SECVNDA PARS RELECTIONIS De pœna simoniacorum.

SVMMA.

QVIA pœna simoniacorum pendet ex restitutione, & hęc est potissima pœna, ideo solùm tractabo de restitutionis pœna: quia in hac sola uidetur magna difficultas consistere. Vnde est prima quęstio,
[1]
* An ille, qui | aliquid temporale accepit, ratione contractus simoniaci, teneatur restituere quicquid simoniacè accepit. Ad hanc quæstionẽquæstionem respondent omnes doctores, quòd sic, & habent eam tanquam certam & indubitatãindubitatam. & probant ex cap. si quis episcopus. 1. quęst. 1. ubi tamen non arguitur de hac restitutione, sed solùm cauetur, quod in ordinato per simoniam non proficiat talis promotio, & de episcopo ordinãteordinante dicitur, quòd proprii gradus periculo subiacebit. Sed argumentantur (ut solẽtsolent) ex uno ad aliud. Plus tamen uidetur facere caput, mandato. de simonia. ubi habetur, quod simoniaci mentales non tenentur ad restitutionem, neneque temporalium, neque spiritualium. Ex quo arguitur, quòd si esset simonia exterior, tenerẽturtenerentur ad restitutionem. Prima conclusio, QuicũqueQuicumque
2
* simoniacè consequutus est ecclesiasticum beneficium, nil iuris acquirit in illo, neque facit fructus suos, sed tenetur resignare. Hæc expressè habetur in iure, c. ea quę. 1. qu. 3. & c. ex multis. & 1. q. 1. c. si quis. &c. presbyter. Et sunt extrauagãtesextrauagantes apertè hoc habẽteshabentes Martini quinti, Eugenii quarti, Pauli secũdisecundi & Sixti quarti. Sed dubitatur, an
3
* de iure naturali & diuino teneantur restituere, an de solo positiuo. Et primò de temporali uidetur, quòd sit de iure diuino obnoxium restitutioni. nam ita est prohibitum de iure diuino recipere aliquid titulo simonia|co, sicut usurario. sed usurarius tenetur restituere iure diuino & naturali quicquid acquisiuit ex usuris: ergo & simoniacus. Est etiam probatio sancti Thomæ, qui aliquid accipit contra uoluntatem domini, pro re, quam tenebatur dare gratis, tenetur ad restitutionem. Sed ita est in præsenti. ergo. CõfirmaturConfirmatur, quia si emptor tenetur restituere beneficium sine conditione, ergo uendens tenetur restituere pecuniam. Præterea, si hoc solùm est de iure positiuo, cùm hoc sit pœnale, sequitur quòd simoniacus non tenebitur restituere ante condemnationem. Consequens est contra omnes doctores. Præterea, quia non uidetur cautum in iure, nisi de restitutione in ordine, uel beneficio, uel pro ingressu religionis. Si ergo ita restitutio est solùm de iure positiuo, uidetur qui recipit pecuniam pro administratione sacramentorum, aut aliis actibus spiritualibus, aut celebratione missæ simoniacè, non tenebitur restituere. cùm tamen ista sunt non minùs spiritualia, & per pactum non minus enorme. ergo. Præterea arguitur instanter. Nam non dicitur contractus, ubi alterum pro altero commutatur, si una pars iure non dat quod paciscitur. Vt si quis pro dono recipit pecuniãpecuniam, si reuera non dat donum, tenetur restituere pecuniam. Et si emo equum à non domino, tenetur mihi resti|tuere pecuniam, & ego equum. Ita est in proposito, quòd uendens beneficium, non facit emptorem dominum beneficii, neque dat ei titulum, sed emptor tenetur dimittere, ergo uẽditoruenditor restituere, secluso omni iure positiuo. In oppositum est, quia apud Deum ita est simoniacus mentalis, sicut simoniacus exterior. sed mentalis non tenetur restituere, sed sufficit ei sola penitentia, ut habetur in d. c. mandato. de simonia. ergo non est de iure diuino. Ad quęstionem respondent Innocen. & HostiẽsHostiens. in c. tua nos. de simonia. quòd in simonia, quę est de iure diuino, est obligatio ad restitutionẽrestitutionem, etiam de iure diuino. Et ad c. mandato. respondent, quòd intelligitur de simonia, quę est solùm de iure positiuo. Sed contra est cap. Loquitur enim de simonia, que est in ingressu religionis, quæ est de iure diuino. Neque ualet dicere, ut alius respondet, quòd in c. illo intelligitur non de pecunia accepta pro ingressu religionis, sed pro loco in ordine monachorũmonachorum. Sed hoc est diuinare, cùm c. absolutè loquatur de loco abolito in monasterio, & propterea fortasse post ingressum religionis non esset simoniacum dare pro certo loco inter monachos pecuniam, etiam si fuisset exterior compositio, quod manifestè esset contra caput in eadem sententia. Cùm InnocẽtioInnocentio & Hostien. est Maior 4. dist. 25. q. 5. Generale est, inquit, | & de iure, notare, quod homo non adquirat dominium per actum, quãdoquando tenetur gratis. Imò addit, quòd neque papa potest dispensare ut retineatur pecunia. Et in hac sententia uidetur esse Adria. quotlib. 9. quòd tenetur de iure diuino simoniacus restituere. Sed cõtracontra istam opinionẽopinionem statuo conclusionem. ¶ Restitutio
4
* pecunię acquisitæ per simoniãsimoniam non est de iure diuino. Hæc est Caie. 2. 2. q. 100. ar. 6. & Syluest. uerbo simonia. §. 20. & pariter c. mãdatomandato. Ex quo uidetur sufficienter probari. arguitur sic, Si illa restitutio esset de iure diuino, & naturali, deberet fieri illi, à quo ablata est pecunia, ut in usura, & in aliis rapinis. consequens est contra omnes doctores, & fortè contra ueritatem. Confirmatur, Nam si do Petro 20. aureos ut interueniat cum usurario, ut det mihi mille aureos ad usuram, Petrus non restitueret, & tamẽtamen si darem ut interueniat apud episcopum, ut impetraret beneficium, teneretur. ergo non est idẽidem iudicium de utro que. Pręterea non minus obligatur ad restitutionem simoniacus spiritualis acquisiti, quàm tẽporalistemporalis. sed hoc non est de iure diuino, ut statim apertè probabitur: ergo neque reliquorum.
