Quod Torrida regio non ſsit vehementer calida ſsed mediocriter calida. Cap. IX.

DE ſsiccitate & humore regionis mediæ diximus hactenus. De calore & frigore dicendum deinceps eſst. Siccam & calidam definitam eſsſse ab antiquis initio huius diſsputationis commemorauimus, atque vtrumque extremo quodã gradu. Eſst vero æquinoctialis humida quidem & calida, calorem autem maxima ex parte habet attemperatum, quod incredibile haberetur niſsi eſsſsemus experti. Equidem ex philoſsophica illa ratione, cum ad Indos traijcerem, mihi per|ſsuadebam futurum, vt cum ad lineam æquinoctialem perueniſsſsem, vehemẽtiſssimum ęſstum fer re non poſsſsem, adeo id ſsecus euenit, vt eo ipſso tempore, ita frigerem, vt ſsolis radios apricandi cauſsa quærerem, at̈;atque hoc cum ſsol mediam ipſsam lineam teneret, ideſst, in Ariete verſsaretur menſse Martio. Hic ego fateor totam Ariſstotelis Philoſsophiam, Meteorologicam vehementer irriſsi, cũ & loco & tempore ſsententia illius ardentiſssimo, mirificè me ſsocioſsque omnes algere ſsentirẽ. Res ita habet prorſsus. Nulla eſst mundi regio tem peratior, nulla ſsuauior atque clementior æquinoctiali. Habet tamen ipſsa etiam differentias ſsuas, neq́ue vbique eſst tenoris eiuſsdem. Alicubi regio hæc media mirè tẽperatatemperata eſst, vt apud nos: alicubi mire frigida, vt apud Potoſsienſses, alicubi etiam vehementer feruida, vt apud Æthiopes, & Braſsilienſses, & Maluchianos. Quæ ſsane obſseruatio cogit nos aliam præter ſsolares radios caloris & frigoris cauſsam quærere, cum perſspicuum ſsit eodem anni tempore, ijſsdem longitudinis gradibus loca alia exuri, alia mediocriter incaleſscere, alia vix dum frigus exuere. Plato quidem Atlantidem illam ſsuam tantopere à Critia decantatam vltra Tropicum porrectam refert, quippe quam certo anni tempore ſsub ſsole eſsſse ſscribat. Illam tamen, & felicem, & temperatam, & omnium rerũ feracem prædicat. Plinius quoque Taprobanem ſsub æquinoctiali poſsitam, vt eſst vere, commemo rat, quam tamen non diuitem ſsolum, & opulentam, verum etiam hominibus animantibuſsque | refertam ſscribit. Ex quibus apparet, tametſsi vulgari illa opinione, de intolerando torridæ Zonæ æſstu veteres tenerentur, tamen aut à ſse ipſsis aliquando diſsſsenſsiſsſse, aut habitationi hominum eã regionem non eſsſse incommodam potuiſsſse facile deprehendere. Ea res clariſssimo Coſsmographo Ptolomæo, at̈;atque inſsigni Philoſsopho, & Medico egregio Auicenæ aliquo certè modo venit in mẽ tem, qui ſsub Aequatore habitationem eſsſse placidiſssimam tradiderunt.
Loading...