TITVLVS IV. DE REGIIS AVDITORIBVS, SEV INDICARVM CANCELLARIARVM SENATORIBVS; Et de iis, quibus illorum Conscientiæ, obligationibus prægrauantur.

SUnt quidem illæ, nec paucæ, nec leues, ut aliqui eos, hâc ex parte, parùm felices arbitrentur; licèt oculis insipientium fortunatissimi videantur. Et communis quidem existimatio minimè illis fauorabilis est: contra quam tamen possunt Christianè se gerentes, alii in Dei oculis apparere. Noui Togatum virum duos habentem filios, quorum natu maiorem Iurisprudentiæ studio propensiorem videns, genio seruire permisit: Minorem autem Theologiæ studio omninò suasit, & fecit incumbere, dicens: Hunc saluari cupio: cupiebat etiam & alium; sed sic agens, satis quid de suo sentiret periculo, declarauit: Quod est satis conforme iis, quæ habet Dom. Solorzanus Lib. 4. cap. 4. num. 45. Et erat ille doctus, moderatus, & conscientiæ non incuriosus suæ, Sacramentis frequenter utens, & certè talis, quales vtinam omnes Togati Proceres mitterentur. Pro illis ergo sit
CAPVT I.

CAPVT I.

Circa Indicorum Auditorum vitæ moderationem excursio.
1
*QVæ de supremi Consilii
Dominis Titul. 2. à nobis disputata sunt, eadem ferè ipsa Indicis Auditoribus applicanda. Nisi quòd isti ad maius aliquid quoad morum præstantiam, & vitæ exemplum, videantur debere strenuè, & diligenter adspirare. Cùm enim in longinquis regionibus Regiæ Maiestatis Authoritatem repræsentent, vt homines in officio contineant, specialibus profectò debent morum splendoribus coruscare: Metus cuncta componit, si reus crimen in judicante non inuenit. Vt Cassiodorus loquitur
Cassiodor.
Lib. 9. 19. Aliàs viles populis, & contemptui habiti, Regiam auctoritatem in manifestum discrimen adducent. Pro quo Siracides, & per eum Spiritus Sanctus, ita loquitur Eccli. 10. v. 1. Iudex
Eccli. 10. v. 1.
sapiens judicabit populum, & principatus sensati stabilis erit. Vbi judicis nomine Principem intelligi communiter obseruant interpretes. Videantur Paulus de Palacios, P. Cornelius, & P. Oliuerius. Vbi Tygurina, & complutensis, ita legunt: & principatus prudentis protensus erit. Quod ita exponit P. Cornelius: Puta; extendet se ad multas gen
P. Cornel.
tes, & multos annos. Id, quod nulli melius, quam Catholicis Hispaniæ Regibus adaptaueris, qui
imperium suum à mari vsque ad mare, & à flumine vsque ad terminos orbis terrarum propagarunt. Sed pergit Siracides, & quomodo, quod acquisitum est, conseruari queat, luculenter ostendit: Secundùm judicem populi, sic & ministri eius,
vers. 2.
vers. 2. circa quæ Palacius ita scribit: Hic docet Principem virtute præstantem, ante omnia summâ curâ sibi de ministris egregijs prouidere. Sic ergo & dilata
Palacius.
bitur, seu protensus erit principatus, & temporis diuturnitate florebit. Pergit adhuc ille sic dicens; Rex insipiens perdet populum suum, & ciuitates inhabitabuntur per sensum potentium. vers. 11. Vbi citatus
vers. 11.
Oliuerius ita scribit: Perdit Rex insipiens populum suum, quia sibi stultitiâ similes adlegit reipublicæ mode
Sicut euersio à non talibus.
ratores, & inferiores judices, qui statum politicum funditus euertunt. Sic ille. Sic & scimus stultorum ministrorum, (& omnes sanè vitiosi stulti, quia omnis peccans est ignorans, vnde Scriptura passim vitiosos stultorum appellatione traducit) pessimâ agendi ratione multas ingenti labore partas ciuitates, & prouincias periisse.
2
*Accedit id, quod inculcatum aliàs, noui
tiam fidem esse in Indiis, & de illâ firmandâ, ac propaganda tractari: Vnde ii, ad quod maximè negotium istud omnium grauissimum spectat, probitatis omnigenæ debent luminibus prælucere. Quid Indus? Quid Æthiops, magnum de fide Christianâ concipiant, qui in Senatoris famulitio versantes, non solùm testes, sed ministri multorum flagitiorum esse compelluntur? Cùm hæc scribo Æthiops quidam ægrè ad Baptismi
Recentior casus.
susceptionem adductus, qui illum sibi necessarium non esse contendebat, sed in suâ se posse qualicumque religione saluari, eò quòd qui necessitatem nouæ religionis obiicerent, & nouæ legis custodiam, non esse certum id, quod dicerent, operibus demonstrarent. O vtinam Proreges omnes eo zeli ardore feruêrent, quo scimus vnum è magnis Hispaniæ Dynastis Indico Præfectum regiminis ferbuisse. Auditorem namq́ue turpi|bus, & contra coniugii jura, amoribus irretitum,
præmonitum tamen, & emendationem certissimam promittentem, cùm secus facientem obseruaret, in Hispaniam inflexo brachio remisit; ad Regem scribens tales homines in terris huiusmodi esse nimium quantum exitiosos, & ita alibi pro Regio arbitrio minùs periculosè occupandos. Friget in illis, & ita emortua est fides, vt ex illâ nullus possit momenti magni fructus expectari. Pro quo sic Auctor, qui nomine S. Sixti librum de malis doctoribus scribit, & habetur Tom. 5. Bibliothecæ Patrum, Parte 2. Qui credit Deo, attendit
mandatis eius, & qui confidit in illo, non minorabitur. Eccli. 32. v. 28. Si illum credere dixit, qui mandatis attendit, illum sine dubio incredulum exposuit, qui non attendendo contempserit. Hoc & Beatus Ioannes Apostolus: omnis, inquit, qui in eo manet, non peccat; & omnis, qui peccat, non vidit eum, nec cognouit eum. 1. Ioan. 3. v. 6. vnde intentiùs cognoscendum est, an fi
1. Ioan. 3. v. 6.
delis haberi debeat, qui juxta Apostolicam definitionem Deum ignorare censetur. Cui enim in dubium veniat, quòd vbi futurorum fides est, illis tam æternæ beatitudinis desiderium sit, quàm pœnæ perpetuæ timor, & vbicumque hæc duo fuerint, difficilis erit causa præuaricationis, dum eam aut incorruptibilium bonorum amor, aut indeficientium suppliciorum terror excludit, & vbi facilè delinquitur, ibi futurorum nec desideratur aliquid, nec timetur. Sic ille.
3
*Iam, vt tales sint, oculata prouideat electio, ne id accidat in judicibus, quod in mercibus
ex Europâ conuectis experimur. Quæ enim in serio, pannis, linteis, ac similibus, aut rupturis, aut maculis deteriora inueniuntur, aliis intermixta, & sic occultato vitio, transmittuntur. Vt in eo Europæi videantur esse judicio, Indiis qualiacumque sufficere. Et certè, vt idonei judicari non debeant, ipsa poterit ambitio argumentum esse sufficiens. Non damno muneris huiusmodi
candidatos, quibus ornamenta doctrinæ, & probitatis, cum suppetant modestè se, & reuerenter insinuant. Humanæ mentis felix illa conditio est, quæ arbitrium prouectionis suæ, intra terminum mode
Cassiodor.
rationis includit, verba sunt Cassiodori Lib 7. 26. Pro quo iuuat rarum, sed memorandum exemplar proposuisse. Illustris Eques D. Ludouicus Quiñones, absolutis cum Iaude jurisprudentiæ studiis, & literariis honoribus cumulatus, ex Peruuio in Regiam Curiam se contulit, prætensorem acturus. Et erat ille honestissimis moribus
juuenis, qui in nobilitate tantâ luminosiùs radiabant. Cum ergo Matriti auditurus sacrum ecclesiam cœpisset introire, turbam pauperum in ipso vestibulo stipem postulantium conspicatus, sic apud se cogitans loquebatur: Quantò erit meliùs Christi pauperibus, & in illis Christo ipsi, aurum & argentum dilargiri, quàm illud aulicis, & aulicorum famulis tribuisse? Quidquid bonæ fortunæ spero, à Dei pendet voluntate: & ad illam mihi conciliandam meliores isti profectò quàm illi patroni. Sic fatus copiam aureorum apud se inuentam, totam, quanta erat, dispersit, & dedit pauperibus, vt iustitia eius maneat in sæculum sæculi Psalm. 111. Et nouo illo liberalitatis genere exciti pauperes, benefactorem suum præcones omni exceptione maiores, plurimis audientibus, celebrarunt. Factum sic, vt ad primam libelli supplicis exhibitionem, cum meritorum allegatione, in Auditorem fuit Cancellariæ Quitensis electus, & Alcantarensis militiæ Equestribus honoribus decoratus. Obiit Quitensi in vrbe, ætate immaturâ, sed eximiarum virtutum exemplis, velut quodam ad felicitatem compendio multis impletis temporibus, consummatus.
4
*Talis profectò prætensionis modus dici
ambitiosus nequit; à quo tamen longè abit ille, qui venalitate consistit. Munus hoc, vt dixi, & doctrinæ, & probitatis honestamenta requirit: vbi illa, pretium est condignum. Qui enim pecuniæ suffragio nititur, satis ostendit minimè illa suffragari. Repellendus ergo, neque huiusmodi monstris locus tribuendus. Pro quo D. Isidorus
D. Isidorus Pelusiota.
Pelusiota Lib. 1. Epistol. 485. ita scribit Isidoro cuidam: Quòd si, vt verò consentaneum est, pecunijs imperia emercantur (quæ barbarus etiam quisque emens non modò prohibetur, sed etiam gravißimo supplicio mulctatur, si pecunias dederit) vt sic quoque Cappadocibus dumtaxat imperent, qui hoc merentur, vt suis vinciantur catenis. Sic ille. Clamandum & iterum; Retundatur ambitio cœca cupientium: Proterua refrænetur audacia, qui honorem per nefanda desiderat, amissa potiùs opinione turbetur. Sic Præfectus Prætorii verbis Cassiodori Lib. 12. 7. Vbi &
Cassiodor.
addendum illud, quod vtinam verè dici nostris temporibus possit: Vos autem, quos ad publicas
Solis meritis admittendum.
administrationes peruenire nostra fecit electio, de actionum honestate confidite. Quia vos nulla venalitas excludit, si probitas continuerit actionis. Sic ille, consonans Claudiano, dum canit: Emitur sola virtute potestas. Virtute, inquam, maritatâ doctrinæ. Pro quo valdè debet Regalium ministrorum prouidentia vigilare. Erubescant non rarò tribunalia, in eruditis sessoribus obscurata. Sententiarum desperatur rectitudo, vbi sapientięsapientiæ lumina non præfulgent. Et vt bonis Aduocatis adhæreat Iudex, indecorum certè est cæcorum more procedere oculis alienis, quando etiam pro parte aduersâ eruditi Aduocati adsunt, nec facultas est in eo dissidio, quid sit justius, judicandi. Vbi & audiendus iterum Cassiodorus, dignissimus qui millies loquens audiatur. Lib. 8. 18. Profeßionem
constat esse justitiæ legum peritos judices ordinare; quia vix potest negligere, qui nouit æquitatem; nec facilè erroris vitio sordescit, quem doctrina purgauerit. Et inferiùs. Aßideat tibi propria, & exercitata doctrina. Modò est felix, & certa conditio negotiorum, quando ille sententiam dicit, qui non potest ignorare quod eligit. Non enim decet iudicem ministrum esse voluntatis alienæ. Sic ille.
5
*Doctrinæ autem castitas præcipuè adne
ctenda, sic enim incorrupta prorsus iudicia proferuntur. Duobus inhonestis iudicibus in Susannam immani libidine insanientibus Daniel à Deo damnandis, & dignè puniendis adlegitur: ad quorum alterum sic locutus ille: Inueterate dierum malorum, nunc venerunt peccata tua, quæ operabaris priùs, judicans judicia iniusta, innocentes opprimens, & dimittens noxios. Daniel 13. v. 52. & 53.
Dan. 12. v. 52. & 53.
Ecce luxuriæ progeniem, iniustitiam multiplicem, vt nec Deum timeat, nec homines vereatur. Huic ergo ablegandæ pesti castissimus adest Daniel, vt immaculatæ sententiæ castitatis adminiculo pronuntientur. Pro quo sic D. Maximus
D. Maximus.
homiliâ 1. de accurato Christo: Multùm de Deo pudi|citia consequitur, cùm iudicem Virginem promeretur. Secura enim est de victoria castitas, cui est iudicatura Virginitas. Pudicitiæ autem caussam, nisi vir pudicus audire non debuit, talem enim arbitrum meretur castimonia. Sic ille.
6
*Castitati deinde modestia comes adhæ
Castitati modestia copulanda.
reat, quæ fastum, & jactantiam moderatur. Notata in iis, de quibus agimus, indicis dignitatibus, mali istius labes, vt de illis dictum à Prophetâ Regio videatur Psalm. 46. v. 10. Quoniam
Psal. 46. v. 10.
Dij fortes terræ vehementer eleuati sunt. In quo quidem nimis errare solent; sic enim contemptibiliores fiunt, & graues non semel despectionum molestias patiuntur. Quas dum vindicare pergunt, turbæ excitantur non leues, & odia, ac persecutiones implacabiles concitantur. Ingens est humilitatis fastigium; at contra ingens arrogantiæ
Ingens humilitatis fastigium.
ruina. Sic D. Isidorus Pelusiota lib. 3. epist. 68. sit ergo magnum licèt dignitatis fastigium, in quo indici Senatores excellunt, credant se altiùs posse conscendere, si se humilitatis beneficio studeant promoueri. Sin minùs, in ipso fastigio corruent, & in ipsâ erunt vilissimi dignitate. Humilitas virtus Christiana est: quòd si se illi Christianos & esse & haberi desiderant, Christum
debent; non Monachos aut Eremitas tantùm, sed omnes ita alloquentem, audire: Discite à me, quia mitis sum, & humilis corde, & inuenitetis requiem animabus vestris. Matth. 11. 29. Iu
Matth. 11. v. 29.
dex ille viuorum, & mortuorum: vnde & iudices discere ab eo iudicialis dignitatis ornamenta possunt: & sunt illa mititas, & humilitas: si secus egerint, ad huius mundi Principem potiùs
Isaiæ 20. v. 1.
spectaturi. Ingressus est Tharthan in Azotum, cùm misisset eum Sargon Rex Assyriorum. Isaiæ. 20. v. 1. Quod ad moralem intellectum trahens Diuus
Hieronymus, ita scribit in eum locum: sonare cognoscimus Tharthan, Turrem dedit, vel superfluus, siue elongans. Sargon autem Princeps horti. Hic Rex Assyriorum, quem supra legimus sensum magnum (propter superbiam Diaboli) habet duces plurimos: quorum vnus est Tharthan elatus in superbiam, & longè procedens in scelere, & amplior ceteris: & mittitur ad impugnandum Azotum. Qui Hebraicè interpretatur ignis generationis, expugnatque dux Regis Assyrij eos, qui generationi & libidini seruiunt. Sic ille. Vt videant ij, de quibus nobis sermo, ad quem pertineant, si à Christianâ humilitate, quæ castitatem habet sociam, sicut jactantia luxuriam, abhorrere se factis, licet non verbis, fateantur.
7
*Est autem singulare Indiarum malum in
Iudicibus auri, argentique cupiditas, quâ regnante, indubitatum relinquitur iustitiæ patrocinium expirare. Isaiæ 28. v. 1. Væ coronæ superbiæ, ebriis Ephraim, & flori decidenti gloriæ exultationis
Isaiæ. 28. v. 1.
eius. Ecce ebrietatem exprobratam coronæ superbiæ, Ephraimitis, quo nomine Samariæ regnum indicatum communiter affirmant interpretes. Nec quibuslibet, sed coronæ, iis videlicet, qui dignitate inter alios præcellebant. Vbi no
Inde iustitia temerata.
tatu digna lectio septuaginta occurrit, quæ pro Ebriis, Mercenarij habet, & lectionem istam vulgatè concinere doctè ostendit P. Gabriel Aluarez in eum locum: mercenarij enim homines, & operarij viles, solent frequentiùs inebriari, dum post operam, & laborem vires deperditas volunt recuperare; & reuerà vires potiùs opprimunt, & deperdunt. Vnde vtraque significatio ab Spiritu Sancto prouisa, & proposito idonea. Nam reuerà Ieroboam, & ij, qui à reliquis Tribubus disceßionem effecêre, ad mercedem, & lucra temporalia respexêre, vt patet ex Historia diuina 3. Reg. 12. v. 26. sic ille philosophatus. Auaritiæ ergo in coronâ superbiæ notata, in Magistratibus notæ sublimioris. Vbi ergo illa, ibi & ebrietas & iustitiæ violatæ frequentia. Vnde & septuaginta
70. Lectio.
sic vertunt: Væ coronæ iniuriæ, mercenarij Ephraim. A talibus enim iudicibus vino auaritiæ ebriis nihil potest aliud expectari. Et Diuus quidem Hieronymus Iudam hoc loco speciatim notatum tradit, qui ex tribu erat Ephraim in quâ Iscarioth,
Dux taliũtalium Iudas.
& ita pro eo ita scribit: Ebrius autem fuit proditor, non vino, sed auaritiâ, & furore aspidum insanabili, & Diaboli cibo, qui post bucellam introiuit in eum. Ioan. 13. v. 27. Vt videant iudices excelsum adepti locum, quem sequantur ducem, dum auaritiæ vino ebrij, & veneno aspidum insanabili, miserorum iniurias corde & opere meditantur. Quia verò circa hoc frequens occurrit periculum, de illo in speciali oportet disseramus.
CAPVT II.

CAPVT II.

Quomodo Togati iudices in munerum receptione delinquant.
8
*AD hunc scopulum iudicum naues
frequenter impingunt, quem licèt sciamus vitasse quamplures, timendum est, ne alios tempestas hæc blanda, sed valida, sine remedio tabulæ alicuius illidat. Vbi munerum dominantur illecebræ, de iustitiâ actum meritò coniiciamus. Verißima res est, ad quam iustitia exploratur. Si hunc admiserit, ius quæstui habere, ac sententiam adulterare minimè recusabit. Verba sunt Diui Isidori Pelusiotæ lib. 3. epist. 396. Pro quo, & Cassiodorus lib. 7. 1. Gladius conditur, vbi aurum suscipitur. Tu te inermem reddis, si à virili animo, cupiditate recesseris. Et lib. 9. 24. Rara est in hominibus manus clausa, & aperta iustitia. Sic ille. Hac de causa munerum acceptio legibus diuinis, & humanis magno verborum pondere, & pœnarum comminationibus reprobata. De quo dictum Tit. præced. cap. 4. Vbi & de Auditoribus, ac Togatis aliis similiorem verò doctrinam congessimus, iuribus, auctoribus, & rationibus, iuxta nostrum modulum illustratam, & pro ampliori eruditione
9
*Dico primò. Iuramentum, quod Togati,
& alij de non accipiendis muneribus emittunt, non plus obligat extensiuè, quam leges ipsæ. Quæ ergo licitè accipi possunt iuxta dicta citato cap. 4. etiam stante iuramento licent. Ratio est, quia iuramentum cadit supra legem secundùm illius obligationem, & ita vbi legis obligatio non est, ad alia non extenditur. Sic cùm gubernator iurat seruaturum se leges, & statuta, de illis intelligitur, quæ sunt in vsu, & non de aliis, vt docet P. Suarez de Religione Tomo 2. lib. 2. de iura
mento cap. 32. num. 11. & iurans residere, abesse potest ad iura suæ Ecclesiæ, aut dignitatis tuenda, iuxta eumdem & alios num. 10. Quòd siquis cùm iurauit, talem non adhibuit restrictionem, sed simpliciter munera se non accepturum: ni|hilominus illa intelligenda est virtualiter adhibibita: Eius enim intentio fuit secundùm legis iuramentum præcipientis obligationem procedere: cúmque lex non plus obliget, quàm diximus, non resultat amplior obligatio; quemadmodum siquis promitteret absolutè statuta seruare, non remaneret obligatus, nisi ad edita, non autem ad edenda, vt cum Syluestro, Angelo, Panormitano, & Antonio docet P. Suarez suprà. n. 11. & eum sequens P. Vincentius Tancredi de Religione tract. 4. lib. 2. Disput. 15. num. 1. & 4. qui pro priori doctrina de statutis vsu non receptis alios adducit num. 5. Pro quo & facit iuramentum Medicorum de non visitandis ægrotis vltra tertium diem iuxta Constitutionem Pij Quinti,
Si iuramentum MedicorũMedicorum.
nisi in scriptis habuerint fidem confessariorum de factâ confessione. Non enim obligat, nisi prout vsu receptum est. Et ita in multis locis cessat obligatio, vt de Sicilia testatur citatus Auctor & de Hispania Pater Palaus Tom. 3. Disput. 2. de obligatione, & firmitate iuramenti. Puncto 7. §. 4. n. 6. Pro quo & videndi P. Suarez Tom. 4. in 3. p. Disp. 35. sect. 3. num. 5. & Pater Thomas Sancius lib. 3. Summæ Cap. 16. num. 10.
10
*Dico secundò. Præfati non peccant gra
uiter accipientes esculenta, & poculenta exigui pretij. Videantur dicta Tit. præcedn. 33. Modò ad probationẽprobationem expendo legem 56. Tit. 5. lib. 1. Recop. In qua strictior est accipinedorũaccipiendorum munerum prohibitio. Cùm enim ibi sic dicatur: No pueden recebir por si, ni por interposita persona, presente, ni dadiua alguna, de qualquier valor que sea. Ad esculenta, & po
culenta progrediens, cum eo rigore non loquitur; sed sic statuit: Ni cosas de comer, ni beuer, de concejo, ni de vniuersidatvniuersidad, ni de persona alguna, que tratáre, o Verisimilmente se espera que tratará pleito ante ellos. Vbi non extat ampliatio, quæ circa priora De qualquier valor que sea. Non ergo in illis parui valoris donationes prohibitæ, quæ & sine peccato aliquo videntur admitti posse, si non sinistro aliquo respectu, sed vrbanitatis gratiâ recipiantur. Et doctrina ista circa paruitatem explicandam, per ea regulanda est, quæ dicta à nobis citato n. 13. Neque Togatos in hoc Proregibus exæquādosexæquandos ex ibidem dictis constat. Esset autem grauis
excessus, si tales conuiuio splendido exciperentur ab iis, à quibus accipere nequeunt: iam enim esculenta & poculenta non essent parui valoris. Nisi fortè iter facientes, & qui excipiunt hospitio, tales sint, vt viris primariis iter agentibus tale soleant officium exhibere: & grauiter ferrent illius repulsam, timentes ne parci, & inurbani ab aliis habeantur; vel tales reputari, qui non nisi vulgari aliquo vtilitatis respectu ad hujusmodi sumptus excitentur. Quamquàm, & in hoc peccari grauiter possit, si sumptus exorbitent, & ad ea se extendant, quæ vltra mensam & alia consueta procedunt.
11
*Dico tertiò. An Togati cùm extra loca
suæ iurisdictionis sunt, sed nondum officij possessionem acceperunt, vel quia itinerantur, aut aliâ ratione possessionis acquisitio retardatur; munera possint accipere, problematicè potest disputari. Pro affirmatiua enim parte facit illos nondum esse iudices constitutos, quibus solis acceptio ista prohibetur: & cùm odiosa lex sit, restringenda est potiùs, quàm extendenda, iuxta dicta Tit. præced. n 28. Pro negatiua autem vrget ratio, & finis legis, violandæ scilicet iustitiæ periculum: & quia tales post acceptos officij titulos communiter reputantur iudices, & iisdem honoribus excipiuntur. Et quidem verissimè tales sunt ante adeptam possessionem, ratione cuius non accipiunt titulum, sed exercitium. Vnde hæc non est extensio odiosæ legis, sed legitima interpretatio, ob casûs, de quo loquimur, comprehensionem. Pro quo videri potest Dom Solorzanus Tom. 2. lib. 2. Cap. 18. num. 39. & seqq. & in Politicâ lib. 3. Cap. 20. pag. 385. col. 2. & P. Suarez lib. 5. de legibus Cap. 4. Vbi alios adducit, & hoc videtur verosimilius.
12
*Dico quartò. Quod dictum est de licita
acceptione munerum titulo amicitiæ Tit. præced. num. 31. ita ampliari potest, aut potiùs explicari, vt licita sit, etiamsi contracta ratione officij & illius exercitij. E.Exempli g.gratia, In lite aliquâ quis victor extitit, & quia beneuolum in ea expertus est AudiditoremAuditorem, eum studuit obsequiis demereri, ex quo specialis amicitia succreuit: non iam in eo lucroso respectu consistens, à quo habuit initium, seu potiùs occasionem, sed ex inclinatione cordium reciprocâ, cuius non debent esse iudices incapaces. Cùm hoc accidit, munera licebunt, sicut & licita erit hæredis institutio: Vt autem iustitiæ violatæ, in litibus, quæ fortè exurgent, periculum euitetur, recusationis adest remedium, patienter propter amicitiæ vinculum tolerandæ. Præterquam quòd, si amicitia vera est, eâ constante, nihil est ab amico iniustum re
quirendum, & ita neque iniquè ferendum, si ab amico denegetur; qui tunc equidem poterit illum de postulatâ iniustiâ reddere certiorem. Pro quo est illustris Diui Ambrosij sententia lib. 3. Officiorum Cap. 15. Vbi ista scribit: Ea amicitia
Quæ probanda.
probabilis quæ honestatem tuetur; præferenda sanè opibus, honoribus, potestatibus; honestati verò non solet
D Ambrosius
præferri, sed honestatem sequi. Videantur alia.
13
*Dico quintò: Quæ à Religiosis prædictis Dominis cum moderationis temperamento,
nec violatis paupertatis legibus, offeruntur, licitè accipere possunt. Est hoc conforme iis, quæ diximus Tit. præcedenti num. 36. sed hoc loco debuit ampliùs declarari. Possunt quidem accipere, quia in sic offerentibus, nequit sinister aliquis affectus, qui ad offerendum moueat, sicut in aliis, timeri: & ita ratio legis cessare videtur. Deinde accipere ab amicis possunt, iuxta dicta. Religiosi autem nomine possunt amicorum venire, qui præceptũpræceptum Christi de amicabili dilectio
Sunt veri amici.
ne perfectiùs ceteris student adimplere. Pro quo audiendus Cassiodorus Libro de Amicitia §. 1. vbi ita loquitur: Refert Tullius vix tria, vel quatuor amicorum paria in tot retro sæculis extitisse. Verùm, vbi
Cant. 2. v. 12.
vox turturis audita est in terrâ nostrâ. Cantic. 2. v. 12. Vox annuntiantis pacem, annuntiantis amicitiæ veritatem, atque dicentis: Hoc est præceptum meum vt diligatis inuicem Ioan. 15. v. 12. Multa millia hominum amicitias contraxêre veraces, diligentes se inuicem, honestiùs, veriùs, sanctiùs, prudentiùs, & fortiùs, quàm Pilades, & Horestes. Hæc ille, & alia. Et quidem cùm graue aliquid, quod ad quietem Con
Luculentæ probatio.
scientiæ pertineat, sæcularibus solet occurrere aut eorum animos curâ pungente solicitet, vbi sanioris, & prudentioris consilij adiutorium est | opus, ad Religiosos confidentiùs accurrunt, quod esse solet veræ amicitiæ perfugium. Circa quod juuat iterùm citato loco Cassiodorum sic loquentem excepisse: Homo sine amico non habet, cui vota, & affectus suos communicet, cui conscientiæ
Quantum amicitiæ bonum.
suæ sinum, cui solatium suum, aut aliquid de molestijs irruentibus euaporet: solus est, qui sine amico est: verè autem solus, quia si ceciderit, non habet subleuationem. E diuerso quanta est jucunditas, quanta securitas habere cum quo loquaris, vt tecum? Cui arcanum committere? Quem in tuis secretioribus habeas, ut te ipsum? Cui plenâ securitate reueles, &c. Et hoc quidem in Indiis desiderabilius, vbi cùm tot hominum diuersitates concurrant, difficilè est inquieti cordis asylum securum penitus inuenire. Et hinc est, vt quod ad conuiuia spectat, nullum ingenerare remorsum debeat, quando à Religiosis, apud quos obseruantia viget, inuitantur. Quod vt faciant, qui inuitant, honestum possunt habere respectum, quod Prælatorum prudentiæ relinquendum.
CAPVT III.

CAPVT III.

De obligatione, quam habent Togati Indiarum judices, assistendi Tribunalibus, & qualiter in officii negligenti administratione peccetur.
14
*DIctum de hoc Titul. præced. num. 64.
LitigantiũLitigantium querelæ.
& 65. Sed est, quod hoc loco vtiliter vrgeamus: audio enim litigantium querimonias, non sine veritatis suffragatione prolatas, dum litium intolerandam dilationem clamant: quod satis apparet, quàm sit litigantibus onerosum. Et ego quidem de Christianâ judicum attentione non dubito: malum tamen hoc, sine causæ intimiore cognitione, prospiciens, vt quo possim occurram modo.
Dico primò. Togati iudices tempestiuè ad
tribunalia juxta dispositionem legum, & ad secretiorem consessum non accedentes, sicq́ue moram facientes litibus, apud eos pendentibus, mortaliter peccant. Resolutio est certissima, & juxta omnes Doctores, cuius ratio est clara; quia officio suo, omnium in Republicâ grauissimo & momenti maximi, non faciunt satis; ex quo damna ingentia subsequuntur. Pro quo vide P. Lessium Lib. 2. cap. 32. num. 16. Et magis in speciali loquentem Bonacinam Tom. 2. disput. 10. quæst. 2. Puncto 3. num. 4. cum Syluestro, Sayro, & Nauarro. Est autem illorum ratio irrefragabilis; quia judici ex officio cura, & onus incumbit judicandi, & tribuendi cuique jus suum; non tribuit autem cuique suum, dum sententia, sine justa causâ differt; quia non solùm ad sententiam, sed ad eius celerem expeditionem jus est in litigante. Et ita eo priuatur sententiæ dilatione. Sicut judex ipse non solùm habet jus ad salarium, sed etiam ad hoc, vt suo tempore reddatur; vnde iniuriam sibi illatam dicet; si dilationem in soluendo patiatur.
15
*Dico secundò. Præfati sine legitimâ cau
sâ serò ad Tribunalia accedentes, tenentur ad salarii restitutionem juxta proportionem defectûs in muneris administratione. Id constat; quia diminuto labore, merces etiam illius contemplatione assignata pariter minuenda. Per plures Textus & Auctores, quos adducit Dom. Solorzanus Tomo 2. Lib. 2. cap. 24. num. 35. Et ratio est manifesta; quia cùm salarium sit merces proportionata labori: labore diminuto, jam est improportio, vnde per justitiæ regulam ad æqualitatem est reducenda. Et verò cùm insoliti laboris aliquid judici imponitur, salarii requirit augmentum, quod & tribuitur, vt si faciendum iter, aut extraordinaria commissio subeunda: quod est quidem juxta communem Doctorum
sententiam, ex quibus aliquos adducit, & sequitur P. Fragosus Tomo 1. pag. 42. num. 54. Ergo & cùm diminuitur labor, diminutio salarii similiter facienda, & ita quidem iudices ipsi circa labores aliorum iudicabunt, vnde & circa se debent potiùs iudicare, cùm sint iustitiæ patroni generaliter constituti, cuius & exemplaria esse debent, omnium oculis exhibenda.
16
*Dico tertiò. Non solùm ad salarii re
stitutionem, sed ad compensationem damnorum tenentur modo dicto in officio negligentes; sic citati pro Assertione priori, & alii adducti numero illo 64. Et ratio est manifesta; quia sunt illorum causæ, quandoquidem ea debebant ex officio impedire, ex quo obligatio iustitiæ nascitur maximè propria. Quomodo autem restitutio sit facienda, diximus citat. num. Et quale esse leuamen in hoc adeò ponderoso negotio possit, etiam explicatum num. 65. Si videlicet in hoc mortalis culpa apertè non sit. Quod vtinam sic contin
gat. Et in Proregibus quidem, quomodo hoc frequentiùs possit accidere, ibidem dictum; In iudicibus autem alia ratio est, quos neque ignorantia, neque natiui statûs magnitudo ad excusationem succurrunt: vnde timendum magis & ipsis, & aliis pro illis, qui eorum conscientias moderantur, ne omnes ruina extremæ calamitatis inuoluat, de quâ vates Rex Psalm. 140. vers. 6. sic pronuntiat: Absorpti sunt juncti petræ judices
Horror de pœna.
eorum. Quæ quidem postrema est versûs illius pars, nec ita obuius nexus cum priore, sic se habente: Quoniam adhuc & oratio mea in beneplacitis eorum. Eum autem sic exponit Ioannes Cam
Ioannes Campensis.
pensis in Paraphrasi illius loci: Quando supplicium sumetur, & veluti præcipitabuntur de rupibus judices eorum; tum sentient, quantò fuisset illis satiùs auscultare sermonibus meis gratiositate conditis, & à maledicentia diuersis. Sic ille. Oratio ergo non ad Dei preces, iuxta auctorem hunc, sed ad sermonem concinnè aptatum ad placendum iudicibus, referenda: vt sic salutaria monita meliùs eorum cordibus inhærerent. Quod quidem & Prædicato
res, & discreti Confessarii conuenienter curare possunt, cùm ad sapientes, & proceres Reipublicæ sunt verba facturi. Quibus, cùm illi non obaudiunt, horrendis obnoxii suppliciis relinquuntur. Absorpti juncti petræ. Ex alto quidem præcipites facti, vt celerrimè ad infernum descendant, qui celeritatem in expediendis negotiis, vt eorum exigebat officium, contempserunt.
17
*Possunt prætereà ab obligatione restitutionis aliter extricari, quando ea ex causis adductis
emergit, si in beneficium litigantium speciale aliquid præstent vltra obligationem quod possit damni quantitatem adæquare. Id, quod illis non | erit difficilè rem præ manibus habentibus: vt si opinione vtantur fauorabili, cùm possint aliâ non tali vti, & sic grauamina aliqua tollentes, aut certè minuentes, vel aliis modis, qui non possunt viros sapientes latêre. Pro quo videri potest P. Fragosus Tomo 1. pag. 420. num. 55. Tunc autem
Circa salarium difficultas.
dubitari potest an cesset obligatio restituendi salarii; & videtur non sine fundamento posse dici cessare illam; quia obligatio nascitur ob diminutum laborem in litigantium commodum: cùm ergo commodum idem resultet, habetur Regis intentum; & idem habetur labor, si non formaliter, saltem virtualiter, & æquiualenter; neque credendum est Regem, cùm ita se res habet, ita minutè cum ministris huiusmodi adeò præeminentibus acturum. Sed certè contrarium
Verosimiliùs affirmatur.
videtur similius vero; quia reuerà labor defuit, quem Rex vult non tantùm æquiualentem, sed formalem; quia hic est, de quo constare poterit, & qui ad ordinatam, & exemplarem iustitiæ administrationem spectat. Nec verum est Regem
minutiora ista negligere, quæ verè talia non sunt, cùm ex tot defectibus, & personarum numero, grandis possit summa consurgere. Vnde Anno 1582. in quo facta à Gregorio Decimo-tertio reformatio Kalendarii, pro decem illis diebus sublatis in Octobri à quinto vsque ad decimum quartum inclusiuè salarium adimi iussum Indiarum ministris, in Rescripto, de quo Dom. Solorzanus Lib. 4. Cap. 4. num. 35. & in Politicâ Lib. 5. Cap. 4. pag. 781. Y son tan estrechas. Quod valde delicatum existimat: ex eo tamen satis potest efficaciter resolutio nostra probari de restitutione salarii respondentis decem illorum dierum spatio, & etiam minori. Cùm enim juxta salarium Audientiæ ministris solui solitum, quod est in Argentina quarta maior parte, diebus decem, centum & triginta, plus paulò minus ne octiregales argentei respondeant; illis certè vnus poterit miles in regio exercitu ali, & multi multiplicatâ juxta ministrorum numerum quantitate: non est ergo valdè delicatum, ex quo potest non delicata vtilitas prouenire.
CAPVT IV.

CAPVT IV.

Auditores Regii Indiarum an licitè possint Decimarum causas judicare.
18
*DE hoc dictum ex professo Titul. 2. Cap. 6. Hic autem circa AndientiasAudientias Indicas addendum nonnulla. Et ita
Dico primò. Audientiæ Indiarum nequeunt
cognoscere judicialiter causas decimales ad Religiosos pertinentes, quando illi contendunt juxta sua priuilegia colonos terrarum suarum non debere illas soluere, ad quod tamen per sententiam adiguntur. Quod quidem dupliciter potest contingere, vel quia directè ita judicant; vel, quia declarant judices Ecclesiasticos ad præstationem decimarum cogentes, non facere violentiam. Et colonos quidem non teneri, nisi respectu Religiosorum, communissima, & probabilissima sententia est, juxta quam sæpiùs Romæ, & in Hispania judicatum, vt testatur P. Henriquez Lib. 7. Cap. 27. num. 8. & ei correspondenti Glossa
Lit. H. quem cum paucis aliis adducit, & sequitur Diana Parte 2. Tractat. 1. Resolut. 23. & Parte 10. Tractat. 12. Resolut. 51. quibus adde P. Suarium Tomo 1. de Religione Cap. 19. à num. 13. P. Palaum Tomo 2. Disputat. de Decimis Puncto 12. num. 10. P. Vincentium Tancredi Tractat. 1. Libr. 2. Disp. 6. numer. 12. Vbi ex thesauro fori Ecclesiastici Cap. 27. à num. 73. refert decisionem Rotæ die 10. Decembris 1578. coram Bubalo. P. Fagundez Lib. 2. de Quinto Ecclesiæ præcepto Cap. 4. num. 1. Tamburinum de jure Abbatum. Tomo 1. Disputat. 15. Quæst. 21. Lauretum de Franchis Vicarium Generalem Auenionensem in Controuersis pag. 402. Ioannem de la Cruz de statu Religionis lib. 2. Cap. 9. Dub. 4. Conclus. 4. vbi varia priuilegia adducit. Horatium Mandosium Tractatu de Priuilegijs ad instar. Glossa 15. numer. 4. Villalobos Tract. 33. Diffic. 2. num. 5.
19
*Iam quòd causa præsens merè Ecclesiastica
sit, constat; quia agitur de jure decimandi, & non tantùm de facto, vt demus, quæstionem de facto posse ad laicos judices pertinere. Item de intelligentia priuilegii Pontificii agitur, quod maximè est à prophanis tribunalibus alienum: tractent enim fabrilia, fabri; prophana, laici; sacra, sacrati. Videantur dicta Cap. illo 6. præsertim §. 6. Vnde non valet effugium, de concessione decimarum Regibus nostris ab Apostolicâ Sede facta; tum propter ibidem dicta; tum etiam, quia cùm de jure decimandi agatur, cognitio talis ad laicum non potest spectare, quod & illi fatentur, qui contrariæ sententiæ aconimos se fautores profitentur. Tum denique; quia quæstio, an priuilegium non decimandi extendatur ad colonos, non est Indiarum specialis, neque ex judicis priuilegiis terminanda.
20
*Quòd autem etiam per viam violentiæ
nequeant, ex eo ostenditur; quia cùm Religiosi probabiliorem sequantur sententiam, & tribunalium maximorum judiciis Canonizatam, vt diximus, ex parte eorum violentia esse nequit, si à competente judice in sui juris exercitio protegantur. Opinio enim generalis, & ab antiquo deriuata, & practicata, habetur pro veritate; vt cum Baldo, Cepola, & Menochio tradit Dom. Solorzanus Tomo 2. Lib. 3. Cap. 1. num. 63. quod
præsertim in causis ad immunitatem Ecclesiasticam spectantibus obseruandum est, cui semper faueri quammaximè debet, vbi de Religionis Catholicæ sincerissimâ professione fideles gloriantur; & quidem à communi opinione posse in judicando recedi, quando contraria est fauorabilis, & ad pietatem inclinans, docent ii, quos P. Fragosus adducit, & sequitur Tomo. 1. pag. 447.
num. 186. ergo potiùs communis, & recepta debet teneri, quando non solùm de pietate agitur, sed de Ecclesiæ libertate. Si ergo violentia aliqua esse potest, ex parte Clericorum erit, qui Religiosos conantur iure suo ita firmato priuare: ergo si tale quid contingat, immeritò illis Indicæ Audientiæ fauebunt, & consequenter non potest causa ista ad eas auocari, cùm nequeant earum iudices, qui vt violentiæ diuersores adeuntur, violẽtiæviolentiæ patrocinari, & iis cōtrarioscontrarios se exhibere, quibus fauêre legibus diuinis, humanisq́ue tenentur.
21
*Sed demus opinionem, quæ Ecclesiis fauet, esse probabilem, & practicari posse, non
ideò sequitur circa violentiam posse Audientias interponi. Quod contingere potest, si Coloni, aut Religiosi ipsi ad eas recurrant, eò quòd iudices Ecclesiastici decimarum eas solui compellant, in quo violentiam se pati querantur, cùm ius ipsis ad non soluendum assistat. Si enim tunc iudices violentiam non facere declarent, eorum declaratio iniuriosa conuincitur. Nam vel Ecclesiastici violentiam non faciunt repetentes decimas coactiuâ manu, & forsitan armatâ, inuitis, & resistentibus prædiorum colonis, aut fortè etiam Religiosis: quâ violentiâ nihil violentius esse potest, cùm modus ille alienus valde sit ab Ecclesiasticâ moderatione, & iniustitiis manifestis obnoxius; cùm & sic repetentibus constare non possit decimarum quota, quæ fructibus naturalibus, mixtisue respondeat. Aut non fit violentia censuris Ecclesiasticis ad solutionem cogendo: in quo etiam est error apertus: nam cùm opinio valde probabilis Religiosis, & eorum colonis faueat, & ita illas retinendo non peccent, nequeunt censuris Ecclesiasticis nisi per summam violentiam molestari. Quod quidem receptissimæ omnium est doctrinæ conforme, iuri, & rationi subnixæ, iuxta quam censuræ, & excommunicatio, quæ in his caussis sola est solita fulminari, peccatum præsupponunt: & hæc cùm major est, mortale, iuxta sententiam veriorem,
pro qua auctores congerit P. Palaus Tomo 6. Disp. 1. Punct. 7. Quod & clarè colligitur ex Concilio Tridentino Seßione 25. cap. 3. de Reformatione. Et præsertim, quòd contra eum, qui opinionem probabilem sequitur, non possit pœna constitui, & ea præsertim, quæ omnium maxima est, scilicet excommunicatio, communis etiam est Doctorum assertio, pro quâ videri potest Ioannes Sancius in Selectis Disp. 45. num. 72. & Disp. 48. num. 53. Diana Parte 2. Tract. 2. Resolut. 93. Dom Solorzanus suprà numer. 62. & in Politicâ lib. 4. Cap. 1. in fine & alij.
22
*Factum hinc, vt supremus Castellæ Senatus caussam istam ad Ecclesiastica tribunalia
remiserit, vt testatur P. Henriquez suprà illis verbis: & cùm caussa hæc fuerit agitata Romæ, & apud multa Ecclesiastica tribunalia in Hispaniâ ad quæ Senatus Regius supplicatur semper caussam remisit. Ita semper pronuntiatum est in fauorem Societatis, & colonorum, vt Salmantiæ Anno 83. & Baezæ & Tridenti, seu Murciæ, adductisque executorialibus Pontificiis mandatum est executioni, atque
P. Henriquez.
id speciale priuilegium confirmatur sententia rei, iudicatæ esse priuilegium reale. Sic ille. Et executorialia quidem ad Murcianum Collegium spectantia à me perlecta, quæ authentica in Collegio Platensi asseruantur, Et exemplum quidem Supremi Consilij Audientias indicas non sequi
laudabile profecto esse nequit, quando Auctores non solum id, vt conueniens admonent, sed obligationem aliquam recognoscunt, iuxta ea, quæ tradunt illi, quos adducit, & sequitur Pater Fragosus Tom. 1. pag. 448. num. 193. qui cum aliis n. 194. bene affirmat de sententiis iudicum minorum aliam esse rationem & ita parùm curandum de illis ad caussarum decisiones. Quod
quidem in caussâ præsenti licet obseruasse. Cùm enim Limana Audientia non facere vim iudicem decimarum Ecclesiasticarum contra Colonos Religiosorum procedentem, declarauerit, Argentina oppositum omnino censuit, & pro eo Prouisiones satis roboratas Regio nomine geminauit.
23
*Dico secundò. Cùm de nouis decimis
soluendis agitur, non videtur quomodo Audientiæ Indicæ possint caussas huiusmodi ad se auocare. Et quidem per L. Regiam 6. & 7. Tit. 5. lib. 1. Recopilat. tales caussas ad Supremum Consilium auocandas statuitur, de quo latè Couarruuias in Practi. Cap. 35. num. 2. v. Quartò. Et BobauillaBobadilla in Politicâ lib. 2. Cap. 18. num. 148. alios adducens. Indiarum tamen Audientiæ adhuc de eisdem cognoscunt, prout quotidiana praxis ostendit, & in Limanâ, & Argentinâ Cancellariâ sæpè in litibus emergentibus factum se vidisse
testatur Dom. Solorzanus Lib. 4. c. 3. num. 26. & in Politicâ lib. 5. Cap. 3. pag. 765. §. Lo Quinto. Et earum sententias supremum Indiarum Senatum confirmasse. Et per hoc ait cessare posse scrupulum, quem cùm esset Fiscalis Argentinus, se habuisse testatur D. Franciscus de AlforoAlfaro Tract. de Officio Fiscalis Glossa 24. num. 2. & 3. sed certè ad euellendum scrupulum præfata non sufficiunt. Quidquid enim de Supremo Consilio sit, Indicarum Audientiarum praxis non tantum videtur habere ponderis, vt contra Ecclesiasticam libertatem eius possint sententiæ præualere. Vt enim num. præcedenti diximus, inferiorum tribunalium sententiæ non vrgent vi exempli. Non
Per exempla non iudicandum.
est enim iudicandum prout iudicatum fuit, sed quid sit iudicandum, oportet diligenter inuestigare L. Sed licet. D. de Officio Præsidis, de quo præcipuè agit Baldus CōsilioConsilio 234. Quod autem Senatus Indiarum sententias confirmarit, non planè concludit, quia illi in hac parte valde contradicitur: & licet Caussarum decimalium iudicium assumpserit, circa hoc ipsum validæ sunt impugnationes instructæ. Cùm ergo ad tollendum scrupulum nihil prætereà sit, quod & à Domino AlforoAlfaro benè visum, erat enim vir prudentiæ, eruditionis & experientiæ singularis, & nihilominus eò identidem vrgebatur; alia profecto tenenda via, quæ scrupulosa non sit, & eo præsertim scrupuli genere, quod in materiâ adeò Ecclesiæ odiosâ versatur.
24
*In quâ etiam pro Assertione est ratio
manifesta: quia cùm de nouis decimis agitur, quæstio non est tantùm facti, sed etiam juris, quæ ad laicos, ipsismet fatentibus, spectare nequit. Quod sic ostendo: nam quæstio non est an soluerint, cùm id euidens sit, & ex terminis constat; cùm dicatur esse quæstio super nouis decimis: si ergo nouæ, non anteà soluebantur. Ergo quæstio est an debeant soluere: & ita de iure exigendi illas, quod spirituale est, vtpote in ministeriis Ecclesiasticis fundatum propter quæ ministris sacris est debita sustentatio; vt est communis Doctorum sensus & explicatio. Videantur P. Azor. Part. 1. lib. 7. Cap. 25. §. Ex his colliges. P. Fagundez supra Cap. 5. num. 8. Diana Parte 1. Tract. 2. Resol. 92.
25
*Id tamen non negauerim, si alicubi to
tolerabilis prædicta praxis est, Indicis in regionibus præsertim permittenda, sicut & aliæ decimariis fauorabiles. Tum, quia ubi eas Indi soluunt, ve|xationibus exigentium sunt expositi, de quibus Dom. Solorzanus libr. 1. Cap. 22. num. 56. & 57. & in Politicâ lib. 2. Cap. 23. in fine. Circa alios etiam multa violenter contingunt, quibus à Prælatis remedium, aut nullum, aut languidum, aut rarum adhibetur. In quo loqui iuuat expertum. Si ergo Regia pro istis quæratur protectio, tolerabile id reddit vexatio, quæ dabit iuncta propriæ violentis exactatibus intellectum.
CAPVT V.