¶ Sed argumenta in contrariũcontrarium non ita facilè soluuntur. Ad primũprimum Panor. c. mãdatomandato conat̃conatur multas differentias ponere inter usurarium mentalem, & simoniacũsimoniacum, sed omnes sunt inefficaces. | uide illum, quia tandem uidetur consentire cum Innocen. & Hostien. Caie. ponit. differentiam, quia in simonia est uoluntaria translatio, quamuis iniqua, sed in usura non. sed fortasse differẽtiadifferentia est, quòd in usura efficitur iniuria illi, à quo exigitur usura, & ideo ei restituẽdumrestituendum est: sed in simonia non fit iniuria illi, qui libenter dedit pecuniam, sed iniuria facta est rebus sacris, sicut si in loco sacro aliquis haberet rem cum propria uxore, non faceret illi iniuriam, sed tẽplotemplo. Ita in proposito dicit, quòd nulla fit iniuria illi, à quo pecunia accepta est, sed rebus spiritualibus. & ideo nulla restitutio est facienda illi, qui dedit pecuniam de iure diuino. Ad secundum patet per idem. Illud enim est, ut si fuit cum iniuria. unde fortasefortasse ita esset, si postquam habet aliquis ius ad beneficium, ut per electionem, aut præsentationem patroni, episcopus exigeret ab illo pecuniam, tunc enim de iure diuino tenetur episcopus illi restituere. Ad tertium dico cum domino Caiet. & cõmunicommuni opinione, quòd etiãetiam ante condemnationẽcondemnationem tenetur restituere. Probatur, quia ecclesia potuit illegitimare illũillum contractũcontractum, ita ut non transferretur illud dominiũdominium pecuniæ in simoniacũsimoniacum. Sed hoc uidetur fecisse, quia fecit in illo quicquid potuit facere, in odiũodium simoniacorũsimoniacorum. ergo creditur quod illegitimauerit cõtractumcontractum. CõfirmaturConfirmatur apertè, quia ex solo statuto huma|no, ut cõtinuòcontinuò dicãdicam, simoniacus non acquirit titulũtitulum in beneficio, sed tenetur resignare etiãetiam ante cõdẽnationẽcondemnationem. ergo cùm non minus sit absurdũabsurdum & odiosum uendere quàm emere, uidetur etiam quod uenditor non acquirat dominiũdominium pretii quod accipit. Ad cõfirmationẽconfirmationem patet peridem. non enim tenetur restituere nisi de iure positiuo. Ad quartum dico, quod forsan cõsequensconsequens est uerũuerum, quia nulla facta est pecuniãpecuniam dãtidanti iniuria, & ideo si non esset cautũcautum in iure, non cadit restitutio. Vel dicatur, quod cùm hoc sit tam odiosum in iure, licet arguere ab uno ad aliud, & sic si tenetur restituere in ordine uel beneficio, tenebitur etiãetiam in aliis spiritualibus, & ita tenet Syluest. §. 10. Ad superiora respondetur quod in cõtractucontractu simoniaco non fuit cõuẽtioconuentio, ut collator beneficii, aut renũtiatorrenuntiator uerè det titulũtitulum, sed solũsolum quod faciat quod in se est de facto renuntiando, aut conferẽdoconferendo: & sic nulla fit ei iniuria, nisi fortè deciperet illũillum, persuadẽspersuadens, quod non acquireret titulũtitulum, neneque teneretur ad restitutionẽrestitutionem. IdẽIdem etiãetiam in iure diuino, et primũprimum si staremꝰstaremus in iure diuino, etiãetiam dāsdans pecuniãpecuniam acꝗreretacquireret titulũtitulum beneficii. Potest cõfirmariconfirmari solutio primi argumẽtiargumenti, quia simili peccato peccat dāsdans pecuniãpecuniam pro beneficio sicut recipiẽsrecipiens: dāsdans autẽautem non facit iniuriãiniuriam sibiipsi. ergo neneque recipiẽsrecipiens facit iniuriãiniuriam dãtidanti, ꝗaqua hoc peccatũpeccatum non cõsistitconsistit in iniuria personarũpersonarum cõtrahẽtiũcontrahentium. CõfirmaturConfirmatur, Nam non uidet̃uidetur imaginabile, quod | in eodem contractu uterque contrahentiũcontrahentium patiatur iniuriam, in cõtractucontractu autem simoniaco si accipiens pecuniãpecuniam facit iniuriãiniuriam: ergo accipiẽsaccipiens beneficiũbeneficium. Quia non plus licet extorquere beneficiũbeneficium pro pecunia, quàm econtra pecuniãpecuniam pro beneficio. Pręterea, etiãetiam si Petrus deberet 100. aureos episcopo, & episcopus non posset aliter recuperare illos nisi cõferendoconferendo beneficiũbeneficium, & ea ratione conferret, nihilominus esset simoniacus (ut suppono, & determinat̃determinatur à doctoribus) & ea ratione non facit iniuriãiniuriam Petro. tunc ergo non cõsistitconsistit simonia in iniuria partiũpartium. & hoc expressè dicit S. Tho. & Syluest. §. 17. cõtracontra AngelũAngelum. ¶ An
5
