua
talis dispositio, quia cùm diuitibus nihil officiat, pauperibus est nociua: illis enim papyri emptio parùm curabitur, vt lites promoueant: isti autem ab eis desistent, ne euentus dubij multiplici papyri emptione grauentur: vnde & assequendi quod suum est, subsidio carebunt. Vbi dici nequit damnum hoc communis boni vtilitate compensari, dum falsitatibus instrumentorum occurritur. Nam circa falsitates iam dictum; & dubitari prætereà potest quod damnum maius censeri debeat, aliqua instrumenta falsa confici, an pauperes suis bonis per iniuriam spoliari. Et licet pauperibus Regiâ sit benignitate prouisum, vt vidimus; id tamen non de omnibus pauperibus accipiendum, sed de illis, qui de solemnitate dicuntur, qui rarò litigant; cùm tamen alij opus habeant frequentissimè litigare.
206
*Item. Grauamen hoc gabellæ cuiusdam
genus continet, vnde iubetur vt circa Ecclesiasticos & Religiosos nihil contra eorum agatur voluntatem; ne scilicet Ecclesiastica immunitas violetur. Videtur autem inconueniens vt prætextu publicæ vtilitatis fisci negotium agitetur, & quòd, cùm vtilitas fisci præcipuum motiuum sit, vtilitas communis vt vnicum in Pragmaticæ exordio proponatur. Et quidem si communis vtilitas tantùm attenderetur, detractis expensis, de quibus iam dictum, nihil esset vltrà requirendum: sicut neque à pauperibus Indis, ac Religiosis exigitur, & ab aliis Ecclesiasticis detrectantibus constitutum pretium soluere, vt videri apud citatum Escalonam potest §. 3. num. 12. Impositio autem cùm propter publicam necessitatem esse debeat, iuxta dicta num. 190. non videtur iusta, nullâ necessitatis redditâ ratione, vnde nec videtur in conscientiâ obligare.
207
*Nihilominus non debet vt iniqua talis
Pragmatica condemnari, in quâ probabiles rationes occurrunt, vt possit sustineri. Falsitatibus enim, vt potest, per eamdem occurritur: & si non omnia, aliqua publici statûs damna saltem euitantur. Et pretium quidem maius est quàm esse deberet, expensarum habitâ ratione: quod tamen iustificari manifestiùs potest quoad papyrum primi signi: quia cùm illa pro gratiis & muneribus Regiis, aut eius auctoritate impartitis deseruiat, potest illis Rex grauamen illud, leuissimum sanè donatariis, imponere: vt scilicet in talis pretij papyro titulos sint, & non aliàs, accepturi: quemadmodum onus mediæ annatæ imponit, quod nequit iniustum reputari. Quoad papyrum autem signi quarti, dictum iam n. 204. Quoad tertij, excessus non est notabilis, & ita ob auctoritatem Regij signi potest illo digna duci, quando etiam stipendium est iis tribuendum, qui in eius distributione, venditione, & curis aliis circa eamdem occupantur. Et ex multorum auctoritate etiam constat ex Regio signo monetæ valorem augeri, vt videri potest per citatos à Diana
Parte 6. Tract. 8. Resolut. 1. §. Ad secundum, quod & ipse admittit quando excessus est modicus. Est autem eadem in papyro ratio. Restat ergo solùm papyrus secundi signi, sex inquam regalium. Et hæc cùm ad res momenti maioris adhibeatur, & rarior illius vsus sit, maiori pretio venit æstimanda, quia minus est hac ratione in illo grauamen, estque bifolium, & ita quasi duæ chartæ, & duo signa, quorum auctoritas exigit, vt non vili pretio diuendantur. Sic ergo apparet pretio non esse excessum talem, vt manifesta in eo iniustitia, re attentiùs expensâ, valeat deprehendi. Quod verò de pauperibus dicebatur solui ex eo potest, quòd licet aliquale in eo iniustitiæ videatur esse periculum, non est generaliter præsumendum; cùm in litibus incerta iustitia sit; & etiam si facilis succurrat litigandi modus, potentiores armis validioribus certant, vt frequentiùs debeant infeliciorem litis exitum sibi pauperes ominari. Quod malum remedio caret. Quæ autem circa instrumentorum fidem versatur falsitas, perniciosissimum malum est, cùm ex eorum fide totus ferè Reipublicæ status pendeat. Pro quo videri potest P. Fragosus Tomo 1. pag. 728. n. 295.
208
*Iam quod ad vltimum spectat, negatur in hac dispositione genus aliquod gabellæ intercedere, quod ex dictis videtur sequi; cùm tantùm sit determinatio quædam pretij circa rem bono publico conuenientem. Neque oppositum sequitur ex eo quòd nolit Rex Ecclesiasticos ad vsum compelli; quia etiamsi gabella non sit, est tamen lex minùs congrua Ecclesiasticæ
libertati, vt quæ onus imponat: ad has tamen Clerici non tenentur, vnde nec imponi illis potuit: vt videri potest apud Bonacinam Tomo 2. Disput. 1. quæst. 1. Puncto 6. num. 29. Dianam Parte 1. Tract. 10. Resolut. 12. & Parte 6. Tract. 8. Resolut. 1. §. Restat modò. P. Palaum Tomo 1. Tract. 3. Disput. 1. Puncto 24. §. 6. num. 6. & alios, qui licet fateantur Ecclesiasticos ligari legibus ciuilibus, exceptionem addunt oneris & præiudicij, quo libertas Ecclesiastica minuatur. Cùm autem gabella non sit; neque etiam fuit opus necessitatem exprimi, quæ ad illam imponendam impulisset.
209
*Ex dictis autem videtur cessare, quod
ad factum attinet, quæstio illa, An Pragmatica ista sit contra Ecclesiasticam libertatem, si videlicet ad Ecclesiasticos extendatur. Cùm enim eos Rex compelli vetet, quæstio in facto cessat. Si dicatur Regem suos admonere Proreges, vt opportunâ vtentes industriâ curent papyrum signatam in statum Ecclesiasticum introducere, vt videri potest apud citatum Escalonam §. 3. n. 12. ex quo videtur sequi legem ex intentione eius ad prædictos extendi; nolle tamen circa eos rigore vti. Responderi potest id non sequi, sed onus istud ad laicos tantùm dirigi, & neque indirectè Ecclesiasticos comprehendere, qui sponte illud subire possunt: non vt sponte obligationem subeant, sed vt semper illis integrum sit à voluntarij oneris supportatione desistere: est enim quasi donatiuum, quod Ecclesiasticis omnino licet: vnde & in gabellis idem contingere | posset, nisi periculum esset in eo quòd voluntaria præstatio in obligatoriam verteretur.
210
*Si autem onus tale ita imponatur,
vt ad Ecclesiasticos etiam extendi Regis voluntas sit, & ne aliter in eorum negotiis procedatur, libertati Ecclesiasticæ, iuxta nuper dicta, repugnaret: quod ex eorum doctrinâ colligitur, quos dudum adduximus, & aliorum apud ipsos: & ita in propriis terminis de papyro signatâ loquentes tenent Illustrissimus Arauso in 2. 2. D. Thomæ. Quæst. 95. Disput. 3. Sect. 5. & Diana Resolut. 1. citata. in quâ multa adducit; quæ eò tendunt, vt ostendat esse gabellam: quo constante, illatio est manifesta, cùm constet Ecclesiasticos ab illis esse prorsus eximios. Quia verò ex dictis responderi potest gabellam non esse; ideò ad fundamentum aliud recurrendum; quòd scilicet onus sit, & quidem non leue, ad quod nequeant Ecclesiastici compelli, vt citati tradunt, & apud eos alij, ac complures insuper apud Dianam Parte 6. Tract. 3. Resolut. 6. asserentes statuta laicorum non ligare Ecclesiasticos, quæ circa alienationem bonorum, contractus, & alia versantur, in quibus illis onus seu grauamen imponitur, quod minimè gabellæ rationem habet. Pro quo & videnda multa apud eumdem toto Tractatu illo, seu Apologeticâ disceptatione. Vnde si ponamus papyrum signatam eodem pretio, quo communis, Clericis tradi; si tamen ita compellantur eâ vti, vt non adhibitâ, nequeant in lite procedere, grauamen erit contra illorum libertatem; quia ad id, quod aliàs ipsis erat licitum, compelluntur, juxta dicta à nobis alibi: Vide Tit. 3. num. 109. & 110. & Tit. isto n. 142. & pro quo plures Auctores adducit Diana Resolut. 1. citata §. Sed hic minimè. Est ergo ratio oneris à ratione gabellæ diuersa.
211
*Si dicas Ecclesiasticos teneri ad obseruandum
rerum pretium à lege taxatum, vt est communis Scriptorum doctrina, de quâ citati. num. 204. & ita etiam obligandos ad papyri signatæ pretium. Responsio est facilis: Nam aliud est teneri ad pretium, si re aliquâ vti velint, aliud ad ipsius vsum obligari, quando aliunde haberi potest pretio viliori; in illo enim, vt communis legis seruatur æquitas, in hoc Ecclesiastica violatur libertas. Itaque si Clericus emat
triticum ex communi horreo, taxatum debet pretium reddere per publicam potestatem: sed non tenetur absolutè emere, si aliunde possit sibi prouidere, & sic de aliis. In nostro autem casu idem accidit: nam si Ecclesiasticus velit papyro signatâ vti, debet pretium pro se taxatum offerre: sed ad talem vsum nequit obligari, cùm possit communi vti papyro, vt poterat ante Pragmaticam signaturæ. Quòd si aliquando monopolium
rerum quarumdam fiat, pretio earum designato per publicam potestatem, vt de niue diximus Cap. 24. illud certè onus non est, sed commodum, vt ibidem ostensum. Si verò contingat monopolium non eam commoditatem respectu Ecclesiasticorum habere, sicut neque respectu aliorum, sed solùm fisci, vt in chartulis pictis; onus etiam reputari non debet, quia non versatur circa res ad communes vsus necessarias, sed quæ omnino sponte assumuntur, & ab Ecclesiasticis satiùs esset non assumi. Quod Diana cum aliis benè aduertit suprà §. Ad tertium. Si autem ex necessariis sint, alia est ratio, vt videri apud eumdem potest: quamuis si necessitas cogat, nec possit in venditione discrimen Ecclesiasticorum & laicorum commodè obseruari, probabile fit in eo lædi Ecclesiasticam libertatem, vt ex mente multorum dictum Titulo 3. numer. 112. Quæ cùm ad Indias specialiter non spectent, à nobis delibata sufficiant, qui nonnulla alia minutiora prætereunda iudicamus, de quibus videri potest sæpiùs citatus Escalona, vt vno tandem satis quæstuoso Regij ærarij compendio rem istam terminemus, pro quo sit
CAPVT XXVIII.

CAPVT XXVIII.

De Concessione Bullæ Cruciatæ & emolumentis Indicis, secundùm specialia pro Indiis.
SVnt sanè in Indiis emolumenta Bullæ
Cruciatæ permagna, cùm eorum quantitas ad octingentorum millium ducatorum collectionem ascendat, vt testatur Dom. Solorzanus Tomo 2. Lib. 3. Cap. 25. num. 20. & in Politica pag. 717. Col. 1. qui multa de illa, sicut & D. Escalona in Gazophylacio Lib. 2. Parte 2. Cap. 34. Nos hic peculiaria quædam diluemus, ex quibus sit

Primum, an transacto biennio, pro quo Bulla conceditur, si noua publicatio non fiat, præcedens valeat, aut possint quæ superfuerunt Bullæ ex publicatione præcedenti concedi.

212
*CAsus accidit annis proximioribus:
elapsum est enim biẽniumbiennium, & nouæ Bullæ desideratæ, de quarum certa transuectione notitia nulla succurrens, magnam peperit negotio in tanto confusionem. Pro deliberatione ergo consultatio habita, & Archiepiscopi Limani sententia requisita; & nonnulli quidem Bullam præcedentem valere censuerunt, sicut & in casu simili ante annos plures tenuerunt multi, vt testatur Dom. Solorzanus suprà Cap. 25. num. 24.
Valere acceptas qui censeant.
P. Henriquij, Emmanuelis Roderici, & Antonij Gomecij sententiam secuti. Sed quia hoc aliis visum difficile, nouam Bullarum distributionem
necessariam censuerunt; dixeruntque posse eas, quæ ex præcedenti publicatione superfuerant, impartiri; licet illæ ad biennium tantùm fuerant destinatæ: sic enim de piâ potest mente præsumi Pontificis, ne fideles in regionibus adeò distantibus thesauro gratiarum adeò singulari priuentur. Quod & de Commissarij intentione pariter coniectandum, quæ Pontificiæ debet esse conformis, sicut & Regiæ. Cùm enim negotium hoc tanti momenti sit, & adeò abundans Regium interesse, illiusque tanta necessitas duris hisce temporibus; non est credendum vacationem istam sine fructu transire vllatenus volituros. Pro quo sunt vulgares doctrinæ de epicheiâ, coniecturis, præsumptionibus, ratiahibitioneratihabitione, de quibus
NegantiāNegantium maior pars.
pleni tractatus Doctorum habentur. Præualuit tamen negantium absolutè consilium, qui | numero & auctoritate præcellebant, in quibus & Illustrissimus fuit Archiepiscopus, testatus planè, si de procuratione ante nouarum Bullarum aduentum ageretur, illam se in Metropolitanâ suâ Ecclesiâ minimè permissurum. Quod & Archiepiscopum Mexicanum pariter censuisse relatione accepimus, & pro eo acriter decertatum. Nihilominùs in designato distributionis loco eam continuatam sine publicatione à testibus oculatis accepi. Et ego quidem cum postremis hisce persensi, ratus contrarium solido fundamento destitutum.
213
*Et quod ad sententiam eorum attinet,
qui valere elapsi biennij Bullam asserebant, minimè eorum est probanda doctrina, quæ auctoritate Doctorum innititur, ex quibus contrarium potiùs deducendum. Licet enim dicant illi posse quem gratiis Bullæ frui elapso tempore, ad fruitionem talem disignato; tempus tamen huiusmodi modicum esse debere affirmant, vt videri potest apud P. Henriquez Lib. 7. de
Indulgentiis Cap. 20. num. 2. verbis illis: Si elapso anno & paucis diebus, non promulgetur secunda Bulla, quam constat paullò post promulgandam. Pro quo in Glossa L. N. alios adducit. Emmanuel Rodericus à D. Solorzano etiam adductus oppositum omnino sentit, aitque se non audere P. Henriquez sententiam amplecti. Vnde mirum est à præfato Scriptore pro contrariâ sententiâ citari. Neque Antonius Gomez aliter accipiendus, citatus etiam ab Scriptore præfato, si quidquam indulgeret: sed certè nihil apud ipsum tale, sed oppositum non obscurè, dum ait, gratias Bullæ anno elapso cessare, nec sufficere intentionem illam sumendi. Videatur Cap. 5. circa 5. quæstionem n. 2. & circa quintam & sextam clausulam num. 1. & 2. Cùm Emmanuele autem sentit P. Mendus in Bullam Cruciatæ Disput. 2. num. 7. & cum Patre Henriquez Ioannes Sancius in Selectis Disput. 55. num. 2. Villalobos Tract. 27. Clausula 4. num. 8. Trullench Lib. 1. Expositionis §. 1. Dub. 11. Ludouicus à Cruce in eadem Disput. 1. P. Escobar in Theologia morali Examine 17. Cap. 1. in fine. Qui tamen Tomo 1. Problematicarum Disquisitionum Lib. 7. num. 40. absolutè asserit anno elapso expirare. Diana Parte 1. Tract. 11. Resolut. 91. & alij, qui generaliter paruam distantiam tantùm admittunt, ita vt parùm pro nihilo reputetur. Atqui in nostro casu distantia erat magna, vt non possit illi doctrina de anno Ecclesiastico pro obligatione Confessionis adaptari. Et P. Bardi in
explicatione Bullæ Parte 1. Tract. 2. Cap. 6. Sect. 2. num. 32. rem exquisitiùs discutiens affirmat annum publicationis non posse prorogari supra annum solarem vltra dies triginta quinque: major enim annus Ecclesiasticus eum habet excessum, cùm minor ille sit, in quo Pascha incidat die vigesimâ secundâ Martij: maior, in quo die 25. Aprilis. Quem dicendi modum impugnat P. Mendus in Tractatu Miscellan. Appendice Cap. 14. Sed vt id demus, etiam protensio illa in casu, de quo loquimur, suffragari nequit: quia maior fuit, & multò maior crederetur futura fuissetq;fuissetque re ipsa, nisi nauigium vnum aleæ periculosæ expositum, fortunatum cursum habuisset.
214
*Nullum ergo in Auctoribus de Bullâ
tractantibus pro illâ est sententiâ præsidium. Nam vel annum Solarem esse existimant, aut Ecclesiasticum, vel saltem duos tresúe dies extendi posse dicunt post nouam publicationem, vt videri potest apud P. Escobar suprà loco priori: ex quibus nihil potest casui, de quo disserimus, adæquari. Vnde ergo ita sentientes sentientiam probant? Recurrendum sanè iis est ad communes illas doctrinas de coniecturis, & ratihabitione, & ita idem est illorum, atque aliorum fundamentum, & sic pariter refellendi. Quod ergo ad coniecturas attinet, epicheiam aut præsumptionem, satis infirmum est: nam stante formâ dispositâ ad gratiæ alicuius
consecutionem, illi standum est, & contra eam nulla valet coniectura, aut interpretatio, nisi de concedentis constet voluntate. Voluntas enim per formæ appositionem ostenditur, vnde non potest nisi omnino verosimili contrariæ voluntatis significatione contra illam iudicari. Quod in grauibus negotiis præsertim obseruandum: per ea quæ adducit Marius Antoninus Lib. 1. Variarum Resolut. 11. numer. 4. & seqq. vbi quòd in dubio forma censetur substantialis. In casu autem nostro Bulla conceditur expressâ formâ concessionis, quòd per annum durare debeat, & in Indiis per biennium: ergo eâ non seruatâ actus corruit. Iuxta quam regulam in aliis ad Bullam spectantibus proceditur, vt in eleëmosynæ quantitate, in qualitate accipientium, in approbatione Confessarij, in visitatione altarium, ac similium: verbis enim concessionis insistitur, & aliter factum iudicatur nullum ex prædicto fundamento, quod benè in casu speciali, de quo agimus, exornat & roborat Antonius Gomez suprà.
215
*Deinde. Forma concessionis quòd per
biennium duret, aliquomodo verificanda est, ita vt duratio ad biennium tantùm extendatur. Rogo ergo quomodo in casu nostro verificari possit? Non quidem anni solaris computatione, neque Ecclesiastici, vt iam ostensum: ergo nullo modo. Quod autem verificatio requiratur, extra dubium est, quia vbi non conueniunt verba, nec conuenit dispositio l. 4. §. Toties. D. de damno infecto. Pro quo Nauarrus Lib. 3. Consilio
34. & Matthæus de Afflictis Decisione 355. n. 8. Si dicatur menti potiùs quàm verbis standum: sic dicentes ostendere debent vnde illis sit mens explorata Pontificis, qui nusquàm eam dispositioni suæ contrariam indicauit, vt sæpè accidit, & in Iure est obuium, in quo statuuntur multa, & statim adiiciuntur exceptiones per particulam Nisi. Vt videri potest in Cap. omnis vtriusque sexus, de pœnitentiis & remissionibus, vbi verba illa post generalem dispositionem: Nisi fortè de proprij Sacerdotis &c. similiter Cap. Si verò de sententia excommunicat. ibi: Nisi fortè eumdem Clericum &c. & alibi passim. Licet ergo pietas
Sicut ad illius pietatem.
Pontificia magna sit, quia tamen certis est adstricta limitibus, non est ad ampliora pertrahenda. Et quidem licet pietas magna præsumi debeat; Bullam tamen Cruciatæ nisi ad Regum nostrorum instantiam minimè concessissent: quo euentu fideles in Indiis thesauro gratiarum istarum essent penitus destituti. Quando ergo illum concedit Pontifex, non iuxta generalem pietatem facienda est interpretatio, sed iuxta eam, quæ | certis est limitationibus coarctata. Cùm aliàs constet Pontifices in concessione Bullæ difficiles se exhibere, & eam negasse nonnullos, existimantes id, quod ex eadem colligitur, in iis rebus, pro quibus conceditur, non expendi. Neque
Commissarij voluntas alia debet præsumi, qui eo ipso quòd Commissarius sic ei, qui commisit, conformem se debet exhibere. Neque aliter de Catholico Rege iudicandũiudicandum, cuius voluntas nihil potest voluntati Pontificis contrarium operari, qui est primum mobile in hoc genere, ab omnibus aliis inspiciendum.
216
*Iam quod ad ratihabitionem attinet,
ex prædictis videtur sufficienter improbatum: sed est prætereà contra illud instantia validissima. Nam ratihabitio hæc non est de præsenti, cùm in Pontifice nullum appareat de præsenti talis dispositionis indicium; de futuro autem nihil iuuat, quia illa est in quo per Bullam conceditur facultas eligendi Confessarium, qui ab omnibus possit peccatis absoluere (exceptâ hæresi.) Ad
jurisdictionem autem in foro pœnitentiæ non sufficit ratihabitio de futuro, vt communiter tradunt Doctores, qui videri possunt apud Bonacinam Tomo 1. Disput. 5. Quæst. 7. Puncto 4. §. 1. num. 13. & 14. Dianam Parte 3. Tract. 4. Resolut. 68. & P. Gasparem Hurtadum Disput. 10. de Pœnitentiâ, Difficult. 5. Licèt autem sint qui existiment ratihabitionem de futuro sufficere, qui videri possunt apud P. Filliucium Tractat. 7. cap. 9. num. 240. qui num. 242. affirmat eorum sententiam non carere probabilitate; licet ipse contrariam teneat num. eodem. Licèt inquam sint, & sententia eorum aliquomodo probabilis; contraria
Illius certitudo.
tamen est probabilissima, & certissimam eam asserit P. Thomas Sancius Lib. 3. de Matrimonio, Disput. 35. num. 17. multos pro eadem adducens. Contra quam irrefragabili ratione, & grauissimorum scriptorum auctoritate munitam, vt vix iam sit contrarium tenens, non debet in grauissimo S. Cruciatæ Tribunali iudicari.
217
*Restat ergo vt illorum iudicium, qui
distributionem bullarum ex iis, quæ superfuerunt fieri posse & debere existimarunt, efficaciter improbemus: estq́ue id facilè. Nam bullæ dictæ biennio tantum valituræ destinantur, vt in ipsis exprimitur. Quâ ergo veritate distribui possunt, vt illæ quæ pro sequenti biennio transmittuntur? Falsitas certè in re valdè sacrâ, & momenti summi committitur. Item, quâ auctoritate id præstat Commissarius? Illi quidem commissa non est; recurrendum est ergo ad coniecturas & ratihabitionem, & ita in fundamentum deuoluitur iam à nobis infirmatum. Demus autem id esse probabile,
sicut & priùs: res certè dubia relinquitur. Quâ ergo ratione sustineri potest, vt populo tamquàm res certa & indubitata tradatur cum onere contributionis id, quod valdè dubium est, & minimè ab eo admittendum, si dubium illi esse constitisset? In rebus sanè quæ vendi & emi solent, nequit pro vero tradi id, quod an sit tale dubitatur: vnde & obligatio restitutionis est, aut dissoluendi contractum. Est enim vitium rei secundum hominum æstimationem, & illud debere detegi omnium sententia est: pro quâ videri potest Bonacina Tomo 2. Disputat. 1. de Contractibus, quæst. 2. Puncto 6. vbi de hoc specialiter agentes adducit: & pro eodem extant alij complures. Præterquàm quòd contractus est nullus, quia inuoluntarius ob ignorantiam emptoris. Quod vt
Euidens instantia.
manifestiùs appareat, rogo sic distribuentes Bullas, an pecuniam, de quâ dubitaretur an esset legitima, ab accipientibus Bullas admitterent? Quis de hoc valeat vel leuiter suspicari? Ergo & quod tradunt exploratæ fidei sit oportet, aliàs contractus claudicabit: neque enim rationi congruit aut conuenit æquitati, alium Deum velle sibi, alium alteri, vt vulgaris habet loquendi vsus.
218
*Et hæc cùm mihi certa sint, audio à
Tribunali supremo S. Cruciatæ rescriptum, posse in casibus talibus Bullas distribui, quæ ex dudum elapso biennio superfuerunt: eâ redditâ ratione, quòd valde materialiter se habeat ad gratiæ consecutionem distributio Bullarum, quandoquidem sine illâ stare posset, vt in Iubileis, & Indulgentiis contingit, quæ sine traditione aliquâ instrumenti cuiusquam obtinentur. Quod quidem, si ita est, reuerenter accipiendum: & ex eo saltem constat sententiam eorum, qui volebant Bullam posse vltra biennium protendi, nequaquam admittendam. Pro quo vlteriùs
addo expressam clausulam Bullæ, in quâ Pontifex ita loquitur: Expirante anno omnes prædictæ facultates, & gratiæ & indulta expirent: tantumque poterunt caussæ pendentes ad finem perduci. Sic Paulus V. Vrbanus VIII. & Innocentius X. quibus nihil dici clarius potuit. Quod autem de distributione, quæ fieri ex Bullis residuis possit, declaratum dicitur, valde videtur difficile: neque enim materiale quid censeri potest, quod à Pontifice non est arbitrio Commissarij remissum, sed expressè decretum inuenitur: sic enim in citatâ
Bullâ habetur: Item mandatur vt summarium hoc per omnes Christi fideles, ad prædictum bellum contribuentes, qui huiusmodi gratiarum participes esse voluerint, recipiatur, & retineatur: ne circa sibi concessas gratias errare, neúe alij illas sibi vsurpare poßint, & vnusquisque qua facultate eisdem gratijs & facultatibus vtatur, docere valeat. Sic ibi. Vbi si dicatur ad notitiam gratiarum & reddendam rationem, sufficere Bullam, quæ traditur etiamsi ad annum præteritum spectet. Contrà est: nam eâ ratione non erit necessarium illam dari habenti eam, quam pro biennio elapso recepit: quod tamen non admittitur, neque admitti potest: nam ex eo fieret pro omnibus concessionibus, saltem eiusdem Pontificis, non esse necessarium nisi vnicam Bullam accipere, & eam seruare ad effectum per Pontificem designatum, quandoquidem in omnibus idem tenor gratiarum continetur. Quod cùm admitti nequeat, ex eo clarè apparet sumptionem distincti Summarij non se habere materialiter: vnde in eadem Bullâ sic etiam subditur: Ac vti idem omnes Christi fideles, non tantùm semel, sed bis singulo quoque anno, quo idem summarium sumpserint, tam perse, quàm per modum suffragij, &c. Vbi summarij acceptionem, tamquam rem ad substantiam concessionis omnino necessariam, Pontifex præsupponit.
219
*His accedit, distributione factâ modo dicto, & aduenientibus posteà Bullis, publicationem faciendam. Ex quo sequitur eos, qui acceperant, non futuros in suâ conscientiâ quie|tos, cùm videant nouas Bullas publicari, & quas ipsi acceperant, ad elapsum biennium pertinere. Nec facilè eos tranquillare poterunt distributionis ministri, aut alij, qui caussam Tribunalis conentur defensare. Meritò ergo postulabunt vt sibi nouæ traduntur Bullæ, ad quod & qui distribuunt tenebuntur, nullâ nouâ acceptâ pecuniâ. Quod quidem à sinceritate & ingenuitate, quâ tractari res istæ debent, valde videtur alienum. Si autem dicatur non faciendam publicationem post Bullarum aduentum, sed post elapsum biennium ad distributionem earum, quæ superfuerunt, & consequenter aliarum, quæ posteà aduenient; id certè non videtur posse sustineri. Nam à die publicationis currit biennium, sicut
Non posse illam omitti.
annus alibi: & vnusquisque jus habet vt possit integro biennio frui. Atqui multi non sument Bullam elapsi biennij ob illius incertitudinem: neque enim tenentur cuilibet declarationi stare, cùm sint viri docti oppositum sentientes. Si autem sumant nouam post aliquos menses adductarum, biennium illis à publicatione integrum non relinquitur. Præterquàm quòd publicari non possunt Bullæ, de quibus non constat an sint peruenturæ, vt est valde contingens, submersâ, in quâ exportantur, naui, siue ab hostibus occupatâ. Publicatio ergo certam materiam requirit, vt ipsum nomen ostendit; id enim publicatur, quod occultum priùs erat, non quod possibile est vt sit; cùm possit etiam non esse, etiam moraliter loquendo. Quæ quidem docti & attenti negotij huius administri solerter aduertent, & viam hanc ita exhibebunt planam, vt nullum in eâ offendiculum fidelibus relinquatur. De quo cùm satis hæc sint, sit iam

Secundum, an Prorex inhibere possit Commissarium, quando ille commißionis limites videtur transilire.

220
*REspectu iudicum aliorum expressa est
prohibitio apud Dom. Solorzanum, qui tenorem erectionis Tribunalis in Indiis refert, pro caussis ad Bullam spectantibus cum plenitudine potestatis expediendis: sic enim in eâ dicitur: Sin que por via de fuerza, ni por otro algun modo, se puedan llebar, ni lleben las dichas causas à las dichas Audiencias Reales, ni introducirse, ni se introduzganintroduzcan en ellas por manera alguna. Sic ibi. Sed durum satis apparet, vt si Commissarius velit aliquem iniustè vexare, nullus remaneat illi recursus,
Dura si generalis, videtur.
sed onus sit quantumuis importabile subiturus. Et tale aliquid visum aliquando, cùm Religionis cuiusdam supremus Prælatus ad reuocationem Religiosi à se extra vrbem abire jussi ob caussas sibi benè visas, per censuras cogeretur. In quo quidem Commissarius iuxta communem æstimationem affectu quàm ratione potiùs ducebatur. Vbi si dicatur nullum esse inconueniens in eo quòd sic coactus obtemperet, cùm possit Concilium S. Cruciatæ de re totâ certum reddere, à quo dubio procul remedium adhibendum. Id sanè nullius consolationis est violentiam patienti: remedium enim tale serò veniet, si tamen veniet, aduersantium informatione apud iudices remotissimos præualente.
121
*Proptereà dicendum videtur Proregem
posse in casu tali, & similibus, suam auctoritatem interponere violentias manifestas remouendo: non quidem iudiciali indagine, sed de facto, monitoriis in primis vtendo; iis autem non procedentibus, ad impediendum efficacem potentiam adhibendo. Pro quo facit in prohibitione præfatâ Proregis non fieri mentionem, & ita illius prouidentiam non exclusam, qui, vt ait P. Oñate Tomo 2. Disputat. 46. num. 60. in Indiis Tribunali Cruciatæ præsidet, & imperitat. & Dom. Escalona Lib. 2. Cap. 34. num. 9. ita in specie scribit: En casos extraordinarios, y de gobierno superior,
D. Escalon.
por razon de la quietad publica en competencias de Tribunales encontrados, se puede interponesinterponer el virrey, vsando para remediarlasremediarlos de los poderes que tiene, como quien representa la Real persona. Sic ille. Debebit ergo tunc Commissarius cedere, & à censuris abstinere;
Quomodo id ritè præstandum.
& si absolutione opus sit, eam impendere, honesto colore quæsito: ad quod directo Proregis mandato non vrgendus, sed rei ipsius conuenientiâ, cùm iam contumacia non sit, quandoquidem Proregalis auctoritatis interuentu obedientia prohibetur. Non enim contumax dici potest, qui, vt non obediat in re sibi permolestâ, adiutorium licitum & vsitatum implorat; præsertim quando iurisdictionis excessus comperitur: Cùm
non leuis sit culpa tantam imponere pœnam insonti: vt habetur in Cap. Sacro, de sententiâ excommunicat. vbi & illa extat Pontificis admonitio: Caueat etiam diligenter ne ad excommunicationem cuiusquam absque manifestâ & rationabili caußâ procedat. Sic Clemens Tertius. Vbi ergo neque rationabilis,
Cap. Sacro de sent. excommun.
neque manifesta est, quòd si grauatus auxilium opportuni fautoris exquirat? Adeundus sanè Ecclesiasticus Patronus; sed non adest: is ergo aditur, qui auxiliari potest, & Dei officio perfungi, cuius est violentiam passis subuenire.

Tertium, circa taxam pecuniæ ab accipientibus Bullam tribuendæ.

222
*ESt illa in Indiis diuersa ab eâ, quæ in
Hispaniâ, & regnis aliis Coronæ seruatur, in quibus solita publicari. Et habetur in speciali Instructione apud Alfonsum Perez de Lara in Libro trium gratiarum, Fol. 254. ex quo illam adducit Trullench Lib. 1. §. 3. dub. 1. & ex hoc P. Mendus Disput. 1. num. 11. Qui tamen in eo decepti, quòd pro Indis, quibus Religiosi, pauperes, & Æthiopes exequantur, duos regales Castellanos assignatos affirment; cùm tamen sint duo tomini, qui tres regales cum quartello constituunt. Tominus enim duodecim habet grana. Nisi fortè nomine Castellani eum intelligendum velint, quam nos Ensayado dicimus, sic enim idem est quòd Tominus. Talis ergo taxa pro
An milites eadem vti possint.
prædictis omnibus assignata. Et circa eam inquiri potest an valeat consuetudo, quæ esse dicitur, vt milites eadem perfruantur. In quo, si reuerà ita est, & sciente Commissario subdelegato id fit, non videtur notitiam talem Commissario generali defuisse, & ita eo sciente & annuente, licèt tacitè, potest consuetudo præfata sustineri. Quâ ratione vtuntur docti scriptores ad probandum
annum publicationis Bullæ esse Ecclesiasticum, & non solarem, quia vsus sic habet, sciente | & patiente Commissario, vt videri potest apud P. Mendum Disput. 2. num. 7.
223
*Potest vlteriùs quæri an Indis mendicis
pro minori pecuniæ summâ possit Bulla concedi. Nam inter Hispanos variæ classes sunt, iuxta diuersas eorum facultates: ergo & inter Indos aliquid huiusmodi statuendum est, cùm inter eos sui etiam diuersi status sint, & ita Caciquij pondus argenti insaiati debent contribuere. Verùm ratio ista conuenientiam quidem dispositionis ostendit; vnde & statui posset exiguum aliquid pro Indis mendicantibus, regalis inquam: de facto autem nequit admitti; quia nulla minor taxa extat, quàm prædicta: & in hoc arbitrari non licet subdelegatis Commissariis; aliàs possent etiam circa Hispanos taxam variare; quia non videtur consonum, vt idem à mendicante, ac seruiente actualiter exigatur; qui enim seruit, plus dare potest, cùm seruitij mercedem accipiat, & multoties copiosam. Præterquàm quod in Bullæ concessione non tam attenditur spirituale fidelium bonum eam accipientium, quàm subsidium pro bello contra infideles; ad quod nihili penditur id, quod ab Indis mendicantibus tribui potest. Et talis illi ingenij sunt, ac peculioli sui adeò tenaces, vt rarus futurus sit suâ sponte Bullam accepturus. Id autem in xenodochiis opportunè prouisum, vt morituris Bullæ, si eas non obtinuerint, tribuantur.
224
*Circa eos, qui seruiunt, inquiri etiam
potest, an ij solùm intelligendi sint, qui famulitio assistunt, quos vulgò vocamus Mozos, & communibus ministeriis destinantur. An verò etiam qui superius aliquod ministerium tractant, vt famulorum Præfecti, vel qui in prædiis villicis agunt: seruiunt namque omnes, & juxta voluntatem Dominorum res sibi iniunctas exequuntur. Ad quod negatiuè mihi videtur respondendum, attento modo loquendi Commissarij; ait enim: Y los hombres y mugeres de seruicio. Iuxta vsitatum autem modum loquendi nostrum nomine gentis de seruitio ij tantùm veniunt, qui in domesticis ministeriis seruilem, aut quasi seruilem operam præstant, &, vt dixi, vocantur Mozos, in quibus & qui anteambulones equestres, & qui Pages dicuntur, adolescentes inquam posttergales. Alij autem nominati non dicuntur tales: & licèt voluntati dominorum obsequantur, altius ministerium tractant. Quod quidem receptæ est
scriptorum doctrinæ conforme, asserentium verba sumenda esse secundùm vulgarem acceptionem, & non in omni earum amplitudine, quando de illâ non constat loquentem intelligi voluisse. Quod benè explicat & exornat Cardin. Mantica Decisione 59. num. 8.
225
*Pro mendicantibus occurrit item dubitatio,
an soli illi intelligendi sint, qui ostiatim petunt eleëmosynam; hoc enim est propriè mendicare: an possit etiam ad alios extendi, verè inopes, licèt ostiatim ob verecundiam non mendicent. In quo dicendum videtur, omnes, qui ex eleëmosynis viuunt; tam viros quàm fœminas, quas non est decens ita mendicare, mendicantium nomine comprehendi, quia in omnibus eadem est ratio; immò & maior in iis, qui ob verecundiam ostiatim non mendicant: isti enim abundantiùs sibi consulunt, vnde diebus istis deprehensi sunt aliqui pecuniosissimi: licèt autem
à paritate rationis non semper vrgeat argumentum, cùm de priuilegiis agitur aut dispensationibus, per notissimam regulam juris in 6. Quæ à jure communi exorbitant, minimè sunt ad consequentiam trahenda. Pro pro videri potest P. Thomas Sancius Lib. 8. de Matrimonio, Disput. 1. num. 32. vbi agmen scriptorum adducit. Hîc tamen non in solâ paritate nitimur, sed quia nomine mendicantium verè comprehenduntur ex eleëmosynis viuentes, cùm ad januam aliorum per se, aut per alios accurrunt, vt possint viuere, immò etiamsi non accurrant, sed alij ad subueniendum ipsis sponte moueantur, mendicantes dici possunt, non actu, sed habitu: sicut Religiosi Mendicantes dicuntur; etiamsi reipsâ non mendicent; quia eorum status ad mendicandum est dispositus, ad differentiam Monachorum.
Præterquàm quod in fauorabilibus extensio fieri potest ob rationis paritatem, vt videri potest apud P. Sancium suprà, num. 33. vbi alios congerit. Et P. Henriquez Lib. 7. de Indulgentijs, Cap. 30. num. 3. vbi ait ex prædictâ ratione concessionem ouorum extendi ad ilac & caseum. Et pro similibus casibus sunt Auctores alij, vt videri apud eumdem P. Sancium potest num. 38. sicut & doctrinæ aliæ suffragantur apud ipsum num. 34. & seqq.