CAPVT V.

An Indicæ Audientiæ intromittere se possint in moderandis stipendiis ministrorum Ecclesiasticorum; sicut & circa numerum ministrorum ipsorum?
26
*AFfirmat D. Solorzanus Lib. 4. Cap. 3.
n. 31. & in Politicâ lib. 5. Cap. 3. pag. 766. §. Lo octauò. Quia in Hispaniâ id lege statutum, perquàm cura hæc Senatui supremo committitur, quoad taxas, seu AdancelesAranceles. L. 27. Tit. 25. lib. 4. Recopilat. & Indicis Audientiis per varia rescripta, quibus taxæ non debent excedere triplum in Toletano Archiepiscopatu solui solitum. Quoad Alguacellos autem nihil dicit, posse tamen per potestatem Regiam moderari, sunt qui teneant, sicut & procurationes, & collectas, quas visitatores in visitationibus exigunt. Pro quo etiam citatus Auctor Lib. 3. Cap. 8. num. 64. & seqq. & in Politicâ Lib. 4. Cap. 8. §. Y si aun. Et Bobadilla Lib. 2. Politicæ Cap. 18. num. 227. & seqq.
27
*Dico primò, Generaliter loquendo, ne
queunt Audientiæ Indicæ stipendia Ecclesiasticorum ministrorum taxare. Id constat: quia taxatio talis est actus jurisdictionis Ecclesiasticæ, vt est manifestum, ad quam sicut spectat ministros eligere, & eis laboris sui stipendia soluere, ita & stipendiorum eorumdem taxatio, vt quid consequens. Et ita Concilium Tridentinum Seßione 21. Cap. 1. de Reformatione. Notariis Episcoporum pro litteris dimissoriis, aut testimonialibus, decimam vnius aurei partem assignauit, si aliàs salarium non habeant assignatum, & leges ipsæ, quæ hoc ad laicam potestatem spectare indicant: vt 27. citata, & aliæ, hoc ipsum supponunt, dum statuunt remittendos ad sua Prætoria AdancelesAranceles tribunalium Ecclesiasticorum, vt scilicet an in illis excessus sit aliquis dispiciant. Ex quo clarè arguitur: Nam quod proprium est jurisdictioni Ecclesiasticæ, nequit ad se laica potestas auocare. Hac enim ratione matrimoniales caussæ, beneficiales, decimales, & aliæ auocari nequeunt, quia scilicet propriæ jurisdictionis Ecclesiasticæ sunt & materiam concernunt spiritualem. Neque enim dici potest esse mixti fori; quia in illis
Mixti fori non esse.
non est specialis ratio, propter quam id debeat affirmari, potius quàm in adductis: titulus enim omnino spiritualis est, sicut & fundamentum, licet circa materiam temporalem versetur. Quemadmodum taxare stipendium Missarum ad Eccle
Concludentia exempla.
siasticum forum tantùm spectat, quia pro labore in re omnino sacrâ est, licet materialem pecuniæ substantiam concernat: sicut etiam matrimonium & beneficium; corporum enim traditionem, & vsum respicit illud, sicut & hic fructuum perceptionem.
28
*Nec dici etiam valet potestatem Regiam
ex vi juris naturalis ad hoc se extendere posse, juxta quod damnis, & vexationibus subditorum prouidere debet, quæ per impositiones, & contributiones illicitas contingunt. Nam generaliter loquendo de Episcopis aut Synodalibus conuentibus id præsumi nequit, juxta illud Sancti Anteri Papæ ad Episcopos Hispaniæ: Absit, vt
Cap. Absit 11. q. 3.
quidquam sinistrum de his arbitremur, qui Apostolico gradui succedentes, Christi corpus sacro ore conficiunt. &c. Habetur 11. q. 3. & quidem majora illorum dispositioni creduntur, distributio inquam, totius patrimonij Christi, decimarum videlicet, & prouentuum aliorum; ciuiles, & criminales causæ in omnibus instantiis præter censuras, & alia ad Sacramenta spectantia, in quibus major verti potest subditorum periculum, aut momentum. Ergo & minora ista, quæ illorum comparatione vix veniunt æstimanda.
29
*Si dicas magnum timeri damnum posse,
si res diuinæ ut materia turpis quæstûs assumantur. Id quidem non potest obstare. Nam licet, si ita contingat, magnum profectò malum sit; id tamen, vt probauimus, nequit cum sufficenti fundamento præsumi, & præterea respectus ille omnino proprius Ecclesiasticis Prælatis est, quia est omnino spiritualis, & ita ad laicam potestatem non pertinet intuitu illius operari. Quemadmodum res sacras vendere, & simoniæ crimen incurrere, malum est penitus detestandum. Nec tamen ad laicos spectat iudices, leges contra simoniacos promulgare, quia id ad Ecclesiasticos prorsus spectat: prohibere scilicet, ne res sacræ materia venalitatis execrandæ reddantur. Circa quod esse nequit dubitatio.
30
*Dico secundò. Quod de taxis stipendiorum
est dictum, generaliter etiam loquendo ad procurationes & collectas est extendendum. Id constat eisdem fundamentis. Et præterea, à Concilio Tridentino Seßione 24. Cap. 3. de Reformatione circa moderationem procurationum huiusmodi id statutum, quo nihil sanctius, aut vrgentius excogitari potest: ergo potuit circa moderationem talem dubio procul auctoritatem suam interponere, vt propriam Ecclesiasticæ potestati. Tunc vltra. Ergo laica potestas circa hæc disponens, & modum statuens irremissibiliter obseruandum, iurisdictionem Ecclesiasticam conuincitur usurpare. Et quidem pecuniæ taxa, vbi victualia noluerint visitati in specie tribuere, Ecclesiasticis visitatoribus facienda committitur verbis illis: Certa pecunia taxata. Nequit ergo hoc sibi laica potestas arrogare. Præterquam quòd, si laica prouidentia circa huiusmodi est taxationes intenta, ideò quidem erit, quia Ecclesiastica circa hoc minus sufficiens iudicatur: Atqui id dici nequit: nam Concilium summi ponderis obligationem apponit, quæ visitatores valet reddere supra modum solicitos: ergo nihil est, quod debeat hac in parte suppleri. Quod si non obstante Concilij prouidentiâ, excessus in visitationibus inueniuntur; quod à laica addi contigerit, minùs etiam erit sufficiens, & quod | titulo stipendij non habebitur, modis aliis turpioribus exigetur.
31
*Dico tertiò circa numerum Satellitum,
aut Alguacellorum idem dicendum, quod Assertionibus præcedentibus. Sic Grauantus, Barbosa, Venerus, & Cardinalis Petrus Bertrandus, quos adducit, & sequitur Diana Parte 4. Tract. 1. Resolut. 100. vbi & declarationem Cardinalium profert An. 1615. In quâ decernitur, quòd Episcopus potest habere tot satellites, quot voluerit. Fundamentum est: quia Episcopi possunt ministros sibi conuenientes habere: ergo & quot sibi benè visi fuerint. Qui ergo minuendos cogunt, contra illorum militant dignitatem: vt si vellent eorum capellanos, aut seruitores limitare. Antecedens est certissimum, & constat ex
Concilium Trident.
Concilio Tridentino Seßione 25. Cap. 3. de Reformatione, vbi in caussis iudicialibus, in quibus executio realis, vel personalis in qualibet parte iudicij propria auctoritate ab ipsis fieri poterit, à censuris se abstineant. Supponit ergo propriâ auctoritate fieri
posse executionem realem, & personalem, & consequenter ministros ad illam sufficientes habendos, de quibus statim addit; Super captionem pignorum, personarumque districtionem per suos proprios, aut alienos executores faciendam. Sic ibi. Ex quibus colligunt communiter Scriptores, posse Episcopos familiam armatam habere, ex quibus aliquos adducit Dom. Solorzanus lib. 3. cap. 7. num. 82. & in Politicâ libr. 4. cap. 7. pag. 550. §. De la qual. Licet ante Concilium etiam id licuisse plures alij affirmarint. Et ex iis citatus Cardinalis, & complures citati à Barbosa De Potestate Episcopi Allegat. 107. Quia tamen sunt, qui hoc negent, apud citatos, videndi neque vbique sit in vsu, & maximè in Indiis, non debent circa hoc Episcopi nimiùm esse contumaces.
32
*Ad leges autem Hispaniæ dicendum il
las iuxta quorumdam Iuris consultorum sententiam, latas, & quoad obligationem nihil esse quod urgeat; illa enim & Principum voluntate dependet, vt vidimus Tit. 2. cap. 9. Reges autem nostri, cùm eximiè Catholici sint & Ecclesiæ obsequentissimi filij, nihil suis legibus eidem cōtrariumcontrarium volunt, & ita vt effectum aliquem habere velint, ille certe explicandus est, qui libertati Ecclesiasticæ minimè contrarius habeatur. Erit ergo eorum voluntatis, vt in præfatis casibus Prælatos Ecclesiasticos Regij Magistratus exhortentur, vt ea moderentur, quæ subditos grauare possunt, quorum grauaminum argumentum esse potest, si illi de ipsis communiter conquerantur. Et hoc quidem ad moderationem desideratam sufficiet, vnde nihil addendum vltrà. Quomodo enim credibile sit Episcopos vrbanè, & rationabiliter admonitos, contra Regis voluntatem suas dispositiones obstinatiùs defensuros? Cùm ergo hoc satis sit, ad quid leges plenæ periculo? aut qui credi queat eas Reges per excellentiam Catholicos, toto obligationis pondere conditas voluisse?
CAPVT VI.

CAPVT VI.

Audientiæ Indicæ an circa funeralia possint judicialiter diffinire?
33
*EXtat rescriptum Regium Tom. 4. pag.
337. quo Audientiis injungitur, vt tolli penitus faciant excessus, quos in funeralibus, matrimonialibus, & aliis similibus iuribus Indiarum Parochi per corruptelam inducunt. Et ita hoc licitè fieri posse consequenter affirmat Dom. Solorzanus Lib. 4. Cap. 3. n. 32. & in Politicâ lib. 5. Cap. 3. pag. 766. col. 2. Et quod ad funeralia attinet, Caietanus, Nauarrus, Sousa, Graffis, P. Filliucius, & P. Layman, quos adducit Diana Parte 1. Tract. 2. Resolut 65. docent,
Principes posse Clericis, suis statutis moderari sumptus ceræ, quod & consequenter de aliis dicendum videtur, quæ purè spiritu alia non sunt, & videntur tantùm ad pompam pertinere, licet ex illis aliquæ Ecclesiis vtilitates possint prouenire, vt ex culcitris, atque operimentis pretiosis, quæ defunctorum corporibus apponuntur: ex illis enim fieri possunt ornamenta, & ita id tenent Duardus, & Martha apud Dianam suprà. Sicut & de extructione sepulchri, cuius temperamentum statui lege potest. Ipse autem Diana, cum
aliis, quos allegat, existimat statutis quidem Principem eam decerni moderationem posse, ex quâ Ecclesiæ detrimentum nullum patiantur, quia non minuuntur eleëmosynæ: vt minuuntur, si cereorum, & candelarum numerus statuatur, vel pretiosa operimenta prohibeantur, Ecclesiis relinquenda. Quod & de extructione sepulchri cum Carolo de Grassis videtur sentire.
34
*Dico primò. Quidquid in funeralibus ad
solam pompam spectat, possunt potestates laicæ moderari. Sic citati. Ratio est clara: quia ex tali moderatione nullum Ecclesiis detrimentum superuenit. Ergo minimè ex eâ parte Ecclesiastica libertas violatur. Sic ergo & ornatus parietum & magnificentia tumuli, & ornamenta corporis, ac cereorum numerus ad moderationem redigi possunt, quando ex illis nihil in Ecclesia relinquendum, vt frequentiùs accidit, neque ad diuini officij celebritatem spectant, cuius intuitu minimè disponuntur, & quidem justissimè statui posset, ne defunctorum corpora nimis pretiosis vestibus ornarentur, ex aureis scilicet telis in sepulchris putrefaciendis, præsertim in feminis. Solent enim in hoc genere vanissima quædam portenta videri.
35
*Dico secundò: sumptus, qui circa ea
versantur, ex quibus directè solet Ecclesijs vtilitas accrescere, nequeunt statutis laicalibus prohiberi. Sic ex citatis colligitur, & ratio est clara: quia ex hoc libertas Ecclesiastica coarctatur, ratione cujus possunt Ecclesiæ admittere quidquid à fidelibus dari potest. Sicut ergo extra funeris occasionem cereos, & oblationes panis, vini, arietum, vitulorum &c. accipere poterant ita & illius occasione, sin minus limitata com-, perietur.
36
*Dico tertiò. Indirectè possunt prohiberi
sumptus, ex quibus vtilitates possunt in Ecclesias deriuari. Hoc explico. Moderatio circa | magnificentiam tumuli, statui potest, ex quo directè nulla utilitas pro Ecclesiâ habetur: At quia in eo multi cerei, & candelæ apponi solent, quæ Ecclesiis relinquuntur, ex illius moderatione imminutio cereorum, & candelarum sequitur, quam dicimus cum citatis Auctoribus non esse contra Ecclesiasticam libertatem. Id, quod ex communi aliâ scriptorum doctrinâ ostendo: nam Magistratus augere pretium rerum possunt, ex quo Ecclesiastici indirectè grauentur, cùm debeant vniformi pretio res sibi necessarias comparare: & tamen id contra Ecclesiasticam libertatem non est; quia non est obligatio ad genus illud indirectæ molestiæ vitandum, quando ex intentione grauandi Clericos non progreditur, vt scilicet eo circuitu, quod aliàs obtineri non poterat, exigatur.
37
*Dico quartò. De legibus circa prædicta,
quæ contrariæ videntur, eodem modò philosophandum, quo de aliis, de quibus dictum num. 32. Itaque admonendi Prælati, & seriis exhortatoriis ad remedium excitandi. Quòd si non sufficiant, vrgeantur meliori modo, ex eo fundamento; quia Regibus nostris commissa est Indorum conuersio, & promotio in fide, contra quam fit iniquis extorsionibus pecuniępecuniæ, & pecuniâ æstimabilium, quæ in rerum sacrarũsacrarum administratione admiscentur. Quòd si Parochi Hispanorum sint, pariter procedendum; quia non alius debet esse illorum agendi modus, & eorum praua exempla etiam promotioni fidei officiunt, cùm talia Indi prospiciant, & scandalizari possint, sicut ex iis, quæ erga ipsos peraguntur. Possunt ergo Audientiæ Indicæ Regio nomine erga huiusmodi prouidere. Et hoc etiam circa iura matrimonii, & quæcumque alia agendum, cùm in omnibus eadem sit ratio, & paria inconuenientia sequantur, de quibus inferiùs etiam disserendum.
CAPVT VII.

CAPVT VII.

Quid Indicæ Audientiæ sine Conscientiæ labe possint circa spolia Episcoporum?
38
*VT se intromittere in spoliorum
huiusmodi collatione possint, & lites, quæ ex eo oriri possunt, dirimere solutionemq́ue famulorum, & creditorum exequi, quod in Hispaniâ Regio Senatui praxi iam veteri competit, Regiis rescriptis stabilitum inuenitur, de quibus Dom. Solorzanus Lib. 3. Cap. 11. num. 37. & seqq. & Lib. 4. Cap. 3. num. 34. & in Politicâ Lib. 4. Cap. 11. & Lib 5. Cap. 3. §. Lo Noueno. Est autem id difficile si solum Regiam auctoritatem, etiam de plenitudine potestatis inspiciamus. Quia, vt benè arguit P. Azor Parte 2. Lib. 8. Cap. 4. Quæsito 2. Spolia sunt bona Ecclesiastica, circa quæ nequit Regum, & Principum auctoritate disponi. Quo iure in Pontifice stante, ea suæ cameræ generaliter applicauit, licèt non in omnibus Regnis, & Prouinciis eadem circa hoc consuetudo seruetur. Pro quo videndus idem Quæst. 1. In Indiis certè Pontificia collectio non viget; ob rationabiles enim causas, id est hucusque detrectatum: non quidem ad Regii Patrimonii incrementum pertinentibus, cùm ex illis nihil sibi nostri Reges assumant, sed piissimâ attentione distribuant; verùm consideratis aliis, de quibus non est cur specialiùs disseramus. Quamuis, ne hoc ad profundum aliquod
Sacramentum referre videamur, dici potest ideò spolia Indica Apostolicæ Cameræ non inferri, quia ipsa Sedes Apostolica decimas Catholicis Regibus largita est, quarum portiones videntur esse spolia: neque decens erat, vt ei, quæ plenam adeò largitionem fecerat, reliquiæ istiusmodi cum rigore exigenti redderentur.
39
*Vt ergo justificari praxis prædicta possit,
Praxis vt queat justificari.
& laicæ potestatis ad rem penitus sacram extensio: multa Auctores, Hispani præsertim, allegant, professione juris insignes, ex quibus Dom. Solorzanus citato Cap. 11. Vtriusque loci Politicæ scilicet, pag. 586. & seqq. & Tomi 2. Et omnia ad vnum reduci possunt, quòd scilicet morientibus Episcopis, omnia eorum bona direptioni remanent exposita, vt neque paxillus, vt dici solet, in pariete relinquatur. Ad Regiam autem prouidentiam spectat huiusmodi excessibus obuiare, & vbi aliorum solicitudo pro defensione non suppetit, morientes, & eorum, bona in suam recipere protectionem & famulos pariter, ac creditores, vt illis, quæ explorata fuerint debita persoluantur. Quod præsertim tunc faciendum, cùm Reges Ecclesiarum patroni sunt, quales sunt Catholici, in Indiis præcipuè, & ita pro eorum bonis tuendis excubare debent, cùm constet Episcoporum bona, deductis debitis, ad eas pertinere. Pro quo citatus Auctor adducit Cap. Cùm vos de Officio Ordinarij: Quod quidem nihil ad rem videtur conducere: ibi enim de Episcopis non est sermo; de Ecclesiis autem aliis vacantibus, quæ de iure patronatûs sunt, Archiepiscopo Cantuariensi præcipitur, vt curam agat, æconomis deputatis: Ponatis æconomos, qui debeant fructus perci
pere, & eos aut in Ecclesiarum vtilitatem expendere aut futuris personis fideliter reseruare. Verba sunt Alexandri Tertii. Vbi Glossa sic infert; ex hac littera notare debeo, quòd patronus se intromittere non debet, de rebus Ecclesiæ, nisi quoad defensionem. 16. q. 7.
Glossa.
Decernimus. Vbi quod de defensione, non ex citato Capite colligit, in quo de eâ nihil, sed de suo addit, juxta patronatûs conditionem; & citati Capitis tenorem quod est Concilii Toletani 4. & prætereà de bonis, quæ spolia dici possint, nihil ibidem, sed de fructibus tantùm sermo est, pro quibus æconomus deputandus: qui autem pro spoliorum curâ deligitur, non æconomus sed curator potiùs est dicendus. Cùm autem patronus se intromittere non debeat circa res Ecclesiæ; non videtur praxis, de quâ agimus, satis in jure fundata.
40
*Nec citatum Caput Decernimus causam
videtur promouere, in quo tantùm decernitur; vt quandiu fundatores Ecclesiarum in hac vitâ superstites fuerint, pro eisdem locis curam habeant solicitam, atque rectores idoneos in eisdem basilicis iidem ipsi Episcopo offerant ordinandos. Verba Concilii citati sunt.
Vbi negandum non est, quòd licèt tantùm de patronis agat, dum in viuis agunt, ad hæredes debeat priuilegium patronatûs extendi, quod aliàs est Iure firmatum, & in eadem Quæst. habetur Cap. | Filijs. Cap. Considerandum, & Cap. Si plures. Illis tamen solam curam solicitam pro Ecclesiis iniungit, cum jure idoneos rectores præsentandi. Cura autem solicita haberi potest sine administratione, de qua loquimur, & modus traditur in Cap. Filijs citato, licèt de casu, in quo sumus, verbum nullum in citatis textibus reperiatur. Non videtur ergo ad patronatûs priuilegium recurrendum.
41
*Dico ergo, praxim prædictam tolerari
posse jure defensionis indefensæ personæ, quod ad Reges præcipuè spectat. Cùm enim morientium Episcoporum bona direptioni pateant, quod frequentissima experimenta demonstrant, juxta naturalem æquitatem est, eum, cui boni communis cura committitur, in eorum incumbere defensionem. Dici tamen hîc potest id ve
Obiectio non leuis.
rum habere in ordine ad bona in tuto collocanda: & confectionem inuentarii, quam & negat cum aliis Diana Parte 4. Tractat. 1. Resolut. 110. Illis autem sic collocatis, eorum dispositionem ad Ecclesiasticos judices remittendam: iam enim cessat ratio, propter quam laica potestas se intromittere de bonis Ecclesiæ potuit, iuxta modum loquendi Glossæ. Non ergo lites circa hæc exortas & alia, quæ praxis complectitur, debent Regia tribunalia prosequi, in quibus iura Ecclesiæ pariter admiscentur; ad quam defuncti spectat hæreditas. Quemadmodùm iudex sæcularis Clericum nocere paratum, aut etiam nocentem, ne amplius noceat apprehendit; non tamen in eius causa iudicialiter se intromittit, sed eam cum apprehenso, Ecclesiastico iudici remittit cognoscendam. Nec dici potest apud Regias
Cuius confutata responsio.
Audientias prædictas causas breuiùs, & commodiùs expediri: nam vt ita sit (quod tamen non semper tale est, nam causa illa, de quâ Dom. Solorzanus num 62. & seqq. spatio est plurium annorum absoluta) non ideò debet iurisdictio Ecclesiastica vsurpari, sicut in aliis contingit. Et quidem ciuiles causæ Iudeorum, & hæreticorum apud sanctæ Inquisitionis tribunalia tardè nimis expediuntur, quod & Inquisitores ipsos scio non semel voluisse; nec tamen proptereà vt de alia deferantur tribunalia hucusque nouimus intentatum.
42
*Quæ ratio apud me tantum momenti
Quantùm momenti habeat.
habet, vt existimem ad beneplacitum Sedis Apostolicæ necessariò recurrendum, & illud in præsenti præsumi. Sciunt enim Pontifices ita se praxim Regiorum tribunalium habere, & in magnum illam Ecclesiarum commodum cedere; vnde tolerantia non est pura abusûs permissio
reputanda, sed condescensio; cùm alias notum sit ad sic faciendum magnorum scriptorum auctoritate Principes permoueri, & saltem probabile reputare. Vt ergo apertè non faueant, & praxim probent; saltem vt probabilem iudicio sic agentium tolerant, iuxta id quod diximus Titul. 2. num. 71. & hîc quidem doctrina illa maiori cum fundamento venit applicanda: nam in cognitione per viam violentiæ comperta est Pontificis mens, vt vidimus ibidem num. 73. cùm tamen in casu præsenti pro contrariâ Pontificis mente fundamentum nullum firmum habeamus.
43
*Pergant ergo Audientiæ Indicæ in
spoliorum collectione, & rem istam sanctè peragant, cùm sancta sit. Quod tamen aliquando an ita contingat solet à multis dubitari. Pretiosa aliqua, aut curiosa iudicem inuentario assistentem sibi sumere, turpitudo est in viris tantis minimè toleranda. Quo id titulo? Laboris? Atqui pro illo pingue stipendium accipiunt, sicut & pro aliis ad eorum officium spectantibus. Alius autem prætereà non est. Sicut autem rapi quidquam nequit, ita neque viliori emi pretio, vt est manifestum. Illud non ita, an in subhastatione submittere ali
aliquem posset, qui suo nomine pretium offerat, & quidem vile, agendo vt nullus illud augeat. Vbi quidem si præsertim empturis constet rem talem ab Auditore expeti, & eo circuitu pro illâ habendâ vti, videtur certum iniustitiam committi, & onus restitutionis incumbere. Tum quia ex officio tenetur functionem illam in Ecclesiæ vtilitatem exequi, cuius est publicus minister, & ita causa damni inde prouenientis: juxta dicta aliàs de Principibus, & Magistratibus. Tum etiāetiam specialiter: quia ibi interuenit vis, & metus, quibus vtilitas illa Ecclesiæ impeditur. Quando enim tale quid accedit, non licet emptores impedire, qui pretium augeant, licèt aliàs probabile sit posse id precibus obtineri. Pro quo sunt Conradus,
Arago, Vega, Emmanuel Rodriquez, Bonacina, Villalobos, & Nauarra, quos adducit, & sequitur Diana Parte 1. Tractat. 8. Resolut. 76. dicens Nauarram ante omnes citatos id docuisse, cùm tamen constet illorum aliquos esse illo antiquiores. Vis autem, & metus facilè ostenditur ex eo, quòd nullus audebit Auditoris indignationem oppositione huiusmodi prouocare; si autem pretium infra dimidium justi sit, inde manifestior
apparet iniustitia: res enim subhastâ venditioni expositas, medium saltem, & infimum habituras pretium communis scriptorum sententia est; pro quâ Nauarra suprà; & Diana eiusdem verba proponens. Salon Tom. 2. Quæst. 77. Artic. 1. Conclusione 2. Controuers. 5. P. Molina Disp. 349. num. 11. & alii quamplures: Licèt erga summum non sit
Vltra summum qui admittant.
vna omnium sententia, dicentibus non paucis posse vendi excedenti summum, aliàs iustum, si illud possit sine fraude ab emptoribus extorqueri. Videndus Bonacina de Contractibus Disput. 2. quæst. 2. puncto 4. num. 21. & P. Lessius Lib. 2. Cap. 21. num. 35. Quod & videtur probare P. Gaspar Hurtadus Disput. 2. de Emptione, & venditione difficult. 6. Diana suprà Resolut. 55. & alii apud ipsum. Nec dissentit Cardinalis Lugo Disputat. 26. num. 45. dum ait: non esse facilè iniiciendum scrupulum circa prædictam venditionem, quòd cùm excessus est pretii, præsertim intelligendum: ibi enim donatio præsumi potest ex ementis affectione. Scio quid nonnulli secùs dicant; sed certè parùm verosimiliter.
44
*Si verò ita submittat emptorem, vt nolit nisi justo pretio habere, nec intelligi se in eius desiderio esse; alius autem id emptoribus significet, sicq́ue minori pretio eam comparet, non videtur iniustitiam committere, & consequenter neque ad restitutionem teneri: quia causa damni non est, nisi valdè remotè, quatenus id petiuit ab alio, quod si non esset petitum, damnificatio nulla sequeretur: quod non est satis, vt absolutè causa dicatur; quia id de morali tantùm dicitur in materiâ præsenti. Quemadmodùm, | qui petit ab aliquo, vt secum ludat, qua occasione
alius alienam pecuniam perdit, caussa moralis talis iniustitiæ non est; licet si non petiisset, neque etiam alius perdidisset. Caussa autem moralis dicitur cùm illis concurrit modis, qui duobus illis carminibus continentur.
Iußio, Consilium, Consensus, palpo, recursus,
Participans, mutus, non obstans, non manifestans.
Pro quibus vide breuem, & dilucidam explicationem, apud P. Hurtadum suprà difficult. 7. Nihil autem eorum in casu præsenti reperitur.
45
*Non videtur autem hoc ita certum, vt
oppositum careat fundamento. Nam Auditor præuidere debuit eum, quem submittit, vt rem sibi gratam faciat, minori quàm possit pretio emendo, alijs clarè, aut per verosimiles conjecturas negotium detecturum. Cùm enim hoc ita frequenter accidat, juxta frequenter accidentia debuit judicare: sic enim vendi res indifferentes nequeunt, quando vsus earum frequentior est peruersus, juxta dicta Tit. 1. num. 144. nisi caussa rationabilis sit, pro quo videri potest Diana. Part. 1. Tract. 8. Resolut. 42. Vbi & Doctores adducit absolutè negantes, & admittentes, cùm
rationabilis caussa suppetit; præsertim ex Societate. In casu autem nostro nulla rationabilis caussa assignari potest, quæ possit Auditoris appetentiam excusare. De quibus hæc satis.
CAPVT VIII.

CAPVT VIII.

In recursu per viam violentiæ, & similibus, Indicos Auditores quomodo peccare contingat.
46
*CIrca hoc nec breuis, nec leuis extat
Tit. 2. Cap. 7. discussio, vbi de Audientijs etiam dictum: hîc tamen nonnullis additis ibi dicta comprobanda. Et quidem Indicis Audientijs per Regia scripta cognitio violentiarum indicitur, cum eâ tamen moderatione, quæ in Cancellarijs Valli-soletanâ, & Granatensi seruatur, nullâ factâ, neque quoad casus, neque quoad modum extensione. Pro quo Dom. Solorzanus libr. 4. Cap. 3. num. 35. & in Politicâ lib. 5. Cap. 3. §. Lo decimo, vbi & de retentione Bullarum, quæ Regio Patronatui officere possunt; ac de alijs, quibus per jussiones Regias admonentur, vt attentæ sint circa actiones, & visitationes Religiosorum, & eorum Commissariorum, Vicariorum Generalium, Visitatorum, & Conseruatorum: & constito de iniustitiâ, ac notoriâ vexatione, quam faciunt, rectè ad oppressorum defensionem partes suas interponere possunt, licet hoc aliàs Audientiis Hispaniæ prohibitum sit, & solùm Regio Consilio reseruatum. l. 40. tit. 5. lib. 2. & l. 1. & 2. tit. 8. lib. 1. Hæc omnia ille, qui licet ita generaliter pro Religiosis statuat, alio tamen loco quid sit conuenientius, & à se practicatum exponit, vt vidimus citato Capite in fine.
47
*Circa quæ illud primò obseruandum
venit; aut limitationem, quam Regium rescriptum apponit, vt scilicet indica Prætoria praxim omnino Pincianæ & Granatensis Cancellariarum obseruent, nullius esse roboris, aut illi se Prætoria Indica non accommodare, dum recursuum materiam videntur ampliare: & quidem cùm recursus ex eo iustificari dicatur, quòd in defensione iniquè vexati fundetur, quam ius naturale Regibus concedit, iuxta dicta Cit. Cap. num. 75. & 76. quidquid huiusmodi contigerit, in quo scilicet vexatio iniusta reperiatur, patrocinio potest Regali componi. Iuxta hæc ergo nulla debet limitatio addi; quòd si additur, signum est rationem dictam non esse penitus efficacem.
PrętereàPræterea. In Religiosis vexatio quæuis iniusta recursum admittit, iuxta dicta: ergo, & in aliis. Consequentia patet: quia eadem est ratio, & fortè in sæcularibus maior, quia Religiosi ob perfectionem sui statûs magis ad patientiam obligantur; neque amittere ea possunt in bonis temporalibus, & honoribus, quibus priuari possunt sæculares: & hac fortassè ratione Indica Prætoria suam potestatem extendunt; ob paritatem inquam rationis, vt non videantur in hoc suppositâ recursuum iustificatione saltem probabili, lethaliter peccare.
48
*Deinde cùm specialis attentio, circa
actiones, & visitationes Religiosorum Regiis Audientiis iniungatur, videtur ex officio posse; nullo scilicet etiam petente circa huiusmodi partes suas interponere, & non tantùm cùm agitur de alicuius defensione, & certè si oppresio alicuius notoria esset, etiamsi ille, quia nollet, aut non posset, Regio se auxilio non committeret; non deberet illud sic oppresso denegari. Si enim super Religiosorum actionibus vigilandum, ne quidquam ex illis communem pariat offensionem, & sic fræna relaxatis iniicienda: cur non & defensioni eorumdem applicanda procliuitas, vt qui onus sentiunt, pariter commodum experiantur? Cùm sæpiùs etiam contingat non esse peiores, qui molestiis grauioribus opprimuntur. Potest autem iniusta oppressio ex eo coniici, si inter imprimentem, & oppressum notoriæ fuerint simultates, & obtentâ Prælatione pœnam infligi, vt vindictæ seruiat, quod redintegrandæ seruire debuerat charitati. Et hæc quidem attentio, quæ circa Religiosorum actiones Auditoribus Regiis adeò seriâ admonitione præscribitur, eos certè attentiores reddere debet, vtita illas circunspectas gerant, quòd nihil in illis possit animaduersione dignum obseruari. Indignum enim est, vt erga se incuriosus, sit erga quem multorum oculi curiosiùs offenduntur. Vbi & no
Cur id speciale.
notandum illud, circa aliorum actiones non ita solicitam speculationem imperari: eâ quidem persuasione, quòd Religiosorum actiones à moderatione alienæ, plus ceteris exitiosæ, & contrariæ bono publico reputantur. Caueant ergo Religiosi & sibi & aliis; & ne toxica populis præbeant, qui præbere antidota debuissent: sintque tales in oculis hominum, quales in Dei, &
Angelorum oculis sint oportet; vt non multum ab eis circumspectione dictâ exigere videamur. Pro quo sic Cassianus libr. 6. Cap. 7. Dominus arbiter, atque agonotheta residens, pugnam cursûs, & certaminis nostri iugiter spectat, vt ea, quæ in propatulo horremus admittere, ne intrinsecus quidem coalescere incautâ cogitatione patiamur; & in quibus humana cognitione confundimur, ne occultâ quidem conniuen
Cassianus.
tiâ polluamur. Quæ licet poßit hominum præterire | notitiam, sanctorum tamen Angelorum, ipsiusque omnipotentis Dei scientiam, quam nulla subterfugiunt secreta, latere non poterit. Sic ille cuius vocem omnes vtinam, si audiendi habemus aures, audiamus. His præmissis
49
*Dico primò: Recursus ad Prætoria In
dica quando est notoria, & manifesta vexatio, & iuxta receptam praxim, non videtur vt improbabilis penitus condemnandus. Contrarium videtur existimare Rota in Decißione Anni 1595. quam adducit Diana Parte 5. in cuius fine sic dicitur: quia autem nota censenda esset opinio Doctorum defendentium istos recursus tamquam licitos; non erat huius tribunalis; cùm censura super doctrinarum, & opinionum, ad res præsertim Ecclesiasticas
pertinentium, approbatione vel reprobatione ad Romanum Pontificem pertinere noscatur. TurecremataTurrecremata in Summa de Ecclesia lib. 2. Cap. 107. Sic ibi. & §. Has tamen: sic concluditur. Domini tales recursus, tamquàm illicitos numquam tolerandos censuerunt, in eaque re grauißimè lapsum Couarruuiam in pract: quæst. cap. 35. num. 3. & ceteros idem opinantes vno consensu affirmatum fuit. Sic illi. Rotam ergo, quam sibi aliàs competere negant, videntur expressisse, dum grauissimum lapsum sic opinantium non dubitent pronuntiare, licet de qualitate illius nihil dicant.
50
*Sed certè decisiones aliæ apertissimè fa
uent, de quibus ibidem: eas tamen vt explicent, ne contrariæ sint, ita subdunt. Dicebant insuper Domini, quòd licet prædictæ decisiones Rotales, & aliæ similes, veræ sint, nihilominus Consilia Regia, & alij iudices laici nihil aliud facere debent præter exhibere nudum auxilium ad manutentionem: nam si ad alia procederent, recursus esset illicitus, & caussaret attentata. Lancellotus de Attentatis cap. 4. limitat. 1. num. 37. & 38. Vbi allegat aliquas decisiones Rotales & Mandosius in Tractatu commißi in formula 14. in verbo, Reuocandi: vers. Quartò quæro; quamuis fateatur prædictas decisiones esse iuri, & rationi conformes; timet tamenne ansam præbeant Regibus, & quibusuis Dominis temporalibus intromittendi in caußis beneficialibus, & rebus, ac personis Ecclesiasticis. Sic illi respondent.
51
*Qui quidem decisiones Rotales veras esse fatentur, non damnantes recursus: Atqui illæ
non de recursibus ad solum nudum auxilium brachij sæcularis petendum agunt, sed in formâ consuetâ, ergo iuxta illam non veniunt penitus reprobandi, quod præsertim ostenditur in Salmantina eiusdem anni die 24. Maij, de quâ ibi, in ea enim apertè dicitur, quòd iste recursus ad defensionem propriæ posseßionis, & appellationis admissionem, non est improbatus. Non ergo de nudo auxilio tantùm agebatur. Accidit, quòd, vt ibidem dicitur initio decisionis, vnus ex dominis Auditoribus censuit Paulum Lezanum, de cuius agebatur caussa, non incurrisse censuras propter recursum ad laica tribunalia. Non est igitur sententia ista omnimodis reprobanda. Vnus enim
Doctor, & iudex ex selectissimis Orbis bene illi potuit auctoritatem conciliare. Sic Doctores, quos adducit Diana Parte 4. Tract. 4. Resol. 30. & P. Fragosus Tomo 1. pag. 445. num. 173. & seqq. sunt autem præter illum plures alij, quorum Catalogus citatâ in decisione proponitur. Post illos autem plurimi alij idem tenentes prodierunt, ab anno inquam 1595. de quibus citato cap. 7. quibus addendus illustrissimus Villaroel Parte 1. Ecclesiasticæ, & Pacificæ gubernationis, quæst. 1. Art. 12. num. 33. & Part. 2. Quæst 12. Art. 5. num. 96. de quo & specialem tractationem pollicetur.
52
*His addendum praxim dictam complurium
sapientiâ, probitate, & religione præstantium auctoritate firmatam: eorum videlicet, qui Regum, Principum, Consiliariorum, & iudicum sic agentium confessiones audiunt. Qui quidem illos, si in malâ esse conscientiâ sibi persuaderent, non possent eisdem absolutionis beneficium impartiri. Sentiunt ergo sententiam, quam illi sequuntur, aliquatenus probabilem, & licet probabilitas exigua sit, cùm videantur Pontifices circa hoc suam mentem declarasse, vsu tamen constat, & consuetudine antiquissimâ roboratam. Et licet communiter Doctores negent in materia immunitatis posse consuetudinem præualere, quæ reprobata est in Cap. Nouerint. de sententia excommunicat. & in Authentica de sacrosanctis Ecclesiis: & apertiùs, atque vrgentiùs quotannis in Bulla Cœnæ: Pro quo videndus Diana
Part. 1. Tract. 2. Resolut. 4. Hic non solam consuetudinem allegamus, sed sententiam fundamentis aliqualibus communitam, quibus dicimus antiquam consuetudinem posse verosimililiter copulari. Et quidem Diana ipse Resolut. 5. post adductos Doctores, qui dicunt aliquas consuetudines contra libertatem Ecclesiasticam excusari posse ex tacito consensu Pontificis, quia scit & tolerat, ita infert: Ergo non est verum dicere absolutè, quòd per publicationem Bullæ tollitur omnis
Diana.
consensus Pontificis: sed dicendum est quòd stante publicatione Bullæ, quando adsit talis consensus Pontificis tacitus & approbatiuus colligendus erit prudenter, vt notat Malderus vbi suprà, cum Henriquez ex rationibus, & coniecturis. Sed quia res est multùm dubia, & periculosa, videant Principes & Ministri laicalis iurisdictionis, quid faciant. Sic ille. Consuetudinem autem de qua loquimur scire & tolerare Pontifices, dubitari nequit; quod autem positiuè reprobent, ostendunt ea, quæ diximus Tit. 2. num. 73. & 74. at nihilominus stare potest ratio, & conjectura aliqua pro aliquali approbatione ex dictis ibidem, Num. antecedentibus, & ex eis, quæ affert P. Fragosus Tom. 2. Pag. 206. §. contra verò.
53
*Quòd autem stare possit vt Pontifex aliquid
& probet, & reprobet, probari potest ex facultate ad celebrandum in Oratoriis priuatis, quam sibi soli reseruare Pontificem colligitur ex ijs, quæ habent Diana Part. 9. Tract. 1. Resolut. 24. Hieronymus Garcia sect. 3. difficult. 8. Puncto 2. num. 15. alios citans. P. QuintañaQuintana DuenasDueñas. Tom. 1. Tract. 7. singul. 33. num. 7. Grauantus in Rubricis Missalis Part. 1. Tit. 20. lit. M. P. Mendus in Elucidatione Bullæ cruciatæ Disp. 16. num. 3. & alij. Reddit autem rationem Paulus Quintus in suo decreto Anni 1615. propter abusum scilicet, & irreuerentiam; cùm tamen tam tremendo Eucharistiæ Sacramento, & sacrificio summa reuerentia debeatur. Vnde licentia talis difficilè, & cum limitationibus multis obtinetur; & tamen facultatem hujusmodi in Bullâ Cruciatæ concedi tenent multi; ex quibus Ludouicus à | Cruce in explicatione Bullæ disp. 1. Cap. 5. dub. 1. num. 5. P. Palaus Tom. 4. Tract. 15. disput. vnica Puncto 6. num. 1. & ante eos Sotus in 4. dist. 13. q. 2. art. 3. §. Iam verò. Quod & probabile censet Garcia suprà Puncto 3. num. 26. Diana etiam, qui sententiam hanc reijciendam prorsus affirmat. Parte 9. citata Resolut. 23. contrariam docuerat Parte 5. Tract. 10. Resolut. 76. cujus immemor videtur fuisse, cùm nullam ejus faciat mentionem. Est ergo secundùm citatos Doctores probabile Pontificem & probare & reprobare priuatam hanc celebrationem. Probat namque concedens Bullam, & amplissimâ quidem concessione: reprobat autem generali illâ
Cuius ratio redditur.
prohibitione. Pro quo esse rationabilis caussa potest; vt dum reprobat, voluntatem, & inclinationem suam, attentâ rei conuenientiâ; ostendat: dum autem probat, necessitate quadam id se facere protestetur, quia non expedit voluntati sic postulantis contraire. Quod potest casui, de quo disserimus, applicari.
54
*Dico secundò. Recursus ad Indica Prætoria
sine scrupulo stare potest, quando damnum sequitur irreparabile, vel quod difficilè reparari potest. Probatur: quia hoc saltem est probabile, & ita cum aliis tenet P. Fragosus citata pag. 206. §. Porrò & pag. 208. §. Ex quo sequitur. In priori enim addit sic: & est difficilis aditus ad Summum Pontificem, nec adest Magistratus Ecclesiasticus, qui poßit, & velit tantam iniuriam arcere. Et quidem cùm irreparabile dicitur, hoc vltimum supponitur, scilicet non esse remedium, quod ab Ecclesiastico expectari possit Magistratu; si enim expectari potest, iam non est irreparabile. Hoc ergo supposito, recursus ad Pontificem in Indiis difficilis non solùm est, sed impossibilis, grauamine vrgente; vt est manifestum: erit ergo licitus recursus ad Prætoria Regia: quæ est etiam doctrina Gregorij Sayri de censuris lib. 3. Cap. 17.
Neque vrgere Bullam Cœnæ.
vnde vterque infert non incurri excommunicationem Bullæ Cœnæ, quæ est 14. in illâ enim Pontifex friuolam tantùm appellationem amouere contendit, vt ex textu constat, verbis illis. Qui prætexentes friuolam quamdam appellationem à grauamine &c. Friuola enim dici non potest, ad quam naturalis defensio, hac viâ tantùm suffragante, compellit. Vt autem in casu, de quo loquimur, non sit incursio in talem excommunicationem, alia est ratio, de qua dictum, iuxta satis probabilem sententiam Tit. 2. n. 10.
55
*Addit autem P. Fragosus citato §. Ex quo,
hoc canone excommunicari prætexentes friuolam appellationem; atque ita non omnes excommunicari: modò sub nomine appellationis non detur recursus ad curias sæculares. Quæ sunt illius verba, sed difficilia; significat enim in dicto casu non licere recursum, si appellationis nomine pallietur. Quod tamen contra ipsius est apertè doctrinam: nam §. Porro, affirmat licitum esse recursum. Et prætereà si appellatio licet, licitus est etiam recursus, quia appellatio iudicem competentem importat, in causâ de qua agitur, & ita difinitur. Est à minori ad maiorem seu superiorem prouocatio. Cap. Omnis oppreßus. Cap. si quis. & Cap. Placuit. 2. q. 6.
Appellatio quid.
Quod tamen non accidit quando ad tribunalia laica prouocatur. Recursus autem non dicit superiorem iudicem, qui verè talis sit, sed, qui in casu vrgenti possit auxiliari: vnde est quasi genu in definitione appellationis, quæ sic etiam de finitur: iuxta lib. 1. §. Si quis in appellatione. D. de appellat. & relat. Est recursus à minori, ad maiorem iudicem. Alia ergo videtur citati Auctoris mens;
Citati Autoris mens.
scilicet excommunicari prætexentes friuolam appellationem, nisi verè ipsa appellatio merus recursus sit, qui in casu vrgenti, de quo loquimur, cùm licitus sit, etiam est ab excommunicatione prorsus immunis. Quod si aliud quid voluit, non est multùm circa illius intelligentiam immorandum, qui illam potuit apertam reddidisse. Vnde ad alia contendamus.
CAPVT IX.

CAPVT IX.

Circa Religiosorum iudices Conseruatores qualiter Auditores Indicos sit peccare contingens.
§. I.

§. I.