* beneficiũbeneficium simoniacè acquisitũacquisitum est obnoxium restitutioni de iure diuino? Dico quòd non, sed de iure positiuo. Probatur eodẽeodem modo sicut de pecunia ex illo c. mandato. Si enim esset de iure diuino, monachus cõsequutusconsequutus locũlocum in monasterio pro pecunia, tenetur relinquere monasteriũmonasterium, neque professio ualeret, cuius contrariũcontrarium bene habetur ex illo c. Præterea probat̃probatur, quia summus põtifexpontifex electus simoniacè, acquirit totũtotum titulũtitulum, neque tenetur resignare, ut patet extra de elect. c. licet. ubi Alex. ad uitãdũuitandum schimataschismata dicit in cõsilioconsilio generali, quod electus à duabꝰduabus partibus CardinaliũCardinalium, sine ulla exceptione habeatur pro indubitato papa. Ex quo infert Maior, quod neque exceptione simonię. & ita tenet glossa in c. si quis pecunia. 79. | dist. sed cõtracontra 79. dist. c. si quis pecunia. Nicolaus papa dicit, Si quis pecunia, aut gratia humana fuerit apostolicę sedi introuocatus, non apostolicus, sed apostaticus habeatur, liceatq́ue Cardinalibus, & aliis clericis DeũDeum timẽtibustimentibus, & laicis inuasorẽinuasorem illũillum anathematizare. RespõdeturRespondetur in eodẽeodem c. quod intelligit̃intelligitur si fuit electus ab illis, qui non habebant potestatẽpotestatem eligẽdieligendi. sed Maior dicit, quod glossa est cõtracontra text. ideo ipse dicit, quod illud ius est reuocatũreuocatum per nouũnouum ius c. licet. Sed notandũnotandum, quod Iulius 2. anno Domini 1505. 19. Calend, Februarii edidit extrauagantẽextrauagantem super electionẽelectionem papæ simoniacãsimoniacam, quod nullũnullum habeat effectũeffectum, quam fecit publicè affigi in ualuis Basilicæ beati Petri, & cācellariæcancellariae, atque reuocare omnes constitutiones pontificũpontificum in cõtrariũcontrarium, & nominatim illud c. licet. Vnde sequitur primo, quòd hodie non teneret electio simoniaca. Secundò, quòd hoc est de iure positiuo, quia nunquãnunquam papa dicit hoc esse de iure diuino, & reuocat cõstitutionẽconstitutionem in cõtrariũcontrarium. Tertiò patet, quia ex c. licet. tenebat, & erat canonica papæ electio antequãantequam reuocaret̃reuocaretur, & ita uidetur tenere glossa ibidẽibidem, quæ solãsolam exceptionẽexceptionem hęresis dicit esse admittẽdãadmittendam: quod tamẽtamen Maior ait adhuc non esse uerũuerum, sed esse pontificẽpontificem, etiãetiam si esset hæreticus. Sed cõtracontra hanc opinionẽopinionem & cõmunẽcommunem per cõmunẽcommunem modum intelligẽdiintelligendi, c. mãdatomandato. uidetur urgere c. si quis 1. q. 1. ubi sic legitur, | Si quis neque sanctis pollens moribus, uel neque clero populoq́ue uocatus, uel pulsatione coactus, imprudenter Christi sacerdotium, iam quolibet facinore pollutus, iniusto cordis amore, uel sordidis precibus ore, sine comitatu, siue manuali seruitio, siue fraudulento munusculo, episcopalem seu sacerdotalem, non lucro animarum, sed inanis gloriæ auaritia fultus, dignitatem acceperit, & in uita sua non spõtesponte reliquerit, casuq́ue insperata mors, pœnitentem non inuenerit, proculdubio in æternum peribit. Ex quo etiam probatur haberi, quòd etiam sine peccato exteriori, sed solùm numere dato, uel obsequio etiam, aut precibus cõsequutusconsequutus episcopatum, tenetur resignare: quod est contra illud c. mandato. RespõderiResponderi potest quod hoc c. reuocatur per illud c. mandato. Sed contra, quia papa in illo c. 1. respondet consultationi, neque uult concedere nouum eius. Adria. quotlibet 9. putat, ex iure diuino esse obnoxiũobnoxium restitutioni, quod simoniacè acquisitum est, siue spirituale, siue temporale. Armach. lib. 10. c. 23. tenet adhuc latius, quod non solùm simoniacè, sed ambitiosa hypocrisi perueueneritnerit quis ad sacerdotium, quòd nullum titulum acquirit, & tenetur restituere. quia non intrat per ostium, & per consequens est fur, & latro. Henri. de Gand. quotlibet. 9. q. 26. aut 16. tenet quòd simoniacus tenetur iure diui|no restituere quicquid est consequutus. Et ad c. mãdatomandato. dat illam glossam suprà positam, quod intelligitur non de receptione monachorum, sed de loco inter monachos. Maior dist. 25. q. 5. tenet, quòd est de iure positiuo, quod per simoniam non acquiratur titulus in beneficio. unde uidetur loqui, sicut prius dixerat uendentem teneri ad restitutionem temporalium. Panormi. in c. mandato. quia non placent ei differentiæ, quas ponunt doctores, inter simoniacum & usurarium, ponit alium intellectum illius c. ut intelligatur, non si quis principali intẽtioneintentione dederit aut receperit pecuniãpecuniam pro ingressu monasterii. Sed secũdasecunda intẽtioneintentione, aliâs quod teneatur restituere. & hoc inquit est tutius. Sed in c. tua nos. de simonia, apertè dicit, quod simoniacus mẽtalismentalis siue in simonia iuris diuini, siue positiui, non tenet̃tenetur restituere, & citat Io. An. in utroque c. Sed
6