Quartum, circa vsum ouorum, lacticiniorum, lardi, & butyri suilli.

226
*AN scilicet in Indiis eorum liceat vsus
sine Bullâ. Commissarius enim generalis non licere contendit, & priuilegium Pij Quarti circa hoc vires iam non habere, cùm temporale fuerit, & illius ratio cessauerit. Propter quam rationem nouæ Bullæ circa hoc pro Prælatis, Præbendariis, ac Presbyteris aliis nuper expeditæ, quibus per communem Bullam Quadragesimæ tempore vsus prædictorum non licebat: licèt illæ de ouis tantùm & lacticiniis loquantur; & de suillâ pinguedine nihil in speciali concessum reperiatur. Quia verò vix erat, qui ad hunc effectum Bullam sumeret, subdelegatus Commissarius publico edicto transgressionem peccatum esse mortale declarauit, sub excommunicationis pœnâ Confessariis iniungens, vt id pœnitentibus aperirent. Videtur ergo judicio Commissarij standum ob illius summam in negotio isto auctoritatem. Immò circa illud videtur esse non obscura Pontificum mens, cùm Bullas circa prædicta concedunt, & solam hebdomadam Sanctam excipiunt. Supponunt ergo vsum talem minimè sine Bullæ acceptione licere: quod & ij pro certo habent, qui concessionem talem vt rem magni momenti, & in æstimatione speciali habendam, postularunt.
227
*Nihilominùs in Peruuio (& idem
fortè in aliis Prouinciis accidit) vsus prædictorum licitus, & omni scrupulo vacans, absque Bullæ receptione putatur: & apud religiosos ac viros doctos, ac conscientiæ suæ studiosos viget, etiam post præfatas declarationes: eo fundamento, quòd consuetudo circa hoc inueterata præualuit siue ratione alicuius priuilegij originem habuerit, siue aliàs. Consuetudinem autem posse le | legem ieiunij aliquatenus abrogare, indubitatum est, & ita videmus in Hispaniâ vsum extremitatum carnalium & intestinorum Sabbatis introductum: & quod generalius est, serotinam refectionem vbique gentium, & notabilem Cœnæ anticipationem. Circa quæ sine vllo conscientiæ remorsu proceditur, & in casu quidem nostro Prælati non solùm vident, nec contradicunt, sed etiam vsum eumdem amplectuntur: cùm sint illi & docti & pij. Quòd cùm accidit communis doctrina est consuetudinem esse
Vnde robur in illa.
rationabilem. Pro quo videri potest Diana Parte 6. Tractatu 5. Resolut. 5. & specialiter Parte 1. Tract. 9. Resolut. 21. vbi de consuetudine agit contra legem ieiunij. Cùm ergo hoc certum sit, videndum an ex adductis fundamentis tali sit cōsuetudiniconsuetudini derogatum.
228
*Et in primis declaratio Commissarij
non videtur obstare, quia illa consuetudinis titulum non improbat, quem nec improbare potest, cùm ex dispositione Iuris communis habeatur vt lex Canonicâ consuetudine possit abrogari. Vt constat ex Cap. finali, de Consuetudine, & omnes Doctores admittunt. Solùm ergo asserit priuilegium iam cessasse. Atqui vsus dictus priuilegio non innititur, cuius nec memoria occurrit iam ab annis plurimis, & ea ratio inualuit quòd pisces in copiâ sufficienti non inueniantur,
nisi in maritimis, & cibaria alia exigui vigoris sint, regionesque istæ homines languidos reddant. Quæ vltima ratio iuuat pro regionibus etiam maritimis: sicut etiam quòd cum ita remotis, atque Europæ commodis destitutis, non ita est seuerè agendum, vt nihil de lege Ecclesiastici jeiunij fuerit remittendum: cùm sciamus in regionibus aliis, indulgentias aliquas circa illam tolerari. Sic in Belgio, diebus paucis exceptis, consuetudo permittit lacticinia etiam in Quadragesimâ, vt testatur Diana Resolut. 21. citata. Et in Indiis nostris ex solâ consuetudine Sabbatis est licitus Indis carnis vsus. Quid ergo si Hispanis vsus præfatus liceat? Nec maius habere pondus potest subdelegati edictum, de quo suprà.
229
*Quod verò ad concessionem Bullarum
specialium attinet, responderi potest ex illis nihil peculiare haberi quod vrgeat. Sicut enim non habetur ex eo quòd in Bullis communibus concedatur facultas ad vsum prædictum, vt ostendimus; ita neque in aliis pro Clero concessis, quia illæ non sunt specialiter pro Indiis postulatæ, sed pro regnis etiam aliis Hispanæ Coronæ, in quibus est Bullæ vsus introductus, & ita, sicut & aliæ ad Indias remissæ, contendente Commissario posse in illis effectum habere, ex motiuo dicto. Nec supponit Pontifex communem ieiunij obligationem, quæ in omnibus vigeat Hispanæ Coronæ regnis, sed quæ iuxta legem est Ecclesiasticam, quidquid de consuetudine regnorum quorumdam sit, quam non tenetur scire vt dispositio eius curret. Consuetudo enim non est aliquid iuris, sed facti, quod legislator scire non tenetur: cùm id solûm, quod est communis
iuris, debeat in scrinio pectoris retinere. Pro quo est Cap. Licet Romanus, de Constitutionibus in 6. vbi sic loquitur Bonifacius Octauus: Licet Romanus Pontifex (qui iura omnia in scrinio pectoris sui censetur habere) Constitutionem condendo
Cap. L Romanus.
posteriorem, priorem, quamuis de ipsâ mentionem non faciat, reuocare noscatur: quia tamen locorum specialium, & personarum singularium consuetudines & statuta (cùm sint facti, & in facto consistant) poßit probabiliter ignorare; ipsis, dum tamen sint rationabilia, per Constitutionem à se nouiter editam (nisi expreßè caueatur ipsa) non intelligitur in aliquo derogare. Sic ille. Iuxta hæc ergo, si Rex noster consuetudinem abrogari velit, Pontificis imploret auxilium, qui id facere poterit de plenitudine potestatis. Sed an expediat, alterius est considerationis; &, vt ego autumo, difficilè poterit stabiliri.
230
*Et quod ad butyrum suillum, saginem,
seu lardum attinet, non est singularis, & sine exemplo Indica consuetudo, cùm sit eadem in Siciliâ, teste Dianâ Resolut. 21. citata & multis aliis in locis, eodem teste loco inferiùs allegando: apud quem etiam sunt Doctores aliqui asserentes, stante licito ouorum & lacticiniorum vsu, etiam licitum esse sagiminis: quod diuersimodè probant graues Societatis Auctores: alij, quia pinguedo non est caro, sed quid naturali augmento superueniens, ex Aristotele Lib. 2. de generatione: alij autem, quia minus est, & maiori concesso in consequentiam venit, iuxta multorum doctrinam apud P. Sancium Disput. 1. citatá n. 37. & seqq. Vtrumque autem est difficile, & ideò iudico sagimen non licere, etiamsi oua & lacticinia liceant, & ita virtute Bullæ non esse licitum illius vsum: quod tenet Diana Parte 10. Tract. 16. Resolut. 77. mutans, vt ille ait, re meliùs consideratâ, sententiam, quam docuerat Resolut. 21. citata. Si ergo alicubi licet, ad consuetudinem est præscriptam recurrendum. Sanguinem
autem licere diebus, quibus præfata licent, & si non defuerit, qui ita sit attestatus, absurdissima mihi assertio est, neque Hostiensi attribuenda, in Summa, de obseruantia ieiuniorum §. Quando n. 8. de sagimine enim, & non de sanguine locutus. Vult autem Diana citatâ Resolut. 77. non sagimine, sed sanguine legendum, & P. Azorium Lib. 7. Cap. 10. Quæst. 8. malè sagimen pro sanguine transcripsisse. Sed certè non erat cur errantem transcriptionem Auctori tanto bonus etiam Auctor adscriberet: nam Hostiensis pro assertione suâ citat Cap. Presbyter 82. dist. in quo non sanguis, sed sagimen habetur. Nam cùm ibi de pœnitentiâ, quam acturus erat Presbyter fornicarius, agatur, pro diebus remissionis ieiunij ita dicitur: Tantùm autem diebus Dominicis, & præcipuis Festis, modico vino, & pisciculis, atque leguminibus recreetur;
Cap. Presbyter.
sine carne & sagimine, ouis & caseo vtatur. Sic ibi Iuxta quæ non est eadem ratio de ouis & sagimine, cùm vnum, permissis alijs, constet prohiberi: & sagimen quasi quod ad carnem spectans, eidem societur. Quòd si inferiùs sagimen, oua, & casus permittuntur; ideò est, quia plus aliquid post diuturniorem pœnitentiam indulgetur. Vnde non benè Glossa ibi argumento id esse ait vt
Glossæ sententia reprobata.
liceat comedere de sagimine illis diebus, quibus oua & caseum licet: pro quo adducit Cap. Denique 4. dist. vbi tamen de sagimine nec verbum; sed
Cap. Denique.
lacte, caseo, & ouis vti prohibentur illi, quos Ecclesiasticus gradus exornet, in Dominicis à Quinquagesimâ, iuxta veterem consuetudinem. Si quid autem ex eo licet colligere, id certè est, | cùm prædicta prohibentur, etiam sagimen; propter rationem ibidem adductam prohiberi: quia scilicet sementinam trahunt originem carnis: neque expressum sagimen, quia de illo non videbatur posse dubitari.

Quintum, circa Bullam Compositionis. Vbi specialis difficultas, cùm quantitas est ingens, & supra communem compositionis modum.

231
*POtest quis in Indiis compositione vti,
duodecim regalibus pro triginta ducatis, quæ dominis debentur incertis, erogatis: quòd si debitum maius sit, plures Bullas sumere, eadem pro singulis quantitate redditâ, vsque ad summam nongentorum ducatorum. Quòd si debitum amplius sit, quàm vt Bullis acceptis satis fieri eidem possit, adeundus Commissarius, qui ad hoc specialem instructionem habet, in quâ continetur vt compositio fiat ad rationem decem pro centum, consideratione habitâ & maioris culpæ, quæ in vsurpatione excessiuæ adeò quantitatis interuenire solet, & etiam quia ex illâ æquum apparet, vt maius emolumentum pro opere momenti tanti, quale Cruciata concernit, accrescat; cùm & hoc non frequenter eueniat, minusque videatur difficile, quandoquidem excessiua quantitas relinquitur debitori. Non est autem necessarium vt tota illa quantitas debita ad rationem decem pro centum componatur, sed compositione per Bullas factâ vsque ad summam dictam nongentorum ducatorum, inde alius compositionis modus assumendus.
232
*Sed quid si compositione factâ per Bullas
Specialis difficultas.
hoc biennio prædicationis, compositio pro summâ reliquâ in biennium aliud differatur? Poteritne tunc per Bullas multiplicatas fieri, vel vtendum necessariò compositione ad rationem decem pro centum, sicut præstandum fuerat elapso biennio? Et dilatio quidem potest esse licita, ac etiam illicita: si enim satisfactio fieri hoc biennio possit, ad sequens differri nequit: immò nec ad breuius spatium; quia restitutio statim facienda est, iuxta regulas, quas Doctores pro ea tradunt; si autem non possit, clarum est in eo non esse peccatum. Potest tamen esse dubium, an qui hoc biennio, vel hoc anno, vt in Hispaniâ, restituere nequit eo modo, quo incerta restituenda sunt, poterit tamen sequentibus, teneatur ad compositionem de præsenti. Et dicendum non teneri, quia compositio loco restitutionis succedit: cùm ergo illa non obliget in præsenti, neque etiam compositio: hæc enim rationem habet gratiæ ac priuilegij, & priuilegiis vtimur cùm volumus. Quod est P. Mendi doctrinæ conforme Disput. 32. num. 51. quamuis oppositum probabile alicui videri posset ex illorum sententia, qui dicunt teneri ad audiendam Missam, qui priuilegium habet ad audiendam illam in Oratorio
tempore Interdicti; est siquidem sublatum impedimentum adimplendi præceptum. Sed certè similitudo non videtur penitus congruere: nam aliud est habere priuilegium, & eo teneri vti; aliud autem priuilegium teneri quærere ad satisfaciendum obligationi; hoc enim posterius admittendum non est, & ita non tenetur quis priuilegium Oratorij quærere ad satisfaciendum obligationi Missæ audiendæ: & ita nec priuilegium Compositionis. Quamquàm & contra hoc possit vrgeri: nam priuilegium iam quis habet, ex eo quòd Bulla Compositionis publicetur: Compositio autem ipsa est vsus talis priuilegij; & ita per priuilegium tollitur impedimentum satisfaciendi præcepto restitutionis, curritque doctrina de Missa, & aliis similibus.
233
*Si ergo dilatio licita fuit, multiplicatis
Bullis potest fieri compositio. Quòd si secundâ compositione factâ sit vlterior quantitas, ad quam nequeunt Bullæ pertingere, eadem consideratio habenda est, an scilicet eo anno vrgeat satisfactio, an non. Si autem fuit illicita, maius est dubium; & ex doctrinâ P. Mendi dici potest locum esse compositioni; licet in casu nostro non loquatur in praxi, quam allegat, sed quando compositio culpatè differtur. Nihilominùs iunctis iis, quæ præcesserant, huius videtur esse sententiæ; cuius esse fundamentum potest, quia talis est Pontificis mens per Commissarium declarata, dum ad compositionem admittitur quicumque restitutionem diu deprehenditur distulisse. Sed quidem Instructionis forma contrarium videtur persuadere, in quâ dicitur vt compositio per Bullas vsque ad summam dictam fiat, & si vlterior sit, Commissarius adeatur, qui modum compositionis attendet, & est is, quem diximus, ad rationem decem pro centum. Hoc ergo biennio fieri aliter compositio nequit: ergo nec sequenti. Illationem ostendo: nam Instructio generalis est, & non pro hoc tantùm anno: nihil enim tale exprimit, & ita vt iacet est intelligenda. Item. Sic differens grauiter peccat contra iustititiam; ergo nequit illi prauitas sua esse proficua, vt scilicet minori adeò contributione satisfaciat excessiuæ obligationi. Nemo enim ex suo delicto meliorem suam conditionem facere potest. L. Nemo 134. Instit. de regulis iuris.
234
*Est insuper circa hoc difficultas,
quomodo compositio hæc fieri sine Bullis possit, quas tamen necessarias esse Commissarij verba significant, dum sic ait: Y mandamos precisamente, que recibais en vos esta santa Bulla, porque asi lo quiere y manda su SentidadSantidad, y que de otra manera no goceis de composicion, que por ella se os concadeconcede. Ad quod responderi potest prædicta verba intelligenda de compositione ordinariâ, & iuxta determinatam quantitatem: de extraordinariâ verò aliam esse rationem, ad quam Commissarium facultatem habere non est æquum dubitare; licet in eius Instructione non extet mentio Apostolicæ concessionis, nisi ad compositionem per Bullarum acceptionem: quandoquidem ipse testatur sic faciendam à Pontifice constitutum. Et quidem compositionem, quæcumque illa sit, vt Commissarius Pontificis facit ad conscientiarum exonerationem: ergo debet extare commissio ab eodem Pontifice facta. Et talis est, quam verba illa in Bullâ concessionis indicant. Item conceditur facultas eidem Commissario, vt dictam subuersionis
Concessionis tenor.
quantitatem à fidelibus, vt prædicitur, pro viuis & defunctis erogandam, iuxta personarum qualitatem, & bonorum quantitatem arbitrari poßit. Quam facultatem ad Bullam etiam Compositionis spe|ctare sentit Trullench in illius expositione Dub. 3. in fine. Quod tamen ita compertum non est, vt ex eo sequatur posse compositionem facere sine Bullæ exhibitione.
235
*Sic autem fieri posse vt certum admittunt
Scriptores; immò P. Henriquez Lib. 7. de Indulgentiis Cap. 34. hunc compositionis modum reputat tutiorem, quia cùm pro maiori summâ fiat, plus in illo apparet satisfactionis; minor enim restat summa soluenda, si compositio non subueniret; sicut in Indulgentiis ea certior, cuius maior est caussa, vt communiter Doctores obseruant. Sed Trullench Dub. citato num. 4. æquè tutum vtrumque existimat, quia modus vterque est licitus, & à Commissario Papæ auctoritate dispositus, & qui per Bullæ traditionem facilior pro maiori summâ in belli subsidium comparandâ. Sed certè P. Henriquez pro
se habet multos; qui videri possunt circa num. 4. in Glossa. L. Y. & Z. valde enim dubitant illi de compositione, quando minimum est id, quod datur, & hac ratione varietas notabilis circa compositionem accidit: nam cùm annis præteritis per quamlibet Bullam componerentur quinquies mille merauedini, modò tantùm bis mille componuntur. Erat ergo compositio prior minùs conueniens, & animaduersa doctrina grauium Scriptorum circa hoc aut dubitantium aut apertè loquentium, potuit summa compositionis augeri: licet adhuc eâ positâ, prædictorum Auctorum assertioni non sit plenè satisfactum. Potest ergo conuenienter dici compositionem sine Bullâ esse tutiorem, quia ob maiorem summam fit. Quamuis autem modus alius sit minùs tutus, cùm tamen probabilibus nitatur principiis, sufficiens est ad conscientias tranquillandas. Debet enim pro Pontifice in dubio facti præsumi,
vt etiam admonet Cardinalis Lugo Disput. 6. de Iustitia num. 150. & Disput. 21. num. 95. Sed cùm compositionis taxa non à Pontifice, sed à Commissario sit, non est similis obligatio ad præsumendum pro illo, licet eius auctoritas validam fundet coniecturam in re tantâ cum consilio doctissimorum hominum procedentis. Vbi doctrina citati Cardinalis Disput. 21. num. 94. opportunè cadit: ait enim quòd licet taxa Bullæ non fiat à
Pontifice, sed illa Commissario remittatur; non est credibile illum eamdem ignorare, & eorum aliquem saltem errorem Ministri sui minimè tolerabilem in re tanti momenti neutiquam correxisse. Quæ coniectura verosimilis est, sed quæ certitudinem non inducat: cùm sit aliàs sententia eiusdem Cardinalis num. 95. citato §. Distinguendum, Pontificem non posse compositionem concedere pro omnibus debitis incertis sine sufficienti caussa, quæ si reipsa non sit talis, compositio erit nulla: pro quo & alios adducit
§. præcedenti. Ad sufficientiam autem caussæ etiam quantitas compositionis conducit, vt est clarum: quod totum in facto consistit, in quo nequit esse omnimoda certitudo. Quidquid de hoc sit
236
*Vlteriùs inquiro an Commissarius
subdelegatus possit facere compositionẽcompositionem sine Bullâ, quando quantitas numerũnumerum Bullarum excedit in minori quantitate quàm sit Decima pro centũcentum à Generali Commissario designata. Et communiter quidem nequit, quia aliàs taxa esset inutilis, quod dici nequit, cùm ab eo designata sit, qui circa hoc supremam habet potestatem à PōtificePontifice delegatam. Difficultas ergo est pro casibus rarò contingentibus, vt ille, in quo ego interuentor extiti, cuius opera quantitas sexaginta milliũmillium octi-regalium compositionis est beneficio temperata. Instabat debitor in casu tali debere sibi decimæ rigorem emolliri, non vsuro aliàs compositionis remedio, sed aliud ad conscientiæ tranquillitatem quæsituro. Sex ergo pro centum offerebat, & vt possent admitti, rationes istæ succurrebant. Prima, hoc non esse contra dispositionem
aliquam Pontificum; sed solùm deuiare ab instructione Commissarij, qui sicut designauit decem, potuit sex, aut minus aliquid assignare. De Commissarij autem voluntate verosimiliter posse præsumi, quia ille in suæ commissionis exercitio id præcipuum attendit, vt ad Regios sumptus contra infideles maximam pecuniæ copiam per licitas compositiones exhibeat: atqui hoc compositione tali conuenienter assequitur, quæ si non fiat, maximum Rex noster emolumentum amittet: ergo meritò potest de illius voluntate præsumi. Vbi communis illa & frequenter vsurpata Scriptorum doctrina quadrat, si quando aliàs, de præsumptione, ratihabitione, coniecturis: pro quo videri possunt Doctores, quos adducit P. Thomas Sancius Lib. 3. de Matrimonio Disput. 35. num. 15. & Glossa in Cap. Ratihabitionem, de regulis iuris. Hîc enim Regium interesse vertitur sine damno tertij, quod summum habet pondus, vt nihil videatur posse in contrarium, quod momenti sit alicuius, adduci.
237
*Alia ex temporis circumstantiâ desumpta.
Cùm enim Rex noster calamitosis temporibus magnâ indigeat pecuniæ copiâ vt bella possit ingruentia vndique sustinere, incredibile est compositionem istam, quæ absolutè fieri potest, sibi gratam non futuram, & consequenter Commissario, qui, vt diximus, in hanc maximè curam incumbit. Vnde quod de ratihabitione dictum, plus hac additâ circumstantiâ vrget. Et licet plures sint, qui ratihabitionem de futuro consensu sufficientem non esse dicant, vt vidimus n. 216. id tamen est in materiâ Sacramentorum, quando
ex consensu alterius valor eorum pendet, vt in Confessione, & Matrimonio, non verò in aliis, quorum valor stare potest independenter ab omni aliâ voluntate præter voluntatem conferentis: vt videri potest apud P. Sancium suprà num. 17. & 24. Præterquam quòd ratihabitio in casu isto potest non tantùm de futuro, sed etiam de præsenti censeri: quia Commissarius in eâ est semper moraliter voluntate, vt Regiis commodis suo seruiat officio, & nihil contrarium velit. Et vt demus in actuali voluntate non esse, de præteritâ est valde verosimilis coniectura, saltem cùm officium auspicatus est, & Dei, ac Regis seruitio
De præterito item.
suam industriam dedicauit. Ratihabitionem autem de præterito ad similia sufficere, communis resolutio est: & in ordine ad audiendas Confessiones, in quo omnium maxima difficultas est, sufficientem esse docent plures, quos adducit & sequitur P. Sancius suprà num 21. & iuxta hunc explicandi modum verosimilior dicenda est sen|tentia eorum, qui affirmant absolutè ratihabitionem etiam de futuro in Confessario sufficere, vt non velint illam esse defuturo, licèt de futuro
De futuro notanda explicatio.
videantur exponere, sed de præsenti, aut præterito; quia semper minister huius Sacramenti ordinarius in eâ fuit voluntate, vt omni rationabiliter de suâ voluntate præsumenti licentiam velit concedere; quæ voluntas moraliter perseuerat, quia non est credendum velle illum tot sacrilegia fieri, & oues suas adeò grauia animarum subire dispendia. Cuius indicium est expressa ratihabitio, quando factum agnoscit, vt non tunc valere actus incipiat, sed valor illius præteritis comprobetur.
238
*His ratio tertia iungebatur, ex eo quòd
casus esset extraordinarius, & de quo non sit arbitrandi facultas denegata. Vix enim tale aliquid vnquam accidit, vt scilicet ingens adeò summa in compositionem venerit. Quando autem casus extraordinarius est, non solent de illo communes leges procedere, sed aliquod iudicibus arbitrium reseruatum. Legislator enim non potuit omnes casuum contingentias præuenire, & si vellet legem ad omnes extendi, damnosa esset multoties dispositio: quod tamen non est admittendum in eo, qui de communi bono specialem solicitudinem gerit; qui etsi secùs vellet, minimè in eo esset audiendus, cùm lex ad præiudicialia nequeat extendi. Pro quo videndus P. Suarez Lib. 6. de Legibus Cap. 7. num. 3. 11. & 13. & P. Palaus Tomo 1. Tractat. 3. Disput. 1. Puncto 3. §. 2. Et circa huiusmodi casus versatur Epikeia, quæ correctio legis dicitur, quia iuxta Aristotelem Lib. 3.
Ethicorum, cap. 10. legem emendat in eo, in quo illa peccat. Quod ita intelligendum est, non vt lex peccare possit omnem actum contingentem comprehendens, verè enim non comprehendit, nisi rationabiles, & communi bono congruentes; sed quia supplet id, quod lege caueri non potuit, quia non potuit ad omnes actus descendere: vnde generalitatem illam, secundùm quam loquitur, limitat, & ita quasi emendat. Quod benè citati Doctores explicant, & alij apud ipsos, atque ante omnes Diuus Thomas 1. 2. quæst. 96. art. 6. alibi datus, sed hîc etiam audiendus, dum sic in Corpore loquitur: Quia legislator non potest omnes singulares casus intueri, proponit legem secundùm ea,
D. Thom.
quæ in pluribus accidunt, ferens intentionem suam ad communem vtilitatem. Vnde si emergat casus, in quo obseruatio talis legis sit damnosa communi saluti, non est obseruanda, &c. Luculentiùs autem 2. 2. quæst. 120. quæ est de Epikeia, in cuius Articul. 1. sic loquitur: Legislatores attendunt ad id, quod in pluribus accidit, secundùm hoc legem ferentes: quam tamen in aliquibus casibus seruare est contra æqualitatem justitiæ, & contra commune bonum quod lex intendit, &c.
239
*Addebatur & quarta: nam dubitari
nequit pro parte hac probabilem rationem extare, cui probabilitati auctoritas sic iudicantium maius pondus conciliabat: hoc autem sufficiens est ad dispensationem legis in iudice inferiori, vt tradunt P. Azor Lib. 7. cap. 29. Quæst. 6. P. Thomas Sancius Lib. 8. de Matrimonio, Disput. 17. num. 8. Diana Parte 1. Tractat. 10. Resolut. 33. & alij. Quia non est credendum aliam esse Pontificis intentionem circa suas leges, ac Dei circa suas, in quibus permittitur inferiori dispensare. Quæ sunt verba P. Sancij. Quod autem de Pontifice dicitur, de inferioribus aliis iudicibus etiam accipiendum, in quibus eadem ratio militat, vt scilicet leges suas non prorsus indispensabiles esse velint & diuinis in hoc illas anteferre. Videndus etiam P. Suarius Lib. 6. citato, cap. 8. & P. Palaus suprà num. 4.
240
*Tandem ex eo pars ista firmabatur,
quia benigno hoc compositionis modo moueri alij possent ad eamdem postulandam. Quod quidem non oberat quominùs casus iste deberet rarò contingens iudicari; quia vt aliquot compositiones tales fierent, specialis concursus circumstantiarum inerat, nusquàm aliàs visus, & vtinam nec videndus. Hinc ergo maius commodum compositionis eam magis verosimilem efficiebat; immò & necessariam, quia magna vtilitas pro necessitate computatur: vt est communis scriptorum doctrina, & amissio lucri pro damno habetur: vnde & ratione illius benigna est interpretatio legis facienda, vt docent P. Suarez suprà, num. 14. & P. Palaus num. 3. In nostro autem casu non vnius tantùm lucri iactura erat, sed plurium, vnde Commissarij lex potuit benignè interpretari.
241
*Propter quæ à Commissario ProuincięProuinciæ
de los Charcas, qui Commissario Generali immediatè subest, licèt in nonnullis obsequi Limano debeat, cum Regij Auditoris, & Quæstoris eiusdem Tribunalis Consilio, compositio modo dicto facta est, ad rationem scilicet, sex pro centum. De quo cùm ad Limanum Tribunal fuisset scriptum, Regius Auditor in eo adstans, omnibus scilicet antiquior, prorsus abnuit, & ita cum facti improbatione rescriptum: eò quòd forma in talibus compositionibus à Generali Commissario proposita, non fuerit obseruata; & ita nec securitati conscientiæ se componentis consultum: sicut neque saluti corporis infirmi consuleret, qui decretum à medico pharmacum commutaret, & quid pro quo, vt vulgò dicitur, impartiret. Nihilominùs quod factum cùm fundamentis adductis fuerat, non potuit penitus infirmari. Vnde quod improbatum tunc, similis compositionis opportunitate succedente, ab ipso Limano Tribunali factâ compositione probatum, re scilicet meliùs ponderatâ. Nec scio id à Generali Commissario reprehensum, qui fortè neque de hoc certior factus, quia vbi dubium non est, sed probabili ratione proceditur, non est necessarium ad superiorem recurrere, & illius iudicium explorare: licèt conueniens esse possit ad modum procedendi securiorem. Quod est P. Suarij doctrinæ conforme suprà num. 4. & 6. vbi enim ex verosimilibus Theologiæ aut Iuris principiis agitur, recursus ad superiorem non est necessarius, si præsertim de illius potestate agatur. De quo hæc satis.

Sextum, circa Bullam defunctorum.