Assertiones quatuor decisiuæ.
56
*DIco primò. Grauiter peccant
Auditores Indici, ex generali quadam persuasione de non conuenientiâ talium iudicum, aut alio non legitimo respectu, eorum iurisdictionem impediunt. Id constat: quia iuri Pontificio, & Regio se cum eorum iniuriâ opponunt: Pontificium quidem cùm in Decretalibus Cap. 1. & vltimo de officio iudicis delegati, & in diuersis constitutionibus, quibus generaliter modus procedendi eorum disponitur, & aliis pluribus, quæ Religionibus singulis hunc modum assignant efficacis defensionis. Pro quo & sunt Lex 1. & 2. Tit. 15. libr. 2. Recopilat. de quibus P. Fragosus Tom. 2. pag. 470. num. 72. Reges etiam nostri Audientiis Indiarum moderationem in talium Iudicum permissione præscribunt, de quibus Dom. Solorzanus lib. 3. Cap. 26. num. 113. & in Politicâ lib. 4. Cap. 26. pag. 736. §. Y para que & seqq. supponunt ergo magnam esse in eorum nominatione conuenientiam, & ita illāillam generaliter reprobare, nec velle oculis claussis admittere, non sine ingenti temeritate, & manifestâ iniustitiâ stare potest; cùm Religiosi iure suo in re adeò graui spolientur. Pro quo videri potest Dom. Solorzanus suprà numer. 115. Inde est impedientes excommunicari posse, quod graue eorum crimen indicat. Vide P. Fragosum pag. 465. num. 8.
57
*Dico secundò. Auditores Indici non
peccant, dum Conseruatores procedere in caussa prohibent, donec coram ipsis nominationis reddatur ratio, vt perspiciant, an iniuria notoria sit, quæ sola potest iurisdictioni Conseruatorum materiam exhibere. Id probo: nam circa hoc leges extant; & licet videantur Ecclesiasticæ contrariæ libertati; cùm tamen à Regibus Catholicis latæ sint, & communiter receptæ; non ad eos spectat earumdem examen, sed iuxta ipsas procedere, iustificationem earum supponentes, cùm ab iis sint conditæ, qui id meliùs antequàm statuerent, peruiderunt. Quæ est doctrina Aristotelis
lib. 2. Rhetor. illis verbis. Vel si ita illi iudicarunt, contra quos statuere nihil licet, vt qui domini | sunt, aut quibus non honestum est contradicere. Sic ille. Hinc Doctores communiter censent subditos teneri seruare leges, de quibus an sint iustæ
dubitatur, ex quibus plures adducit Bonacina. Tom. 2. Disput. 1. Quæst. 1. Puncto 7. numer. 11. quos & sequitur, & vt non teneantur, posse tamen dubium practicè deponendo, communissima sententia est, pro qua vide præter citatos, Dianam Part. 4. Tract. 3. Resolut. 9. & Mag. Gallegos Tractatu de Conscientia dub. 93. qui plures congerunt, & quidem, qui obligationem esse aiunt, id potiùs asserunt, cùm magis sit teneri, quàm posse: qui autem contrarium censent, probabilem suæ oppositam reputant opinionem, vnde & esse probabiliter obligatos & consequenter posse talibus se legibus confirmare. Quæ doctrina aliis applicanda.
58
*Dico tertiò. Auditores Indici nullo modo
peccant, si non sint faciles in talibus iudicibus approbandis. Hoc constat: quia & illis ita per leges indicatur, & prætereà Iudices huiusmodi multoties tumultuariè nominantur, ex quo sequitur, neque legitimam esse nominationem, & ex eâ grauia inconuenientia proserpere, & turbas implacabiles excitari. Aliqua huius generis experimento perdidici, vnde & aliis prudenter obuiandum. Et de excessibus huiusmodi admonet Emmanuel Rodericus Tom. 1. Quæst. 65. Art. 11. §. ex dictis, & sequente. Et iam pridem Bonifacius Octauus in Cap. Hac Constitutione,
Cap. Hac constitutione.
de officio iudicis delegati in Sexto; vbi illa ipsius verbis: Vt autem Conseruatores limites sibi traditæ potestatis, quos frequenter excedunt. &c.
59
*Dico quartò. Auditores Regij non
tenentur approbare Conseruatores pro quibusuis iniuriis nominatos, etiamsi illæ notoriæ sint. Probatur. Quia potuit esse iniuria notoria, non tamen notabilis, quæ debeat adeò extraordinario iudicio vindicari. Pro quo ita scribit Fr. Emmanuel suprà: si aliquis furore choleræ accensus dicat Fratribus, quod velint nolint, debet ingredi monasterium,
Emmanuel Rodericus.
& ingrediatur de facto, nullâ læsione secutâ: si statim à tali furore desistat, & relinquat eos in sua pacifica posseßione, non est dictus reus coram conseruatore Iudice conueniendus, cùm in hoc parum læsum fuerit monasterium, & de minimis non est curandum, & eorum Fratrum posseßio non fuit perturbata; cùm statim in ea pacifici fuerint relicti sine aliquâ, vt dictum est, læsione & notabili violentiâ. Sic ille. Iuxta quam doctrinam alij sunt casus similes iudicandi, in quibus licèt facta sit iniuria, aut damnum non relinquitur, aut satisfactio offertur; & tales esse solent personales, nisi quando personæ iniuria in damnum commune redundat; vt si alicui proptereà fiat, quia in eius religione non recognoscitur priuilegium, quod illi possit fauere, vt exemptionis generalis, vel in ordine ad aliqua: vnde in conseruatoriis à Pontificibus concedi solitis defensio iurium & priuilegiorum exprimitur.
§. II.

§. II.

Assertio quinta magis specialis.
60
*DIco quintò. Peccant grauiter Auditores
Indici, si ad approbandam nominationem Conseruatorum requirant notorias iniurias iuxta generalem doctrinam Canonum, & præsertim Cap. Statuimus de officio Iudicis delegati, in Sexto, in quo sic statuit Innocentius Quartus: statuimus vt Conseruatores, quos plerumque concedimus, à manifestis iniuriis & violentiis defendere poßint, quos eis committimus defendendos. Nec ad alia, quæ iudicialem indaginem exigunt, suam possint extendere potestatem. Sic Pontifex: dicuntur autem indaginem requirere, quæ cùm notoria non sint, debent per probationes varias explorari: iuxta Glossam & Doctores communiter. Peccant inquam, quia possunt esse priuilegia, in quibus iudicialis indago concedatur, quod Glossa
obseruat, sic dicens: & ista vera sunt, nisi per priuilegia (al. priuilegijs) istorum Religiosorum, vel aliorum, quibus dati sunt Conseruatores, aliud diceretur, videlicet, vt possent cognoscere de iniurijs, & alijs caussis, etiam si requirerent iudicialem indaginem, & communiter in priuilegijs apponitur illa clausula. Sic Glossa. Quòd autem in priuilegiis, vt testatur, apponi soleat dicta clausula, manifestum est in iis, quæ Mendicantes præsertim habent,
Et speciale Societatis.
ex quibus Societas nostra amplissimo gaudet Pij V. & Gregorij XIII. tum generali, tum pro Indiis speciali, quo aliæ fruuntur, communicationem habentes. Verba Gregorij inter alia hæc sunt: in Bulla quæ incipit: Æquum reputamus. Et concessionem Pij habet insertam ad litteram: Hoc non de quibuslibet molestijs, iniurijs, damnis, tum præsentibus, & futuris; in illis videlicet, quæ iudicialem requirerent indaginem, summariè, simpliciter, & de plano, sine strepitu, & figurâ judicij, in alijs verò, prout eorum qualitas exegisset, justitiæ complementum: occupatores, seu detentores, præsumptores, & injuriatores hujusmodi, nec non contradictores quoslibet, & rebelles, etiamsi aliàs, quàm vt præfertur, qualificati existerent, quandocumque, & quotiescumque expedisset, auctoritate Apostolicâ per sententias, censuras, & pœnas Ecclesiasticas, aliaque opportuna iuris
& facti remedia, appellatione pospositâ compescendos &c. Hinc est, vt adducta Decretalis decisio hodiè ferè inutilis sit, vt cum Ioanne Andrea Archidiacono, Dominico, & Refusso affirmat Emmanuel suprà §. Nec his. Cùm conformior forma recepta sit & quidem meritissimè; nam ad eludendam, & elidendam notorietatem iniuriæ possunt euasiones multiplices inueniri; vt videri apud citatos potest, & etiam apud Siluestrum. V. Conseruator. Qui Glossam Ioannis Andreæ ad verbum transcripsit, & apud P. Fragosum. Tomo 2. lib. 4. Disp. 12. qui n. 6. §. Porro, ait vix reperiri posse tam notorium, quod non possit aliquâ excusatione obtenebricari.
61
*Neque his obstat quorumdam scriptorum
doctrina, dicentium Conseruatorum munus tantùm esse defendere à manifestis iniuriis, & ita licèt litteræ habeant hæc verba. In quibuscumque causis, juxta prædictum sensum esse interpretanda: sic P. Fragosus suprà num. 4. qui plures Auctores adducit; cùm tamen illi tantùm generaliter loquantur, & non in casu præsenti, quando scilicet additur. In quibuscumque causis: vt videri præsertim potest apud P. Suarium Tom. 5. in 3. partem, disput. 31. sect. 3. num. 17. P. Molinam Disput. 29. de jurisdictione, num. 2. & 6. P. Azor Tomo 2. Lib. 5. Cap. 35. Quæst. 7. & 13. Ludoui|cum Mirandam Parte 2. Quæst. 47. Artic. 8. Conclus. 2. Sed vt demus ita esse, quod citatus scriptor ait, eo ductus fundamento, ne scilicet recedatur à iure communi; quod non est magnum inconueniens, quando recessus talis Apostolicâ auctoritate
conceditur, quæ circa hoc amplissimam habet potestatem, auocando etiam causas Ecclesiasticorum ad sæcularia tribunalia spectantes, vt benè ex iure ostendit Emmanuel Rodricus suprà §. Quantùm cum Couarruuia & aliis; vt demus inquam ita esse; non tamen habet locum vbi priuilegium est manifestum, & concedit conseruatores etiam ad causas, quæ requirunt indaginem, quæ cùm necessaria est, jus prohibet circa illas Conseruatores procedere, juxta dicta n. præcedenti.
62
*Non item obstat lex Regia citata num.
56. 1. scilicet & 2. Titul. 15. lib. 2. Verba illius, 1. scilicet, sunt: Los conseruadores dados, y deputados por nuestro muy sancto Sadre, no sean osados de perturbar nuestra juridiccionjurisdiccion seglar, ni se entremetan à conocer, saluo de iniurias, y ofensas manifiestas, y notorias, que suelen ser hechas à las Yglesias, ô Monasterios, y personas Ecclesiasticas, segun que los derechos communes disponen, y los sanctos Padres, que los ordenaron, y no mas, ni allende no embargante qualesquier comißiones, ô poderes, que les sean, ô son dados, &c. Non ergo licebit virtute priuilegiorum, ad ea quæ, eò quòd notoria non sint, indaginem requirunt, jurisdictionem prorogare. Non inquam obstat: nam consequentia est illegitima, & potiùs opposita est deducenda. Si enim quia sancti Patres, summi inquam Pontifices, qui ius canonicum condiderunt, Conseruatores pro manifestis iniuriis, etiam contra laicos, concedunt, illorum est dispositionibus obediendum: ergo etiam eorumdem priuilegiis, quæ similem habent auctoritatem, & ab eâdem originem habent potestate. Præterquàm
quòd hoc non est jurisdictionem sæcularem perturbare; non enim perturbat, qui suo, aut sibi legitimè delegato iure vtitur, & quod omnem dubitationem submouet, priuilegia Societatis, quorum communicationem Religiones plures habent, & præsertim Mendicantes, in Regio Indiarum Consilio registrata sunt, & juxta ea sæpiùs conseruatores electi, qui non tantùm in notoriis iniuriis, sed etiam in iis, quæ judicialem requirebant indaginem, processerunt.
63
*Quod autem ex legibus citatis infert P. Fragosus suprà pag. 470. n. 27. scilicet Regulares non posse conuenire debitores coram suis conseruatoribus, quod, & ipse antecedenter probauerat, dubiæ quæstionis est, an scilicet priuilegia eorum se ad id extendant, an non? & quidem, quòd non se extendant, ex citatâ lege deduci nequit: quia aliud est commissio, & facultas etiam ampla in formâ communi: aliud iuxta specialia priuilegia. Si ergo illa dentur, non sunt à lege vllatenus improbata. Quia quemadmodùm non improbantur, quæ vltra notorias iniurias se extendunt, ita neque illa, quæ ad debitores extendi possunt, ex amplitudine Apostolicæ potestatis. Aliunde ergo est positio illa comprobanda. Contra quam sentit Fr. Emmanuel suprà Artic. 12. satis id luculenter ostendens cum aliis bonæ notæ scriptoribus, vt non possit non illa satis probabilis iudicari. Quia tamen res, vt dixi, dubiæ quæstionis est, in casu contingenti poterunt Auditores Regii, quod maluerint pronuntiare. Et hoc non obstante Constitutione Gregorii XV. quia illa non tollit quò minùs Religiosi actores esse possint pro manifestis iniuriis, pro quo videri potest Cardinal. Lugo suprà num. 5. quia & notoriam iniuriam possunt inferre debitores. Et Lauretus de Francis in Controuersiis pag. 116. adducens Cardinalium Declarationem.
§. III.

§. III.

Assertio sexta de verbalibus nocumentis.
64
*DIco sextò. Probabilissimum est pro
iniuriis verbalibus posse conseruatores nominari. Pro quo videndus Dom. Solorzanus citato Cap. 26. num. 116. & seqq. & in Politicâ pag. 737. §. Pero estos, & seqq. Vnde & consequenter probabilissimum est Auditores Regios ad eos approbandos teneri, nisi circumstantiæ occurrant, quæ inconuenientia grauia in tali nominatione conuincant. Pro iniuriis quidem & damnis, Religiosis Conseruatores ius, & priuilegia concedunt. Et quod ad iniurias spectat tam est clarum, quàm quod clarissimum. Quoad damna etiam id benè ostendit Fr. Emmanuel citato Artic. 12. & habetur expressè in Bullâ citatâ Gregorii XIII. pro Societate verbis illis:
PriuilegiũPriuilegium Societatis.
Quoquomodo indebitè molestari, vel eisdem grauamina, damna, aut iniurias irrogari. Vbi & illa. Per quæ ipsi, eorumque res, & bona à noxijs justitiæ ministerio præseruarentur. Atqui in verbis & nocumentum, & damnum, & iniuria copulantur, ergo pro illis possunt conseruatores judices deputari. Minor est manifesta, circa quam nedum paginæ, sed libri possent impleri.
65
*Scriptura quidem variis in locis linguæ
Linguæ damna.
damna commemorat, vt non immeritò Diuus Isidorus Pelusiota sic admoneat Lib. 2. Epistol. 158. Id agite vt linguam sexcentis frænis comprimatis. Pro
D. Isidorus Pelusiota.
quo & Diuus Valerianus Homiliâ 5. Ita scribit: Hoc habet lingua malitiosa commercium, vt lites ferat, odia moueat, mortes acquirat; ita in hoc loco Salomone
D. Valerianus.
dicente: Lingua multos conturbauit pacem habentes, ciuitates destruxit, & domos effodit. Falluntur profectò, qui putant nihil esse ferro fortius, nihil veneno violentius; quamuis autem ista in perficiendis mortibus habeant peculiare naturæ beneficium; cedunt tamen in contentione verborum. Nihil enim est tam noxium, aut malitiosum, quod non viribus suis minus sit, si se incitata semel lingua commouerit. Hæc ille: & alia; citans tamquam Salomonis locum Ecclesiastici 28. Cùm tamen liber ille Iesum Siracidem habeat auctorem, eâ fortassè de causâ, quia ex Salomonis sententiis coagmentatus, vt aduertit P. Cornelius in Prolegomenis ad illum. Cap. 2. §. secunda, quia. Vnde & alii Patres eum vti Salomonis citare soliti, vt videri apud eumdem potest. Locus autem integrè proponendus sic habet: Susurro &
bilinguis maledictus; multos enim turbauit pacem habentes. Lingua tertia multos commouit, & dispersit illos de gente in gentem, ciuitates muratas diuitum destruxit & domos magnatorum effodit. v. 15. 16. & 17. Vbi & addendum quod sequitur, Vers. 21. & 22. Flagelli plaga liuorem facit; plaga autem linguæ commi|nuet ossa. Multi ceciderunt in ore gladij, sed non sic, quasi qui interierunt per linguam suam. Hinc illa Diui Nili sententia in Capitibus Paræneticis Cap. 2.
D. Nilus.
Satiùs est temerè mittere lapidem, quàm verbum. Quis ergo neget à lingua ingentia & nocumenta & damna prouenire.
66
*Quod autem ad iniuriam spectat certo
Aqua & iniuriæ notabiles.
est certius eam in verbis frequentiùs, quàm in rebus deprehendi. Vnde Theologi omnes restitutionis obligationem agnoscunt, quando alicuius fama verbis est alterius denigrata. Immò iniuria specialiter de verbali dicitur, teste Vlpiano L. 1. D. de iniurijs & famos. libell. Et ita communi vsu acceptum: vt pro contumeliâ sumatur, quod & dictum ab Vlpiano. Pro illis ergo meritò Conseruatores adhibentur, & ab Auditoribus rem justè expendentibus approbandi: est
enim euidens huiusmodi demonstratio. Pro notoriis iniuriis possunt Conseruatores deputari: in verbis possunt esse magnæ, & notabiles iniuriæ: ergo pro illis possunt Conseruatores judices deputari. Et hæc in Indiis præsertim attendenda; in quibus maximè oportet, vt Religiosi curam habeant de bono nomine; cùm de conuersione infidelium, & promotione fidei agere debeant; cui etsi positiuè non incumbant, debent tamen impedimento non esse, quo minùs regnum Christi merito & numero, juxta Ecclesiæ preces, augeatur. Nec plura hoc loco de Conseruatoribus, cùm plura dici possent, sed quæ conscientiæ negotium non ita concernere videantur, de quibus consuli etiam potest Dom. Villaroel Parte 1. pacificæ gubernationis, Quæst. 6. Artic. 13. vbi Dom. Solorzano conformia proponit. Et Domin. Reyna de Perfecto Prælato, Tomo 1. Libr. 2. Tractat. 2. Cap. 8.
CAPVT X.

CAPVT X.

Circa inquisitionem de commissis mercium prohibitarum, vulgo, de contrauando, qualiter delinquere Indici possint Auditores.
§. I.

§. I.

Pro resolutione Assertio duplex.
67
*EX Sinâ, Philippinis, & Nouâ-Hispaniâ merces quædam per leges Indicas prohibentur, eò quòd earum in Prouincias alias aduectio communi vtilitati obsistere judicetur. Huic ergo inquisitioni quidam Auditorum assistit, quæ seuera satis esse solet, mercium clancularia exportatione aduectarum amissione. In qua tamen suæ solent sordes auaritiæ familiares admisceri, quæ si judices ipsos attingant, sunt dubio procul turpiores. Pro quibus
Dico Primò. Auditor circa prædicta inqui
rens grauiter peccat, si à sua obligatione degenerans, ita dissimulet, vt prohibitæ merces in Prouincias istas inducantur. Id constat; quia leges prohibentes justæ debent judicari, & maximè ab iis, quibus specialis earum custodia à Rege, & qui suo nomine jus dicunt, iniungitur. Videantur dicta num. 57. & cùm aliàs communis in eo vertatur vtilitas in re momenti non parui, ex eo fit sine graui non posse crimine violari. Et
quidem doctrina illa de lege pœnali, quæ à multis traditur, non scilicet obligare in conscientiâ, hîc applicari nequit; quia tantùm in illos cadere potest, qui merces aduehunt, & earum commissione satis puniti censentur, vt non vltra damnationis æternæ supplicio videantur subiiciendi, juxta dicta Titul. 2. cap. 9. non verò in Iudices, qui non ex vi legis directè, sed ratione officii ad earum obseruantiam obligantur. Videatur etiam P. Suarius de legibus Lib. 5. Cap. 11. num. 6. P. Fragosus Tom. 1. pag. 942. num. 72. & pag. 945. num. 80. & P. Thomas Sancius Tom. 1. Consiliorum lib. 2. Cap. vnico dub. 9. num. 5.
68
*Dico secundò, Auditor in casu prædicto
dissimulans, tenetur ad restitutionem faciendam iis, quibus merces tales erant applicandæ, juxta legum dispositionem: sic citati, ex quibus P. Sancius magis juxta terminos quæstionis loquitur §. Ad tertium. Sicut & P. Rebellus Lib. 1. de Restitutione Quæst. 16. num. 2. cum Gabriele, & Soto, P. Molina Disputat. 739. num. 5. qui & alios affert, & iis addendus Nauarra Lib. 3. Cap. 4. num. 141. & est expressa decisio L. Properandum §. Sin autem alterutra. Et §. Sancimus C. de Iudic. Vbi qui peccant in omittendo, tenentur ad interesse in totum. Ratio est, quia ex officio tenentur ad impediendum juxta nuper dicta: qui autem impedire ex officio tenetur, & non impedit, ad restitutionem obligatur, cùm peccatum eius sit contra justitiam commutatiuam; neque enim contra distributiuam est, neque contra legalem, & vindicatiuam, vt constat.
Dices teneri quidem ex justitia commutatiuâ,
Nec tantũtantum ad partem salarij.
sed tantùm ad partem salarii, non verò ad pœnam, Regiæ Cameræ aut denuntiatori applicandam. Verùm hoc non vrget; nam tenetur pro damno: atqui damnum non est proprium, sed aliorum; aliàs numquam ratione damni ex officii pessimâ administratione secuti alia obligatio restitutionis consurgeret, nisi quæ ad partem salarii pertineret.
69
*Quæ instantia est quidem vrgentissima:
nihilominùs sunt, qui censeant judicem non condemnantem ad mercium talium amissionem, & sic fiscum, aliosque tali emolumento fraudantem, ad restitutionem non obligari: quia talis judex non constituitur primariò ad locupletandum fiscum, sed ad legum obseruantiam procurandam, ob illarum vtilitatem. Sic cum aliis Pharaonius in Append. Tract. 2. Sess. 10. Casu 4. Bonacina Tomo 2. Disput. de Restitutione Quæst. 2. Puncto 11. num. 11. Diana Parte 3. Tractat. 5. Resolut. 52. & Tract. 6. Resolut. 35. §. Tertiò Iudex. Escobar del Corro Tractat. de Vtroque foro. Articulo 4. num. 75. Thomas Hurtadus Tractat. vltimo Resolut. 12. P. Azor Parte 1. Libr. 5. Cap. 8. quæst. 5. in fine P. Tannerus 2. 2. Disputat. 4. Quæst. 6. num. 81. & P. Gaspar Hurtadus Disputat. 5. de Iustitia, & Iure, difficult. 10. §. Vnde debitor. P. Becanus de Legibus Cap. 7. quæst. 9. num. 4. Quorum sententia ob grauium scriptorum sic tenentium auctoritatem non potest penitus reprobari: illius tamen fundamentum non videtur solidum, | jam scilicet adductum, de fine principali legis, qui non est Fisci aut alterius, de cuius interesse agitur, locupletatio. Quia negari nequit quin judex
ad omne id constituatur, pro quo illius est diligentia necessaria, & ad legis totale complementum spectat. Vnde euidens est constitui, vt legem faciat impleri, exequendo pœnam, quando de illius ipsi violatione constiterit; & si ad locupletandum Fiscum, aut alios, qui inde emolumentum habere possunt, saltem minùs principaliter, sine eo enim vim non haberet lex; ergo ex eo, quòd finis minùs principalis sit, non tollitur restituendi obligatio. Consequentia patet: nam licèt minùs principalis sit, est tamen absolutè talis: ergo & parit absolutam obligationem. Antecedens constat ex dictis; vnde videtur euidens consequentia: pro quâ vrgeo. Nam lex talis duo præcipit, & non inferri merces, & pœnæ manere obnoxios secùs facientes: & vtriusque cura judicibus demandatur, & ita ex officio ad vtrumque tenentur; quia circa vtrumque versatur lex. Atqui pro eâ parte, quà pœnam spectat, interesse Fisci, aut aliorum agitur; ergo dum non exequuntur, ad restitutionem obligantur. Illatio est clara: nam ea ratione ad obligationem restitutionis vrget lex, cùm finis eius principalis est commodum, & interesse eam statuentis. Si quid
ergo diuersitas illa finis principalis, & non principalis euincit, id tantùm est, vt eius obseruationem non curans, ad quam ex officio tenetur, non ex principali fine, sed ex minùs principali, ad restitutionem teneatur, ex suppositione scilicet, vt in iis contingit, qui damni minùs principales causæ sunt, & solùm tenentur restituere ex suppositione, quòd alii obligationi huiusmodi desint, vt est in materiâ de restitutione notissimum. Videatur P. Molina, benè etiam sed aliter vrgens.
70
*Dici potest: ex eo, quòd emolumen
tum, quod ex pœna sequitur, sit finis minùs principalis, vel quasi consequens principalem; sufficienter colligi voluntatem Principis non esse ad restitutionem obligare. Sed certè responsio ista minimè potest subsistere, quæ ex dictis potest efficaciter confutari: nam Princeps statuens legem, vult manifestè habere id, quod amittendum præcipit, & ad cuius executionem judicem designat: ergo & consequenter vult non pati damnum amissionis eius, ad quod habet ius, si fuerit deprehensum; nec quemquam sibi in huius emolumenti acquisitione esse contrarium: ergo & damnum ex violatione talis legis consecutum sibi reparari. Antecedens est clarum, & consequentia non minùs: nam hac ratione custos vineæ aut segetis tenetur ad restitutionem damni ex eius dissimulatione prouenientis; quia est quid consequens ad voluntatem, quâ custodiri res suas vult, pro quo & stipendium præstat, vt damnum ex infideli custodia resultans reparetur. Et certè, qui custodem apponit, ex primaria intentione non vult damnis locupletari, sed res suas sibi custodiri: aliud autem secundarium est; sed quia exui officii subsequitur, absoluta obligatio subest, non secùs acsi id ad primarium finem pertineret.
71
*Benè verum est, P. Molinæ stare
limitationem posse, qui ait prædictam doctrinam procedere, nisi Iudici, aut Officiali alteri constet, aut absque dubio præsumatur, munus non cum tanto onere esse sibi iniunctum, vt teneatur eas pœnas cum onere exequi, aut nisi verosimiliter præsumat illum, qui id munus sibi iniunxit, contentum fore, vt in euentibus, in quibus dissimulat, eas non exequatur; in dubio autem circa dicta tenetur inquirere, & se voluntati eius accommodare restitutionis obligatione. Quibus
addi potest non esse necessarium, vt absque dubio id sibi constet, si dubium non merè tale sit, sed probabilitati adnexum: quod tunc accidet, cùm experientia constet, non cum eo rigore circa dissimulantes procedi, sed Principem aliâ eos solitum animaduersione percellere. In casu autem
nostro nihil tale intercedere existimo; quia cum nullo dissimulante ita benignè actum est, eò quòd dissimulationes tales non soleant plenè probari, nec sit, qui audeat contra judices huiusmodi supremos insurgere, nisi fortè in Syndicatu, quando jam ob lapsum temporis difficiles sunt redditæ probationes. Vide Pharaonium Tract. 2. Sess. 2. Casu 17.
§. II.

§. II.

Duæ aliæ Assertiones & Doctrina multiplex.
72
*DIco Tertiò: si Iudici, de quo loquimur,
aliquid pro dissimulatione detur, circa graue peccatum, quod committit accipiens, dubium esse nequit juxta dicta; circa obligationem autem restitutionis; si rationem muneris habeat, procedit doctrina tradita Titul. præcedenti. Cap. 4. & hoc ipso. Cap. 2. Si verò rationem solutionis veræ, quamuis palliatæ ob violatam officii legem, est nouus titulus, ut non teneatur ad restitutionem juxta eorum sententiam, qui dicunt acceptum à Iudice ob iniustam sententiam non esse obnoxium restitutioni, quam inter alios tenent Bonacina Tomo 1.
Disputat. 1. de Restitutione Quæst. 3. Puncto 3. num. 8. P. Molina Disputat. 94. §. Contraria sententia. P. Lessius Libr. 2. Cap. 14. num. 54. & 55. P. Fragosus Tomo 1. pag. 416. In principio. Quorum ratio est: onus quod supra se Iudex assumit esse pretio æstimabile, grande siquidem est, cùm fortunas suas, honorem, & officium amissionis exponat periculo. Neque obstat actionis turpitudo, nam datum pro actione turpi, licitè potest retineri, vt est communissima sententia: pro quâ Auctores congerit Diana Parte 1. Tractat. 16. Resol.
Quorum auaritia damnata.
38. quibus & addi plures alii possent. Sed licèt prædicti ab onere restitutionis liberari probabiliter possint; illis tamen auaritiæ laqueis irretitis, & in desideria non solùm inutilia, sed exitialia ruentibus, quæ mergunt homines in interitum, iuxta Doctrinam Apostoli 1. Tim. 6. v. 9. dicere non immeritò quispiam poterit: Pecunia vestra vobis sit in perditionem.
73
*Dico quartò. Auditores Indici nequeunt
sibi applicare tertiam partem ex condemnationibus commissorum; quam antiquiores leges concedebant, quandoquidem id nouioribus vetitum inuenitur, de quibus D. Solorzanus Lib. 4. Cap. 3. num. 56. & in Politicâ Lib. 5. Cap. 3. pag. 172. | §. Solo quiero & seqq. Vbi sub dubio ait nouiores leges, aut reuocatorias esse veterum, aut cum earum obliuione dispositas. Ex quo immeritò
quispiam addubitet an obligent in conscientiâ. Quod fundari potest ex eo, quòd correctio legum vitanda est, ex leg. vlt. C. de Appellationibus. & ex Cap. cùm expediat, de electione in sexto. ac receptissimâ sententiâ Doctorum: ergo vbi non constat de legislatoris voluntate, prioris dispositioni standum est, & licet ignorantia legis non præsumatur in legislatore, ex Cap. licet de constitutionibus in sexto, & Cod. de Testamentis l. Omnium.
Id tantùm est firmum quando lex prior est inserta in Corpore iuris, vt etiam constat ex L. sed & posteriores, de legibus ibi Nisi contrariæ sint; quod tamen in casu præsenti non contingit; cùm non constet tempore datæ posterioris legis, priores in Corpore Indici iuris extitisse. Præterquam quòd probabiles aliæ doctrinæ sunt, iuxta quas ignorantia in legislatore præsumitur, ne abrogatio legis admittatur, vt quando prior lex est specialis, & posterior generalis, de quo P. Suares lib. 6. de legibus Cap. 27. num. 13. & quando ex præsumptione scientiæ aliquod sequitur inconueniens, vt quòd violauerit iuramentum de non abrogandâ lege, aut similium, de quo P. Palaus. Tom. 1. Tract. 3. Disp. 5. Puncto 2. §. 1. num. 8. ergo, & in casu nostro præsumi ignorantia potest, cùm aliàs constet in legibus Indicis frequentem contrarietatem reperiri; quæ ex eo accidit, quòd Indiæ valde remotæ sint, & relationes non consonent, de quo superiùs non semel dictum.
74
*Sed hæc non vrgent: quia doctrina, de
abrogatione legis per contrariam illi, receptissima est, & generaliter procedit, non solùm quando prior in Corpore iuris continetur, sed etiam de statutis, quæ fiunt à particularibus communitatibus, vel legislatoribus, qui scire possunt, & debent sua statuta, vt bene P. Suarez supra num. 12. iuxta omnium mentem. Vbi illud addendum: etiamsi legislator priorem legem ignoret, pro posteriore illius voluntatem stare, quæ est iuri communi conformis, iuxta quòd, cùm contrariæ sunt leges, pro posterioris valore iudicandum. Deinde: schedulæ ille priores nimis quantùm erant notæ, quia in volumine Indicarum contentæ, vnde à Consiliariis omnibus supremi Indiariarum Consilij non potuerunt ignorari. Probabiles autem doctrinæ illæ non faciunt ad
rem, quia prior de lege speciali, & generali applicari nullo modo potest, quia vtraque in casu præsenti specialis est, cum Iudicibus commissorum loquens, qui ex Togatis designantur: & quando leges tales sunt, posterior debet præualere, vt cum communi Doctorum assensu docet P. Suarez num. 12. citato; doctrina autem altera de inconueniente, à præsenti instituto valde aliena est: quia in eo, quòd posterior valeat, inconueniens nullum est, immò conuenientiæ maximæ, quas leges Regiæ expromunt, dum sic in illis habetur: Porque teniendo como tienen, salario
Legis tenor.
mio, por razon de sus plaças, y officios. No era Iusto se los permitiesse lleuar las dichas tercias partes. Quod autem vltimò dicebatur, nullius momenti est: tum quia iam per dicta satisfactum, & notitia sufficiens demonstrata. Tum etiam: quia res hæc non est ex iis, quæ in relationibus ex Indiis transmissis fundantur, sed in rei ipsius conuenientiâ, quam, vt vidimus, verba legis manifestant. Tandem
Oppositum non esse probabile.
sic est praxi inconcussâ receptum: vnde existimo oppositum omni esse probabilitate destitutum. Quidquid Dom. Solorzanus num. 57. & seqq. & in Politicâ pag. 773. §. Y esto. in contrarium videatur adducere, cum Carleualio, legum auctoribus eo in Iudicio condemnatis. Licet ergo commissio ista non adhæreat necessariò Auditorum officio, salarium tamen ad illius laborem se extendit, quia sub eo onere datur, sic declarante Senatu, vt si subeundus sit, nihil debeat ampliùs corrogari.
75
*Non ergo hîc locum habet doctrina P.
Molinæ suprà, vt quando pœnæ ipsismet ministris publicis essent legibus applicatæ ad nullam restitutionem teneantur: & vt quando ex parte ipsis essent applicatæ, non teneantur ad restitutionem eius partis, quęquæ ipsis esset applicata. Quod procedit quando legem violantes ministri tales deprehensos in commisso minimè condemnarunt. Nam de Auditore Iudice loquendo, si
Cui facienda restitutio.
quid accipiat, iam vidimus non posse hac se doctrinâ tueri, cùm nihil illi per legem applicetur. Aliunde autem doctrina ista difficilis apparet, casui, de quo loquimur, applicata; quia lex applicat tertiam partem ministro, qui suo officio rectè fungitur; qui autem dissimulat, legis præuaricator est; ergo ad præmium illud non habet ius, ex quo fit, quòd si aliquid accipiat, illud iustè retinere nequeat. Restituat ergo: sed cui? Nam fisco non debetur, cui suæ designatæ sunt partes; nec auctori commissi, quia per legem est eo priuandus; neque alius extat ad quem videatur pertinere. Si dicas restituendum fisco ex ordinationibus Audientiarum Indicarum Anni 1563. Cap. 17. vbi statuitur sub pœna quadrupli tertiam partem non accipiendam à Iudice: cùm dispositio illa pœnalis sit, & pœnam adeò seueram contineat consonans l. Sancimus C. ad L. Iuliam repetun. contra malè capientes aliquid ratione officij publici; ante iudicis sententiam non obligat reum: de quo Citati
num. 69. qui ex eo etiam probant iudicem non teneri ad compensationem pœnæ fisco, aut aliis acquirendæ. Et prætereà P. Thomas Sancius lib. 9. de MartrimMatrim. Disp. 30. num. 1. & lib 2. Operis moralis. Cap. 22. num. 7. & 8. P. Palaus Tom. 1. Trac. 3. Disp. 2. Puncto 2. P. Fragosus To. 1. pag. 421. num 64. Qua ratione pœna dupli, quam Concilium Tridentinum statuit. Sessione 24. Cap. 3. de
Reformatione, quæ & extat in Cap. exigit, de Censibus in Sexto; ante sententiam non obligat. Pro quo Nauarrus Consilio 11. de Censibus. Meliùs ergo dici potest restituendum ei, qui dedit, stante sententiâ de obligatione restitutionis: quia si iste non potuit accipere, neque alius dominium transferre; vnde domino est reddendum. Nec verum est eo debere priuari, nisi fortè id, quod debet ex mercibus ipsis prohibitis, sit; tunc enim videndum quid lex disponat, & iuxta id restitutio facienda: & in mercibus sericis, quæ ex Sina
afferuntur, magnus solet obseruari rigor, & aliquando in Regiis apothecis visæ computrescere; aliquando non ita. Redduntur ergo Regiis ministris, & ipsi, quid de illis sit faciendum, | Prorege consulto, prouidebunt: Iuxta id, quod præcipitur in schedula Anni 1620. quòd scilicet in Hispaniam remittantur. Sed quis erit reddens, & laudabimus eum? Fecit enim mirabilia in vitâ suâ.
CAPVT XI.

CAPVT XI.

De Auditore pro defunctorum bonis Iudice constituto. Et qualiter illius possit conscientia in huius officij executione grauari.
§. I.

§. I.

Explicatum officium & prior pro illo resolutio.
76
*SAnctum quidem hoc Regum nostrorum
inuentum, vt ab intestato decedentibus, aut quorum hæredes absentes sint, vel etiam legatarij, piaque opera in Hispaniâ facienda mandauerint, non desit, qui eorum vltimas impleri faciat voluntates; Peruiæ sunt enim semper iniuriis facultates absentium, & quodammodò videtur occasio homines in delictum trahere, quæ non potest animum prouidentis de resultatione terrere, vt Cassiodorus scribit Lib. 1. 15. Vnus
Cassiodorus.
ergo ad munus hoc Auditorum adlegitur biennali successione, ab vnâ classis expeditione vsque ad aliam, quando collecta solent remitti bona; sic enim rectæ administrationi visum est opportuniori posse industriâ responderi. Suum igitur Iudex talis habet tribunal cum necessariis ministris, & caussas omnes in primâ cognoscit, & concludit instantiâ, quæ ad talem spectant collectionem. Potest tamen circa hoc multipliciter peccari, & quod sanctè institutum est, in damnationis argumentum detorqueri: circa quod
77
*Dico primò. Cùm arca haberi debeat
trium clauium pro bonis prædictis asseruandis, quarum vnam ipse habere debeat Auditor, duas alias præcipui ministri; peccat ille grauiter, si eam non teneat apud se, sed aliis tradat, aut non assistat quando est aliquid extrahendum. Id constat; quia ex negligentiâ, aut nimiâ confidentiâ istâ, statim apparet, quàm ingentia possint incommoda resultare, & quidem lex ita disponens, de qua Dom. Solorzanus Lib. 4. Cap. 7. n. 6. & in Politicâ lib. 5. Cap. 7. pag. 799. §. Pero finalmente, nihil superuacuum in hac cautione præscribit; ergo id ad plenam securitatem omnino necessarium iudicauit; qui ergo circa hoc negligenter se habet, grauiter peccat, quia ex eo fit plenam securitatem non haberi. Videat iudex, si in arca tali suas haberet facultates, an illius clauem à se pateretur auelli, & inde colligat qualem erga bonorum ad defunctos spectantium curam, & custodiam debeat adhibere. Non hoc quidem
leuis, aut leuissimæ culpæ negotium est, sed latæ: quæ cùm datur, communis Doctorum sententia, Juri sic disponenti, conformis, graue in eo piaculum cum restitutionis onere recognoscit. Pro quo videri potest. P. Lessius lib. 2. Cap. 7. n. 24. & Bonacina Tom. 2. Disp. 3. quæ est de contractibus Quæst. 1. Puncto 6. & alij passim, qui culpam latam sic explicant, vt sit defectus diligen
Quando contingat.
tiæ in re alterius custodiendâ, quam solent homines adhibere in suis rebus custodiendis. Si ergo quis thesaurum suum habens in arca, alteri clauem non traderet, vt apud se diutiùs haberet, aut cùm extrahendum aliquid esset, id minimè alterius curæ committeret; signum manifestum est, in huiusmodi defectu erga arcam dictam custodiendam, graue ab Auditore iudice crimen admitti. Ante annos aliquot vidimus in hac Regum vrbe notabile in hoc genere portentum: ex
Furtiuum portentum.
arcâ enim dictâ immensa est diuitiarum copia furtim extracta, pessimi tabellionis industriâ, qui erat èex tribus clauigeris vnus, iuxta id, quod lege disponitur: & licet solus in pœna fuerit suspendio addictus, culpa tamen solius non fuit, cùm depositum illud attẽtioriattentiori seruari custodiâ debuisset.
§. II.

§. II.

Duplex pro eodem Assertio.
78
*DIco secundò. Iudex prædictus grauiter
peccat, & cum restitutionis onere in collectione bonorum expensas multiplicans, vt ministros, aut familiares ita sibi obsequentiores reddat, aut aliis humanis respectibus, vbi diuini tantùm attendendi. Hoc ita est planum, vt non egeat probatione: in quo sæpiùs peccare communis testatorum persuasio videtur comprobare, qui, vt bona, quæ relinquunt, in potestatem tribunalis huius non veniant, & sic diminutionem notabilem patiantur, hæredes confidentiarios designant, & facienda in Hispaniâ
opera pia aut alia tribuenda legata eorum fidei committunt, instructione secretâ. Fit ergo pietatis depositum auaritiæ spolium, & grandis quandoque censûs expensarum titulo ad miserandam redigitur paruitatem. Non ergo peccant si in extremis disponentes, vt rebus suis consulant, neque ipsis operam præstantes suam, vltimarum voluntatum administri meliores.
79
*Vbi dubitari potest an executores tales
à iudice præfato sub iuramento interrogati, veritatem dicere teneantur, vel abstractione aliquâ eam possint occultare. Ad quod dico non teneri, si contra eos semiplena probatio non sit, iuxta satis receptam sententiam, quam tenent P. Lessius Lib. 2. Cap. 31. Dub. 3. num. 8. P. Thomas Sancius Lib. 3. Operis moralis, Cap. 6. num. 26. vbi quamplures adducit. P. Vincentius Tancredi de Religione Tract. 4. libr. 3. Disp. 3. numer. 26. & alij. Idem etiam dicendum, si dubitet an iuridicè interrogatur: quod etiam tenet P. Lessius. suprà
num. 10. P. Vincentius. §. Vel si dubium. P. Fagundez lib. 2. in Decalogum Cap. 11. num. 18. adducens præter P. Lessium citatum, Caietanum, Sotum, & Adrianum. Cuius sententiæ non est leue fundamentum, quòd in dubio potiùs fauendum est reo, nec certum onus ab incertâ est potestate sub pœnâ æternæ damnationis admittendum. Si
autem legitima ad interrogandum fundamenta sint, etiam in eo casu probabile est non obligari ad manifestandam veritatem sed amphibologiâ vti posse, dicendo testatoris voluntatem eam esse, quam verba testamenti declarant, eam inquam, quoad scripturam, quia sic scribi voluit vel aliter, | si sub aliâ verborum formâ interrogatio proponatur. Probatur ex doctrinâ P. Sancij suprà n. 29. vbi ait quoties factum exterius contra legem excusatur à culpa ratione alicuius circumstantiæ, posse rogatum iuridicè de illo facto, id negare, intelligendo de facto criminoso. Quod & tenet Diana Part. 3. tr. 6. res. 3. §. 15. P. Lessius suprà n. 14.
Etiamsi venialiter tale sit.
addens id verũverum esse, etiamsi factum contra legem non excusetur à culpâ veniali. Item ex doctrina eiusdẽeiusdem P. Sancij suprà n. 24. vbi ait iuridicè interrogatum posse æquiuocatione vti, quando non tenetur ob aliquam caussam testimonium ferre; vt quia ipsi damnum notabile sequeretur &c. In
Et ratione damni &c.
casu autem nostro ita contingeret, quia veritatem aperiens non parum grauari posset, tum vt legis transgressor, quamuis verè talis non sit; quia lex Iudicem bonorum defunctorum constituens, neminem vetat considentiâ vti, aut iuxta eam procedere, sed iuxta manifesta prouidentiam vult Regiam exerceri. Tum item, quia plura extorqueri possent, quàm re ipsâ sibi concredita fuerint, & litibus molestissimis pro eo, quod sua nihil interest, perturbari: & doctrinam dictam probat P. Tancredi citat. n. 26.
80
*Et propter eamdem rationem ingentium
detrimentorum in facultatibus relictis, poterit quis habens aliqua defuncti ab intestato bona, aut de quibus, etiamsi testatus fuerit, non constat, eò quòd testamentum factum aliquot per annos ante mortem fuerit, ea non manifestare iudici, sed cum omni securitate ad hæredes transmittere; sic enim voluntatem defuncti meliùs exequitur, & viuentium vtilitati meliùs consulitur. Quod aliunde potest ostendi, ex communi scilicet sententia de legibus in præsumptione fundatis, quod scilicet non obligent, quando præsumptio in casu particulari deficit, & quando finis adæquatus cessat in particulari: pro quo quamplures Auctores
adducit Diana Part. 1. Tract. 10. Resolut. 27. & 28. Cùm ergo finis legis statuentis præfatum iudicem, ille sit, vt morientium voluntates impleantur, & eò quòd non ita impleri, cùm executio priuatis personis committitur, bonis coniecturis præsumatur: ex eo habetur posse quemuis prædicta exequi, in quo præsumptio talis nullum habet fundamentum; cùm aliunde maior in eo deprehendatur pro viuis, & mortuis vtilitas, quam præsertim Catholici Reges talibus statutis intendunt.
81
*Dico tertiò: Peccat grauiter iudex prædictus,
cuius negligentiâ executio circa bonorum dispositionem retardatur. Ratio est clara: quia ex tali retardatione grauia sequuntur incommoda. Nam inprimis defunctorum non implentur voluntates. Deinde iidem multis animarum suarum suffragiis defraudantur. Quin etiam ij, ad quos bona spectant, eorum fructu priuantur. Ob quas rationes peccati grauis rei iudicantur testamentorum executores, qui dispositiones testatorum diutiùs protrahunt. Pro quo videri potest P. Molina Disput. 251. §. dubium item. P. Thomas Sancius Tom. 2. Consilior. lib. 4. Cap. 1. Dub. 53. qui alios adducit, præsertim Conclus. 4. Quæ autem sit notabilis dilatio non
Quæ sit dilatio notabilis.
potest certis regulis designari L. Nulli. C. de Episcopis, & Clericis dicitur, sine vlla cunctatione. Quis autem non videat per menses aliquot cunctantem, dici non posse sine vllâ exequi cunctatione. Sunt tamen, qui in Sacerdotibus ad Missas dicendas ob stipendium receptum obligatis, duos menses non censeant notabile esse spatium, bene autem vlterius. Pro quo videri potest Diana
Tom 1. Tract. 14. Resolut. 25. & Hieronymus Garcia in Summa morali de Sacerdotio Tract. 3. difficult. 10. dub. 8. & dicenda à nobis infrà in Appendice pro Clericis post Titulum. 19. numer. 3. Iuxta quod in casu nostro idem poterit non improbabiliter sustineri. Quamquàm in ordine, ad ea, quæ ad Hispaniam sunt transmittenda, aliter philosophandum videatur. Si enim ob negligentiam duorum mensium elabatur occasio transmissionis, spatium iam nimis longum est; cùm annus prætereà integer expectandus sit, qui inter expeditiones classis solet currere, si autem non elabatur occasio, neque propter dilationem debita fiant deterioris conditionis, quæcumque illa sit non videtur graue in illâ peccatum reperiri: cum nullum ex eâ damnum cuiquam subsequatur.
82
*Dico quartò: Collectæ defunctorum pecuniæ nullo modo possunt negotiationibus
exponi, siue ad iudicis commodum siue aliorum, neque ad necessitates quaslibet, quantumuis publicas & vrgentes, inuerti aut etiam mutúari; & hæc quidem omnia satis ex se videntur iustitiæ conformia; eôdem enim modo pecuniæ istæ tractandæ sunt, acsi ij, qui illas morientes reliquerunt, viui adessent, & ita nullus eas contrectare contra eorum posset voluntatem, nisi furti crimine diffamandus. Nihilominus ad maiorem firmitatem legibus stabilita sunt, de quibus Dom. Solorzanus num. 6. & quod ad negotiationes attinet, inferiùs discutiendum, cùm de Regiis Officialibus subierit sermo. Quòd autem non possint in necessitates alias conuerti, non tollit communem doctrinam, iuxta quam dispositiones defunctorum mutari possunt in alias, quando illæ nequeant executioni mandari, aut conuerti in meliores, iuxta aliquorum sententiam: pro quibus videri potest Pater Thomas Sancius Tom. 2. Consilior. Lib. 4. Cap. 2. per septem priora Capita.
Regi mutuæ dari possunt.
Id autem; quod de mutuatione dicitur, non habet locum respectu Regis, qui si mutuum aliquid petat, aut in sua lege dispensat, aut declarat non sibi, sed aliis impositam fuisse, cùm in eo non sit periculum, quod in aliis solet esse certissimum.
§. III.

