Quod non ſsolum futuri fructus ſspes ſsit; ſsed præſsentis etiam ſsatis magni certa documenta teneantur. Cap. XVIII.

ATque hæc ferè ita à me diſsputata ſsunt, tanquam de Indorum gente ad Euangelij veritatem perducẽdaperducenda, tenuiter, & anguſstè ipſse quo que ſsentirem, neq;neque præclari alicuius fructus ex his laboribus colligendi ſspem vllam certam tene rem. Quod quanquam his gentibus, quibus valde me fauere profiteor, non ſsolum parum honeſstum; verum etiam, vt quidam noſstri rectè admo|nent, prorſsus iniquum & iniurioſsum eſst, attamen libenter facio, quod malim in cauſsa Indorum aſsſserenda modeſstus defenſsor, quam nimius laudator exiſstimari. Vt enim omnes nationes hæ, quæ magno Oceano ambiuntur, ita eſsſsent barbaræ, abſsurdæ, inhumanæ, ingratæ, leues, obtuſsæ, Euangelio deniq́ue, & omni ſspirituali negotio ineptæ, quemadmodum pleriq́ue mercenariorum calumniantur, tamen ipſsa illorum teſstificatione effectum eſst certè hactenus, vt tot gentium ſsalutem nullo modo deſsperare debeamus, neq́ue verò ſsalua rerum fide poſssimus. Itaque quamuis verum eſsſset, quod ſsumunt ſsalutis Indicæ oppugnatores, tamen quod maximè volunt, minimè efficiunt. Ego verò ſsi planè quod ſsentio dicturus ſsum, immeritò prorſsus in cauſsa Euangelij harum gentium ingenium natu ramq́; accuſsari nullo modo dubito, atque equidem certus ſsum, ſsi Euangelij introitus in has regiones is extitiſsſset, quem Euangelij conditor maximè docuit, non alios illius progreſsſsus futuros fuiſsſse, quam quos in prima, & Apoſstolica Eccleſsia legimus. Nam ſsi poſst talem noſstrorum hominum corruptionem, Chriſstum tamen colunt, & ſsi quando magiſstrum præfectumve paulo modeſstiorem nacti ſsunt, mirifice auſscultant, & colunt, & ſseipſsos quauis cera molliores præbent, & quicquid præclari, atque honeſsti vident, imitari contendunt, quid Deus bone, futurum fuiſsſse arbitramur, ſsi ex ipſsis prædicationis exordijs ſspecioſsos Euangelizantium | pacem pedes conſspexiſsſsent, ſsi ſse ſsolos Chriſsto, non ſsua quæri, & verbis, & rebus ipſsis didiciſsſsent? Noſstræ certè minimæ ſsocietatis Patres qui in his Peruenſsibus regionibus annos iam octo verſsantur, & harum gentium mores experti ſsunt, tum miſssiones diuturnas multaſsque obeundo, tum eorum Parochias propriè ſsuſscipiendo, tum verò ſsine Parochi munere continenter cum his agendo, omnibus prorſsus modis ſse ſse fructus opinione maiores inueniſsſse tam ſseriò teſstificantur, vt Deum inuocent in animam ſsuam, ſsi non ita res ſse ſse habeat. Quidam etiam in primis inter noſstros graues, & maturi viri ſse nuſsquam, neq́ue faciliores, neq́ue meliores Euangelij ſsegetes vidiſsſse, ſscriptis literis confirm arunt, qui tamen, cum ex Hiſspania aduentarent, vulgari ideſst contraria opinione tenebantur, quam facto abunde ſsatis periculo penitus exuerunt. Nam & ingenioſsos eſsſse hos Indos, & dociles, & manſsuetos, & bonorum ſsacerdotum amatores, & obedientes, & faſstus, opumque contemptores, & quod multi minus credunt, ſsi ſsemel ſserio, atque ex animo, religionem virtutem que ſsuſsceperint, in ſsententia conſstantes. Quod ego vt ſsentiam, non difficile adducor, cum videamus Ingarum fidei deditos, aut Guacarum ſsuperſstitione aſstrictos, pro occultanda ſsibi commiſsſsa idolorum vanitate, aut gaza recondita, libentiſssimè paſssim occumbere, citiuſsque fortunas vitamque ipſsam ſsuam, quam paternæ ſsuperſstitionis arcana prodere. | Quis enim neſscit Indos flagris ſsæpe conciſsos, ſsæpe flammis exuſstos, neq́ue verbum tamen in his cruciatibus contra ſsuam ſsententiam protuliſsſse? Cur ergo Diabolum Chriſsto fortiorem in ſse tuẽ do putemus? Aut ad falſsa, & pernicioſsa, quàm ad vera, & ſsalutaria conſseruanda conſstantiores futuras eſsſse gentes à Deo, & conditas, & redemptas? Da mihi certe apud Indos Apoſstolicos viros, red dam ipſse viciſssim ex Indis Apoſstolicos fructus. Ad noſstros, quod neſscio quam vitæ honeſstioris ſspeciem, & cupiditatis abiectionem fortè conſspe xerint, ita Indi accurrunt, vt paſssim confeſssionis faciendæ cauſsa remotiſssimi etiam veniant, triginta, aut octoginta leucas emenſsi: conciones ſsacras ita frequentaſsſse vidimus, vt inſsatiabili Dei verbi fame ferri viderentur, vnam ex alia vſsque ad qua tuor, & quinq́ue eodem die adeuntes, idq́ue omnibus diebus Dominicis, & feſstis: pœnitentiæ ſsacramentum perpetua quadam frequentia ita, & peti, & reddi, qui cerneret, iubilæum, aut magnæ hebdomadæ tempus omnino crederet. Dari ſsibi graues pœnitentias poſstulant, & ſsi minus pro vo tis graues imponuntur, ipſsi arripiunt, lachrymis & acerbo doloreſse cõficientesconficientes. Inuitant alij alios ad pœnitentiam tanto ardore, vt noſstri non poſsſse omnibus ſsatisfacere, & illorum precibus importunis ſse opprimi conquerantur. In melioris vitæ propoſsito ita conſstantes, vt nonnullas fœminas, qui ſsexus fragilior eſst, conſstet, neq́;neque precibus, neq́;neque minis, neq́;neque verò ſstricto cominus mucrone, & iugulo oppoſsito peruinci potuiſsſse, vt | veteribus amatoribus obſsequerentur, ſsua omnia libenter dant: Chriſsti corpus auidiſssime eſuriũteſuriunt, & quibus conceditur, mundiſssimè accipiunt, & religioſse conſseruant, neq́ue vltraſse ſsemel communicatos locum crimini dare poſsſse teſstantur. Quod ſsecus cum eſsſset aliquando factum, tanta indignatione aduerſsus ſse ipſsum Indum commotum ſscimus, vt à ſse ſstrangulando tanquam impio, & ſsacrilego Domini corporis proditore vix manus temperare potuerit. Quoſsdam ea deuotione diuinitus impleri conſstat, vt de rebus diuinis ſsapienter prorſsus, & excelſse ſsentiant, & nonnunquam dono cœleſsti futura præuideant. Immodica hæc, & per exaggerationem dicta pleriq́ue exiſstimabunt, aut etiam velut ficta ridebunt. Verum ego certa, & explorata loquor. Ac quicquid ij, qui videntur ſsibi ſsoli eſsſse Chriſstiani, contra diſsceptent, in nationes quoq́ue gratia Dei diffuſsa eſst, & nihil Deus diſscernit inter iſstos, & nos, fide purificans corda eorum. Et quidam ſsane rebus ipſsis iam victi fatentur ſse nihil vnquam tale, aut vidiſsſse, aut de Indorum gente ſsperaſsſse, atque ita, & admirantur, & Deo optimo Patri orphanorum gratias agunt: nonnulli etiam noſstros ſsequi, & ſse ſsocios adiungere in hac Euangelij fœlicitate contendunt: plurimi contra oppugnare pergunt, quos oportebat de fratrum ſsalute lætari, & coadiutoribus ſsuis beneuolè gratulari. Quod verò à noſstris hactenus effectum eſst, tantum eſst quantum operarius quiuis Euangelij | non infidelis, & imperitus efficere poſssit. Et ij ipſsi ex noſstris hanc operam nauantes ſsaluti Indorum pauci admodum numero ſsunt, præ innumerabili Indorum multitudine. Quibus ex rebus facile profecto intelligi poteſst, quam ſsint futuri præclari, atque vberes fructus, ſsi plurimi huic agro excolendo operarij ijs viribus, & induſstria, qua decet, à Domino meſssis mittantur. Quamnis autem, multas Indorum nationes Euangelio ita eſsſse aptas exiſstimemus, vt nunc ſscribimus, ac Peruenſses profecto tales experti ſsimus, tamen in reliquo etiam opere modum tenebimus, neque ita ample de rebus Indorum dicemus, ne alias Indorum nationes, quas minus eſsſse idoneas non ignoramus, præteriſsſse videamur. Nam etſsi noſstros Indos, quos nouimus, præcipuè ſspectamus, cuperemus tamen ſsi fieri poſsſset, omnium ſsaluti prodeſsſse, quod ſscribitur. Nam ex ijs quoque, quos in extrema claſsſse poſsuimus, barbaris, ſscimus Euangelij gratiam copioſsos, & illuſstres manipulos ferre. Braſsilienſses profecto conſstat, nulli barbarorum nationi ingenij feritate, & motum abſsurditate cedere, quos tamen ſsocietatis Ieſsu maximè opera, ita eſsſse domitos, & humanis diuiniſsque legibus aſsſsuefactos, noſstrorum literis accipimus, vt & homines, & Chriſstiani boni ſsimul eſsſse didicerint. Habet etiam nunc Fides gentium primitias ſsuas. Habet Euangelium inter nationes fructus omni opinione maiores. Illud ſsolummodo | orandum eſst, vt Chriſstus Dominus dignos nos reddat noui teſstamenti miniſstros. Nam ad hæc quis tam idoneus? Atque hactenus prædicationem Euangelij apud barbaras, & ſsi magna ex parte difficilem, tamen, & neceſsſsariam, & fructu plenam oſstendimus. Iam quibus modis aggredienda ſsit, ſsequenti diſsputatione explicandum eſst.
Loading...