* cui debet fieri restitutio de pecunia? RespõdeturRespondetur primo ex sentẽtiasententia omniũomnium doctorũdoctorum, quod non debet fieri ei, à quo accepta est, ꝗaqua non est illi facta iniuria, licet de hoc non adducãtadducant doctores aliquẽaliquem canonẽcanonem id determinãtẽdeterminantem, quod ego sciãsciam. secũdòsecundò debet restitui ecclesiæ, in cuius iniuriãiniuriam accepta est. Si uerò non est facta iniuria alicui ecclesiæ, dãdadanda est pauperibꝰpauperibus uel ecclesię cathedrali, quę ex Syluest. §. 20. cum aliis colligere libebit. Tertiò uidet̃uidetur mihi, quod debet expẽdiexpendi, sicut aliæ pecuniæ, in opera pia ex | mandato episcopi. Vel (si hoc commodè non non posset) de uoluntate possidentis. Sed notandum, quòd si aliquis dederit pecuniam simoniacè, & non recipit beneficium, ita quod simonia non est consummata, pecunia est restituenda eidẽeidem, ut ait Caie. in sua Summa: quia de iure naturali, tenet̃tenetur restituere ei, à quo accepit, ꝗaqua de eodem iure naturali est, ut non perdat sua, nisi recipiat illa, pro quibus illas dedit. SecũSecum dò etiam notandum, quod si tenebatur episcopus isti dare distinctè beneficiũbeneficium, & exigit pecuniãpecuniam, etiãetiam stando in iure naturali, tenetur illi restituere, quia fecit illi iniuriãiniuriam. sed fortasse ius positiuũpositiuum uoluit priuare episcopũepiscopum ipso facto, sicut & beneficio. ¶ Hæc dicta sunt pro cõmunicommuni sententia doctorũdoctorum. Sed fortasse posset defendi, quod restitutio pecunię est faciẽdafacienda eidẽeidem etiam. & ratio est, quia licet stando in iure diuino non fiat ei iniuria, sed quia ratione iuris positiui non acquirit titulum ad illud, pro quo dedit pecuniam, consequenter uidetur dicendum, quòd debet etiam restitui illud, quod dedit. Sed ad hoc responderi potest, quòd ille iam nouit quòd non acquirebat ius in beneficio, & nihilominus uult dare pro illa translatione beneficii pecuniãpecuniam, licet non sit de iure diuino cui debeat fieri restitutio, non uidet̃uidetur dubitandũdubitandum, quin debeat fieri collatori, idest talis debet addere in manus illius, ad quẽquem spectat prouidere. At | de fructibus beneficii idem uidetur indicium, sicut si ex aliis causis non faceret fructus suos, & debet considerare ad quẽquem spectãtspectant fructus de iure, uel dare in fauorẽfauorem ecclesię, cui facta est cõtumeliacontumelia, uel pauperibus, sicut de aliis pœnis fieri solet. ¶ Dubitat̃Dubitatur, An
7
* si ꝗsquis bona fide fecit restitutionẽrestitutionem, dãdodando pauperibus, uel illi à quo accepit, teneat factũfactum. RespõdeturRespondetur quod sic, neque ampliùs tenebitur ad restitutionẽrestitutionem. ¶ Dubitatur, Si
8
* adeptꝰadeptus quidẽquidem beneficiũbeneficium non dedit ipsi quidẽquidem pecuniam episcopo, sed alius pro eo, ipso ignorante, an teneatur restituere. Respondetur quod postquam primò sciuit, tenetur restituere perceptos fructus, exceptis tamen, quos bona fide consump sit. Syluest. §. 13. parte 8. Antonius de Buteo, ca. de regularibus. de simonia, dicit, quòd episcopus non potest renuntiare sine licentia papæ, neque inferiores sine licentia episcopi. Et pręter hanc pœnam restitutionis incurrunt omnes pœnas excommunicationis, à qua non possunt absolui, nisi à papa. Ex his patet, quòd papa potest dispensare in omnibus superioribus, scilicet ut si quis restituat beneficium per simoniam habitum, etiam pecunia, quāuisquamuis Maior dicat, quòd in pecunia non potest, quia illa est ecclesię, & papa non est dominus eius. Et hoc apparẽtiamapparentiam habet, postquam in iure iam est acquisitum ab ecclesia. sed quia est pœnale, uidetur, quòd papa possit dispen|sare. An
9
* contrahentes cum papa sint simoniaci, aut incurrant pœnam iuris. Respondetur primò, quòd incurrunt peccatum simonię. Secundò, quãtùmquantùm ad pœnas, Syluest. §. 19. post IoannẽIoannem de Lignaris. c. 1. eodem tit. eo ipso quod ex certa sciẽtiascientia scit & tolerat, dicitur, quòd limitandum est, quando simonia cõmittiturcommittitur cum ipso papa, ut ab eo habeatur beneficiũbeneficium, eo sciente & consentiente, quia tunc scientia principis hoc uitiũuitium purgat. Adria. quotl. 9. ac ult. ad quartum argumentũargumentum principale, dicit de contrahentibus cum papa, quod ubi expressè eximit eos, ne incurrãtincurrant, etiãetiam incurrũtincurrunt pœnas illas. Et uidetur etiam tenere Panor. c. 1 de simonia. & ca. extirpandę. de præbendis. Sicut in simili, ludens cum ipso ad cozarium, super quo est lata sententia excõmunicationisexcommunicationis, non uitiat sententiam, ut dicit Ioan. Andr. in regula, an licet. de regulis iuris. Palud. d. 25. q. 4. art. 1. tenet cum Syluest. quod papa uidetur dispẽsaredispensare. Caiet. 