§. III.

Circa iurisdictionem notandæ decisiones.
83
*DIco quintò. Iudex dictus grauiter peccat
suam iurisdictionem extendens; id planum, sed quia non semper obseruatum, opus fuit Regio rescripto specialiter admoneri, de quo Dom. Solorzanus num. 31. & in Politicâ pag. 803. §. Y siempre: apud quem videri possunt aliqua, in quibus committi talis excessus potest, præsertim circa personas, aut bona ecclesiastica, in quibus multiplex esse quæstio potest.
Prima; an cùm Clericus ab intestato moritur,
& hæres est laicus, se iudex præfatus intromittere possit circa eorum collectionem, & reli|qua ad ea spectantia, sicut in aliis. Circa quod Dom. Solorzanus vt certam statuit partem affirmatiuam, quia bona illa jam sunt laica, & fori priuilegium amittunt, cùm ad laicum dominium spectent juxta Auctores, quos refert, n. 33. & in Politicâ §. Lo tercero, post aditam inquam hęreditatemhæreditatem, juxta Lucùm hæredes 23. π de acquirendâ vel amittendâ posseßione. Sufficit tamen jam Clericum illorum dominium non habere. Pro quo & stare Concilium Limense secundum Parte 1. Cap. 107.
affirmat idem num. 34. & in Politicâ Pag. 804. Col. 1. illius enim verba sunt: Si algun Clerigo muriere ab intestato, sus bienes se den à sus herederos por el IuesJuez Ecclesiastico, ô por el lego, si no fueren Clerigos. Sed Concilii aliam mentem esse videri alicui posset; tantùm enim velle videtur bona Clerici morientis ab intestato per judicem Ecclesiasticum hæredibus tradenda, quicumque illi sint; bona autem laicorum per laicos, quando hæredes laici sunt; & hic apparet planus, & manifestus sensus; alius autem minimè congruens, illud enim, O por el lego, si no fueren Clerigos, nequit cadere supra hæredes, sed supra morientes. Cùm enim Episcopi circa executionem testamentorum auctoritatem habeant, declarare Concilium voluit, cùm laici ab intestato moriuntur, eorum bona hæredibus tradere ad laicos judices pertinere. Nihilominùs explicatio ista non quadrat, & priori
Exactior intellectus.
prorsus standum; cùm enim dicit, sus bienes se den à sus herederos, de bonis Clerici ab intestato morientis manifestè loquitur, quæ addit tradenda hæredibus per judicem Ecclesiasticum. Quando ergo subdit: O por el lego si no fueren Clerigos, de eisdem bonis agit, & ita illud si fueren Clerigos ad hæredes referendum; non enim potest ad morientes referri, cùm tantùm agatur de bonis ad Clericum pertinentibus; esset enim sensus implicantiam inuoluens; quòd scilicet bona Clerici tradantur hęredibushæredibus per iudicem laicum, quando talia bona sunt laici ab intestato morientis. Quæ quidem oportuit aduertere; non enim defuit, qui circa hoc passus fuerit deceptionem.
84
*Secunda: An idem sit, quando Clericus
est hæres Clerici ab intestato morientis. Circa quod videtur similiter affirmandum ex rescripto Regio, quod extat Tomo 1. Pag. 396. & in Summario Lib. 3. Titul. 4. l. 26. in quo sic dicitur: Os mando proueais, y deis orden, en que los bienes de los Clerigos, que de aqui adelante murieren, se metan en la dicha caxa de bienes de difuntos de la misma manera,
que si fuesen de legos, sin hazer diferencia muriendo ab intestato. Sed hoc non obstante contrarium asserendum; cuius ratio est clara; quia bona illa priuilegium fori non amiserunt, cùm ad Ecclesiasticam personam spectent, & in transitu de vno ad alium non sint facta deterioris conditionis. Quòd si dicas non esse defuncti, neque etiam al
terius, qui potest succedere, quia dominium non capitur, nisi per aditam hæreditatem, quod fit verbo, aut facto iuxta citatam L. Hæredes, & communem Doctrinam: pro quâ vide P. Lessium Lib. 2. cap. 3. num. 16. Id certè non obstat; quia licet ita sit, & dominium non detur; est tamen ius ad rem, ratione cuius addicta sunt talia bona, & affecta Ecclesiasticæ personæ, & dominium in viâ, pro quo tantùm requiritur significatio voluntatis; & quidem bona talia non sunt laica, cùm ad laicum non pertineant, ergo neque ad laicam illorum administratio spectat potestatem. Non ergo potuit oppositum præfatâ lege decidi: vnde
Domin. Solorzanus eam tantùm vult procedere in casu præcedente; quatenus pro illo eam tantùm adducit, & statim de præsenti agit, specialem in illo difficultatem recognoscens. Sed certè illa generaliter loquitur, cùm nullam haberi differentiam velit inter Clericorum & laicorum bona, non videtur prædictam pati explicationem. Vnde responderi potest, sicut ipse num. 36. ad similes leges respondet, eas scilicet non habere locum contra Ecclesiasticos, cum Martha de Iurisdict. 4. p. Cent. 2. Casu 66. de quo iterum.
85
*Tertia. An saltem quando laicus ab
intestato moritur, & hæres est Clericus, Iudex prædictûs possit bonorum facere collectionem. Cui similiter videtur respondendum ex adducto fundamento: nam talia bona morte laici desinunt esse laica, & jam incipiunt ad personam Ecclesiasticam pertinere: ergo non licet judici laico circa illa se intromittere. Vnde & plures censent in casu, quo laicus Clericum hæredem testamento dixit, publicationem non esse faciendam à Iudice laico, sed ab Ecclesiastico. L. Publicata. C. de
Ad quem spectat publicatio.
´Testamentis. Cui consonat L. 14. & 15. Titul. 4. Lib. 5. Recopil. Licèt contrarium cum aliis teneat Couarruuias Practicar. Cap. 8. Conclus. 1. & P. Fragosus Tomo 3. Pag. 232. §. 89. Sed quidquid de insinuatione sit, in quâ est specialis ratio, quia nondum publicato testamento, non cōstatconstat authenticè quis sit hæres; in casu nostro adducta vrget instantia: testamento enim publicato jam est notorium hereditatem ad Clericum pertinere, & ita nequit judex laicus suam circa hoc jurisdictionem ampliare.
86
*Quarta: cùm in iis quæ ad prædictam
collectionem spectant, & personas Ecclesiasticas concernunt, vel quia defuncti debitores, vel depositarii, aut aliter, possit Iudex, de quo agimus, contra eos procedere, & si quæ oriantur lites, coram se comparere iubens, terminare. Et pro parte affirmatiuâ videntur stare aliqui, quorum meminit Dom. Solorzanus num. 36. & Politicæ §. En lo qual, sicut, & cuiusdam Regiæ schedulæ ad instantiam vnius ex huiusmodi Iudicibus expeditæ, quâ hoc videtur decerni. Sed citatus Auctor contrariam affirmat esse securiorem, & circa schedulam id ait, quod iam vidimus num. 84.
Pro cuius confirmatione iuuat Couarruuiæ doctrinam, & animaduersionem adduxisse. Qui Cap. 8. citato Conclus. 3. cùm multis probat Clericum hæredem laici defuncti nondum aduersùs eum cœptâ lite conueniendum esse apud Iudicem Ecclesiasticum, etiamsi vt laici hæres ad Iudicium vocetur eâ actione personali vel mixtâ, quæ aduersùs defunctum actori competebat, quod est Pontificii iuris dispositioni conforme. Addit tamen veteres quosdam contrariam probasse opinionem, & hanc secutos viros illos doctissimos, qui iussu Regis Alfonsi X. Partitarum leges concinnarunt, vt apparet ex L. 57. Titul. 6. Parte 1. iuxta lectionem, quam ipse ait, & probat esse veriorem. Post quæ ita subiicit: Tametsi juri Pontificio, ac denique receptißimæ opinioni omnino contraria:
Couarruuias.
nec video iustam aliquam rationem à jure Pontificio deductam, quâ potuerint induci Regiarum legum condi|tores, vt hanc sententiam probarent. Idcircò Iudices Regios admonitos esse velim, quòd in eius praxi exactissimâ diligentiâ inquirant, & scrutentur, sitne seruanda huiusmodi lex, & an Regia Maiestas velit eam seruari, præsertim; quia prior littera justior, ac verior est, nec vmquam viderim contrariam in praxi receptam fuisse. Sic ille: diuersitas lectionis in eo stat, quòd vna habet: E otro alguno demanda contra à quelaquel lego. Cuius scilicet heres est Clericus: alia: E otro alguno demanda contra à quelaquel Clerigo. Habemus ergo ex magni illius viri judicio præclarum documentum, vt in legibus, quæ Iuri videntur esse Pontificio contrariæ, & maximè vbi libertas videtur Ecclesiastica violari; immò & in iis, quæ receptioribus opinionibus videntur esse contrariæ, non existimemus RegięRegiæ Maiestati placere, vt iuxta eas clausis oculis operemur. Sic ergo adducta pro casu nostro poterit æstimari.
87
*Quinta. An quod dictum est, quando
heres est Clericus, debeat similiter dici, quando in opera pia in Hispaniâ facienda, aliqua relinquuntur. Vbi ex doctrinâ quorumdam videtur affirmatiuè respondendum, qui censent publicationem talis testamenti, in quo scilicet laicus ad pias causas disponit, à Iudice Ecclesiastico faciendam.
Cui competat publicatio.
Sic Diana Resolut. 100. citatâ. Apud quem tamen alii contrarium tenent, & quidem non videtur negari posse, quin negatiua sententia sit maximè verosimilis: nam licet Iudex Ecclesiasticus circa legata pia omninò competens sit, id etiam habet sæcularis, quia est causa mixti fori, & ita datur locus præuentioni; quod cum aliis ostendit P. Thomas Sancius Tomo 2. Consilior.
Esse causācausam mixti fori.
moral. Cap. 1. Dub. 52. num. 4. iuxta hæc ergo poterit judex bonorum defunctorum circa pias dispositiones, de quibus loquimur, jurisdictionem suam exercere.
§. IV.

§. IV.

Quid effici pro animabus oporteat defunctorum.
88
*DIco sextò: Iudex talis circa suffragia
pro defunctis facienda, eâ vti moderatione debet, vt quintam bonorum partem, si ea sit notabilis, non excedant, & Concilium quidem Limense secundum Cap. 107. quadraginta Missarum numerum excedi prohibuit in iis, qui intestati morerentur. Quod quidem temporibus illis videri sufficiens potuit, quando & patrimonia erant tenuia, & pauci Sacerdotes: cùm tamen jam res aliter se habeat. Possunt ergo Missæ numerosiores dici, juxta defuncti, & facultatum eiusdem conditionem, verosimili captâ coniecturâ, de eo, quod defunctus ipse pro se fieri vellet, si testari contigisset. Non autem amicos sibi facere de mammona iniquitatis, largè in hos, & illos familiaritate, aut cognatione proximos, Missarum stipendia conferentes. Quod præsertim attendendum, si defuncti heredes filii sint, aut parentes: nam si alii, plus aliquid potest pro anima illius impendi. Possunt etiam illæ fieri eleëmosynæ, quas communiter dari jubent, qui testati moriuntur, & dici solent legata vrgentia Mandas forçotasforçosas, & etiam alia, quæ licet non ita communia sint, multorum tamen pietati videntur conformari.
89
*An autem tota bonorum quinta pars pro
animâ possit defuncti expendi, in dubium est reuocatum. Et Dom. Solorzanus num. 44. & in Politicâ Pag. 806. §. El qual Doctoris Carrasco judicium adducit, qui censuit affirmatiuam sententiam ex vulgari traditione originem ducere, quòd scilicet illa præcisè, & nihil vltrà expendi possit, & nullo id iure probari. Videtur autem cum distinctione jam indicatâ respondendum. Vt si quinta pars in notabili quantitate sit, non debeat tota pro animâ defuncti expendi, quando minoribus expensis potest id præstari, quod communiter hominibus similis conditionis impenditur, cuius arbitrium Regia rescripta Iudici præfato remittunt: si autem minoris quantitatis
sit, quàm vt possit ad prædicta sufficere, plus poterit aliquid ad pia huiusmodi officia conferri. Et quidem si is, qui intestatus mortuus est, heredes haberet præsentes, vt non esset locus bonorum collectioni à Iudice dicto faciendæ; non tenerentur illi totam eorum quintam partem pro animâ defuncti expendere, si pinguior esset; neque illâ esse contenti, si plus illius statûs conditio postularet: juxta Doctrinam P. Molinæ Disput. 236.
P. Molinæ notanda doctrina.
Deinde verò: vbi ita scribit: Quando autem defunctus intestatus disceßit, de toto aceruo bonorum facienda sunt omnia, quæ æquitas postulat; vt & pro desuncti animâ, atque in honorem illius fiant: reliquum verò inter heredes est æqualiter diuidendum. Sic ille, qui idem asserit de ea quintâ parte quæ superest, funere & legatis solutis, quando defunctus facto testamento decessit. Cùm ergo Iudex præsentiam suppleat absentis, eodem, quo ille, modo, juxta æquitatem regulato se gerere debet, ne, dum animæ alterius consulit, circa propriam lethale patiatur detrimentum. Omitto alia, quæ ad conscientiæ negotium non spectant, de quibus videri potest D. Solorzanus: circa illa enim immorari prolixioris esset operæ, quod & jam generaliter admonui, & iterùm juuat admonere.
CAPVT XII.

CAPVT XII.

De Auditore Regiæ classis visitatore, & nonnullis aliis ad specialia munera deputatis.
§. I.

§. I.

De quatuor ex illis.
90
*DEcano id Senatûs incumbit, quando
ex Panamensi portu Regia classis redit, in quâ Regius thesaurus exportatus: cùm enim ex Callaënsi soluit, ad Proregem ipsum spectat visitatio. Ad quæ autem visitatio hæc se debeat extẽdereextendere, probè ipsi scient; id autem videtur speciale, an mercibus oneratæ naues redeant, quod fieri vetitum; quia & jura fraudantur Regia, vectigalibus non solutis, & naues ipsæ, quæ maximis aptantur expensis, mercium transuectione damna ingentia patiuntur; quin etiam tardiores in cursu redduntur, | vnde expensæ accrescunt, sicut ex diuturnâ detentione in portu Panamensi; pro quo extant Regia rescripta terminum præfinientia, si tamen terminum auaritia classicorum Præfectorum haberet. Circa hoc ergo manifestum est posse grauiter à Iudice visitatore peccari, si damna huiusmodi recognoscens, non curet inquisitione solerti suo muneri satisfacere. Solent autem ista ob priuatos respectus perfunctoriè tractari, cùm tamen ad grauandas conscientias magnus in illis extet apparatus. Vrgent leges, damna sunt obuia, & eorum habentur causæ, qui non obstant, cùm ad id ex officio teneantur, vt dictum sæpiùs: & tamen ad ista dormitatur. Sed erit quando clamore valido dormiturientes isti ad reddendam rationem supremo Iudicum omnium Iudici, serò sapientes excitentur. Cùm Cassiodoro
claudendum, qui Lib. 6. 2. ita scribit. Auari Iudices nesciunt quantum delinquunt. Nam cùm vendunt aliena crimina, sua faciunt esse peccata, quapropter esto solicitus, &c.
91
*Auditor alius executoriis supremi Indiarum
Senatûs implendis, & pœnis, ac condemnationibus exigendis, & ad Receptorem generalem eiusdem Senatûs transmittendis suam jubetur industriam applicare. Ad quod quidem cùm per legem teneatur, & id ex officio eidem incumbat, si eorum incuriâ, aut priuato intuitu debita fiant deterioris conditionis, planum est in eo grauiter peccari, & restitutionis obligationi succumbere. Est enim Auditor talis mandatarius Regius ex
conuentione ad id munus obligatus: eo autem ipso tenetur congruo tempore mandatum exequi integrè, ac fideliter; quod si non faciat, competit mandanti, & eius heredibus directa mandati actio, vt sibi soluatur quantùm mandantis intererat congruo tempore fuisse executioni mandatum. Pro quo sunt jura manifesta, de quibus P. Molina Disputat. 549. §. Quamuis. Qui & §.
sequenti affirmat cum aliis mandatarium ex leui culpâ teneri, cùm tamen leges aliquæ de leuissimâ etiam teneri significent. Pro quo & Auctores succurrunt. Quæ quidem omnia judicem, de quo est sermo, debent habere solicitum, ne plus oneris, quàm honoris aut commodi, suâ ex administratione reportet.
92
*Est qui & Calculatorum maiorum
Tribunali assistit, cùm res exigunt, & in eo id potest esse culpabile, de quo scio non leues querimonias extitisse, tardum scilicet ad talia, & ea de caussa grauium ad Regium patrimonium, & priuatos aliquando collitigātescollitigantes spectantium causarum decisiones retardatas. Quod quidem ex aliorum negotiorum occursu potest non sæpè contingere, in quibus tamen, quòd sit maioris momenti dispiciendum, & juxta medicorum Canonem: Vrgentiori occurrendum est, altero non neglecto. Non tamen semper negotia negotiis obstant, sed potius otia: otia enim dicenda sunt, quæ licèt occupationis quidquam habeant, illa tamen inutilis bono publico comprobatur. Ingenio potiùs,
quàm genio indulgendum judicibus, qui cùm tales effecti, non suis, sed aliorum se commodis addixerunt. Præclarè circa hoc Cassiodorus Lib. 12. 5. cuius hæc sententia: Mihi enim propria cura dilapsa est, postquàm generalem cæpi cogitare custodiam. Opto meis benè, sed quod poßit esse commune; quia magnæ iniustitiæ genus est, aliud sibi judicem velle, quàm potest generalitas sustinere. Sic ille.
93
*Consulatus (Tribunal sic dicitur
Mercatorum) suum etiam habet præsidem Auditorem pro appellationibus cognoscendis. Pro quo suæ sunt etiam leges Concilii Regii Indiarum auctoritate, hoc est Regis ipsius comprobatæ, de quarum custodiæ obligatione, fas non fuerit dubitare. Potest autem non leuiter ille delinquere, si causas velit subtilitatibus iuris decidere, quando illæ tales sunt, vt potiùs ostendendus sit forensis agendi modus, & iuri naturæ, aut municipali non contraria consuetudo. Circa hoc ergo accuratiùs inquirendum: qui enim hoc ignorat, iudex ignorans est, licèt de multâ aliàs Iuris sibi peritiâ blandiatur. Benè illis notum turpe esse viro Patritio ignorare ius in quo versatur; nec solùm turpe, sed lethale; quia ex illius ignorantiâ damna possunt ingentia resultare. Tenetur quidem ex officio reddere vnicuique ius suum; quod tamen stare nequit, cùm ius reddendum ignoret. Vnde & si contingat aliquando non errare, & partem litigantem id assequi, quod iure illi erat debitum; non quidem iustè, sed iustum dicendus est judicasse: materialiter inquam, & non formaliter tale, vt morales philosophi loquuntur: vnde & stare cum eo potest iniustitia formalis: si videlicet aduersæ partis vrgentiores, licèt falsæ, fuerint probationes. Quæ omnia indubitata sunt, vt non sit opus Auctorum ea suffragiis roborare, de quo etiam infrà Tit. 9.
§. II.

§. II.

De Iudice mediæ Annatæ.
94
*PRo media Annatâ suus etiam est Auditor
designatus, & legibus quidem ea omnia assignata sunt, ex quibus sit illa soluenda. In iis ergo remissionem facere, sine graui peccato stare nequit; id enim minus Rex habebit, pro quo soluendo judicem habet specialiter constitutum. Neque accommodari hîc vllo pacto potest quod de legibus pœnalibus dictum aliàs, juxta
Legem non esse pœnalem.
aliquorum opiniones: quandoquidem hîc nihil pœnale est, sed beneficium Principis cum onere speciali. Quemadmodùm cùm quis argenteum dat pauperi integrum, sed vt reddat dimidium eroganti non suppetit. Aut cùm res in emphitheusim datur, ex quâ tamen fructus nonnulli soluendi, aut pecuniæ aliquid. Si autem quidquam sit, de quo non est mentio in Catalogo eorum, pro quibus Annata soluenda decernitur, arbitrium Iudici relinquitur, sed juxta rationis, & æquitatis regulas temperandum. Aut enim illud
simile est aliis, de quibus Annata soluitur, quibus generali statuto non potuerunt commodè omnia Regis donaria in speciali recenseri; & sic clarum est soluendam ex eo, nec posse judicis arbitrio aliter dispensari. Aut res est dubia, & tunc dubium etiam esse potest, an in fauorem Fisci, an verò in fauorem donatarii debeat judicari: & videtur pars Fisci non penitus fundamento destituta, quia fauorabilior est, cùm sit ad commune bonum ordinata: vnde & priuilegiis specialibus gaudet, de quibus Auctores agunt, & specialiter Dom. Alfarus in suo Tractatu de Officio | Fiscalis: cùm tamen priuati pars bonum particulare spectet, neque speciali proprio priuilegio perfruatur.
95
*Nihilominus certum videtur donatarij
partem præferendam: tum quia beneficia Principis debent esse integra, & perfecta; vbi de illorum diminutione non constat. L. finali. D. de Constitut. Principum. L. Cum multa. C. de bonis, quæ liber: ibi: Vt enim Imperialis fortuna omnes supereminet, ita oportet principales liberalitates culmen habere præcipuum Cap. decet de regulis iuris in Sexto Vbi Glossa, & Dom. Solorzanus Tom. 2. lib. 3. Cap. 11. num. 54. Tum etiam, quia possessio stat pro donatario, qui officium, aut honorem, seu quiduis aliud Regiâ ex liberalitate suscepit, & in dubio melior est conditio possidentis. Nec dicas possessionem non dari, sicut nec titulum officij, nisi post Annatæ solutionem. Nam hîc non loquimur de materiali officij possessione, sed de iure ad illam, quod omnibus Regis vasallis competit erga donata ab ipso, vt cùm purè donantur, integrè ad eos deueniant neque ab vllo aliquo diminui queant. Sic enim possessio latiùs patet, vt communiter docent Scriptores, & possidere dicuntur Prælati, lex, votum, libertas &c. Ponamus ergo legem Annatæ non extare: tunc certè nihil de donato à Rege posset extrahi; quia pro integritate possessio staret. Tali ergo extante lege si dubium sit, possessio illa prior præualet, quia in dubio nullus est suâ priuāduspriuandus possessione. Addo id, quod est sub dubio, potuisse exprimi; cum ergo expressum non fuerit, sibi imputet, qui potuit exprimere, qui certè si voluisset, expressisset, vt aliàs dictum ex Cap. Ad audientiam de decimis. & Cap. Contra de regulis iuris in Sexto, vbi sic habetur Contra eum, qui legem dicere potuit, apertiùs est interpretatio
facienda. Secus erit si probabilis ratio pro fisco extet, tunc enim iudex poterit, ut libuerit, arbitrari. Neque opposita ratio quidquam vrget, vbi iura contrarium statuunt; neque fisci
Opposita ratio diluitur.
priuilegia præsenti casui possunt applicari, quæ in ordine ad speciales effectus sunt. Bonum autem publicum ibi remotè agitur, quod etiam in priuati cuiusque vtilitate potest spectari, quia ex priuatorum vtilitatibus bonum commune resultat, & ad bonum publicum etiam spectat, ipsamq́ue Regiam dignitatem, vt donata ab ipso integrè ad donatarios veniant: quando pro diminutione nullum expressum statutum deprehenditur.
96
*Illud quæstionem videtur difficiliorem
habere, an officio, aut quopiam alio, à Rege dato, vel à Prorege, aut Gubernatore, quibus eius nomine id fas fuerit prouiderere, & mediâ Annatâ persolutâ, ea sit reddenda, si concessio talis non habuit effectum. In quo Limani Iudices affirmatiuam sunt partem amplexi, quando videlicet per eum, qui concessit, non stetit quominùs effectum potuerit sortiri concessio. Tunc enim solutâ iam mediâ Annatâ, sibi imputet, qui eo non est vsus beneficio, oleum, & operam perdidisse, & quidem concessiones tales ea sub conditione fiunt; quia aliàs negotium esset nimis implexum, & nouæ orientur lites circa rationes, aut occasiones non habiti effectus. Sibi ergo imputet iacturam talem, qui cum eo voluit onere beneficium acceptare. Ex quo etiam sequitur, si per mortem id accideret, non esse heredibus contra fiscum actionem, quia scilicet sub eâ fuit conditione petitum, & admissum, quod Regiâ est liberalitate concessum. Quod roborari ex eo potest: Nam si quis emisset officium, & paullò post moreretur, heredes non haberent actionem contra fiscum, quia sub eâ conditione pactum celebratur. Sicut si moriatur mancipium paulò ante emptum, quòd tamen sanum fuisse constet, damnum ex integro ad emptorem spectat; sic enim pacisci homines solent, & oppositum molestis esset obnoxium quæstionibus, & fraudibus immodicis, quibus ire obuiam conuenit potiùs, quàm vnum, aut alterum iacturas huiusmodi sustinere. Fateor contrarium posse aliquâ ratione fundari, sed cùm adductæ satis videantur verosimiles, bene potuerunt Iudices in eam partem fisco fauorabilem inclinare. In quo, & ipsi suam caussam agunt; solent enim in priuatorum commodum proni, & pro eis ferentes sententias, suâ id pecuniâ luere, à Regali Indiarum Consilio totius ancissi fiscalis emolumenti indictâ solutione mulctati.
§. III.

§. III.

De Iudice Mensatæ.
96
*CVm mediæ Annatæ iudiciali collectio
Quid MẽsataMensata?
ne solet Mensatæ recollectio sociari, quæ est exactio Ecclesiasticis imposita, pro iis quæ ad Regiam, ob Patronatûs priuilegium, spectant prouisionem, antecedenter ad exhibitionem Regij tituli eâ pecuniæ acceptâ quantitate, quæ vnius mensis redditibus, & prouentibus respondet ex beneficio recipiendo: Et hanc quidem aliqui concessêre Pontifices, negarunt alij; & modò in statu negationis versatur res finita concessione Innocentij X. Anno 1654. cuius tenorem adducit D. Gaspar. de Escalona in Gazophylacio Peruuiano lib. 2. Part. 2. Cap. 35. Quia tamen suæ Sanctitati pro eâ gratiâ supplicatur, & consequendi spes arridet, in prouisione Beneficiorum sic proceditur, vt nulli tradantur tituli, nisi cum cautione soluendi Mensatam, quando id à Pontifice fuerit imperatum. Circa quod quidem
aliqui, & in iis Dom. Archipiescopus Limensis, difficultatem nec leuem deprehendunt: videtur enim id libertati Ecclesiasticæ repugnare. Beneficia enim sine vllo onere debent conferri, quod possit illis laicus Patronus imponere, qui præter præsentationem nihil vlteriùs habet. Onera enim honesta imponere solis Prælatis, & Capitulis conceditur. Cap. significatum de præbendis, & dignitatibus. Licèt autem de facto nihil petatur, & promissio sub conditione sit, est tamen de facto onus se obligandi, sine quo minimè tituli conferuntur. Et quidem ius præsentandi in Patrono laico beneficium Ecclesiæ est, quod ipsi aliunde nequit competere, quia quid spirituale est aut spirituali annexum, cuius eadem est ratio, vt explicat Glossa. Tit. de Iure patronatûs in Sexto. Ergo eo modo competit, & iuxta eam mensuram, quam is, qui concedit, præscribit. Quidquid igitur huic facultati additur, vsurpatio alieni est, & grauamen in materiâ, cui sine sacrilegio nequit se laicus im niscereimmiscere. Ex quo fit obligationem, de quâ loquimur, non posse à Patrono Be|neficiariis imponi, & grauari ex Beneficio à se præstito: contra regulam iuris in sexto 61. quæ sic habet. Quod ob gratiam alicuius conceditur, non est in eius dispendium retorquendum. Quod vt dixi in materia, de quâ est sermo, præcipuè debet obseruari, ne graue sacrilegium committatur: Quidquid enim in sacratis Deo rebus, & Episcopis, iniuste a
gitur, pro sacrilegio reputatur, quia sacra sunt, & à quoquam violari non debent, Cap. Quæ multoties de regulis iuris. Quod sacrilegium Excommunicationis pœnâ castigat Ecclesia. Cap. Nouiter de
Cap. Quæ multoties.
sententiâ Excommunicationis, & in Bulla Cœnæ: Iuxta quæ positio ista videtur manifesta.
98
*Nihilominus ob vitanda dissidia, quæ sine
inconuenienti non starent, dissimulatum circa hoc, & cum obligatione dictâ tituli Beneficiorum capiuntur. Et Beneficiarij quidem tutâ id videntur conscientiâ facere: quia suam redimunt vexationem, & procedere bonâ fide possunt, dum vident dispositionem dictam à Regio venire Consilio, in quo viri docti, & pij assistunt, quos non est credibile suas in hoc velle conscientias cum periculo damnationis innodare. In Prælatis
autem maior esse scrupulus potest, quibus specialis incumbit cura defendendi Ecclesiasticam libertatem. Cùm ex officio suo teneantur non solùm arguere, sed etiam increpare, quin etiam interdum suspendere; nonnumquam verò ligare. Verba sunt Innocentij Tertij, & habentur in Cap. Qualiter, & quando de accusationibus & 2. Cùm inquam teneantur ex officio ad prædicta; in negotio immunitatis Ecclesiasticæ id præcipuè vrget, pro quâ Canones sacros notum est specialiùs militare, & Concilium Tridentinum Seßione 25. Cap. 20. Nec respectu eorum videtur vrgere ratio pro Beneficiariis adducta: ipsi enim diligentiùs, & profundiùs expendere debent statuta laicorum, quibus imminui constat libertatis Ecclesiasticæ prærogatiuam: ideò enim Episcopi dicuntur, id
Episcopus vnde dicatur.
est, superintendentes, seu superiorem præ aliis attentionem rebus ad suum officium spectantibus impendentes. Cap. Cleros. dist. 21. vbi & habetur, Episcopum etiam dici, quasi speculatorem: & vtriusque ratio redditur.
99
*Possunt tamen illi hac in parte excusari,
Vnde possint illi excusari.
quia eorum contradictio nullum erat effectum habitura. Proreges enim Regio nomine patronatum exercentes nimis hærent Senatûs Regij decretis, neque ab eorum executione desistent quibusuis Episcoporum cohortationibus. Ad arma autem Ecclesiæ, Censuras inquam, prouocare, periculosæ plenum aleæ negotium est, & ita prudenter agitur, si cohortationibus præmissis, nec quidquam obtinentibus, interim de rigore aliquid remittatur; & ad Supremum Consilium seriò, & constanter scribatur. Quod si rem benè visam esse rescribat, & nihil in eo esse, circa quod debeat quæstio scrupulosa moueri; tutò annui potest: nam vel sapientium id sententiâ firmatur,
vel tacito saltem Summi Pontificis consensu stabilitur. Præterquam quòd aliquis potest dispositioni tali locus inueniri: eò quòd grauamen dictum non videatur esse præiudiciale Ecclesiasticis, sed in eorum potiùs commodum ordinatum, & ita nec grauaminis nomine compellandum videatur. Nam supponitur gratiam Pontificis talem futuram, vt ad prouisiones iam factas extendatur; si enim non sit talis, sed simplex concessio, ad præterita non extenditur, iuxta
communem doctrinam de legibus: pro qua videri possunt P. Palaus. Tom. 1. Tract. 3. Disp. 5. Puncto 3. §. 5. apud quem alij occurrent idem tradentes, iuxta certissimam iuris vtriusque dispositionem. Et Dom. Solorzanus lib. 3. cap. 9. n. 51. & 52. & etiam de priuilegiis, de quibus Doctores sentiunt non posse extendi ad ea, quæ notitiam eorum præcedunt; & si quidam aliter sentiant; sed certè, quoad notitiam, non verò quoad realem priuilegij concessionem, de quo loculentissime P. Suarez lib. 8. de legibus cap. 25. Gratiâ ergo ad præteritas concessiones se extendente, facile erit Regi Mensatam exigere; si enim quis renuat; ex administratoribus decimarum, & gubernatoribus, qui Parochis Indorum ex ipsorum taxis stipendia soluunt, id poterit sine aliquâ difficultate integrè, & in opportunitate temporis obtineri. Quando ergo obligatio soluendi Beneficiariis imponitur, non agitur de Regia vtilitate, quæ sarta tecta modis omnibus perseuerat. Id igitur tantùm Regiæ intentionis est, vt exactio hæc sine soluentium peculiari molestiâ peragatur. Si enim nihil tale suspicantibus, concessa iam gratia, peteretur, graue illis hoc, & molestum esset, & solutionem fortè detrectarent; quod secus accidet obligatione præmissà ad ingressum in Beneficium, quo tempore ob lætitiam adeptionis, paruæ istius portionis solutio grauis illis non apparet respectu eius, qui adeò sibi commodum pro totius vitæ sustentatione cum honoris auctario, beneficium confert.
100
*His addi potest Reges nostros non esse more Patronorum aliorum inspiciendos, cùm in Indiis ampliorem habeant potestatem, ratione cuius sunt, qui eos legatos Apostolicos esse censeant, de quo dixi alibi: scilicet Titulo 1. n. 159. & Tit. 2. num. 126. & nunc addo. Fr. Ioannem Baptistam in Animaduersionibus Indicorum Confessariorum fol. 177. pag. 1. vbi ita scribit. Vnde hoc
Fr. Ioannes Baptista
priuilegium, & indultum non tam ad ipsos Mendicantes pertinet quàm ad Regem Catholicum, qui ex speciali indulto Alexandri Sexti, & aliorum Pontificum, legatum Apostolicum in his terris agit; ad quem pertinet de idoneis ministris, quos voluerit, & sibi visum fuerit, prouidere. Sic ille. Quod licèt cum
moderatione debitâ accipiendum sit, cùm potestatem talem Reges nostri in se ipsis cum ea amplitudine non agnoscant, vnde & recursus habent frequenter ad Sedem Apostolicam, qui necessarij non essent eâ extante facultate: id certè ex eo loquendi modo colligendum est, plus scilicet illis, quàm Patronis aliis circa Ministrorum prouisionem tribuendum. Et quidem decimæ illis à Sede
Apostolicâ concessæ; vnde, & eâ persistente concessione, circa Ministrorum sustentationem ita disponere potuerunt, vt multò minùs, quàm modò illis datur ex ipsius indulgentiâ, etiam MẽsatâMensatâ demptâ, tribueretur. Quando ergo decimas Ecclesiis reddiderunt, id saltem potuerunt reseruare sibi, vt liceret aliquem modum obligationis exigere in casibus, qualis hic est, de quo loquimur, cùm aliàs vt dictum est, minimè Ecclesiasticis præiudicialis habeatur. Pro quo tandem facit ita factum post impletam concessionem | Urbani VIII. & ab Innocentio X. approbatum vt ex tenore Bullæ constat. Pro quo hæc satis.
CAPVT XIII.

CAPVT XIII.

Qualiter Indicorum Auditorum conscientiæ grauari possint, dum se inhonorantium vindictam prosequuntur.
§. I.

§. I.

Inhonorationem non esse sacrilegium, & quando crimen lesæ Maiestatis.
101
*HOnorandos Regios Senatores, &
eximiè quidem honorandos, eorum dignitas persuadet, cùm Regiæ Maiestatis culmen excellentiori quodam modo, practicè vt sic dixerim, repræsentent: & ita tradunt, exornant, illustrant Auctores plures, quos adducit Dom. Solorzanus lib. 4. Cap. 4. à num. 21. & in Politicâ lib. 5. Cap. 4. pag. 779. vbi & specialiter id necessarium esse ostendit in Auditoribus Indicis, pro quo & videnda, quæ diximus Cap. 1. Tenenda tamen circa hoc moderatio, quam ratio & iura præscribunt: nam per excessum potest & solet non leuiter in hac parte peccari. Fiscalem Regium audiui, qui seriò contenderet inhonorationem huiusmodi habere rationem
proprij sacrilegij. Id quod ex Cæsareo iure conabatur deducere, sed ineptè: Religio quidem Deum spectat, erga cuius versatur cultum, vt neque ad Sanctorum propriè cultum se extendat, quod luculenter ostendit D. Thomas 2. 2. q. 103. Art. 3. Ex cuius etiam doctrinâ q. 99. art. 1. 2. & 3. manifestè conuincitur præfatus error: ibi enim
Quid propriè sacrigiumsacrilegium.
ostendit quid sit sacrilegium. In 1. autem pro argumento priori adducit, id, quod habetur. Cap. Si quis suadente 17. q. 4. vbi sic dicitur. Committunt etiam sacrilegium, qui de principali Iudicio disputant,
D. Thomas.
dubitantes, an is dignus sit, quem Princeps elegerit: vel qui intra Prouinciam, in qua prouinciales & ciues habentur, officium gerendæ, ac susciptendæ administrationis desiderant, vt in Codice lib. 9. Titulo de crimine sacrilegij. Sic Gratianus. Ad quod S. Doctor respondet, quòd iuxta Aristotelem lib. 1. Ethicor. Cap. 2. bonum commune gentis est quoddam diuinum, & ideò antiquitus Rectores Reipublicæ diuini vocabantur, quasi diuinæ prouidentiæ ministri, secundùm illud Sapientiæ. 6. v. 5. Cùm essetis ministri
Sapient. 6. v. 5.
regni illius non recte iudicastis, & sic per quandam nominis extensionem, illud, quod pertinet ad irreuerentiam Principis, scilicet disputare de eius iudicio, an oporteat eum sequi, secundùm quandam similitudinem sacrilegium dicitur. Hæc Doctor Sanctus: iuxta quæ satis manifestè apparet sacrilegium tantùm similitudinariè posse ad inhonorationem laicarum personarum trahi: quòd si erga Principem ita contingit, multò est certiùs non posse irreuerentiæ ministrorum proprietatem nominis, & rei significatæ per illud conuenire.
102
*Gratianus autem in describendis sacrilegiis
parum consideratè processit, ea, quæ propriè talia sunt; iis, quæ similitudinariè tantùm sunt talia, coniungens, vt ex citato Capite constat, in quo sacrilegium, quod quis per violentarum manuum iniectionem in Clericum vel Monachum incurrit, & per violatam Ecclesiæ immunitatem, & iniurias in eadem Sacerdotibus irrogatas; aliis tum præfatis, tum etiam omnibus diuinæ legis transgressionibus, siue per ignorantiam siue per negligentiam, adnectit. Qui ergo auctoritatibus præfatis nituntur, nihil obtinere possunt, sed quamdam similitudinariam extensionem, sicut in iuramento accidit, quod extenditur ad similes loquendi formulas, in quibus manifestè iuramentum non est, vt cùm quis ait; Per patrem, aut matrem meam, aut per vitam vxoris, vel filiorum iuro: & certè, aut sacrilegium
Discursu aperto concluditur.
esse proprium contendunt, quia contra religionem est, & hoc non posse stare iam vidimus, quia Auditor non est res propriè sacra. Vel tantùm extensionem illam nominis, quâ ius vtitur. Quod si damus; quid inde? An ex eo quòd extendatur nomen, iniuria ad superiorem sphæram assurget? Ad hoc certè necessarium erat, vt ad religionem proprio aliquo modo pertineret; cùm ergo non pertineat, quid interest erga similitudinem nominis litigare? Vnde neque circa hoc audiendus D. Villaroel Part. 2. Quæst. 11. Art. 3. num. 24. vbi ex Dom. Solorzano & alijs sacrilegium esse absolutè pronuntiat.
103
*Illud maioris quæstionis est, an qui illis
iniuriam inferunt, crimen læsæ Maiestatis incurrant, & hoc iidem passim clamitant. Et cum aliis affirmat Dom. Villaroel loco nuper adducto num. 22. cùm tamen circa illud distinctio sit satis notabilis adhibenda. Crimen quidem læsæ Maiestatis committi, communis resolutio est, pro quâ textus, & Auctores congerit Farinacius in Pract. crim. Part. 4. Quæst. 112. num. 136. & seqq. Non quidem in primo gradu, sed in secundo. Id tamen ita accipiendum, vt tunc crimen tale sit, quando iniuria irrogatur ratione officij;
secùs si ex priuato odio, aut inimicitiâ: vt videri apud eumdem potest. numer. 150. & duobus sequentibus: vel si ob prauos mores, de quo num. 155. Pro quo exemplum adduci potest eorum, qui Togatum quemdam nocte intempestâ obseruarunt domum pellicis ingredientem, cùm ille ex officio circumire ciuitatem ad custodiam simularet, & eum non leuibus molestiis affecerunt. Quod & videtur pariter asserendum, etiamsi ratione officij iudex iniuriosè tractetur, quando constat eum in officio iniuriam pariter intulisse. Quod quidem negari nequit, quin grauis iniuria sit; non tamen læsæ Maiestatis crimen, cùm in iudice suo perperàm vtenti officio, non sit animus offendere Principem, sed id, quod contra voluntatem, & auctoritatem est Principis, castigare. Iniustum enim iudicium, non est iudicium,
& iniustus iudex, non est iudex reputandus, ex D. Thomâ, & Cassiodoro, vt diximus Titulo 2. num. 76. vnde nec tale iudicium à vultu Dei oritur, & consequenter neque à vultu Principis, ita nec ille in læso iudice debet læsus reputari.
104
*Quando autem dubium est, an ratione
officij, an verò ex odio, & inimicitiâ ortum habuerit offensio, ad coniecturas esse recurrendum affirmat cum aliis Farinacius num. 154. ex quibus illa pro officio videtur valida, si in ipso | actu officii, & exercitio judiciario fuerit irrogata. Non ergo talis, quando judici nondum in Tribunali sedenti, aut post descensum ab eo quidquam iniuriosum infertur. Si præsertim Iudex partem potiùs litigantem quàm judicem agat: vt in facti contingentiâ accidit; altercantibus inter se Sacerdote quodam, & Auditore, circa prædiorum
Casus specialis.
aquæ ductum; & eâ de causâ, cùm se iniustè grauatum Sacerdos crederet, & in Auditorio Regio res ageretur, cum collitigante suo, præ tribunalis foribus, nescio quid contentiosiùs, quàm deceret peractum, quod est exilio mulctatum; auctoritate tamen Prælati, qui ad id est monitoriis Iudicum incitatus. Cùm ergo res arbitraria sit, caueant sibi ad huiusmodi iniurias proni; quia Iudices talium causarum suum in illis negotium agunt, auctoritati consulentes suæ, & omnimodæ immunitati. Quod tamen Iudices ipsos etiam
debet ad moderationem in judicando compellere; quia in eo partes simul & judices sunt; vnde peccare grauissimè possunt, si stante pro reo verosimili defensionis fundamento, ad rigorem semper inclinent, & seueriora sectentur. Quod enim communis habet Scriptorum vox, in criminibus sole clariores debere esse probationes, quod ad factum spectat, id etiam suo modo circa ius dicendum; quòd scilicet, vt ad seueriorem pœnam damnatur reus, sole clariora debeant in jure fundamenta suppetere: vtriusque enim ratio eadem videtur. Vnde est regula juris notissima, cùm sunt partium jura obscura, reo fauendum est potiùs, quam actori 11. in Sexto. Neque crimina contra judices alicubi inueniuntur excepta; licèt verissimum sit grauiùs aliis punienda.
§. II.

§. II.

