Quod gentes Indorum quantumuis barbaræ, auxilio tamen gratiæ ad ſsalutem deſstitutæ non ſsint. Cap. V.

IAM verò reſspondendum eſst prioribus illis rationibus, quibus Indorum cauſsa, & ſsalus oppugnabatur, & reſspõdendũ eſst Deo adiuuãte | ſsobrie & vere. Quatuor igitur præcipue obiecta ſsunt: Diuinæ gratiæ ſsubtractio: Naturæ morumque abſsurditas: difficultas ſsermonis: locorum atque habitationis incommoda. Principio multos eſsſse homines ſsuis tenebris relictos occulto Dei veroq́ue iudicio, negare nori poſsſsumus, neque homines modo, ſsed & familias & vrbes, & integras ſsæpe prouincias & gentes. Qui & olim
Epheſs. 2.
fuere, & nunc vſsque ſsunt ſsine Chriſsto, alienati à conuerſsatione Iſsrael, & hoſspites teſstamẽtorum, promiſssionis ſspem non habentes, denique ſsine Deo in hoc mundo. Cur autem tamdiu eos diuina gratia atque electio præterierit, tot animarũ millibus interim pereuntibus, humana ratione altius arcanum eſst, quod temerare velle impietatis ſsit. Hoc loco Paulus Apoſstolus curſsum cohibet, & inquiſsitionem ſsuam ad inſscrutabilis ſsapientiæ excelſsa ſsuſspendit. Cùm enim narraſsſset gentes Iſsraele obcæcato vocatas ad Euãgelium,
Rom. 11.
in fine autem etiam ipſsum faluum futurum, cũ intrauerit plenitudo gentium, perpendens, quæ profunditas ſse ſse obijceret perueſstiganti vltra, cur Deus incredulitatem Iſsrael diuitias gentium eſsſse voluerit, & cur eo vſsque ſsalutem earum diſstulerit, eaq́ue oblata repulſsam tulerit Iſsrael, quaſsi vtrum que populum diuina gratia capere nequiret, hæc & ſsimilia ex ſsua narratione conſsequi cernens ſsiſstit gradum, & exclamatione illa mirabili mauult hominem in ignorantiæ ſsuæ tu to hærere, quam per obſstructiſssimæ quæſstionis abrupta præcipitem dari: nihil omittens, vt | egregie dixit Ambroſsius ſsiue quiſsquis is autor
fuit de vocatione gentium (nam ſstylus magis referre videtur Proſsperum Aquitanicum) de ijs quæ non oportet ignorari, nihil contrectans de ijs, quæ non licet ſsciri. Multa enim ſsunt, inquit, in diſspenſsatione operum diuinorum, quorum cauſsis latentibus ſsoli monſstrantur effectus, vt cum pateat, quod geritur, non pateat, cur geratur, negotio in medium deducto, & in occultum ratione ſsubductæ vt in eadem re & de inſscrutabilibus præſsumptio comprimatur, & de manifeſstis falſsitasrefutetur. Idemque rurſsus libro ſsequente. Et quis inter hæc querulis aut curioſsis notum
faciet, cur adhuc ſsol iuſstitiæ quibuſsdam genti bus non oriatur, & à tenebroſsis cordibus etiam nunc radiosſsuos veritas reuelanda contineat? Sa tius ergo eſsſset in re. tanta, tamque abſstruſsa infirmitatem noſstræ ſscientiæ confiteri, tuto negotiũ integrum Dei æquo veroq́ue iudicio committentes, quam dum nitimur, quæ ſsunt ab oculis noſstris abſscondita videre contra præceptum, for
Eccli. 3.
taſssis immenſsæ lucis fulgore cæcari. Sed quia cre berrima eſst quæſstio inter infideles, & quȩ acrius animos pulſsare ſsolet & pungere, addendum eſst aliquid, quod etſsi elatam mentem non ſsatis premat; tamen obedientem atque ſsubiectam non parum conſsoletur. Id vero nemo melius explicet, quam beatus Auguſstinus, qui in hanc quæſstionem diu ac ſsæpe à ſse verſsatam incidens in epiſstola ad Optatum Epiſscopum ita ſscribit, Cur
Epiſst. 157.