2. 2. q. 100. art. ulti. tenet partem negatiuãnegatiuam, quod non licet præsumi uotum principis, nisi recta ratio suadeat: & hoc modo suadet recta ratio, ut papa dispenset cum illis. Imò contra uidetur argumentum, quia si papa confert beneficium excommunicato & scienter, non intelligitur dispensare cum illo, ut in c. si sumus. de sententia excommunicationis, in ClemẽtinaClementina. ubi dicitur, quòd papa communicans scienter cum excommunicato, non | intelligitur absoluere illum. Et glossa dicit, quod etiãetiam si participet in diuinis. Sed Caietanus dicit hanc suam sententiam non esse firmãfirmam. Certè uidetur quòd papa non intendat dispensare, quia intendit retinere pecuniam, quam profectò non potest retinere, nisi conferat beneficium. Et ideo teneo opinionem Syluestri.
¶ Dubitatur
10
* an pro sepultura liceat aliquid accipere. Et uidetur quòd sic, ex consuetudine ecclesię. S. Tho. 2. 2. q. 100. art. 4. dicit, quod idem
S. Thomas.
est iudicium, quod de uasis sacris, & ideo terra uendi potest, non ratione consecrationis. IdẽIdem tenet in 4. d. 25. Imò in c. abolendę. de sepulturis, dicitur, quod ius sepeliendi uendi non potest. Vnde licet diuersæ ecclesię habeant ius sepeliendi in eodem cœmeterio, una non potest uendere alteri ius suum. Primum dictum sancti Thomæ intelligendum est, quòd locus nondum consecratus in sepulturam uendi potest, duodecima, quæstione secunda, cap. aurum. Si uerò iam sit deputatus ad sepeliendum humana corpora, uendi non potest ad sepulturam. omnia iura in necessitate licet uendere alteri ecclesiæ. Hostiensis dicit, quòd quicquid temporale datur uel permittitur, ut electio sepulturæ fiat, est simoniacum, prima, quæstione secunda, quia pio. & de pactis, capite finali. Panormitanus in capite, apparentiam. de simonia, dicit quòd obseruari pos|sunt laudabiles consuetudines, si tamen in spirituali priùs conferantur, aliâs non est tolerabilis. tamen cauendum est, ne petant clerici aliquid pro sepultura. Sed possunt petere quòd seruetur consuetudo, & hoc pro officio sepeliendi. Et hoc dicit Syluest. §. 20. Puto, quòd quando est consuetudo, quòd aliquid detur pro loco sepulturæ, ut notat Innocent. in cap. apparentiam. pro quo est text. in l. priuilegia. cap. de sacrosanctis ecclesiis. ubi dicitur, quòd ea, quæ ab antiquo sunt solita ecclesiæ, & ministris tribui, non debent aliquo modo impediri. Quantùm ad hoc, uidetur mihi eodem modo prohibitũprohibitum esse accipere pro sepulturis, sicut pro aliis spiritualibus, siue hoc sit de iure diuino, siue humano. Patet hoc ex cap. abolendę ubi damnatur peruersa consuetudo exigendi aliquid pro loco aut terra sepulturæ. Glossa tamen dicit, quòd licet clerici exigere non possint, tamen laici sunt compellendi seruare antiquas conditiones. uel ex cap. ad apostolicam. ubi dicitur de funeralibus. & ca. cùm in ecclesia. de simonia. Secundò dico, quòd seruare consuetudinem laudabilem tenentur laici, ut patet ex d. c. ad apostolicam. quāuisquamuis in c. cùm in ecclesia. dicitur, quod nulla consuetudine excusari potest, quòd aliquid pro huiusmodi accipiatur, sed quòd non intelligatur, quòd non possint recipere, propterea quia non est | magis spirituale, quàm sacrificium. Et eodem tenore in d. ca. abolendæ. & c. ad apostolicam. &c. cùm in ecclesia. prohibentur exigere pro funeralibus, pro benedictionibus nubẽtiumnubentium, & quibusdam aliis. Tertiò idem est iudicium de exequiis & funeralibus, quantũquantum ad hoc. Tamen Syluest. dicit ti. de simonia, §. 2. quòd pro his, ad quæ non tenentur, possunt exigere, aliâs non facere, dũmododummodo egeant, & citat Archidia. & RaymundũRaymundum & Pisan. An
11
* possit aliquis obtinere ius priuatum sepulturæ, & quomodo. Syluest. de sepulturis. §. 3. dicit, quòd laicus non potest habere dominium sepulturæ, quia loca religiosa non possunt esse in dominio alicuius. SecũdoSecundo, Habere possunt quãtumquantum ad usum pro se, & suis sepeliendis, neque eis inuitis potest aliquis ibi sepeliri, nisi in necessitate. Tertio, Mortuo illo & familia illius, potest aliis concedi usus illius sepulturę, quia mortuo usu funerario, usus redit proprietario. Sed etiam quarto idẽidem dicendũdicendum de capellis. Quinto, Hoc potest fieri ex concessione ecclesiarum. Sexto, Pro hoc beneficio possũtpossunt ecclesię recipere dotem pro sustentatione, sicut pro aliis spiritualibus secundum consuetudinem laudabilem. Et eodem modo sicut pro missa celebranda, sed eodem modo debet abesse peccatum sicut in aliis, sed solùm fit donatio ex utraque parte.