Quid de Ecclesiasticis iniuriarum auctoribus.
105
*POsse illos in carcerem mitti, si delictum
ita exigat, aut pœnâ pecuniariâ coërceri, si irreuerentia interuenerit, quæ non leuis momenti sit, vt si coram eis pertranseant nullo reuerentiæ signo adhibito; affirmant Pereira, & Bobadilla, quos adducit Diana Parte 1. Tractat. 2. Resolut. 26. & Tiberius Decianus apud Dom. Felicianum à Vega. Relectione in caput. si diligenti de foro competenti num. 58. & ipse Dom. Felicianus cùm num. 56. & 57. absolutè affirmet Clericum
contra judicem delinquentem, de illius foro non effici; cum aliàs ex jure habeatur id ita esse respectu aliorum; eò quòd illi suo possunt renuntiare foro, quod faciunt eo ipso, quòd contra judicem delinquunt; non tamen Clerici: citato tamen num. 58. cum citatis conuenit, si coërcitionem non exerceant auctoritatiuè, & quasi proprio iure, sed ex permissione Pontificis, cui illa non videtur displicere, si carceratio non sit diuturna, sed intra viginti quatuor horas Clericus suo Prælato præsentetur. Pro quo & facit Clericum Regio fungentem officio, si in eo delinquat, priuari eo posse & mulctari, vt tenent multi, quibuscum Dom. Villaroel Parte 1. Pacificæ gubernationis Quæst. 1. Art. 8. num. 68. & 69. Quibus non obstantibus
106
*Dico Primò. Si Clericus non sit paratus in crimine prosequi, aut id verosimiliter ti
meatur, teneri nequit, & clausurâ premi. Constat ex manifestâ Iuris decisione Cap. Vt famæ, de sententiâ excommunicationis, in quo sic loquitur Innocentius Tertius: Laici verò citra excommunicationis sententiam capere Clericos, & ad judicium trahere possunt, si oporteat, etiam violenter; dum tamen
Cap. Vt famæ, de sent excom.
id de mandato faciant Prælatorum, quorum illi sunt jurisdictioni subiecti, & quorum est corrigere criminosos; cùm hoc non ipsi, sed illi, quorum auctoritate id faciunt, facere videantur; dum tamen non ampliùs eorum violentia se extendat, quàm defensio, vel rebellio exigit Clericorum. Sic ille: juxta quam decisionem id sequitur quod intendimus; nam respectu eius, qui non est paratus in crimine prosequi, aut de quo id verosimiliter non timetur, nulla defensio, aut rebellio est, neque beneplacitum Prælatorum expressum aut tacitum. Tacitus namque præsumi verosimiliter potest, quando ex capturâ damnum imminens impeditur; quod velle Prælatus debet; & si adesset, rationabiliter credi potest judicis auctoritate ad illud impediendum fore vsurum; & juxta hanc intelligentiam accipiendi sunt, qui dicunt Clericum in flagranti crimine deprehensum, capi posse, & ad Prælatum remitti: qui videri possunt apud Dianam suprà Resolut. 11.
De fuga suspectum capi posse.
& 12. vbi obseruare juuat, etiamsi nihil prætereà timeatur nisi fuga, id aliquibus videre sufficiens; cuius ea esse ratio potest, ipsam fugam damnosam esse, tum ob rationem, quam adducit Pontifex citato Capite; quòd scilicet, publicæ vtilitatis intersit, ne crimina maneant impunita. Tum etiam quia sic fugiens, & ab oculis Prælatorum remotus, addere peccata peccatis potest, & turbarum occasiones excitare. Pro quo videri possunt Sousa in Bullam Cœnæ Can. 16. Disput. 82. num. 9. & Ioannes de la Cruz in Directorio Conscientiæ, Parte 1. Præcepto 8. Quæst. 3. Art. 1. Dub. 3. Conclus. 3. P. Fragosus Tomo 2. Pag. 251. num. 329. & alii, apud ipsos, & apud Barbosam in Collectaneis ad Decretales, cap. citato n. 5. & nouissimus D. Villaroel Parte 2. Quæst. 11. Art. 3. n. 30. & seqq.
107
*Dico secundò. Clerico irreuerenti nequit
ab Auditore, aut Audientiâ totâ, seu quocumque alio judice, pœna pecuniaria imponi. Sic citati à Dianâ, & contrarium est prorsus improbabile, quia contra libertatem Ecclesiasticam, in Iure Canonico, & Bullâ Cœnæ specialiter declaratam & pœnis adiectis communitam. Neque apparet vnde talis licentia fundari possit, quæ nullibi fundamentum habet, nisi in aliquorum scriptorum, qui laici fuêre judices, minùs piâ erga Ecclesiasticos affectione.
Nec dicas Clericos capi posse & ita etiam in
Ex capturà non benè argui.
pecuniâ mulctari: quod minus est ex Cap. Cui licet, de regulis juris in Sexto: vbi sic dicitur: Cui licet quod est plus, licet vtique quod est minus. Ex L. eadem. D. eodem Titul. Nam inprimis id est valdè dubium, an scilicet plus sit capi, vt statim tradatur Iudici, an pœnam pecuniariam soluere; quia prior pœna nihil demit, & captura cum debitâ reuerentiâ est executioni mandanda; pecuniæ autem jactura pluris solet ab Ecclesiasticis æstimari.
Deinde. Regula illa plures habet exceptiones, de quibus Glossa. Et tantùm habet verum, quando id quod est minus, in eo, quod plus est, continetur. Vt in materia præsenti, cui licet capere, licet | armis spoliare, quia benè capi & teneri nequit, si suis ille armis instructus relinquatur; & etiamsi non sit capiendus ne vlteriùs nocere possit. Quidquid
de hoc aliqui in contrarium sentiant, quos adducit, & sequitur Diana suprà Resolut. 10. & Part. 2. Tractatu 1. Resol. 28. Nam pro assertione positâ stant complures, & inter eos præstantissimi Theologi vt fatetur Diana eos allegans. Neque priores videntur contradicere in casu à nobis proposito; quando scilicet Clericus nequit commodè ad suum judicem deferri, & aliàs in capturâ inconueniens apparet; tunc enim eum armis spoliare licitum erit; immò & expediens, vt nocumenti vlterioris occasio præcidatur. Item, cui licet plus, licet & minus, quando tale est in eodem genere actionis, nec potest rationabiliter judicari Superioris id esse contrarium voluntati. Sic cui licet carnes comedere die jeiunii, licet & oua. Non tamen licet potenti administrare Eucharistiam, Sacramentum administrare Baptismi, Pœnitentiæ & aliorum, quæ minora sunt, de quibus proportionaliter eadem ratio est, vt minora non liceant, eo ipso, quòd liceant maiora: & generaliter vbi est diuersa ratio, & fundamentum aliter coniecturandi de superioris voluntate, aliter sentiendum est, vt in præsenti. Prælatus enim
circa capturam potest esse rationabiliter beneplacens ob rationes dictas; non ita circa mulctam pecuniariam; quia in primo ministri laici eius etiam ministri sunt, vt Pontifex citato Cap. Vt famæ, affirmat: in alio verò judiciariam potestatem vsurpant, mulctam vt judices imponentes, quod quidem Ecclesiasticæ libertati penitus aduersatur.
108
*Non ergo circa hoc admittendum est,
quod Dom. Felicianus tradit; hoc scilicet laicis Iudicibus concedi, non vt auctoritatiúe, & suo quasi jure id faciant, sed ex Pontificis beneplacito. Si enim hoc illis semel concedatur, parum ipsi de illâ respectuum diuersitate curabunt, in libertatis Ecclesiasticæ certissimum detrimentum; & deinde Pontificis voluntas, vt vidimus, in contrarium vergit, nec præsumi illa, nisi præsumptuosè, potest. Quod in Indiis
præsertim obseruandum, in quibus Eccesiasticis honor est eximius tribuendus, vt Neophyti erga Christianam eruditionem, quam ab ipsis hauriunt, potentiùs afficiantur. Ex quâ persuasione Ferdinandus Cortesius, nulli nisi sibi inter
Heroës bellicos comparandus, Sacerdotibus singulari reuerentiæ affectu se prosternebat, & eorũeorum manus osculabatur, vt hoc vidẽtesvidentes Indi magnum aliquid de eorũeorum conciperent dignitate. Quod quidem non sine eximio fructu ab eo peractum; fides enim cum pietate in Mexicanis regionibus meliùs est, quàm in aliis, propagata. Videatur Fr. Ioannes de Torquemada in Monarchia Indica. Parte 3. Lib. 15. Cap. 10. Vbi de Cortesii occursu primis gentium illarũillarum Apostolis èex Familiâ Franciscanâ.
109
*Hinc apparet excessisse Auditores
Cancellariæ cuiusdam, qui Concionatori eiusdem Ecclesiæ Præbendario mulctam pecuniariam satis magnam decreuerunt, ob salutationis officium in Concionis exordio non ita honorificum, vt ipsi censuerunt; qui nescio quid aliud sibi exhibendum intimarant. Quod quidem non omnibus est Togatis dominis probatum, & ita cùm eâ de re sermo mihi in scribendo ad eorum vnum incidisset, qui non aderat in occasione præfata, prudentissimè & Christianissimè rescripsit, & ita illius verba non grauabor, ad aliorum exemplum, his paginis adiecisse. Sic ergo ille post alia scribit,
cuius non oportet nomen expressisse: El caso que refiere V. P. se obro apriesa segun vi por los autos. Dueleme mucho que tal vez en mi casa, ô en la agena, en la calle, en la plaça, y en el Tribunal, no paresco Ministro del Rey, si no de mis liuiandades, y pasiones, deleytes, y vicias, y en la Yglesia, y en los templos, alli solo aspiro à la Magestad: alli si pretendo la competencia, aun con la diuina viuamente repræsentada à todas luces en un Prælado reuestido de Pontifical, como en los ministros seculares la humana Dios nos de su gracia, &c.
§. III.

§. III.

Circa concionatores eo in munere moderationis regulas trangredientes.
110
*ET quia de Concionatoribus mentio à
nobis est inducta, negari quidem nequit plures eorum circa hoc grauiter delinquere; Senatores Regios, ac supremos ipsos Gubernatores, apud populum traducentes. Tum dicendi modo, qui satyricus potiùs est, quàm Euangelicus; tum exprobratione actionum, de quibus tumultuariam notitiam, & ab inuidiâ, & malauolentia sæpiùs ortam, habuerunt: tum denique eorum narratione, quæ licet vera sint, sine audientium scandalo non referuntur, jurisdictione circa hoc Prælatorum vsurpatâ, ad quos tantùm spectat peccantium publica districtio; cùm reprehensiones huiusmodi ad correctionem fraternam reduci nequeant: in quâ occulta debet monitio præcedere, & alia seruari à Christo tradita, in quibus animaduersio adeò publica delicti non inuenietur. Et quidem concionatores, aut indo
non excusabiles.
cti sunt, & vulgari linguâ scriptis libellis instructi ad dicendum procedunt, in quibus quàm sit ignorantia damnabilis, satis est unicuique perspectum. Aut litterati, & ii, quod ad eorum obligationem spectat, non ignorantes, aut malitiâ, aut passione, vel populo placendi libidine, in huiusmodi videntur absurda prosilire. Quod si zelo quisquam ducatur: non secundùm scientiam, vt liceat illi Apostoli sententiam applicare, sic scribentis. Rom. 10. v. 2. & 3. Testimonium enim perhibeo
Rom. 10. v. 2. & 3.
illis, quod æmulationem Dei habent, sed non secundùm scientiam. Ignorantes enim justitiam Dei, & suam quærentes statuere: justitiæ Dei non sunt subiecti. Ignorant equidem justitiam æmulatores isti, contra quam peccant inhonorantes Magistratus, & alienam jurisdictionem vsurpantes, suam volentes statuere, dum se ad hæc officii aiunt obligatione teneri, quod dicendi imperat libertatem. Quam quidem non negamus, sed contra vitia
Optima ConcionādiConcionandi formula.
suauitate dicendi temperatam, de quo sic Diuus Isidorus Pelusiota lib. 3. Epist. 397. Sermonis quidem libertati suauitatem admiscere oportet, diuinæ autem
D. Isid. Pelusiota.
dextræ sanitatem permittere. Hæc ille Moysis, Eliæ, & D. Ioannis Baptistæ exempla prosecutus. Sit ergo rigor iustitiæ semper feruidus, sed numquàm præceps, vt D. Bernard. admonet Epist. 25. quando de iustitiæ obligatione ita sunt prefati Ministri verbi soliciti.
111
*Ex experientiâ quidem compertissimum
habetur hanc dicendi libertatem, quam communiter Concionatores in ore habent, & quâ maximè gloriantur, parum esse proficuam; immò & exitiosam frequentia experimenta demonstrant. Circa quod Diuus Ignatius Parens in libro verè aureo, verè diuino, exercitiorum circa finem in Regulis seruandis, vt cum Orthodoxâ Ecclesiâ verè sentiamus. Reg. 10. ita scribit: licèt
autem non reperiatur vbique ea, quæ deberet esse, morum integritas; si quis tamen, vel in publica concione, vel in populari commertio, ipsis obloquitur, generat potiùs damna, quàm aliquid afferat remedij, aut vtilitatis; cùm nihil aliud sequatur; nisi exasperatio, & obtrectatio populi aduersùs Principes, ac Pastores suos. Temperandum est igitur ab isto inuectiuarum genere. Sic ille: Pro quo & Diuus Isidorus Pelusiota citato libro, Epistolaq́ue, ita loquitur: Scio me persæpè mihi ipsi hu
D. Isidorus Pelusiota.
huiusmodi quoddam consilium præbuisse: O Isidore, quoniam res magnæ magnis periculis confici solent, eâ, quâ decet, loquendi libertate vtere; fortaßis erubescent ij, qui in peccatis erubescere minimè norunt. Ac quidem fortaßè aliquid efficies: sin autẽautem aliquid etiam iniucundi patiaris; cum Prophetis, & Apostolis atatque alijs sanctis viris patieris, cum quibus tibi, qui vnus èex vulgo es, optandũoptandum est etiam si non in virtutibus at certè in perpeßionibus numerari. Verùm ad hunc modum contrà mihi ipsi respondi. Alijs quidem in rebus præclarè loqueris ac tibi morem gerere paratus sum; at quonam pacto liberè loquemur? &c.
112
*Quod equidem non minùs graui, quàm
P. Sacchinus.
eleganti sententiâ claudendum P. Francisci Sacchini Parte 4. Historiæ Societatis lib. 3. num. 156. & seqq. vbi ita scribit post turbulentias occasione Concionatoris cuiusdam enarratas: Ceterum hominum sub obedientiâ viuentium haud dubium peccatum est, vbi in rebus adeò grauibus, non interrogatis Moderatoribus suo velificantur arbitrio: præsertim cùm vnius hominis conatus, vt nunc sese habent humanæ res, multùm habeat strepitûs, momenti parum: atque instar eorum medicamentorum, quæ vitiatos corporum humores excitant, non egerunt; longè magis obsint, quàm prosint. Eam ob rem Societas, quæ in turbulento
rerum mortalium, quasi oceano, opem, si poßit, naufragantibus allatura versatur; summoperè abstineat necesse est ab ijs attrectandis, à quibus plus vlceris faciat, quàm medicinæ. Quod, Deo aspirante, excubantibusq́ue Moderatoribus, diligentißimè totum corpus custodit. Quamquàm vt nequis vnquam èex tanto numero, siue prudens, siue imprudens committat, dum hac infirmitate circumdamur, optandum magis, quàm sperandum est, & potius, quòd non crebro eueniant scandala, quàm quòd aliquando eueniant, admirandum. Sic ille.
113
*Iuxta cuius cordatam animaduersionem,
Magistratus non ita delicatis esse auribus debet, vt ex quouis imprudenti dicto, ad excitandas persecutionum tempestates moueantur, & indignationem in corpus Religionis accendere, contra cuius voluntatem membrum vnum, & frequenter non potius, insultauit. Prudenti dissimulatione melius quandoque res agitur, & decoro consulitur eorum, quos reprehensionis acerbitas vlcerauit. Noui Prælatum, qui quadam die à Religioso pro concione molestè, & immodestè attrectatus, sub vesperum ad Conuentum venit, & in cellâ Prælati exceptus, vocari ad se Concionatorem postulauit, Venit ille, suâ opinione plus accepturus, quam dederat. Sed vrbanè acceptus, aliud valdè diuersum, quàm spera
bat, audiuit. Laudauit Prælatus concionem, cum gratiarum actione, festum enim fuerat anniuersarii Consecrationis suæ: adiecit tamen; Licèt quod audire potui, sat mihi placuit, non potui tamen omnia; quod doleo; credo tamen alijs à me auditis fuisse simillima. Non mentitus ille sed amphibologiâ officiosâ vsus, sicq́ue prudentiam suam testatiorem reliquit; eo ad obstruendum os imprudenter locuti remedio vsus, quo potentius nullum potuisset eius nota sagacitas inuenire. Pro quo, & Saülis prudentia jam pridem succurrit, de quâ sic 1. Reg. 10. v. 27. Filij verò Belial dixerunt: Num
saluare nos poterit iste? & despexerunt eum, & non attulerunt ei munera; ille verò dißimulabat se audire. Circa quæ P. Gaspar Sancius ita scribit, elegantiam, grauitatem, & eruditionem accumulans: Est autem hoc documentum his, qui præsunt, interdum valdè necessarium, vt cæci sint ne videant, aut surdi
P Gaspar Sancius.
ne audiant ea, in quæ incerto quodam rerum articulo duriùs esset agendum; ita sanè in suo Ænea, quem, & fortem ducem, & prudentissimum Imperatorem fingit, ait Maro Lib. 1. Æneid.
Curis́Curisque ingentibus æger,
Virgilius.
Spem vultu simulat, premit altum corde dolorem.
Et alius ex prophanis (Gnæus Plancus) docet
eos, quibus commissa est respublica, vt ad effectum suorum Consiliorum veniant, oportere, vt multa simulent inuiti, multa dißimulent cum dolore, &c.
114
*Quod si ad hæc humanæ prudentiæ sufficiunt regulæ, maiora debent in Christianorum
Iudicum pectoribus fides, & pietas obtinere. Sic Magnus Theodosius Mediolani ad Ecclesiam ire statuens festiuo Natiuitatis die, & retrahente eum Ruffino jam jam euntem, ne Ambrosius acerbius aliquid in eum jactaret, ob necem Thesalonicæ factam, propter quam octo mensium interdictum sustinuerat; eidem respondit: Pergo, & justas in facie suspicio contumelias. Sic habetur in Vitis Patrum; Opusculo de laude & affectu virtutum Cap. 15. vt videant ii, quorum mera est vmbra ad tantæ lucis comparationem auctoritas, quali esse animo debeant, cùm illis sui exprobrantur errores. Quòd si non omnes esse caussentur Ambrosios, quorum id debitum sanctitati; animaduertant tamen, nec Theodosios se esse, quos vt numina oporteat reuereri. De quo isthæc satis.
CAPVT XIV.

CAPVT XIV.

In iis, quæ ad Academias spectant; qualiter delinquere sit obuium Indicos Auditores.
115
*SVnt in Indiis auctoritate Pontificiâ,
Quæ in Indiis Academiæ.
& Regiâ nobiles Academiæ constitutæ, ex quibus Limana, & Mexicana præcipuæ, maiorum omnium facultatum habentes Professores. Aliæ pro Philosophia tantùm & Theologia in scholis Societatis Iesu: quas aliqui eò quòd non ita vniuersales sint, Academias siue Vniuersitates non esse dicendas arbitrantur. Sed certè Consilium Regium Indiarum dubium omne circa hoc videtur exemisse, dum in sententiâ finali, quam pro Argentinensi Academiâ | protulit, eam Vniuersitatem appellauit, vt videri in ipsâ executoriali prouisione potest. Circa illas
116
*Dico primò. Auditores Indici alibi
Gradum consecuti, si in Corpus Vniuersitatis recipiantur, id omne debent quod alij soluere. Id patet: quia statuta Regia ita disponunt, & lucra sunt ex incorporatione istâ non parua habituri: ergo debent quod alij, propter eamdem rationem soluere: cùm in statutis Regiis neutiquam inueniantur excepti.
Dices: ob personarum dignitatem emolumentorum huiusmodi fieri remissionem.
Sed contra: quia hoc est iam munera recipere
ab iis, qui lites habere possunt: quod leges seuerissimè prohibent. Remissio enim debiti, donatio est. L. Si quis delegauerit. D. de donationibus. de quo Matienzis in lib. 5. Recopil. l. 3. Tit. 3. Glossa 2. num. 3. Propter quam rationem in Syndicatu à Visitatore docto, & exacto ita iudicatum. Prætereà remissio ista est inuoluntaria, sicut largitiones aliæ, quæ fieri iudicibus solent, vt diximus Tit. præced. num. 27.
117
*Potest tamen obiici L. Cùm oportet.
§. sin autem. C. de bonis, quæ liberis, ex quo habetur filium, cui remissus est vsusfructus, non teneri in diuisione hereditatis eum conferre cum aliis fratribus; & ita id tenent Doctores, viderique possunt P. Molina, Tom. 1. Disp. 8. §. secundus est & Pater Thomas Sancius: Libr. 6. de Matrimonio Disp. 4. num. 18. & etiam Tom. 1. Consiliorum lib. 1. Cap. 2. dub. 14. qui alios adducunt, & eâ ratione ducuntur, quia ea remissio non est propria donatio, sed non vsurpatio de bonis filij, vt poterat fieri à patre; ergo similiter in nostro casu, in quo videtur esse maior ratio, quia is, qui incorporari intendit, absolutè nihil ante incorporationem debet, sicut debetur vsusfructus, & ita minus est fundamentum ad rationem propriæ donationis. Propter hoc videri alicui potest id non carere
Quid iuxta illud dicendum.
probabilitate; vnde ita à nonnullis, neq;neque indoctis quidem practicatum. Quod & mihi placeret, si de omnino voluntaria remissione constaret, quod non ita frequentiùs accidit. Vnde & obligatio ad solutionem perstat; in quo tamen id obseruandum, quod de largitione munerum diximus. Cap. 2. & Tit. Præced. Cap. 4.
118
*Dico secundò. Auditores nequeunt
ea lucra leuare, quæ assistentibus tantùm sunt per Academiæ leges destinata. Id planum: quia non est titulus ad illa, cùm solus ex assistentia oriatur. Id quod euidenter constat in aliis; quibus non assistentibus nihil datur: atqui Auditores priuilegiati non sunt: ergo nihil est illis tribuendum. Si dicas remissionem ab iis fieri, ad quos lucra pertinebant; de hoc iam dictum; quod neque hîc habet fundamentum: nam lucrum tale assistentibus non semper accrescit, sed singulis sua est portionis taxa designata, vnde est propria donatio.
119
*Dico tertiò. Quando Auditorum filij
Gradum maiorem accipiunt, nequeunt remissionem emolumentorum petere; immò neque admittere. Colligitur ex dictis. Nec est solidum effugium, si dicant remissionem illam non sibi fieri, sed filiis; nam neque filij recipere munera possunt, vt vidimus Titul. præcedenti n. 21. sicut neque vxores, vt ibidem dictum, quæ in huiusmodi negotiationibus solent solicitudinem præcipuam adhibere, conniuentibus maritis, & ignorationem simulantibus, ac si Deus possit irrideri.
120
*Dico quartò. Auditores grauiter peccare
possunt in caussis recusationis suffragatorum ad cathedras, quæ ad ipsos deuoluuntur, si pro affectu iudicent, vt vnus potiùs, quàm alius cathedram assequatur. Hac certè die, quâ hæc scribo, oppositorum vnus cathedram amisit, quia ob recusationem ducenta & viginti illi suffragia defuerunt. Et id quidem ritè, & rectè factum non nego, cui de caussis non constat, nec sunt animi iudicum manifesti. Rei solum istius momentum expendo. Equidem probatio suffragationis, quando præsertim Doctoris in ea facultate est, pro qua certatur, qui viginti quatuor suffragia habet, & multoties qualitatem: si videlicet Sacerdos sit; grauis pœna est, & in graue etiam detrimentum oppositoris redundans; vnde probationes ad illam sufficientes meridianâ luce clariores esse debent, vt num. 104. dictum manet; in huiusmodi autem oppositionum factionibus
claritas esse tanta nequit; quia nulllus contra eum, cui fauet, iurabit ita, vt securum possit reddere iudicantem. Ab aduersæ autem partis fautoribus quomodo possit irrefragabile testimonium expectari? Nam vbi caput est suspectum, etiam illi, qui caput verosimiliter sequuntur, vt cum multis tradit Dom. Solorzanus lib. 2. cap. 24. num. 100. Iudicium ergo arbitrarium restat, & cùm de pœnâ, vt diximus, graui agatur, videtur in rei fauorem iudicandum, iuxta regulam iuris in sexto 49. quæ sic se habet; In pœnis benignior est interpretatio facienda. Quod ex aliâ communi doctrinâ conuincitur, iuxta quam testis non est integer, etiam cùm in caussa, quæ eum
principaliter non tangit, deponit, si aliquod commodum, vel interesse ex eâ sperare possit: de quo Farinacius in Practica. Quæst. 60 per totam, & alij adducti à Dom. Solorzano suprà. num. 98. item ex aliâ, quòd domestici ad testificandum non admittuntur communiter, & rationem reddunt Scriptores, quia erga dominum, vel Patrem Familias notam habent affectionem. Pro quo Auctores producit. P. Fragosus Tom. 1. pag. 659. §. Quid dicendum. Eorum autem, qui pro oppositoribus stant, notissima est affectio, vt parati sint pro illis vsque ad ignem, & sanguinem decertare: non ergo contra aduersarium veniunt, vt integri, & inexceptabiles admittendi; & præsertim cùm agatur de pœnâ sine defensionis opportunitate statim infligendâ.
121
*Quando autem contra Ecclesiasticos
in hoc iudicio procedatur, & suffragio priuentur, suam videtur difficultatem habere. Licet enim Regis auctoritate Vniuersitates fundentur, qui & stipendia professoribus suo ex patrimonio soluit, ac communia alia lucra: id tamen non videtur satis; quia ex eo non tollitur immunitatis priuilegium, cui nec possunt Ecclesiastici renuntiare, cùm in corpus Vniuersitatis cooptantur, per textus, & Doctores, quos adducit Diana Part. 1. Tract. 2. Resolut. 3. Nec sola Regia
auctoritas est, quæ in hoc negotio intercedit, cùm Vniuersitates auctoritate Pontificiâ præcipuè | fundentur, & ita pro Indicis à Regibus nostris Pontificia est Sedes exorata. Cùm autem iurisdictio Pontificia potior sit, ad illam potiùs spectat iudicium de caussis ad eamdem spectantibus, & præcipuè cùm de Ecclesiasticis agitur, & ita Ecclesiastici Iudices deputandi.
122
*Ad quod dici potest ex beneplacito
Sedis Apostolicæ rem ita dispositam, vnde Rector laicus alternâ vice cum Ecclesiastico annuatim eligitur, qui & caussas Academicorum iudicat, & à quo ad Regiam Cancellariam prouocatur; si negotium iustitiæ sit, si verò ad Gubernationem spectet, ad Proregem est satis prouocari. Non est autem insolitum vt Ecclesiastici aliquando apud laicos iudices conueniantur: sic enim feudatarij apud dominum feudi caussam dicunt, vt ex pluribus textibus, & auctoribus ostendit Dom. Solorzanus Tom. 2. lib. 2. Cap. 5. num. 13. & Cap. 28. num. 15. & in Politicâ lib. 3. Cap. 6. §. y por el mesmo & Cap. 30. pag. 464. §. y lo mesmo. Et Dom. Felicianus à Vega in suis Relectionibus, variis in locis, sed præsertim in Cap. Verum. 7. num. 1. & seqq. de foro competenti. Pro quo & alios adducit Diana Part. 2. Tract. 1. Resolut. 59. cum quadam limitatione. Et certè non videtur quomodo auctoritate Regiâ possint Gradus in Theologiâ, & sacris Canonibus conferri; quod tamen in formula collationis dicitur; scilicet Auctoritate Pontificiâ, & Regiâ, quibus in hac
parte fungor &c. Nisi ad hunc explicationis modum accurramus. Licet enim Doctores in iure Ciuili, Medicinâ, & naturali Philosophia creari auctoritate Principis laici possint, vt tradunt Doctores in l. Deo auctore C. de veteri iure enucleando: in sacratioribus tamen facultatibus, solius Pontificis est, ad quod, nec partialiter concurrere Princeps laicus potest, quia generale illud est, vt neq;neque partialiter possit se rebus sacris commiscere, cùm potestas eius merè temporalis sit: vt ex iure sacro constat, & auctoribus ita communiter attestatis. Fatendum ergo est Pontificium circa hoc beneplacitum extare, ob magnum Reipublicæ commodum, quod ex litterarum professione consequitur, & ita oportuisse Christianos principes pro fouendo illo specialibus priuilegiis excitari. Non est ergo negotium hoc ad rationem illam reducendum, quòd delinquant in officio, & sic mulctari possunt, vt cum Zeballos tenet Dom. Villaroel. Part. 1. Quæst. 1. Art. 8. n. 69.
123
*Dico quartò. Academiæ à Pontificibus
in Scholis Religiosis concessæ, nequeunt à Senatibus Indicis prohiberi. Id constat: quia supremæ nequit potestati resisti opportuna iubenti. Quod si quidquam obstaret, id tantùm esse posset, Bullas concessionis non fuisse in supremo Consilio registratas: atqui contrarium apparet in Bullis pro Societate concessis: registratæ enim sunt, neque vllum ipsis impedimentum constitutum; nullo ergo pacto potest executio earum impediri. Cùm præsertim executio adeò vtilis comprobetur; tum vt multorum pauperum, qui eximium in litteris fecêre profectum, honori, & commodo consulatur; tum etiam vt omnium vitæ, quæ aliunde venturi, & in ciuitatibus prædictis ob cœli aduersam temperiem graues salutis iacturas frequentiùs patiuntur. Temperiem autem commodam pro Academijs conquirendam benè ostendit Beyerlinck in Theatro magno V. Academia. Tit. Quo loco. Qui Tit. Monasteria eodem verbo, luculenter ostendit, olim in Monasteriis Academias extitisse: & cer
tè Bullis Pontificiis impedimentum apponere; quo minùs executioni mandentur, Doctores quamplures clamant contra Ecclesiasticam esse libertatem, & in Bullâ Cœnæ sub reseruatâ Sedi Apostolicæ excommunicatione prohibitum, qui videri possunt apud Dianam Part. 1. Tract. 2. Resolutione 13. Quod ergo illi dixerint audientes etiam registratis Bullis obstacula ab inferioribus iudicibus opponi, in quo non iam Pontifici tantùm, sed & Regis manifestæ voluntati comperiuntur aduersari? Quidquid ergo contradictionis ab Vniuersitatibus præcipuis occurrat, id miminè curandum, quando caussa boni communis in eo vertitur, & ad præstandum obsequium diuinis, & humanis oraculis perurgentur. De Academiis iterùm Titulo 20. num. 82. & seqq.
CAPVT XV.

CAPVT XV.

Circa Salarium, quæ Conscientiæ onera esse possint in Regiis Auditoribus.
124
*ESt illud Regiâ quidem munificentiâ dignum, & opulentiæ Indicarum re
regionum consonum, ne turpe aliquid contingat indigentiam persuadere. Circa illud ergo ita dispositum, vt non soluatur nisi post adeptam officij possessionem, & laborem, in exercitio eiusdem exhibitũexhibitum cōgruiscongruis temporibus. Pro itineris autem expensis id dari statutum, quod sex mensibus seruitij respondet, quando ex Hispaniâ faciendum illud; quòd si ex valde remotâ prouinciâ, suum etiam pro sumptibus dari subsidium solet, Regiâ semper prouidentiâ ministrorum suorum commodo prouidente. Circa quæ
Dico Primò: Auditor moras voluntarias
noctens, & veras simulans, vt sic maius subsidium accipiat, grauiter peccat, & ad restitutionem tenetur. Probatur: quia largitio illa est propter caussam, aliter non facienda: ergo deficiente caussâ deficit titulus iustæ acquisitionis. Quod esse indubitatum affirmat P. Molina Disp. 209.
conclus. 1. cum Ioanne Medina, Nauarro, Syluestro, & alijs de donationibus ex caussa loquentibus, quando illa existimata est, & non verè subsistens: quod in foro conscientiæ & etiam exteriori procedit. Nequit autem dubitari eam, de quâ loquimur, esse donationem ex caussa non subsistente; quia Rex nullo titulo tenetur ad illam, qui subsidium pro sumptibus itineris etiam gratiosè largitur: vnde quod superadditur ob moram falsò propositam multò id habet potiùs, vt meritò dicat citatus Auctor non posse de eo dubitari.
125
*Dico secundò: Auditor serò ad tribunal
veniens, & negligenter ministerium suum implens, non potest integrum salarium accipere, & si accipiat, ad resolutionem pro rata tenetur. Sic probauimus suprà Cap. 3. & Tit. præced. Cap 9. §. In fine. Modò iuuat P. Molinam audire Disp. | 493. Sic loquentem: Qui operas suas in diem, aut in aliud tempus alicui locauit, fideliterq́ue non laborarauit intra limites laboris ac curæ debitæ, ita quòd prudentis arbitrio laborem infimum iustum pro eo stipendio debitum non attigit; tenetur restituere conductori de stipendio pro rata eius laboris, atque operis, quod præstare tenebatur, neque præstitit: immò verò tenetur etiam illi restituere, si quod aliud detrimentum etiam lucri cessantis inde subsecutum conductori fuit, aut ad aliud simile. Sic ille pro se adducens, Nauarrum in Manuali Cap. 17. num. 196. concluditque sic, Resque ex se satis est perspicua. Hac consideratione quidam Regiæ Cancellariæ Argentinæ Visitator in officij sui exercitio indefessus assistens, à Religioso schedulis Regiis, rationum libris, & diuersis ad negotia spectantibus instrumentis immersus, cùm fuisset inuentus, illeque vrbanè de laboris assiduitate ipsum corripuisset, respondit; Quid faciam? Operarius Regis
Fidelis Ministri responsum.
sum ad onera ista conductus, cui fideliter operas meas conor impendere, & sicut alij ligone, aut stiuâ pondus diei, & æstus portantes mercedem accipiunt, sic & ego meam, quam non merebor aliter, studeo comparare. Sic ille laborator fidelis, cuius tamen labor æmulantium calumniis infelici est exitu consummatus. Videant ergo Auditores an eorum labores infimum saltem gradum attingant, nec ne, prudentis arbitrio, alterius inquam, qui sine passione iudicet: & iuxta id conscientiæ suæ grauamen agnoscant, idque præstent opportunè, quod non præstitisse serò incipiant pœnitere.
126
*Dico tertiò: Auditor nequit tutâ conscientiâ
supra ordinarium salarium accipere aliud, ob ministerium officio annexum ex dispositione legis, licet secundùm se annexum non sit. Sic vidimus in Superioribus commissiones aliquas esse muneri Senatorio annexas: & præsertim notanda quæ diximus. num. 74. & toto Cap. 12. licet enim ex se officio non sint annexæ, officium tamen cum eo onere datur: præsertim, quia eo tempore, quo tali vacatur commissioni, labores alij non subeuntur ab Auditore, vt assistendi tribunalibus, & qui occurrere aliàs solent; & non duplicato labore, non est cur debeat salarium duplicari. Licet ergo in genere talia onera non sint officio annexa, huic tamen officio annexa sunt, & non pro officio in genere, sed pro hoc stipendium est constitutum, & ita crescente labore stipendium non accrescit. L. honos D. de aduocat. diuers. Iudi. Quod tenent & exornant Baldus, Gailius, Capicius, Romanus, & Decius, quos adducit, & sequitur Pater Fragosus Tom. 1. pag. 421. §. Nihilominùs.
127
*Dico quartò. Auditor ab officio remotus
ob inquisitionem aliquam contra ipsum, quia videlicet matrimonium contraxisse intra prouinciam, aut eius filium, vel filiam, opponitur, vel ex officio, vel ad accusatoris instantiam, si nihil contra ipsum ex inquisitione resultet, neque iniustum aliquid ex parte illius fuerit in defensione commissum, potest salarium integrè accipere. Sic colligitur clarè ex L. Cum allegatis. C. de re militari. Lib. 12. & ex Saliceto, Francisco Marco, & aliis dicentibus ita faciendum, quando quis remouetur ob culpam aliorum, ciuium videlicet, quos adducit Pater Fragosus suprà. pag. 422. n. 67. Videtur autem eadem ratio in casu nostro; quia cùm nihil ex informatione contra Auditorem resultet, non illius culpâ, sed alterius, qui calumniosè egit, ab officio fuit remotus. Vbi ergo culpa non est, neque etiam pœna esse debet, iuxta regulam vulgarem: sine culpâ, nisi subsit caussa, non est aliquis puniendus. 23. in Sexto. Cui & addenda 41. ibidem: Imputari non debet ei, per quem non stat, si non faciat, quod per eum fuerat faciendum. Sic ægrotanti Senatori integrè salarium soluitur in Indiis ex speciali rescripto, de quo Dom. Solorzanus Lib. 4. Cap. 4. num. 33. & P. Fragosus num. 61. quia scilicet non seruire, culpæ ipsius nequit imputari.
128
*Secus autem esse quando quis ob
suspicionem culpæ remouetur, doctrina est Baldi, & Surdi, quos adducit citatus Auctor num. 67. quamuis absolutus euadat ex regula notissima; qui non laborat, non manducet. Sed hoc videtur accipiendum, quando Auditor caussam dedit suspicioni, sine circumspectione procedens; si enim suspicio ex maleuolentia aliquorum orta sit, non est propter illam puniendus, iuxta nuper dicta: & quidem cùm suspicio non est, integrum salarium debet solui: si ergo ob suspicionem negatur, ergo iam priuatio ista non est ex eo tantùm, quòd non seruierit, cùm non seruienti etiam detur, quando suspicio defuit, & ita erit pœna suspicionis: atqui suspicio nullam ex parte eius supponit culpam, ergo nec infligi pœna illi dicta potest. L. Capitalium D. de pœnis. & L. Aliud est fraus. D. de Verborum significat. Qui discursus videtur euidens. Immò videtur non quamlibet suspicionis caussam ab Auditore datam ad priuationem istam sufficere, sed grauem seu momenti magni: leuis namque non est graui pœnâ punienda; cùm culpa, & pœna proportionari debeant, ex communi omnium sententiâ; sed hoc sequentem prouocat quæstionem.
CAPVT XVI.

CAPVT XVI.

Auditores Indici an peccent sine Licentia Regis matrimonium intra Prouinciam contrahentes, vbi quædam alia circa illud.
§. I.

§. I.

Licita esse statuitur.
129
*A Cæsareo iure prohibitio ista
descendit, quæ & legibus est Hispaniæ stabilita, ac pro Indiis specialissimæ illæ sunt, de quibus Dom. Solorzanus Lib. 4. Cap. 4. num. 60. & 61. & in Politicâ lib. 5. Cap. 9. Quibus licet dispensationis omnis præcidatur spes ob grauia inconuenientia, quæ ex matrimoniis istis emergunt, iam tamen est rigor ille plus nimio mitigatus, & in Prætorio hoc Limano maior Auditorum pars, indulto Regio potita, ob pecuniarium seruitium quod vocant, quo inconuenientia omnia adeò exagerata legibus deuorantur. Quod quidem malum, quæ lege caret necessitas tolerabile reddit, ex doctrina Matienzi in Tractatu manuscripto de | moderatione regni Peruuiani, quem citat Dom. Solorzanus suprà num. 62. dicentem in Limana, & Mexicana vrbibus, eò quòd ciuibus abundent, faciliùs posse circa hoc dispensari, alibi tamen strictè obseruandum. Sed quidquid ille dicat, in vrbibus etiam frequentioribus similia, immò & maiora inconuenientia cernuntur; quia latiùs excurrunt parentelæ, vnde oporteret non solùm licentias prædictas non dari, sed etiam ex Audientiis aliis non adduci eos, qui in præfatis vrbibus, vbi contraxêre matrimonium, diffusas affinitates habent; quia inconuenientia eadem sunt, vt experientiâ est multiplici comprobatum. Possunt autem aliquando dicta inconuenientia cessare; quia vxores in vrbibus prædictis nullam habent, quæ periculum creare possit, cognationem. Vnde valdè expediet, vt cùm quis indultum Regis desiderat, de cognatione vxoris informatio à Prorege facta remittatur. Quibus præmissis circa difficultatem præsentem
130
*Dico Primò: Auditor matrimonium
contrahens intra Prouinciam sine Regis indulto non peccat mortaliter. Id probo; quia Principes laici matrimonia impedire nequeunt, eò quòd matrimonium sit Sacramentum, vnde nihil possunt circa illud, sed id ad Ecclesiasticam spectat potestatem. Quâ ratione Concilium Tridentinum antiquis impedimentis noua addidit; cuius dispositioni omnes Christiani Principes, vt veri Ecclesiæ filii caput obsequentissimum submiserunt, & licet alicubi, quod ad nullitatem clandestini matrimonii spectat, receptum non sit, id ex resistentia Christianorum Principum non accidit, sed ex difficultate in executione, recognoscentibus omnibus circa hoc EcclesięEcclesiæ potestatem. Vnde Concilium Tridentinum Seßione 24. Cap.
Concilium Trident.
9. de Reformatione, sic statuit. Præcipit sancta Synodus omnibus cuiuscumque gradus, dignitatis, & conditionis existant, sub anathematis pœna, quam ipso facto incurrant, ne quouis modo directè, vel indirectè, subditos suos, vel quoscumque alios cogant, quo minùs liberè matrimonia contrahant. Sic illud. Hinc est leges
exhæredantes filios, eò quòd contra voluntatem parentum contrahant, non obligare. Si illi matrimonium in facie Ecclesiæ contraxerint, & modo ab Ecclesia non prohibito, ita vt validum prorsus sit. Quod non solùm communis sententia tenet, sed communior, vt testatur P. Molina Tom. 1. Disput. 176. §. Communior sententia. Pro quâ ibidem adducit Panormitanum, Couarruuiam, Nauarrum, & Ledesmam. Nec solùm communior, sed etiam probabilior, iuxta P. Thomam Sancium Lib. 4. de Matrimonio, Disp. 25. vbi quamplurimos pro eâdem adducit, eos secutus, sicut & P. Ægidius de Sacramentis Disput. 28. in fine. P. Vasquez Disput. 4. de Matrimonio, num. 24. P. Gaspar Hurtadus Disputat. 6. de eodem Difficultat. 10. & alii ex quo manifestè sequitur, quod si superiores prohibere nequeunt, qui contra huiusmodi prohibitiones faciunt, non peccent grauiter.
131
*Nec obstat juxta P. Henriquez Lib. 11.
cap. 6. numer. 5. & alios, quos adducit in Glossa Lit. H. & sequitur P. Hurtadus suprà difficult. 7. à Concilio non excommunicari impedientes matrimonium, sed eos, qui cogunt contrahere cum hac, vel illa persona: nam contrarium verba ipsa demonstrant, quandoquidem ex illis habetur matrimonia debere liberè celebrari, quod aliàs à jure Canonico est statutum, aut potiùs declaratum variis in locis, de quibus P. Sancius num. 4. Quod etiam contra impedientes à Tridentino tradi, vt certissimum supponunt Doctores citati, & alii magis in speciali, qui de adducta pœna tractant, videndi apud P. Sancium Disput. 22. num. 8. 9. & 10. & quidem Concilium ex eo coactionem sub anathemata prohibet, quia matrimonium liberum esse debet: quod si non sit ita liberum quò minùs prohiberi possit, ergo & dari coactio poterit circa hanc, vel illam personam. Præterquàm quòd, qui cogit eum, hac vel illâ contrahere, consequenter prohibet contractum cum aliis: ergo manifestissimum est de impedientibus esse sermonem. Vide etiam P. Fragosum Tom. 3. pag. 93. n. 70.
132
*Dici prætereà potest oppositam
sententiam esse probabilem, quam cum aliis tenet P. Molina suprà §. Contrariam sententiam. & pro eâdem plures adducit P. Sancius Disput. 25. citatâ, dicens esse probabilissimam. Verùm hoc nihil obstat; quia juxta eumdem P. Molinam opposita sententia est communior, vt ex eodem diximus, & juxta P. Sancium probabilior, pro quâ sunt Scriptores innumeri; ergo qui juxta illam operatur satis suæ conscientiæ consulit, vt non debeamus eum, vt lethalis peccati reum, condẽnarecondemnare.
133
*Si vlteriùs dicatur non debere leges Hispaniæ vt contrariæ Iuri Canonico damnari.
Responderi potest ita sentire doctissimos, qui grauia Iudices subsellia tenuerunt. Deinde aliter explicari potest quomodo contrariæ non sint, si dicamus eas non prohibere matrimonia, sed tantùm priuationem officii statuere, quia eo sub onere collatum est: sciunt enim Auditores quid circa hoc agendum cum illis, si contrahant, & tamen officium acceptant, vnde & consequenter amittere volunt contractu matrimonii subsecuto; in quo nihil contra libertatem matrimonii est. Quemadmodùm si quis domi acccipiat famulum
matrimonii vinculo solutum, dicatq́ue ei: si vxorem duxeris, ibis amicè foras. Vbi dubitari nequit id esse licitum; quia priuationem illam famulitii, in quo speciale commodum habet, sponte vult, cùm ita paciscitur, & ita nihil libertati matrimonii contrarium inuenitur. Nec est simile de legibus exhæredationis filiorum, de quibus suprà; quia illæ valdè contrariæ sunt matrimonii libertati: hæreditas enim non ex pacto aliquo omnino voluntario debetur filio, sed quasi naturali iure, & eâ priuari durissimum est; vnde magna inde necessitas oritur conformandi se parentis voluntati, & ita non liberè penitus contrahendi: cum tamen Regius minister voluntariè cum Rege contrahat officium accipiens, ad quod jus habet nullum; vnde ratio est valdè diuersa.
§. II.

§. II.

Assertio alia pro eodem.
134
*DIco secundò. Stare potest matrimonium
dictum, etiam sine veniali peccato. Probatur fundamento Assertionis præcedentis: nam matrimonium tale ex se est licitum, | & ratione legis nihil est, quod vrgeat, cùm illa non obliget ad non contrahendum, sed ad summum ad subeundam priuationem, si matrimonium fuerit juridicè comprobatum. Quod roborari potest ex Doctrinâ eorum, qui dicunt filios contrahentes nuptias contra voluntatem parentum nullo modo peccare, quia id contra nullam est legem, sed contra decentiam quandam in eo repertam. Sic Diuus Thomas 2. 2. quæst. 104.
D. Thom.
art. 5. in Corpore, vbi sic ait: Vnde non tenentur, nec serui dominis, nec filij parentibus obedire de matrimonio
contrahendo, vel virginitate seruændâ. Sic ille. Quæ est etiam Doctrina Scoti, & aliorum apud P. Sancium Lib. 4. Disput. 23. num. 10. quibus adde P. Vasquez Disput. 4. citatâ num. 24. P. Ægidium Disputat. 28. num. 52. Conclus. 4. & P. Hurtadum Disputat. 6. Difficult. 10. Est autem in Regio Auditore ratio potior; quia non habent eum subiectionis modum respectu Regis, quem filius respectu patris, vt quædam illius pars & naturalis imago, cum omnium maximo debito, scilicet originis ad principium.
135
*Si obiicias ex matrimoniis Auditorum
intra Prouinciam ea inconuenientia sequi, propter quæ illa leges prohibuerunt, vt initio diximus, & ita sine peccato stare non posse matrimonium, ex quo illa sunt futura: cùm manifestum videatur contra rationem esse aliquid agere, ex quo inconueniens aliquod emersurum sit; quia inconueniens nihil est aliud in præsenti, quàm damnum publicum, cui saluâ conscientiâ nequit cooperationis aliquid adhiberi. Respondeo inconuenientia illa ex publicis matrimoniis sequi, dum non timet jam vxoratus officii subtractionem: ex occultis autem non ita, quia cautè proceditur ob timorem subtractionis. Potest autem quis viriliter statuere nihil indignum cognationis intuitu facere, & sic in eo nullo modo peccare. Aliàs quotquot dispensationes petunt, peccarent, cùm se exponant dictæ inconuenientium turbæ; quod tamen non est vllatenus asserendum: Accedit Ecclesiasticos Prælatos sine vllo scrupulo licentiam assistendi loco Parochi talibus matrimoniis concedere: vnde circa hoc non est cur quispiam disturbetur. Quod autem de Auditoribus
Quod de filijs Auditorum.
dictum est, de eorum filiis est potiùs asserendum; quibus tantùm indirecta videtur facta prohibitio, & ob eorum matrimonia soleant parentes officiis spoliari; & id quidem jure, quando eorum consensus accessit: si autem ipsis ignaris & penitus inuitis res accidit, durum satis videtur ad internecionem vsque mucronem Regium desæuire: vnde cum eis mitiùs quandoque agi, & in officio sustineri, in rigore iuris tenet Dom. Solorzanus num. 64. & in Politicâ lib. 5. cap. 9. §. Pero en esta, & duobus sequentibus. Quod quidem
attentâ legum prohibitione dictum velim: nam aliunde possunt filii in eo grauiter peccare; quia videlicet non consultis parentibus nuptias contrahunt, iuxta quamplurium scriptorum Doctrinam, quibuscum id tenent P. Sancius Disput. 23. citatâ P. Ægidius Conclus. 3. P. Hurtadus citatâ Difficult. 10. Item, si scandala, & capitalia odia, damnaúe alia momenti magni timeantur, vt cum Victoria, & Ledesma obseruat P. Sancius num. 21.
136
*Dico tertiò. Auditor, & Togatus
quilibet contracto matrimonio non tenetur dimittere officium. Probatur; quia nulla est lex, quæ id iubeat; solùm autem Proregibus, & Præsidibus Prætorialibus spoliatio ista committitur, & quidem, vt volunt multi, priuatio ista est pœna, & lex illam statuens, consequenter est pœnalis: nullus autem tenetur pœnam in se ipso exequi, sed sententiam saltem declaratoriam expectare, juxta dicta n. 75. Quòd si pœnalis non sit, juxta dicta n. 133. Sed conuentionalis, similiter dicendum; quia conuentio in acceptione officii virtualiter celebrata non fuit cum obligatione dimittendi illud matrimonio subsecuto, sed legitimâ sententiâ præcedente, quod est valdè consonum rationi, cùm aliud satis durum videatur.
§. III.