242
*ILlud speciale in Indiis circa illam occurrit,
quod ad differentiam taxæ, & personarum spectat, pro quibus applicatio facienda: & pro quo sic statutum. Y la Limosna de las Bullas de Difuntos Españoles, à quatro reales, ô su valor, | por el alma de qualquiera persona, hombre, ô muger Español. Y los Indios, y Morenos, y Españoles pobres, y los que siruen à otros, Frayles, y Monjas, dos réales por cada persona difunta. De manera que en las dichas Bullas de Difuntos no ha de auer mas que las dichas dos tasas, y diferencias. Vbi quidem non prorsus expressum an Hispanus sumens Bullam pro Indi animâ aut Æthiopis, eleëmosynam eamdem tribuere debeat, quam pro animâ Hispani debet: solùm enim dicitur debere quatuor regales tribuere pro animâ Hispani defuncti. Verùm licèt non exprimatur, ex eo videtur non obscurè deduci; quandoquidem pro animâ Hispani tantùm illa maior taxa constituitur. Et ita aduertit P. Mendus Disput. 36. num. 6. Potuit autem hoc ita
Indorum in eâ bono cōsultumconsultum.
disponi, quia cùm pro Indiis illa sit taxa constituta, Indorum bono est tali assignatione consultum: vt scilicet Hispani in benefaciendo Indis reddantur promptiores. Vbi & dubitari potest
an Hispanorum nomine illi tantùm veniant, qui verè tales sunt, & ad quos tantùm beneficium dirigatur: sic enim neque Italis, neque Belgis Bulla prodesse poterit; vel si potest prodesse, an sit satis pro ipsis minorem taxam erogare.
243
*Ad quod mihi videtur vti certum
Resolutio affirmatiua.
respondendum. Hispanorum nomen non esse positum taxatiuè, sed per contrapositionem ad Indos: quod est iuxta Indorum ipsorum loquendi morem, qui Europæos omnes, albos scilicet homines, & ex iis progenitos, Hispanos vocant, & communi nomine Viracochas. Et verò Bulla Defunctorum extra Indias ad Hispanorum animas non arctatur, quia id ex nullâ ipsius clausulâ colligi potest: ergo neque illa, quæ pro Indiis conceditur, quæ minùs ampla non est, & ita quemadmodum qui in Hispaniâ aut Siciliâ degit, potest illam pro anima eius, qui in Indiis defunctus est, sumere, ita èex conuerso. Nec
moueat quemquam id, quod habet P. Mendus supra, num. 5. posse scilicet hanc Bullam sumere eos qui pro se possunt Bullam viuorum accipere, & pro eorum animabus, qui viuentes Indulgentiis fungi valerent. Cùm enim exteri non possint pro se Bullam sumere, non videtur iuxta prædictam doctrinam pro eisdem posse Bullas sumi, vt defunctis prosint. Non inquam moueat, quia Auctoris dicti alia est valde diuersa mens: cùm enim se referat ad ea, quæ dixerat Disp. 4. de iis, qui Bullæ indulgentiis frui possunt,
ex illis tantùm colligitur non posse sumi pro Catechumenis: sic enim ipse tenet, aliis contrarium sentientibus; sicut nec pro aliis Bullam, quæ viuorum est, ad effectum aliquem post ipsorum mortem. Hoc ille vult, & non aliud; vnde ineptè ad casum præsentem aduocatur. Quòd verò minor taxa possit pro exterorum animabus tribui, nullo modo potest admitti: quia aliàs Bulla defunctorum fauorabilior esset respectu exterorum, quàm Hispanorum; cùm tamen contrarium esset potiùs asserendum: quia cùm ipsi viuẽtesviuentes vtantur Bullâ, & suas pro eâ facultates impendātimpendant, æquissimũæquissimum est vt defuncti, si aliqua futura est inæqualitas, maius beneficium assequantur.
244
*Circa Indos autem, pro quibus ab
Hispanis minor taxa requiritur, dubitari potest quinam veniant eo nomine: vbi quæstio eadem coincidit, an Hispanorum nomine illi intelligendi sint, qui ex Europæis, & Indis mixtim sunt progeniti, an verò Indorum nomine censeantur. Circa quod in primis dico natum ex Europæo & Indâ, aut ex Indo & Europæâ, quoad hunc effectum non esse Hispanum censendum (vt hoc nomine Europæos omnes complectamur.) Sic P. Quintanadueñas de Præceptis
Ecclesiæ, Tractat. 6. Singulari 6. generaliter statuens sic genitos omnibus Indorum priuilegiis gaudere, vnde & eo, de quo loquimur: & ante eum Ludouicus Miranda in Manuali Tomo 1. quæst. 43. articul. 2. §. Præter. & in specie nostri casûs P. Mendus suprà, num. 8. qui ex eo probant: nam ex Indo genitus, Indus est; quia filij patris sequuntur originem. L. Assumptio. 6. §. Filius. D. Ad municipal. & alibi vbi scribentes. Si autem mater Inda sit, inde etiam computatur origo, vt est compertissimum. Vnde & consanguinitas pariter ex lineâ maternâ ac ex paternâ ducitur: & similia ex vtraque impedimenta oriuntur. Sed
Quod claudicare ostenditur.
certè fundamentum hoc videtur claudicare, & dum vnum probat, aliud destruit. Qui ex Indo genitus, Indus censeri debet: ergo qui ex Hispano, debet haberi Hispanus: atqui Hispanus absolutè talis, priuilegiis Indorum non fruitur: ergo neque mixtim genitus, si absolutè talis est. Nec satisfacit P. Quintana dum tantùm probat genitum ex matre Indâ esse mixti sanguinis verè & propriè. Quis enim de hoc dubitat? cùm sit subiectum quæstionis. Quòd autem fœminæ ad genus spectent, & consanguinitatem fundent, etiam est indubitatum. Ast hoc non obstante, ex Indo genitus & matre Hispanâ Indus absolutè dicitur: ergo & Hispanus ex parte Hispano & Inda matre progenitus.
145
*Ideò meliùs probari potest; quia ex
Hispano patre genitus, & multò magis ex Hispanâ matre absolutè Hispanus non est, si ex matre Indâ aut Indo patre veniat origo: ergo cùm tantùm pro Hispanis maior taxa Bullæ exigatur, non debent eo nomine comprehensi judicari. Antecedens ostendo: nam mixtum non est absolutè simplex, ex quo æqualiter est compositum, neque eius nomine absolutè gaudet, vt est penitus exploratum, præsertim in viuentibus: genitus enim ex asino & equâ, non est asinus, neque equus, sed mulus; ex sue & apro, neque sus, neque aper est, sed hybrida: ex pardo & leæna, non pardus, nec leo, sed Leo-pardus. Et sic in aliis: ergo similiter in casu, de quo loquimur. Quæ certissima persuasio apud Indiarum incolas in caussâ fuit, vt pro sic natis specialem gratiam à Sede Apostolicâ eorum salutis soliciti curatores exposcerent, vt Indorum possent priuilegiis quoad iucunda matrimonia frui. Vbi
nequit dici vulgarem illum fuisse sensum, de quo non curandum, iuxta ea, quæ adducit P. Quintana suprà singulari 7. num. 7. Quia sic existimantes & petentes, non vulgares homines, sed valde sapientes & experti fuerunt. Nec responderi vlteriùs potest priuilegia ista ad tollendos scrupulos postulata: nam si eâ ratione id tantùm factum fuisset, ante postulationem fuisset vtique practicatum virorum sapientium Consilio, vt in aliis accidit: & specialiter comprobari potest in Priuilegio Pij V. ad recitandum diuinum Officium totum manè ratione itineris, occupationis, aut | maioris deuotionis, & Matutinum ante solis occasum, de quo in Priuilegiis Societatis. V. Horæ Canonicæ. De hoc autem inferiùs ex professo agendum, vbi de Indorum priuilegiis: ad institutum enim præsens ratio adducta sufficit, quæ est penitus manifesta.
246
*Quod autem de mixtâ Hispanorum &
Indorum generatione est dictum, similiter est de generatione mixtâ Æthiopum asserendum propter eamdem rationem: natus enim ex Hispano patre & matre Æthiopissa, neque Hispanus neque Æthiops est; neque reipsâ neque communi æstimatione. Nec ad casum, in quo sumus, necessaria est quæstionis illius non ita expedita discussio, an scilicet Æthiopes priuilegiis Indorum gaudeant, de quâ, Deo dante, inferiùs Titulo 12. n. 129. cùm modò sit satis scire illos non esse Hispanos absolutè, & ita pro defunctorũdefunctorum animabus quæ sumitur Bulla, minori est taxâ regulanda: sicut & de quacumque aliâ mixturâ dicendum.
247
*Illud profectò difficilius, an ex Hispano
patre, & mixtim genita matre, siue Indicus, siue Æthiopicus, aut quilibet alius sanguis sit, natus filius Hispanus censendus sit; & ita priuilegio dicto nequeat frui: vel etiamsi Hispanus dicatur propter mixtionem dictam, idem sit illi concedendum. Circa quod aliqui affirmatiuè prorsus
respondent, quatenus de omnibus priuilegiis loquuntur: & id probabilitate non carere existimat P. Quintana Singulari 7. citato, pro eoque aliqua fundamenta adducit. Primum ex eo quòd
Primum.
isti verè Indorum filij sunt, eâ receptissimâ loquendi formâ, quâ & aui & proaui vocantur parentes: sic enim & Abrahami & Dauidis filius dicitur in Euangelio Christus. Secundum; quia
Secundum.
in istis est ratio eadem, quæ in Mestiziis, Indicus scilicet sanguis, ad quem Pontifices attenderunt, cùm gaudere illos priuilegiis Indorum in matrimoniis indulserunt. Tertium; quia Pontifices in
Tertium.
priuilegiis solùm requirunt vt sint mixtim progeniti, quod de prædictis verificatur, & licet Mestizios vocent, id non est taxatiuè intelligendum, sed demonstratiuè, & exempli gratiâ; exempla autem non arctant regulam, iuxta communem doctrinam, de quâ suprà. Quartum; quia licèt
Quartum.
Pontifices tantùm ad postulata respondere soleant, & sic ad postulationem pro Mestiziis Paulus V. & alij fauorabilem præstiterint responsionem; cùm tamen illi ad priuilegij fruitionem solùm exigant quòd sint mixtim progeniti; huic est regulæ potiùs attendendum. Quintum; quia
Quintum.
vulgaris opinio, quæ pro Indis eos non habet, non est curanda, quia frequenter erronea. Ex quibus non solùm prædictos, qui scilicet tres partes Hispani sanguinis habent, sed etiam qui tales dicuntur ob quartam additam portionem, quia ex matre Quarteronâ, similiter priuilegiis gaudere eisdem ibidem arbitratur; licèt cum formidine, & ita rem doctioribus expendendam & iudicandam relinquit, addens in fine communissimam doctrinam de priuilegijs Principum latissimè interpretandis.
248
*Sed certè adducta momenti sunt
Negatiua sententia statuitur.
perexigui ad nimiam istam, & plus nimio latam extensionem. De priuilegiis quidem circa matrimonia pro Mestiziis concessis ad alia Indis propria extensionem fieri non patiuntur viri doctissimi, vt videri potest apud Dom. Solorzanum Tomo 2. lib. 2. cap. 28. num. 52. & tenet etiam Cardinal. Lugo in Responsis moral. lib. 6. dub. 5. num. 3. & 4. Quid illi de extensione ad Quartarones dicerent? Et tamen hac non contenti, nescio qui fauorum amplificatores eximij ad Quarteronum filios extensionem trahunt, ex quo fit vt ad Quarteronum filios; nepotes, & pronepotes, non sint qui extendant defuturi. Et hæc ratio contra
Primi fundamenti conuulsio.
illos facit: nam Christus Dominus (vt suo eos vrgeamus exẽploexemplo) filius dicitur Dauidis & Abrahæ, & tamen quamplures generationes præcesserunt: ergo similiter in casu nostro. Quòd si hoc non admittitur, primum ex adductis fundamentis infirmum esse conuincitur. Sicut & secundum,
Secundum cōuulsuumconuulsuum.
scilicet consanguinitas, propter quam hæreditates ad valde remotos transire solent, & in Maioralibus est notissimum: cùm ergo ea ratio nimiùm probet, nihil probare concluditur. Tertium item
Tertium corruere.
fundamentum corruit, si Pontificum intentio mixtionem sanguinis tantùm respicit, & Mestiziorum nomen exempli tantùm gratiâ in eorum est Bullis expressum. Similiter & quartum, quod
Quartum infirmatũinfirmatum.
ad præcedentia reducitur, de respectu sanguinis mixti, & intentione Pontificum, quæ pro regulâ habenda, quidquid postulatio contineat, cui respondere solet Pontificia decisio: ratio enim mixtionis huiusmodi in multis aliis reperitur. Quintum insuper; quia licet vulgus remotiores
Sicut & quintum.
in gradu pro Indis non habeat, errare in hoc, sicut In aliis, existimandum est, & magno illo argumento mixti sanguinis corrigendum.
249
*Iuxta hæc ergo videtur necessariò
dicendum non quamcumque mixtionem sufficere ad hoc vt ex Indico veniens sanguine nequeat Hispani nomine absolutè gaudere. Si enim sauguis Hispanus superet, talis absolutè reputatur, vt in filio Hispani & MestizięMestiziæ, & sic in mixturis aliis. Quemadmodum vinum modicè lymphatum absolutè dicitur vinum, secùs si tantumdem sit aquæ ac vini. Quâ ratione docti Theologi affirmant vinum in calice cum aquâ modicâ consecrationi dispositum, in Christi sanguinem immediatè cum aquâ simul conuerti; quia totum illud absolutè dici potest vinum secundùm receptissimum loquendi morem. Pro quo P. Ægidius de Sacramentis, quæst. 74. in Dubio circa Articulum 8. & alij, quos adducit P. Martin. Tomo 4. Disputat. 29. num. 56. Et licet hoc non admittat Auctor iste cum aliis multis: nihilominùs ex illius doctrinâ præsens positio firmatur: ait enim num. 61. formam consecrationis Calicis, cùm dicitur, Hic est, non totum contentum, sed vinum tantùm designare ex institutione Christi, quia in illo vinum præcipuum est, ex quo denominatio sumitur. Idem ergo est in casu nostro dicendum: quod scilicet denominatio sit à præcipuo desumenda. Sic & aqua absolutè calida dicitur, in quâ calor excellit, licèt non sit summus, & ita cum admixtione frigiditatis; sicut & frigida, cùm frigus est maius: & idem est in temperamento aliarum qualitatum, sicut & in rebus aliis, quorum obuiæ exempla succurrunt.
250
*Non ergo ita fauores in priuilegiis ampliandi, vt voces extra propriam & absolutam
significationem abducantur. Priuilegij enim verba sunt attendenda. Cap. Porrò, & Cap. Recepi|mus, de priuilegiis. Et quæcumque illa sint, strictè interpretanda, habetur in Cap. 1. cum sequenti, de filiis Presbyterorum. Cap. Ex tuarum de vsu Pallij. Cap. Quamuis, de rescriptis. Pro quo
Cap. Porrò, de priuilegijs.
videri potest Marius Antoninus Lib. 1. Variarum Resolut. 11. numer. 6. Verba Capitis Porrò non prætermittenda: sic enim ibi Pontifex: Quod totum ex inspectione priuilegiorum pleniùs aduertere potes, & secundùm quod inueneris, ita obserues. Sic enim eos volumus priuilegiorum suorum seruare tenorem, quòd eorum metas transgredi minimè videantur.
Sic ibi. Item, Beneficium Principis latè interpretandum est, vt plures Textus & Doctores firmant: id tamen intelligendum quando est præter ius, non verò si contra illud: tunc enim strictè interpretandum esse communissima sententia tenet; quam sequitur P. Thomas Sancius Lib. 8. de Matrimonio Disputat. 1. num. 4. vbi complures adducit, & mirum valde est P. Quintanam Singulari. 7. citato. num. 8. ad fundandam sententiam illam, pro quâ militat vt probabilem euincat, P. Sancium afferre loco citato; quasi absolutè statuat beneficium Principis non esse strictè interpretandum. Licet ibi id asserat de beneficio præter ius; oppositum tamen affirmans & probans de beneficio contra ius. Nam in casu nostro priuilegium non est præter ius, sed contra illud, vt est manifestum, quandoquidem iuxta ius commune est obseruantia Festorum & ieiuniorum, Matrimonij impedimenta, & alia, de quibus inferiùs.
251
*Vt ergo quod ad præsentem caussam
spectat concludamus, pro Quarterone, & vltrà, Bullam sumens, eleëmosynam pro Hispanis designatam debet contribuere, quia absolutè Hispani sunt, vt benè obseruat Card. Lugo supra. n. 5. vnde ad munia omnia & officia admittuntur, quęquæ conferri Hispanis consueuerunt: quod est aliud pro sententiâ nuper positâ argumentum. Quòd si aliquis probabilem iudicans oppositam, taxam minorem offerat, periculo se frustrandi piam contributionem exponit. Vbi dubitari potest an talis
Bulla saltem dimidiatè proficiat. E.Exempli g.gratia, Sit anima per mensem in Purgatorio futura, iuxta id, quod eius peccata merentur; si offeratur suffragium Bullæ, pro quâ taxa eleëmosynęeleëmosinae designata, integrè reddita est, statim inde emergens ad Sedes beatas ascẽdetascendet. Si ergo ex falsâ opinione taxa minor offeratur, exibitne post dimidiũdimidium mensem, an verò Bulla nihil ei ad remissionem pœnæ deseruiet? Et quòd dimidiatus Bullæ fructus esse possit, ex doctrinâ colligitur, quam habet P. Mendus suprà. Cap. 1. num. 2. vbi ait posse Bullam sumi pro pluribus, vel pro omnibus animabus, vt inter eas fructus Indulgentiæ, qui ad vnam liberandāliberendam sufficeret, diuidatur. Sed contrariũcontrarium videtur
certius: quia fructus diuidi potest quādoquando pro Bullâ exhibita est eleëmosyna designata: quādoquando autem non exhibetur, deficit conditio omnino requisita sine vllâ limitatione. Quemadmodum in Bullâ pro viuis, si quis tribuat eleëmosynam pro pauperibus assignatam, cùm tamen pauper non sit, nullum potest ex eâ fructum reportare, neque dimidiatum, neque partialem, quia conditio requisita deficit.
252
*Sed quid si ex falsa opinione duplex
Bulla pro eodem defuncto sumatur, iuxta concessionem Gregorij XIII. cùm anteà vna tantùm sumi quotannis posset: an duplex illa pro vnâ sufficiet, cùm ex vtraque taxa maior integretur? Respondeo idem prorsus dicendum, quia Bullæ illæ non sumuntur per modum vnius, sed vt duæ, & pro qualibet taxâ debet designata conferri, quod tamen non fit. Melius ergo faciet, qui vnam tantùm Bullam sumet, taxam maiorem tribuens, in quo dubium esse potest nullum, quàm duas, opinionem minimè tutam amplexus. Quam etiamsi valdè probabilem dicamus, dubia tamen est; & si falsa, suffragij multiplicati fructus erit nullus, nisi communis eleëmosynæ, si fortè habeat rationem talis.
253
*Sed circa præcipuam resolutionem
videtur esse difficultas in prole ancillæ. Nam sicut Quartero ex Hispano & Mestiziâ Hispanus est, ita & ex Hispano & Mulatâ Hispani & Æthiopissæ filia. Si autem talis Mulata serua sit, quia seruæ filia, illius filius similiter erit seruus, quia partus sequitur ventrem. Ex quo fiet Hispanum esse Hispani seruum; quod videtur absurdum, & à communi loquendi vsu penitus abhorrere. Si autem hic Hispanus non est, corruit fundamentum de excessu in mixtione, de quo. num. 249. & idem argumentum fieri potest de filio Hispani, & Mestiziæ captiuæ, quæ scilicet filia sit captiuæ Indæ, quales Chilenæ sunt bello captæ. Ad quam difficultatem dici potest, Primò ratione statûs seruilis filium prædictum non reputari Hispanum, sed inter gregem illum infimum numerari, quia communis existimatio ita habet. Neque id mirum, cùm iuxta ius commune serui habeantur pro nullis L. Quod attinet, Instit. de regulis iuris.
vbi sic dicitur: quod attinet ad ius ciuile, serui pro nullis habentur: non tamen ex iure naturali: quia quod ad ius naturale attinet, omnes homines æquales sunt. Sic ibi. & L. Seruitutem. Instit. eadem sic dicitur: Seruitutem mortalitati ferè comparamus.
L. Seruitutem. Ibid.
Secundò dici potest seruum dici posse Hispanum absolutè, quod necessariò fatendum est in quartâ, quintâ, & vlterioribus generationibus, si quis seruæ filius reperiatur, vt reperiri potest. Neque
est vlla repugnantia in eo quòd Hispanus sit seruus ratione mixturæ alicuius, cuius oppositum minimè probatur: quidquid de iure ciuili dictum sit: cùm iuxta illud in generationibus ius naturale etiam attendatur, & ita ratio etiam debet attendi mixturæ, licet quoad iura & actiones serui pro nullis reputentur. Pro quo hæc sufficiat delibasse.
APPENDI X.

APPENDI X.

An Religiosis liceat vsus Bullæ Cruciatæ. Vbi præsertim de electione Confessarij.
§. I.

§. I.

Vsum esse quoad aliqua licitum. Et qualis debeat modus in eleëmosynæ contributione seruari.
254
*PRimum ex propositis est indubitatum,
nam in Bullâ ipsâ id habetur expressum, | dum Regulares datâ eleëmosynâ ad illius participationem admittuntur. Videtur autem circa hoc aliqualis esse difficultas ex tenore ipsius Bullæ: dicitur enim in illâ eleëmosynam debere tribui ex propriis bonis, De bonis suis. Vnde Scriptores communiter obseruant ex bonis furtiuis non posse fieri, quia propria non sunt. Atqui Religiosi propria non habent bona: non ergo videntur gratiâ istâ posse frui. Verùm hoc obstare nequit, quandoquidem de Pontificis mente constat. Et ita cùm dicitur de bonis suis, ita exponendum est, vt bona malè acquisita tantùm excludantur, vel quæ aliena sint sine liberi vsûs facultate: id quod magis explicatur in eadem Bullâ, dum dicitur Ex bonis sibi à Deo collatis. Quod enim Religioso confertur à potente conferri, & Religiosè admittitur, à Deo collatum dici debet. Quod tamen dici nequit de bonis meretricum, &
aliorum per turpem quæstum habitorum, & ideò ex illis non posse Bullam sumi tenent Acosta, Vega, & Nugnus apud P. Mendum Disputat. 4. num. 4. licet ipse contrarium censeat ibidem cum Emmanuele Roderico in Additionibus ad §. 1. circa num. 15. Quod & tuentur Cardinalis Lugo de Pœnitentia Disput. 27. num. 87. §. Vnde obiter. Diana Parte 1. Tract. 11. Resolut. 101. Trullench Lib. 1. §. 3. Dub. 1. num. 10. & alij communiter: quod mihi non videtur absolutè iuxta mentem Pontificum ob prædicta verba. Si enim illa specialem aliquem respectum ad turpem acquisitionem non haberent, quid necessè erat nouo eo vti loquendi modo, cùm in præcedentibus vsus verborum illorum extet, De suis bonis? & ex se certè indecentiam videtur habere, vt meretrix in statu eo infami existens, propter quem in Dei & hominum oculis abominabilis est, ex turpi quæstu ab Ecclesiâ beneficium accipiat circa relaxationem ieiunij: vnde & pro aliis similiter pronuntiandum. Potest autem id verosimiliter admitti,
Omnino verosimilis resolutio
quando meretrix ex cœnoso illo statu conatur emergere, & sic commodis spiritualibus Bullæ frui: ex tũctunc enim bona meretricio acquisita commercio possunt dici à Deo donari vt media reparationis eius, cùm velit eisdem vti piè & Christianè: & sicut posset eleëmosynam præbere pro satisfactione peccatorum, ita & pro Cruciatæ fine, vt sic satisfactionem pleniorem assequatur. Sed seriò de vitæ emendatione agenti expediet viam tutiorem sequi, & ex bonis ritè acquisitis Bullam sumere, quod valde facile esse poterit, cùm adeò sit contributio moderata. Vnde magis inuerosimile est, quod aliqui dicunt apud D. Machadum Tomo 1. pag. 19. col. 1. ex furtiuis posse Bullam sumi.
255
*Sed illud quæstionem pulsat, quid à Religiosis faciendum vt eleëmosyna pro Bullæ consecutione validè & licitè fieri possit: an scilicet Prælati licentia necessaria sit, an sufficiat petita, & non obtenta, vel vtroque deficiente valida receptio sit: non quidem furtiuè aliquid ex bonis conuentus accipiendo, sed ab amico, aut alio liberaliter tribuente. Ad quod respondeo neque licitam, neque validam esse susceptionem
Bullæ contra Prælati expressam aut tacitam voluntatem, nisi ille iniustè neget. Sic Auctores, quos adducit P. Mendus suprà num. 17. quos & ipse sequitur num. seq. quidquid dicat Trullench suprà num. 11. validam receptionem affirmans sibique contrarius quoad hoc vltimum: cùm §. 1. Dub. 7. num. 3. dicat posse sine licentiâ eam sumi, & in hoc conuenire Doctores, quia in Bullâ ipsâ conceditur: quod est à veritate alienum. Vnde nec audiendus Iuniparus à Drepano 1. parte Secundæ Disputationis, Quæst. 5. Cap. 3. num. 3. idem
Pontifitis mens vnde constet.
tenens. Et ratio est: quia Pontifex non intendit subordinationem debitam in Religiosis imminui, quam tantopere inuiolabilem desiderat, vt ex variis decretis circa reformationem elucet: ex nullâ enim Bullæ clausulâ id potest colligi, sed potiùs oppositum: nam de Religiosis ad exercitum pro exercendis Ecclesiasticis ministeriis, ituris, ait debere id fieri cum licentiâ Prælatorum: ergo cùm eadem ratio paupertatis sit, quæ & obedientiæ, id etiam circa eleëmosynam affirmandum. Et quemadmodum qui contra voluntatem Prælati in exercitum irer, non gauderet beneficio Bullæ, ita & qui eam sine licentiâ Prælati sumit. Prætereà, ad finem Bullæ non est necessarium sine licentiâ Prælatorum procedi: ergo incredibile est eamdem abrogatam. Antecedens constat: nam Prælatus nequit licentiam negare, nisi ob iustam caussam: si verò caussa talis sit, non est iuxta Pontificis mentem talis beneficij concessio: pro quo citati. Vix autem apparet ratio, propter quam Prælatus illam negare sine graui peccato possit: quod & citati agnoscunt, & Iuniparus. Quæst. 1. num. 5. Nihilominus esse illa
potest, si quis à Prælato licentiam petat, & pariter pecuniam ex bonis Monasterij, sitque illud valde egens, vt vix ad victum necessaria suppetant; tunc enim iustè negare potest; sed non absolutè, vt scilicet à nullo petere possit aut oblatam accipere: hoc enim est contra Pontificis mentem. Cùm enim velit Religiosos Bullâ frui, sciatque eos in particulari bona propria non habere; eo ipso voluntatis suæ esse ostendit, vt seruatâ regulari disciplinâ modis conuenientibus eleëmosynam pro illâ erogandam exquirant. Si
Quidsi iustè negetur.
autem Monasterium abundans sit, vnde & Prælati externis frequentes eleëmosynas largiuntur, videntur peccare grauiter, si subdito petenti eleëmosynam pro Bullâ negant: quia in eleëmosynis Religiosi ipsi sunt externis præferendi, & ista satis exigua est; cùm alias in ordine ab bonum spirituale magni momenti sit. Negatur ergo iniustè, & sic pro concessà habenda: vnde poterit Religiosus clam id sibi ex pecuniâ aut bonis aliis domus assumere, ex quo Bullam consequatur.
256
*Potest etiam casus alius occurrere,
propter quem videri possit licentiam concedere non teneri Prælatum, si videlicet intelligat Bullæ vsum apud suos vigere in ordine ad electionem Confessarij pro reseruatis. Cùm enim Pontifices talem vsum illicitum protestentur, de quo posteà, videtur rectè etiam posse à Prælatis remoueri: & ita etiam id fieri, quod ad prædictum remotionis finem pro tempore necessarium iudicarint. Et hoc quidem ego absolutè loquendo certum iudico, quia id non est vsum, sed abusum Bullæ tollere, iuxta Pontificum voluntatem. Est autem difficilis executio, quia notitia abusùs istius non potest haberi nisi ex Confessione: quâ tamen notitiâ vti Prælatus nequit, non solùm quando ipse Confessionem audiuit, sed | quomodocumque ad eum deuenerit, eò quòd generaliter prohibeatur. Deinde. Negatio nullius effectûs erit: licentia enim iniustè negata censebitur, & ita ad Bullæ sumptionem procedetur. Præterquam quod in Communitate Religiosa plures sunt, qui Religiosè viuant, & reseruata non committant; vel si quidquam huiusmodi humanitus acciderit, ad certa remedia confugiunt. Hi autem propter paucorum abusum, qui, si Bullam sibi prodesse non posse existiment, alias exonerandæ conscientiæ vias inquirent, non debent Bullæ beneficio priuari; cùm eorum conditio non debeat esse peior, quàm sæcularium potentium illo gaudere, nec sit æquũæquum aliorum odio prægrauari, vt est regula satis nota iuris in 6. Circa tacitam autem licentiam, aut illius negationes, communes regulæ obseruandæ sunt, quas Doctores tradunt de votis obedientiæ & paupertatis agentes, & de Ministro Confessionis, aliisque, & res tota ex circumstantiis pendet prudenter expendendis.
257
*Esset autem magnum in hoc genere
leuamen Religiosorum, si priuilegium illud in viridi observantiâ versaretur, quod Corduba in Annotatione ad Compendium. v. Cruciatâ §. 5. Patribus Minoribus concessum refert, & ex eo Villalobos Tract. 27. Clausula. 12. num. 30. & ante eum meminit eiusdem Emmanuel Rodericus Tomo 1. qq. regul. quæst. 21. artic. 10. à se visum attestatus; vt scilicet possint omnibus frui gratiis spiritualibus & corporalibus, quæ ab Anno. 1533. conceduntur in quibusdam Bullis S. Cruciatæ: dummodò pro Bullâ loco eleëmosynæ Sacerdotes celebrent duas Missas: laici verò dicant ducentos Pater noster, & Ducentas Aue MARIA, secundùm Pontificis intentionem. Circa quod Trullench suprà. num. 11. ait se haud
credere in viridi obseruantia esse, eò quòd videret Religiosos etiam Minores diligenter curare accipere Bullam. Et videtur id certum, tum ex dictorum Religiosorum praxi, tum etiam aliorum, qui priuilegio eodem per communicationem gauderent: nec poterat latere eos, cùm in dicto Compendio extet. Præterquam quòd cùm hoc priuilegium videatur Cruciatæ intentioni contrarium, quatenus ratione illius minor fit pecuniarum collectio, videtur concessione ipsâ Bullæ reuocatum, dum Regularibus absolutè onus contribuendi eleemosynam à Commissario taxatam imponitur, qui eam pro omnibus taxat, etiam pauperrimis, iuxta Pontificis mentem, volentis omnes opus istud adeò vtile ad Dei gloriam promouere. Nec latere poterat priuilegium hoc, & communicatio ferè omnium Religionum in illo, ex quo concessio Bullæ pro Regularibus in ordine ad intentum dictum ferè inutilis redderetur. Pontifices enim in concessione Bullæ Regularium commoda præcipuè non spectant; aliàs illam pro omnibus Christiani orbis regionibus concessissent; cùm tamen constet ad pauciores illam pertinere. Si prætereà addamus fuisse hoc viuæ vocis oraculum Pauli Tertij, & ita iam reuocatum. Licet P. Quintana Tomo 1. in
Appendice Tractatus 4. Dist. 12. num. 8. dicat quoad Indulgentias vim suam habere, quæ per reuocationem generalem non censentur reuocatæ. Quod quidem est satis incertum: & licet ob titulum Oraculi reuocata non sit talis concessio; quatenus tamen Indulgentia est, à Paulo V. reuocatam non videtur posse dubitari, dum Indulgentias Religiosorum ad paucas reduxit, de quo etiam inferiùs.
258
*Circa Nouitios communis resolutio
est posse illos vti Bullâ, etiam renitente Prælato, pro quâ aliquos adducit P. Mendus suprà n. 21. & Trullench Lib. 1. §. 1. Dub. 7. num. 1. eosdem secuti, ex communi doctrinâ, circa quam Nouitij gaudent Religionis priuilegiis, vt adducti ponderant. Sed certè doctrina illa necessaria non est absolute loquendo, quia ad gaudendum priuilegio illius non est necessarium priuilegium nouum, gratia, aut communicatio in illâ, cùm tale beneficium sit commune omnibus fidelibus in regnis, pro quibus Bulla conceditur. Potest autem prædicta deseruire doctrina in ordine ad taxam eleëmosynæ; non enim tenentur maiorem tribuere, quàm à Religiosis communiter postulatur. Quoad receptionem autem renitente Prælato, doctrina alia communis suffragatur; iuxta quam Nouitij non tenentur ad onera, censuras, præcepta & alia, quæ odiosa reputatur: quod & adducti expendunt in proposito: & eorum plures in ordine ad electionem Confessarij pro reseruatis licentiam non esse necessariam affirmant, quia onus est, & quidem grauissimum Religionis. Sed de hoc inferiùs. Videtur autem esse aliqua difficultas in eo quòd Nouitius gaudeat
fauore Religionis in ordine ad Eleëmosynam, & non debeat onus licentiæ petendæ sentire; vbi de absolutione à reseruatis non loquimur: nam vt est regula 55. iuris in 6. Qui sentit onus, sentire debet commodum. Et èex contrà. Verùm hæc regula in Nouitiis fallit, sicut in aliis, de quibus Glossa ibi scilicet ratione ætatis, personæ, & naturæ contractuum, quorum explicationem & exempla ibidem videnda. Dicendum item Nouitium, etsi sentiat commodum, non esse ab oneribus immunem, cùm pondus obseruantiæ Religiosæ sustineat: quòd autem onera quædam non sentiat, id non debet esse mirum, quia etiam commodis aliis caret, quibus Professi potiuntur, in habitu, tractatione, honoribus, liberiori agendi ratione, aliisque.

§. II. Quoad Ieiunia quid Religiosis liceat per Bullam.

259
*ID tantùm licet, vt sexagenarij possint ouis & lacticiniis vti. Vbi primò inquiri
potest an ad hoc sit opus Bullâ? Et videtur non esse: nam sexagenariis est licitus carnis vsus, vt ex Peromato adducit Benedictus Remigius in Practica Parochorum & Confessariorum pag. 220. qui & pag. 221. id non omnino improbabile putat, ex ratione ipsius Peromati, quia scilicet sunt malè sanis viciniores: & viro in suâ arte doctissimo credendum est. Quod & roborare ex eo possumus, quia annus sexagesimus tertius est climactericus, & in quo frequentiùs solet vita periclitari: ergo sexagenarij sunt viciniores malè sanis, siue proximi periculo amittendæ salutis, & ita carnibus | vti possunt, sicut alij, qui simili periculo obnoxij comperiuntur. Prætereà, communis opinio sexagenarios ab onere ieiunij releuat; atqui eadem ratio subesse videtur ad releuandum eosdem ab obligatione abstinentiæ à carnibus: nam proptereà prior illa obligatio cessat, quia natura in statu debilitatis existit, & ita opus habet per sequentem cibi sumptionem roborari: cùm ergo caro ad effectum huiusmodi accommodatior sit; & ad infirmitatum propulsationem opportunior, videtur clarè conuinci eamdem pro illâ rationem suffragari. Item: quidquid præter carnem
sexagenarij comedere possunt, alimentum pro illis conueniens non est, vt facilè ostendi potest. Legumina debilioris virtutis sunt: pisces phlegmaticum humorem nutriunt, quo senes abundant: lacticinia conditionis sunt non sanæ, & ita infirmis prohibentur: oua, etsi recentia congruum alimentum sint, non recentia tamen satis incongruum: est autem difficile recentia semper præ manibus habere: quòd si alicui obuium, ex eo non debet argumentum sumi, sed ex eo quod frequentiùs accidit. L. Nam ad ea. D. de Legibus: carnes autem satis obuiæ sunt. Quòd si illarum vsus sexagenarijs licitus est, etiam ouorum erit & lacticiniorũlacticiniorum, vt communiter Doctores obseruant, quia multò id minus est, & cui licet plus, licet & quod minus est, vt est regula iuris in 6. scilicet in eodem genere, vt dictum aliàs.
260
*Aliunde etiam id probari potest, ex
quorumdam scilicet sententia asserentium post annum quinquagesimum quintum legem ieiunij non obligare, vt testatur Victorellus ad Caput 4. Lib. 6. summæ Cardinalis Toleti §. Senes. Et apud Angelum v. Ieiunium, num. 15. Iuxta quam doctrinam, quæ non videtur probabilitate carere, eò quòd iam natura in eâ ætate non parum debilitatis contraxerit, cui oporteat per aliquot cibi non exiguas portiones subueniri. Iuxta illam inquam sexagenariis plus est aliquid concedendum maiore debilitate laborantibus, & inualetudinis periculo admodùm vicinis, vt paullò superiùs dicebamus. Cùm ergo carnes illis concedendæ non sint, videtur consequens vt oua & lacticinia concedantur: non ergo pro eorum vsu necessaria erit Bulla.
261
*Verùm quod ad sententiam Doctoris
Peromati spectat, illa non videtur admittenda, quia contra omnes Doctores militat, & citatus Remigius dum eam non omnino improbabilem reputat, aliquomodo improbabilem esse eo ipso profitetur, qui & nimis laxam eam vocat, & ita addit non esse à communi Doctorum sententiâ recedendum. Licèt ergo Peromatus in suâ arte peritissimus fuerit, & medicis in arte peritis credendum sit, vt habetur in Cap. Significasti, 2. de
homicidio, & Doctores generaliter notant in aliarum artium peritiâ, pro quo videri potest Barbosa in Collectaneis ad citatum Caput: non spectat tamen ad illos de obligatione, aut obligationis cessatione definitiuam sententiam pronuntiare, quia res hæc sacra est, & ad superiùs tribunal spectat: vnde quidquid illi dixerint, si Theologorum judicium ex aduerso stet obligationem legis agnoscentium, non est ab illâ recedendum. Pro quo videri potest P. Azor Tomo 1. lib. 7. cap. 18. §. Quartò quæritur. Ecclesia enim præcipere aliquid potest cum aliquali valetudinis detrimento, vt
constat ex ieiunio quadragesimæ. Quis enim dubitet illud tale non esse, in quo caro per abstinentiam atteritur: id quod Ecclesia ipsa, quæ tale præceptum imponit, in diuinis officiis recognoscit, vt cùm loco quodam ait: Vt qui per abstinentiam macerantur in corpore. Et alibi: Quæ se carnis maceratione castigat. Vnde est communis resolutio Doctorum non quamlibet debilitatem & fatigationem
corporis ab obligatione ieiunij excusare. Pro quo videndus P. Thomas Sancius Lib. 5. Conciliorum, Cap. 1. dub. 14. num. 1. Vbi sic ex omnium sententia scribit: Non quæcumque infirmitas,
P. Thomas Sancius.
aut quicumque dolor capitis excusat, sed standum est arbitrio boni viri, vel medici. Sic ille; cùm ergo non quodlibet valetudinis detrimentum à lege ieiunij excuset, poterit Ecclesia sexagenarios obligare, etsi ea sequantur incommoda, quæ superiùs sumus prosecuti, quidquid circa illa Medici iudicarint. Vt autem non solùm possit, sed etiam reipsa ita velit, argumentum validissimum ex Doctorum omnium attestatione desumitur, contra quos temerarium fuerit opinari, vt est communis Theologorum vox.
262
*Addit Remigius sufficere sexagenario
aliqualem caussam habere, ad concedendum illi carnium esum: sicut timorati omnes, & bonæ conscientiæ viri hactenus censuêre. Et hoc quidem ille absolutè profert, etiamsi talis Bullam non sumat. Ex quo habenti Bullam caussam leuiorem sufficere; aliàs illa nihil concedet. Et quidem cum in aliis eximios quosdam fauores Bulla contineat; non est credendum circa hoc, speciale nihil indulgere. Pro iis autem qui in Indiis degunt, minor adhuc caussa est sufficiens, quia alimenta debiliora sunt, & consequenter natura debilior, vnde faciliùs cum talibus potest dispensari. Et dispensatio quidem ad Prælatum non spectat, sed ad Confessarium post consultationem Medici: sic enim Bulla præscribit. Sufficiet autem Medicum damnum imminens attestari: quod si graue sit, certum est dispensatione opus non esse: poterit autem esse necessitas Prælatum
adeundi, vt sciat quid Medicus dixerit, ne, si eo inscio fiat, contra subditum sic operantem indignetur. Si autem damnum leue esse dicat, & suo iudicio non sufficiens ad esum carnium, nihilominùs Confessarius dispensare poterit, quia ad talem dispensationem leuis, vt diximus, caussa sufficit, quæ scilicet aliàs sufficiens non esset: vnde seruatur quod Pontifex iubet; Medici inquam corporalis & spiritualis Concilium adhiberi.
263
*Iuxta quæ constat sexagenarios non
esse ob præfatum titulum à lege prohibente ouorum & lacticiniorum vsum exemptos. Idem autem esse non obstante fundamento alio de exemptione ob ætatem 55. annorum, ex dictis etiam colligi potest; quia nullus Doctor eos propter senectutem etiam procedentem vsque ad sexagesimum excusat, & Ecclesia potest eos, nisi specialem aliquam debilitatem sentiant, ad abstinentiam dictam obligare, sicut circa esum carnium. Opinio autem de excusatione quinquagenarij cum auctario quinque annorum, absolutè loquendo non est admittenda, quia eam Doctores communiter reprobant, & qui plus fauent, non parùm | se præstitisse existimant, si sexagenarios esse excusandos euincant, quod negant plurimi. Est
autem valde probabile in multis ex quinquagenariis dictis obligationem cessare ieiunij, quia senectus festinauit in illis, debilitate virium, & incommodis aliis senum propriis deprehensâ. Quod obseruat P. Sancius suprà Dub. 4. num. 3. idque ex multorum Doctorum, quos num. 2. adduxerat, doctrinâ deducit, asserentium ab Ecclesiâ non esse determinatum tempus senectutis, in quo cesset obligatio ieiunij; sicut neque ex naturâ rei est determinata senectutis ætas. Pro quo & Thomas à Jesv in Expositione Regulæ Carmelitarum, Parte 3. cap. 8. dub. 4. Ex quo fit non solùm quinquagenarios cum additamento quinquennij, sed & minoris ætatis, ab obligatione dictâ immunes
Illius signa.
habendos, quia in illis adproperauit senectus, cuius indicia, præter debilitatem, sunt nimia canities, dentium ac molarium defectus, in somnia pituitæ copia, quòd lumen oculorum eorum & ipsum non sit cum eis, vt dolebat Vates, &c.
264
*Stante ergo obligatione dictâ absolutè
loquendo, inquiri secundò potest an ad gaudendum priuilegio Bullæ in esu ouorum & lacticiniorum debeant anni sexaginta esse completi, vel sufficiat esse inchoatos. Et videtur satis probabile inchoatos sufficere; quia cùm lex numerum annorum in fauorabilibus præscribit, sufficit vltimum esse inchoatum. L. Quâ ætate. D. de testamentis, nisi contrarium exprimat, vt exprimit Concilium Tridentinum, cùm de professione Religiosa loquitur Seßione 25. de Regularibus, cap. 15. non tamen in ætate ad Ordines sacros, vnde vsu receptum est vt annus vltimus inchoatus sufficiat. Pro quo Doctores, quos adducit Barbosa circa Cap. 12. Seßionis 23. Cùm etiam sexagenarius
non eum tantùm significet, qui sexaginta annos habet, sed qui sexagesimum ingressus est. Currens enim annus cum omni proprietate sexagesimus dicitur, sicut & alij currentes; aliàs non esset conueniens ille significandi modus, cùm nequeant numero anni præcedentis designari. Et sicut annus, ante quem alius non est, primus dicitur, etiamsi completus non sit, vnde Pontifices dicunt, Pontificatûs nostri anno primo; ita est de sequentibus dicendum. Sicut ergo annus sexagesimus dicitur, ita & ab eo sexagenarius potest quis appellari. Vnde sapienter Caietanus. V. Ieiunium, ait excusari sexagenarium, seu sexaginta annorum. Vbi sexagenarium vocat eum, qui sexagesimum agit: sexaginta autem annorum illum, qui compleuit. Et est iuxta regulam aliquorum, quos adducit Siluester. V. Ætas. num. 4. dicentium, cùm annus explicatur per genitiuum, illius complementum designari: & ita tenet P. Mendus Disput. 18. num. 10. Est autem hoc priuilegium
ab eo independens, quod in sexagenariis quamplurium sententia Doctorum agnoscit, vt non teneantur ieiunare; quam robustè confirmat P. Sancius Lib. 7. de Matrimonio Disput. 32. num. 17. & dubio 4. citato, num. 6. vbi & pro eadem Doctores adducit. Pro quâ etiam aliis citatis militat Diana Parte 1. Tractat. 9. Resolut. 20. Trullench Lib. 1. §. 4. dub. 4. num. 4. adducens Nauarrum, & P. Lessium Lib. 4. Cap. 2. num. 41. Dom. Solorzanus Tomo 2. lib. 1. cap. 5. num. 60. aliis adductis. Remigius Pag. 217. num. 1. Bassæus V. Ieiunium 2. num. 6. §. Proinde, tamquàm pro maximè probabili, sicut & alij apud ipsum. Est inquam independens, quia licet sententia dicta vera non sit, & quis contrariam teneat, potest priuilegio Bullæ vti, non quidem lege ieiunij solutus, sed illud esu ouorum ac lacticiniorum peragens.
265
*Moniales etiam eodem beneficio gaudent:
sed quia est opinio, iuxta quam illæ, si quinquagenariæ sint, à ieiunij obligatione eximuntur, quam tenet P. Sancius Dub. 4. citato num. 6. vbi sic absolutè pronuntiat: Et ideò fœminæ quinquagenariæ deobligantur à ieiunio: licèt citatâ Disput. 32. in fine, eam non esse in praxi tutam
P. Sancius.
affirmet. Naldus V. Ieiunium num. 2. Narbona, Zoësius, Machadus, & P. Pellizarius, quos adducit Diana Parte 9. Tractat. 7. Resolut. 73. qui ait se eam non audere tamquam improbabilem damnare, quam & non improbabilem affirmat Trullench suprà. Quia inquam talis opinio probabilis extat, vnde eam vt talem ex Dianâ proponit P. Busenbaum in Medulla Theologiæ moralis, lib. 3. tractat. 6. cap. 3. dub. 2. num. 2. Dubitari potest an in eâ ætate Bullæ beneficio gaudeant, sicut viri in sexagennali. Et videtur sanè probabile; probarique potest ex eo quod plures ex citatis Doctoribus adducunt, ad probandum sexagenarios lege ieiunij non teneri, priuilegium Bullæ pro ipsis in ordine ad oua & lacticinia: Quasi consentaneum naturæ sit, vt in eâ ætate defectui naturæ consulant, vt post alios loquitur Diana Resolut. 20.
Diana.
citatâ. Ergo cùm in eâ concessione Moniales etiam comprehendantur, vt est innegabile, & ratio eadem militet in illis, si quinquagenariæ sint, videtur satis verosimile ad illas tale beneficium extendi. Item, iuxta dicta num. 250. beneficium Principis latè interpretandum est, quando non est contra ius: atqui in præsenti ita accidere ostendi ex eo potest, quia licet priuilegium edendi oua & lacticinia contra ius sit, in eo tamen quòd quinquagenariæ fœminæ viri sexagenariis exequentur propter rationem eamdem in ipsis repertam, & fortassis in illis maiorem, ob conditionem sexûs notabiliter debiliorem, nihil speciale contra ius fit, sicut nihil speciale fit in
viris præter communem dispensationem. Ex quo fundamento existimare aliquis posset eos, qui ante annum sexagesimum senescunt, iuxta dicta num. 263. priuilegio Bullæ gaudere, quia sexagenarij sunt, non formaliter sed æquiualenter: & sexagennalis annorum numerus valde materialiter se habet in ordine ad Pontificum intentionem, qui naturæ intendunt debilitati consulere in eâ ætate frequentiùs occurrente. Sufficere autem
in fœminis quinquagesimum annum inceptum affirmat Narbona apud Dianam Resol. 73. citatâ. Sicut & alij de sexagenariis apud eumdem, & etiam apud P. Busenbaum suprà. Et non solùm obligationem Ecclesiastici ieiunij cessare, sed
etiam Religiosi ex præcepto, atque etiam ex voto, nisi post eam ætatem facto, aut cum expressâ illam comprehendendi voluntate emisso, tenet P. Pellizarius Tractatu de Monialibus, cap. 6. num. 25. & ante illum P. Sancius Lib. 4. operis moralis, cap. 11. num. 54. & 55. Licèt autem ex beneficio Bullæ id tantùm liceat quod diximus, illud priuilegia alia non excludit, quale est Religioni | equestri D. Iacobi à Leone X. concessum, & nuper impressum Matriti iussu Ordinis eiusdem,
vt scilicet en los dias quadragesimales, y otros del año, en que se prohibe comer carne, manteca, sueuoshueuos, y lacticinios, por derecho, ô costumbre, ô por regla, ô estatuto de la dicha Orden, ô en otra qualquiera manera, podais libre y licitamente comer dicha manteca, sueuoshueuos, y lacticinios, y carne, con consulta de ambos Medicos, temporal y espiritual. Cuius cōmunicatiocommunicatio latissimè patet, sicut & alia ibidem, iuxta quāquam Confessarij podran commutar en otras obras de piedad, los votos, ayunos, y quales quiera otros preceptos: quinque tamen ordinariò excipiuntur. Non videtur autem certum prædictam
Bullam modò vim suam retinere, quia ex eo fieret Religiosis non esse Cruciatam necessariam; quia omnia ferè in illâ concessa, vigore dictæ Bullæ licent, etiam quoad electionem Confessarij, qui absoluat à reseruatis etiam Sedi Apostolicæ, nonnullis demptis. Communicatio enim ad omnes ferè Religiones extenditur. Vnde & Bulla Cruciata de Equestribus Ordinibus mentionem specialem facit. Videantur dicta num. 257. & clausula illa Bullæ eiusdem: Excepto las concedidas à los superiores de las OrdinesOrdenes Mendicantes para con sus Frayles, de quâ etiam num. 274. præter illas gratiæ aliæ omnes reuocantur; quia verò probabile est idem esse de Ordinibus dicendum, qui priuilegium communicationis cum Mendicantibus habent, videant Iacobitæ an ex illis sint, & tunc suâ Bullâ, nisi S. Cruciatæ Tribunal obstiterit, perfruantur. Vide num. 286. & seqq.