¶ Dubium de ingressu religionis, An
12
* ille, | qui recipit ad habitum, debeat aliquid accipere pro ingressu religionis. S. Thom. 2. 2. q. 100. ar. 3. ad quartum dicit, quòd si monasteriũmonasterium est egenum, licet aliquid recipere ad sustentationem monasterii, addit Syluest. §. 15. quòd licet exigere, & hoc S. Thom. dicit in 4. Si autem sine grauatione monasterii potest recipi nouitius, simoniacum est aliquid exigere. Hæc S. Tho. & ita Syluest. absolutè tenet, quòd si egeant, possunt pacisci. Et est cõmuniscommunis opinio, licet contrarium teneat SupplemẽtumSupplementum & Rosea. Tertiò, Si autem monasterium est opulentum, omnino est simoniacum quocunque modo pacisci, secundum omnes doctores. Hæc habentur c. quomodo. de simonia. & c. periculosa destitutione religiosorũreligiosorum. lib. 6. ¶ Dubitat̃Dubitatur, Si
13
* quis legat monasterio perpetuò 1000. aureos ut faciat sacrũsacrum perpetuò, hæres dicit, Ego dabo beneficium simplex huius missæ, & dimittatis legatum, an hoc sit licitum. Respondetur quòd fieri non potest sine simonia, ut patet, quia hoc est emere beneficium. Sed uidetur, quòd papa potest in hoc dispẽsaredispensare: dico quòd non uideo quomodo possit dispensare. ¶ Dubitatur de
14
* mediatoribus, qui pro aliis constituunt contractus simoniacos. Syluest. §. 18. dicit, quòd easdem pœnas incurrunt, & eodem modo indigent dispensatione, ut absoluãturabsoluantur. prima, quæstione prima. cap. statuimus. & cap. | si quis. de simoniacis. De matrimoniis etiam est difficultas, quia datur pro spirituali aliquid temporale. ¶ Dubitatur,
15
* An dare pecuniãpecuniam, ut deponatur ab officio, sit simoniacum. RespõdeturRespondetur ex superioribus, quòd uidetur quòd non, quia est negatio uel omissio spiritualis pro temporali. Sed econtra uidetur quòd sic, quia retinet spirituale pro temporali. Quicunque autem præsumit non peccasse mortaliter, non incurrit pœnas iuris. Excipio quòd tenebitur ad restitutionem. Si tamen facit pactum, & nisi excusetur ignorantia, omnino tenetur restituere, & rescindere contractum. De pœna
[16]
* suspensionis uide Syluest. titulo, suspensio. §. 7. Simoniacus suspensus in ordine ab executione illius ordinis, extra de simonia. cap. tanta. 18. d. c. eas. Imò ab omnibus ordinibus. ClemẽClemen. capientes. in de pœnis. Neque dispensatur, nisi à papa, qui beneficium recipit simoniacè, suspensus est. in c. tanta. & in c. per tuas. ex Panorm. quòd si fit occultus per pœnitentiam & renuntiationem, ministrare potest. Sed manifestus indiget dispensatione, trigesimasecunda, quæstione prima, §. uerúm. Sed post pœnitentiam episcopus potest dispensare. ¶ Dubitatur, An
17
* dato quòd pro spiritualibus non potest aliquid temporale recipere aliquis tit. emptionis aut uẽditionisuenditionis, an aliquo titu. spirituali possint esse media | ad aliquod temporale. Pro quo nota, quod
18
* triplex potest esse titulus recipiendi temporalia mediantibus spiritualibus, ut dicit Caiet. 2. 2. in sua Summa. Primus, qui comprehẽditcomprehendit communem contractum sub se inducentem obligationem legalem, & iste est omnino simoniacus & prohibitus, ut suprà dictum est. Secundus est sustentationis ministrorũministrorum. Tertius est locationis operum & cõductionisconductionis. Et de isto tertio uertitur dubium, quia locatio est quodammodo species emptionis & uenditionis.