autem creentur etiam illi, quos creator præſsciuit | ad damnationem, non ad gratiam pertinere, beatus Apoſstolus tanto ſsuccinctiore breuitate, quanto maiore autoritate commemorat. Deum enim
Rom. 9.
dixit volentem oſstendere iram, & demonſstrare potentiam ſsuam attuliſsſse in multa patientia vaſsa iræ, quæ perfecta ſsunt in perditionem, & vt notas faceret diuitias gloriæ ſsuæ in vaſsa miſsericordiæ. Et mox, Meritò autem videretur iniuſstum quòd fiunt vaſsa iræ ad perditionem, ſsi non eſsſset ipſsa vniuerſsa in Adam maſsſsa damnata. Quòd ergo fiunt naſscendo vaſsa iræ, pertinet ad debitam pœnam: quòd autem fiunt renaſscendo vaſsa miſsericordiæ, pertinet ad indebitam gratiam. Oſstendit ergo Deus iram ſsuam, id eſst iuſstam fixamq́; vindictam, quæ de ſstirpe inobedientiæ ducitur propago peccati atque ſsupplicij, oſstendit & potentiam ſsuam, qua bene vtitur etiam malis, multa illis naturalia, & temporalia bona largiens, eorumq́;eorumque malitiam ad exercendos, & comparatione admonendos bonos accommodans, vt in eis diſscant agere gratias Deo, quòd ab eis non ſsuis meritis, qui in eadem maſsſsa pares fuerant, ſsed illius miſseratione diſscreti ſsunt. Et infra. Notas etiam fecit diuitias miſsericordiæ ſsuæ in vaſsa miſsericordiæ, ita enim quid præſstetur ſsibi diſscit, gratis iuſstificatus, dum non ſsuo merito, ſsed gloria largiſssimæ Dei miſsericordiæ diſscernitur à damnato, cum quo eadem iuſstitia fuerat & ipſse dam nandus. Tam multos autem naſsci voluit, quos ad ſsuam gratiam non pertinere præſstiuit, vt multitudine incomparabili plures ſsint illis, quos in | ſsui regni gloriam filios promiſssionis prædeſstina re dignatus eſst; vt etiam ipſsa reiectorum multitudine oſstenderetur, quàm nullius momenti ſsit apud Deum iuſstum quantalibet numeroſsitas iuſstiſssimè damnatorum. Atq;Atque vt hinc etiam intelligant, qui ex ipſsa damnatione redimuntur, hoc fuiſsſse debitum maſsſsæ illi vniuerſsæ, quod tam magnæ eius parti redditum cernerent. Hæc Auguſstinus, quibus generaliter quantum ſsacræ literæ inſsinuant, rationes attingit, cur tam innumerabilis hominum ac populorum multitudo ſsuo dimittatur arbitrio, id eſst perire ſsinatur. Verùm cur illum, vel illum populum ante vocauerit ad ſsalutem, illum autem, & illum tandiu in ſsua cæcitate reliquerit, quis audeatinquirere? cũ legamus Apoſstolos aliquando parantes profectionem in Aſsiam, vt Euangelizarent, prohibi
Act.16. Ibidem.
tos eſsſse à Spiritu ſsancto: & rurſsus in Bythiniam nauigantes non eſsſse permiſsſsos à Spiritu Ieſsu. Qui ergo nemini gratiam debet, ille, quem oporteat, vocare, & quo tempore, & per quem ſsapientia ſsempiterna diſsponit. Et quanquam hæc, quæ de ſsententia Sancti Auguſstini, imo Apoſstoli Pauli diſsputata ſsunt, veriſssima ſsint: ſsed illud tamen nihilominus intelligendum eſst, nullum vnquam hominum genus, ita à ſsuo eſsſse autore deſsertum, quin pro ſsuo modo Dei teſstimonium, auxiliumq́;auxiliumque ſsufficiens haberet: ita vt ſsint inexcuſsabiles diuinæ legis in ſsuis cordibus ſscriptȩ corruptores, ingrati beneficijs cœleſstibus
Rom. 2.