§. III. An vsus Bullæ quoad jeiunia, & alia possit à Prælatis limitari.

266
*DIco primò. Generaliter loquendo id
fieri nequit; quia si par in parem non habet potestatem, multò id potiùs de inferiore dicendum, vt est omnium comperta doctrina vnde si Commissarius etiam subdelegatus tale quid nouerit, Prælatum huiusmodi poterit dignâ animaduersione ferire. De quo P. Mendus Disp. 4. n. 21. Quidquid cum Villalobos dicat Diana Parte 1. tract. 11. Resol. 99.
Dico secundò. Ratione alicuius priuilegij
potest facultas prohibitionis haberi. Id clarum; quia cùm totum Cruciatæ negotium à Pontificis voluntate dependeat, potest illud pro libitu dispensare.
267
*Dico tertiò. Nulla extare in Prælatis
potestas potest, ratione cuius valeat Bullæ vsus impediri, neque à Pontifice concedi suppositâ facultate illam accipiendi, vt modò, conceditur. Quod probo: nam aliàs Pontifex sibi esset contrarius, dum quod vnâ concedit viâ, aliâ impediri permittit. Esset etiam contractus claudicans ex parte illius, dum eleëmosynam petit & accipit ab eo, qui sub spe concessionis attribuit; & eam quam promittit gratiam, non plenè largitur, quandoquidem ad eam impediendam aliunde tribuit facultatem. Si dicas promittere, sed cum subordinatione conuenienti erga Prælatos, quod ipsi recipientes agnoscunt, & ita iniuriam illis non fieri, quæ scienti & volenti non fit, vt est vulgaris iuris regula. Contrà est; quia id nequit admitti: accipientes enim Bullam non ita intelligunt, sed potiùs oppositum, & in Bullâ limitatio talis non est: neque esset qui illam sumeret, si tale sibi quidquam persuaderet.
268
*Dico quartò. Si à Pontifice concedatur
facultas limitandi gratias Bullæ, peccabit grauiter Prælatus, qui id sine graui caussâ faciet: Probatur; quia valde irrationabile est vt beneficio Principis defraudetur quis, pro quo præsertim pactum præcessit, ex inordinatâ inferioris cuiuslibet voluntate. Id quod respectu Pontificis maximè locum habet, negotium agentis salutis animarum. Vnde circa hoc dicendum, quod circa Bullæ sumptionem diximus num. 255. vsum scilicet esse licitum, non obstante prohibitione, quia nullius illa roboris est.
Dico quintò. Aliqua sunt, circa quæ non
potest rationabilis caussa prohibitionis inueniri. Hoc patet in Indulgentiis per Bullam concessis. Quæ enim ratio adduci queat ad eas prohibendas, ex quibus eximium adeò lucrum animarum resultat, & ex quibus nihil sequi potest, quod aliquatenus possit Regulari obseruantiæ contraire? Et ex hac regula sunt alia mensuranda: si enim Regulari disciplinędisciplinæ non aduersentur, eorum nequit vsus prohiberi.
269
*Dico sextò. Circa ouorum & lacticiniorum
priuilegium potest prohibitio versari, non directè, sed per accidens, siue per substractionem materiæ, quatenus Prælatus non tenetur specialia alimenta priuilegio gaudentibus prouidere, cùm ad communem tantùm victum pro iis, qui ægroti non sunt, videatur obligatus. Quod quidem intelligendum est quando domus bonis caret ad huiusmodi ciborum differentias, aut sine alio notabili incommodo id fieri nequit. Si autem non ita egeat, & incommodum non est notabile, debet priuilegio gaudentibus condescendere, idque sub mortali; quia Pontifex illis priuilegium concedit, quo vti queant secundùm obseruantiam regularem, ita vt non debeant pro comparandis ouis & lacticiniis pecunias quærere, & eas Prælatis offerre, aut ipsi emere, & paranda curare domi, vel apud sæculares: quæ quidem Religiosam non decent grauitatem. Res autem hæc non debet iudicari leuis, cùm circa id versetur quod sub mortali prohibetur, iuxta receptam, communique vsu firmatam sententiam; & licet prohibitio sub veniali tantùm obliget; non ideò Prælati obligatio leuis censenda est; quia eo ipso quòd talis sit, maius ius est sexagenariis ad vsum talem, & ita maior est obligatio eisdem prouidendi.
270
*Dico septimò. Quod ad factum attinet,
Gregorius XIII. in Bullâ Ann. 1575. die 3. Maij, quæ incipit: Decet Romanum, & varia continet indulta pro Societate nostrâ, sic post alia loquitur: Ne quis autem Apostolicorum indultorum prætextu regularem ac exemplarem instituti prædictæ Societatis disciplinam, quam modis omnibus retineri & conseruari volumus, dissoluere aut relaxare præsumat, non esse, nec fore vnquam mentis nostræ, aut Sedis Apostolicæ, vt personæ Societatis absque expreßâ superiorum eiusdem Societatis licentiâ, vtantur facultatibus, quæ in Iubilæis, Bullis Cruciatæ, Confeßionalibus, aut alijs quibuslibet Apostolicis indultis, siue Communitatibus | siue priuatis personis, siue piis locis, aut quomodocumque aliter hactenus concessæ sunt, aut in posterùm concedentur, etiamsi in illis expressè indulgeatur, vt omnes Regulares, etiam Mendicantes, huiusmodi facultatibus vti possint. Sic ille. Ex quo videtur apertè
sequi posse Superiorem Societatis Bullæ vsum prohibere tantùm in his, quæ regularem disciplinam videntur relaxare, secus in aliis, de quibus dictum Assertione 5. ad quæ etiam spectat, quod Assertione præecedenti diximus: vsus enim ouorum & lacticiniorum in Sexagenariis nequaquam Religiosam disciplinam dissoluit aut relaxat, sed valde illi conformis est, cùm ad charitatem Superiorum spectet Senum curam specialem gerere, quod diuinis & humanis legibus admonemur. Et videri pro eo potest Dom. Solorzanus Tomo 2. Lib. 1. Cap. 5. numer. 60. & sic alia, quæ in Bullâ Cruciatæ occurrunt, præter electionem Confessarij, de quâ infrà.
271
*Pro ampliori autem Indulti præfati
declaratione extat eiusdem Pontificis Oraculum, de quo in Compendio Societatis. V. Gratiarum vsus. §. 2. vbi sic dicitur: Declarauit prætereà posse Superiorem, dum huiusmodi licentiam concedit, limitare eam ad vsum vnius, aut alterius facultatis, & prohibere vsum reliquarum, etiam eadem Bullâ aut Indulto contentarum. Sic illic. Sed cùm Oraculum hoc viuæ vocis fuerit, poterit illi reuocatio generalis Oraculorum obstare; nihilo minus sine illo stat, quod in eodem expressè continetur. Nam ipse in Bullâ citatâ affirmat nullius gratiæ
vsum in Societate licere, si Religiosæ obseruantiæ aduersari queat, sine expressâ licentiâ Superiorum: ergo possunt illi, quas aduersari rati fuerint, prohibere, & aliarum vsum liberum relinquere, quia ex qua parte non aduersatur, non est cur nequeat vsus non licere. Neque enim priuilegium adinstar sententiæ est, quæ nequit
pro parte admitti, & pro parte respui, per Textus & Doctores, quos adducit Dom. Solorzanus Tomo 2. Lib. 1. Cap. 22. num. 19. Sed cùm sit gratia, admitti sanè pro eâ parte potest, & pro aliâ non probari, quia gratia esse desinit, & oneris habet rationem. Vnde Pontifices multi Bullam concedentes, & decernentes Regularibus eam esse communem, electionem Confessarij non esse licitam sine Superiorum facultate quoad reseruata pronuntiarunt: profitentes planè posse gratiam in ordine ad quædam admitti, & in ordine ad alia recusari: ergo etiam non extante Oraculo prædicto, id, quod intendimus, stabit.
272
*An autem Ordines alij simile aliquod
priuilegium habeant, ipsi viderint; præfato equidem gaudere poterunt Mendicantes, & alij, qui gratiam communicationis habent. Neque suspicandum est priuilegium dictum à Pontificibus Gregorij successoribus, qui Bullam concesserunt, esse reuocatum, dum tale quid ab ipsis non inueniatur expressum, & ipse Gregorius non fore Sedis Apostolicæ intentionem talem apertè fateatur. Licet enim ille successoribus manus ligare non potuerit, quominùs circa hoc pro arbitrio disponere valeant: dum tamen contrariam dispositionem non proferunt, standum est priori tanti Pontificis decisioni: aliàs verba illa nullius essent effectus, & inutiliter prorsus adiecta, quod constat dici non posse nisi ab eo, qui reuerentiam Apostolicis statutis debitam penitus ignorarit. Ex quo fit neque à Commissario
posse tale indultum suspendi, quia ad hoc conceditur, vt non possit impediri, cùm versetur circa Bullam ipsam. Et ab eiusdem Gregorij Commissario planum est non potuisse suspẽdisuspendi: atqui omnes alij aliorum Pontificum non maiori circa hoc gaudent potestate, quando quidem non alia est eorumdem Pontificum mens, ex verbis Gregorij constat, dum id non exprimunt: ergo neque suspendi ab illis potest. Præterquam quòd gratiæ à Commissario suspensæ reualidantur acceptione Bullæ: ergo ea à Religiosis sumpta, Prælatorum potestas vim suam resumit: & certè si Prælatus Bullam sumat, id erit apertius. Cùm aliàs ex ipsius Bullæ tenore constet non suspendi gratias & facultates Superioribus Ordinum Mendicantium concessas in ordine ad suos Fratres: ex quibus vnam hanc, de quâ loquimur, esse liquet. Et pro suspensione dictâ sit iam
§. IV.

§. IV.

Bulla an sit Religiosis necessaria ad Indulgentias lucrandas & gratiarum aliarum fruitionem.
273
*IN primis certum est Bullam necessariam
esse ad earum Indulgentiarum lucrum, & gratiarum vsum, quæ per Bullam ipsam conceduntur: idque ex Bullæ ipsius textu habetur manifestum, dum in ea dicitur: Y por por quanto
Bullæ tenor.
vos. N. distes la Limosna, que auemos casadatasada y declarado, y recebistes esta dicha Bulla escrito en ella vuestro nombre, declaramos, que aueis conseguido, y se os conceden las dichas Indulgentias, gracias, y facultades &c. Quod quidem circa Religiosos ita intelligendum est, vt si aliàs gratiam aliquam similẽsimilem habeant, quæ ad sæculares non spectet, de quo inferiùs, Bulla pro eius vsu non sit ipsis necessaria. Sic enim Religiosi visitantes Ecclesias suas, & in eis pro exaltatione S. Matris Ecclesiæ orantes, pro extirpatione hæresum, Principum Christianorum concordiâ, ac salute Pontificis, in diebus Stationum, Indulgentias omnes lucrantur, quæ Romæ intra & extra muros possunt obtineri: concessione Pauli V. qui Indulgentias Religiosorum ad certum censuit numerum reducendas. Per Bullam autem similis concessio habetur, & conceditur visitantibus quinque Ecclesias, aut quinque altaria in vnâ, aut pluribus, & pro concordiâ Christianorum Principum, ac victoriâ contra infideles orantibus. Vide tamen infrà. num. 282.
274
*Deinde. Verba Pontificum præmittenda
sunt, ex quibus fauor Religiosis in hac parte exhibitus possit intelligi, & circa illorum tenorem dubia quædam occurrentia pariter expediri. Sic ergo aiunt illi, Item Prædicto Commissario, & Receptori generali datur facultas, vt suspendere poßit dicto anno durante, omnes similes & dißimiles Indulgentias, & facultates ab eisdem, & Sede Apostolicâ, vel eius auctoritate, quibusuis Ecclesiis, Monasteriis, Hospitalibus, piis locis, Vniuersitatibus, Confraternitatibus, & singularibus personis &c. concessas. Ita | vt neque interim publicari poßint, neque publicatæ cuiuis hominum communiter, vel diuisim suffragentur: exceptis tamen conceßis Ordinum Mendicantium Superioribus quoad eorum Fratres tantùm. Item. Dicto Commissario etiam conceditur facultas, vt ipse per se, vel alium; seu alios, quando, & quoties sibi videbitur, Indulgentias, & alias gratias per eum suspensas, in fauorem illorum, qui præsentium gratiarum in hanc caussam pro Religionis defensione concessarum participes effecti fuerint, reualidare absque aliquo præmio poßit. Sic Pontifices; iuxta quorum concessionem
Commissarius, cùm publicatur Bulla, durante prædicationis tempore, prædicta omnia suspendit, & Bullæ solâ acceptione reualidat, vt illis vti particulares personæ possint: alia autem quæ personalia non sunt, eatenus currere permittit, quatenus eisdem fruituri Bullam habeant, vt Iubilæa, stationes, & similia, pro quorum reualidatione nihil accipitur, iuxta Pontificiam determinationem: licet Notariis stipendium aliquod
dari soleat ab iis, qui reualidationis testimonium accipiunt, quamuis multoties necessarium non sit, & vna Commissarij Rubrica sufficiat, & fortè neque istâ opus sit. Vnde animaduertendum, cauendumque, ne in negotio hoc, in quo locum esse quæstui Pontifices nolunt, immò & ab eo abhorrent, aliquid huiusmodi misceatur. Scio nonnumquàm Iubilæa aliqua non publicari, ne sumptus fiat semper onerosus in eo, quod gratuitum esse decernit benignitas largientis. Quomodo autem licere possit, ostendit P. Quintanadueñas in Appendice Tract. 2. Dub. 5. In suspensione autem dictâ eamdem exceptionem Mendicantium Ordinum Commissarius adhibet, quam Pontifices præmiserunt & ita circa illam difficultates quædam dissoluendæ, si fortè pro iis possit lux sufficiens inueniri.
DIFFICVLTAS I.

DIFFICVLTAS I.

Quid nomine Indulgentiarum, Gratiarum, & facultatum intelligatur in prædicta exceptione pro Ordinibus Mendicantibus.
Ubi de forma absolutionis per Bullam.
275
*INdulgentiæ notio satis perspicua est ex
Indulgentia quid.
communi & recepto vocis vsu; est enim remissio pœnæ peccatis debitæ, extra Sacramentum per applicationem thesauri Ecclesiæ, satisfactionum, inquam Christi quæ infiniti valoris est, & Sanctorum, quas quidem obtulerunt ipsi, sed pro eorum peccatis superabundantes fuerunt; vnde ex mensurâ ita coagitatâ & supereffluente multum est relictum, quod in acceptatione Dei thesaurizatum prodesse aliis potest, quorum defectus eorum compensatione suppletur. Vide bonam explicationem apud Trullench Lib. 1. §. 1. Dub. 14. ex bonis Auctoribus deductam, & præ aliis ex P. Suario Tomo 4. in 3. Disput. 49.
Sect. 1. Vbi illud quod dicitur Extra SacramentũSacramentum, difficultatem videtur habere. Nam licet communiter ita fiat, non tamen omnino necessarium apparet: quia concedi Indulgentia plenaria potest confitenti sua peccata: quamuis enim hoc fieri generaliter nequeat, aliàs vsus pœnitentiarum Sacramentalium penitus tolleretur, in quo grauissimum esset animarum detrimentum, tum ob earum vtilitatem, tum ob peccandi licentiam, quęquæ inde resultaret. Quod tamen aliquando concedatur, vt in horâ mortis, propter rationem aliquam specialem, non videtur repugnare: immò in vsu habetur pro Religiosis morti proximis, & aliis imagines aut grana benedicta habentibus. Vbi licet dici possit Indulgentiam tunc non esse virtute Sacramenti, sed Confessarium eius virtute eam pœnam remittere, quæ iuxta institutionem Christi Sacramento respondet: à Pontifice autem simul fieri applicationem ex thesauro Ecclesiæ: id non videtur satisfacere; quia nec videtur repugnare vt à Pontifice concedatur Sacerdoti potestas plenariè absoluendi, aut etiam non plenariè: in quo euentu virtute absolutionis Sacramentalis fit remissio ex intentione ipsius, vnde Indulgentia etiam Sacramentalis est.
276
*Ad hoc dici potest concessionem
Indulgentiæ dictæ non repugnare, & verbis absolutionis posse concedi: nihilominùs extra Sacramentum dici, quatenus non fit virtute Sacramenti, sed illi contingenter adiungitur: absolutio enim talis pœnitentis, iuxta dispositionem eius omnino eadem stare posset, & verè staret, etiamsi nulla existeret Indulgentia. Quòd autem ex intentione eius extendatur ad pleniorem pœnæ remissionem, contingens est, quia eisdem verbis potest applicare, quod ex thesauro Ecclesiæ Pontifex applicandum relinquit, & absolutionis nomine significari potest in forma cōsuetâconsuetâ, licet illa ad peccata, & non ad pœnas expressè dirigatur. Vide P. Suarium Tomo 4. cit. Disp. 10. Sect. 2. num. 7. P. Henriquez Libr. 4. Cap. 11. num. 3. & Remigium pag. 283. Col. 2. Sicut dicunt plures etiam ex Confessarij intentione extendi posse ad excommunicationem, quod & frequenter accidit, dum quis excommunicati confessionem audit, & oblitus eius absoluit à peccatis: tunc enim ex intentione præcedenti absoluendi, ad excommunicationem forma absolutionis extenditur: quia vult hîc & nunc verè absoluere à peccatis, & consequenter impedimentum absolutionis tollere, quod excommunicatio apponit, & vt demus posse absolutionem à peccatis stare, manente excommunicatione, vt aliqui censent; est tamen illud illicitum; & qui absoluit, excommunicationis oblitus, nihil facere intendit, quod ex se licitum non sit. Pro quo benè arguit Cardinalis Lugo Disp. 16. de Pœnitentia num. 624.
277
*Et hoc modo intelligenda est forma
absolutionis, quæ in Bullâ apponitur: remissio enim pœnæ intra eamdem includitur, cuius summa est: Absoluo te ab omnibus censuris, etiam Sedi Apostolicæ reseruatis, & ab omnibus peccatis, & concedo tibi Indulgentiam plenariam, & remißionem plenam omnium peccatorum tuorum, & pœnarum, quas propter illa in Purgatorio pati obligatus eras, in nomine Patris, & Filij, & Spiritus Sancti. Licet enim forma absolutionis dicatur, & ita videatur omnino Sacramentalis, non tamen ita accipienda est, sed iuxta datam explicationem. In quâ illud difficile
quomodo post Indulgentiæ plenariæ concessio|nem, per quam omne illud habetur, quod beneficio Bullæ obtineri potest, remissio peccatorum & pœnarum sequitur: præcedit enim absolutio à censuris, deinde à peccatis, & quia per illam non omnis pœna remittitur, additur Indulgentia plenaria; quæ non ad peccata, sed ad pœnas pertinet peccatorum; ergo stare nequit vlterior peccatorum remissio, sicut nec pœnarum, quæ subditur, cùm iam per Indulgentiam plenariam remissæ præmittantur. Ad quod dici potest ea, quæ de remissione peccatorum, & pœnarum adduntur, tantùm esse prioris beneficij explicationem; quia enim non omnes capiunt verbum
istud, quid scilicet Indulgentia plenaria sit, & quid operetur simul cum remissione peccatorum, vtrumque additur cum maiori expressione; non quòd puræ declarationis rationem habeat, cùm addatur verbum Otorgar; sed quod factum iam virtute absolutionis, & concessionis Indulgentiæ, ratum habeatur. Vnde & additur. In nomine Patris &c. Quæ verba non ad solam declarationem referenda sunt, sed ad beneficij auctorem præcipuum. Et quidem verba illa posterioris remissionis peccatorum, possent conuenienter tolli; neque enim de remissione pœnæ accipi possunt, cùm de illâ statim, vt de re omnino diuersâ subiiciatur: & pœnarum, quæ propter illa &c. Propter breuissimam etiam distantiam absolutionis & Indulgentiæ potest verbum Otorgo, ad illam referri, vt etiam dicatur fieri, quod immediatè ante factum est, & quodammodo pertinet ad illud: vt cùm quis donationem facit inter viuos, quibus verbis illa perficitur, & nihilominus alia adduntur, quibus illa ampliùs declaratur, omnia ad illam censentur spectare; quod & in testamento accidit, eo nomine satis significato; & tamen addit quis illam esse suam vltimam voluntatem &c.
278
*Sed superest adhuc scrupulus circa formam
prædictam, ex eo quòd in fine illius additur, In nomine Patris &c. vsque ad illorum enim verborum prolationem non videtur effectus absolutionis haberi, sicut neque est absolutio ipsa perfecta. Vt enim constat ex Concilio Tridentino Sessione 14. Cap. 3. Forma absolutionis plus aliquid continet quàm verba illa; Ego te absoluo; cùm sic definiat: Docet prætereà Sancta Synodus Sacramenti Pœnitentiæ formam, in quâ præcipuè illius
vis sita est, in illis Ministri verbis positam esse: Ego te absoluo &c. Illud enim & cætera indicat alia esse necessaria. Quòd autem sint illa, In nomine Patris &c. ex sequentibus Concilij verbis deducitur, dum sic subdit: Quibus quidem de Ecclesiæ Sanctæ more preces quædam laudabiliter adiunguntur; ad ipsius tamen formæ essentiam nequaquam spectant, neque ad ipsius Sacramenti administrationem sunt necessaria. Sic Consilium. Atqui verba illa In nomine Patris &c. non sunt preces, de quibus Concilium loquitur; vnde plures Doctores obseruant esse verba illa, quæ ante præfatam formam dicuntur, adduntque proptereà addi vt impetrent aptam dispositionem, & ne intentione & formâ Minister abutatur. Sicut in Missâ ante consecrationem petit Sacerdos oratione id, quod certâ lege effectum habet; vt videri potest apud P. Henriquez suprà num. 7. & apud citatos ab ipso in Glossa L. T. & V. Vnde non videtur satisfacere quod ait Cardinalis Lugo suprà Disput. 13. num.
38. verba illa In nomine Patris &c. esse deprecatoria: licet enim hoc ita sit, de illis tamen non loquitur Concilium iuxta citatos Doctores, neque secundùm communem existimationem Ministrorum huius Sacramenti pro precibus habentur, sed protestationis sunt auctoris præcipui, cuius virtute perficitur Sacramentum: vnde incertum est an rationem habeant precum, cùm tamen Consilium de certis precibus sit locutum. Et ita, protestationem talem sub formâ verborum prædictâ esse de substantiâ Sacramenti tenent Durandus, Maior, & Petrus Sotus apud P. Suarium suprà Disput. 19. Sect. 1. n. 19.
279
*De hoc dictum à me Tomo 2. Theologicorum
Problematum, & quòd sententia dicta sit probabilis negare non possum, quia & bonos habet Auctores, & fundamenta non leuia, licet opposita sit communior, & pro se agmen habeat AuctorũAuctorum. Si iuxta eam loquamur, dicendũdicendum verba illa esse de necessitate administrationis Sacramenti licitè conferendi, non tamen validè: & ConciliũConcilium de priori necessitate locutum, vt ex eiusdem verbis colligi posse videtur, dum de precibus ait ad ipsius formæ essentiam minimè pertinere, neque ad ipsius Sacramenti administrationem: sunt ergo aliqua verba, quæ ad essentiam formæ spectant, & alia quæ ad illius administrationem necessaria sunt. Si ergo Sanctissimæ Trinitatis expressio ad essentiam non spectat, dicendum est ad Sacramenti administrationem esse necessariam ex Ecclesiæ præcepto. Illud ergo & cetera hoc indicat, & satis est vt ad formam dicantur talia verba spectare, & nomine formæ comprehendi; sicut de formâ consecrationis Calicis communiter dicunt Theologi; & in consecratione Hostiæ particula Enim de essentia non est, sicut aliæ in aliorum Sacramentorum formis; & tamen omnes nomine formæ designantur. Iuxta contrariam autem sententiam viâ est contrariâ procedendum, dicendumque vsque ad prolationem dictorum verborum non esse formam perfectam; nec tamen ex eo sequitur Indulgentiam haberi virtute Sacramenti, licet intra formam ipsam videatur contineri; quia id per accidens se habet, nec propriè pars formæ est, sed cum adiunctâ explicatione. Neque est contra rationem formæ,
in quâ inuocatio SS. Trinitatis de substantiâ est, si quidquam inter illa, & substantialia verba proferatur. Vt si quis in formâ Baptismi dicat Ego te baptizo seruum Christi in nomine Patris &c. quæ forma absque dubio est valida; cùm tamen verba illa Seruum Christi ad eam non spectantia, misceantur, Quia verò explicatio talis apparet difficilis, & Theologis non probanda, ideò priori fententiæ potiùs adhærendum. De quo hæc satis.
280
*Indulgentiæ ergo explicato nomine, ad
Gratiæ nomen veniamus, quod est latissimæ profectò significationis, & beneficium omne complectitur, seu gratuitam concessionem. Pressiùs autem sumptum vt ab Indulgentiâ distinguitur, gratuitam significat concessionem Pontificis, aut alterius potestatem habentis ab ipso, ad aliquid, quod per Bullam conceditur, independenter ab illâ stare nequit aut ei simile, etiam spectans ad merum vsum Sacramentorum, propter dicenda | circa facultates. Sic ergo gratia est posse comedere carnes, oua, lacticinia, & sagimen, vel non ieiunare in diebus prohibitis: posse audire sacrum tempore Interdicti: posse item Eucharistiam sumere: quibus similia sunt posse laborare in die festo: posse Officium speciale recitare omisso communi: posse item illud anteponere aut postponere, modo non permisso: posse vnâ Missâ obligationi plurium satisfacere, & sic alia. Pro hoc videri potest P. Mendus Disput. 29. cap. 5. qui tamen non ita exactè rem explanat, licèt ea, quæ affert, ad præsens possint negotium deseruire.
281
*Facultates sequuntur, & videntur esse
Facultates quid in eâdem.
illæ, ratione quarum aliquid effici potest, aliàs non factibile, vt Oratorium habere priuatum, in quo Missa celebretur: admittere ad illam aliquos tempore Interdicti: posse eligere Confessarium ad specialem absolutionem. Quibus similes sunt posse Missam, quæ in loco distanti celebratur, adspicere, & sic eam audiendi præceptum adimplere: posse eligere sepulturam in loco sacro, quem maluerit quispiam: posse laicum decimas exigere: posse baptizari domi filios, Principum cùm non sint: posse Capellanum designare, qui domesticos absoluat, & similia. Et hic explicandi modus iuxta subiectam materiam aptior occurrit: licèt P. Quintanad. ex Iuris lexico alium explicationis modum adducat Tomo 2. Tractat. 5. singul. 4. num. 3. iuxta quem facultas est plena potestas rerum pro arbitrio gerendarum sine impedimentis: & iurisdictionem importat, atque etiam cum licentiâ coincidit, quæ tunc datur, cùm præceptum extat id prohibens, pro quo licentia confertur. Benè tamen admonet omnia hæc, priuilegium, gratia, indultum, facultas, & licentia sæpè pro eodem vsurpari. Vnde existimare posset quis in Bullâ gratiam & facultatem nihil distinctum designare, sed maioris explicationis gratiâ iungi ad significanda ea, quæ sub diuersis solent concedi nominibus, licèt reipsa talia sint vt similibus possent indicari. Sed explicatio nostra, vt dixi, conuenientior apparet, & præsenti materiæ magis adaptata. Quâ præmissa sit iam

DIFFICVLTAS II. Quid Religiosis circa Indulgentias liceat sine Bulla.