§. III.

Ampliatio Resolutionis.
137
*DIco quartò. In casu dicto non est
obligatio restituendi salarium in foro conscientiæ. Circa hoc Dom. Solorzanus num. 87. & in Politicâ Pag. 836. §. Y quando. ait latam sententiam retrotrahi, & tentari posse salaria contrauenientis, cessasse, & in vtroque foro ab eo restituenda esse ex die contrauentionis, ex traditis, post alias à Nicolao Garcia Tom. 2. de Beneficijs Parte 11. Cap. 10. num. 19. & seqq. Sed licèt verum sit tentari id posse probabiliter, oppositum tamen valdè probabile est, ex traditis etiam ab aliis in casibus similibus: à Nauarro scilicet, & P. Henriquez, quos adducit P. Sancius Lib. 3. de Matrimon. Disput. 51. num. 12. & sequitur, dicentes
Canonicum excommunicatum, & suspensum lucrari distributiones, non obstante peccato, quod contrahit; quia quamuis peccauit in tali administratione & seruitio, ob quod in foro externo posset fructibus priuari, grauioriq́;grauiorique pœnâ plecti; at certum est illud ministerium esse tam vtile Ecclesiæ, acsi exhiberetur à ministro non suspenso; ergo ministerii stipendium recipere debet, possessor enim malæ fidei mercedem laboris in vtilitatem rei impensi percipit. Sic ex citatis P. Sancius; quod quidem meliùs potest causæ præsenti applicari, in quâ Auditor non peccat ministerium suum exequens, nec possessor malæ fidei est, juxta dicta: & cùm illius labor eodem modo vtilis sit, acsi matrimonium non contraxisset, simile debet stipendium habere. Item, priuatum ab officio non esse priuatum
beneficio, nisi id exprimatur, multorum grauiumq́ue scriptorum sententia est, quos adducit, & sequitur P. Sancius suprà, quibus adde P. Azor Tomo 1. Lib. 5. cap. 7. quæst. 6. P. Fagundez in 1. Præceptum Decalogi cap. 18. num. 13. P. Bauny de Beneficijs Disput. 7. Quæst. 6. Assertione 2. & de hæreticis etiam loquentes idem tenent P. Suarez Disput. 22. de fide, sect. 21. §. 19. P. Vasquez Tom. 1. in 1. 2. Disput. 172. num. 11. P. Henriquez Lib. 13. Cap. 56. num. 2. P. Palaus Tom. 1. Tractat. 4. Disput. 4. Puncto 5. numer. 4. §. Requiritur. P. Becanus de Fide Cap. 15. quæst. 5. num. 3. qui alios
citant. Requirunt igitur Auctores dicti saltem sententiam declaratoriam: quorum ratio est; quia pœna non debet imponi, nisi à jure id exprimatur, quod tamen in casu prædicto non con|tingere citati ostendunt per varios textus, qui contrarii videntur, discurrendo: quod præsertim exequitur P. Suarez. Idem autem in casu, de quo loquimur, etiam contingere ex eodem fundamento constat; nulla enim lex de hoc statuens, priuationem ita indîcit, vt sententiam saltem declaratoriam necessariam esse videatur inficiari.
138
*Accedunt aliorum rationes pro eodem:
Rationes aliæ.
Nauarrus in Manuali Cap. 23. num. 67. ex eo arguit, quod eleganter prosequitur P. Bauny suprà Assert. 1. §. Tertio, Nimium. Quia ab humanitate, quæ hominum est propria, abhorret, vt quis contra se jus dicat, in se ipsum sæuiat, sibi pœnam statuat, aut statutam à judice effectui tradat: quod
Ex Nauarro.
eum tamen facere esset necessarium, si esset opposita sententia vera. Quod quidem licèt generaliter verum habeat, in casu nostro robustius vrget, vbi quod relinquitur, tantùm dignitatis, & emolumenti habet, vt cùm illud viri litterati comparant, se felicissimos arbitrentur. Deinde citatus Auctor sapienter in hunc modum
Ex P. Bauny.
philosophatur: cùm id agere pauci probabili admodùm coniecturâ sint animum inducturi, de se vt pœnas sumant, de eo mandatum dare, esset eorum conscientiis laqueum iniicere: quàm non est ergo probabile legi pœnali quemquam debere obsequi, nisi post sententiam. Qui discursus in causam præsentem quadrat aptissimè. Quid enim ex iis, de quibus loquimur, erit, qui dignitatem tantam, nullo impellente, deponat? Et certè viri docti, & Christiani sic fecisse comperiuntur, vt ex eo etiam aliquod possit positioni isti firmamentum accrescere, vt ea possit sine conscientiæ remorsu sustineri. Quæstiunculæ aliquot circa hoc, quia forum conscientiæ non ita spectant, videri possunt apud Dom. Solorzanum in Politica citato cap. 9.
§. IV.

§. IV.

Quid de Filijs ex occulto coniugio natis.
139
*ILlud, de quo ipse nihil disseruit,
quæstionem meritò videtur exigere; quod ad filios attinet occulti matrimonii tempore procreatos. Cùm enim vt tales tractari nequeant, ne coniugium detegatur, neque filii ipsi quandoque parentes agnoscant, etiam in grandiori ætate, in eo quoddam inhumanitatis genus apparet, & naturalis ponderis violenta retardatio. Videmus in animalibus recèns natos partus matres agnoscere, & inter gregis numerum confusum, eas quærendo dignoscere; & ita pro quodam quasi naturæ prodigio habetur, si tale aliquid in nonnullis non reperiatur. Pro quo iuuat Cassiodorum audire sic loquentem Lib. 2. 19. Ferarum catuli sequuntur parentes; à cespite suo virgulta non
Cassiod.
discrepant: propago vitis propriæ seruit origini: & discrepat homo à suo fusus initio? Perdicibus etiam mos est oua perdita per alterius matris damna sarcire: vt adoptione alienæ sobolis incommoda suæ reparent orbitatis. Sed mox vt nati fiduciam habere cœperint ambulandi, ad campos exeunt cum nutrice; qui vt fuerint maternâ voce commoniti, ouorum suorum potiùs genitricem petunt, quamuis ab alijs furtiuis fætibus educantur. Sic ille: eâ in exordio exclamatione vsus: Quis poßit accusare jam reliqua, si pietatis nomina probantur esse crudelia? Naturæ ipsius illa vox est apud Virgilium. Eclogâ. 4.
Incipe parue puer risu cognoscere matrem.
Virgilius.
Reddit autem statim rationem, nam eo risu fastidia gestati vteri videntur matri compensari.
Matri longa decem tulerunt fastidia menses.
Pergit item vates infelicitatem denuntians, si non incipiat cognitionem à risu parentum auspicari, sic dicens:
Incipe parue puer. Cui non risêre parentes,
Nec Deus hunc mensâ, Dea nec dignata cubili est.
Simplicior intellectus, vt & lectio, nam alii
habent. Qui non risêre parentes: vt risus parentum risui recèns nati respondeat: & quando hic risu illos cognoscere incipit, incipiant & illi risu cognoscere natum: sin minùs, infelix ille, nec mensâ, nec cubili, à Ioue, aut Genio, ac Iunone, fabulosis numinibus condonandus. Pro quo P. Pontanus consulendus. Infelicitas ergo filiorum sat magna est suos parentes ignorare; sicut & insignis parentum crudelitas se illis non reddere manifestos, sed vt alienos tractare struthionis adinstar, de quo Iob 39. v. 16. Duratur ad filios suos, quasi non sint sui. Quin & ex claris orti parentibus, spuriorum iniquâ fortunâ premuntur: tales enim dicuntur, quia sine patre, vt apud Grammaticos vulgare; sine patre inquam noto; vt habere incognitum perinde ac nullum habere veniat æstimandum.
140
*His accedunt alia ex juris vtriusque
dispositione. Nam exponens filium, si spontè id faciat, repetere eum nequit, Nec enim dicere poterit, quem parentem contempsit, sic habetur, L. Prima, & secunda. C. de Infantibus expositis. Glossa in Cap. Si Expositus, 87. distinct. vbi pereuntem dicit, qui à parentibus ita abiicitur, vt eosdem non agnoscat, nam perire dici aliter nequit, cùm ideò exponatur, ne pereat, sed pietate alienâ subleuetur. Et id quidem ad tempus, quandoquidem de eo agitur, qui conatur repetere, non ergo filium voluit à se perpetuò separare. Cap. Expositus, distinct. citatâ: idem statuitur sed cum
Moderatio ex Cap. Expositus
moderatione, de qua ibi. Contestationis (inquit) penitus Epistola, vt si is, qui collectus est, intra decem dies quæsitus, agnitusq́ue non fuerit, securus habeat, qui colligit. Sanè qui post prædictum tempus calumniator extiterit, vt homicida Ecclesiasticâ districtione damnabitur, sicut Patrum sanxit auctoritas. Ex Concilio Toletano 4. Cap. 71. vbi dici nequit, id proptereà statui, quia alimenta denegantur: nam ea possunt à repetente exigi, & soluere ille paratus esse potest; cùm etiam stare possit, vt nulla proptereà debeatur compensatio, si puerorum educatio ex pietate procedat, vt videri potest apud P. Fragosum Tom. 3. pag. 33. num. 129. Pro quo hæc dici possent.
141
*Primò, ita suspensum tenere filium,
vt toto vitæ tempore patrem non agnoscat, graue peccatum esse videtur. Probatur ex dictis; quia id contra omnia naturæ jura esse videtur, & ita à legibus indicatur. Item filius priuatur bono maximo contra id, quod paterna pietas exigit; priuatur namque agnitione parentum, quæ maximè connaturalis est hominibus, & exoptatissima; ex quâ etiam alia subsequi bona possunt, reuerentia inquam erga illos, jus ad hæreditatem, | quæ licet aliàs detur, non tamen vt talis, quod etiam oportet filium non ignorare. Præterquam quòd suspensio illa excitare in filio potest graues suspiciones, quòd si alius illi assignetur pater; obligatio imponitur specialis obseruantiæ, ad quam non tenetur, & sic alia accumulari inconuenientia possunt.
142
*Secundò. Per tempus aliquod id
Non ita per tempus aliquod.
tenere secretum, donec scilicet filius ad annos discretionis perueniat, & secretum etiam ipse seruare possit, non videtur lethale crimen habere. Id probo: quia rationes naturalis obligationis videntur cessare: quia ex eo damnum notabile filio non emergit. Item, ex sententiâ satis probabili, iuxta quam pater potest bona aduentitia filiorum ad longum tempus alienare. Videatur P. Rebellus de iustitia Libr. 14. Quæst. 5. num. 8.
vbi pro illâ Pinellum adducit cui & ipse annuit. Cùm præsertim secretum hoc in ipsorum filiorum bonum videatur cedere, quorum interest parentes in officio conseruari. Accedente autem ætate dictâ, nequeunt filij ad secretum obligari, si ipsorum intersit illud non seruari; quia est de iuribus naturæ parentum agnitio; nisi quando reuelatio in eorum infamiam redundaret. Quemadmodum filiis à parentibus impediri coniugium nequit, iuxta dicta num. 134. quia de iure naturali est, sicut nec seruo dominus.
§. V.

§. V.

Peculiaris casus disquisitio.
143
*IVxta quæ indicandum occurrit, quod
modò sub lite est: Senatori enim cuidam ab æmulo opponitur filiam intra Prouinciam, immo & in eâdem ciuitate, in quâ Regia Curia existit, nuptui tradidisse. Sed respondit ille non esse filiam suam, sed vxoris sororem, filiam autem soceri, & socrûs, quod & ipsi suis testamentis declararunt. Quid veri res habeat Deus scit; & Senatoris sapientia, & probitas adeò perspecta est, vt fides ei possit adhiberi. Demus autem filiam esse: an id agi tutâ conscientiâ possit, vt eam pater neget, affirment suam aui, dos illi ex legitimâ cum aliis fratribus accipiendâ portione designetur? Negatiuè profectò respondendum,
si talis filia Catastrophem istam ignoret; si autem sciat, suo agere iure potest. Primum constat ex dictis, quia ad æternam parentum suorum ignorantiam condemnatur. Secundum item; quia vt diximus, ætatem habet, & quid sibi expediat potest peruidere. Quòd si tacente patre res iuridicè probetur, non tenetur testamento
Vt credi testamento debeat.
fidem habere, cùm explorati iuris sit parentum attestationem in testamento per probationes in contrarium elidi. Cap. Transmissæ, qui filij sint legitimi; ibi standum est verbo viri, & mulieris, nisi
certis indiciis, & testibus, tibi constiterit filium esse illorum iuuenem memoratum. Quod ad legitimam verò attinet, potuit quidem ita disponi, & secretò peragi, inter Soceros, & Generum rerum istarum peritissimum, vt nihil contra filiorum ius in legitimæ assignatione iniustum misceretur, Senatoris vxore melioratâ, non publicè, sed secretò, vt sic nepti æqualis legitima cum legitimis filiorum obueniret. Non ergo ex hoc capite damnanda venit transformatio ista neptis in filiam, sed ex aliis dictis, si ignoratio fuerit diuturna.
144
*Nisi fortè tanti æstimetur Senatoris
fama, vt videatur omnibus præfatis naturæ iuribus præferenda. Cùm enim illi intentata lis fuerit de matrimonio sine licentiâ contracto, & nata ex eo filia, ipseque constanter semel, & iterum se defenderit probationibus in contrarium; si res tandem detegatur, manifestum fiet contra veritatem illum militasse, quod in iudice supremo in ordine constituto semper indignum apparebit. Ne ergo periclitetur honor, res secreta retinetur, nec filiæ ipsi aperitur, quia nec filiæ adeò fidi potest, ob periculum in eo sexu communibus experientiis comprobatum. Pro quo Aristophanes apud Stobeum sic ait.
Feminæ secreti nesciæ.
At quid interst, siue mulieri
Siue omnibus in foro præconibus narrare?
Quod & de coniunctissimis accipiendum iuxta firmiorem propheticum sermonem Michææ 7.
Michææ. 7. v. 5.
v. 5. Ab ea, quæ dormit in sinu tuo, custodi claustra oris tui: vbi D. Hieronymus sic ait: Inter chara nomina, & sanguinitatis affectus rara est fides. Chara autem nomina inter consanguineos, filius, &
D. Hieron.
filia, frater, & soror præ aliis sunt: sed femineus præsertim sexus designatus, dum dormientibus in sinu ea aut infidelitas aut infirmitas exprobratur. Hoc ergo in casùs contingentiâ ponderandum; sed non politicè tantùm cùm Christianus potiùs in negotio conscientiæ debeat respectus præualere.
145
*Vbi illud addendum, Senatori asserenti
talem esse filiam omnino credendum ab eâ, de qua est quæstio, etiamsi contrarium sit testamento declaratum, quia vt non credatur testamento; ea ratio esse potest, de qua dictum, voluisse scilicet illos indemnitati Senatoris eiusdem generi sui consulere officioso mendacio, in quo graue peccatum non esse, potuerunt bonâ fide existimare. Vt autem Senatori non credatur, nulla esse ratio potest, tum ob personæ dignitatem; tum quia nullum ex eo emolumentum reportat, & quia, vt sibi credatur, irrefragabiles adiiciet coniecturas. Vnde hîc locum habet decisio Cap. Transmissæ citata; quia per apertas probationes testimonium in testamento aliter asserentium infirmatur. Vnde & si per testes probetur illam non esse filiam. Idem dicendum; quia si testibus in extremo vitæ positis non creditur in hoc casu, multò minùs est credendum aliis, cùm in rebus huiusmodi doceat experientia non multum legales esse solitas ciuium depositiones. Pro quibus non plura.
CAPVT XVII.

CAPVT XVII.

De obligatione secreti in Auditoribus Indicis.
146
*PRo illius obseruatione, dum officij
possessionem accipiunt, iuramentum emittunt, vnde manifestum est ad illius custodiam obligari; & quidem sub mortali, quando negotium, de quo tractatum in con|claui aulæ iudicialis est, tale fuerit, vt ex reuelatione eius, vel suffragiorum circa illud, graue possit inconueniens pullulare. Quando autem graue, quando vero tale non sit, ex rerum circumstantiis æstimandum. Si illud adnotemus, leuitatem non debere iuxta communem æstimationem iudicari: nam quod in communi hominum agendi ratione leue esse potest, in eo, de quo loquimur, debet multoties graue censeri. Exempli gratiâ: Si quis dicat aliquem in
Notanda doctrina.
conuersatione priuata amicorum mendacium dixisse, grauiter non peccat, vt communiter tradunt Scriptores; si autem de Auditore hoc diceretur, in dicendâ scilicet sententiâ mendacio vsum, graue videretur fore peccatum, quia hoc valde illius opinioni incommodat, & si propalatum sciret, materia grauis doloris existeret; & hoc quidem secluso iuramento, quod videtur nouam materiam non concernere, sed obligationem ex se grauem ita firmare, vt secretum fregisse sacrilegium sit, & ita mortale peccatum. Neque enim
videtur dicendum leuia in eo genere, quæ esse profectò possunt iuxta dicta; addito iuramento esse venialia sacrilegia, iuxta communem sententiam P. Suarij, & complurium aliorum, quos adducit & sequitur P. Vincentius Tancredi de Religione Tract. 4. Disp. 6. Quæst. 1. dicentes iuramentum de re leui non esse mortale; licet alij ab eodem adducti teneant contrarium. Hæc enim doctrina vera est, quando iuramentum cadit supra leuem materiam: quod in casu nostro non contingit. Togatus enim secreti custodiam iurans, de materiâ leui non cogitat, sed de graui, quia id est conforme intentioni legislatoris, dum iuramentum emittendum statuit. Sicut enim de minimis non curat Princeps, vt ea seruanda cum iuramenti obligatione decernat. Quibus ita constitutis, pro ampliori explicatione
147
*Dico primò, suffragia collegarum
reuelare, non est semper mortale. Id probo: nam multoties ex reuelatione non sequitur inconueniens, quia partes nequeunt contra suffragantes grauem offensionem incurrere; immò quandoque etiam ad indignationem temperandam opportunum accidet, dum modò in parte contrariâ nihil simile timeatur. In quodam Indiarum prætorio quidam vir non ignobilis litigabat; & ex Auditoribus vnum sibi putabat aduersum. Aderat cùm subcellia ascenderent, & cùm descen
dentes, aut post secretum consessum exirent; & cùm singularia honoris signa exhiberet aliis, vni illi vix se præbebat vrbanum, à quo nihil sibi commodum expectabat. Et tamen vnus ille præcipuus erat caussæ talis litigantis defensor. Vnde Senatores illi hominis mirabantur errorem, & officia erga se ipsos adeò inæqualiter dispensata. Si ergo tunc illi aliquis eorum veritatem aperiret, non videtur de iuramenti violatione damnandus; nisi pars collitigans ex eo indignationem consimilem conceptura crederetur. Simile quid in Limano hoc prætorio accidit, de quo testari possum. Auditor enim ex aliâ Audientiâ promotus, quorumdam narratione constanti, Religioni nostræ rebus putabatur aduersus. Cumque in negotio quodam Iudicum discordia fuisset, & res eius accessu feliciter terminata; nulli in mentem venit præfatum dominum fauoris quidquam contulisse; & tamen secus acciderat; testimonio enim collegæ id mihi perspectum, qui & dicere tutò potuit conscientiæ suæ moderatori, & vt Religio suspicionem illam deponeret, quæ, vt dici apud nos solitum, bonum sanguinem nequit creare.
148
*Dico secundo. Quidquid intra
Conclaue geritur, cuius reuelatio in Auditorum dedecus cedere potest, non stat sine lethalis culpæ reatu. Exemplo sit, quod nunc in ore habetur complurium: Auditorem, inquam, de cuius integritate communis est vox, & cuius suffragium, iustitiæ suffragium dicitur, à Prorege grauiter reprehensum; cùm Religiosorum quorumdam negotium satis turbidum ageretur, eò quòd eorum supremum Prælatum sibi Compatrem elegisset in nati nuper filij Baptismo: cùm tamen non sit credibile eam ob caussam Auditorem præfatum iustitiæ limites transgressurum. Sed erunt, qui aut credent, aut suspicari poterunt auditâ reprehensione, temerè ab aliquo pariter considente vulgatâ. Non ergo sine lethalis culpæ reatu stabit huiusmodi publicatio, & similiter de aliis iudicandum.
149
*Dico tertiò. Senatori frangenti secretum
in re graui potest Prorex pœnam condignam imponere. Quod probatur ex generali doctrinâ, quam cum multis tradit Dom. Solorzanus Lib. 4. Cap. 4. num. 79. & seqq. Proregem scilicet ob grauia crimina posse Auditores punire vsque ad officij priuationem. Est autem reuelatio secreti non solùm graue peccatum, sed sacrilegium, vt vidimus, & politicæ gubernationi valde exitiosum: libertati enim in iudicando aduersatur, & consequenter iustitiæ. Nam timere meritò quiuis poterit ex reuelatione suffragij sui grauia illi incommoda superuentura, & ita illud non iustitiæ, sed proprio commodo attemperandi non leue periculum est; vnde priuatur officio reuelator talis legibus Lusitanis, inhabilis
ad alia redditur, & pœnâ periurii plectitur. Pro quo vide Patrem Fragosum Tom. 1. pag. 668. in principio; neque id mirum cùm criminis huius reus apud Romanos dignus combustione, aut furcâ duceretur. Sic Paulus. L. Si quis. §. de pœnis.
150
*Dico quartò. In Indiis specialiùs
urget, quod de obligatione secreti dictum est. Tum quia minùs tutò credi potest communiter, seu vt in plurimum loquendo. Pruritus enim nouitates sciendi, & audita proseminandi, in his terris peculiaris. Tum etiam quia litigantes liberioris vindictæ habent facultatem. Tum prætereà ex eo quòd Auditores plus æstimationis debent his in partibus accurare, iuxta dicta Cap. 1. Nihil autem eos sic reddere ludibrio dignos poterit, quàm si secreti violatores habeantur. Pro quo est illud Horatij Sermon. Lib. 1. Sat. 4.
Horatius.
Commissa tacere
Qui nequit, hic niger est, hunc tu Romane caueto.
Verè niger, & mancipio similis Æthiopico, cui honor nullus debeatur. Sed, & Siracides sic locutus Eccli. 27. v. 17. Qui denudat arcana amici,
Eccli. 27. v. 17.
fidem perdit: Quod exponens P. Cornelius ita scribit, Fidem, id est opinionem, creditum, & nomen
P. Cornelius.
fidelitatis perdet apud amicum, vt eum aspernetur, ceu perfidum, & proditorem &c.
CAPVT XVIII.

CAPVT XVIII.

De obligationibus Togatorum iudicum pro criminibus puniendis.
§. I.

§. I.

Quædam cum reis agendi ratio in eisdem improbata.
151
*AGit de illis specialiter Dom. Solorzanus Lib. 4. Cap. 5. & in Politicâ Lib. 5. Cap. 5. in cuius discursu paucæ ad conscientiam spectantes quęstionesquæstiones occurrunt, circa illas autem, & alias
Dico primò. Frequens in Indiis querela est,
& non sine frequentibus etiam fundamentis, multùm apud præfatos iudices valere intercessiones, & ita iustitiæ cursum legitimum impediri. In quo quidem quàm grauiter delinqui contingat manifestius est, quàm vt egeat probatione. Animaduertant illi, an qui intercessionibus suis reos conantur à iudiciali sententia eximere, iudices ipsos ab æternæ damnationis pœnâ sint etiam erepturi. Luat ergo temporaliter reus, ne iudex æternaliter crucietur. Suscipienda precatio est, quæ publicis vtilitatibus non repugnat, & amplectenda desideria priuatorum, quæ sic remedium quærunt, vt
Que admittendæ.
nobis non videantur generare dispendium. Vt aliàs Theodoricus apud Cassiodorum Lib. 5. 6. Formidanda Prophetæ à Deo ad Achabum missi
Cassiodorus.
comminatio; cùm Benadab regem Syriæ illæsum abire iussisset, in hunc modum fulminata: Hæc dicit Dominus: Quia dimisisti virum dignum morte de
3. Reg. 20. v. 42.
manu tua, erit anima tua pro anima eius, & populus tuus pro populo eius. Quod sibi dictum pusilli cordis Iudices arbitrentur, si dignos morte dimittant, vt, & qui nocent, noceant adhuc, & graui alij pœnæ obnoxios, impunitos, vt qui in sordibus sunt, sordescant adhuc, & Christiana Respublica volutabrum immundorum animantium fiat, quæ habitaculum esse debuerat Angelorum. Et hoc, quia hic vel ille sic fieri rogant, Dei & conscientiæ imperio non curatis.
152
*Dico secundò. Ea non videtur
probanda politica, iuxta quam rei infamium criminum dimittuntur, quia honoratiores ob officium aliquod ex honestioribus habitum, aut ob ingenuam parentelam, vel quia Hispani sunt decenti ornatu, vbi Hispanum esse, & decenter ornatum incedere, quidam videtur excellentiæ gradus, ob viliorum hominum turbam ex Æthiopibus, Indis, & mixtim progenitis comparatam. Ratio est clara, nam leges, quæ pœnāpœnam delictis statuunt exceptionẽexceptionem istam non apponunt; & vbi lex
Contra legum mentem id esse.
non distinguit, nec nos distinguere debemus. Vt est vulgatum axioma, sicut & illud; Quod lex non dicit; nec nos dicere debemus. & aliud simile & satis ad intentum: Quod lege non cauetur, in praxi non habetur. De quibus Auctores adducti à Dom. Solorzano Tom. 2. lib. 2. Cap. 18. in fine. Dei comminationem audiuimus: Quia dimisisti virum dignum morte.
Exemplum ex Scriptura vrgens.
&c. Et quis vir ille? Rex Syriæ, quem Deus morte dignum declararat, dum ob blasphemiam in ipsum, ac eumdem, & plebem innumeram, singulari prouidentiâ gladio Achabi subiecerat, pariter puniendum. Videatur P. Gaspar Sancius in eum locum. Et quidem praxis vniuersi orbis Christiani sic habet, quam præfati iudices meliùs
Et ratio aperta.
me norunt: & quàm notanda rei huius exempla in Hispania conspecta, nobilissimis multis ordinaria legum pœnâ, infamia ob crimina, castigatis. Et certè si hoc non ita fiat, pessimè est publicæ vtilitati consultum. Furta enim leuioris momenti vilissimi homines solent committere: grandiora in hoc genere facinora, & vt poëta loquitur, maioris abollæ, homines nigri pallij, vt dici apud nos solitum, aggrediuntur. Si ergo ad hæc Iudicum conniuentia descendere pœnas impediat, damnis maioribus minori, quàm leuibus, studio prouidetur. Quo malo nullum videtur in Republica posse maius inueniri. Et certum aliàs est, cùm lex aliquos voluit exceptos, eosdem expressisse: vt constat ex l. 2. §. Postea cùm Appius D. de origine iuris. In qua statuitur transfugam non esse transfugarum pœnâ afficiendum, qui multos posteà transfugas, ac latrones deprehendendi auctor fuit.
153
*Bene verum est. Pœnas in ordinariis
Pœnas esse arbitrarias.
iudiciis esse arbitrarias, quia leges non possunt exprimere omnes circumstantias, & ideò arbitrio iudicantis est remissa facultas, vt secundùm facti contingentiam possit pœnam minuere, vel augere. Quod communiter tradunt Doctores iuxta l. 1. & l. Milit. D. de custodia reorum, aliosque. Quod si tale aliquid circa præfatos accidat, hac se tueri doctrinâ possunt. Sed aliud est minuere, aliud penitus absoluere, quod Principi proprium est, & dicitur esse de regalibus: pro quo videantur Auctores apud P. Fragosum Tom. 1. pag. 479.
num. 263. Deinde etsi minui possint, non tamen ob titulum explicatum sic generaliter acceptum, aliàs, vt dixi, non erit Reipublicæ securitati consultum, si pœnæ maioris momenti solis sint miseris Indis, Æthiopibus, & mixtim progenitis imponendæ. Et in legibus quidem multis pœnæ cum discrimine personarum assignantur, & maior personis vilibus, quàm ingenuis solet indici. Quando ergo indiscriminatim pœna imponitur, signum est Legislatoris voluntatem talem esse, vt pœna talis vniuersos comprehendat. Circa hoc ergo grauiter possunt delinquere criminis Auditores.
154
*Pro Indiis autem potest casus occurrere,
in quo locum habere præfata queat politica: si videlicet aliquis ex conquisitorum progenie crimen aliquod grauiter luendum committat; huic enim videtur pœnam posse remitti, iuxta doctrinam Tiraquelli de pœnis temperandis, caussâ, 49. per totam, præsertim num. 13. & 14. Vbi ait delinquentium pœnas remittendas, aut minuendas, propter propria, aut maiorum in Rempublicam merita, ac beneficia. Addens tamen hoc ita faciendum, nisi delicta atrocissima, grauissimaque in eamdem Rempublicam fuerint perpetrata. Cùm ergo in Indiis nulla maiora esse merita possint, quàm Conquistatorum, legitimè ex eo deducitur, quando descendentes ab illis grauia delicta committunt, posse à iudicibus pœnas à legibus impositas temperari. Quia verò, si hoc illi sibi persuadeant, fieri insolentes possunt, & legum ac Iudicum contemptores, quod re|gionibus in istis periculo plenum est, temperatio talis futura, vt satis sit ad eos in officio continendos, accedente simul Proregis auctoritate, vt sciant illi non sibi impunè futuram liberiorem agendi rationem.
§. II.

§. II.

Circa eos, qui in Hispania vxores habent, quid præstandum, & alia pro eorumdem judicum vigilantia rebus diuersis applicanda.
155
*DIco tertiò. Iudices præfati speciali
obligatione tenentur eos, qui vxores in Hispaniâ habent, eò vt redeant compellere, si earum licentia non extet: vel vt eas adducendas curent, venire volentes, commeatu transmisso competenti, fraudes, quæ in hoc admisceri solent, solicitè discutientes. Constat hoc ex variis rescriptis Regiis, quibus hæc illis cura committitur; & quidem meritò; quia diuortium istud contra vxorum iura inhumanè protractum, crimen est, vt negare potest nullus, cùm ex eo vxores iure petendi debiti priuentur, & solatio virorum, ac custodiâ destitutæ, manifestis periculis obnoxiæ sint connubialis fidei violandæ: & in definitione matrimonii, quam communiter Doctores tradunt, id expressè continetur; dicitur enim coniunctio maritalis viri, & fœminæ, inter legitimas personas,
Matrimonij definitio.
indiuiduam vitæ consuetudinem retinens. Quæ quidem ex vtroque est iure deducta, vt videri potest apud Doctores, quos adducit P. Palaus Tom. 5. Disput. 2. post initium. Videatur præsertim Cap. Illud quoque, de Præsumptionibus. Circa hoc tamen aliqua occurrunt notatu digna, & peculiari inquisitione.
156
*Primò. An si vxor venire nolit, teneatur
vir in conscientiâ ad eam tendere. Vbi in primis probabile est vxorem non teneri transfretare, vt maritum sequatur, sic enim tenent Hostiensis, & Henricus, quibuscum P. Thomas Sancius, Lib. 1. de Matrimonio, Disput. 41. numer. 9. Quod etiam colligitur clarè ex aliis dicentibus non teneri sequi maritum in longâ peregrinatione seu vagatione; pro quo videndus idem, & P. Palaus suprà Puncto 15. num. 5. Disp. 1. Quæ autem peregrinatio longior eâ, quâ ad Indias ex Europâ pergitur? Item ex aliorum Doctrina dicentium generaliter vxorem non teneri virum sequi, si
graue timeat vitæ detrimentum. P. Sancius suprà nu. 4. & illud, vitæ, non addunt alii, sed tantùm graue detrimentum; & cum illis P. Palaus suprà numer. 2. licèt similiter possit intelligi, vt scilicet, quoties graue detrimentum est, vitæ detrimentum sit, cùm viuere cogatur vitam difficilem, & laboriosam. Graue autem detrimentum vxorem pati ex nauigatione susceptâ quis non videat? cùm & pericula frequentia mortis in illa, omnia plena timoribus, & incommodis, vt & viris ipsis nimiùm molesta censeatur: illa ergo justè transfretationem renuente, quid viro agendum?
157
*Vbi & alia succurrit quæstio, an scilicet
renuente nauigationem, possit nihilominùs vir eam subire, etiam si vxor nolit abeundi facere potestatem. In quo certum est, si illa non habeat, vnde sustentari possit absente marito, aut secura non maneat in ordine ad custodiam castitatis, maritum non posse discedere spontaneâ separatione; quia obligatio eius in ordine ad prædicta est vrgentissima juxta dicta. Talis autem obligationis implemento supposito, difficultas procedit, & videtur posse probabiliter fundari. Maritum non peccare in tali discessu, si aliàs illis finis honestus præfigatur: nam lex matrimonii non obligat ex se virum ad certum locum: sed potest illa pro rerum opportunitate mutare: ergo & nauigare in Indias, ex quâ nauigatione commodum & sibi & vxori potest sperare non leue. Videtur legitima consequentia; quia pro Indiis specialis prohibitio non extat. Si dicas vxorem sequi eum non posse: contra est; quia id peraccidens se habet, neque ea impossibilitas moralis, aut physica, potestatem eius absolutè tollit. Quemadmodùm vir peregrinari potest ad implendum votum, etiam si peregrinatio longa futura sit, quem vxor sequi non tenetur, iuxta dicta, num.
præcedenti: sicut & vagari ob honestum finem, juxta eos, quos adducit P. Sancius num. 8. Quod ergo mulier viri assistentiâ priuetur, sibi imputet, quæ sequi eum non vult, quod incommodum præuidere potuit, dum de coniugio cogitauit; quia hoc sæpiùs facere mariti solent; & ita si voluit ita contrahere, sibi id adscribat; scienti enim & volenti non fit iniuria.
158
*Nihilominùs oppositum videtur
renendum ex communi scriptorum Doctrinâ asserentium in viro esse obligationem sequendi vxorem, quando illi necessarium est domicilium mutare: sic plures, quos adducit, & sequitur P. Sancius suprà num. 15. & P. Palaus n. 7. ex quo clarè sequitur debere eam non relinquere in eo, quod habet, domicilio, quod multo minus est, quando illa ad aliud nequit se conferre, quod marito placet: & ita Doctrinam prædictorum scriptorum videtur intelligere P. Palaus, dum ait maritum teneri vxorem sequi, quando vxor necessitate legis, salutis, alteriusue causæ grauis compellitur alicubi habere domicilium, & statim pro hoc memoratos Auctores inducit. Quod cùm videatur extra controuersiam, huic potiùs standum sententiæ. Nam vxor nauigare renuens, ad id necessitate aliquâ graui compellitur, salutis inquam, de quâ dictum numer. 156. immò & vitæ cum grauaminibus aliis sat molestis, vt ibidem.
159
*Iuxta hæc ergo quæstio proposita
decidenda: teneri inquam virum in Indiis existentem ad vxorem remeare; quia quòd sine iniuriâ inchoari non potuit, nequit sine illâ continuari. Possunt tamen causæ aliquæ detentionis subesse, ex quibus de beneplacito vxoris verosimilis habeatur coniectura; & hoc notatu dignum occurrit. Secundo, vt si vir cœperit feliciter lucrari; potest pergere, vt peculium augeat; gratum enim
vxori erit virum non inopem, & inhonorum ad se redire, sed faculatibus auctis, quibus mulier ipsa copiosiùs, & honorificentiùs possit sustentari. Item si vir mulieris pertentet aduentum, bonam suam fortunam nuntians per epistolas, & necessaria ad iter remittendo. Prætereà, si beneplacitum petat, & liberalibus largitionibus conetur exorare. Deinde, si valdè illi inhonorum | futurum sit ad propria ex Indiis sine substantiâ aliquâ reuerti, vt sit fabula conterraneorum.
Insuper, si in eo sit statu, vt vxori magis oneri futurus sit, quàm solatio; quia scilicet laborare jam non possit, in eo quòd prius, & ita vxoris labore veniat sustentandus: quibus addi potest opinionem esse aliquorum vxorem teneri sequi virum honestâ ex causâ tranfretantem. Pro quo Dom. Solorzanus num. 27. adducit Fr. Ioannem Baptistam in Aduentitijs in Tabula, v. Matrimonio, & Zuritam Quæst. 38. indica. sed Fr. Ioannes Baptista citato loco nihil tale dicit. Ferdinandus autem Zurita Propositione 3. oppositum statuit, quidquid Proposit. 1. circa conuenientiam disputarit. Et ipse D. Solorzanus magis ex consilio, quàm de præcepto procedere ait, sed certè aliquantulum probabile est, quod ipse non negat.
160
*Tertiò. Iudices criminis quando circa
ista inquirunt, & aliquis licentiam vxoris se habere testatur, non debent credere, nisi pro eo probabilia deprehendant argumenta, vel quia licentia per authenticum constat instrumentum, vel per vxoris epistolas, aut per idoneos testes, vel si probationes non sint adeò concludentes, modus viuendi vxorati talis accedat; qùia scilicet honestè viuit, Sacramenta frequentat, non enim est credibile illum salutis suæ oblitum sacrilegia frequentia committere, & alium esse ab eo, quem opera manifestant. Pro quo est Cap. Ex studijs
Cap. Ex studiis.
de Præsumptionibus, in quo sic habetur: Quemcumque enim virtutibus studere cum modestiâ continentiæ,
auditioni sapientum, obseruantiæ mandatorum Dei, maximè simplicitati, & humilitati videris; huius munda, & recta opera intellige. Sic ibi: & in Cap. In cunctis 11. Quæst. 3. sic ex Diuo Gregorio habetur: Vt nimiæ leuitatis esse ostenderem, si quis mala grauia credere studeat, quæ probari non poßint. Sic ille. Lib. 6. Epistol. 14. Hoc ergo negotium cùm ad criminalem indaginem reducatur, ea enim de causa judicibus maioribus criminalium committitur, arbitraria est, juxta dicta n. 153. & ita eorũeorum bono zelo juxta æquitatis regulas remittendum. Pro quo.
161
*Dico quartò. Sicut Præfati judices peccare per conniuentiam possunt, juxta dicta §. præcedent. ita & per zelum præcipitem, qui aliquando non sinit veritatis lumen peruidere. Pro quo Diuus Isidorus Pelusiota ita scribit, Lib. 1. Epistol. 47. Præturæ auctoritas, & potentia, nisi mansuetudine condiatur, ipsique suauitas Deo ministrans affulgeat, arrogantia potiùs est, & immanitas: si verò
D. Isid. Pelusiota.
lenitatem admixtam habeat, ac per eam jus regat & moderetur; tum demùm & integritas, & benignitas est, & æquitatis via, & rerum tranquillitas. Sic ille ad Nemesium. Zelus ergo à mansuetudine lucem accipit, vt sic judicium prodeat conforme penitus æquitati. Non ergo præcipiti cursu, sed trementi ad judicium, præsertim sanguinis, veniendum.
D. Bernardus.
De quo sic Diuus Bernardus Teobaldo Comiti scribit Epistol. 37. & quidem in talibus, vbi culpa tam aperta, atque inexcusabilis esse videtur, quatenus nulla, nisi cum iustitiæ periculo, misericordiæ occasio relinquatur, etiam tunc tremens, & dolens vindicem vos exhibere debetis. Sic ille.
162
*Dico quintò. Iudices criminis nocturnis debent periculis vitandis specialem diligentiam adhibere: vnde & circuire ciuitatem idoneis ministris instructi, quod ad eorum spectat officium. Quod eâ quidem moderatione ab ipsis
faciendum vt ad laborem diurnum, ad quem manè recurrendum est, non reddantur inepti. In quo quidem, si vires suppetant, peccari grauiter potest, vt est manifestum: sicut manifestum etiam est in horum judicum electione sæpissimè peccari: eliguntur enim homines jam senio inutiles, aut morbis incurabilibus impediti. Nunc in Limano hoc Prætorio ex his vnus omnino cæcus est, qui etiam si claris esset oculis, ex aliis dictis obstaculis, quibuscum venit, minimè idoneus haberetur. Vbi obuia excusatio est, talia obstacula non præuisa. Sed nescio an in Dei oculis, aut etiam hominum illa mereatur admitti. Cùm enim ad electionem huiusmodi, quæ de præcipuis est, notitia debeat exacta eligendorum præcedere: quis defectum notitiæ pro legali excusatione censeat admittendum? Honorentur senes, sed sine officiorum dedecore; & iis qui otio, quàm negotio aptiores sunt, viribus congruentia tribuantur.
Qui senes quomodo honorandi.
Sola senum vita est quietis inuenisse remedia. Verba sunt Theodorici Regis apud Cassiodorum Lib. 5. variar. 25. Vnde Bacaudæ seni congruam attribuit
Cassiod.
dignitatem; Quatenus in exhibendis voluptatibus officij huius cura mansuetudinis nostræ beneficio jugiter perfruaris, vt ille loquitur.
CAPVT XIX.

CAPVT XIX.