patientiæ, & bonitatis tantæ contemptores. | Quamuis enim, vt Paulus & Barnabas Lyſstris
Act. 14.
egregie prædicarunt, Deus in præteritis generationibus dimiſserit omnes gẽtesgentes ingredi vias ſsuas, id quod huc vſsque etiam in non exigua orbis portione accidere videmus: tamen non ſsine teſstimonio reliquit ſsemetipſsum, benefaciens de cœlo, dans pluuias & tempora fructifera, implẽs cibo, & lætitia corda hominum, vt ipſsius naturæ admoniti operibus ex his, quæ videntur bona
Sap. 13.
poſsſsent intelligere eum, qui eſst, & agnoſscerent quis eſsſset artifex, ſspeciei enim generator hæc omnia conſstituit, à magnitudine enim ſspeciei & creaturæ cognoſscibiliter poterit horum creator videri. Huius ſsapientis ſsententiam ſsecutus Ambroſsius libr. 2. de Vocatione gentium, Adhibita
2. de voc. gent. c. 5.
ſsemper eſst, inquit, vniuerſsis hominibus quædam ſsupernæ menſsura doctrinæ, quæ et ſsi parcioris oc cultioriſsq́ue gratiæ fuit, ſsufficit tamen ſsicut Dominus iudicauit, quibuſsdam ad remedium, omnibus ad teſstimonium. Non quod ſsine Chriſsti fide ſsalutem cuiquam, quod abſsit, permittat Ambroſsius: ſsed quòd gratia in naturæ doctrina luceat, & ſsequentem, ad ſspiritum fidei & charitatis inducat. At dicet aliquis hoc loco. Quomodo
Rom. 10.
credent, ſsi non audiunt? quomodo verò audient ſsine prædicante? Prædicabit ſsane Philippus Eu
Act. 8.
nucho, & Petrus ad Centuriorem mittetur, mo
Act. 10.
do illi præſstent, quod perſse poſsſsunt. Neq;Neque enim qui per naturam inuitat, deerit per gratiam, ſsi liberum non reluctetur arbitrium. Quamobrem
2. de voc. gen. c. 6.
idem autor in eodem opere. Quod ſsi forte etiam | nunc in extremis mundi partibus ſsunt aliquȩ nationes, quibus nondum gratia ſsaluatoris illuxit: non ambigimus etiam circa illas occulto iudicio Dei tempus vocationis eſsſse diſspoſsitum, quo Euãgelium quod nondum viderant, audiant, atq;atque ſsuſscipiant. Quibus tamen illa menſsura generalis au xilij, quæ deſsuper omnibus ſsemper hominibus eſst præbita, non negatur: quamuis tam acerbo vulnere humana natura ſsauciata fit, vt ad cognitionem Dei neminem contemplatio ſspontanea plenè valeat erudire, niſsi obumbrationem cordis lux vera diſscuſsſserit. Quibus profecto verbis vniuerſsam Indorum cauſsam præclarè actam eſsſse ab Ambroſsio nemo non videat. Interim verò flagitia & crimina omnia iſstorum, quamuis veniam, neq́ue mereãturmereantur, neq́;neque impetrent apud ſsum mum Iudicem Deum, leuius tamen omnino puniuntur. De his quippeſscriptum eſst, ſsed partibus iudicans dabas locum pœnitentiȩ, non ignorans
Sap. 12.
quia nequam eſst natio illorum, & rurſsus. Veniã dabas peccatis eorum, virtus enim tua iuſstitiȩ initium eſst, & ob hoc quod omnium Dominus es, omnibus te parcere facis. Deniq;Denique vt quicumq́;quicumque ſsine lege peccauerunt, ſsine lege iudicabunpur, ita
Rom. 2.
& qui ſsine Euangelio peccauerunt, ſsine Euangelio iudicabuntur. Hæc eo commemorata ſsunt, vt querela multorum aduerſsus Deum compeſscatur, firmiſssimèq́ue teneamus iudicia Dei omnia in tot & tantorum perditione populorum iuſstificata eſsſse in ſsemetipſsis.
Loading...