¶ Vtrum
19
* licet clerico locare operas suas in administratione rerum spiritualium? Pro cuius quæstionis solutione nota, quòd duplices operæ, uel duplex labor inuenitur in administratione spiritualium. Quidam est necessarius labor ad ipsam administrationem spiritualiũspiritualium, imò est ipsamet administratio, ut dicere horas, celebrare missam, cantare in choro. Et aliæ sunt operæ, quæ accidentaliter occurrunt, ut ire iter unius diei ad celebrandum, uigilare ad aliquod spirituale faciendum. Et de istis operibus secundi generis non est dubitandũdubitandum, quin ratione illarum possimus aliquid exigere. Et est sententia omnium doctorum, quòd licet locare tales operas, & exigere pecunias pro tali labore. EodẽEodem modo, sicut si quis faceret sumptus eundo ad administrandũadministrandum uel celebrandũcelebrandum sacramentum, posset pacisci de expensis, dum|modo in æstimatione illarum non habeatur respectus ad spiritualia. Hoc patet, quia illæ operæ sunt purè temporales, & per accidens, & impertinenter se habent ad administrationem spiritualium. de quo Caiet. 2. 2. quęst. 100. art. 3. Sed de operibus & labore primi generis est maius dubium, & pro parte affirmatiua uidetur, quòd liceat illas locare, quia sunt temporalia, ergo ratione sui poterunt locari aut uendi. Præterea quia sacerdotes locant se ad celebrandum per menses, aut annum, & hoc ecclesia approbat, ut patet ex c. significatum. de præbendis. Præterea quia cantores in ecclesia locant operas suas. Confirmatur, Nam calix licet sit consecratus, potest uendi ratione temporalis, qquod est in illo, ergo celebrandi aut orandi labor, licet habeat annexam spiritualitatem, potest locari. In contrarium est, quia si tales operæ uendi possent, cùm omnia ecclesiastica constent ex operibus, sequitur quòd omnia ecclesiastica essent uenalia, & sic poterit uendi administratio sacramentorum, sicut & calix. Præterea si ministro debetur temporale ratione laboris & operum, ergo non debetur stipendium ratione sustentationis in administratione spiritualium, seu ratione ipsius spiritualis quod ministrat: esset enim irrationale, si acciperet duplicẽduplicem mercedem: & esset simile, sicut si sutor uelit pro calceo pretium, & aliam mer|cedem pro opera conficiendi calceum. Præterea est contra definitionem simoniæ, qua dicitur, quòd est emere, aut uendere spirituale, aut spirituali annexum: sed istæ operæ sunt annexæ spiritualibꝰspiritualibus. ergo uẽdereuendere illas est simoniacũsimoniacum. Nam si unum uendas, & alterum intelligitur quod uendidisti. De hac quæstione sunt quidem uariæ sententiæ doctorum. Et de parte quidem affirmatiua, secundum quòd licet locare operas, & recipere aliquid pro labore, uide Altisiodor. 3. p. q. penult. & de eleemosynis. & Bonauent. 4. d. 4. q. ultima, & Richard. eadeeadem d. q. 2. ubi dicit, quòd Episcopus recipiens salarium iuxta capitulum, cum sit Romana. respicit intuitu laboris, & consequenter dicit, quòd clerici dicentes psalterium pro mortuis, non peccant recipiendo pecuniam pro suo labore, licet quæst. 3. excipiat labores in administratione sacramentorum. Eiusdem sententiæ uidetur Armacha. lib. 10. ubi dicit, quòd pro laboribus licet recipere pecuniam. Idem tenet glossa in cap. significatum. de præbendis, ubi dicitur, quòd licet locare operas & recipere mercedem pro labore. Et Panor. eodem cap. ubi reprobat Innocent. & Hostiens. qui contradicunt. Et probant ex c. finali 2. quæst. 2. & ex concilio Agathensi, ubi dicitur, Clerici stipendia sanctis laboribus debita, secundum seruitii sui merita, à seçularibus consequantur. | Eandem uidetur tenuisse Hostiens. in summa post Gofredum, titulo de simonia, §. qualiter cõmittaturcommittatur. Hoc tenet Adri. quotlib. 9. idemꝗidemque habet expressè Maior. 4. distin. 25. quæst. 6. ubi inter modos legitimos recipiendi aliquid temporale pro spiritualibus, ponit duos. Vnus est pro sustentatione, & alius pro labore celebrandi. Sed his non obstantibus sit conclusio, ¶ Non
20
* plus licet locare operas in administratione spiritualium, quàm ipsa spiritualia, neneque licet aliquid recipere pro labore spirituali magis, quàm pro ipso spirituali. Hæc est summa Durand.
Durand.
4. d. 25. q. 1. & Palud. 4. ultima, & Caietan.
Palud.
2. 2. q. 100. & in sua SũmaSumma. & Syluest. de simo
Caiet.
nia, §. 9. & citat glo. c. ultimo extra. ne prælatus
Syluest.
uices suas. &c. finali de pactis. Ex quo habetur, quòd ubi cessare debet conuentio, non licet locare operas. Idem tenet Aliacus tractatu de simonia contra CancellariũCancellarium Parisiensem, & dicit nullum antiquorum, oppositum tenuisse. Et etiam expressa Summa S. Thom. 4. dist. 5. q.