Regii Prætorii Fiscales quibus consciẽtiæconscientiæ obligationibus vrgeantur.
SVnt illæ nec paucæ nec leues, cùm ad eorum officium spectet, vt leges, ac Regia rescripta seruentur, ac legum violatores puniantur; jurium Regalium Patroni sunt, & priuatorum quandoque in causis peculiaribus, & in Indiis id speciale, vt Indorum etiam patrocinium ad ipsos pertineat: pro quibus
163
*Dico Primo. Fiscales in iis, quæ ad jura
Regalia spectant, non possunt sequi opinionem probabilem Fisco aduersantem, vt possunt judices juxta satis receptam opinionem, & oppositum fieri sine graui conscientiæ nequit læsione. Id probo: nam aduocatus pro causa alicuius, si parti patrocinetur aduersæ, præuaricator est, & grauiter peccat: Atqui Fiscalis officium aduocati exercet, vt est planum; & ita Regius etiam aduocatus vocatur, vt videri potest apud Dom. Solorzanum Lib. 4. Cap. 6. & in Politicâ Lib. 5. Cap. 6. ergo nequit partem amplecti contrariam, & sic indefensum Fiscum reliquisse.
164
*Dico secundò. Si lis aliqua pro Fisco
nondum mota sit, & Fiscalis videat Fisci jus minùs esse probabile, non tenetur litem intentare. Hoc videtur mihi valdè verosimile; quia credibile non est Regem velle jus suum minùs fundatum meliori alterius juri præferri. Pro quo faciunt, quæ adducit Dom. Solorzanus suprà num. 4. Sed illud ex L. 2. Cod. de Aduocatis, & in Politicâ §. Y son. Non prætereundum, Imperatoriâ voce prolatum: Potior est apud nos causa priuatorum, quàm Fisci tutela. Quod vrgeri potest ex eo
quòd si Fiscalis tale non haberet officium, & ab eo vt jurisprudente quæreretur, num talis conuenienter intentari lis posset, non esse id conueniens responderet: ergo cùm ad eumdem spectet | non solùm aduocatio in Fisci causis, sed etiam superius aliud patrocinium; similiter agere potest, & ita non mouere litem in priuati præiudicium.
165
*Dico tertiò. Etiamsi non teneatur
Fiscalis in casu dicto, potest tamen intentare litem. Id ex eo probo: nam licèt ipse iudicet jus Fisci minùs esse probabile, existimare tamen potest, judicibus causæ aliter videri posse, & illud judicaturos probabilius, aut æquè probabile, & rationes habituros, propter quas expediens sit in fauorem Fisci judicare. Si dicas, ex hoc inferri non solùm posse, sed etiam teneri, contra id, quod nuper diximus. Respondebo: probabile quidem esse eum obligari: nego tamen absolutè teneri; quia etiam potest verosimiliter judicare non esse Regis voluntatem, vt cum tanto rigore in rebus istis procedatur: cùm contingere etiam soleat judices ob humanum timorem in fauorem Fisci judicium ferre, etiamsi illius ius minùs fundatum sit, quod & timere Fiscalis potest, cùm id non sit Regiæ voluntati conforme, iuxta dicta Assertione præcedenti.
166
*Dico quartò, si iuxta communiorem
opinionem, & in praxi præferri solitam, ius Regis probabilius sit, tenetur Fiscalis tale ius prosequi, etiamsi ipse iudicet opinionem contrariam esse veriorem. Probatur; quia in eo casu priuatus quisque litem intentaret, cùm scilicet pro se communiorem, & praxi roboratam opinionem haberet, & Aduocatus quisque ad tale se patrocinium offerret; ergo & Fiscalis pariter facere potest; quia causa Regis non debet esse peioris conditionis, pro quâ & ille Aduocatum agit, iuxta dicta num. 163.
167
*Dico quintò: si ob incuriam Fiscalis,
aut malam sui muneris administrationem, aliquod Regius Fiscus in suis directis iuribus patiatur detrimentum; Fiscalis grauiter peccat, & ad restitutionem tenetur. Primum constat; quia officio deest in re graui: secundum item; quia talis detrimenti causa est, quod vitare ex officio debuit, & ita ex obligatione iustitiæ commutatiuæ, cuius violatio obligationem restitutionis inducit, vt omnes fatentur, & de Aduocato specialiter loquentes; quorum aliquos adducit Bonacina Disput. 10. circa 8. Decalogi præceptum, Quæst. 3. Puncto 4. num. 7. Videatur P. Lessius Lib. 2. Cap. 31 num. 47. qui num. 41. affirmat multos Doctores id generaliter de Aduocato Fisci affirmare. Et sanè videtur innegabile in casu, de quo loquimur; quando scilicet Fiscus detrimentum patitur in suis directis iuribus, & in redditibus annuis, officiorum emolumentis, & iis omnibus ex quibus, seclusis pœnis, solet Regium patrimonium augeri. Eâ enim ratione omnes ad restitutionem
Sicut Aduocatus generaliter.
obligant Aduocatum, cuius negligentiâ, aut malitiâ ius clientis perit: est autem Fiscalis, vt jam diximus, Regius Aduocatus. De pœnis autem alia est ratio juxta plurium Doctorum sententiam. Procuratorem enim, Fiscalem seu Aduocatum
non teneri ad restitutionem pœnæ, quam Fiscus per eius negligentiam amisit, tenet P. Lessius suprà & cap. 13. num. 73. aliique à nobis adducti suprà num. 69. ob eam rationem; quia officium eius non est curare vt Fiscus mulctis, & confiscationibus ditescat; sed vt leges seruentur, & legum violatores puniantur. Quæ roboris quantum habeant, citato loco ostendimus, & vt ibidem dictum ob grauium Doctorum sic tenentium auctoritatem non potest non probabile judicari. Illud tamen obseruandum est aliud esse
ob incuriam Fiscalis aliquem ad pœnam non condemnari, aliud autem post condemnationem non adhibere curam, vt ea soluatur. In hoc enim secundo aliter iudicandum est iuxta Doctrinam etiam Doctorum, qui circa prius obligationem restitutionis non esse contendunt: quorum ratio est, Fiscum non habere ius ad pœnam, nisi post sententiam: ergo cùm iam sententia præcesserit, ius habet directum: & ita eadem est ratio; quæ de directis aliis iuribus. Nisi fortè aliqua pœna plus habeat terroris, quàm efficacis executionis, ex iudicum voluntate probabilibus coniecturis explorata. Sic videmus de pœnarum aliquarum executione non agi, quæ adinstar excommunicationum ad terrorem videntur proclamatæ.
168
*Dico sextò, circa criminum punitionem
eodem modo peccare Fiscales possunt, quo & iudices, de quibus dictum Cap. præcedenti: & prætereà in solicitatore Fisci, ministro inquam ab illis electo; si videlicet tale officium vendant, vel alicui tribuant cum obligatione partiendorum emolumentorum; ex quo fit multas iniquas extorsiones fieri, & scandala non leuia generari. Est ergo non vnum in hoc Fiscalium delictum,
sed concatenatio delictorum, ipso cum tempore officii prorogata. OfficiũOfficium illud designari à Fiscali potest, qui tamen illius dominus non est; quia nec proprii officii est dominus, cui illud annexum est, sed Regis: vnde illud dare, aut auferre potest: qui ergo illud vendit, alienum vtique vendit, & sic manifestam iniustitiam committit. Sicut de venditione aliorum officiorum dictum Titulo præcedenti cap. 5. Deinde emolumenta, aut sunt iusta, aut superexcedentia. Si primum, debentur Officiali pro labore suo, & ita iniquè illi substrahuntur: si secundum; maior est iniquitas. His ergo dies per singulos perpetratis, quantus post finem officii criminum aceruus exurget? Væ talibus, si tales sint.
169
*Dico septimò. Fiscales Indici Prætorii
grauissimâ obligatione constringuntur ad promouenda ea, quæ ad fidei propagationem spectant. Id clarum; quia cùm obligatio ista Reges Catholicos nostros grauiter purgat, & pro exoneratione conscientiæ suæ multas condiderint leges, varia rescripta transmiserint, quorum adimpletionis cura ad Fiscales pertinet, satis compertum est officio illos deesse suo in re grauissimâ; & sic leue eorumdem, dum eam leuiter tractant, nequit esse delictum. Si præsertim ex eo moueantur; quia aliquæ sunt expensæ ex Regio ærario faciendæ, plus alienos denarios, quàm Christi sanguinem, pro Gentilium salute effusum, æstimantes. In quo quidem Principis potiùs mundi huius, quem foras venit emissum Princeps pacis, quàm Catholicissimorum Hispaniarum, & Indiarum Principum Fiscales esse comperiuntur. Qualis ille, de quo Dom. Solorzanus Lib. 4. Cap. 4. num. 80. & in Politicâ Lib. 5. Cap. 4. Pag. 786. §. Pero si. Sed sunt sanè multi zelo Christiano, & morum probitate laudabiles, de qui|bus id possum testis oculatissimus pronuntiare.
170
*Dico octauò. Fiscales Indorum
patrocinium diligenter debent, & purè suscipere, cuius defectu grauiter peccare possunt. Id clarum: quia patrocinium hoc per leges illis iniungitur, & circa miserabiles personas versatur, quas grauant multi, & ita Regio debent defendi præsidio. Videatur Dom. Solorzanus citato Cap. 6. num. 32. & seqq. Quod ad puritatem verò manuum attinet, res ipsa videtur comprobare: à miseris enim & pauperibus quæstum exigere
inhumanum prorsus est, de quo dictum aliàs. Illud tamen addendum, secluso scandalo, posse ab Indis munuscula aliqua recipi, quæ soliti sunt libenter offerre. Talis enim sunt indolis, vt si oblata non admittantur, id ægrè ferant, & contristentur, existimantes se contemni, aut non amari. Vnde & ministri sacri, turpem quæstum aliàs vehementer exosi, hæc solent non repudiare munuscula, vt sic dantium animos magis sibi valeant conciliare. Quod ergo de paruitate materiæ in munerum acceptione dictum. Titulo præced. num. 22. & 23. hic locum habet speciali dictâ ratione.
CAPVT XX.

CAPVT XX.

Ministri Togati qualiter grauare conscientias suas possint, obnoxij dum sunt Syndicatui.
Vbi de Proregibus aliquid.
QVia nihil Syndicutu validius inter humana remedia ad iudices in officio continendos validè illius robur curatur infringi; sed certe vbi humana intenditur declinari vindicta, in diuinam impingitur, præ illa comparabili timoris excessu formidanda. Pro quo sit
§. I.

§. I.

Circa falsò iurantes, & inducentes notandæ resolutiones.
171
*DIco primo. Frequentior scopulus, per
quem multorum solent conscientiæ lethale pati naufragium; falsorum testium inductio est. Circa huius criminis grauitatem nullum esse dubium potest, nisi fortè an homicidio maius; quod volunt multi, sed de quo hîc non est opus disputare: vbi tantùm grauissimum esse peccatum satis est affirmasse, quod neque ipsi, qui committunt, ignorant, nec possunt, qui ad illud induxerint, ignorare; & nemo quidem est ita sibi iniurius, & suæ oblitus dignitatis, vt ad peierandum apertè non vereatur inducere: fit tamen tacitâ suasione, dum fauor petitur in eo, in quo nisi peierando, fauor esse nullus potest, & interuentores submittendo, qui deposituros moneant, aut etiam terrefaciant, si quidquam, quod possit incommodare, testificentur. Tanta enim secreti seruandi difficultas est, vt quidquid testes dixerint, cum eorum periculo propaletur. Vnde tueri se possunt communi doctrinâ, quam
post alios amplectitur P. Fragosus Tom. 1. pag. 591. num. 342. quòd scilicet testis iuridicè interrogatus non teneatur ad mentem interrogantis respondere, si ex prolato testimonio sibi graue damnum immineat; quod quidem non est necessarium certò scire, sed probabiliter suspicari. Vide P. Becan. q. 4. de Iuram.
172
*Ex quo videtur inducentes ad iurandum
in fauorem maiorum huiusmodi potestatem, posse à reatu culpæ læthalis excusari: quia tantùm inducunt ad id, quod sine graui peccato fieri potest. Quòd si ij, qui iuraturi sunt, minùs intelligentes sint, & cùm conscientiâ mortalis culpæ credantur esse dicturi, instrui certè possunt, vt credant se in hoc mortaliter non peccare, ad suam, & non ad interrogantis mentem respondendo. Quod quidem ipsi libenter admittent; cùm vix sit, qui contra potentes non testificetur inuitus: vnde modo inuento conciliandi cum iuramento conscientiam, sine cordis angustiis ad deponendum accedent, vt qui gratiam etiam ex hoc potentium aucupentur. Terrefacere autem,
Et terrefacientes.
sine graui peccato stare potest, si minæ non ad effectum, sed ad terrorem dirigantur. Et quia sic minans id verè dicere potest, quod non à se faciendum sit, sed quod frequenter solet accidere; semper enim potentes patronis abundant, & ex amicorum, vel cognatorum offensione graue aliquid timeri potest; quod ille contra quem fuit depositio, valeat euitare. Diebus his proximis Clericus tabellionem in publico sui officij loco, & multis astantibus fuste cecidit, quia patruum suum, Regium Auditorem, recèns mortuum, nescio quo testificationis impulsu, vt ille est ratus, offenderat. Et quis ad hæc non timeat, & fumantem nasum viui tentauerit vrsi? Fateor magnum hoc ad iustitiæ administrationem obstaculum. Sed cùm illud vitari nequeat, curandum est, vt cum minoribus diuinæ Maiestatis offensis peragatur: & ita doctrina ista debet attentiùs obseruari.
173
*Dico secundò. Ex modis deponendi
præfatis non oritur obligatio restitutionis, eò quòd pœna Fisco applicanda, non soluatur. Et quod ad posteriorem spectat deponendi modum, cùm in eo iniustitia non sit, sed sine peccato stare possit, manifestum est non oriri restitutionis obligationem. Quando autem falsa depositio fuit, sententia illorum locum habet, de qua. num. 167. & potiori quidem ratione, nam testis non tenetur ex officio ad deponendum, sicut tenentur illi, de quibus dictum. Licet oppositum boni tueantur Auctores, ex quibus Sotus de iustitia Quæst. 6. Art. 6. Videantur tamen pro contrariâ de teste specialiter loquentes Bonacina Disp. 10. Quæst. 3. Puncto 2. num. 23. in fine Nauarrus Cap. 18. n. 48. P. Vasquez 1. 2. Disp. 175. Cap. 2. P. Thomas Sancius in Opere morali lib. 2. Cap. 22. num. 22. & 23. P. Gaspar Hurt. disp. 4. de iudicio forensi, difficult. 6. P. Turrianus de iustit. disp. 52. num. 6. Ioannes de la Cruz in Directorio conscientiæ Parte 1. Præcepto 8. Art. 1. dub. 6. Malderus 2. 2. Tract. 6 disp. 2. dub. 19. §. dico tertiò. Diana Parte 3. Tract. 5. Resolut. 101. P. Lessius Lib. 2. Cap. 31. num. 50. vt alios omittam.
Si autem de iure tertij agatur, quod ille contra Togatum in iudicio prosequitur, quia scilicet aliquid sibi deberi contendit, quod reuerà ita est, | tunc falsò iurans, ex cuius iuramento tertius dictus in caussâ cadit, & debitum amittit, ad restitutionem tenetur, quia est damni illius caussa, vt communiter Doctores censent, & citati affirmant; viderique potest P. Lessius Cap. 30. dubio 7. Bonacina suprà. Puncto. 3. num. 15. §. ex dictis. Bassæus V. Testis num. 10. P. Sancius Tom. 2. Consiliorum lib. 6. Cap. 5. dub. 21. n. 1. P. Hurtadus disp. 3. difficult. 5. qui ait omnes in hoc conuenire.
174
*Verùm ex doctrina P. Lessij Cap. 30.
num. 60. videtur probabile esse ad restitutionem non teneri: quia testis non tenetur ex iustitia dicere veritatem, nisi illud promiserit, sed ex obedientiâ, vt idem ostendit §. Antecedenti: Nemo enim potest dare ius ad fũctionesfunctiones liberas alterius, nisi qui earum est dominus, qualis non est iudex respectu testis actionum. Quæ ratio satis est vrgens, & licet in fine sic addat: Hæc dixerim non
P. Lessius
omnino asserendo, sed disputando, vt res illa à viris doctis magis examinetur: alioquin mihi sententia magis recepta est cordi. Initio tamen illius §. absolutè affirmat esse probabile, dum sic ait: Respondeo probabile esse non teneri ex iustitia, sed solum ex obedientia. &c. Quod autem viro tanto probabile
visum est, quis audeat vt improbabile condemnare? Quòd si communiter Doctores testem falsum ad restitutionem obligant, ideò est, quia communiter etiam testes promittunt se dicturos veritatem, ex quâ promissione iuramento firmatâ ius confertur iustitiæ parti, in cuius fauorem debet testis iurare, vt videtur supponere P. Lessius. Quamuis & hoc non sit ita certum, vt oppositum non sit etiam probabile, etiam quando promissio est acceptata, vt affirmat idem P. Lesssius.
Cap. 18. num. 54. nonnullos pro ea Auctores adducens, sicut & Diana Parte 2. Tract. 17. Resolut. 9. alios congerens. Quod autem iuramentum additum, ius propriæ iustitiæ non conferat, probabilius censet idem P. Lessius Lib. 2. Cap. 17. num. 25. & 26. vbi communem illam doctrinam adducit, iuramentum sequi naturam contractûs, quam habet, ex natura rei. Quod si ibidem promissionem acceptatam, & iuramento firmatam, ius iustitiæ conferre ait, non id ex iuramenti adiectione deducit, sed quia ex acceptatione
ius tale resultat. Vnde promissionem non acceptatam ex iustitiâ non obligare asserit, etiamsi firmetur iuramento. Quod & tenent alij adducti à P. Sancio Lib. 3. Operis moralis Cap. 12 num. 4. nullam ex iuramento obligationem iustitiæ agnoscentes, neque ex naturâ suâ neque ex iuris dispositione. Pro quo & plures citat. n. 17. Non videtur ergo negari posse modum istum dicendi esse probabilem.
175
*Sed quia doctrina generaliter falsos testes ab obligatione restituendi contra communem
videtur esse Doctorum sensum, ac fidelium persuasionem, sicut & id esse probabile, quod tamen Iulius Clarus cum aliis tenet infrà. Cùm distinctione mihi videtur esse loquendum: aliud enim est testem falsum testimonium dicere contra aliquem, propter quod damnum considerabile subsequatur; aliud tantùm tacere veritatem, quâ positâ damnum eius vitaretur. In priori casu pro certo habendum obligationem restitutionis existere, quia positiuè est caussa damni mendacio suo, illius compensationem impediendo: vt qui donare volentem ab eâ voluntate retraheret mẽdaciomendacio aliquo, fraude, aut dolo, vt communiter Scriptores; licet enim mendacium ex se contra iustitiam non sit, est tamen contra iustitiam eo vti ad tollendum ius, quod habet proximus ad habendam donationem, quemadmodum etiamsi mulier viro petenti debitum, respondeat se esse
infirmam, cùm non sit, contra iustitiam peccat, licet mendacio vtatur: quod contra iustitiam non est: quia vir iustitiæ ius habet ad petendum, & vt redditio fraudibus non impediatur, vt impeditur in casu dicto: vrgeret enim executionem, nisi mendacio ab eâ prohiberetur. Sic ergo si testis interrogatus an sciat Petrum Auditori tale aliquid commodasse; respondeat id esse falsum, quia tempore traditionis assignato Petrus erat absens; absque dubio ad restitutionem obligatur, quia damni caussa est, periurio suo recuperationem rei commodatæ prorsus impediens. Quamuis Iulius clarus libr. 5. receptarum sentent.
§. Falsum. num. 19. id de foro conscientiæ neget, pro quo adducit aliquos, quod & ait sequi communiter Doctores. Contra quem insurgit P. Molina Disp. 700. num. 4. qui non benè ait illum affirmasse sententiam suam esse contra omnes, cùm & aliquos citet pro ea, & addat sequi communiter Doctores.
176
*In secundo autem casu alia est ratio,
quia tantùm tacere non est caussam ita dare Domino, vt tacenti penitus imputetur; sic enim valde probabile est, scientem aliquid, & ne testificetur, fugientem, non peccare contra iustitiam, neque ad restitutionem teneri, etiam citatum per ministrum Iudicis. Quod tenet P. Lessius suprà. num. 59. non esse improbabile: sicut verius, & probabilius num. 58. posse occultare se, aut fugere priusquàm iudicis præceptum, aut citatio ei legitimè denuntietur: quod & tenent plures, quos adducit, & sequitur Bonacina suprà Puncto 3. n. 12. qui num. 14. citat P. Lessium,
tàmquam absolutè asserentem, testem, qui iurauit se dicturum veritatem, non teneri ex iustitia illam dicere, cùm tamen Pater Lessius contrarium teneat, vt vidimus, datis eiusdem verbis. Sic autem illud refert citatus Auctor, vt non videatur improbabile iudicare, tantùm enim ita subdit: Sed contrarium tenendum est, quia hoc
Bonacina.
iuramentum est promissorium: ex iuramento autem promissorio consurgit obligatio iustitiæ. Sic ille: vbi & simplex negatio tantùm indicat sententiam aliam præferendam; & fundamentum, cui innititur, tantùm est probabile, vt vidimus. Sed maiori cum resolutione loquitur Cardinalis
Card. Lugo.
Lugo, Tom. 2. de iustitia disp. 39. sect. 1. vbi tamquàm veriorem amplectitur, & defendit sententiam dictam cum P. Molina, & P. Raynaudo. Nam ille id expresè tenet Disp. 83. §. de teste. & Disp. 700. num. 4. Hic de Monitoriis Part. 2. Cap. 3. Quæst. 24. Contrarium tamen inter alios tenet P. Sancius citato Cap. 5. Dub. 3. n. 4.
177
*Vt ergo iurans ab onere restitutionis
liberari possit, quod semper procurandum, quia grauissimum est, & pauci ad hoc induci possunt, ne in damnationis statu perpetuo relinquatur; in primis videat ipse quale onus supra se pergat imponere, & doctos consulat, vt si peccare statuerit, minùs peccet; quando autem non ita fa|ctum, verosimiliter dici potest omnem iurantem falsò ita esse affectum, vt minùs quantùm possit conscientiam grauet; & ita iurantem dicere veritatem, non verè promittere, etiamsi promittendi voce vtatur: cùm enim de obligatione imponendâ agitur, iuramentum strictè est interpretandum, vt minùs grauet: videatur P.
Vincentius Tancredus de Religione pag. 513. num. 8. & ita etiam secundùm sententiam communem de obligatione iustitiæ ex promissione ortâ, non tenetur ex iustitiâ. Quia verò sententia negans obligationem iustitiæ ex promissione etiam est probabilis, probabiliter etiam obligatio restitutionis cessat, etiamsi tertio damnum inde superueniat, impedimentum scilicet suum debitum recuperandi; quod quia ex merâ negatione resultat, non videtur moralis testificationis effectus; quandoquidem ex officij obligatione non prouenit, quidquid de obligatione Charitatis sit, quam communiter Auctores agnoscunt.
§. II.

§. II.

De inductione testium speciali, & obligatione restitutionis ratione illius.
178
*CVm ij, qui potentes sunt, æmulos etiam
soleant habere potentes, frequenter in Syndicatibus, & visitationibus accidit, vt dum apertè prosequi accusationem refugiunt, vel quia nequeunt, vt Auditores erga Proreges; vel quia nolunt ob humanos respectus; alium accusatorem supponant, qui proprio nomine id faciat, cùm tamen ipsi præcipui actores sint, & torum testium, & capitulorum apparatum cum plenâ suppositi accusatoris instructione disponant. Vbi in primis dubitari potest, an Togatus, cui accusatio ista interdicitur, peccet grauiter eam occultè modo prædicto prosequendo. Et videtur absque dubio, seclusis aliis, de quibus statim, id licitum non esse, & grauiter in tali prosecutione, aut persecutione peccare. Nam
modus ille valde contrarius muneri eius est, & contra stylum, quem Rex, & leges in talibus caussis seruandum esse determinant; odiis, simultatibus, scandalis, & multis aliis inconuenientibus obnoxius. Nec zelo se iustitiæ tueri possunt: quandoquidem ea, de quibus accusationem instruunt, Regio possunt Consilio scribere, & Regiam pro remedio adhibendo prouidentiam implorare. Ad quod quidem iuramento se, cum officij possessionem acceperunt, sicut ad alia, quæ remedio indigeant, obligarunt. Quòd si non ita fuerint consecuti, vt eorum zelus extat, Deo id remittant iudicum omnium Iudici, & Principi Regum terræ, quo iudicante nil inultum remanebit.
179
*Iam si ad accusationem dictam eum
supponant, qui punitus, & incarceratus est à Principe, vel iudice; repelli quidem vt inimicus à Iudice syndicatus potest, per adducta à P. Fragoso Tom. 1. pag. 933. in fine. Nuper autem admissus, quia pars in eo noluit insistere, ne caussa ad supremum Consilium indiscussa deuolueretur eò se conferente, qui repulsus fuisset. Quisquis autem sit, si de rebus, quas oppositurus est, plenam notitiam non habeat, ex eâ parte vtriusque graue peccatum apparet. In re enim adeò graui, & parti contrariæ quæstuosâ, vbi
de honore, & facultatibus agitur, quæ nimium quantùm solent in defensione prolixâ consumi; in fide alterius procedunt, & ita cœco modo parati exequi, quidquid visum fuerit promotori. Si autem sufficienter instruxisset, & instrumentis, aut testibus possit caussam prosequi, ita vt falsitas nulla admittatur, ex eo præcisè, quòd Togati instrumentum est, grauiter peccat, cùm
peccare principalem actorem ex dictis constet. Quod aliunde ostendi potest; ex eo scilicet, quòd magnis se periculis exponat. Vnde cùm in quodam regni huius Prætorio quidam ex istis noctu inuentus cum armis vetitis fuisset, sub pœnâ mortis, ex eo pœnam euasit quòd licentiam se ad id Gubernatoris habere testatus est, quam ille proptereà dederat, vt eius securitati prouideret. Sed satiùs fuisset iubere illi, vt se domi noctu contineret, sic enim maior illi securitas obueniret.
180
*Quia verò difficile valde est, pro omnibus,
quæ opponi Syndicato, aut visitato possunt, oculatos testes inuenire (falsa enim apertè opponere, cauteriatæ nimis conscientiæ est, & à ministri Regij in sublimi dignitate constituti intentione penitus alienum) res ita disponi potest, vt vocentur testes, iuraturi quidem verum, sed quod ipsi non viderint, & de quo neutiquam testari possunt. Formido enim eisdem eximitur, dum auctoritas Togati pro veritate interponitur, & forsitan etiam scrupulus conscientiæ tollitur, quasi liceat testari id, de quo vir primarius plenam se habere notitiam affirmarit, & forsitan iurabit ille rem ita se habere, vt & iurare sic audeat minimè aliàs oculatus. Vbi
fortassis erit qui dubitet, an hoc aliquâ viâ fieri possit? & videtur posse affirmatiuè responderi, ex iis, quæ habet Dom. Solorzanus Tom. 2. lib. 2. Cap. 7. num. 48. & 49. Vbi ait talem posse esse personam aliquid affirmantem, vt eius sola assertio ad omnem scrupulum deponendum sufficiat; quia etiam dicimur aliquid scire, quando sumus informati, & certificati ab aliquo viro notabili, & fide digno. Cap. de Capitulis 10. dist. Pro quo & Doctores adducit; maximè cùm in testimoniis etiam iudicialibus, in quibus strictiùs proceditur, videamus aliquando personæ fide dignæ etiam soli credi; & quod amplius est, etiamsi deponat sine partis citatione: per Doctores ab eodem adductos. Accedit communis doctrina, de qua P. Sancius lib. 3. Operis moralis. Cap. 4. num. 10. ad iuramentum assertorium satis
esse, vt iurans ita rem se habere arbitretut prudenter, & non leui coniecturâ ductus, sed certâ, aut verosimili, aut probabili, ac proinde secundùm iudicium iurantis consentaneum rationi, siue id à parte rei verum sit siue non.
181
*Sed hæc nullo modo in caussa præsenti
sufficiunt: nam in iudicialibus testes tantùm per dictum qualificatæ personæ certiorati, testificari nequeunt, sed præsentia requiritur: Pro quo ita scribit Beatissimus Callistus Pontifex in epist. 2. ad Episcopos Galliæ & habetur in Cap. Testes. 3. Quæst. 9. Testes per quamcumque Scripturam testimonium non ferant, sed præsentes de iis, quæ nouerunt, & viderunt veraciter, testimonium proferant, nec dicant de aliis caußis, vel negotijs testimonium. | nisi de iis, quæ sub eorum præsentia acta esse noscuntur,
Cap. Testes 3. q. 9.
de his etiam, quæ audierunt, si ad hoc vocati sunt &c. Ex quo habetur iurantem ex testimonio personæ fide dignæ certioratum, falsò iurare: quia cùm interrogatur an sciat, intelligitur de notitia per experientiam sensuum habitâ, dum præsens adfuit facto, de quo est quæstio: cúmque ad mentem interrogantis respondere debeat, dum iurat, factum affirmat. Et ita P. Sancius num. 13. cùm præmisisset ad veritatem iuramenti satis esse iurantem audiuisse rem illam à personâ dignâ vt sit moraliter certus, ita rem se habere; statim in iudicialibus aliter dicendum subdit, quæ & est communis doctrina. Et certè si contraria sustineri
posset, ex eâ fieret per testimonium vnius non iurati posse aliquem ad mortem condemnari: si videlicet plures audierunt à viro fide digno crimen illius morte dignum, & omnes tamquàm rem certam id affirment coram iudice, iuramento præmisso. Quod est horrendum dictu. Doctrina ergo ex Dom. Solorzano adducta nihil contrarium certæ resolutioni conuincit: aliud siquidem est vni testi credi, si cum requisitis ad testificandum deponat, de quibus iura disponunt, præsentia inquam, & intelligentia, dum præsens adfuit: aliud de vno auriculari tantùm quem iura repellunt. Non ergo circa hoc potest dubitari. Pro quo & videri possunt Bonacina Tom. 2. Disput. 4. Quæst. 1. Puncto 3. num. 7. P. Fagundez Tom. 1. in præcepta Decalogi, lib. 2. Cap. 6. num. 12. P. Palaus Tom. 3. Disp. 1. de iuramento. Puncto 5. num. 3. & P. Vincentius Tancredi de Religione pag. 603. num. 13.
182
*Stante ergo inductionis prædictæ
testium iniquitate, dubitari vlteriùs potest, an sic inducens, & consequenter testes, teneantur ad restitutionem expensarum, quas syndicati, aut visitati faciunt, & quandoque satis multas; non facturi, si contra eos modo prædicto non esset processatum; & etiam ad solutionem pœnæ, quæ pro obiectis, & probatis est imposita, aliàs non imponenda, quia non debebatur ante sententiam: & videtur ad restitutionem teneri. Primò. Quia in huiusmodi capitulationis modo iniustitia committitur: si enim Togatus sit, qui Capitulantem submittit, peccat contra officium, vt vidimus, & cùm ad custodiam legum constitutus sit, modum hunc insectationis debebat, inquantum poterat, impedire: quod tamen non solùm ab ipso non factum, sed positiuè damno concursus caussæ principalis applicatus. Deinde. Quicumque ille potentiorum sit, contra iustitiam peccare ostenditur. Quia id, quod Syndicato opponitur, dum probari nequit, nisi per inductos testes, pro secreto habetur: atqui pro secreto delicto nequit puniri quisquam, & punitio talis est contra iustitiam, vt iura clamant: ergo nec pro illo accusatio proponi. Quòd si dicatur delictum esse probabile, sed testes, qui oculati esse possunt, ob timorem, aut aliquem humanum respectum non deponere. Contra illud est: quia etiamsi eo modo sit probabile delictum, iudex tamen nisi probatione præmissâ pœnam nequit imponere, neque in cognitionem caussæ non præcedente infamiâ, aut clamorosâ insinuatione, se intromittere; & aliter faciens contra iustitiam peccaret, & restitutionis onus suprase tolleret. Ex quo sequitur similiter peccare eum, qui iudicem inductis testibus ad ferendam sententiam compellit: quo euentu non quidem peccat iudex iuxta allegata procedens: peccat tamen Capitulator principalis; & etiam immediatus ex eodem fundamento, quo iudex in casu dicto peccaret, quia est caussa damni sine ordine iustitiæ, quem seruare tenebatur.
183
*De testibus autem manifesta est ratio;
Contra testes item.
quia licet non mentiantur re ipsâ, id tamen ipsis non constat: quia licet vera sit doctrina illa, de quâ num. 180. intelligenda tamen est extra iudicium, vt ostendimus: ergo Syndicatus ius habet ut aliter contra illum minimè deponatur: vnde quemadmodum ad restitutionem teneretur falsò iurans, iuxta dicta num. 173. ita & iurans, quod non vidit, qui etiam aliàs falsò iurat, iuxta dicta num. ante præced. quibus accedit præfatam doctrinam intelligi debere, quando persona est ita fide digna, vt sit omni exceptione maior, quod tamen non accidit in casu præsenti; vbi informans est Syndicati inimicus, cuius testimonium iura reiiciunt, de quo in terminis Auilos in Cap. de
Syndicatu. Verbo Pesquisa. num. 4. & P. Fragosus Tom. 1. pag. 933. §. Notandum. Vnde & particulari cuiuis debet esse suspectum: & ita pro fundamento sumi nequit ad certum damnum inferendum: possessio enim innocentiæ pro reo stat, quâ nequit dubia ex persuasione priuari, secundùm receptissimam doctrinam vtroque in iure & euidenti ratione fundatam, de quâ præcipuè agit P. Sancius lib. 2. de Matrimonio Disp. 21. quæ omnia videntur partem istam adeò verosimilem reddere, vt de eius probabilitate nequeat dubitari. Quia verò, vt aliàs dixi, restitutio grauissimum onus est, cui frequenter succumbitur cum æternæ damnationis periculo; videndum est an sic agentes probabiliter possint ab eo grauamine liberari. Neque ex eo fiet audaciores futuros Capitulantes, quia etiamsi ad restitutionem obligemus, à suo illi nocendi animo non desistent, cùm ad desistendum valde fortia incitamenta ex grauissimâ Dei offensione succurrant. Eorum ergo remedio, ne penitus pereant, per sententiam benignam consulendum.
184
*Dico ergo potest obligationem in casu
dicto ad restitutionem non dari ex opposito fundamento; quia scilicet iustitia commutatiua non est violata quoad substantiam; quidquid de modo sit. Quod probari potest ex doctrinâ P. Lessij lib. 2. Cap. 12. num. 124. quem sequitur Pater Hurtadus disput. 12. de restitut. difficul. 17. dicunt enim illi, eum qui aliquem apud collatorem infamat officij aut beneficij, non teneri ad restitutionem damni inde secuti: quia ius est quando de officiis, aut beneficiis agitur, patefaciendi ea, quæ hominem minùs habilem, vel collationem minus decoram reddunt: vnde solent capi occultæ informationes. Quòd si sequatur infamia apud plures, idem censent dicendum, quando officium aut beneficium non negatur ratione infamiæ, sed ratione delicti. Immo addit P. Hurtadus; quòd, etiamsi non solùm propter defectum manifestatum, sed etiam propter infamiam officium aut beneficium negaretur, non esset obligatio restitutionis; si aliàs defectus ipse futurus erat sufficiens ad negationem. Quia quan|do aliquis est causa damni aliàs justè inferendi, quamuis non fuisset ea causa, non est obligatio ad restitutionem. Sic ille philosophatur; cuius
vltima doctrina potest declarari exemplo eius, qui falsum aliquid contra alium in judicio jurauit, contra quem alii veri deposuerant testes; ex quorum testificatione ad pœnam est pecuniariam, aut cum damnis aliis pecuniâ æstimabilibus coniunctam, condemnatus. Licèt enim ad restitutionem famæ teneatur, non tamen ad quidquam aliud; sic ergo cùm infamatus apud collatorem justè possit bono conferendo priuari, ex iniustâ infamiâ obligatio restitutionis alia non consurgit, quàm ea, quæ ad famam spectat: quæ poterit stare respectu aliorum, cùm tamen respectu collatoris obligatio nulla sit, ob rationem dictam, qui etiam stante restitutione dictâ, poterit in suâ negatione procedere; sciens alium non restituere, eò quòd verum eius dictum non sit, sed quia occultum respectu illorum.
185
*Iuxta hæc in casu nostro philosophari
Applicatio Doctrinæ.
licet. Nam sciens syndicati delicta, potest ea Regi reddere manifesta, ne homines tales officiis tantæ confidentiæ honoret, Reipublicæ perniciosos: & consequenter iis, qui eius nomine ad ea sunt corripienda destinati. Quòd autem modo conuenienti non vtantur, peccatum quidem est, sed ex quo obligatio restitutionis non oriatur; quia pœna non infertur propter aliquid in manifestatione contentum, sed propter delicta. Expensæ autem se non justè defendenti sunt imputandæ. Si enim delictum verè commissum est, illius nequit esse iusta defensio. Fateatur ergo, & nullis erit opus expensis. Quod autem ad Togatum Capitulantem attinet, nihil est, quod specialiùs vrgeat: licèt enim ex officio ad vitanda iniqua damna teneatur, hoc tamen damnum iniquum non est quoad substantiam: ex modo autem non resultat, vt diximus, aliquid specialem obligationem restitutionis inducens.
186
*Quoad immediatum autem Capitulantem,
videtur maior esse difficultas, si ipse non sit oculatus delictorum testis, ficut etiam de testibus. Sed etiam pro illis ab obligatione liberandis fundamenta non leuia occurrunt: nam ipsi non sciunt testimonium suum reuerà falsum fuisse, & dubitare possunt, quandoquidem à viris grauibus verum esse affirmatur: in dubio autem tali melior est conditio possidentis. Sic consulens furtum, & dubitans an ex eo furtum secutum sit, non tenetur restituere. Sic colligitur ex D. Thoma 2. 2. Quæst. 62. artic. 7. circa finem, & tenent quamplures, quos adducit & sequitur Mag. Barnabas Gallego in Resolutionibus Moralibus de conscientia dubia 83. & inter alios, ex Societate Patres
Henriquez, Rebellum, Filliucium, & Castrum Palaum. Cùm ergo dubitans an testimonium suum falsum fuerit, consequenter dubitet an causa iniusta damni quoad substantiam fuerit; prædicta doctrina currit, & ita potest probabiliter ab onere restitutionis liberari. Pro quo est, & alia etiam probabilis, quam tenet Diana Parte 4. Tractat. 3. Resol. 63. vbi cum Patribus Gordono, & Rebello tenet, eum, qui dubitat an suum suffragium rem iniustam concluserit, vt dum per secreta suffragia agitur, & per priora damnum concluditur, ita vt posteriora nullius effectus sint, non teneri ad restitutionem, ob receptissimum Canonem de meliore in dubio possidentis conditione. Quod potest pariter applicari. Et hoc stat quando merum dubium est; cùm tamen esse valdè probabilis persuasio possit ex auctoritate dicentis: licèt enim; quia inimicus, videatur suspectus; nihilominùs potest aliàs talis de eo existimatio haberi, vt absurdum adeò facinus, & vilissimorum hominum proprium, non possit quisquam ritè sentiens suspicari. Per quæ potest non ægrè ad
adducta in contrarium responderi: negamus enim esse iniustitiam quoad substantiam, & secretum non obstare, quod reuerà tale non est in casibus de quibus loquimur, sed cùm probabilia delicta sint, testes, qui adhiberi possunt, ob humanos respectus tacent: neque obstat Togatorum officium, de quo dictum; præterquàm quòd illi non habent legem aliquam, quâ ad non deferendam vllo modo accusationem ad judices syndicatûs, aut Visitatores teneantur, cùm excitare possint, & instruere eos, qui licitè accusare possunt: auertere autem eos, qui juridicè non procedunt, ad eorum officium specialiter non spectat, qui ad syndicatum subeundum tantùm adiguntur. Pro aliis autem responsio est satis perspecta. Vnde ad alia transeundum.
§. III.

§. III.

Nonnulla alia notatu digna circa materiam eamdem.
187
*PRimum sit, sententiam multorum esse
Iudices Regios, etiamsi Ecclesiastici sint, posse syndicari & visitari: vt videri potest apud Dom. Solorzanum Lib. 4. Cap. 8. num. 16. & in Politicâ Lib. 5. Cap. 10. Pag. 840. §. Y lo que mas, qui pluribus citatis, eosdem sequitur. Pro quâ & alios adducit Diana Parte 1. Tractat. 2. Resolut. 19. inter quos sunt P. Suarez & P. Layman, & P. Sancius Tomo 1. Consiliorum, Dub. 20. num. 10. alios refert, sicut & P. Fragosus Tomo 1. pag. 172. num. 345. qui & eos sequitur. Contrariam autem defendunt plurimi, quos adducunt, & sequuntur Diana, & P. Sancius numer. 11. Ratio est; quia exemptio est certa, & hic casus non exceptus, vt excipi apertè debuit, si ad illum potest se laica potestas extendere. Quia verò tot Auctoribus pro contraria sententia stantibus, eam Visitatores dubio procul practicabunt, non est circa hoc contentiosiùs digladiandum, si tantùm admoneam indecorum valdè esse si quando contingat, visitatum in sublimi jam esse dignitate
Ecclesiasticâ constitutum, eius propalare defectus, & pœnis additis castigare. Et simile quid vidimus circa Archiepiscopum, & magni quidem nominis, actum, quod non potuit illi non valdè molestum accidisse. NegātesNegantes generaliter id licere, non solùm Theologi sunt, sed Iurisperiti insignes, & in judicialibus subselliis versatissimi. His accedit dignitatis Ecclesiasticæ reuerentia. Ergo justissimè illi facient, si quid prædictos concernere potest, neutiquam attentarint. Sed sunt quidam ita affecti, vt ex huiusmodi minimè laudabilibus assumptis laudem rectitudinis studeant sibi conciliare. Qui forsitan erga laicos judices, ad quos | eorum commissio dirigitur, remissiùs se gerent. Quod notatum scio; & si ita est, satis ex eo liquet, quo spiritu illi in tali inquisitione ducantur. Quoniam non Deus volens iniquitatem tu es. Psalm. 5. vers. 5. iniquitatem inquam, contrariam
Psal. 5. v. 5.
scilicet æquitati. Vbi & credo graue peccatum esse posse, si eius, qui in Ecclesiasticâ est positus dignitate, vulgatorum defectuum causa bonum nomen non leuiter denigretur.
188
*Secundum notatu dignum occurrit, in
Indiis id frequenter accidere, vt Visitatores, & judices Residentiæ extraiudicialiter plura sciant, quæ tamen testes negant se scire, cùm satis sciant apertè; quod & ipsis est judicibus manifestum. Hac ergo de causa multoties Capitulantes in probatione deficiunt, vt non possit illa talis esse, quæ ad pœnam ordinariam sufficiat, vel ad grauamen proportionatum delictis imponendum. Quid ergo faciat? Existimo non peccaturum, si grauamen proportionatum iniungat: nam licèt probatio non ita plena sit, adest extraiudicialis notitiæ adminiculum: quòd licèt se solo non sufficiat juxta communem sententiam, de quâ P. Lessius Lib. 2. Cap. 29. num. 84. quando tamen adest, aliquem potest effectum bonum habere. Quod probo: nam judex in eo casu probationis defectum supplere potest per talem notitiam, & testis vicem habere; quandoquidem testes ipsos audiuit aliter, quàm jurauerint, sentientes; aut aliàs scit eos ita sentire: estque valdè incommodum bono publico, vt delicta ob talem testium corruptelam remaneant impunita, præsertim judicum, de quibus tanta est Regum fiducia,
vt eos suo nomine velint justitiam inter subditos exhibere. Quia decretali pœnâ plectendi sunt, qui se prohibitis exceßibus miscuerunt. Quid enim in alijs damnent, si ipsise inhonestâ contagione commaculent? Cassiodorus Lib. 9. variar. 18. Quod roborari potest ex probabili doctrinâ, praxi ipsâ bo
Cassiodorus.
norum judicum comprobatâ, de quâ P. Lessius suprà num. 104. P. Gaspar Hurtadus Disput. 1. de Iudicio forensi, difficult. 9. Quòd scilicet, quando delictum est Iudici ipsi notum, & publicè notorium, & expedit illud statim puniri, non sit necessaria vlterior probatio; sic enim aliquando latrones in flagranti furto publico reperti puniuntur, etiāsietiamsi Iudice inferiore absque alia solemnitate. Pro quo & videndus P. Fragosus Tomo 1. Pag. 529. n. 116.
vbi cum multis probat quòd facti euidentia tantam habeat vim in omnibus criminibus, vt suppleat vices accusatoris, testis, & totius processus juridici, quando ipsi judici delinquens est notorius cum hac facti euidentia. Ex Caietano præsertim 2. 2. quæst. 67. artic. 3. & P. Lessio suprà. Ergo notitia specialis judicis in ordine ad condemnationem aliquid conferre potest, & ita similiter in casu nostro, vbi probatio aliqua est, licèt non prorsus plena, quod non negabunt Auctores propter adductam rationem, licèt non ita id expressè; quia casus non est obuius, fateantur. Quia verò merita causæ in supremo sunt Indiarum Consilio discutienda; ne illi imputetur excessus, poterit, & debuit plenam de omnibus informationem remittere, propter quam Domini, non aliter vt credo, judicabunt.
Deinde, non peccabit Visitator aut Residentiæ
judex, si accusatorem in probatione deficientem non condemnet, eò scilicet quòd non plenè probauerit; quia testes vocati dicere verum noluerunt in judicio; qui tamen extra judicium rem fatentur, de quo sufficienter Visitatori constat: id ex eo probo; quia ad condemnandum in casu nuper dicto est sufficiens facultas ex præsumptâ Principis voluntate, vt videri apud citatum P. Hurtadum potest; multò autem veriùs est ad absoluendum dari illam in casu adeò vrgenti, vbi sine aliquâ suâ culpâ accusator in probatione defectum sustinet ob malitiam aliorum; cùm certum sit, voluntatem Principum promptiorem esse ad soluendum, quàm ad condemnandum, Dei adinstar, qui ad benefaciendum sponte procedit, cùm tamen ad plectendum
quodammodò tendat inuitus; vt probaret vtique nobis Deus, quòd ipse eos noluerit perdere, sed ipsi extorserint, vt perirent. vt Saluianus loquitur, Lib. 1. de Gubernatione Dei. Et quidem si Rex ipse adesset,
Saluian.
incredibile est eum velle damnare, quem in causæ progressu videret inculpabiliter impeditum.
190
*Tertium. Visitatores grauiter peccare
Circa mortuos mitiùs agendum.
posse, dum mortuorum in caussis seueriùs immorantur. Quod in Indiis debeat fieri cautum Regio rescripto, quod habet Dom. Solorzanus Cap. 7. citato num. 63. Quia enim mortui defendere se nequeunt, judicium vehementer vrgere, inhumanum videbitur, nisi pars sit, quæ de proprio agat interesse, quo etiam in casu, de rigore juris aliquid remittendum: sed præcipuè cùm de pœnâ agitur Fisco applicandâ, ita enim de Regiâ est pietate præsumendum, quæ colligitur ex prædicti rescripti verbis. Para que esto cesse, y los delitos
Regiæ legis tenor.
sean castigados. Neque enim vult rigorem pœnarum, sed punitionem, quæ etiamsi moderata sit erga mortuum, qui defendere se non potest, satis videtur exacta. Ratione ætatis, valetudinis, sexus, paupertatis, pœnarum moderationem leges admittunt: ergo & ratione mortis, malorum maximi, quando jam reus ad tribunal stetit Christi, rationem pro commissis omnibus redditurus.
191
*De quibus autem judicum supremorum
delictis debeat syndicatio procedere, ac multis aliis ad eam spectantibus, præter Auctores à Dom. Solorzano citatis agit P. Fragosus Tomo 1. Disput. 23. per totam: videndus quidem; quia vir est doctus ac sani judicii.
CAPVT XXI.

CAPVT XXI.

De Ministris alijs Indicarum Audientiarum, & quomodo negotium conscientiæ debeant pertractare.
SVnt in illis Alguacelli maiores, Relatores, Cancellarii, Tabelliones, Janitores, vt omittam alios: de præfatis autem hîc quod opportunum visum fuerit, inserendum.
§. I.

§. I.