282
*DIco primò. Religiosi Mendicantes, &
qui eorum gaudent priuilegiis, possunt sine Bullâ omnes lucrari Indulgentias, quæ ipsis specialiter concessæ à Sede Apostolicâ comperiuntur, si personales non sint. Sic Nugnus, Emmanuel Rodericus, Ludouicus à Cruce, Villalobos, Diana, & Trullench, quos adducit & sequitur P. Mendus Disput. 29. num. 43. Cardinalis Lugo Disput. 20. de Pœnitentiâ, num. 172. P. Suarez Tomo 4. de Religione, Lib. 2. Cap. 16. num. 40. Tract. 8. P. Quintana Tomo 1. in Appendice, Tractat. 4. addens Ioannem à Cruce, & dicens esse certum Dub. 11. num. 5. & probatur ex Bullæ ipsius verbis adductis num. 274. cùm enim de Indulgentiarum suspensiuâ facultate præcessisset sermo, additùr: Exceptis tamen conceßis Ordinum Mendicantium superioribus quoad eorum Fratres tantùm. Vbi cùm concessionem prædictam non arctent Pontifices ad speciale aliquid, de quo sermo præcesserit, ad omnia præcedentia debet extendi: vbi enim lex non distinguit, nec nos distinguere debemus. L. de pretijs. D. de public. in rem act. & sæpè alibi.
Sed quia illæ tantùm gratiæ excipiuntur, quæ superioribus concessæ sunt in ordine ad eorum Fratres tantùm, non desunt qui censeant non posse exceptionem dictam ad Indulgentias extendi, quæ superioribus non conceduntur in ordine ad eorum Fratres: neque enim superiores facultatem præbent subditis Indulgentias lucrandi: quandoquidem illas etiam ipsis reluctantibus possunt obtinere, cùm eisdem immediatè concedantur. Propter quam rationem ita tenet Acosta in Explicat. Bullæ quæst. 108. Bassæus V. Priuilegium 3. num. 5. Vers. Sed petes. Et est illa non
leuis, vnde res ista redditur incerta, licèt illam certam reputer P. Quintana suprà. Nec conuincit priuilegium Leonis X. pro Minoribus, de quo num. 6. cùm recentiores Bullæ aliter proloquantur. Ac proptereà Religiosis expediet Bullam sumere, ne diligentiæ in re momenti tanti frustrentur. Potest tamen ad rationem dictam responderi Indulgentias concedi superioribus quoad eorum Fratres, quia ita frequenter euenit, vt superiores pro illarum consecutione Romanam Sedem exorent, & ita petentibus conceduntur; non quidem vt eas ipsi subditis concedant, sed quia illis, mediis Superiorum supplicationibus, conceduntur. Quòd si aliquando sine illis, ad eos tamen verba præcipuè diriguntur. Quod quidem sine vllâ improprietate in modo loquendi stare potest.
283
*Dixi: Si personales non sint, quia tales
non videntur exceptæ, vt communiter tenent scribentes. Nihilominùs fundari probabiliter potest non excipiendas ex regulâ iuris in 6. satis celebri. Oportet beneficium Principis esse mansurum: ergo cùm Pontifex Religioso Mendicanti Induldulgentiam aliquam concedit, non est credibile velle ipsum, vt paullò post cesset Bullæ problicatione. Præterquàm quòd id quod dicitur de concessione factâ superioribus, proptereà est, quia ita frequentius accidit; quod non tollit quin aliquando immediatè Religioni fieri possit: vt constat ex illustri concessione Gregorij XIII. Ann. 1579. die 23. Decembris, per quam possunt Religiosi Societatis omnes Indulgentias in suis Ecclesiis consequi, quæ in Ecclesiis aliis, aut locis piis, certis diebus, qui eas visitant, consequuntur. In illâ enim nulla extat superiorum mentio, sed concessio ad Religiosos ipsos immediatè dirigitur. Incipit: Cùm, sicut accepimus. Quis autem ex adductis Doctoribus contra Acostam sentientibus de prædicta concessione dubitauerit, eò quòd superioribus specialiter facta non sit? Dicendum ergo est Pontifices modo prædicto locutos, ordinariam formam concedendi spectasse, non tamen ad illam dispositionis suæ decretum adstringere voluisse: sed Ordinum Mendicantium præcipuè spectasse fauorem, vt eorum scilicet Indulgentiæ non cessent: quod pro certo statuit P. Escobar statim citandus num. 794. ergo & singularium personarum, in quibus idem pro fauore tali ti|tulus deprehenditur, pro quo & rationes solent occurrere speciales. Videtur ergo hoc probabile.
284
*Dico secundò. An Indulgentiæ, quæ
communes sunt Religiosis, & sæcularibus sub exceptione dictâ comprehendantur, incertum est. Comprehendi quidem tenent Ludouicus à Cruce, & Ludouicus Miranda, quos adducit, & videtur sequi P. Quintana suprà, Dub 12. num. 1. P. Mendus suprà, num. 60. iunctis iis, quæ habet num. 43. citato: vnde & videtur sentire esse de mente Auctorum, quos ibidem adducit, & nos num. 282. & ratio esse potest; quia Indulgentiæ tales verè conceduntur Religiosis Mendicantibus: quòd autem & sæcularibus concedantur, non tollit priorem concessionem, loquendo cum omni proprietate. Sicut èex conuerso concessio Religiosis facta non impedit quò minùs sæcularibus facta dici possit propriè, licèt cum respectu ad Religiosos. Sed contrarium tenet P. Escobar in Theologiâ morali Tractat. 1. examine 17. Cap. 4. §. Legistæ. & Tomo 1. Moralium Problematum, Lib. 7. num. 796. qui num. præced. pro eâdem adduxerat Lopez, Nauarrum, Acostam, Trullench, & Rodriquez. Ratio esse potest, quam Textus ipse exhibet, dum in eo dicitur: Quoad eorum Fratres tantùm. Quod satis videtur esse compertum. Quid enim particula illa Tantùm operatur? Certè si non operatur quòd Religiosis concessæ Indulgentiæ quoad alios excipiendæ non sint, nihil videtur operari. Si dicas sensum esse vt tantùm excipiantur concessæ quoad Fratres, id est, quatenus Fratres illis frui possunt; id certè verba non exprimunt, & sensus non est planus & expeditus, cùm oppositum verba præseferant. Nisi
Euasio fauorabilis.
dicatur esse gratiam præter ius, & non contra illud, & ita fauorabiliter exponendam concessionem, iuxta dicta num. 225. & 250. & ea quæ circa Bullam habet Diana Tomo 1. Tractat. 11. Resolut. 98. Ex quibus apparet rem esse dubiam, vnde ad certum Bullæ perfugium accurrendum.
285
*Dico tertiò. Nouitij Ordinum
Nouitios lucrari posse illas.
Mendicantium lucrari Indulgentias possunt, quas Religiosi, qui substantialia vota iam emiserunt. Sic P. Mendus suprà, n. 44. Trullench Lib. 1. §. 9. Dub. 3. n. 4. & alij, ex communi doctrinâ de fauorabilibus, quæ sunt Nouitiis cum verè Religiosis communia: & tenor ipse Bullæ videtur suffragari, dum in eâ dicitur, quoad eorum Fratres; Nouitij enim Fratres vocantur: vnde videtur scienter & prudenter à nominibus Professorum, aut Religiosorum Pontifices temperasse. Si dicas etiam
Oblatos, seu Donatos vocari Fratres, cùm tamen in concessione dictâ excipiendi non sint, vt apud citatum P. Mendum videri potest. Respondeo id non esse constans: & licet in vsu Religiosorum Fratres vocantur, non tamen eo communi nomine, quo appellari Religiosi Ordinum non Clericalium solent, & exprimit Commissarius in Bullâ Hispanâ, dum ait: En quanto à sus Frayles. Et eo quidem etiam Nouitij gaudent, vnde manifesta est inter cos & Oblatos differentia. Et quamuis in aliquibus Religionibus eo communi nomine non vocentur Religiosi, nec dicantur Fratres, Frayles, certum est, si Mendicantes sint, aut Mendicantium priuilegiis fruantur, exceptione prædictâ comprehensos. Sic Trullench suprà, num. 1.
286
*Dixi autem certum esse de Religiosis
etiam non Mendicantibus, si Mendicantium priuilegiis fruantur, quando communicatio talis est, vt in hac peculiari gratiâ nulla possit esse difficultas specialis. Et eam quidem multi non deprehendunt, ac proptereà communicationem ad eam extendi testantur, vt videri potest apud Dianam Parte 1. Tractat. 11. Resolut. 89. vbi ita tenet cum Acosta, & Villalobos, sicut & P. Quintana suprà dub. 12. num. 8 & P. Mendus Disput. 29. citatâ, cap. 7. Quorum ratio est; quia communicatio generalis omnes particulares communicationes includit: ergo & istam, circa quam communicatio non excluditur, cùm procedit de non Mendicantibus, priuilegio generalis communicationis carentibus; quæ enim illam habent Religiones pro Mendicantibus habentur. Quibus addi potest non censeri reuocatum priuilegium, quando illud stare cum priuilegio alio potest, & priuilegij conditio est talis, vt nullum afferat præiudicium illo potientibus: sic enim stat quod ex iuris regulâ superiùs dicebamus, quòd scilicet oporteat beneficium Principis esse mansurum. Et quòd in fauorem inclinandum est, quando illud non est contra ius: id quod circa Bullam faciendum tenent plures, quos adducit & sequitur Diana Tractat. citato Resolut. 98. Potest autem priuilegium exceptionis stare cum communicatione Ordinum non Mendicantium in illis, in quibus generalis communicatio non subest: quia de aliis communicationem non habentibus intelligi possunt, qui sunt, aut esse possunt.
287
*Sed his non obstantibus alij contrarium
sentiunt, vt videri potest apud Dianam, & P. Mendum citatos, in quibus sunt P. Henriquez, Emmanuel Rodericus, & Trullench, qui præter Fr. Emmanuelem, & P. Henriquez adducit Valerum. Et ratio est: quia licet Ordines aliqui non Mendicantes generalem communicationem habeant, quoad hanc partem videtur expressè reuocata. Si enim exceptos sic communicantes vellet Pontifex, cùm tot illi sint, vt vix aliquis non communicans inueniatur, expressisset sanè; cùm in eo magni profectò momenti negotium verteretur. Et quod de non Mendicantibus additum est, stante communicatione dictâ, nullius ferè vtilitatis fuisset: cùm ignorare Pontifex nequeat communicationem ferè omnibus Religionibus esse communem. In summa: Ordines non Mendicantes, etsi in priuilegiis communicent, Mendicantes non sunt: illis hæc specialis negatur communicationis gratia: ergo ad ipsos nequit extendi. Si Mendicantes esse dicas per æquiualentiam, limitatio talis in caussâ est, vt illa ad intentum concessionis nullius sit momenti, quandoquidem eo pacto nulla ferè resultat ad Catholicam expeditionem vtilitas quod postulantis & concedentis intentioni videtur aduersari: nequit ergo talis modus dicendi sustineri. Sumant
Quid tardem.
ergo inter hæc opinionum incerta non Mendicantes Bullam: sic enim in tuto conscientiæ nauiculam collocabunt.
288
*Dico quartò. Moniales eodem modo
gratiâ exceptionis præfatæ frui possunt, quo & viri. Si ex Mendicantibus sint Ordinibus, eadem | dine quâ & viri, de quo dictum num. 282. Si ex non Mendicantibus, vt nuper explicatum. Sic communiter tenent Auctores, quos adducit & sequitur P. Mendus Disput. 29. Cap. 8. & præcipuè Trullench suprà. num. 5. ex quo ille præcipuam vim probationum exprompsit. De quo & videndus P. Quintana suprà Dub. 12. num. 9. & Tract. 8. Cap. 16. Intelligenda est autem Assertio de illis, quæ veręveræ ReligiosęReligiosæ sunt, vnde
Tertiariæ excluduntur.
Tertiariæ, quia tales non sunt, licet quædam vota emittant, fauore dicto non fruuntur: quidquid de nonnullis asserat Fr. Emmanuel §. 12 num. 8. & videntur probare Trullench suprà. num. 6. & P. Mendus num. 57. non ex eo quòd ReligiosęReligiosæ sint, sed ratione communicationis. Verùm communicationis titulus incertior hîc est, quàm in Ordinibus non Mendicantibus communicationem habentibus; quia absolutè Ordines Mendicantes non sunt, & etiam non Mendicantes: vnde Bullam sumant oportet, si volunt Tertiarij, & similes, securum hac in parte habere processum. Quoad Nouitias idem quod de viris dictum, asserendum.
289
*Dico quintò. Ad lucrandas Indulgentias,
quæ fidelibus omnibus generaliter conceduntur non videntur Religiosi Bullæ opus habere. Sic Ludouicus à Cruce in Bullam Disp. 1. Cap. 9. Dub. 1. num. 13. quod & fundare ex pluribus adductis conatur P. Quintana in Appendice citatâ. Dub. 12. à num. 2. & probatur Primò ex tenore Bullæ, iuxta quam suspensio Commissarij procedit: in eâ enim, vt vidimus num. 274. suspenduntur Indulgentiæ concessæ Ecclesiis, Monasteriis, Vniuersitatibus &c. in regnis Hispaniæ, & aliis, in quibus potest publicari: ergo non comprehenduntur Indulgentiæ omnibus fidelibus concessæ. Secundò, quia Bulla pro dictis regnis concessa rationem gratiæ insignis habet: ergo ratione eius non debent fideles, & multò potiùs Religiosi regnorum talium, peioris conditionis esse aliis, ad quos Bullæ gratia minimè propagatur; aliàs gratia in præiudicium verteretur, contra iuris dispositiones diuersis in locis, & certam regulam in 6. Quod ob gratiam alicuius conceditur, non est in eius dispendium retorquendum. Tertiò, ex
Cap. Quod ob gratiam.
Pontificis responso, de quo testimonium perhibent grauissimi Recentiores, vt affirmat Ludouicus à Cruce suprà. num. 14. Sic enim scripsit Cardinalis Paciecus Archiepiscopus Burgensis ex Vrbe affirmans, non esse voluntatis Summi Pontificis reuocare vel suspendere per Bullam dictas Indulgentias.
290
*Quæ quidem verosimiliter dicta sunt;
Quæ contrarium ostendant.
sed sanè non conuincunt. Ad Primum enim dici potest Pontificem Commissario concedere facultatem suspendendi Indulgentias similes iis, quæ in Bullâ conceduntur: cùm ergo prædictæ similes sint, suspendi possunt: vel si dissimiles velit quispiam, etiam pro illis facultas suffragatur. Suspendi autem illas praxis ostendit, dum in earum trāsumptistransumptis subscribitur eas lucraturos Bullam Cruciatæ habituros. Ad Secundum, nimiùm probare; aliàs nullius gratiæ suspensio esset admittenda, quia ex eo Bullæ beneficium redditur onerosum, & gratia in dispendium retorquetur. Sed certè non sic accidit, sed vna gratia suspenditur, vt pro opere eleëmosynæ redeat illa, & cum illâ plures alięaliæ affatim ampliores. Et pro eleëmosyna quidem rarus erit qui careat facultate: cuius incommodum ingenti aliorum commodo, & publicæ vtilitati non debet præiudicium generare. Quamquàm & dici possit absolutè inualidos
ad eleëmosynæ largitionem communi Indulgentiarum fructu non priuari. Sic enim tenent multi, vt videri potest apud P. Quintanam suprà. num. 3. Ad Tertium, de tali responso non plenè constare, & vt Pontifex tunc viuens ita censuerit, de aliorum mente non simili, notitiam non haberi, & ita praxi standum, de quâ dictum. Non ergo firmum habent Religiosi præsidium hac in caussâ, cùm Indulgentiæ tales ipsis non concedantur sub eâ formâ, quæ in Bullâ exprimitur,
Superioribus inquam quoad Fratres.
291
*Dico Sextò. Si quæ sunt Indulgentiæ, quas Religiosi solis sæcularibus concedere possunt, per Cruciatam suspenduntur, vt patet ex tenore Bullæ, & suspensionis: Quoad eorum Fratres tantùm. Sed quia hæc Indulgentia non est, sed gratia, de illâ dicendum §. sequenti.
Dico septimò. Si in Ecclesiâ Regularium sit
altare priuilegiatum, in quo scilicet qui celebrat Religiosus, animam èex Purgatorio liberare potest, incertum est an Bullâ indigeat, & ita circa hoc diuersimodè loquuntur Auctores. Aliqui generaliter dicunt gratiam huiusmodi non suspendi, sicut neque aliæ pro defunctis concessæ suspenduntur. Sic Trullench cum aliis. §. citato. Dub. 4. P. Quintana in Appendice Tract. 1. Dub. 15. num. 7. & 8. Lezana Tomo 3. v. Altare. num. 16. Diana mutans sententiam Parte 9. Tract. 2. Resolut. 22. Quorum fundamentum est. Primò. Quia gratiæ suspenduntur, quæ & reualidantur pro iis, qui Bullam accipiunt: reualidatio autem pro viuis est, & non pro Defunctis. Secundò. Quia Indulgentiæ tales non suspenduntur per Iubilæum Anni Sancti; & tamen suspensio est generalis. Tertiò. Quia tantùm suspenduntur ea, quæ, si non suspenderentur, tam pium opus impediretur, vt ex verbis suspensionis ipsius constat: quod tamen respectu Indulgentiæ huius non accidit, cùm fideles, etiamsi non suspendantur, eodem modo Bullam sint accepturi, cùm pro ipsis adeò ingentes vtilitates eius beneficio constet aduenire. Quartò. Quia Indulgentiæ tales sub nullo clausulæ suspensiuæ verbo continentur, vt patet discurrenti per singula; neque animæ Purgatorij sunt personæ secundùm communem compellationem, sicut neque secundùm exactam Philosophiam. Quibus addi potest de Pontificum pietate non posse præsumi, vt concessione Bullæ animas Purgatorij velint concessis aliàs beneficiis spoliare. Quòd si fauores ampliandi sunt, iuxta sæpiùs dicta, hîc maximè id locum videtur habere, circa quod Christiana pietas adeò est solicita, & Pontificum benignitas elucescit; vnde in omnibus Canonicis Horis aliquod pro illis suffragium admiscetur. In casu autem quòd altaris priuilegium cesset, ait Trullench Bullam requiri in celebrante, & non in stipendium tribuente.
292
*Contrarium aliqui absolutè tenent, &
P. Escobar. Examine 17. num. 130. §. Suspenditur id procul dubio ita esse pronuntiat. Quod & tenent Emmanuel Rodericus, Villalobos, Moure, quos adducit & sequitur Diana Tract. 11. ci|tato. Resolut. 86. Qui in Additionibus Resolut. 22. æquè probabile iudicat oppositum, & tandem id quod vidimus num. præced. determinat. Ludouicus à Cruce uprà. Dub. 2. num. 11. P. Mendus Disput. 29. Cap. 4. & alij. Quorum ratio est: quia in suspensione à Commissario factâ iuxta Pontificiam concessionem exprimuntur Ecclesiæ, Monasteria, & pia loca: priuilegium autem altaris, Ecclesiæ, Monasterij, aut pij est loci, cùm sit pars eius, & parua Ecclesia. Quibus addi potest dubium non esse Indulgentias pro Defunctis suspendi conuenienter posse, sicut conuenienter ad certum tempus conceduntur, quo elapso cessant; vnde & concedi sub quibusdam conditionibus solent, præsertim quæ ad altaria priuilegiata spectant: ergo quemadmodum si inter conditiones dictas Bullæ acceptio poneretur, nihil in tali concessione absurdum appareret, similiter in suspensione dicendum, quæ ad magnum ordinatur Ecclesiæ bonum, & reualidari facili negotio potest. Pro Religiosis autem ratio est non semel inculcata ex Bullæ verbis desumpta; quòd scilicet Indulgentia hæc non sit concessa Superioribus quoad eorum Fratres, vbi de viuis est sermo, qui ad solos Ordines Mendicantes spectant: mortui enim iam Ordinum MẽdicantiumMendicantium non sunt, nec eorum res agunt Superiores.
293
*Sunt tamen quidam, qui mediâ
Mediam viam qui amplectantur.
gradiuntur viâ, dicentes Religiosum celebrantem pro anima Religiosi non indigere Bullâ, secus autem si pro animâ sæcularis. Et vt consequenter hæc sententia procedat, non de animâ cuiuslibet Religiosi debet procedere, sed eius, qui viuus posset sine Bulla Indulgentias obtinere in eadem Religione, Fratrum nomine comprehensus. Ita Trullench suprà. Cap. 3. num. 10. sine distinctione tamen vlla inter Religiosos & minimè sibi consonus, vt patet ex dictis. num. 291. & ratio esse potest iam indicata, quia nomine Fratrum venire possunt & viui & Defuncti, & ita verè dicere possumus multos Fratres Ordinis SS. Dominici & Francisci esse in cœlo. S. Agatha sororem suam vocauit S. Luciam, S. Basiliscus Fratrem D. Ioannem Chrysostomum; & quod plus est, Christus post resurrectionem Fratres vocauit Apostolos Ioan. 20. v. 17. Vado ad Fratres meos &c. Cùm ergo sæcularis defunctus frater non sit, quia nec viuus id habuit, non videtur pro eo locum habere Indulgentia, nisi & ipse Bullam habuerit, & tempus publicationis duret: non quòd virtute illius liberari à pœnis queat, quia fuit Bulla viuorum, sed quia viuens abstulit impedimentum sumptione Bullæ, quod obstare posset, ne pro se defuncto Religiosus posset Indulgentiam applicare. Certiùs autem hoc obtinebitur, si Religiosus Bullam sumat, tunc enim nihil obstat sæcularis liberationi.
294
*Et sententiam quidem Trullench impugnat P. Mendus suprà. num. 71. illudque
contra illam inconueniens obiicit, dici etiam posse Regularem non valere Indulgentiam vllam ex concessis suo Ordini lucrari, applicando illam pro animâ Defuncti sæcularis, nisi Bullam acceperit; quod inauditum est, nec videtur probabile. Sed meminisse eum oportuit sententiam, quæ asserit Religiosorum Indulgentias suspendi per Bullæ publicationem, de quâ diximus. num. 282. esse probabilem, nec leue ipsius fundamentum in suspensionis forma contineri: vnde & non esse inauditum constat. Si autem loquatur suppositâ communi sententiâ, iuxta quam Bulla non est ad lucrandas Indulgentias necessaria in Religiosis Mendicantibus, in huiusmodi quæstionibus conditionalibus magna latitudo est, & dum fundamentum non leue apparet, non est præcipiti censurâ hic aut aliter sentiens feriendus. Fundamentum autem pro sententia dicta esse potest, quod iam vidimus, Indulgentias scilicet pro Fratribus tantùm concedi. Video responderi posse concedi quidem pro Fratribus, sed non vt necessariò debeant illas pro Fratribus applicare. Quæ responsio est optima: sed responsiones etiam congruas habent argumenta probabilium opinionum; aliàs opiniones non essent, sed demonstrationes. Cùm ergo res ista adeò incerta sit, acceptione Bullæ securitas conquirenda.

DIFFICVLTAS III.

Circa Indulgentias in Bullâ concessas visitantibus quinque Ecclesias, aut altaria, & ibidem orantibus, iuxta formam in Bulla præscriptam.
295
*DIco primò. Etsi Indulgentia, quam Bulla concedit, magnæ æstimationis
sit, cùm sit plenaria, iuxta communem sententiam; immò & multas plenarias continens, de quo inferiùs, & pro quo Trullench Lib. 1. §. 6. Dub. 1. num. 5. Religiosi tamen facilius possunt eamdem consequi, quia sic omnibus est à Paulo V. in Indulgentiarum reductione concessum: ita enim habet septima in ordine: Iidem Religiosi intra claustra viuentes, qui suam Ecclesiam deuotè visitauerint, &; vt præfertur, orauerint, consequentur easdem Indulgentias, quas visitando Ecclesias Vrbis, & extra eam, diebus Stationum consequuntur in omnibus diebus: perinde ac si ipsas Vrbis Ecclesias visitassent. Sic Pontifex. Quod autem ait, Vt præfertur orauerint, iuxta tenorem tertiæ Indulgentiæ accipiendum, in qua orandum decernitur pro Christianorum Principum concordia, hæresum extirpatione, Romani Pontificis salute, ac S. Matris Ecclesiæ exaltatione. Cùm ergo pro Indulgentia ista non quinque Ecclesiarum, aut altarium, sed solius Ecclesiæ Religiosorum visitatio requiratur, illius profectò est consecutio facilior. Et prætereà est illa, attentâ caussæ grauitate, certissima. Fundatur enim in mundi abrenuntiatione, ac Religiosæ vitæ professione, in qua est heroicorum operum concatenatio mirabilis, nihil vt præter Martyrium maius illis esse possit.
296
*Est autem circa illam eadem, quæ circa
Indulgentiam Cruciatæ, difficultas, an scilicet quotidie obtineri possit. Et quotidianam esse nonnulli existimant, quod facilè deuoti arripiũtarripiunt, fauente attestatione Commissarij, post Summarium Indulgentiarum, quæ certis diebus obtineri possunt; sic enim subdit: Todos los demas dias del año se ganan las Indulgencias, que en Roma, por auer cada dia Estacion en ella. Sed oppositum mihi | certum est, & id conuincunt rationes, quas adducit Trullench suprà, num. 7. & tenet etiam P. Mendus Disput. 20. cap. 3. qui ad Commissarij
attestationem respondent, loqui illum de Indulgentiis non plenariis. Iuxta omnes ergo quotidie Indulgentiæ obtineri queunt, sed non plenariæ: vnde visitatio EcclesięEcclesiæ aut altarium proderit quotidie frequentata. Sed certè clausula dicta Commissarij iam non apponitur, & ita ex eo argui potest pro contraria positione: sublata enim est,
quia pro illâ solidum non extabat fundamentum. Habet autem concessio Religiosis facta maius probabilitatis pondus quoad hanc partem, quàm habeat concessio Cruciatæ. Nam in ista designantur dies certi stationum, non ita in illâ: vnde si quotidie stationes sunt, aut pluribus certè diebus, quàm ij sunt, qui designantur in Bullâ; certius est Religiosis in hoc ampliùs indulgeri.
297
*Similiter dubitari circa vtramque potest
an sit plenaria: & non esse plenariam, quæ in Cruciata conceditur, tenent Sorbus, Ludouicus à Cruce, & P. Henriquez apud Trullench suprà num. 5. quia in Bullâ originali non exprimitur Indulgentia plenaria: & quando non exprimitur, non venit generali illa collectione, propter specialem difficultatem, quæ esse solet in plenariæ Indulgentiæ concessione, vt ait P. Suarius Tomo 4. in 3. p. Disput. 52. sect. 8. num. 12. cum præfatis sentiens, & eum citans Iulius Lauorius de Indulgentijs pag. 204. n. 125. sicut & P. Granadus Tomo 2. in 3. p. Controu. 12. Tractat. 6. Disput. 2. num. 4. & 7. P. Quintana in Appendice, Tract. 6. Dub. vltim. n. 5. adducens Nauarrum, Alfonsum à Leone, & P. Ildefonsum Rodericum. Contrarium tamen
tenent Fr. Emmanuel, Ludouicus Lopez, Villalobos, Garnica, Diana eos adducens Parte 5. Tractat. 12. Resolut. 2. Machadus, Leander, Basilius Legionensis, citati cum aliis à P. Mendo Disput. 20. num. 1. quos & ipse sequitur, sicut & Trullench suprà. Ratio videtur aperta: nam in diebus stationum veręveræ sunt Indulgentiæ plenariæ pro visitantibus vrbis Ecclesias: atqui Pontifex easdem concedit in adductis concessionibus, & in Bullâ Cruciatæ terminos distributiuos addit, dicens: Omnes & singulos: ergo non videtur de eo posse dubitari. Licèt autem in concessione pro Religiosis non inueniantur præfati termini, sunt tamen æquiualentes, dum dicitur, consequuntur easdem Indulgentias. Quod verificari nequit, si tantùm partialem aliquam consequantur. Pro
Et Commissarij auctoritas.
Cruciatâ autem habetur insuper Commissarij auctoritas, qui ita planè fatetur in summario Indulgentiarum, plenariam Indulgentiam pro omnibus diebus stationum proponens. Quod quidem non videtur vti temerè appositum reprehendi posse, nisi à temerè prolocuto.
298
*Illud verosimiliùs dici potest,
Commissarium opinionem probabilem hac in parte secutum; sicut secuti, qui stationes pro omnibus anni diebus assignarunt. Verùm sicut hoc; quia incertum, sublatum est, ita & prius illud sublatum pariter fuisset. Credendum ergo est de mente constare Pontificum ipsis, ne absurdum sequatur in materiâ adeò graui minimè tolerandum, vt scilicet pro certis incerta venditentur. Quibus non obstantibus, cùm tot Doctorum ex aduerso consistat auctoritas, res non habetur penitus
explorata, & pro ita sentientibus instari potest ex concessione alia, quæ in Bullâ habetur, in quâ sic dicitur: Item erogantes prædicti, qui diebus ieiunio non suppositis, ad implorandum diuinum auxilium pro vnione & victoria prædictis, voluntarium ieiunium, vel, si ieiunare legitimè impediti fuerint, aliud opus pium, arbitrio eorum Confessoris, vel Parochi assumpserint; & simul preces ad Deum pro vnione & victoria prædictis fuderint, toties quoties id fecerint, dicto anno durante, quindecim annos, & totidem quadragenas, de iniunctis eis, & quomodolibet debitis pœnitentijs, misericorditer in Domino relaxantur: & insuper omnium precum, eleëmosynarum, peregrinationum, etiam Ierosolymitanæ, & aliorum omnium operum, quæ in vniuersali Militante Ecclesia, & singulis eius membris fiunt, participes redduntur. Sic Pontifices: ex quibus apparet ieiunio cum precibus, quod sanè opus maioris laboris & meriti est quàm visitatio dicta, Indulgentiam plenariam non concedi. Quomodo ergo concedi visitationi credibile possit haberi? Aut ergo non conceditur; vel si conceditur, minùs apparet certa, quia opus minùs proportionatum est; cùm tamen proportionatum esse debeat iuxta communem Theologorum, Canonistarumque doctrinam, vt videri potest apud Dianam Parte 5. Tractat. 12. Resolut. 10. vbi complures adducit, & apud P. Suarium suprà, Disput. 54. Sect. 3. qui num. 6. ex definitione Innocentij Tertij in Cap. Cùm eo, de pœnitentiis & remiss. benè ostendit superfluas, & ita inualidas esse Indulgentias indiscretas, & irrationabiles, quæ largiùs conceduntur, quàm caussa postulet, etiamsi pia sit. Cùm ergo in casu nostro, si ad commune bonum inspiciamus, eadem caussa sit; si autem ad opus præstitum, maius ieiunium sit, cum quo & concurrunt preces; superflua erit Indulgentia visitationi concessa, si plenaria sit, cùm non sit plenaria, quæ pro ieiunij labore conceditur.
299
*In quo quidem ita sentientes non sunt
vti minùs pij vllatenus arguendi, quia vera pietas est fideles ita instruere, vt Indulgentiarum intuitu in operibus pietatis non torpescant, & in ipsis lucrandis Indulgentiis, eas vt potuerint repetentes: sic enim non magnâ, neque molestâ repetitione fiet, quod plenariis potest Indulgentiis obtineri. Quid enim interest me opiniones laxiores circa Indulgentias sequi, si coram Deo illæ non sunt veræ? In aliis quidem
rebus vtilis esse fauorabilis opinio potest, quia coram Deo obligatione aliquâ liberat, vt restitutionis, ieiunij, &c. etiam si reipsa vera non sit: quod secùs accidit in præsenti: licèt enim mille Doctores dicant Indulgentiam posse hoc aut illo modo obtineri, vel esse plenariam, & ad hos aut illos extendi: si reipsa ita non est, beneficium tale minimè, qui lucrari conatus fuerit, comparabit. Vide Dianam suprà, Resol. 32. apud quem Parte 10. Tractat. 11. Resolut. 34. contrarium sentiunt, quibusdam profectò piis magis, quàm solidis coniecturis, & quibus positio proposita neutiquam insinuatur, cùm & opinio dicta satis dubia sit. Cui & fauet P. Amicus Tom. 8. Disput. 20. num. 214. Et quidem cùm possit quis sumptâ Bullâ Indulgentiam plenariam semel in vitâ, & semel pro morte consequi; eâ obtentâ satis illi esse possunt Indulgentiæ stationum, etiāsietiamsi | plenariæ non sint; cùm negari nequeat quin sint magnæ, & ita pro succedentibus lapsibus sufficientes. Quod & pariter de Indulgentiis Religiosorum dicendum: quibus quando habitum Religionis suscipiunt, professionem faciunt, & in Festo principali sui Ordinis, Indulgentiæ plenariæ conceduntur. Possunt ergo quæ pro stationum diebus sunt, abundè eis sufficere pro quotidianis erratis, & etiam si quid, (quod absit) non ordinarium perpetrarint. Si prætereà illius obtentio repetatur: pro quâ
300
*Dico secundò. Indulgentia altarium,
& idem est de Indulgentiâ simili Religiosorum, roties quoties potest diebus assignatis obtineri, iuxta multorum probabilem opinionem, quam tenent Nugnus, Fr. Emmanuel, Villalobos, quos adducit & sequitur Diana Parte 1. Tractat. 11. Resol. 104. vide etiam Dianam Parte 5. Tractat. 1. Resol. 45. P. Escobar Tractat. 1. Examine 17. cap. 4. Vers. Possuntne. Angelus & Rosella apud P. Suarium infrà. Nauarrus Tractatu de Indulgentijs Notabili 32. num. 46. & 47. Trullench §. 6. dub. 3. P. Mendus Disput. 6. cap. 5. vbi præter alios adducit Nauarrum in eodem loco, quo pro contrariâ sententiâ eum citat Diana, & quidem Vers. Per ea, num. 47. id non obscurè significat, quidquid dixerit Notabili 15. Et prætereà P. Henriquez, P. Layman, P. Suarium, Cardinalem Lugo. Sed
mirum est Auctores istos ita incuriosè perlectos, vt pro hac afferantur sententia, cùm apertè tueantur aduersam. P. Henriquez Lib. 7. Cap. 10. num. 2. vbi citatur, tantùm ait ad maiorem certitudinem & efficaciam posse consequi eodem die: non ergo absolutè, sed vt per vnam diligentiam, quod fortè in aliâ defuit, suppleatur. Possunt ergo diligentiæ repeti: quod & admonet Iulius Lauorius suprà num. 129. sed non obtineri Indulgentiæ. Nam poterat esse opinio affirmans, si simel adhibitæ Indulgentiam lucrandi gratiâ diligentiæ insufficientes fuerunt, non posse vlteriores efficaciter adhiberi. Cardinalis Lugo citatâ Disput. 27. n. 95. loquitur quando pro obtinendâ Indulgentiâ non est designatus dies: quando autem designatus est, vt in casu nostro, contrarium tenet, num. seqq. cum P. Suario Disputat. 57. sect. 1. num. 7. vbi eum citat P. Mendus, qui & idem confirmat num. 8. Cuius etiam doctrinam manifestè amplectitur P. Laymam citato similiter loco, scilicet Lib. 5. Tract. 7. Cap. 8. num. 8. Tenet etiam Bonacina Tomo 1. Disput. 6. quæ est de Indulgentiis, Quæst. 1. Puncto 5. num. 32. vbi præter citatos aliquos adducit D. Thomam, Cordubam, Cardinalem Toletum, P. Sà, P. Reginaldum, P. Filliucium, Graffium, & alios. Quod etiam docet P. Quintana in Appendice, Tractat. 6. Dub. 6. num. 5. & Iulius Lauorius pag. 205. num. 128. complures adducens qui de Indulgentiâ cum prædictâ temporis determinatione loquuntur, iuxta dicta ex Card. Lugo, & P. Suario.
301
*Iuxta quam opinandi diuersitatem illud
tutissimè dici potest, quod ex P. Henriquez nuper à nobis positum & expositum, diligentias posse quoties placuerit diebus assignatis adhiberi, quo fiet vt vel toties lucrentur, si fortè opinio prior vera est, vel si diligentiæ aliquis defectus obrepserit, per alteram supplebitur, & sic Indulgentiæ fructus colligetur. Quod si opus præfatum etiam exactè præstitum forsitan Indulgentiæ proportionatum non est, repetitum poterit debitam proportionem habere. Quæ doctrina ei est conformis, quam habet P. Suarius suprà, Disputat. 54. Sect. 3. num. 9. vbi ait quando Indulgentia
Notanda doctrina.
non habet proportionem cum opere, eo non obstante aliquem effectum habere, proportionatum quidem operi: id quod ex mente concedentis videtur apertè colligi: si enim concedere ita vult, vt plus quàm possit concedat, manifestum est circa minus eiusdem intentionem dirigi, iuxta vulgatam regulam juris in 6. quod in eo, quod plus est, id, quod est minus, continetur. Et doctrinam illam ita esse certam, vt in eâ omnes conueniant, docet idem Pater num. 2. Potest ergo operis iniuncti repetitio vtilissimè frequentari.
302
*Dico tertiò. Quid nomine Ecclesiæ
intelligatur non est penitus exploratum, cùm de visitatione agitur; & Oratorium priuatum sufficere tenet Trullench § 6. Dub. 2. cum P. Henriquez suprà, num. 1. L. B. inde inferens nobilem visitando quinquies Oratorium suum ab Episcopo approbatum, posse Indulgentiam Cruciatæ lucrari: vbi nobilis ideò expressus, quia illis solent Oratoria concedi: cùm tamen in omnibus eadem ratio sit, qui eamdem fuerint gratiam assecuti. Quod & tenent Fr. Emmanuel §. 8. Additionum, num. 1. Diana Parte 5. Tractat. 12. Resolut. 43. & Parte 9. Tractat. 2. Resolut. 31. Hieronymus Garcia Tractatu 3. Difficult. 8. Dub. 1. Puncto 2. num. 21. Ludouicus à Cruce, Leander, Machadus, P. Bardi apud ipsum postremo, P. Quintana in Appendice, Tractat. 6. Dub. 2 num. 2. & 3. P. Mendus Disput. 20. cap. 5. P. Escobar Cap 4. citato. Ver. Visitatio. Qui, sicut & alii ita sentientes, approbationem Episcopi necessariam esse affirmant. Ex eorum tamen rationibus colligi
potest quid sit de Oratoriis Regularium sentiendum, pro quibus Episcopi approbatio non requiritur: quia enim diuino cultui dedicata sunt, & priuilegio immunitatis gaudent, etiamsi extra Conuentus sint, vt in Grangiis, iuxta ea, quæ habet Diana Parte 9. Tractat. 1. Resolut. 33. videntur etiam ad lucrandas Indulgentias sufficere, sunt namque Ecclesiæ pro dictis effectibus: ergo & pro isto; quia Ecclesia quæ dici talis potest ad aliquos effectus, etiam & ad omnes, pro quibus tantùm Ecclesiæ ratio postulatur. Quando ergo approbatio Episcopi desideratur, vt Oratorium ad prædictos effectus valere possit, ideò est, quia auctoritatem habet ad similem deputationem, non præcisè, quia Episcopus est, vnde & Ecclesia Regularium ab Episcopo non benedicta, ad effectus dictos apta est: sed quia in Episcopali auctoritate, etiam auctoritas dicta continetur. Cùm ergo Oratoria Regularium similem habeant consignationem, ad eosdem effectus præualebunt. Et hoc quidem videtur satis verosimile; licèt generaliter loquendo non careat difficultate.
303
*Et quidem si in domo Religiosâ solùm
Oratorium sit, non videtur rationabiliter negari posse ad effectum Indulgentiæ sufficere, quia illud pro Ecclesiâ reputatur, cùm in ipso & Missæ sacrificium celebretur, & Ecclesiastica ministeria exerceantur. Id quod etiam videtur in Bullâ ipsâ expressum, dum in eâ sic dicitur: Quin|que Ecclesias, seu altaria, seu in illorum defectum, quinquies vnum altare deuotè visitauerint. Cùm ergo defectus Ecclesiæ, & quinque altarium sit, benè poterunt Religiosi Indulgentias Cruciatæ in Oratorio lucrari. In concessione autem similis Indulgentiæ pro ipsis, id non habetur, quia quinque altarium visitatio non exigitur, sed solius Ecclesiæ, Ecclesias suas deuotè visitauerint: cumque Oratorium tunc eorum Ecclesia sit, aliam enim non habent, videtur certum sufficere illud ad effectum lucrandi Indulgentias. Quod etiam de sæcularibus videtur asserendum, quia tunc sine improprietate dicuntur Regularium Ecclesiam visitare. Et hoc quidem etiamsi in oppido sint, in
quo Ecclesia, aut Ecclesiæ adsint, propter dictam rationem. Si autem Regulares Ecclesiam habeāthabeant ab Oratorio seu Capellâ diuersam, tunc alia videtur esse ratio, quia Oratorium absolutè nomen Ecclesiæ non habet. Vnde si quis dicat: Vado in Ecclesiam, aut, Venio ex Ecclesia, non intelligitur ad Oratorium vadere, aut ex eo venire. Ex communi autem loquendi modo desumenda est legum, & quarumcumque aliarum dispositionum intelligentia, vt dictum. n. 224. & est communis Scriptorum obseruatio. Pro quo videnda quæ habet P. Thomas Sancius Lib. 6. de Matrimonio Disput. 23. num. 3. vbi quòd vsus loquendi proprietati est verborum præferendus. Hinc est vt quando Iubilæum publicatur pro visitantibus Ecclesias Regularium, non videantur illud lucrari Oratoria eorum visitantes. Pro quo videnda quæ habet P. Sancius suprà Lib. 7. Disput. 8. n. 13. Videtur autem pro Regularibus ipsis eadem esse ratio: & hoc etiamsi in Capellâ aliquâ sit SS. Sacramenti Tabernaculum; quia ratione eius, etsi Sanctitas crescat, non tamen in communi vsu appellatur Ecclesia, vnde, etsi oppositum probabile sit, quia tamen incertum, securitati est in re tanti momenti consulendum. Pro illa autem est vlterius præsidium ex Bullâ Leonis X. pro
Equestri Ordine S. Iacobi, in qua ad lucrandas Indulgentias Stationum Romæ tantùm exigitur vt duo aut tria altaria etiam in Oratoriis aut Capellis visitentur. Licetenim Bulla talis reuocata videatur, vt dictum. num. 257. accepta tamen Bulla Cruciatæ illius vsus licebit, non obstante reuocatione Indulgentiarum Pauli V. quia Bullæ clausula verificatur.
304
*Dico quartò. Circa modum visitationis
Assertio 4.
EcclesięEcclesiæ & aliarũaliarum cōmuniscommunis est quęstioquæstio Religiosis & sæcularibus, qualis scilicet accessus; qui motus, & precũprecum numerus earumq;earumque cōditioconditio quænam, vocalesne sint necessariæ, an mentales sufficiant: de quibus citati Auctores, & alij de Indulgentiis
tractātestractantes. Et vt speciale aliquid addamus, certum est Moniales ex Choro posse altaria etiam distantia ad effectum Indulgentiæ visitare: vnde pro viris idem videtur dicendum, cùm constet distantiam prædictam non obstare. CōtingitContingit autem multoties in Ecclesiis Monialium quinque esse altaria, sed quæ non possint omnia ab eisdem conspici: vnde oritur difficultas, an ea, quæ videri nequeũtnequeunt, perinde habenda sint acsi non essent, & ita repetitione eiusdem altaris vtendum. Quod aliunde videtur difficile: quia cùm non verificetur deesse quinque altaria, non potest repetitio vnius & eiusdem suffragari. Et hoc vltimum apud me plus ponderis habet, ac proinde existimo posse Moniales quinque altaria etiam à se non visa visitare, conuersione aliquâ ad locum, in quo sunt: quia quod non videtur, etiam visitari dicitur ratione continentis: & ita SS. Eucharistiæ Sacramentum visitari, quamuis in suo inclusum Tabernaculo. Conspecto ergo Capellæ ingressu, in quo altare est, dici etiam potest altare visitari, quia aliquomodo conspicitur. Et quia certum est Moniales posse lucrari Cruciatæ Indulgentias, nec tamen declaratum à Pontifice est, ratione impossibilitatis adeundi Capellas, cum ipsis dispensari vt modo præfato visitent; sed quia reuerà videtur cum proprietate visitatio stare: ideò dicendum pro viris etiam Religiosis eumdem visitationis modum esse sufficientem. Non enim est visitatio ad inquirendum quid in altari sit, vt cùm ab Episcopo visitatur, sed ad fundendas preces coram illo: pro quo parùm refert, quòd longè sit aut propè, & quòd videatur, aut non videatur,
dummodo aliqualis interueniat accessus, & non purè mentalis sit, vt benè Cardinalis Lugo suprà num. 98. quod est attentiùs obseruandum.
305
*Et vt aliquid commune circa preces
dicam, ij qui certum earum numerum assignant, vt semel, bis, aut ter Orationem Dominicam, & salutationem Angelicam, valde mihi videntur voluntariè loqui. Vnde enim illud colligant, cùm in concessionis formâ tale nihil exigatur, sed vt deuotè pro præscriptis orent? Sufficit ergo quæeumque oratio etiam mentalis, vt ait Cardinalis Lugo suprà. num. 111. cum Nauarro Notabili. 32. citato. num. 48. Pro quo & alios adducit Diana Parte 9. Tract. 1. Resolut. 30. Addit tamen Cardinalis tutius esse aliquid admiscere de oratione vocali: ergo tutum non addi. Equidem si quis loquendi vsum amittat, vt multis accidit paralyticis, lucrari nihilominus Indulgentias poterit;
Sed cum morâ competenti.
ergo absolutè non est vocalis oratio necessaria; quia nulla pro talibus exceptio facta, & ita secundùm concessionis formam obligatio tantùm regulatur. Debet autem oratio non esse ita deproperata, vt visitatio dici nequeat, sed transitus; ad eum modum, quo dicunt Doctores, quando Indulgentia potest toties quoties eodem die obtineri, non sufficere ad id continuatum ingressum & egressum, quia omnes illi pro vnâ visitatione reputantur. Pro quo videri P. Suarez potest Disp. 57. citatâ. Sect. 1. n. 7. Cardinalis Lugo suprà. numer. 95. Bonacina Disputat. 6. citata. Quæstion. 1. Puncto. 5. num. 42. Debet ergo visitatio aliquali fieri pausatione, vt & reipsa videtur satis persuadere: quia scilicet de re summi momenti agitur, & ita non debet leuiusculè peragi, & sic rogari Deus, vt nullus Principum, aut inferioris notæ homo in re momenti qualiscumque rogatur. De quibus hæc satis.
306
*Quia verò quod ad Oratorium attinet,
satis probabile est, poterunt infir ni Cruciatæ Indulgentias in suis lucrari lectis, si valetudinarium sit pariter Oratorium Superiorum auctoritate constitutum, & etiam speciales Indulgentias Regularibus concessas: visitari enim altaria possunt aliquali ad ipsa conuersione, & vbi altaris visitatio necessaria non est, sed Ecclesiæ, aliquid exteriùs præstandum, quod visitationis rationem habere possit, & non sola mentalis conuersio: vt | inclinatio circa imagines, cum precum emissione. Id quod etiam fieri poterit, si cubiculum oratorio proximum sit, vnde audiri Missa possit: sicut enim sic audiens sufficienter satisfacit præcepto, si fortè illo tenetur, & ita sufficientem modum præsentiæ habet pro Missæ auditione: ita & pro visitatione, vt de priuilegiis taceam pro infirmis concessis vt lucrari Indulgentias possint, de quibus Religiosi sua Compendia consulant. In
Compendio quidem Societatis. V. Indulgentiæ. §. 2. Sic habetur: & generaliter quando aliquâ neceßitate vel infirmitate essent præpediti, vel in itinere constituti, ita quòd Ecclesias pro consequendis Indulgentiis, vel aliis gratiis Societati conceßis adire non possunt, illas consequentur dicendo dumtaxat illud, quod in Ecclesia dicturi erant. Habetur in Summario Priuilegiorum S. Iustinæ, in priuilegiis impressis fol. 121. pag. 2. Sic ibi. Quod P. Henriquez Lib. 7. Cap. 19. num. 3. vt generale proponit. Id igitur quod de visitatione dictum est, ad maiorem impediti satisfactionem deseruire potest. Licet dubitari etiam
possit, & quidem non immeritò, an dictum priuilegium locum habeat quando in valetudinario, aut prope illud, extat altare & Oratorium: cùm enim ad visitationem modo dicto faciendam impediti non sint, non videntur ab eadem excusari. Illud certum, non esse necessarium ad maiorem certitudinem vnam & aliam diligentiam adhibere, sed visitationem sufficere emissione precum iniuncta: sic enim eadem fit oratio, quæ in Ecclesiâ deberet fieri, & ita priuilegij forma proposita cum visitationis supererogatione seruatur. Quòd si visitatio nullius commodi sit, eò quòd illa debeat in Ecclesiâ fieri, iuxta opinionem dictam, preces ad effectum obtentionis sufficient ratione priuilegij, quia vtile per inutile non vitiatur, vt est Iuris notissima regula. Et licet Indulgentiæ à Paulo V. sublatæ sint, numero præfato relicto, priuilegium tamen dictum Indulgentia non est, sed facultas specialis ad eas, quæ obtineri possunt, quæcumque illæ sint, ab impeditis comparandas, vt in simili obseruat P. Quintana in Appendice Tract. 4. Dub. 13. num. 3.