S. Thom.
3. art. 2. glossa 2. in corpore. ubi circa actus spirituales distinguit. Aliqui enim sunt actus spirituales ex primo, quia scilicet procedunt à potestate spirituali: sicut celebrare & administrare sacramenta. Alii sunt spirituales solùm ex parte finis: sicut docere, quod terminatur ad scientiam, uel ueritatem spiritualem. Et dicit, quòd in secundo genere operum licet locare | operas, non autem in primo: sed solum licet accipere aliquid in sustentationem. & idem ad literam ponit quotl. 3. q. 6. & eadem uidetur sentẽtiasententia eiꝰeius 2. 2. q. 100. ubi nũquamnunquam ponit aliud per titulũtitulum recipiendi aliquod tẽporaletemporale pro spirituali, nisi ratione sustentationis. Probatur conclusio, Quia talis labor, & operæ sint spirituales, & nullo modo temporales: sicut sanare infirmum, mundare leprosum ex sua natura sunt temporalia, tamen si procedant ex gratia spirituali, spiritualia reputantur in materia simoniæ, & ideo non possunt uendi, ut patet Matth. 10. Gratis accepistis, gratis date. & dixerat, Infirmos curate. Pręterea talis, qui locat operas, non gratis administrat. ergo est simoniacus. Probatur antecedens, Quia cùm administratio non fiat nisi per illas, imò reuera non est aliud administratio spiritualis, quàm ipsę eædẽeædem operæ, si non gratis datur administratio. Confirmatur. Pictor non diceretur gratis dare imaginem, si ita exigeret pretium operarũoperarum illarum. Et profectò similis uidetur sycophanti dicere, quòd gratis quis celebrat missam, sed exigit pretium operæ & laborum: sicut si artifex dicat se gratis dare opus, exigeret tamẽtamen laboris pretium. Præterea minister tenetur gratis dare quantum poterit spiritualia, sed recipiens sustentationem posset non recipere pretium laboris. ergo si exigat, non dat gratis. Hoc enim | est gratis dare, nihil recipere, sine quo posset ministrare, aliàs facit contra præceptum domini dicentis, Gratis date. Præterea arguit Caiet. Quia minister spiritualis est delegatus à Christo, neque licet eis plus accipere, quàm illis à Christo constitutum est: sed dominus primò dicit, Gratis accepistis, gratis date. Et postea, ut Paulus refert, ordinauit, ut qui euangelio seruiunt, euangelio uiuant. ergo nullo alio titulo licet accipere aliquid temporale, nisi ratione sustentationis. Pręterea ratione spiritualis administrationis nullo alio habito respectu ad laborem debetur ei illud pretium. ergo pro uno opere debetur ei duplex merces, quod est omnino iniquum. Præterea si aliquid temporale est annexum spirituali, si illud temporale uendatur, debet æstimari quod ex se est, nullo habito respectu ad spirituale, ut patet de calice. Sed labor & operæ in administratione spiritualium nullius pretii & æstimationis sunt per se, neque aliquis daret aliquid pro illis nisi ratione spiritualis adiuncti, ergo ratione illorum nihil potest exigi. Caieta. ponit regulam, quòd res composita ex spirituali & temporali, si temporale sit principale, uendi potest sine scrupulo, ut patet de calice, & de patrimonio, cui est annexum ius patronatus. Sed si econtrario spirituale sit principale, res illa non potest uendi, etiam ratione temporalis in ea con|tenti. Et quia in administratione rerum spiritualium principale non est labor, ideo operæ non possunt uendi. Et ita communiter dicunt Summistæ. Sed nescio si aliquid est temporale coniunctum cum spirituali, quare uendi non potest, siue sit magis, siue minus principale, neque de hoc datur aliqua ratio, saltem stando in iure diuino: quia cum sit temporale, non est prohibitum uendi iure diuino. Et ideo melius uidetur, ut dictum est, quòd illæ operæ & labores non sint temporales, neque magis neque minus principaliter, sed purę spirituales, ut in proposito loquimur. & per hoc patet solutio ad primum argumentum. Ad secundum respondet Caietanus, quòd licet ita sit, ut dictum est, quòd non liceat locare operas necessarias in administratione temporalium aliàs spiritualium, tamen ratione circunstantiarum & accidentium, quæ concomitantur ipsam administrationem, licet aliquid accipere, & pacisci de illo, & sic presbyteri possunt pacisci de pensione. Nam illic est uinculum & obligatio libertatis, & alia grauia, ad quæ non tenentur, & ratione illarum possunt facere pactum. Et sic intelligitur cap. significatum. hoc est, probabiliter & rationabiliter dictum, sed non caret calumnia. Si enim hoc est uerum, semper potest minister locare seipsum cum obligatione audiendi con|fessionem, aut prædicandi etiam ad unum diem, aut plures, quia etiam est uinculum & adeptio libertatis ad quæ non tenetur. at de hoc dicam inferius. Ad tertium argumentum patet etiam ex dictis: à cantoribus enim in ecclesia non quæritur aliquid spirituale, sed potius temporale, quod est musica illa, & amœnitas uocum, sicut ab organista, & ideo illis licet locare operas suas. Quod etiam patet, quia nihil refert, an illi sint clerici, nécne. Vnde cõstatconstat, quod non uẽdituruenditur spirituale, neneque emitur. Panor. in c. suam. de simonia, recedit à prima opinione, quam tenuerat in capitu. significatum. & reprehendit dominum Andream, qui dicit, quòd non licet accipere aliquid pro spiritualibus, bene tamen pro labore.
Loading...