De Maioribus Alguacellis.
192
*ALguacellus tenetur sub mortalis culpæ
reatu. Primò carceris curialis curam agere, quam ei sui officii edicta præscribunt; quia res est momenti magni, & emolumenta ex hoc illi satis considerabilia proueniunt: & licèt non teneatur incarceratos suis sumptibus alere, tenetur tamen curam circa id sedulam habere, vt pauperibus alimenta non desint Gubernatorum prouidentiam requirendo.
Secundo. A pauperibus nequit jura sibi debita
cum rigore exigere, quia cùm necessaria ad sustentationem non habeant, iniquum est suâ illos tenuitate priuare. In quo non solùm peccant contra charitatem, sed etiam contra justitiājustitiam, quia priuant eos pecuniis, quas non debent, cùm sibi priùs debeant prouidere.
193
*Tertiò. Graue peccatum est incarceratos
in custodia detinere; quia jura non soluunt, si pauperes sint: quia nemo debet quod soluere nequit; vel si debeat, dum non habet, nequit pro eo in corpore luere, nisi ad id cogatur per sententiam judicis: Alguacellus autem judex non est, & carceris clausura inter mala ingentia computatur.
194
*Quartò. Non excusatur à prædictis
Alguacellus ex eo, quòd non per se ipsum hæc agat, sed per alium, quem carceris custodiæ præficit, sub pacto, vt singulis mẽsibusmensibus certam illi pecuniæ summāsummam largiatur, commissâ eidem iurium omniũominum collectione. Nam certa juris regula est. Qui facit per aliũalium, est perinde ac si faciat per se ipsum. L. Quod jussu alterius, de Regulis juris, & in sexto 92. Quòd si dicat se nescire, quia non tenetur esse præsens, id locum non habet, cùm carcerem frequenter debeat visitare, & sic querelas miserorum audire.
195
*Quintò. Peccat officium custodiæ
tribuendo cum obligatione exorbitantis summæ soluendæ, quando ea non potest nisi per iniquas violentias extorqueri, vnde in vno peccato plura & satis grauia continentur, sed quæ (heu) laxo guttere deuorantur.
Sextò. Nequit aut suo nomine, aut per alium,
in carcere res ad sustentationem pertinentes vendere excessiuo pretio, sed currenti; quia licèt ob laborem eò comportandi illas, aliquid videatur posse ampliùs exigi; cùm tamen laborem alii libenter subibunt, si illis permittatur esculenta, & poculenta incarceratis vendere, eodem pretio vendituris. Quòd si hoc non semper contingat, & labor sit æstimandus, non plus certè, quàm labor ipse æstimabilis sit, nec vt rebus singulis pretium augeatur; sic enim laboris pretium intolerandum habebit excessum. Quod vrgetur ex eo, quod lege cautum est ne Alguacelli ab incarceratis quidquam recipiant, scilicet L. 9. Titul. 23. Lib. 4. Recopil. nouæ, & specialiter vt incarceratos non cogant ad emendum à se victui necessaria. De quo P. Fragosus Tom. 1. pag. 757. num. 407.
196
*Septimò. Peccat item grauiter, si
incarceratum, de cuius securâ custodia curare debet ob causæ grauitatem, exire permittat, rediturum credens ante lucem, siue gratuitò respectu siue ob datum aliquod, & si fugiat, tenetur ad damna inde secuta, si pecuniâ æstimabilia sint. Resolutio est certa ex iis, quæ Doctores tradunt in materiâ restitutionis, & de obligatione depositarii. Alguacellus enim publicus depositarius est, & hîc lata culpa interuenit, cùm maiorem sufficere communiter Auctores sentiant. Vnde in hoc casu, ac quocumque alio, cùm ex eorum conniuentiâ debitor fugit, ad restitutionem obligatur. Vide P. Fragosum suprà pag. 748. num. 865.
Octauò. Non videtur esse peccatum graue aliquem
pro breui spatio èex carcere exire permitti, si certum moraliter sit rediturum; quia nec judices multùm de eo curant. Quòd si quidquam accipiatur ab Alguacello, ad restitutionem non tenetur; quia pro illis non extat rigor legum, qui pro judicibus, cùm ipsi judices non sint. Vnde L. 11. Titul. 13. Lib. 4. Recopilat. sic dicitur: Alguaciles no reciban dadiua, ni presentes, directè ni indirectè,
Lex de illis loquens.
perpor si ni por otro, de qualquier persona, que con ellos vbiere de librar, en las vbiascosas tocantes à sus efficiosofficios, saluo cosas de comer, y beber en pequeña cantidad ofrecidas de grado, sin las pedir en manera alguna y esto despues, que fueren librados, y despachados. Sic lex: In quâ cùm simplex tantùm prohibitio habeatur, neque dicatur vt non possint recipere, non videtur receptio inualidari, quidquid de peccato sit. Et ita tenent plures Doctores, quos adducit, & sequitur P. Sancius Tom. 1. Conciliorum lib. 3. Dub. 3. num. 28. & 29. qui num. 25. peccare illos mortaliter ait; dum id de judicibus, scribis, & aliis iustitiæ ministris generaliter statuit; quod à fortiori tenent quamplures Doctores ab eodem adducti num. 27. qui eos ad restitutionem obligatos arbitrantur. Pro quo & est lex citata nuper §. sexto. Verùm in casu, de quo loquimur, non videtur esse graue peccatum: si quidquam accipiant, quia illud non est propriè munus, sed solutio pro eo, ad quod minister talis non est obligatus, & ratione cuius se periculo incurrendi pœnam exponit. Quando autem minister, vel etiam
judex aliquid præstat, ad quod obligatus non est, licitè potest aliquid vltra stipendium accipere, juxta ea, quæ cum aliis docet idem Pater num. 22. & nos alibi diximus. Pro quo est & P. Lessius Lib. 2. cap. 14. num. 64. & P. Fragosus Tom. 1. pag. 420. num. 54. & juxta hæc juramentum exponendum est, quod non extendit obligationem sed maiorem reddit, juxta dicta numer. 146. & 174.
197
*Nonò. Quando datur mandatum
incarcerandi plures personas ob idem delictum, vnicum tantùm stipendium potest Alguacellus accipere: sic statuitur Titul. 10. Rubrica, En causas criminales, Lib. 3. Recopil. & aduertit P. Sancius suprà Dub. 21. cuius ratio; quòd scilicet vnum delictum est, videtur contrarium insinuare, quando delicta sunt diuersa, licèt in vno scripto, & quasi per modum vnius contineantur. Vbi quidem difficilis est ratio discriminis: nam cùm stipendium pro labore reddatur, & labor sit idem siue delictum sit vnum, siue diuersa, idem videtur stipendium statui debuisse. Immò contingere potest, vt maiore labore opus sit, ad comprehen|dendos eos, qui vnius delicti rei sunt, quàm eos, qui diuersorum. Si ergo aliquid in hoc excedatur, non videtur graue peccatum: lex enim videtur præsumere minorem in priori casu futurum laborem. In ciuilibus autem si ad instantiam
alicuius creditoris sit petita executio contra plures debitores, vel contra vnum debitorem diuersarum summarum, pro qualibet personâ & pro quolibet debito, deberi integrum salarium signatum executori, licet sub vno mandato, & subscriptione contineantur; tenet P. Sancius supra cum Antonio Gomez: cuius ea est ratio: quia censentur plures executiones, & tot sunt contractus, & obligationes, quot sunt res, vel summæ deductæ, & comprehensæ in ipso contractu, licèt sub vnâ verborum conceptione exprimatur. In quo dicendi modo est difficultas; nam lex eodem modo ac de criminalibus loquitur, vt patet, ex Rubrica subiectâ; En las causas ciuiles vbi sic dicitur: Que de mandamiento para emplaçar, aunque
Lex pro illis.
sea à muchas personas, no se lleue mas de vn saliariosalario. Vnde miror prædictum textum ad oppositi probationem adduci. Videtur ergo idem dicendum, quod de criminalibus, vt cùm caussæ inter se connexionem non habent, plura sint stipendia assignanda, licèt sub vna subscriptione contineantur; quia vnitas, aut pluralitas scriptionis nihil refert ad laborem in mandati executione collocandum. Si autem caussa vna sit, quia multi pariter obligati sunt, idem quod suprà dicendum, quando delictum est vnum.
198
*Decimo. Peccat grauiter Alguacellus,
qui decimam executionis præripit ante factam solutionem debiti creditori, & expensarum eiusdem executionis. Id constat: quia sic lege cautum: pro quo P. Sancius suprà dub. 22. num. 1. si tamen in eo ita procedatur, vt nullum ex anticipatâ perceptione damnum creditori proueniat, non videtur in eo graue peccatum esse; & quidem cùm decima, & iura alia, si diuersa sunt à decimâ, non percipienda dicantur, nisi post solutionem & expensas; atque inter expensas ipsas iura Alguacelli computanda veniant, non videtur à legis mente penitus alienum, vt ante solutionem creditori factam percipiantur: si liquidè cognosci possit quantùm decima sit. De stipendio autem pro labore minor est difficultas, cùm debeatur, non attentâ liquidâ debiti quantitate. Quia verò solutio variis modis differri potest etiam factâ executione; vel executio ipsa cessare, vt cùm pars requisita statim vult soluere, vel ostendit Chirographum solutionis factæ: etiam post exhibitum mandatum pro executione, iuxta legum dispositiones, quæ satis notæ; illis est standum, & pro eisdem videndus. P. Sancius dub. 22. citato. & Dom. Auendañio lib. 10. de exequendis mandatis, Cap. 17. & pro non nullis aliis P. Fragosus. Tom. 1. lib. 5. disp. 13. per totam. Illud tamen hîc addendum.
199
*Vndecimo. Alguacellum iter facientem ad faciendas plures executiones in diuersa loca, non posse à quolibet debitore iura integrè accipere, quasi plura fecisset itinera; sed pro vno tantùm, pro rata executionum ab omnibus soluendâ. Sic legibus cautum: propter quod id tenent Azebedus, Auiles, & Emmanuel Rodericus, quos adducit, & sequitur P. Sancius suprà dub. 23. & P. Fragosus cum aliis To. 1. pag. 743. n. 342. & Auiles ait, quòd acceptum contra legum dispositionem debet restitui: idque est planum; quia illud non est munus, de quo fauorabilis est opinio, de quâ dictum. num. 196. sed est iniqua extorsio salarij non assignati à lege. Pro quo videatur etiam P. Fragosus Tom. 1. pag. 707. num. 200. Addit tamen P. Emmanuel 2. Tomo summæ Cap. 48. num. 2. recipere posse quod amplius suo labore meretur. Quod intelligendum est quando labor est extraordinarius, sed non ex industriâ assumptus ad maius salarium exigendum, de quo ipse P. Sancius, Dubio eodem num. 2. Quòd si iter vno fecerit die ob suam diligentiam, quod duobus solet fieri, duplicatum stipendium potest, & debet accipere, vt ex Auiles, referente alios, ibidem ponit ipse Pater, & P. Fragosus pag. 420, num. 57. vbi & alios adducit. Ex prædictæ autem legis dispositione videtur antimonia consurgere inter illas, de quibus dictum. num. 197. assignatur enim per illas integrum ius executionis, si mandato vno ad plures executio dirigatur: vnde videbatur consequenter idem de itineris labore dicendum; cùm tamen oppositum statuatur. Sed certè antimonia non est: nam aliud est ius executionis, aliud extraordinarius circa executionem labor. In priori stabile aliquid statutum, quia sic visum conueniens in pœnam eorum, qui debitis fraudant creditores, contra fidem datam quarentigiis instrumentis: in posteriori autem tantùm est habita ratio laboris, quia præter stipendium respondens eidem sua Alguacello integra iura reseruantur. Et hæc quidem de Alguacellis curialibus Indiarum dicta sunt; quia licet communia aliis sint, non tamen omnia dicta aliis omnibus solent conuenire. Oportuit ea persequi, quia in Indicis maior quædam licentia est & peculiaris solet regnare cupido, vnde oportuit eorum conscientias præfatis canonibus excitare. De armis autem prohibitis noctu vagantibus tollendis dicemus inferiùs. Vbi de Alcaldiis Ordinariis.
§. II.

§. II.

De Relatoribus, & Cancellario.
200
*PRimò circa Relatores statuẽdumstatuendum occurrit,
eos non posse munera accipere, sed eodem modo hoc illis esse illicitum, quo & Auditoribus; sic enim decisum est. L. 5. Tit. 5. lib. 2. nouæ Recopilat: vnde circa hoc videnda quæ diximus. Tit. præcedenti. Cap. 4.
Secundò. In eadem lege cauetur ne Iudices
superiores & Togati munera à Relatoribus accipiant; vbi tamen diuersus est loquendi modus: respectu enim aliorum dicitur vt non possint; quod tamen non dicitur de Relatoribus, sed simplici tantùm prohibitione præcipitur verbis illis: Que los suso dictiossusodichos Iuezes no reciban præsentespresentes, ni cosas de comer de las Abogados, ni Procuradores, ni Relatores de las Audiencias. Minorem ergo imponere obligationem voluit; & videtur sane sub mortali, secundùm communem intelligentiam, de quo citato illo Cap. 4. & §. præcedenti octauo. Pro quo est satis vrgens ratio: Nam contra Relatores graues esse querimoniæ possunt, & si mune|rum interueniat acceptio, nihil contra illos, quod in officio reddat peruigiles, egredietur. Cùm ergo accipientes grauiter peccent, etiam & largientes eodem modo peccabunt, grauiter inquam: licet illi directè contra iuramentum, non tamen isti, sed indirectè: quia iuramentum de accipiendo est, sicut & lex, quæ directè non prohibet donationem: possunt tamen tituli amicitiæ & alij concurrere, qui largitionem iustificare possunt iuxta dicta citato Capite.
201
*Tertiò. Relatores peccare grauiter
possunt dum erga faciendam relationem negligenter se habent, & eorum caussa negotiorum expeditio notabiliter retardatur. Constat enim ex eo damna non leuia litigantibus accrescere, vnde & obligatio restitutionis oritur iuxta dicta sæpiùs.
Quartò. Peccant item lethaliter, dum siue
per negligentiam siue scienter aliquid in relatione addunt aut omittunt, ex quo sequitur caussam aliter, quàm si relatio fuisset fidelis, iudicari; quod etiam restitutionis obligationem inducit potiori ratione, quàm dudum exposita negligentia. Hoc autem aliquando accidere notissimum est, vnde & clamare litigantes solent caussam à Relatoribus non esse fideliter enarratam.
202
*Quintò. Quia pro singulis processûs
foliis stipendij est pars per leges assignata, eam accipere Relatores nequeunt iuxta numerum foliorum, si aliqua ex illis non perlegerunt, vel quia prorsus inutiles aut parùm vtiles iudicarunt. Id constat, quia stipendium est laboris pretium, & vbi labor nullus, nihil debet stipendij respondere.
Sextò. (vt hæc etiam dicamus) Relatores in
die festo possunt processum in compendium redigere, etiam vtendo ministro, quem ad id habent pretio conductum vt scribat. Sic P. Sancius Tom. 2. Consiliorum. Cap. 2. dub. 8. num. 6. cuius ratio est, quia hoc est pars studij, & ordinatur ad loquelam, & ad referendum coram Auditoribus, & ipsos instruendum, & minister adiuuat ad illud. In studio autem & instructione nihil seruile est, & ita neque in festo prohibitum. Non est prætereà actus iudicialis, sed quædam præparatio ad illum, quæ & ipsis Iudicibus licet in die festo, & vtinam omnes iis studerent diebus, vt sic iudicia iustitiæ omnino conformia diebus congruis proferrentur.
203
*Cancellarij officium magni apud alios
pretij, in Indiis non multæ æstimationis est, licet magni Indiarum Cancellarij titulus in Hispaniâ Primario fuerit Magnati non pridem attributus. Ad eum spectat prouisiones, quæ Regis loquuntur nomine, Regio signo insignire, cuius illi fit copia; cùm tamen loco Senatûs decentissimo, & cultus illi specialis habeatur. Poterit ergo peccare ille si circa custodiam signi non eam curam adhibeat, quæ illi per leges præscribitur. Item si adesse renuat, cùm Prouisionum expeditio vrget: si præter Octi-regalem pro qualibet signi impressione destinatum, plus accipiat, quod erit obnoxium restitutioni iuxta dicta num. 199. Si Prouisioni, cui aliquid ad solemnitatem defecit, signum adhibeat, & consequenter si scire non curet quid ad substantialem solemnitatem Prouisionum necessarium sit. Si aliquem substituat, etiam filium, sine Proregis aut Præsidis licentiâ, & alia fortassè erunt, in quibus peccare continget. An autem liceat in die festo talis signi impressio; si caussa pia sit, aut vrgens necessitas, vel grauis caussa necessitati æquiualens licet quidem; iuxta Caput Conquestus de Feriis. & ita tenent omnes. Item si pro bono Indorum sint, quia sunt
miserabiles personæ, pro quibus actus iudiciales liciti habentur: vt cum aliis docet P. Sancius suprà dub. 27. n. 15. & hoc etiamsi in toto rigore dicamus esse actum iudicialem. At non esse actũactum iudicialem ex eo ostenditur, quia neque est citatio partis, neque formatio processûs, neque cognitio caussæ, neque sententia, quæ solùm nomine
Quot sint illi.
stripitûs iudicialis à iure canonico prohiberi communiter affirmant Doctores, ex quorum mente id trahit, citatis aliquibus, P. Palaus. Tom. 2. pag. 96. numer. 6. si tamen Prouisio pœnam mortis, aut grauem pœnam contineret, non videtur licere: quia id specialiter in iure prohibitum: & signi impressio est robur sententiæ dare, & illam complere. Ex quo fundamento argui potest, vt non liceat absolutè: quia scilicet pars sententiæ est: sed cùm strepitum non præseferat, & aliunde grauamen directè non contineat, non videtur cum lethalis culpæ onere prohiberi.
§. III.

§. III.

De Tabellionibus, seu scribis, qui dicuntur de Camera, & aliis Indicorum Prætoriorum.
204
*PRimò circa illos statuendum est id
quod de Relatoribus est dictum. num. 200. ad scribas dictos pariter pertinere, quia in eadem lege pariter eisdem acceptio munerum prohibetur: & quod sponte oblatum non teneantur restituere, tenet P. Gaspar Hurtadus infra. & P. Fragosus Tom. 1. pag. 726. num. 285. & pag. 728. num. 291.
Secundò. Quia pretia rerum his annis nimis
excreuerunt, communis doctrina suffragatur prædictis, vt non teneantur in conscientiâ iurium suorum taxam obseruare. Pro quo videri potest P. Molina disput 83. P. Gaspar Hurtadus Disp. 5. de iudicio forensi difficult. 6. & P. Fragosus Tom. 1. pag. 707. num. 201. qui addit id non esse faciendum propriâ auctoritate, sed de consilio timorati, prudentis, ac religiosi Confessarij. Quod est quidem optimum consilium; consilium tamen, & non præceptum: quia cùm notitia rei ab ipso habeatur Notario, iuxta illam potest pretium æstimare. Addit autem P. Molina notandum aliud, scilicet iustum pretium æstimandum non esse ex indigentiâ ministri publici ad alendam familiam, vel ad subueniendum suæ paupertati, sed ex opere, & obsequio, quod præstat, vt prudentis arbitrio tantum recipiat, quantum ratio dictat; vt attentâ conditione, seu qualitate, & quantitate operis, muneretur. Quod est quidem sapienter animaduersum; verùm ad scrupulos submouendos, cùm taxa iurium manifesta sit, ea debet iusta iudicari: cumq́ue aliàs rerum mutatio notabilis facta sit, id erit satis, vt pretium augeatur, siue familiam Notarius habeat siue non, indigeat aut abundet, & certè | cum tales homines non teneantur in cælibatu viuere, & communiter vxorati sint, & familiam habeant, in juribus taxandis aliqua ratio haberi debet eorum statûs, vt viuere commodè ex eo possint, & per fraudes, ac turpes venalitates vitæ necessaria non pergant comparare. Si autem de pretii proportione sit dubium, standum taxæ, vt cum aliis Pharaonius statuit Tractat. 2. Seßione 2. Casu 24.
205
*Tertiò. Si jurantes, vt jurare debent, se
officium legaliter obituros, & taxam jurium seruaturos, augendo ea, vrgente rerum mutatione, non videntur periuri. Cuius tamen oppositum affirmat P. Gaspar Hurtadus suprà, sed potest intelligi, si jurauit expressè taxam se seruaturum, etiamsi ad augendam illam nouus titulus haberetur; nullus autem sic jurat, sed juxta commodiorem sibi rationem: & ita juramentum in fauorem jurantis interpretandum est juxta dicta num. 177.
206
*Quartò. Si quidquam addant in
Prouisionibus in gratiam partium, vt aliquando accidit, peccant grauiter. Id est clarum & licèt obligatio circa hoc omnibus scribis incumbat, in iis de quibus loquimur, id juuat adnotasse ob rationes peculiares. Sed demus id, quod additum, ad gratiam pertinere, & præiudicium tertii non præseferre, sed quod aliàs parti competebat; oportebat autem Prouisione Regiâ roborari, vt vsus priuilegii ad quædam extensus, cui obstabant aliqui, non tamen debentes obstare. In hoc quidem casu licebit tali vti Prouisione? In primis non videtur cur vsus sit illicitus respectu aliorum, quæ ex mente judicum exprimi debuerunt, & expressa sunt; quia vtile, per inutile non vitiatur, juxta notissimam juris regulam. Hinc etiam instrumentum leuem aliquam continens falsitatem, vt ex mente plurium probat P. Fragosus Tom. 1. pag. 683. numer. 101. pro falso penitus non habetur, vnde & vsus eius licitus videtur. Quoad aliud autem secùs dicendum communis sensus scriptorum firmat. Sicut enim si Prouisio illud tantùm contineret, eâ vti non liceret, quia falso instrumento vti, valdè contra fidem publicam est, non minùs, quàm auro aut argento falsis, aut rebus aliis vti: quod confirmo ex falso juramento; quod graue semper peccatum est, quia Dei auctoritas in falsitatis confirmationem adducitur. Ad quem modũmodum Regio tribunali grauis irrogatur iniuria, dum eius auctoritas in confirmationem falsæ concessionis adducitur, pro quo & publicum instrumentum intimatur. Sicut ergo instrumentum dictum non posset ad vsum applicari, ita neque hoc, de quo loquimur; quia pro eo eadem fundamenta vrgent, & est valdè per accidens, quòd falsitas dicta aliis veritatibus misceatur: sicut juramento falso, quod sit etiam veris admixtum, quæ vno spiritu proferuntur; & quidem confectio talis instrumenti illicita prorsus est, vt negabit nullus: ergo & vsus. Consequentia probatur: quia confectio propter vsum est; vnde si vsus futurus fuisset nullus, non videtur damnanda confectio de crimine falsi; quia tantùm res quædam ludicra videretur.
207
*Et hæc quidem resolutionem negantem verò quam simillimam ostendunt, contraria autem potest aliquomodo fundari ex opinione P. Sà V. Falsarius, v. 2. vbi sic ait. Falsare non est, nec peccatum mortale, amissæ scripturæ de hæreditate, aut nobilitate aliam similem facere, nulli enim fit iniuria. Sic ille, cuius sententiam licèt Magister
sacri Palatii immutauerit, est tamen aliorum, ad quos, eius litura non peruenit, vt videri potest apud Dianam Part. 5. Tractat. 14. Resolut. 40. vbi pro eâ adducit Iulium Clarum, Grammaticum, Grauetam, Corneum, Alciatum, Menochium, Gyptium, & sequi probabiliter ex sententiâ Bellochii, & Chapeauillæ apud eumdem satis ipse insinuat. Licèt contrarium cum aliis ibidem teneat, & Parte 3. Tractat. 6. Resolut. 56. & Bassæus v. Falsarius, num. 4. Cùm ergo ex vsu Prouisionis dictæ nemini fiat iniuria, non videtur in eo peccatum lethale committi. Accedit ratio alia, quam aliqui ex citatis Auctoribus afferunt: quòd scilicet talis Prouisio quoad prædictam additionem juuatur primordio veritatis; per quod responderi potest ad id, quod de auctoritate Regiâ in confirmationem falsitatis adductâ dicebatur: non enim ita absolutè se res habet, sed in confirmationem potiùs adducitur primordialis veritatis, concessionis scilicet Pontificiæ, aut etiam Regiæ contra eorum mentem retardatæ.
208
*Accedit id, quod habet P. Molina Disp.
700. num. 3. vbi sic ait: Vt crimen falsi incurratur, neceßè est vt falsitas fiat circa id, quod præiudicium aliquod proximo afferre poßit; vnde si quis deprauet scripturam, ex cuius deprauatione nullum, aut leue admodùm præiudicium obuenire potest, &c. non incurritur crimen falsi. Hæc ille: quibus concinunt, quæ
tradit P. Fragosus Tom. 1. pag. 243. num. 282. sic dicens: quin addunt communiter doctores, falsum, quod nemini nocet, non puniri. Quod ille explicat de pœnâ ordinariâ cum Menochio; alii autem intelligentiam dictam non adiiciunt. Quæ omnia pro casu præsenti suffragantur: neque vrget, quod de confectione illicitâ dicebatur, ex quâ videtur vsus illicitus comprobari: nam doctrina illa generaliter non admittitur; multoties enim traditio rei alicuius illicita est, cùm tamen liceat vsus, quia defectus culpabilis in traditione non obstitit translationi dominii: & in matrimonio est certum, quando contra sponsalia cum aliâ contracta celebratur, aut ob rationes alias quæ ex juris dispositione proueniunt, & in communi Doctorum sensu inconcussum habent fundamentum; sic ergo pars hæc vtcumque probabilis, vt sic facientem non penitus damnemus, licèt opposita plus auctoritatis habeat, & solidis sit rationibus roborata. Et hæc occasione Notariorum de Camera disseruisse placuit; quia scio casum in specie dictâ ante annos aliquod accidisse; & bonâ quidem fide, ac sine dolo, quo euentu crimen falsi non incurritur. L. Neque exemplum.
D. Bona fide.
C. de accusationibus, vide P. Fragosum suprà §. Idem dicendum, qui, & videri potest Lib. 5. Disput. 13. §. 11. Vbi plura de Tabellionum obligationibus. Pro quibus
209
*Quintò, id etiam obseruandum; licèt
variæ sententiæ Doctorum sint circa ea, quæ diebus festis scribere Tabellionibus sunt prohibita, cùm de Indis agitur, omnem debere scrupulum remoueri, quia cùm miserabiles personæ sint, quidquid ad eorum commodum spectat, pietatis negotium est, & ita potest diebus, quantumlibet | festiuis expediri. Iuxta dicta num. 203. vbi illud dubitari specialiter potest, an quando Indorum aliquis contra alium litigat, doctrina præfata
currat; quia priuilegiatus contra pariter priuilegiatum non potest priuilegio vti. L. verùm. §. vltimo, & L. sequenti de Minoribus, & alibi, de quo specialiter. P. Suarez Lib. 8. de Legib. Cap. 23. sed dicendum doctrinam currere; quia absolutè Indus priuilegiatus est, & ex eo, quòd negotium breuiter expediatur, collitigatori nullum grauamen imponitur, quod à grauamine distinctum sit in ipsâ sententiâ contento: ergo potest diebus festis sine violatione ipsorum, & sine pietatis etiam violatione, concludi.
210
*Tàndem, animaduertant præfati se in
extremo contrario grauiter posse delinquere, & id frequentius, si videlicet Indorum executoriales litteras remorentur; quia pauperes sunt, neque clamant valenter vt alii, sed asperiori quolibet verbo recedunt. Ex quo præter moras semper noxias alia specialis cernitur, Indos scilicet in locis sibi insalubribus in graues morbos incidere, & multoties lethales. Quæ quidem damna in humanis deterioribus imputanda. Pro quo videnda, quæ ex probatis Auctoribus adducit P. Fragosus suprà pag. 724. num. 275. Quod & Iudices & Relatores, ac Protectores, aliiq́ue, vt cum Diuo Ambrosio loquar Lib. 5. in Lucam, acerbi Indorum funeris portitores, animaduertant oportet, quod & animaduertere plurimos compertum est: sed non omnes capiunt verbum istud de capiendis aliis soliciti. Sed væ illis; cùm diuinum
Quàm id formidandum.
proclamet edictum. Virum iniustum mala capient in interitu. Psalm. 139. v. 12. Capientur à malis, & malis quidem malorum maximis, in interitu, qui multorum interitum inhumanè illos tractantes induxerunt.
§. IV.

§. IV.

De Janitoribus.
211
*POssunt & ii grauiter in officii sui administratione peccare.
Primò. Si pretium accipiant, vt cùm aliquis
coram Auditoribus pro tribunali sedentibus justitiam suam allegat, eum perturbent, dum tacere, aut breuiter concludere monent elatâ voce, quâ solent sic allegantes commoueri. Satis enim compertum est neminem posse à postulatione sui juris impediri, & vt aliquis justitiam assequatur multa juuare, quæ si supprimantur, à causa cadere sæpè continget: vnde expertus dicebat Auditor, cùm aliquem ad jus petendum videbat accedere: Nihil taceas, nam inde aliquando judices decidendi motiuum assumunt, vbi parum esse momenti alij suspicantur. Peccant ergo isti contra iustitiam,
& potest obligatio ad restitutionem ex vocibus inconsultè prolatis oriri: sed quia valdè id dubium erit, quòd scilicet voces tales causa damni fuerint, cùm & aliàs Aduocati soleant quod defuit in partis allegatione supplere: ideò vix accidet ad onus prædictum obligandos juxta dicta num. 186.
212
*Secundò, peccare grauiter possunt, si
sacerdotem coram judicibus vt suprà perorantem inurbanè interpellent, vt taceat, aut se succingat in dicendo: Loquentur enim isti sine honoris titulo, qui solet inter ciues communiter adhiberi; sicut & alii adstantes, ob repræsentationis Regiæ reuerentiam. Sed certè inferioris conditionis hominem sic alioqui sacerdotem, & modo ipso dicendi risui illum adstantium exponere, intolerabilis abusus debet meritò reputari. Et quidem cùm sacerdotes non soleant ita frequenter in tribunalibus apparere; quando id accidit, credendum est causam momenti non leuis impellere: vnde non sunt more aliorum arctandi, vt quod ad causam suam spectat laconismo debeant coërcere. Sacerdotem non decet protendere improbam litem. Sic Theodoricus verbis Cassiodori
Lib. 4. variar. 44. Debet ergo cùm loquitur in causa sua, aut aliena, quam pietas vt propriam coëgit defendere, vt justitiæ patrocinator haberi, & sic libera elocutio permitti. Labia enim sacerdotis custodiunt scientiam, & legem requirunt de ore eius: quia Angelus domini exercituum est. Malachiæ 2. vers. 7. Labiis ergo, in quibus scientiæ custodia
Malach. 2. v. 7.
est, & à quibus lex est requirenda: Dei Angeli, seu Legati, cuius est loqui supremæ nomine Maiestatis, singularis reuerentia exhibenda est, & non tumultuariè, & petulanter silentium imperandum. Ne autem illi indecoram huiusmodi tractationem patiantur, à tribunalibus procul conentur absistere, & quod Iura cauent attentiùs exequantur, vt vix per se ipsos litigent, sed per Procuratores, quos Apocrisiarios antiqui compellarunt. Pro quo videnda Fornerii eruditio circa citatum locum Cassiodori.
213
*Tertiò. Si quidquam Officiali dicto, qui & salarium habet suum, datum fuerit ab aliquo litigante pro re aliquâ ab ipso præstandâ, id potest accipere; quia non est ex eorum numero, quos leges acceptiones munerum prohibentes comprehendunt; & quæ dantur, ad salarii augmentum non spectant: si tamen pro functionibus aliquibus speciale habet stipendium assignatum, plus nequit exigere, & exactum debet restituere. Gratis tamen oblatum retinere potest, quia nullâ id lege prohibetur, & dantes inuoluntarii non sunt, cùm nullum appareat caput, vnde possit violentiæ aliquid coniectari.
APPENDIX.

APPENDIX.

De Aduocatis.

De Aduocatis.

214
*LIcèt Aduocati in Audientiis magnæ
considerationis sint; quia tamen earum non videntur ministri, cùm eorum officium latiùs pateat, & ad omnia se extendat tribunalia; non est hoc loco de illis ex professo agendum; cùm præsertim circa Indicos vix aliquid speciale occurrat, quod debeamus adnotare. De illis agunt Doctores passim, & præsertim, qui de obligationibus justitiæ scribunt, ac prætereà Bonacina Tomo 2. disput. 10. circa octauum Decalogi præceptum, quæst. 3. Puncto 4. P. Thomas Sancius Tomo 2. Consiliorum, Lib. 6. Cap. 7. per totum, & Tom. 1. Dub. 42. & 44. & P. Fragosus Tomo 1. Libr. 5. Disputat. 13. §. 10. qui multa de illis complectuntur, ex quibus hîc nonnulla subiiciam, | quæ in Indiis possunt frequentiùs euenire. Sit ergo
Primum. An si Aduocatus pactum ineat cum
litigante, si vincat in lite, de quotâ illius, aut præmio alio speciali; eo accepto ad restitutionem teneatur. Pro quo est Lex 8. Titul. 16. Lib. 2. nouæ Compilat. in qua id prohibetur verbis illis: Mandamos que ningun AboqadoAbogado pueda hacer partido, ni
Legis tenor.
iguala con la parte, que le de cierta cantidad, ni otra alguna, por razon de la vitoria del pleyto. Sic lex: in qua Iguala idem est, quod pactio, seu conuentio, & non solùm eam vetat, sed potentiam tollit; vnde & dominii videtur translationem impedire, & est conformis L. Si quis. C. de postulat. & L. 14. Titul. 6. Part. 3. & aliis. Quarum ratio est: quia pactione positâ, Aduocati per jus & nefas victoriam procurabunt; quod non ita contingit in salario, quod siue vincant siue vincantur, sunt similiter accepturi. Videtur ergo hoc prorsus
illicitum, & ita censent Auctores, quos adducunt, & sequuntur P. Sancius Dub. 49. citato & P. Fragosus num. 257. & cap. 7. etiam citato Dub. 9. vbi plures alios Auctores adducit. Sed certè cùm lex in adductâ præsumptione fundetur, eâ cessante non videtur obligare, juxta communem doctrinam de legibus in præsumptione fundatis.
215
*Cùm aliàs pactio talis ex natura sua
nullam habeat iniquitatem, vnde seclusâ lege stare illa posset, sicut quæuis alia, ratione cuius pars aliqua adiuuanti in negotio designatur. Et ita tenet Cardinalis Toletus Lib. 5. Cap. 60. in fine. P. Hurtadus Disput. 5. de judicio forensi, Difficult. 4. Si quis certè Factorem, quem vocant, constitueret, vt rem ita curaret, promissâ parte, id esset omnino licitum, & passim ita euenit: ergo & pariter facere posset Aduocatus. Accedit doctrina Baldi, & Angeli apud P. Fragosum dicentium, Aduocatum posse pacisci de aliâ re sibi dandâ,
super quâ non litigatur, nec sit ex petitis; quod & ipse Pater videtur complecti. Et Bonacina num. 10. quando non est lege interdictum. Quis autem non videat vtriusque eamdem esse rationem? Quod benè admonet P. Sancius citato Dub. 9. num. 6. & ita negat cum aliis, quos adducit: stante autem rigore prædictæ prohibitionis, & quòd pactio iniqua sit, acceptâque re promissâ,
non esse obligationem restitutionis benè cum Couarruuia, Nauarro, & P. Henriquez ostendit P. Sancius, quia lex pactionem irritat, non acceptionem; & dominii translationem non tollit, quod cùm valde odiosum sit, exprimi debuisset.
216
*Secundum. An liceat litiganti alterius
informationes surripere, vt Aduocato illis vti. P. Sancius Lib. 3. citatâ Dub. 44. benè ostendit primum esse prorsus illicitum nisi par pari reddatur, & ei qui informationes collitigantis subripuit, quæ illius sunt, ab alio surripiantur. Quem sequitur Diana Parte 11. Tractat. 7. Resolut. 20. vbi & adducit Cardinalem Lugo, & addit idem esse de Aduocato quoad vsum: quod scilicet, quando litigans non potest prædictas informationes
capere, neque Aduocatus potest illas recipere, neque Amanuensis illas scribere; quia licèt studium Aduocati, & actio scribendi sint res indifferentes; at litigans vult illis abuti contra justitiam. Immò neque in dubio an litigans peccauerit capiendo illas, poterunt Aduocatus & Amanuensis prædicta facere, quia rarissimè contingit id non fieri contra justitiam: quòd si aliud constaret, secùs dicendum. Sed hæc ita videntur intelligenda, si informationes subreptæ non sint collitiganti reddendæ; si enim reddendæ sint, in eo quòd ab Aduocato videantur, & ab Amanuensi scribantur, non apparet graue peccatum: ex tali
enim visione, & scriptione tantùm habetur anticipata quædam earum notitia; quidquid enim in eis continetur, ab Aduocato collitigantis est tandem allegandum, & ita etiam ab Aduocato sciendum partis aduersæ; in anticipatione autem suppositâ subreptione, grauis esse iniuria nequit. Si dicas ex hoc sequi surripi illas posse, cùm ex eo tantùm habeatur anticipata notitia, neganda est sequela; quia informationes illæ sunt aliquid collitigatoris, & prætio æstimabile. Vnde eo inuito nequeunt contrectari. Suppositâ autem ablatione, non est proptereà omnis vsus lethaliter iniquus, juxta dicta num. 208. Et si surripiat quis speculum, & post subreptum illud se in eo semel iterumque intuitus fuerit, grauiter non delinquit; aut si etiam legat in libro per iniuriam ablato, & sic in aliis; quia in illis non est considerabilis iniustitia suppositâ subreptione.
217
*Quando autem dubium occurrit, de
quo citatus Auctor; non est certa illius resolutio, licèt sit probabilis, tum quia non debet adeò sinistrè de suo cliente judicare, vt furem arbitretur, qui & fortè bonâ agere fide potuit: tum quia ægrè fert informationes non videri, & nimis scrupulosus reputabitur: ex quo fieri poterit, vt in officio aduocationis à paucis conquiratur. Cum talibus autem incommodis actioni ex se indifferenti cooperari potest, juxta receptam multorum opinionem, de quâ Titul. 1. Cap. 14. §. 4.
& quam firmat ipse P. Sancius Tomo 1. operis moralis, lib. 1. cap. 7. & specialiter de dubio agens num. 17. sufficere ait aliqualem caussam; minorem autem, quàm cùm abusus est certus: & hic est casus, in quo sumus, vnde absolutè nobis tanti Doctoris auctoritas suffragatur.
218
*Tertium. An teneantur pauperibus
patrocinari. Communis resolutio est teneri, pro quâ videri potest P. Sancius citato Cap. 7. Dub. 1. Pater Gaspar Hurtadus Disput. 5. de judicio forensi, Difficul. 5. & Bonacina num. 2. Quod quidem pro Indis specialiter obseruandum, si grauiter indigeant, quamuis illi specialem habeant Protectorem. Aduertit autem Pater Sancius ex communi doctrinâ de obligante subuenire pauperi
grauiter indigenti, quando non est superfluum statûs; quòd ad subueniendum grauiter indigenti non teneatur Aduocatus ab illis negotiis se expedire, vel illud tempus consumere, quibus ad alendum se & familiam eget, quia illud non videtur superfluum. Quod & tradunt Syluester, & Sotus apud eumdem, & alii citati: quod quidem respectu Indorum contingere nequit, quia eorum
negotia facilè expediri possunt. Addendumque non vtcumque patrocinari debere, & moras trahendo sibi de obligationis impletione blandiri, sed eodem modo, ac si salarium esset reddendum, quando id negotium exigit, obligante charitate ad omne id quod justitia Aduocatum
obligaret. Si tamen ex incuriâ lis periret, | non esset obligatio ad restitutionem iuxta communem doctrinam, nisi volente alio patrocinari ipse ad se patrocinium aduocasset; tunc enim esset caussa damni ex iustitiæ violatione. Quemadmodùm si volente aliquo eleëmosynam dare, alius illum prohiberet dicendo se maiorem daturum, & posteà non daret, ad restitutionem teneretur compensato valore eleëmosynæ, quam per promissionem à se faciendam impediuit. Casus etiam ille à citatis Doctoribus adductus,
videtur Metaphysicus, numquam enim tempus deerit ad subueniendum pauperi, si Aduocatus velit. Cuius euidens argumentum erit, nam si alius litigaturus accedat, aduocationis laborem pretio exhibito compensaturus, pro eo tempus commodum conquiretur, & tamen ibi obligatio nulla est, sed cupiditatis impulsus: ergo dum ad charitatis opus deesse dicitur, charitatis ipsius defectus est, cuius debent spatia dilatari. Omitto alia quia communia omnibus, & pro opinionibus quas sequi debent, ac salario, quod iustè retinere possunt videatur P. Fragosus.

DE PROCVRATORIBVS.

219
*VT non numerentur inter Audientiarum ministros, eadem est, quæ de Aduocatis, ratio, de quibus pauca, quæ ad Indicos spectant, discutienda occurrunt, aut simpliciter proponenda.
In primis munera largiri Auditoribus, sicut
Relatores, & Aduocati, indirectè tamen, quatenus Auditoribus, interdicitur acceptio. Pro quo vide num. 200.
Deinde grauiter delinquunt in salarij pactione;
cùm enim duplum Aduocatis, quàm ipsis tribuatur, & ipsi soleant de tali quantitate pacisci, in eâ excedere solent, vnde grauentur immodicè litigantes, & inuiti annuunt, & ita est inuoluntaria contributio, & cum onere restitutionis; venduntur equidem ista vltramarinarum mercium ritu, quibus vnusquilque pro libito pretium assignat, iuxta Doctorum quorumdam opinionem. Quis autem non videat iniquum
esse talem modum venditionis? Pretium rerum, quod neque ex lege neque ex communi æstimatione taxatum est, iuxta intelligentium arbitrium omnibus consideratis debet designari, & non venditoris relinqui voluntati, vt benè ex Nauarro, & aliis explicat P. Lessius lib. 2. Cap. 15. num. 16. ergo & Procuratoris industria: & ita non eius immoderatæ cupidini relinquendum: & sic in terminis tenet Bonacina cum aliis quos adducit. num. 9. & ante eum Cardinalis Toletus lib. 5. Cap. 60. num. 4. & Cap. 62. num. 2. ac post vtrumque Pater Hurtadus disputat 5. de iudicio forensi difficultate 4.
220
*Item quæ dicta sunt de Aduocatis
quoad quotam litis, aut aliud quid; similiter est de Procuratoribus dicendum. Constat, quia leges pariter de illis loquuntur. Videndus P. Sancius Tomo 2. Conciliorum lib. 6. Cap. 7. num. 4. & seqq. Id tamen addendum, in Procuratoribus minus videri periculi, & ita minùs obligari: quia cùm ipsi peritiam legum non habeant, nec sciant varios modos eludendi textus, qui pro parte contrariâ allegari possunt, non est periculum, vt per fas, & nefas victoriam prætendant, sed occasio tantùm solicitudinis peculiaris. Certè si
Vt licere circa Indos possit.
caussa esset in fauorem Indorum, pro quibus pauci ex Ministris soliciti comperiuntur, non videretur penitus improbandum; si pactio de re esset moderata, & Indi non essent adeò pauperes, vt adiuuare eos Procurator, sicut de Aduocato est dictum, teneretur. Quo euentu, obtentâ pro Indo victoriâ, non esset ad aliquid reddendum obligatus; quia Procurator debuit auxiliari, & pactio voluntaria omnino non fuit, sed redemptio vexationis.
221
*Prætereà. Quia Indorum lites non
solent magnam Aduocatorum peritiam requirere, sicut & aliæ nonnumquam aliorum, & ita suppleri per expertos Procuratores potest: dubium inde oritur, an possit Procurator salarium etiam Aduocati accipere? & quia petitiones Aduocati subscriptionem habere debent, an debito satisfaciat, si aliquid illi pro subscriptione tribuat, sibi reliquo reseruato. Quod negant Cardinalis Toletus. lib. 6. Cap. 62. num. 2. & P. Reginaldus lib. 25. num. 680. obligationem restitutionis asserentes.
Duplex sententia opposita.
Sed Bonacina num. 25. contrarium sentit; & cum eo Pater Dicastillus Libr. 2. de Iustitia. Tract. 1. Disp. 9. numer. 134. qui & de Notario idem asserit, quia illud videtur lucrum industriæ, per quod nulli fit iniuria, si Procurator omnino sufficiens sit: secus autem iudicat, si consilia non ita erudita conficiat, inscio vel reluctante cliente, qui ea ab Aduocato vellet proprio Marte elaborata. Vel quando Procurator non est tantæ dignitatis & scientiæ vt tantum stipendium mereatur. Videtur dicendum, quod si victoria in
lite habeatur, præsumi facilè potest clientem non esse inuitum de lucro illo industriæ Procuratoris adscripto, cui & cessit Aduocatus. Si autem victoria comparata non sit, restituendum quod Aduocati labori respondebat: quia tunc præsumi nequit voluntarium esse clientem, qui caussam suam malè agitatam arbitrabitur, & ideò victoriam non adeptam. Quod si id nesciat, eodem est modo præsumendum: quia si sciret, ita & quidem magno cum fundamento, iudicaret: quia si Aduocati accessisset studium, ius Clientis magis forsitan fundatum deprehenderet. Vnde
& grauiter peccat sic subscribens in negotio graui, & studium speciale requirente; teneturque ad restitutionem damnorum, quia verè officium Aduocati suscipit dum subscribit, & Aduocatus de damno tenetur & defectu diligentiæ, Cardinalis Toletus Cap. 60. numer. 3. & Bonacina num. 3.
222
*Circa Notarios auten minor est difficultas,
quando scilicet Procurator per se ipsum instrumenta conficit, & ea facit à Notario subscribi, stipendij portione tributâ; tunc enim si litem perdat, nequit huiusmodi lucrandi industriæ imputari cùm talia scripta nihil minùs habeant. Nihilominùs id. negant Cardin. Toletus, & P. Reginaldus suprà. existimantes idem esse, quod de Aduocato dicendum, sed ex alio fundamento; quia scilicet illis debetur suorum laborum pretium: cùm enim acceptum sit, vt daretur illis, dummodò non datur, eis fit iniuria, & ita restitutio non facienda Clienti, sed prædictis. | At hoc est difficile, quia pretium debetur labori proportionatum; atqui præfati minimum quid laborarunt, & eisdem proportionatum est pretium attributum; & præcipuũpræcipuum laborem Procurator assumpsit: ergo non est illis debitum quidquid est à Cliente acceptum: & ita si restitutio facienda est, non eisdem, sed Clienti videtur, quod dederat redhibendum. Et certè lite perditâ pretium
laboris Aduocato reddi, absurdissimum est, cùm potiùs ipse ad restitutionem teneatur, eò quòd subscripserit nullo adhibito studio, vnde victoriam in lite comparatam non fuisse potest meritò iudicari, iuxta nuper dicta. Cùm alias etiam lucro cesserit, quando in gratiam subscripsit Procuratoris.
223
*Nisi dicamus absolutè Aduocatum, &
Notarium coactos subscribere, ex timore scilicet amittendi ampliora lucra; quia aliàs Procuratores negotia non deferent ad ipsos, quod Cardinal Toletus insinuat. Et licet labor eorum non fuerit proportionatus stipendio, quia tantùm subscripserunt, id tamen per eos non stetit, qui parati ad laborandum erant pro stipendio sibi assignato: iuxta receptam doctrinam de Aduocato salariato, cui integrum debetur salarium,
quando per eum non stat, vt labor reipsa pro caussis occurrentibus non exhibeatur; vt quia Cliens non est litem prosecutus. De quo Bonacina n. 11. & in eodem casu atque aliis. P. Fragosus Tomo 1. pag. 720. n. 266. cum aliis, quos citat; & licet contrarium sentiat P. Hurtadus Difficul. 4. cum P. Azor, & aliis; id quidem est quando ex caussâ iustâ à lite desistitur, vt iidem explicant: neque negat Bonacina, qui vt contrarius adducitur: quandoquidem ille in comprobationem sententiæ suæ præfert communem doctrinam de conductore, qui re conductâ non vtitur ob culpam suam; tenetur enim integram pensionem soluere, iuxta L. Qui operas. D. Locati: vnde & pro se Patrem Azorium adducit, reipsa non aduersantem. Atqui in casu nostro Aduocatus, & Notarius non culpâ suâ, sed Procuratoris, operas suas non exhibuerunt, & ita iniustè laboris pretio defraudatur.
224
*In quo philosophandi modo sua est
verisimilitudo; quamuis mihi in prædictis non videatur esse ratio inuoluntarij, quæ obligationem restitutionis inducat: quia cùm Procuratores pro libito possint negotia ad Aduocatos deferre, & pro scribendis actis Notarios eligere; æquum est, vt & ipsi aliquam eisdem gratiam referant in eo, quod talibus magis esse gratum solet, pecunia inquam, quæ vtinam non sit illis in perditionem; & vt non sit in casu, de quo loquimur, benignum iis sentiendi modum exhibemus. Sicut & dici potest non peccare retinendo
pretium scripturarum, quas Notarij à se confectas gratis illis tradunt, existimantes eas ad ipsos pertinere, aliàs gratis non daturi, quod tenet Bonacina. num. 13. §. Hinc sequitur. cuius ratio esse potest: quia hic & nunc gratiam aliquam sic tradens vult eidem facere, & cùm scripturæ ad ipsum non spectent, pretium saltem ab alio reddendum ad talem gratiam pertinet; siue vt arguit Bonacina: quia Notarius intuitu in personam Procuratoris gratis concessit. Sed ratio non videtur conuincere: licet intuitu Procuratoris id fecerit, existimans tamen ad ipsum pertinere, aliter non facturus: si ergo non facturus: ergo ignorantia absolutè fecit inuoluntarium: Certius id quod addit, posse retinere pretium, si Notarius gratis eas concedat in remunerationem beneficiorum receptorum, vel recipiendorum. Pro quo alios refert, & id confirmat, quod nuper dicebamus, vt non debeat actio inuoluntaria reputari. De quibus hæc satis, sicut & de Audientiis, quæ plus nobis operæ, vtinam & pretij, quàm status alij, præbuerunt. Iam ergo ad alios.

Loading...