DIFFICVLTAS IV. Circa Gratias, quid sine Bulla Cruciatæ possint Regulares.

307
*QVid Gratiæ nomine in Bullâ intelligatur,
GratiarũGratiarum amplior explicatio.
dictum. numer. 280. & suspendi omnes à Pontifice concessas durante Bullæ publicatione, ex ipsius suspensionis tenore constat, qui in Bullâ habetur, siue similes siue dissimiles sint iis, quæ in Bulla conceduntur. Neque est profectò facile, quæ illæ sint, designare, quandoquidem & similes & dissimiles suspenduntur. Sed iuxta datam explicationem negotium istud expedientes, constat eas, quæ Superioribus Ordinum Mendicantium erga suos Fratres tantùm conceduntur, non suspendi, vt ex tenore Bullæ perspectũperspectum habetur, & ita quidquid in ordine ad absolutiones, dispensationes, votorum commutationes, & similia, Superiores possunt cum Fratribus tantùm, suo in robore perseuerat: licet id non fiat semper à Superioribus, sed ab aliis, pro ratione sui officij, quia totum id à Superiorum auctoritate descendit. Si autem quidquam sit, quod à Superiore præstari nequeat, quia alicui officio est annexum, vt potestas absoluendi Superiorem ipsum à casibus reseruatis, similiter est de illo sentiendum, quia ad fauorem Religionis purè spectat, quam præcipuè Pontifex in exceptione prædictâ intendit, nec Superiores debent peioris esse conditionis, quibus in ordine ad CōfessionemConfessionem amplior facultas in Iure concessa reperitur, vt constat ex Cap. finali, de pœnitent. & remiss.
308
*Est ergo difficultas circa ea, quæ ad sæculares
spectare possunt, & quando ad ipsos solùm spectant, dictum iam. num. 291. quod ad Indulgentias attinet, licet gratia illas concedendi Indulgentia non sit, sed pura gratia. Et talis fortè est, quæ concessa est Fratribus Prædicatoribus, & Minoribus, & consequenter illis, qui in priuilegiis communicant, vt scilicet prædicantes in suis domibus possint 18. annos, & 322. dies Indulgentiæ concedere: extra suas Ecclesias verò vltra dictos 18. annos, dies tantùm 222. Tempore autem Quadragesimæ in suis domibus prædicantes Feriâ 2. 4. & 6. 156. annos & 524. dies. De quâ concessione P. Quintanad. in Appendice Iract. 4. Dub. 3. num. 8. censens illam non suspendi, quia communis est Religiosis & sæcularibus: cùm possint etiam Religiosi esse auditores: quæ videtur ratio esse licet eam ipse non adducat. Quod tamen valde dubium est, cùm concessio ista ad hoc tendat, vt sæculares ad audiendas prædictorum Patrum conciones alliciantur: neque enim ipsi illâ indigent, cùm alias habeant copiosissimas. Et quidem Concionatores ipsi illâ non fruuntur, vt non sit mirum Religiosos eiusdem Ordinis nihil in eo opere laborantes illam non obtinere. Sed de gratiâ tali, atque aliis redintegranda tractatio, an scilicet per Bullæ publicationem suspendantur, ad quod difficultas præcipua reuocatur; de gratiis enim communibus Religiosis & sæcularibus, sicut de Indulgentiis philosophandum. Et non suspendi
quoad Religiosos ipsos, ita vt illis vti possint, consequenter asserendum, respectu scilicet aliorum Religiosorum. Quoad sæculares autem grauis difficultas est, vtrùm scilicet sine Bullâ eo frui beneficio possint. Quòd verò illa necessaria in Religioso non sit, si eam sæcularis sumpserit, videtur certum, quia duplex Bulla non est pro vnico beneficio necessaria: & cùm sæcularis ante publicationem Bullæ beneficio gratiæ Religiosis concessæ frui posset, dum Bullam sumit, impedimentum penitus remouetur.
309
*Potest autem dubitari, an si Religiosus
Bullam sumpserit, id sit satis ad omnem difficultatem in hoc puncto propullandam. Et id quidem ratio nuper adducta videtur persuadere, quia scilicet ad vnum beneficium vna Bulla sufficit. Et prætereà Religiosus non poterat durante Bullæ publicatione, vti gratiâ sibi concessâ: ergo sumptâ Bullâ iam poterit: implicat autem quòd absolutè possit, & quòd sæcularis Bullâ indigeat; quia concesso aliquo conceditur id, sine quo illud stare nequit. Item; suspensione huius gratiæ commodum contributionis intenditur: ergo cùm illud habeatur sumptâ Bullâ, nihil refert quòd à | Regulari, vel à sæculari sumatur. Videtur sanè hoc non improbabile, sed incertum; quia praxis contrarium videtur ostendere, & Bullæ ipsius tenor indicare, in quâ accipienti conceditur tantùm vt absolui possit, commutari eius vota, & reliquis vti gratiis, sicut & Indulgentiis: ergo ab eo Bulla sumenda est, & non sufficit à Religioso sumi. Præterquàm quòd taxa eleëmosynæ eum respicit, qui beneficio Bullæ quoad prædicta est gauisurus. Cùmque pro sæculari diuersa sit, ac pro Religioso, si eam Religiosus sumeret, multum contributio per Bullæ concessionem intenta minueretur, vt est manifestum. Sed quidquid de hoc sit, difficultas præcipua restat, an scilicet sæcularis absolutè loquendo indigeat Bullâ ad fruendum gratiis, quæ Religiosis in ordine ad sæculares conceduntur. In quo quidem affirmatiuam
sententiam tenent Trullench §. 9. Dub. 3. num. 8. & apud eum Nauarrus, Sotus, Acosta, Ludouicus Lopez, Fr. Emmanuel, qui contrarium priùs docuerat, sed re meliùs perpensâ retractauit in Additionibus ad §. 12. Dub. 6. P. Escobar Lib. 1. Examine, 17. cap. 4. v. 1. & alij.
310
*Fundamenta sunt. Primò, tenor ipse
Et quibus probent.
suspensionis iuxta formam Pontificiæ concessionis, in quibus solum excipiuntur gratiæ concessæ Regularibus quoad eorum Fratres tantùm: particula enim Tantùm aliquid debet operari: quod tamen ita non erit, si quoad sæculares etiam exceptæ proferantur. Secundò; quia si ita non esset, Bulla nullius ferè esset momenti, & intentio Pontificis in eâ concedendâ frustraretur; aut certè maxima ex parte, quando id, propter quod præcipuè sumi posset, sine illâ liceret. Tertiò, quia sic habet praxis: quando enim gratiæ aliquæ Religiosis concessæ publicantur, in ordine ad absolutiones, commutationes, & similia, à Commissario apponi solet debere Bullam Cruciatæ habere eisdem fruituros. Vnde addit Trullench sententiam oppositam non ausurum se in praxim deducere.
311
*Sed nihilominùs illam tenent Ledesma,
ContrariāContrariam qui amplectantur.
Joannes de la Cruz, Graffis, P. Henriquez, & P. Thomas Sancius, quos adducit & sequitur Diana Parte 1. Tractat. 11. Resolut. 100. addens in praxi hodie ita obseruari. Idem repetit in Additionibus, Resolut. 23. vbi adducit Villalobos alios ex Doctoribus Salmanticensibus congerentem. Sed labor ille in P. Henriquez præcessit, qui Lib. 7. Cap. 28. num. 7. in Gloßâ, l. Z. complures adducit Cardinalis Lugo Disput. 20. de Pœnitentiâ, num. 146. apud quem P. Salas in Expositione Bullæ manuscripta. Leander Tomo 1. de Sacramentis, Tractat. 5. Disput. 12. Quæst. 57. Bassæus V. Priuilegium 3. num. 5. Vers. Sed petes, P. Mendus Disputat. 29. Cap. 9. & alij, multipliciter arguentes, & nos cum illis addentes aliqua, & aliena aliqualiter illustrantes. Primò, quia priuilegia Religionum pro
Rationes pro illa.
bono communi concessa, non sunt reputanda vt suspensa, dum de illis expressa mentio non fit: sunt enim adinstar legum, quæ in iure communi continentur. Secundò, quia fauorabiliter interpretanda. Tertiò, quia stat cum prædictâ exceptione tenor verborum Bullæ, scilicet: quoad eorum Fratres tantùm. Nam facultas absoluendi, commutandi, &c. ad Fratres tantùm spectat: neque enim alij præter ipsos possunt illis vti actiuè. Et prætereà particula illa potest ad priora verba referri, scilicet Exceptis tamen conceßis Ordinum Mendicantium superioribus: vt sit sensus tantùm excipi illas, quæ præfatis conceduntur. Quartò, quia si sæcularis vt fruatur gratiâ Religiosis concessâ, Bullâ indiget; ergo gratia reualidatur respectu illius quando eam accipit: atqui id stare nequit, quia gratia illa non erat sæculari propria: ergo respectu illius non reualidatur: neque etiam respectu Religiosi, quia gratia reualidatur in eo, qui Bullam accipit: atqui Religiosus eam non accipit: ergo neque in eo reualidatur.
312
*Arguitur item Quintò; quia nullo ex
nominatis à Pontifice talis suspensio continetur, vt patet discurrenti per singula, scilicet Ecclesias, Monasteria, Hospitalia, loca pia, Vniuersitates, Confraternitates, personas particulares. Vbi enim hîc Religiosi Ordines? Si dicas cum Ludouico Lopez nomine Monasteriorum designatos, id minimè est consonum: nam ea, quæ Religiosis Ordinibus conceduntur, non dicuntur Monasteriis concedi, vt ex Bullis priuilegiorum apparet. Monasteriis autem solent aliquæ Indulgentiæ concedi pro ea visitantibus in Ecclesiis aut Capellis: solent enim Ecclesiæ vt distinctæ à
Monasteriis poni, licèt in Monasteriis sint, quia de Ecclesiis non Religiosis accipi solet Ecclesiæ nomen, vt patet ex Pontificiis Bullis, in quibus Ecclesiæ, quæ Regularium non sunt, sæculares vocantur, & ita Monasteriorum Ecclesiis, vt contradistinctæ proponuntur: & similis loquendi modus ei, quem Cruciata complectitur, habetur in Bullâ Pij Quarti prohibentis pro Iubilæorum expeditione quidquam dare vel accipere, vt videri potest apud Cherubinum Tomo 1. Bullâ 382. cuius partem refert P. Quintanad. in Appendice, Tractat. 2. Dub. 5. Pro quibuscumque particularibus personis, seu Ecclesijs, Monasterijs, Confraternitatibus, &c. Vbi nequit dici Iubilæa Fratribus concedi, cùm tantùm concedantur eorum Ecclesias visitantibus, licèt ipsi etiam lucrari ea possint: sed certè non quatenus Religiosi sunt, sed vt fidelium nomine comprehensi. Quod autem ait Trullench, si Monasteriorum nomine non comprehenduntur, comprehendi nomine particularium personarum, inuerosimile prorsus est: quia cùm concedantur omnibus gratiæ istæ, & nulli in speciali, nequeunt dici particularibus personis concedi. Sextò, quia sic concessit Pius Quintus, aut potiùs declarauit, vt testatur P. Henriquez suprà. Septimò, quia sic habet praxis, scientibus, & tacentibus Commissariis, vt ait Cardinalis Lugo. His positis
313
*Dico Primò. Sententia hæc vltima omnino
Vltima sententia præfertur.
tenenda est, quia validis nititur fundamentis, & est pariter benignior: hîc enim quæ benignior meritò præferenda est, quia fauor iste vtilitati coniunctus, dum eo vti securè possumus sine periculo illo, quod in Indulgentiis inueniri, dum fauorabiliores opiniones præponuntur, diximus num. 299. vbi & huius, quam modò rationem
Illius vtilitas pro praxi.
tradimus, fundamentum indicauimus: absolutio enim & commutatio, aut dispensatio coram Deo valent, vt nequeat defectus potestatis absoluentibus & absolutis, dispensatis & dispensantibus imputari. Cumq́ue circa hoc Commissarij non | reclament, neque Pontificem pro declaratione adeant, ex eo videtur reddi manifestum nihil illos in huius sententiæ praxi deprehendere, quod contrarium Pontificiæ dispositioni sit, nec sperare se posse quidquam, quod ampliùs vrgeat obtinendum: eò quòd Pontifices maximè curent, vt priuilegia sua, & Religiosis præsertim concessa, quæ in commune bonum tendunt, exactissimè conseruentur. Pro quo inter alia est Cap. Quantò
ampliùs, de Priuilegiis, ibi: Mandamus quatenus huiusmodi sententias in fraudem priuilegiorum nostrorum de cetero non feratis; quia si super hoc ad Nos clamor denuò ascenderit, non poterimus conniuentibus oculis pertransire, quia promulgatores talium sententiarum seueritate debitâ castigemus. Sic ibi: vbi ad Archiepiscopos & Episcopos sermo dirigitur ab Honorio Tertio in fauorem Cluniacensium.
314
*Neque obiecta vrgent. Ad primum
enim dicimus de sensu verborum in exceptione constare iuxta datam explicationem. Ad secundum, eo non obstante, Bullam in magnâ æstimatione habendam, cùm multa alia, maiori pretio dato, comparanda concedantur. Et praxis ipsa ostendit nihil talem exceptionem obstare, cùm vix sit, qui Bullam non sumat, etiamsi aliàs de Religiosorum priuilegiis notitia subsit; vel certè si non sit, ex eâ parte nullum expeditioni Bullæ obstaculum adhibetur. Ad tertium negatur praxim generaliter acceptam sic habere, cùm de contrariâ fidem faciat Cardinalis Lugo. In Iubilæis quidem obseruari id solet, vt sine licentiâ Commissarij minimè publicentur, quia iudex est talium gratiarum specialiter deputatus: licèt Iubilæi Anni Sancti, & similium alia sit ratio. Id autem, de quo agimus, diuersum est, de quo ad eum non spectat iudicari, cùm à Pontifice circa illud ligatæ manus sint exceptione præfatâ. Vndé
Timor in illius praxi nullus.
timor Trullenchij deducendi in praxim sententiam nostram, non est cur debeat in aliorum cordibus residere, cùm de praxi tali constet, & eam non solus Cardinalis Lugo, sed Diana etiam contestetur.
315
*Dico secundò. De Indis loquendo,
sine dubio asserẽdumasserendum est eos ad vsum gratiarum, de quibus loquimur, Cruciatâ non egere. Id constat ex amplissima concessione Pontificum, & præsertim Gregorij XIII. per Bullam authenticam die 1. Ianuarij Ann. 1573. ad instantiam Philippi Secundi immortalis memoriæ Regis, quâ conceditur vt Indi, sicut & nati ex Indis & Mauris, absolui possint ab omnibus casibus Sedi Apostolicæ reseruatis, & etiam ab hæresi, ab Archiepiscopis, & Episcopis Indiarum, non obstante reseruatione hæresis per Bullam non concessæ. Quâ facultate gaudent etiam Religiosi Mendicantes, & alij eorum gaudentes priuilegiis, in foro pœnitentiæ, vt aduertit Alfonsus à Veracruce in suo Compendio. V. Episcopus, & Fr. Ioannes Baptista in animaduersionibus pro Confessarijs Indorum, Pag. 443. Vers. Circa hanc, per specialia ad id priuilegia generaliter concessa, vt tales Religiosi possint in foro dicto quidquid maioribus Prælatis concessum inuenitur. De quo priuilegio, & de aliis pro Indis concessis inferiùs, Deo dante, Titulo inquam 12. disseremus.
DIFFICVLTAS V.

DIFFICVLTAS V.

De facultatibus non reuocatis pro Religiosis, & præsertim de illa quæ generaliter conceditur circa electionem Confessarij.
1
316
*QVid facultas sit dictum num. 281. &
vix circa illas quidquam occurrit, in quo hærere possimus, suppositâ doctrinâ, quam circa Indulgentias & gratias præmisimus: similiter enim ac de gratiis philosophandum, quia eadem prorsus fundamenta sunt, si quæ occurrant, iuxta datam explicationem. Amplissimè enim interpretandæ sunt, cùm in earum vsu periculum inualidationis non subsit respectu eius circa quod versatur, & possit tali facultate vtenti vt culpabilis imputari. Stante autem licito vsu, non obstante Bullâ, oriri circa illum aliquæ difficultates possunt, sicut circa alia, quæ nullum ad Bullam respectum important, neque nostri instituti est omnia huiusmodi persequi, ne moliminis nimium operosi negotium sine spe terminandi complectamus. Et talis equidem esse poterat quæstio illa circa vsum altaris portatilis, qui priuilegio Pij Quarti concessus Canonicis Regularibus
S. Saluatoris Lateranensis die 18. Maij Anni 1565. vt quauis infirmitate detenti, quibus ratione illius, aut judicio Medici, vel Superioris præscripto, èex cubiculis suis exire prohibentur, durante tantùm infirmitate, Missam in proprio cubiculo super altari portatili, in loco tamen decenti & honesto, per aliquem Sacerdotem, per eos iuxta libitum suum eligendum, celebrare faciant, & in cubiculis iacentis Missam audire, & Eucharistiam sumere possint ordinariorum locorum, seu quorumuis aliorum licentiâ desuper minimè requisitâ; & vt ipsi, ac Presbyter per eos eligendus Missam huiusmodi respectiuè audiendi ac celebrandi, plenam & liberam licentiam & facultatem habeant. Prædictum autem priuilegium in vsu haberi satis apertè significant qui illius mentionem faciunt, scilicet Pasqualigus Decisione 174. & 176. Lezana Tomo 3. v. Altare, num. 16. P. Quintanad. Tomo 1. Tractat. 7. Singulari 34. num. 7. P. Pellizarius Tractat. 8. Cap. 2. num. 96. Diana Parte 9. Tractat. 1. Resolut. 34. P. Dicastillus Tractat. 5. Disput. 4. num. 104. Thomas Hurtadus Tractat. 12. num. 2228. Cardinalis Lugo in Tractatiuncula de viuæ vocis Oraculis circa priuilegia Societatis, V. Missa post §. 6. & illud Compendio Societatis addendum voluit R. P. Generalis Mutius Vitellescus, vt testatur idem Cardinalis.
317
*Circa quam concessionem admiratur
Rarus illius vsus apud illos.
Diana Pontificum liberalitatem, & modestiam pariter Regularium, qui parcè & rarissimè illâ vtuntur. Quod quidem & ego sic faciendum monuerim, licèt circa priuilegij valorem non videatur posse dubitari, cùm de illo constet, & post Concilij Tridentini publicationem fuerit, vt benè citatus Cardinalis obseruauit: nam dubitari nequit quin in cubiculis infirmorum multa occurrant indecentiæ plenâ, quæ neque oculis aliorum possunt sine offensione præsentari. | Quòd si dicas ex eo fieri numquàm debere Missam in prædictis cubiculis celebrari, quia numquàm licet in loco indecenti id fieri, vt Pontifices præcauent quoties licentiam pro celebratione concedunt, vnde & in Bullâ nostrâ præter licentiam Commissarij approbatio Ordinarij præscribitur per visitationem, & designationem, iuxta id, quod à Consilio est Tridentino decretum Sessione 22. in Decreto de obseruandis in celebratione &c. & in priuilegio adducto id etiam statuitur, vt ex eius tenore constat. Ad id dico,
etiamsi ordinariè in prædictis cubiculis illa, quæ dicuntur, occurrant, & proptereà non debeat Missa in illis frequenter celebrari; pro rariore celebratione aliam esse rationem: tum quia pro illa possunt decenter ornari & mundari cubicula, quod pro frequenti non potest moraliter ita præstari: tum quia licet minùs aliquid decens adsit, status Religiosus, & locus sacer, quicumque ille sit, cùm in illo immunitas Ecclesiastica vigeat, & pars sit Religiosæ habitationis, quæ sanctitatem quamdam continet, vnde & Religiosæ domus sanctæ & sacræ compellantur: & prætereà Religiosæ professionis meritum, suo iure postulant, vt eo, quod minùs apparet decens, non obstante, dispensatio aliqua circa celebrationem præbeatur. Sic enim pro celebratione in domibus sæcularium priuilegium in Bullâ conceditur; cùm tamen certum sit multa, quæ indecentia sunt, in eisdem reperiri: propter conuenientiam enim aliquam in eo potest dispensari, attentâ bonitate Christi immensâ, quæ in hoc Sacramento elucet, vnde horrori non est ipsi cubicula immundissima ingredi, cùm pro Viatico defertur; & in stomachos fœtidissimos penetrare.
318
*Licet autem facultas infirmo tribuatur,
vt possit celebrantem pro suo libitu eligere, & sic electum facere vt celebret, nullius ad hoc licentiâ requisitâ, cùm illis plena & libera ad hoc licentia & facultas præbeatur: non est tamen proptereà Religiosa subordinatio submouenda, quia id minimè verosimile est in Religionibus, vbi illa exactè custoditur. Vnde P. Quintanad. addit tunc Superiorem localem altare approbaturum, siue ex propriâ auctoritate, siue ex ratihabitione aut commissione præsumptâ Prouincialis. Quod videtur etiam probare Diana verbis citati Auctoris adductis. Verùm quod illi dicunt, non videtur pro debitâ subordinatione sufficere, quia tantùm in altaris approbatione constituitur; cùm tamen etiam locus considerari debeat & tempus & persona, & in electione celebraturi obseruanda etiam est: cùm non deceat Superiorem ita ligatum priuilegio euadere, vt non possit negare quod infirmus petit, & minimè occupare electum in re aliâ, vt tunc forsitan oportebit. Existimo ergo subordinationem erga omnia prædicta minimè tolli; quia id nequit de Pontificiâ
prouidentiâ circa Regularem obseruantiam præsumi. Et quemadmodum priuilegia concessa Religiosis, sine præiudicio iurium Episcopalium debent intelligi prodiisse, vbi aliud ex eorum tenore manifestè non constat; vt habetur in Cap. Pastoralis, de Priuilegiis, vbi sic dicitur: Ad quod
respondemus, quod nisi in Indulgentia Summi Pontificis id contineatur expressum, suo Episcopo inconsulto in posseßionem ipsarum eis non est licitum introire: quia per indulgentiam huiusmodi Episcopali iuri non credimus derogari. Hæc Innocentius Tertius. Pariter ergo iuri Prælatorum Regularium non est credendum derogari à Pontifice, vt ijs inconsultis possit subditus in re momenti tanti independentiam omnimodam vsurpare. Et quidem si illa esset talis, non posset in vsu dicti priuilegij ea moderatio seruari, quia vnusquisque pro suo libitu posset celebrationem Missæ disponere, & quod ab alio videret fieri, etiam & ipse facere vellet, deuotionis titulo ad auctoritatem traducto, cum dispendio Religionis.
319
*Possunt ergo Prælati ipsi id circa se
infirmos præstare, cùm ita maior eorum dignitas videatur postulare. Possunt & alij, quibus suo arbitrio agere permittitur, viri graues in Religionibus, in quibus non solet subordinatio exactè seruari: sic enim illa non læditur, cùm certum sit Prælatos id non ægrè ferre, aut fore laturos. Et tales profectò videntur illi, quibus prædictum est priuilegium attributum: erant Canonici Regulares, quibus constat laxiorem esse agendi rationem, vnde plus illis indultum, quàm aliis expedire possit quoad facultatis huius modum in sui exercitio; licet quoad substantiam nihil detrahatur. In aliis ergo Religionibus, in quibus omnia iuxta obedientiæ præscriptum transiguntur, cuncta ad exercitium tale spectantia cum subordinatione omnimodâ disponenda sunt, vt scilicet licentia ad vsum petatur, & iuxta illam cetera disponantur. Quod in Societate
Qualis in Societate vsus.
nostrâ sic agitur, quando rarissimè priuilegium istud in vsum venit: & aliter rem tractari, singulare esset in subordinatione, quam in omnibus solet seruare, portentum: & hoc modo vsus priuilegij dicti à R. P. Generali permissus. Ex toto autem Priuilegij tenore constat non posse eum, cui conceditur, Missam dicere, quod adnotasse oportuit; non enim defuerunt, qui extensionem circa hoc non sunt veriti practicari. Sed remota illa Doctorum prouidentia Prælatorum. Ratio autem limitationis est obuia.
320
*An autem liceat vsus talis quando
Religiosi extra claustrum ægrotant, & in domibus sæcularium degunt, potest vlteriùs inquiri. Et affirmat Pasqualigus, quem refert, nec improbat P. Quintanad. Sed non videntur audiendi, vt ex tenore verborum priuilegij ipsius apparet, cùm in eo dicitur: In cubiculis suis: quod certè ad sæcularium domos nequit aptari & multò minùs id quod additur; In proprio cubiculo. Vnde id negant Diana suprà, Hieronymus Garcia Tract. 3. Difficult. 8. Dub. 2. Puncto 3. num. 33. & alij, qui dicunt nullum priuilegium circa hoc esse in vsu. Et quidem vbi Cruciata publicatur, non modicam sic celebrare faciens, & celebrans ipse litis occasionem excitabunt. Præstat ergo ab huiusmodi extraordinariis ausibus abstinere. Quod & pariter dicendum de priuilegio alio Alexandri Sexti concesso Minoribus, cuius mentio extat in eorum Compendio V. Missa. 1. §. 7. & apud Emmanuelem Rodericum Tomo 1. qq. regul. q. 43. artic. 4. habereque etiam locum post Tridentinum, si Episcopi non obstant, affirmat Thomas Hurtadus Tract. 12. num. 2225. de quo & agit Fr. Ioannes Baptista in Animaduersionibus | citatis V. Altare. num. 3. & seqq. In quo conceditur
Fratribus prædictis vt possint celebrare Missas in cameris sæcularium, vel in plateis, dato quòd non videantur loca honesta. Affirmat autem idem P. Ioannes Baptista simile priuilegium Societati concessum à Gregorio XIII. Sexto V. & Gregorio XIV. Sed concessiones istas temporales fuisse, & iam earum tempus elapsum. Verùm nihil tale Societati concessum, sed tantùm pro Indiis vsus altaris portatilis in quocumque loco decenti & honesto. Vt videri potest in Compendio Indico. V. Altare. & in Bullis Pauli V. Vrbani Octaui, & Innocentij X. in quibus dicitur debere esse in loco decenti, & vbi non est commoditas Ecclesiarum, & in casu necessitatis. Propter generalitatem autem concessionis videri potuit Auctori præfato priuilegium ad cameras sæcularium extendi: cùm tamen in contrarium stet Iuris regula notissima, quòd in generali concessione non veniunt ea, quæ quis non esset in specie verosimiliter concessurus. in 6. & cùm in tali priuilegio dicatur vsum esse in loco decenti debere, & ipse Auctor fateatur cameras sæcularium non videri loca honesta: ex eo fit non debere generalem concessionem ad ea protendi.
321
*Neque ex eo quòd casus necessitatis
apponatur, videri statim debet in cameris sæcularium posse celebrari, quando scilicet commoditas Ecclesiæ non est; quia tunc etiam locus aliquis disponi potest, in quo honestiùs celebretur, quamuis sub dio: vt cœlum ipsum templum sit, & terra tamquàm scabellum pedum Dei suum etiam sacrum ministerium offerre videatur. Vnde idem Auctor ita scribit: Aduertant tamen Religiosi ne vtantur priuilegiis concedentibus vt Missæ
P. Fr. Ioan. Baptista.
poßint celebrari in Cameris sæcularium, vbi ipsi dormiunt, & feminis non solùm suis, sed fortè alienis coniunguntur. In quibus copulis, etiam licitis, aliqua aliquando obscœna interueniunt. Indecentissimum enim est vti talibus priuilegiis & licentiis, similibus in locis, nisi aliquâ vrgentissimâ necessitate instante. Nam
Ob seruanda doctrina.
dicit Doctissimus, nec non pijssimus Mag. Sotus in 4. Dist. 3. p. 3. art. 13. pag. 572. Col. 2. magis velle quem non audire Missam, etiamsi non possit ad Ecclesiam ad eam audiendam ire, quàm permittere vt in prædictis cameris dicetur: nisi esset persona admodùm illustris, cum quo faciliùs dispensatur. Quæ verba maximè notent Fratres illi præcipuè, qui in populis Indorum, vbi commorantur Hispani, inhabitant. Nam nullus ferè est Hispanus, qui non credat, & se iactet talem esse, vt apud eum debeat sacrum optimo iure celebrari. Sic ille. Videndus etiam P. Suarius Tomo 4. de Religione Lib. 9. de Societate. Cap. 3. num. 12.
vbi ait quòd licet à Religiosis Societatis possit ministrari Eucharistia priuatim faciendo Sacrum in domo ægroti, in oratorio scilicet, aut loco alio eiusdem domus; locum tamen debere approbatum esse ab Ordinario: & ita quoad hoc semper hoc ministerium ab Ordinario pendere: obtentâ tamen facultate ad faciendum sacrum, non fore necessariam licentiam aliam ad ministrandam Eucharistiam, quia id ex vi priuilegij licet. Idem autem dicendum de Religiosis aliis, quia nulli sunt maioribus gaudentes priuilegiis, quàm Societas IESV gaudeat, vt Compendia comprobabunt.
322
*Sed numquid si sæcularis in Monasterio decumbat, in eius poterit cubiculo celebrari?
Negat Pasqualigus Decisione 177. citatâ. Sed affirmat P. Quintanad. num. 7. citato. & Thomas Hurtadus. num. 2229. quia pro hoc Regularium priuilegia suffragantur, cùm altare tunc in eorum domibus erigatur. Videtur dicendum virtute priuilegij citati Pij Quarti id minimè licere, quia apertè loquitur quando Canonici ipsi infirmantur, vnde nequit vllatenus ad sæculares extendi. Quòd autem nec virtute alterius priuilegij
id liceat, ex eo videtur efficaciter posse probari, quia priuilegium dictum vt maximè singulare ab omnibus æstimatur, & ita, vt vidimus, R.Reuerendus P.Pater Generalis Mutius in Compendio Societatis censuit apponendum. Ad quid autem opus illo, quando quod per illud conceditur, à singularibus poterat suorum priuilegiorum virtute præstari? Deinde, licet verum sit vsum altaris portatilis concessum fuisse Religionibus Mendicantibus, sed id ante Concilium Tridentinum accidit, vt patet ex allatis à P. Quintanad. num. 2. & quæ pro Societate habetur concessio in Bullâ Pauli Tertij Ann. 1548. & incipit, Licet debitum, satisque ampla est, dum per eam licet habere Oratoria, & in eis, ac quocumque alio honesto ac congruenti loco in Altari portatili, etiam tempore Interdicti Missas, & alia etiam diuina Officia celebrare: etiam Tridentini publicationem anteiuit, in quo talia priuilegia reuocata censent multi per Decretum citatum Seßion. 22. Item, quidquid eo in genere concessum est, aut eorum spectat commodum, & ita planum est ad Sæculares extendi non posse aut ipsorum ministeria: sic autem tantùm conceditur casus necessitatis, vt vidimus num. 320. Atqui vt Missa dicatur in Cameris, in quibus sæculares ægrotant, nulla necessitas est, quia Eucharistia ex Ecclesiâ potest afferri, & audiendi sacri præceptum non vrget: ergo non habet locum priuilegium respectu illorum.
323
*Verùm hæc licet satis verosimilem partem
istam ostendant, non videntur tamen oppositam penitus inuerosimilem comprobare. Nam priuilegia, quæ vsum Altaris portatilis intra domos præsertim Religiosas concedunt, suam vim obtinent etiamsi ante Tridentini publicationem concessa fuerint: quia Concilium ea non
reuocat, sed Episcopis tantùm præcipit vt non permittant Missas priuatis in domibus, atque omnino extra Ecclesiam, & ad diuinum tantùm cultum dedicata Oratoria, ab eisdem Ordinariis designanda & à Sæcularibus aut Regularibus quibuscumque peragi. Atqui domus Religiosæ non sunt priuatæ, & quęquæ intra ipsas, non sunt omnino extra Ecclesiam, cùm tota domus Religiosa velut Ecclesia habeatur, vnde & priuilegio immunitatis fruitur, vt num. 317. dicebamus. Præterquam quòd nulla ibi reuocationis forma est, & vbi illa non apparet, non est odiosè contra priuilegia pronuntiandum. Possunt ergo Episcopi celebrationem prohibere, sed non quamlibet, tantumq́ue illam, cui
non videtur loci decentia respondere. Quòd autem Cameræ Religiosæ decentes & honestæ sint benè obseruat Lezana adductus. num. 316. & à Diana etiam Parte 6. Tract. 8. Resolut. 10. & quòd Consilium non loquatur de celebratione intra domos Religiosas, ex eo videtur omnino simile vero, quia vix Episcopus scire potest quid | intra Religiosos parietes peragatur. Et ita non reuocata priuilegia per Tridentinum tenent multi, quos adducit & sequitur Diana Parte 9. Tractat. 1. Resolut. 34. P. Quintanad. Singulari citato, num. 1. & Fr. Ioannes Baptista suprà, num. 5. licèt plures addant, Dummodò ab Episcopis non prohibeatur, vt & Thomas Hurtadus suprà, num. 2225. Quòd intelligendum est extra proprias domos, aut intra, illas publicè tamen, & sine decentia loci & ornatus. Et ita per hoc responsum est ad secundam
Rationes oppositæ diluuntur.
rationem. Ad Primam autem dico concedi liberam illam facultatem eligendi celebrantem, ita vt Ordinarius contradicere nequeat modo explicato. Ad tertiam; licèt priuilegia aliqua casum necessitatis exprimant, non ita alia, vt est citatum Pauli Tertij: sufficit ergo specialis congruentia, vt si fundator, aut Benefactor insignis ægrotet: tunc enim valdè expedit, vt Religio vsu priuilegij sui, quo ordinariè non vtitur, suam erga illos gratitudinem protestetur. Et hæc circa prædictam facultatem. Iam de aliâ, ad quam difficultas præcipua reuocatur.

