Quæ ratio impulerit B. Auguſstinum, vt negaret eſsſse Antipodas. Cap. VIII.

DIVVM vero Auguſstinum acerrimo ingenio virum longe alia ratio, vt de medio auferret Antipodas, cõpulit. Nam illam de inceſsſsu contrario ipſse diſsſsoluit in libro Categoriarum.
Veteres inquit, vndequaque verſsum aſsſserentes terram eſsſse ſsubter, cœlum ſsuper. Nam & Antipo des noſstri qui nobis dicuntur figere aduerſsa veſstigia, cœlum ſsuper ſse habent. Hoc igitur cum philoſsophice prorſsus intellexerit Auguſstinus, quid quæſso potuit hominem vſsque adeô doctũ in eam opinionem perducere? Nempe ex media Theologia ſsumpto argumento, quod omnes ho
Act. 17.
mines ex vno Adæ ſsemine propagatos diuinæ li teræ tradunt, vt autem infinito Oceano traiecto homines ad obuerſsas terræ partes commearent, nulla ratio pari poſsſse videbatur. Ac niſsi vſsus ipſse rerum oculata fide ſsecus eſsſse oſstendiſsſset, pro fecto hodie quoque inuicta ratio illa perſstaret. Quam cum nullo modo eſsſse veram, liquido con | ſstet, quomodo tamen ſsoluenda ſsit, ideſst, quemad modum genus Indorum potuerit ad hãchanc Ameri cam penetrate, operis & difficultatis plurimum habet. In cuius explicatione diutius nobis erit in conſsequenti diſsputatione laborandum. Nunc ipſsum Beatum Patrem audiamus in libris de Ci
Lib. 16. c. 9.
uitate Dei diſsſserentem. Quod vero & Antipo das eſsſse fabulantur, ideſst, à contraria parte terrę, vbi ſsol oritur quando occidit nobis, aduerſsa pedibus noſstris calcare veſstigia, nulla ratione credendum eſst. Neq́ue hoc vlla hiſstoriæ cognitione didiciſsſse ſse affirmant, ſsed quaſsi ratiocinando con iectant, eo quod intra conuexa cœli terra ſsuſspẽſsa ſsit, eundemq́ue locum mundus habeat & infimum, & medium, & poſst pauca. Nullo modo ſscriptura ſsacra mentitur, quæ narratis præteritis fidem facit, eo quod eius prædicta complentur. Nimiſsque abſsurdum eſst vt dicatur, aliquos homines ex hac in illam partem Oceani immenſsitate traiecta nauigare & peruenire potuiſsſse, vt etiam illic ex vno illo primo homine genus inſstitueretur humanum. Tota ergo Auguſstini difficultas Oceani immenſsitas fuit. In qua etiam ſsententia fuit grauiſssimus autor Gregorius Na
zianzenus pro certo confirmans vltra Gades ma re eſsſse hominibus impermeabile. Nam in quadam epiſstola. Porro, inquit vltra Gades mare ho minibus non eſsſse permeabile Pindaro docenti aſsſsentior. Et in funebri oratione Baſsilij. Neq́ue vltra Gades tranſsmeare cuiquam conceſsſsum eſst. Quod quanquam prouerbij loco ex Pindaro | ſsumptũ eſst. (Quod vltra Gades eſst, ait ille, æquè ſsapientibus & ſstultis inacceſsſsum eſst,) tamen ipſsa proberbij origo ſsatis ea de re veterum conſstan tem ſsententiam indicat. Itaque Poetarum, Hiſsto ricorum, & TopographicorũTopographicorum literis Gades Hiſspanicæ, orbis terrarum fines celebrãturcelebrantur, illic Her culeas columnas erigunt, illos & Romani Imperij, & vniuerſsi orbis limites ſstatuunt. Ne̈;Neque profanæ ſsolum, ſsed ſsacræ etiam literæ ad eum modum ſsæpè loquuntur. Accommodant enim ſse illę vulgari ſsententiæ, vbi ſscribunt. Exiſsſse edictum à Cæſsare Auguſsto, vt deſscriberetur vniuerſsus
Luc. 2.
orbis, & de Alexandro Macedone tradunt per
1. Mach. 1.
ueniſsſse ad terræ fines, & terram vniuerſsam ceſssiſs
Coloſs. 1.
ſse illius imperio, ſsicut alias Euangelium in vniuerſso mundo fructificaſsſse, & creuiſsſse, vſsitato enim more vniuerſsus orbis accipitur, portio illius maxima ad illa vſsque tempora cognita. Nam neque Oceanum illum Indicum, neque hunc alterum Athlanticum humanis viribus aut induſstria traijci poſsſse vna omnium ſsententia fuit.
Plin. lib. 2. c. 67.
Itaque Plinius tanquam de re certa ait, Sic maria circunfuſsa vndique diuiduo globo partem orbis auferunt nobis, ne̈;neque inde huc, neque hinc illo peruio tractu, id quod Cicero, Macrobius, Mela, cæteri̈; plerique ſscripſserunt.
Loading...