Bullam Cruciatæ pro eligendo Confessario in ordine ad reseruata sine Prælatorum licentia minimè Religiosis suffragari.

324
*NOn omnes capiunt, neque capient verbum
istud, cùm sint non pauci, qui contendant oppositum esse probabile, quod sibi sufficere existimant, vnde conantur quæsitis hinc inde rationibus & auctoritatibus positionem istam comprobare. Ex quibus illa præcipua est: nam Bullæ vsus Religiosis conceditur, sicut & aliis, & circa electionem Confessarij nulla exceptio additur: ergo quemadmodum aliis conceditur illa in ordine ad reseruata, ita & ipsis: nam qui totum dicit, nihil excludit, & in toto pars includitur, vt est Iuris regula vulgatissima. Et quidem cùm circa Religiosos aliquid speciale voluit Pontifex, id Bulla in ipsâ declarauit, vt patet in esu ouorum & lacticiniorum, quem diebus prohibitis noluit Religiosis indulgere; vnde & id expressit: ergo si excipiendos circa electionem Confessarij voluisset, vtique & expressisset. Cap. Ad audientiam, de decimis, & Cap. Ad hoc, de celebratione Missarum: præsertim cùm fauor sit, & ita non negandus; cùm priuilegia in Bullâ concessa debeant amplè interpretari, vt volunt multi Doctores, quos adducit & sequitur Dianâ Parte 1. Tractat. 11. Resolut. 98. bonas indicans rationes; & alij item, quos cum adductis à Diana congerit P. Mendus Disput. 1. num. 45. quos & sequitur num. 46. & seqq. P. Quintanad. Tomo 1. Tractat. 8. Singulari 5. num. 3. & alij, qui inter ceteras rationes, quas afferunt, illam adhibent: quia ad absolutionem meliùs obtinendam conducunt. Ex quo sit latam interpretationem in ordine ad electionem Confessarij adhibendam esse, cùm ad absolutionem meliùs obtinendam dirigatur.
325
*Accedit Doctorum complurium
auctoritas ita sentientium, aut probabile existimantium, ex quibus sunt Emmanuel Rodericus, P. Henriquez, Ludouicus Lopez, Dominicus Sotus, quos adducit Fr. Ioannes Baptista. V. Cruciata. Vbi ex Ludouico Lopez ait multos viros doctos huic parti suffragari. Basilius Pontius, Ioannes Sancius, Ioannes à Cruce, Valerus, Clarus, Rius, Mendoza, Freytas, & plures Salmanticenses Magistri apud Leandrum à Sacramento Tomo 1. Tractat. 5. Disput. 12. Quæst. 58. qui probabile reputat. Et apud Dianam Parte 1. Tractat. 11. Resolut. 14. & Parte 4. Tractat. 4. Resolut. 43. & Parte 11. Tractat. 6. Resol. 37. vbi alios addit, scilicet Mug. Gallegum, & Martinum à S. Ioseph. quorum sententiam ait se non audere vt improbabilem reprobare. Trullench Lib. 1. §. 7. cap. 1. dub. 9. n. 11. vbi Religiosos Societatis in eâdem esse sententiâ ait, & ab eisdem practicari. Candidus, Cornejus, Eusebius de Herrera, & Thomas Hurtadus, quos allegat & sequitur Benedictus Remigius in Praxi Parochorum editionis, 4. Tractat. 5. Cap. 5. §. 4. à num. 5. vbi mordicus pro istâ decertat positione. Et huius Auctoris opus approbans P. Ouiedus, vt ex eius Censurâ initio eiusdem constat, videtur etiam sententiam istam approbare, dum opinionum omnium delectum laudat in Auctore, & earum fundamenta. Eamdem post longum discursum absolutè non probans Thomas Hurtadus Tomo 2. Tractat. 9. non improbabilem pronuntiat, malè citato Dianâ Cap. 12. Pro quâ
Fr. Iuriparus à Drepano.
singulariter certat Fr. Iuniparus à Drepano Minorita ex Reformatis strictioris obseruantiæ, Prouincialis Panormitanus, & Vrbani Octaui Capellanus Pœnitentiarius apud Lateranum, in Tractatu de Casibus reseruatis, 1. Parte 2. Quæst. 5. qui Cap. 15. & vltimo, plures adducit subscriptiones diuersorum Ordinum Magistrorum, addens Patres Societatis subscripturos, si per Constitutiones non essent impediti: Cùm iidem nobis (verba illius sunt) mirè persuaserint, vt eammet opinionem typis mandaremus, tamquàm cunctis Regularibus quàm maximè necessariam: quorum nomina, bonis ducti rationibus, subticemus. Sic ille.
326
*Sed his non obstantibus sententia dicta
per principia intrinseca non apparet probabilis, quod expressè affirmat P. Suarez Tomo 4. de Religione, Tractat. 9. Lib. 2. Cap. 16. num. 9. vbi de Religiosis in praxi illam sequentibus sic concludit: Ego verò existimo eos magis fundari in ignorantiâ,
P. Suarez sic testatus.
putantes contrariam sententiam esse practicè probabilem: quod ego mihi non existimo. Sic ille. Cardinalis Lugo Disput. 20. de Pœnitentiâ, num. 198. ita
Cardinalis etiam Lugo.
scribit: Hæc responsio multipliciter impugnari potest, & simul probari nostra sententia argumentis adeo claris, vt in re morali faciant demonstrationem, & num. 193. ita scribit: Quidquid sit de eorum auctoritate, qui id asseruerunt, qui fortaßè re non satis examinatâ, nec fundamentis contrarijs visis judicarunt: jam tamen accedente declaratione Sedis Apostolicæ, quæ, vt vidimus, Confesiones illas irritas fuisse declarauit, cessare omnino quamlibet probabilitatis speciem, quæ reuerà sit probabilitas: ignorantia enim vel pertinacia alicuius, qui sine sufficienti fundamento teneat, vel dicat id esse probabile, quod probabile non est, non sufficit ad acquirendam jurisdictionem. Sic vir ille sapientissimus Romæ scribens, vbi de Pontificis mente notitiam habere potuit clariorem: licèt ad sic pronuntiandum adeò vrgentia fundamenta sint, vt & Romæ antipodæ, vel si remotiores quiquam similiter possint & debeant iudicare. Magister Veracruz | apud Fr. Ioannem Baptistam suprà, sic ait: Modò
Mag. Veracruz.
per Gregorium XIII. datum est Fratribus Societatis, vt nullus à casibus reseruatis per Bullam poßit absolui sine licentia sui Prælati: & deseruit Mendicantibus per communicationem: & hoc non intelligas odiosum, sed fauorabile, quia ad bonum Religionis in communi est. Et hanc quæstionem proponit Auctor Compendij in V. Cruciatâ: & concludit non esse securum in conscientiâ
Auctor CōpendijCompendij.
Religioso vti Bullâ pro reseruatis: & adducit Pontificum declarationes. Quæ notent Fratres pro securitate & serenitate conscientiarum suarum. Sic illi. Diana Tractat. 11. Resolut. 14. citatâ, sic loquitur: Tertia
Diana.
verò (sententia) Ioannis de la Cruz, videant viri docti an sit probabilis: nam ego illam non approbo: etsi esset probabilis, corrueret disciplina Regularis. Sic ille; qui Resolut. 43. citatâ, ex Tractat. 4. Partis 4. Sic concludit: & nota quòd in Constitutione Clementis Octaui, quam confirmat Vrbanus, non aderant supradicta verba, Quoad sibi reseruata: quæ quidem Summus Pontifex Vrbanus Octauus, vt credo, posuit, ad tollendas quæstiones omnes, & Doctorum opiniones. Sic ille: videndus etiam in Additionibus ad tres priores Partes Resol. 9. vbi improbabilitatem eiusdem sententiæ statuit. Sicut & Bassæus V. Casus reseruatus num. 36. Vers. Et licet: vbi alios adducit: P. Luisius Turrianus in Selectis Parte 2. Disput. 31. Dub. 35. ita scribit: Ego verò eam opinionem neque probabilem, neque tutam in conscientiâ existimo. Hæc ille: P. Dicastillus Tractat. 8. Disput. 11. num. 357. Card. Lugo secutus, P. Bardi Parte 1. Tractat. 2. Cap. 5. P. Mendus Disp. 24. num. 123. & seqq. P. Escobar de Mendoza in Theologiâ morali, Examine 17. Cap. 5. vers. Nam Regulares, videndus etiam Tomo 1. Problematum, Lib. 7. num. 159. P. Petrus Hurtadus de Mendoza; vbi phrænaticos passione vocat eos, qui contra voluntatem superiorum vsum somniato priuilegio Bullæ pertentant, & ita subdit: Benè meus doctißimus Magister Petrus Hurtado de Mendoza hanc animi ad crimina proni opinionem esse dicebat, qui ad delinquendi facilitatem captandam rationes non rationes quotidie excogitat. Sic ille. Quibus grauiora proferunt Ludouicus Beia 3. p. respons. moral. Casu 16. & Laurentius Portel Tomo 2. Casu 3. 4. & 5. qui non contentus improbabilitatis censura, temeritatem adiungit, vt videri potest num. 16. citati Casus 5. Vterque autem consequenter loquendo, sicut & alij, iterandas reputant Confessiones. Pro quo & alij.
327
*Et præter citatos pro improbabilitate
Qui insuper amplectantur.
contrariæ nostram tenent quamplurimi videndi apud illos, & præsertim apud Cardinalem Lugo num. 153. P. Mendum n. 121. Leandrum suprà. Quibus addo P. Ildefonsum de Noreña Dominicanum apud Fr. Ioannem Baptistam loco citato, quem vocat ille doctissimum, & scripsit Compendium ante annos 60. Ex citatis autem pro contrariâ tenent Fr. Emmanuel Tomo 1. qq. regul. quæst. 22. artic. 10. vbi absolutè sic statuens, licèt addat in fine non audere se condemnare eos, qui Bullam in ordine ad prædictum effectum amplectuntur ob auctoritatem ita sentientium; subdit tamen id, quod quæstionem tollit, esse scilicet licentiam tacitam, dum Prælati vident, & tacent, neque leges prohibentes curant suis subditis intimare. Si ergo resistant, aliter iuxta illum prorsus enuntiandum. Pro quo & videndus in expositione Bullæ §. 9. num. 24. P. Henriquez Lib. 6. Cap. 16. num. 7. respondenti in Glossa, L. P. vbi ait ex tacitâ Prælatorum licentiâ omnes ferè
Ordines Mendicantes priuilegio Bullæ gaudere: & ita Prælatos priuilegio stricto renuntiasse, iuxta quod non licebat vti Cruciatâ, pro quo varias concessiones adducit; quod & repetit Lib. 7. Cap. 22. num. 4. vtrobique autem Societatem Iesv excipit ob rationes apud ipsum videndas. Et huic testi omni exceptione maiori credere potiùs Trullench debuit, quàm aliis minùs fideliter attestatis. Sicut & Decreto 5. Congregationis 6. in quo vsus Cruciatæ ob declarationem Pontificiam improbabilis in Societate proclamatur, nec se quemquam debere ritè absolutum arbitrari. Contra quod si qui minùs fideles filij pronuntient, parum est de eorum assertione curandum, quidquid Iuniparus fuerit protestatus. Ludouicus Lopez Parte 2. Instructorij, Cap. 8. fol. 322. & 323. docet quidem in Prætorio Cruciatæ ita practicari,
Ludouicus Lopez.
vt Religiosi Bullâ quoad reseruatorum absolutionem vtantur. Addit tamen dum Religiosis per suos Prælatos non intimatur aliqua reuocatio & declaratio Papalis, non debere inquietari, neque impediri à facultate sibi concessâ. Cùm ergo declaratio Papalis extet, vt est perspicuum, neque vna, sed multiplex, de quibus inferiùs, nihil potest ex Auctore isto contrarium allegari. Quod autem de praxi in Prætorio Cruciatæ addit, ad illa est referendum tempora, in quibus ille scripsit, & declarationes ita vrgentes non extabant. Vel etiam dicendum, practicari quidem, quia ex tacitâ concessione Prælatorum talis praxis inualuit, vt ex P. Henriquez nuper dicebamus. Sotus autem nihil habet aduersum. Nam in 4. distinct. 18. quæst. 4. articul. 3. in solutione ad Primum argumentum, sic ait: Quòd licet frequentia horum
Dominicus Sotus.
priuilegiorum aliquid detrimenti Religioni (vt Prælati aiunt) solita sit afferre (nam videtur quòd libera facultas inscio Prælato confitendi alteri, nonnihil incommodi regimini soleat inferre) nihilominùs postquàm Papæ placet parendum est: vel aliter si in hoc jactura Religionis, per eius auctoritatem huic jacturæ prouidendum est. Sic ille habet: ex quo nihil contra nostram Assertionem: concedimus enim parendum Papæ, si placeat ipsi: negamus tamen placere, cùm de voluntate ipsius argumenta certissima teneamus. Non ergo fideliter præfati Auctores in caussam præsentem allegantur.

Vnica, solidißima, atque irrefragabilis probatio ex Pontificia auctoritate.

328
*VIderi quidem apud citatos nonnulla
Pontificum Decreta possunt, quibus apparet eorum voluntatis minimè fuisse vt Regulares priuilegio Bullæ quoad effectum dictum fruerentur: nobis autem duo sint satis, adeò expressa vt non possint apparenti quoquam responsionis nubilo vllatenus obscurari. Et illa quidem vno & eodem memorabili scripto continentur. In Bullâ equidem Vrbani Octaui die 19. Iunij Ann. 1630. Pontificatus sui Ann. 7. quæ Bullam Clementis Octaui commemorat, expressè habetur vt Regulares nequeant Bullæ priuilegio vti in ordine ad reseruata, vsumque talem inualidum fuisse & fore. Verba illius post alia | hæc sunt: Sed nostræ intentionis fuisse & esse, quod iidem Fratres, & Moniales, quantùm ad Sacramenti Pœnitentiæ, & Confessionis administrationem, ordinariæ dispositioni suorum Prælatorum, & Sedi Apostolicæ, quoad sibi reseruata subiecti sint, earumdem tenore præsentium perpetuò declaramus. Sic Vrbanus omnino Clementi consonans, pro quo sic præmiserat: Quare idem Clemens prædecessor suâ perpetuò valiturâ Constitutione declarauit facultatem & concessionem S. Cruciatæ, & aliorum indultorum prædictorum quantum ad prædictum articulum eligendi Confessarium, & absoluendi à casibus reseruatis, non habere locum cum Fratribus, & Sororibus Monialibus quorumcumque Ordinum & Congregationum cuiusuis Instituti Mendicantium & non Mendicantium, tam in Prouincia Hispaniæ; quàm extra eam vbilibet constitutis neque eis suffragari: sed eiusdem Clementis prædicti intentum fuisse quòd ijdem Fratres & Moniales, quantùm ad Sacramentum Pœnitentiæ seu Confessionis administrationem, dispositioni suorum Prælatorum subiecti essent. Hæc ille. Et quid ad hæc dici, quod sit verosimile, queat? Nonnullas tamen responsiones quorumdam videamus: sunt enim adhuc aliqui rebelles lumini: licet P. Mendus num. 144. affirmet post Breue prædictum, Auctorem nullum à se repertum contrariæ opinionis asseclam, immò nec vllum virum doctum èex pluribus à se consultis. Sed sunt sanè nonnulli obstinatiùs aduersantes, & ita quæ ipsi adducunt, & adducere alij possunt, oportet diluamus.

Prima responsio confutata.

329
*DIcunt ergo in primis Decretum dictum
ab ipsismet Pontificibus reuocatum concessione Bullæ post ipsum publicatæ, in quâ facultas ad electionem Confessarij sine restrictione tribuitur.
Sed Contrà est. Nam Pontifices in suâ Constitutione, eam asserunt perpetuò valituram: ergo manifestum est illam ab ipsis non statim reuocatam, rebus eodem modo se habentibus, & motiuo talis Constitutionis suo in robore persistente. Fuit autem illud, quod ipsi apertissimè protulerunt. Detrimentum scilicet Regularis disciplinæ ex tali vsu deprehensum penitus amouere. Nec quodlibet illud, sed maximum statûs & obseruantiæ regularis præiudicium: quæ sunt verba Vrbani Octaui. Quibus similia habet Gregorius XV.
Greg. XV. Decretum.
in suo Decreto de quo Cardinalis Lugo n. 166. Cùm ratio doceat, & experimento compertum sit Religionibus valde perniciosum existere, vt eorum Religiosis licitum sit Confessarium sibi eligere. Hæc autem cura nequit in Pontificiâ Sede vllo vnquam tempore deficere: ergo nec statim reuocatum credi potest, quod in ordine ad illud paullò fuerit antè dispositum, clamantibus illis velle se vt dispositio talis perpetuò perseueret. In Cap. Alma mater, de Sent. excommunicat. in 6. sic
Cap. Alma mater.
loquitur Bonifacius Octauus: Alma mater Ecclesia plerumque nonnulla rationabiliter ordinat, & consultè, quæ suadente subditorum vtilitate postmodùm consultiùs ac rationabiliùs reuocat, in meliusque commutat. Sic ille: qui statim circa Interdicti obseruationem
nonnulla statuit, eò quòd ex statutis prioribus grauia inconuenientia sequebantur. Quia vero ex districtione hujusmodi statutorum (verba eiusdem sunt) excrescit indeuotio populi, pullulant hæreses, & infinita pericula animarum insurgunt &c. Ex quibus manifestè conuincitur Ecclesiam non solitam mutare quod rationabiliter & consultè statuit, nisi quando ex sic statutis inconuenientia videat pullulare: atqui in casu nostro inconueniens nullum occurrit pro mutatione, sed ipsorum Pontificum testimonio inconueniens erit semper magnum si statum non perduret, vnde illud volunt perpetuò valiturum, & res in eodem statu perseuerant: ergo euidens est ab eorum mente alienissimam esse mutationem. Neque enim dici potest ex motiuo boni publici
mutationem subsecutam: nam Decretum circa hoc ipsum versatur, vt scilicet non obstante respectu boni publici, quod Cruciatæ concessione prætenditur, Religiosis minimè talis facultas præbeatur: quia maius proculdubio detrimentum bono publico obuenire potest ex Religiosæ disciplinæ relaxatione, quàm ex aliquali diminutione pecuniæ ad bella cōtracontra Infideles. Et ego quidem sic arbitror, vnum obseruantem Religiosum maius bono publico compendium afferre, & magis velificari Catholici Regis fortunæ felici, quàm ex iis plures, qui vt licentiam pro reseruatis obtineant, ad Bullæ conuolant priuilegium, eleëmosynis hinc inde conquisitis.
330
*Sed aiunt Pontifices in eo, quod de
Religiosæ disciplinæ detrimento proferunt ex licentiâ prædictâ, non vt Pontifices, sed Doctores particulares locutos: cùm in facilitate Confessionis huiusmodi, sua etiam commoda reperiantur: ne videlicet reseruata habentes, & licentiæ obtinendæ difficultatem experti, grauissimas patiantur angustias, frequentia sacrilegia committant, & in malorum profundum miserrimè deuoluantur.
Contrà tamen. Nam vt demus id ita esse, quod
Quod euidenter improbatur.
assumitur, & Pontifices vt priuatos Doctores locutos, ratio adducta suam vim retinet. Nam quomodocumque illi de conuenientia censeant, censent tamen, & res in eodem statu sunt; testanturque ipsi se declarationem edere perpetuò valituram: ergo stat illa, stabitque, qualitercumque iudicium tale eisdem tribuatur. Deinde,
negari nequit quin totalis licentia in ordine ad CōfessionemConfessionem exitialis Religiosis sit, quod ostendi multipliciter potest. Primò. Quia omnes Religiones illam secundùm sua statuta repellendam iudicarunt. Secundò. Quia quamplurimæ apud Sedem Apostolicam ob vitandum damnum licentiæ talis pro impetratione priuilegiorum egerunt, vt Concessiones Cruciatæ, & similes minimè licitæ ipsis haberentur: pro quo videndus P. Suarez suprà num. 3. & Cardinalis Lugo num. 154. aliique ex citatis. Tertiò. Quia aliàs reseruatio non esset conueniens, quod est manifestè contra definitionem Tridentini Sessione 14. Cap. 7. verbis
illis: Magnoperè verò ad Christiani populi disciplinam pertinere, Sanctissimis Patribus nostris visum est, &c Pro quo & est Canon. 11. eiusdem Sessionis. Atqui reseruatio per licentiam dictam penitus cessat, quoad crimina scilicet, quæ frequentiùs Religiosum statum possunt infuscare, iteratâ scilicet toties quoties accederint, Confessione: & etiam circa reseruata Sedi Apostolicæ, pro quibus | licentia etiam, sed cum vicium limitatione conceditur: ergo indubitabile est licentiam dictam esse statui Religioso admodum perniciosam. Quod autem de angustiis prolapsi in reseruata dicitur, reseruationem probat penitus submouendam. Rogo autem sic arguentes, an in Prouinciis, in
Instantia validissima.
quibus Bullæ vsus non conceditur (& sunt sanè illæ multò plures) angustias similes similiter prolapsi patiantur? Fatebuntur equidem, ni velint diuersam hominum naturam somniare. Tunc ergo quid illis faciendum? Dicent ab Apostolicâ Sede remedia pro eiusmodi angustiis esse prouisa. Benè quidem. Ergo & qui in Prouinciis sunt, pro quibus Cruciata conceditur, eisdem poterunt remediis subleuari. Vel certe Bulla pro omnibus Christiani Orbis Religiosis concedenda est, ne ex licentiæ ad reseruata defectu in malorum profundum deuoluantur. Est ergo responsio dicta omni rationis pondere destituta.
331
*Pergunt tamen, & vt vim Decreti
Pontificij eleuent, obijciunt in eo aliquid non probandum contineri, scilicet Confessiones virtute Bullæ factas de reseruatis fuisse inualidas, quod verba illa significant iam adducta num. 328. Concessionem S. Cruciatæ quantùm ad prædictum articulum &c. nec vllo modo suffragari potuisse. Vbi mirari licet audaciam arguentis, qui Pontificis assertionem omnino suæ declarationi legitima consequentia
conformem, velut fundamento carentem insimulat. An non, si facultas ad absoluendum deficit, Confessio inualida dicenda est? Potuit quidem bona fides intercedere, & sic non esse sacrilega: sed Pontifex absolutè loquitur, vt omnes loqui debent quando Confessio fit iurisdictione carenti. Quòd autem iurisdictio defuerit, Pontifices declararunt, qui ante Clementem & Vrbanum in Romanâ Sede præsederunt, & videri possunt apud Emmanuelem Rodericum Tomo 2. qq. regular. q. 62. artic. 4. Beiam ac Portelium citatos, & alios, quos adducit Cardinalis Lugo suprà. n. 158. & juxta ejusdem doctrinæ consequentiam locuti Patres Congregationis 6. Decreto 5. iam citato, verbis illis: Quare nec Sacerdotes
Congregatio 6. Societatis
absoluere quemquam ad se cum reseruatis casibus accedentem præsumant: nec qui accedunt, tutos se vllo modo in conscientiâ, quasi ritè absolutos; arbitrentur. Sic illi.
332
*Verùm tolerabile quidem esset, si
ratio aliqua à Pontificibus adducta ad ostendendam dispositionis conuenientiam vt à priuatis Doctoribus proposita diceretur: quia id non semel accidere solet, quamuis in ea, de qua agimus, euidentia illius fuerit demonstrata n. 330. Asserere autem Vrbanum in clausulis dictæ Bullæ, vt Doctorem tantùm locutum, non video quomodo possit sine notâ Theologicâ pronuntiari. Ex eo enim fit Bullam præfatam nullum maius pondus auctoritatis habere, quàm si à Maffæo Barberino prodiisset, & eâ ratione minus certè, quàm si à doctiore Theologo inter Resolutiones fuisset Theologicas euulgata. Id quod in grauem Sedis Apostolicæ iniuriam constat redundare. Et hic philosophandi modus statim apparet quàm esse perniciosus possit, præsertim quando ad introducendas laxiores opiniones vsurpatur. Rogo iam, an quando Pontifex Bullam concedit, vt Doctor procedat, an vt Christi Vicarius? Quis hic hæreat? Si ergo vt Vicarius Christi?: ergo & cùm limitat, & mentem declarat suam, similiter procedit. Euidens est illatio: ergo omnino irrationabiliter ad ipsum tamquàm ad Doctorem tantummodo prouocatur. Pro quo & facit apertè id, quod in eadem Bullâ Pontifex profitetur, dum sic ait: Ex certa scientia, dèque Apostolicæ potestatis plenitudine, concessionem S. Cruciatæ &c. Apostolicæ potestatis plenitudo, non Doctoris est, sed Pontificis.

Nonnullæ aliæ disiectæ responsiones.

333
*EX Bullâ Vrbani Octaui nullum nouum
robur haberi ad probabilitatem sententiæ oppositæ ex eo conantur ostendere, quòd in substantiâ nihil speciale addat Bullæ Clementis Octaui, sed idem fusiùs inculcet: cùmque stante Bullâ Clementis opinio ista esset probabilis, idem dicendum stante Vrbani declaratione. Sed hoc nullius est momenti: demus enim ita esse quod dicitur, & nihil noui in Bullâ Vrbani contineri: negandum tamen quod assumitur; scilicet stante prædictâ determinatione Clementis opinionem dictam fuisse probabilem P. Suarez, Veracruz, Ildefonsus de NoueñoNoreña, Fr. Ioannes Baptista, P. Petrus Hurtadus, Beia, de quibus dictum num. 326. & 327. ante Vrbani Constitutionem improbabilitatem præfatæ sententiæ proclamarunt. Et pro eo militauit etiam Constitutio Pauli V. die 24. Decembris An. 1608. Clementis Decretum perpetuò confirmantis, & approbantis, de quo Cardinalis Lugo num. 155. Deinde Vrbani Bulla nouum robur addidit, quia Bullam Clementis innouauit & ampliauit, vt ex tenore ipsius constat. Verbis illis: Præfatæque
Vrbani verba.
Clementis declarationi inhærentes, illamq́ue tenore præsentis innouantes, ac quatenus opus sit, ampliantes, motu proprio, & ex certa scientia &c. Additum etiam illud, Quoad sibi reseruata, ad omnes quęstionesquæstiones tollendas, vt ex Diana positum. n. 326. quamuis sine verbis prædictis suam satis Clemens mentem expresserit, vt videri potest in adductis num. 328. & eorum quidem verborum sensus est alius, de quo Cardinalis Lugo n. 199. & nos inferiùs. Et Clemens quidem ad instantiam Procuratoris Carmelitani suum Decretum edidit, & ita non omnibus forsitan intimatum, aut ab eis acceptum, cùm omnium caussam ab vnius Religionis homine agitatam non viderent. At Vrbanus non ad alicuius instantiam, sed ex certâ scientiâ, déque Apostolicæ potestatis plenitudine, suam Constitutionem protulit, vt ipse testatur. Habet ergo speciale pondus, vt nequeat illi, nisi per affectatam pertinaciam contrairi.
334
*Vrgent tamen; si tamen vrgere potest
qui tantùm vellicare contenderit veritatem. Si ita est quòd Clemens, Paulus, Vrbanus, & alij, Bullam quoad reseruata Religiosis nolunt suffragari, cur in Bullâ ipsâ id ab ipsis non additum, quo omnis quæstio tolleretur? Dum ergo non additum, ex eo videtur fieri nolle eos à beneficio Bullæ circa prædictum articulum excludere Regulares. Ad quod dico Pontifices propter | rationabilem aliquem respectum nolle Bullæ
Fit illi satis.
textum alterare, ex eo enim forsan offensionis aliquid Catholicis Regibus pararetur. Vel certè, si offensio nulla in ipsis timeri possit, quod ego arbitror, Pontifices tamen ab omni illius occasione prudenter temperare. Vnde cùm Pater Didacus de Torres Villalpandus Peruuianæ Iesv Prouinciæ Procurator cum Clemente Octauo de hoc ageret, & supplicationem suam humiliter proposuisset, respondit Pontifex sanè prudentissimus: Visne inter me, & Regem Hispaniæ rixas
excitari? Sic virum illum narrantem audiui, magnum equidem, & inter primarios Occidentalis huius Tractus Euangelicos Ministros meritissimò numerandum. Prætereà; non est in Bullâ Clausula prædicta, sed pluribus habetur in Bullis ad hoc tantùm destinatis. Qui ergo parerent clausulæ in Bullâ contentæ, debent profectò tot clausulis extra illam occurrentibus pari exactione parere, & verò crediderim etiam clausulæ in Bullâ appositæ aliquid opponendum, ne leuamentum conscientiæ ad crimina pronæ, vt ex P.
Hurtado num. 327. dicebamus, adeò facilè & obuium desit, tot hucusque sinistris interpretationibus comparatum. Posse in Bullâ ita clausulam subiici, Exceptis Regularibus quoad reseruata. Dicent intelligi de reseruatis Sedi Apostolicæ, de quibus pro aliis concessio præcesserat, & non de reseruatis inferioribus Prælatis. Addatur ergo, Quoad Prælatis reseruata. Dicere poterunt accipiendum id non de reseruatis quibuslibet, sed certi generis, illis scilicet, quæ ex se reseruata sunt Sedi Apostolicæ. Sed quia occulta sunt, Prælatis reseruantur, sicut Episcopis ea, quibus eorum subditi fuerint innodati, juxta Concilij Tridentini determinationem Seßione 24. Cap. 6. Cùm enim non excipiantur reseruata Sedi Apostolicæ, sed tantùm Prælatis, debent esse hæc eiusdem ordinis cum Papalibus; non autem alia, in quæ homines cadere frequenter solent, id enim videtur inuerosimile. Vel dici poterit determinationem illam Pontificis circa exceptionem fundari in falsâ informatione Procuratorum, & contra voluntatem Religiosorum factam petitionem; aut ab eisdem, seu maiori eorum parte non admissam: & sic aliter. Pro quo quidem erunt fortè qui faueant Tribunalis. S. Cruciatæ ministri, arbitrantes obsequium se præstare Regi, cùm tamen nihil ingratius eius possit Religiosissimæ accidere voluntati.
335
*Respondent insuper Bullam prædictam
non receptam, neque obseruatam à maiori parte Communitatum Religiosarum, quibus neque à Prælatis notificata, & ita probabiliter non obligare, secundùm receptas circa hoc doctrinas, pro quibus specialiter Iuniperus suprà, num. 12. qui & publicatam negat Cap. 3. num. 16. Quæ responsio satis est infirma. In primis enim si à Prælatis notificata non est, quia ipsi parum de hoc curant, neque ægrè ferunt Religiosos suos
Satis infirma monstratur.
Bullæ beneficio vti, illa est tacita licentia, iuxta dicta, ex quâ sequitur Bullam prædictam ex se obligare. Et idem similiter sequitur ex eo quòd recepta non sit, si id constaret, aut necessarium esset. Ceterùm quod ad notificationem attinet, sustineri nequit; quia per Bullæ ipsius verba apertè conuellitur, in qua sic dicitur: Vt autem præsentium tenor omnibus innotescat, volumus eas in
valuis basilicæ Principis Apostolorum, & in acie Campi Floræ de Vrbe, vt moris est, publicari, ipsasq́ue sic publicatas, omnes & singulos vbique existentes ita afficere, ac si omnibus personaliter intimatæ essent. Hæc Pontifex: iuxta quæ ad obligationem sola notitia sufficit quomodolibet comparata, & satis illa est ad omnes deriuata Religiosos, cùm circa illius obligationem quæstio adeò frequens habeatur: ex
De publicatione cōstareconstare.
quibus & publicatio constat. Non esse autem necessarium vt ab omnibus, aut maiori parte Communitatum acceptetur, ex eo euincitur, quia de priuilegio agitur, cuius reuocatio iis inuitis, ad quos pertinere poterat, stare potest, sicut & limitatio ac declaratio. Pro quo videri potest P. Suarez Lib. 8. de Legibus, Cap. 40. num. 7. Quòd si
dicas cum P. Palao Tomo 1. Tractat. 3. Disput. 4. Puncto 21. §. 5. num. 1. & alijs, reuocationem priuilegij debere eamdem publicationem habere quam lex, dum per legem fit: illa certè in præsenti extat, vt ex adductis verbis Bullæ constat: vnde non est necessarium, vt per rescriptum speciale, aut per nuntium intimetur. Videatur Trullench suprà, num. 27. qui morti proximus sententiam reuocauit.
336
*Esse insuper aliud perfugium sic per
Bullam constrictis potest, ex eo quòd de illâ sit à Commissario Cruciatæ jussu Regis nostri Philippi Quarti supplicatum, vt testatur Iuniperus citato Cap. 3. num. 21. & ex Illustrissimo Araujo sic attestante refert Leander suprà adductus, & ex eo P. Mendus num. 128. stante ergo supplicatione dictâ, obligatio Bullæ suspenditur, juxta multorum doctrinam, quos adducit Iuniperusdudum citatus, & num. 22. & seqq. vnde saltem erit probabile quod intenditur, sicut erat ante illam. Sed hoc non vrget, nec satisfacit: nam ex eo fit Bullam ex se obligationem inducere, aliàs de illâ
supplicatum non fuisset. Deinde; supplicatio effectum non habuit, aliàs id fuisset præconis voce, & tubis benè sonantibus publicatum. Quòd si Rex ipse supplicationem iniunxit, vanum est argumentum illud quorumdam, Cruciatæ scilicet priuilegium, cùm Regi concessum sit, non intelligi reuocatum: jam enim Rex ipse reuocatum intellexit. Præterquàm quòd suppositio est falsa, reuocari scilicet priuilegium: id enim reuocatur quod concessum fuerat: numquàm autem hoc per Pontifices est priores concessum, vt ostendimus, si vnum aliquem ex antiquioribus excipiamus. Est ergo declaratio priuilegij, & non reuocatio. Vbi consideratio Iuniperi
refellenda venit, dum Cap. vltimo citato num. & seqq. ait Bullam Vrbani effectum non habuisse, quia Anno concessionis 1630. accepit magnam aureorum summam pro concessione, & ita fuit contractus onerosus. Quòd si reuocatio pro Religiosis effectum habuisset, multùm debuisset ex tali summâ restitui, quia sic minoranda contributio, & collectio pecuniæ; quod tamen non ita factum; vnde & constat illius mentem non fuisse contrariam. Quo in discursu satis à ratione alienum apparet Regem nostrum datâ pecuniâ concessionem Bullæ obtinuisse. Quamuis enim ex summâ collectâ debeat certam aureorum quantitatem pro fabricâ Ecclesiæ D. Petri conferre, in quo nihil apparet absurdi: quòd tamen | concessio Bullæ datâ habeatur pecuniâ, in more esse non solet, nec decere videtur Apostolicam Maiestatem. Vnde Portel suprà, Casu 4. num. 1. Censurâ dignam affirmat similem assertionem de contractu oneroso. Potuit autem citatus Auctor ex præfatâ collatione ad anteriorem publicationem pertinente, æquiuocatione huiusmodi laborare. Deinde, etiamsi Bulla Vrbani effectum habuerit, nihil debuit ex receptâ summâ reddi, quia ipse Bullam concessit more aliorum Pontificum, & præsertim Clementis Octaui: atqui illi eam Religiosis in ordine ad effectum dictum minimè concesserunt: ergo contractus non includendo conditionem illam circa Religiosos est celebratus; & ita ex eo illa non resultat obligatio. Si tamen tale aliquid constet accidisse, ex quo contra Aduersarios potiùs argumentum insurgit, quia Pontifex accepit dictam summam, & tamen prohibuit Religiosis vsum dictum, nullâ in se reddendi quidquam obligatione recognitâ.
337
*Ne autem quis obstrepat, & in Indiis
non obligare Bullam Vrbani contendat, ex eo quòd non sit in Regio earum Concilio registrata; statuendum est vti certissimum, Bullas vniuerso Orbi Christiano communes, aut eas, quæ regnis Hispaniæ ac Indiis tales sunt, sine registro prædicto, etiam attentis Regiis legibus, vim obligandi habere: quia leges Registrum statuentes, de iis procedunt Bullis, quæ pro Indiis specialiter expediuntur: vt videri potest apud Emmanuelem Rodericum Tomo 11. qq. regul. q. 35. artic. 2. & quidquid de hoc sit, ea quæ ad Cruciatam spectant, ad Regium Concilium non auocantur, sed ad Concilium Cruciatæ ipsius, & cùm Bulla ad patronatum Regium non spectet, & ea, de quâ agimus, solam priuilegij limitationẽlimitationem & declarationem contineat, indubitabile est nullo ad obligandum registro penitus indigere.
338
*His ergo pro euidentiâ positionis
nostræ præmissis, restat solùm ad vulgare exemplum quo res ista declarari & componi videtur, respondere. Prohibet Pontifex per Bullam adductam vsum Cruciatæ Religiosis quoad præfatum articulum: sed posteà illam ipse, aut alius concedit nullâ adhibitâ limitatione: huic certè posteriori determinationi parendum. Quemadmodum si Prælatus jubeat alicui ne cras domo exeat, etiamsi ipse vt exeat eidem iubeat, aut copiam exeundi faciat: poterit is jussione, aut licentiâ subsecutâ exire; quia hîc & nunc jubenti obsequendum est, & exitus positâ licentiâ licet: aut si exeat, non est proptereà damnandus, quia jure suo vsus est. Sed leue satis hoc est; cùm ex adducto exemplo potiùs oppositum colligatur. Is enim, cui sic jussum est, jussione subsecutâ exire nequit, quia sic expressè est eidem intimatum, & talis jussio habere debet effectum posito illo additamento, quod rationabiliter potest poni ob finem aliquem; aliàs nullius momenti esset. Secùs erit si dicat Prælatus vt exeat non obstante prohibitione hesternâ, jam enim tunc prohibitio reuocatur. Cùm ergo Pontifex expressè dicat non esse suæ voluntatis vt Bulla prosit Religiosis quoad effectum dictum, etiamsi de prohibitione tali mentio in Bullâ non inseratur; quando illam sine prohibitione concedit, priori dispositioni standum omnino est. Quòd si ipse aliud velit, declaret & exprimat in Bullâ ipsâ. Et vtinam declaratio, quæ oportet, obtingat, vt molestissimæ istæ controuersiæ cessent, Religionum consulatur commodo, tranquillitati, decoro. Licèt enim expressione constante non sint modum inscirpo quærentes defuturi, vt num. 334. dicebamus; pauciores tamen erunt huiusmodi homines, & doctis non fauentibus, eorum tandem pertinacia penitus comprimetur.
339
*Omitto alia, pro quibus videri citati
possunt, neque enim instituti mei est ista ex professo prosequi, sed veritate firmatâ, nonnulla à modernioribus obiecta dissoluere, ne aliqui nouioribus istis delectati, non per viam salutis incedant, sed Matris Ecclesiæ, & doctissimorum hominum hortamenta sectando, in securo suas conscientias statuant, quo nihil solicitiùs accurādumaccurandum. Videte itaque, fratres, quomodo cautè ambuletis; non vt insipientes sed vt sapientes; vt verbis vtar Apostoli
Ephes. 5. v. 15.
Ephes. 5. v. 15. Videntur siquidẽsiquidem vt insipientes, & ita non cautè ambulare, qui vnius aut alterius summistæ sententiam arripientes, relicto sapientissimorum Theologorum lumine, salutis suæ negotium in apertum discrimen adducunt. Ergo domus Iacob, electorum beata propago, venite, & ambulemus in lumine Domini. Isaiæ 2. v. 5. vt vitæ
Isa. 2. v. 5.
lumen à Christo promissum consequi mereamur. Redimentes tempus, quoniam dies mali sunt: pleni inquam periculis, & mortis inopinæ incursione terribiles. Et quisnam erit, cui sub mortem opinionum istarum non torqueat amplexus, de incerto remedio peccatis adhibito, formidoloso, anxio, trepidanti, & inter extremas angustjas deprehenso? Per tuta ergo, per solida, per plana, per dilucida, & placida gradiamur.

Circa nouitios quomodo fauorabilior Bulla.

340
*POsse illos beneficio illius integrè frui,
ex multorum sententia colligitur, quos adducit & sequitur Diana Parte 3. Tractat. 2. Resolut. 4. & Parte 4. Tractat. 4. Resolut. 5. asserentes Nouitios quoad electionem Confessarij eamdem quam sæculares, habere facultatem, quia casuum reseruatio pro Religiosis illos non comprehendit. Et hanc esse communiorem sententiam ipse & alij testantur: licèt non contemnendi Auctores sint, videndi apud ipsum, & apud P. Gasparem Hurtadum similiter sentientem Disput. 11. de Pœnitentiâ, Diffic. 7. qui contrarium tueantur: & præter adductos à Dianâ pro sententiâ suâ, illam tenent P. Mendus suprà, num. 172. Bassæus V. Casus reseruatus, n. 41. apud quem præter alios Tamburinus de jure Abbatum Tomo 2. Disput. 13. quæst. 5. P. Bauny Tom. 1. tractat. 4. q. 21. P. Palaus Tomo 3. tract. 16. disp. 1. Puncto 10. n. 9. vbi ait id P. Suarium tamquàm certum tradere Tom. 4. de Religione, tract. 8. lib. 2. cap. 17. n. 12. vbi de hoc nec verbum. Qui tamen cap. 16. n. 10. probabilius esse ait Bullæ priuilegio gaudere, quia non habent integram subiectionem, & propter alias rationes, de quibus statim. Quidquid ergo de reseruatione sit, quoad effectum dictum cum P. Suario sentiunt P. Palaus suprà: licèt teneat Nouitios ita esse ex|emptos à iurisdictione Episcopi & Parochorum, vt nequeant ab illis absolui in eâdem diœcesi seu Parochiâ, siquidem Religionis exemptio etiam Nouitios comprehendit: quod ex P. Suario hausit numer. 14. 15. & 16. quibus addendum id, quod habet idem Cap. 19. num. 1. P. Escobar Examine 17. Cap. 5. §. Quid de Nouitiis. Qui etiam vt iuris communis id posse affirmat, quia onus est reseruatio, à quo illi deobligantur. P. Mendus suprà & alij.
341
*Dico primò. Pro Nouitiis locum
habere potest reseruatio. Sic Corduba Vmbertus, P. Luisius Turrianus, P. Suarez, & P. Vasquez apud P. Hurtadum suprà. P. Layman Libr. 4. Tract. 5. Cap. 4. num. 4. vers. Colligitur Quartò. P. Mendus num. 172. Quod in Societate sic statutum in Regulâ. 7. Magistri Nouitiorum, quæ sic habet: Habeat hic idem Magister Nouitiorum potestatem ordinariam absoluendi à casibus reseruatis Nouitios,
qui sub ipsius curâ degunt; nisi eius Superiori hæc facultas aliquâ de caussâ restringenda videretur. Sic Regula: quæ quidem consilio doctissimorum facta, vt obseruat P. Hurtadus. Est autem pro Assertione ratio satis efficax ex omnimodâ exemptione desumpta: nam Nouitij omnino
exempti sunt à iurisdictione Episcopali, & consequenter ab omni aliâ inferiori, & ita cùm spiritualis in Superiores est Religionum translata, vnde & dari illis Confessarios possunt, etiam non approbatos ab Episcopis sicut & Religiosis, qui iam vota Religionis emiserunt: ergo & possunt Confessariis talibus iurisdictionem in ordine ad peccata aliqua limitare. Patet Consequentia: quia hac ratione possunt limitare pro aliis, scilicet quia limitatio talis ad absolutam potestatem spectat in ordine ad spiritualem gubernationem, pro quâ valde conueniens esse potest. Quis autem dubitet conuenientem esse pro Nouitiis, ad quorum fundandam conscientiæ puritatem hoc maximè expedit; sicut ad capiendam experientiam in ordine ad vitam reliquam? Id quod confirmari potest ex eo quod aiunt Auctores aliqui ex adductis, vt videri præsertim potest apud Dianam, & Bassæum, Nouitium, qui pro reseruatis
Confessarium siue sæcularem, siue Regularem quæreret qui non esset ex assignatis, à Religione expellendum: ergo talis reseruatio maximè congruit ad Nouitiorum probationem. Quamuis circa hoc cautè loqui oporteat: neque enim sciri
Notanda Cautela.
potest reseruata aliquem esse confessum, nisi ex manifestatione eius, qui confessus est, aut Confessarij. Et Nouitium quidem non manifestaturum videtur clarum, cùm proptereà Confessarium extraordinarium quærat, vt scilicet lapsus sui minùs sint Superioribus manifesti. Confessarium etiam seruaturum secretum, quod cum obligatione sigilli excepit, dubitari nequit: ergo praxis circa hoc, vt scilicet ad expulsionem deueniatur, difficilis est.
342
*Dico secundò. Nouitij, etiamsi
reseruationis legibus teneantur, vbi id ita constitutum est, Bullæ beneficio vti possunt, secundùm valde probabilem opinionem, quam citati Auctores tenent, & prætereà Moure, Ledesma, Acosta, & Villalobos, quos adducit & sequitur Diana Parte 1. Tract. 11. Resolut. 15. Non est autem facile id probare, quia cùm hoc debeat ad voluntatem reduci Pontificum, de illâ non admodùm constat. Et quidem Clemens Octauus in Decreto de Reformatione Nouitiorum §. 94. sic statuit: Ipsi
Decretum Clementis Octaui.
autem soli Magistro Nouitiorum Confessiones audiendi cura committatur: liceat tamen Superiori etiam locali, si ita expedire iudicauerit, vel per se ipsum, vel per alium deputandum, semel aut bis in anno eorumdem Nouitiorum Confessiones audire. Sic ille. Iuxta quæ satis intelligitur non esse voluntatis Pontificiæ vt nouitij laxam circa Confessarij electionem habeant facultatem; cùm circa hoc minorem illis concedat, quàm Professis, pro quibus Confessarios plures iubet in suo Decreto de casibus reseruatis assignari. Si ergo Nouitij legibus sunt reseruationis adstricti, non licebit illis Cruciatâ vti quoad illa, quâ mens Pontificum in eorum fauorem (si tamen fauor iste dicendus est, qui in detrimentum Religionis vergit, vt in simili ait P. Palaus suprà cum P. Suario) minùs quàm in alios inclinata reperitur. Quòd si ad communem rationem de oneribus Religionis, à quibus liberi Nouitij sunt, recurramus, fallit certè illa in onere reseruationis, sub cuius suppositione procedit Assertio: ergo & in Bullæ beneficio, quod est consequens, sicut & in Professis ob eamdem rationem. Nihilominùs quia
graues Doctores ita sentiunt, & quod ad reseruationem attinet non est prorsus certum, tutò sustineri & practicari potest quod ipsi tradunt, accedentibus rationibus congruentiæ, quas adducit P. Suarez: & ea inter alias, quòd Religio ex hoc non videtur graue pati detrimentum, quod Pontifices suis Decretis amoliri studuerunt. Et certè non mirum si nuper naufragio eiectus in littus, vt Diuus Hieronymus loquitur, èex sæculi inquam occasionibus in portum Religionis, salsas quas bibit aquas, non penitus reuomuerit; si adhuc fibræ peccatorum hæreant paulatim euellandæ.
343
*Dico tertiò. Qui post emissa Religionis
vota sub curâ Magistrorum sicut Nouitij sunt, Bullæ beneficio frui nequeunt patet: quia verè Religiosi sunt, & Pontificium Decreta de veris Religiosis determinant. Vnde & eos, qui in Societate IESV vota Religionis emiserunt, & nondum Professi sunt, eo non gaudere sine vllâ est prorsus dubitatione tenendum. Secùs autem sentiendum de Oblatis, seu Donatis: ij enim, cùm Religiosi non sint, neque in viâ aut probationead illud, vt Nouitij, ex nullo capite
Circa Oblatos quid.
impediuntur quominùs gaudere beneficio Bullæ queant. Quando autem isti se suaque omnia Religioni deuouerunt, vnde & cura spiritualis eorum omnino est ad Superiores Religionis traducta, videtur non inuerosimile, posse pro illis peccata aliqua reseruari, quia hoc ad eorum spiritualem profectum potest pertinere. Tunc autem amplior eis tribuenda facultas ad Confessarij electionem.

De Religionibus Militaribus.

344
*POsse illas indulto Cruciatæ frui quoad
articulum, in quo sumus, tenet Trullench; immò & quasi actum supponit Dub. 9. citato num. 3. pro quo citat P. Henriquez Libr. 7. | Cap. 22. num. 4. L. Y. vbi de Religionibus Militaribus nihil in speciali habet, sed generaliter de non Mendicantibus loquitur, quia illæ non comprehenduntur Decretis Pontificiis prohibitionem continentibus. Quod quidem doctus Pater dicere verosimiliter potuit eo, quo scribebat, tempore, ante septuaginta scilicet annos, non tamen Trullench eius auctoritate subniti, cùm haberet expressas posteriorum Pontificum decisiones de Religionibus Mendicantibus, & non Mendicantibus expressè procedentes, vt videri potest in adductis num. 328. Eas tamen non vidisse ex eo apparet; quòd cum eodem Patre & Emmanuele Roderico, idem quod de Militaribus asseruerat, ad non Mendicantes extendit, cautè addens: Attendendus tamen est indulti tenor. Vnde si tantùm loquatur de Mendicantibus, non est extendendum ad non Mendicantes: quia exceptio firmat regulam in contrarium. Sic ille. Non ergo potest, vti aduersans, citari in ordine ad non Mendicantes.
Quoad Militares autem ex eo id probat, quia ita videtur deduci ex clausulâ illâ, vbi in prohibitione vescendi ouis & lacticiniis pro Regularibus facta non comprehenduntur Militares. Sed benè P. Mendus suprà num. 274. consequentiam negat, quia ex vno aliud non sequitur: immò ex eo quòd ibi exceptio facta sit, & non in reseruatione, contrarium colligitur, arguendo vt ipse Trullench arguit, quòd exceptio firmat regulam in contrarium. Excipiuntur quoad oua & lacticinia, & non quoad alia; ergo nihil licet circa illa. Adde circa oua & lacticinia specialem rationem succurrere ex eo quòd Militares sint, & ita non debeat ieiunij tenor ab eisdem cum omni suo rigore postulari, cùm viribus maioribus egeant ad armorum tractationem.
345
*Nihilominùs satis verosimile existimo
Religiosos dictos, qui scilicet Milites sunt, Cruciatæ indulto gaudere, quod ex verbis Bullæ Vrbani colligo adductis num. 328. sic enim habet loquens de simili Decreto Clementis Octaui: Declarauit facultatem & concessionem S. Cruciatæ, & aliorum indultorum prædictorum, quantum ad prædictum articulum eligendi Confessarium, & absoluendi à casibus reseruatis, non habere locum cum Fratribus & Sororibus Monialibus quorumcumque Ordinum &c. Milites autem Regulares non solent in communi vsu vocari Fratres, sed ij tantùm, qui apud illos
Aliæ pro eodem coniecturæ.
Ordines ad Clericalia officia profitentur. Deinde, in Militaribus deficit motiuum Pontificiæ decisionis: dispendium scilicet obseruantiæ Regularis, vt ex tenore litterarum constat, de quibus. num. citato. Nam Milites isti in sæculo viuunt, & more item sæcularium, peccatorum occasionibus implicati: & ita siue facilis siue difficilis absolutio sit, eodem modo illorum, vitæ cursus transigendus, vel certè non erit magni momenti differentia. Item, ob instantiam Religionum Mendicantium, & Monachalium, indulta sunt illis multa concessa vt earum Religiosi non possent Cruciatæ concessione quoad reseruata gaudere, vt videri potest ex adductis à Bassæo post alios. V. Casus reseruatio. num. 36. vers. & licet. & Trullench Dub. 9. citato. n. 6. Pro Militaribus autem nihil tale occurrit: ergo signum est decisionem ad illas non pertinere. Tandem Præcipua cura Sedis Pontificiæ in caussa præsenti circa Mendicantes versatur, vt constat per exceptionem, in illarum gratiarum reuocatione in Bullâ appositam: ad hanc autem gratiarum conseruationem limitationem quoad reseruata spectare, probant plures ex adductis, & præsertim P. Suarez Cap. 16. citato. n. 4. & Cardinalis Lugo suprà. num. 170. & seqq. qui ex eadem specialem rationem pro Mendicantibus subesse, vt certum statuit, cùm tamen de aliis subdubitare videatur: sic enim ait. num. 179. Ad hoc facilè respondetur, sub illa vniuersitate verborum non comprehendi
Card. Lugo.
Regulares, saltem Mendicantes. &c. Si ergo neque de Monachalibus adeò solicita cura est, de Militaribus certè non videtur adeò vrgens, vt eas voluerit licentiæ tantopere earum statui congruentis omnino expertes remanere. Quòd si eas quoad hoc non expressit, cùm expresserit quoad alia, ideò esse potuit, quia circa alia id erat necessarium exprimi, quod circa articulum aliorum satis compertum ex fine Bullæ ipsius videbatur. Est ergo positio ista probabilis. Iam ad aliam.

Electio Confessarij pro non reseruatis an liceat beneficio Cruciatæ.

346
*AFfirmant Emmanuel Rodericus, & Ludouicus à Cruce apud Trullench
Dub. 9. citato. n. 25. quos & sequitur Leander. Tomo 1. Tract. 5. Disp. 12. Quæst. 62. P. Quintanad. Tomo. 1. Tract. 3. singulari 18. P. Escobar Examine 17. citat. Cap. 5. vers. Num. Regulares. P. Mendus Disput. 24. Cap. 18. Quorum fundamenta sunt. Primò. Quia ex toto tenore Bullæ,
Eorum fundamenta.
siue proœmium attendamus, siue decisionem, neque Clemens, neque Vrbanus aliud indicant quàm reseruata: quantùm ad prædictum articulum eligendi Confessarium, & absoluendi à casibus reseruatis.
Clementis & Vrbano verba.
Sic mens Clementis declaratur, quæ vt iacent ab Vrbano approbantur, & innouantur: cuius & illa verba: Dispositioni suorum Prælatorum, & Sedi Apostolicæ, quoad sibi reseruata subiecti sint. Sic ille postquàm eadem verba protulit, quæ pro mente Clementis declarandâ pręmiseratpræmiserat, & à nobis adducta. Narratiua autem Procuratoris Carmelitani solos casus reseruatos sonat, pro quibus attributa libera electio, in detrimentum Regularis disciplinędisciplinæ redundabat. Secundò. Quia pro negādonegando beneficio isto saltem non est mens expressa Pontificum: ergo cùm de onere submouendo agatur, in partem est benigniorem inclinandum: quia iuxta Iuris regulam, Odia sunt restringenda, & fauores ampliandi. Neque dici potest non esse odium, quod in fauorem Religionis tendit, & maiorem securitatem animarum: nam hac ratione nulla erit quantumuis onerandis positio, quæ fauorabilis non sit: quandoquidem, quidquid ius Canonicum disponit, ad salutem animarum dirigitur, atque ad vitanda peccata: & si ad Religiosos spectet, ad Religionis etiam bonum non constet ordinari. Tertiò. Quia ex hac facultate non sequuntur inconuenientia quęquæ ex reseruatis: hæc enim grauiora crimina sunt, pro quibus facilis absolutio esse non debet; vt difficultas ipsius frænum ipsorum criminum habeatur. Vnde non reseruata potest quis pluribus confiteri, qui pro illis in Religiosis domibus assignantur. Quar|tò. Etiamsi licentia ista aliquomodo deroget Religiosæ disciplinæ, ratione boni publici potest damnum illud compensari; maiora enim sic damna euitantur, infidelibus superatis, ex quorum potentiâ grauissima possunt in Ecclesiâ damna formidari: quod quidem in licentiâ sæcularibus concessâ pro reseruatis Sedi Apostolicæ fateri necessè est. Quintò; quia sicut summum ius non est sus, sed iniuria: ita Religiosorum libertatem in angustias redigere, in destructionem potiùs erit, quàm in conscientiæ ædificationem, & non reseruati, innumeriq́;innumerique casus existimabuntur reseruati; siquidem nec virtute priuilegij vllius, nec Cruciatæ, ab aliquo mortali absolui possunt Regulares nisi à deputatis, quod maximè repugnat menti Pontificum adeò limitantium casuum reseruationem, vt ex Decreto Clementis VIII. præsertim apparet. Tandem in facultate istâ non solùm attenditur ad commune bonum ob causam dictam, sed etiam quia ad illud spectat, non ita arcum inflecti vt frangatur, & nullus aditus pateat respirandi animabus præ pudore in commissis penè periclitantibus: si præsertim ordinarij Confessarij austeriores, ac scrupulosiores justo censeantur: & Confessarius extra Religionem, vt decet, non est quærendus, nec de ignaris aut minùs timoratis eligendus.
347
*Sed profectò adducta non vrgent, quia aut nihil probant, aut nimis, ex quo etiam fit nihil probare, vt iam ostendo
Ad primum. Exordium Bullæ, & postulatio
Procuratoris non vrget, cùm constet decisionem Pontificiam ad alia extensam, quæ postulatio non continebat. Procurator enim caussam suæ Religionis agebat, & tamen decisio ad omnes est Mendicantes directa, ex quibus est Carmelitana, nec solùm ad Mendicantes, sed etiam ad non Mendicantes. Item, postulatio de Monialibus nihil continebat, & tamen ad illos est etiam decisio prorogata. Quòd autem de reseruatis loquantur Pontifices, est quidem verissimum; sed quòd de iis solis, non ita; cùm generalis
Illius verba.
decisio eam non habeat limitationem: Sed quòd ijdem Fratres, & Moniales quantùm ad Sacramentum Pœnitentiæ, seu Confeßionis administrationem, dispositioni suorum Prælatorum subiecti essent. Quæ sunt mera Bullæ verba. Vbi si dicas intelligenda juxta præcedentia & sequentia: Quantùm ad prædictum articulum eligendi Confessarium, & absoluendi à casibus reseruatis, nihil certè ex eo conficitur; cùm potiùs oppositum sequatur: duo enim ibi dicuntur, scilicet non licuisse electionem Confessarij, neque absolutionem à reseruatis. Et licet negari nequeat aliquando particulam, &, expositiuam esse: quod tamen hoc loco id habeat, gratis asseritur. Et quòd non debeat sic accipi, ex inferiùs appositâ clausulâ colligitur, in quâ de reseruatis nihil. Benè verum est quòd si electio Confessarij tantùm negaretur, consequenter erat facultas pro reseruatorum absolutione negata: sed oportuit eam exprimi, quia de eo præcipuè agebatur, & postulantes de alio forsitan non curarent, seu maioris
claritatis gratiâ, vt in adductâ clausulâ: Quantùm ad Sacramentum Pœnitentiæ, seu Confeßionis administrationem: vbi sat erat Sacramentum Pœnitentiæ dixisse, cùm constet illud esse Sacramentum Confessionis, sed maioris id claritatis gratiâ geminatum. Propter quam rationem addi aliquando clausulas, & ita non esse inutiles, obseruat Couarruuias Lib. 2. variar. c. 5. n. 9. Pro quo & videndus P. Th. Sancius in Opere morali lib. 2. c. 22. n. 20.
348
*Verba autem illa, Dispositioni suorum
Prælatorum, & Sedi Apostolicæ, quoad sibi reseruata subiecti sint, non item aduersantes juuant, sed vrgent: vt enim testatur Cardinalis Lugo n. 199. eorum sensus est, circa Sacramentum Pœnitentiæ Religiosos suorum Prælatorum dispositioni subiectos esse debere, sed non ita vt subiectio talis ad reseruata Sedi Apostolicæ debeat extendi: vnde eidem Sedi quoad sibi reseruata debent esse subiecti, illius circa ea dispositionem amplexi. Quem sensum quia non ita exprimebant verba Clementis, ideò ab Vrbano prudenter adiecta: & ita sibi testatum Illustrissimum Maraldum, qui Bullam præfatam Vrbani jussu construxit; vehementerq́ue admiratum, quod in illo alio sensu, quem Moderni contendunt, potuerint accipi, cùm in eâdem Bullâ totum Clementis Decretum innouetur. Illustrissimus, & Eminentissimus Cardinalis attestatur: qui tunc quidem Cardinalis non erat, esse tamen meruit; vt de illius nequeat fidelissimo testimonio dubitari. Ad quod quidem aliqua minimè solida video responderi. Dicitur enim Illustrissimum Maraldum quando
consultus fuit, fortè legitimi sensûs oblitum. Item eum quidem in eo posuisse sensu, quem affirmauit; sed ab Vrbano in alio, qui planior & fauorabilior est, cùm Bullam legeret aut lectam audiret, verba prædicta comprobata. Quin etiam, cùm res ambigua sit, non debet vnius Maraldi attestatio rationum efficaciam infirmare.
349
*Sed quis non videat hæc inconsultiùs
pronuntiari? Miratur Illustriss. Maraldus nouum illum verborum sensum, & rationem reddit ex eo quòd Clementis Decretum fuerit innouatum; & tamen oblitum illum asseritur eius, quod ante annos tres cum tantâ fuerat animaduersione & consultatione dispositum. Quòd autem in vno positum sensu, & in alio approbatum Decretum, indigna est viro sapienti coniectura, etiam generaliter loquendo, cùm decisiones Pontificiæ juxta mentem Pontificum construantur exactissimâ consultatione præmissâ, & recognitione scriptorum: quod si non vt certissimum jaciatur fundamentum, Pontificiæ poterunt decisiones, vt vitio incertitudinis quoad sensum verborum laborantes improbari. In casu autem nostro id est speciale, quòd clausula dicta prudenter est ab Vrbano adiecta, quia in Decreto Clementis, vt suprà dictum, non ita expressum habebatur. Licèt autem vnius alicuius dictum non debeat rationum efficaciam infirmare: quando tamen rationes omnes ad auctoritatem, circa quam versatur dictum illud, reuocantur, maximi profectò momenti illud est: & testi de facto proprio deponenti
integra fides adhibetur, vt ex Innocentio, Aretino, Surdo, & aliis, habet Marius Antoninus Lib. 3. variar. Resolut. 17. num. 2. Nec rationes ita efficaces sunt, vt is, qui sic respondet, arbitratur, cùm facillimam habeant solutionem.
350
*Ad secundum satis esse apertam mentem
Pontificum, vt ex dictis apparet, quorum attentio singularis circa regularem obseruantiam excubat, nolentium debitam subordinationem | infringi, in quâ potissimum Religionis substantia consistit. Vnde Auctores sententiæ propositæ docent Regulares non posse Bullam sumere, quæsitâ ad id eleëmosynâ, quia Pontifices nolunt circa, hoc regularem obseruantiam relaxari. De quo dictum suprà, num. 255. & 319. & videri possunt Trullench §. 3. dub. 1. n. 11. & P. Mendus disp. 4. n. 19. vbi sic ait: Quare sentio Pontificem voluisse, vt regularis disciplinæ obseruantia vigeret in cunctis,
subditum etiam in acceptatione Bullæ à Prælati voluntate pendere, opusque illi esse facultate ipsius. Sic ille pergens in probatione: si ergo circa acceptionem ita Pontifices expedire iudicant, cùm tamen res
P. Mendus.
sit satis exigua, nec materia peccati mortalis, juxta receptissimam sententiam, pecuniæ quantitas, quęquæ à Religiosis exigitur: id quod est euidentius in Indiis: quantò potiori jure credendum velle id in re tanti momenti, qualis est illa, de quâ agimus vt nulla maior possit inueniri? Siue ergo fauor, siue onus sit, sic volunt Pontifices, sic Religionis bono conducit, sic conscientiarum securitati consulitur, sic recta ad cælum paratur via, anfractibus labore plenis & periculo manumissis.
351
*Ad tertium. Licèt detrimenta non
sint eadem, quæ ex licentiâ pro reseruatis, sunt tamen non leuia; & satis graue inconueniens est continuatâ licentiâ vt quis Confessario extra Religionem confiteatur, pro quo plures Religiones specialem prohibitionem habent. Sed occurrit P. Mendus optimâ præcautione, num. 191. dicens Confessarium debere esse virum doctum, timoratæq́ue conscientiæ, qui attento confitentium statu, medelam sciat eorum malis apponere, additq́ue: & decebit profectò non eligere Confessarium
Cautio P. Mendi superuacua.
extra Religionem, aut saltem non sæcularem: rectiùs quippè Confessarius intra ipsam Religionem, aut saltem alius Regularis, communiter callet, quæ sint munera & obligationes Religiosorum, poterit́poterique commodiùs consulere bono spirituali Pœnitentis, & æquâ lance rem totam ponderare. Sic ille, piè quidem & congruè. Sed rogo iam, quotusquisque erit, qui huiusmodi hortamenta sectetur; cùm experimentis constet eos, qui sic ambulant, & optimos in Religione Magistros habent pro conscientiarum regimine constitutos fugiunt, ad indoctos & ineptos sæpè diuertere, & moribus sibi consimiles, quos putant nihil miraturos in alijs, cùm in se ipsis peiora, aut pessima deprehendant? Docebit profectò, dicitur; quod ab Auctore alio desumptum: sic enim scripserat P. Quintanad. vt in fine, n. 346. ex eodem positum, de quo ille suprà, n. 11. atqui tales decentiam non curant. Patet: nam quid decentius quàm spirituales Patres à superioribus maturo consilio ad gubernandas conscientias designatos adire, quales Clemens VIII. in suo de reseruatione
Decreto designari iubet verbis illis: Superiores singulis in domibus deputent duos, tres, aut quatuor Confessarios pro subditorum numero maiori, qui sint docti, prudentes, & charitate præditi, qui à non reseruatis eos absoluant, &c. Hac ergo decentiæ lege contemptâ, qui possit iam de talibus, quod deceat eo in genere quisquam sibi verosimiliter polliceri? Prædicta ergo bona quidem verba, sed verba tantummodò sunt legenda in libris, sed in libris effæta & languida relinquenda.
352
*Ad quartum. Damnum ex tali licentiâ
proserpens tunc quidem compensabile contributione à Religiosis factâ pro Bullæ consecutione censendum, cùm ita Sedes Apostolica iudicauerit: hucusque tamen aliter iudicasse. Præterquàm quòd incredibile est damnum, quod ab Infidelibus timeri potest, subsidio Regularium, quod non magnum esse potest, compensandum. Quod si modica illa pecunia tanti ducitur, eam Prælati per capita subditorum libenter attribuent vt detrimentum ex laxitate licentiæ huiusmodi progerminans amoliantur: & sæcularium quidem diuersa valde ratio est, ex quibus grandis potest pecuniæ summa recolligi, & à quibus non ea exigitur vitæ perfectio, quæ debet in Religiosis elucere.
353
*Ad quintum & sextum, si quid habent
roboris, id contra reseruationem, aut Religiosam disciplinam auctoritate Sedis Apostolicæ constitutam militare. Si summum ius non est ius, sed iniuria, eò quòd Religiosi à nullo mortali absolui possunt nisi à Deputatis, ergo vbi Cruciata non publicatur, in maiori inquam Orbis Christiani parte, summum ius est summa iniuria: & ita dum Clemens VIII. vt vidimus n. 351. iubet vt Confessarij pro non reseruatis deputentur, summam Religiosis iniuriam irrogabit. Quomodo autem contra mentem illius sit, quod ab eius determinatione descendit? Et reseruata quidem peccata illa tantùm dicuntur, quæ à Prælatis solùm absolui possunt, aut de eorumdem speciali facultate: non autem omnia mortalia, eò quòd pro illis speciales sint Confessarij designati. Quemadmodùm in Prouinciis vbi Bulla Cruciatæ non viget, pro reseruatis non habentur. Reseruatio namque onus specialissimum importat, ex speciali repugnantiâ, quam quis habet in eo quòd Prælatis lapsus eius grauiores innotescant, quando & leuiores solent ab eorum notitiâ remoueri. His ergo præmissis
354
*Dico primò. Religiosi nequeunt Bullæ
indultis gaudere in ordine ad non reseruata, sic tenent Card. Lugo n. 195. & seqq. Diana Parte 4. tr. 4. resol. 43. vbi clarè & apertè deduci ex Bullâ Vrbani VIII. pronuntiat. Et quidem ponderatione dignissimum occurrit Auctorem hunc benigniores semper opiniones amplexum, vel certè vt in plurimùm, vt profitetur ipse, hîc nihil deprehendisse benignum, eò quòd benignitas in hoc genere in magnam proculdubio Religionum perniciem redundabit. Vnde meritò inconsequentiæ in doctrinâ argui potest, dum Parte 11. tract. 6. resol. 38. eam vt probabilem proponit: tenet etiam P. Bardi 1. p. tract. 2. cap. 5. sect. 2. §. 4. & alij. Probatur ex adductis dum fundamenta contrariæ sententiæ solueremus.
355
*Dico secundò. In Societate Iesv
specialiùs præcedens vrget Assertio: pro quo sic scribit P. Quintanad. suprà, n. 14. Praxim tamen oppositam in nostrâ Societate credo esse; & huic in eâ standum planè censeo, vtpotè ad spiritualem perfectionem conducenti in Religione, in quâ viget perfecta feruentioris disciplinæ obseruantia. Sic ille: & quidem optimè. Ex
P. Quintanad. redarguitur.
quo contra ipsum argui potest: nam si praxi huiusmodi standum est; quia est consona feruentioris disciplinæ obseruantiæ: ergo vbi non viget, ideò erit, quia languescit obseruantia disciplinæ. Tunc vltra: ergo Pontifex concedens id, ex quo tale detrimentum sequitur, illud etiam velle conuincitur. Atqui hoc incredibile est de Pontificio | zelo, vt vidimus num. 350. ergo & licentiam, de quâ agimus, per eum licere. Id autem respectu Societatis ita esse, speciali est Gregorij XIII. auctoritate firmandum, qui in Bullâ, quæ incipit, Decet Romanum Pontificem, ita loquitur: Ne quis
autem Apostolicorum indultorum prætextu regularem ac exemplarem Instituti prædictæ Societatis disciplinam, quam modis omnibus retineri & conseruari volumus, dissoluere, aut relaxare præsumat, non esse, nec fore vnquam mentis nostræ, aut Sedis Apostolicæ, vt personæ Societatis absque expressa Superiorum eiusdem Societatis licentiâ vtantur facultatibus, quæ in Iubilæis, Bullis Cruciatæ, Confessionalibus aut alijs quibusuis Apostolicis Indultis, siue communitatibus; siue priuatis personis, siue pijs locis, aut quomodocumq́ue aliter hactenus concessæ sunt, aut in posterùm concedentur: etiamsi in illis expreßè indulgeatur, vt omnes Regulares, etiam Mendicantes huiusmodi facultatibus vti poßint. Hæc ille, alibi etiam à nobis data, sed quæ hîc omitti minimè
potuerunt: ex illis enim Assertio nostra manifestè comprobatur: cùm ex ipsis constet Cruciatæ vsum non esse licitum in Societate sine superiorum licentiâ, in iis præsertim, ex quibus regularis & exemplaris potest disciplina relaxari, quale est id, de quo agimus. Ex eisdem etiam (vt hoc interim dicamus) aliquorum sententia falsitatis reuincitur, qui dicunt Prælatos non posse subditis vsum Cruciatæ quoad reseruata concedere; quia Vrbanus aliorum Pontificum Decretis insistens, & præsertim Clementis, declarauit eorum mentem non fuisse Cruciatam pro reseruatorum absolutione concedere: ad id autem, quod concessum non est, licentiâ nequit prælatorum extendi; licèt aliunde possint ipsi suis vtentes priuilegiis, aut facultate ordinariâ, licentiam similem impartiri. Quod discrimen quoad rem ipsam nullius videtur esse momenti. Ex prædictis autem
verbis Gregorij, cùm Cruciatam exprimat, videtur clarè deduci licentiam à Prælatis posse ad illius vsum in Societate concedi, & etiam in Religionibus aliis, communicatione gaudentibus: neque enim priuilegium istud per Bullam reuocatum, cùm in Bullâ ipsâ facultates Religionibus Mendicantibus concessæ quoad eorum Fratres excipiantur.
356
*Et præfata quidem verba potiùs quàm
subsequentia, oportuit adduxisse P. Mendum num. 212. qui num. 203. doctrinam illam generalem suam de licentiâ pro non reseruatis etiam in Societate locum habere contendit: contrà quam resolutionem verba insinuata sibi obiecit. Quæ quidem vt de reseruatis intelligenda demus, priora certè generaliorem assertionem continent. Circa quod admonendos superiores arbitror, vt Bullam prædictam subditis intimare non negligant, solùm reseruatis de soliciti: dum enim de aliis nihil dicunt, tacitè videntur pro illis licentiam indulgere: quod plus videtur habere roboris, quando videmus scriptores aliquos Societatis, etsi non ex præcipuis Theologiæ luminibus, sententiam laxitati fauentem perdocere. Licèt autem in Decreto 5. Congreg. 6. mentio præfatæ Gregorij concessionis habeatur, & ex eâ tantùm conentur Patres stabilire vsum Cruciatæ in Societate non licere quoad absolutionem à reseruatis: non est inde inferendum quoad alia licitum iudicasse, cùm Pontifex adeò generaliter loquatur; sed de reseruatis statuisse, pro quibus etiam Clementis VIII. & Pauli V. concessionem allegarunt. Circa illud namque, in quo magnum Religiosæ nostræ disciplinæ detrimentum posse contingere comperiebant, oportuit remedium efficax adhiberi. Vel fortè res ista non erat tunc ita comperta vt posteà ob Bullam Vrbani, qui Clementis mentem ampliùs declarauit, & ita graues scriptores eandem illustrarunt, licèt quidam obstrepant.
357
*Dico tertiò. Bulla non prodest
Regularibus in ordine ad reseruata Pontifici, etiamsi in Religione reseruata non sint. Patet ex clausulâ Bullæ sæpiùs adductâ: Dispositioni suorum Prælatorum, & Sedi Apostolicæ, quoad sibi reseruata, subiecti sint. Rogo enim quam vim illa habeant, si reseruata Sedi Apostolicæ vincula possunt peccatorum absolui? Deinde: Sedi Apostolicæ non nisi atrociora crimina reseruantur. Quomodo ergo credibile sit Pontificem absolutionem èex reseruatis in Religione prohibere, quorum plurima atrocia non sunt, sed frequentia inter homines, vt furtum, lapsus carnis, periurium &c. & licentiam ad absolutionem pro atrocioribus, & Censuris eisdem annexis adeò liberaliter & generaliter indulgere? Videatur Cardin. Lugo in Responsis moral. Lib. 1.
Dub. 27. & specialiter n. 12. P. Mendus num. 191. sic dicens: Exceptis casibus in Religione reseruatis, ex virtute Bullæ posse quemlibet Regularem absolui ab omnibus peccatis & censuris, à quibus virtute Bullæ possunt absolui sæculares, colligitur ex prædictâ sententiâ. Certè si ex tali sententiâ hoc sequitur, vel ex eo capite omnino refellenda videretur. Non tamen sequitur: quia cùm reseruata Sedi Apostolicæ excipiantur, non fit argumentum ad illa, ex eo quòd non reseruata in Religione possint per absolutionem tolli. Non video equidem talis sententiæ fundamentum: vnde cùm aliàs auctoritate destituta sit, non erit mirum si doctis minimè probabilis videatur.
Nec de Bulla hoc loco plura, cùm alterius sit. Placuit autem circa quotidianam materiam, & oppidò vtilem, nonnihil laboris attexere, pro quo forsitan opportunior occasio non succurret; vnde oportet iam à viâ digressis calamum ad eam reducere, & instituti præcipui cursum vrgeri, vt possit tandem consummari.
Loading...