[1]

SVMMA.

SVPER hunc locũlocum ponitur quæstio in præsenti disserenda,
[1]
* An licitũlicitum sit dare aliquid tẽporaletemporale pro spirituali. Pro parte affirmatiua arguitur, Licet recipere pecuniam pro administratione sacramentorũsacramentorum, & illa sunt maxime spiritualia. ergo licitum est pro spirituali tẽporaletemporale recipere. AntecedẽsAntecedens patet ex cõsuetudineconsuetudine per totam ecclesiam approbata de recipiendo aliquid pro sacramento missę, pro administratione sacramentorum, pro prædicatiõeprædicatione, & similibus: ergo. Cõfirmat̃Confirmatur, quia prophetæ receperũtreceperunt pecunias pro actu prophetãdiprophetandi, & tamen actus prophetandi ponitur inter spiritualia, & inter dona Dei: ergo. Maior patet, | quia ut dicitur 1. Reg. 9.
1. Reg. 9.
Saül dedit pecuniam Samueli, ut indicaret ei asinas patris sui. ubi sic habetur, quòd puer respõditrespondit Sauli, Ecce inuenta est in manu mea 4. pars stateris argenti, demus homini Dei, ut indicet nobis uiam nostram. IdẽIdem patet 3. Reg. 14
3. Reg. 14.
de uxore IieroboãIieroboam, quæ attulit munera ad Abiam prophetam, ut indicaret ei quid futurum esset de filio ęgrotãęgrotam ti. Et 4. Regum. legitur, quòd Elisæus uenit DamascũDamascum, & Henadab rex Syriæ ægrotabat. annuntiaueruntq́ue ei dicentes, Venit uir dei huc, & ait rex ad Azael, Tolle tecum munera, & uade in occursum uiri Dei, & cõsuleconsule per eum dominum, dicẽsdicens, Si euadere potero de infirmitate mea hac? fuit igitur Azael habens secum munera, & omnia bona Damasci onera 40. camelorum. Et quamuis non legamus, quòd Elisæus ea non acceperit, non tamen legimus quòd reprehendit, nec scriptura reprehendit.
¶ Secundò, Licet recipere pecuniãpecuniam pro sepultura, pro dote sacelli, etiãetiam cum pacto. Ergo. Confirmatur, quia AbrahãAbraham emit sepulturãsepulturam, & habetur Gen. 22. Iacob emit ius primogenituræ cui eodem tempore uidetur fuisse annexum sacerdotium Genes. 25.
Genes. 25.
¶ Tertiò, Licet præstare obsequiũobsequium cardinalibus & episcopis, non alia ratione, sed solùm ea ratione & spe, ut obtineant beneficia. ergo.
¶ Quartò, Licet emere, aut uẽdereuendere calices, & | ornamenta. 10. q. 2. c. circa. ergo.
¶ Quintò, Licet dare pecuniãpecuniam pro ingressu religionis, ut patet de monasteriis uirginũuirginum, nec est ad rem, quòd recipiunt ad sustentationem, quia sępe recipiunt plus, & cum pacto.
¶ Sextò, Licet sperare spirituale pro tẽporalitemporali, ut patet de seruis episcoporum. ergo.
¶ Septimò, In matrimonio interuenit pecunia, et cum pacto, & est uerum sacramentum. ergo licet etiam dare pro aliis. Proposui tot argumenta, quia ex solutione istorum dependet magna ex parte solutio & explicatio materiæ de simonia.
¶ In cõtrariumcontrarium sufficit locus propositus Matthæi 10. Quatuor partes habebit relectio. Prima de peccato simonię. secũdasecunda de pœna simonię. tertia de restitutione acquisitorũacquisitorum per simoniãsimoniam. quarta respõdebitrespondebit ad argumẽtaargumenta proposita.
¶ Pro solutiõesolutione quæstionis notãdũnotandum, quod simonia à doctoribus sic definitur. diffinitio simoniæ, Simonia
2
* est studiosa uoluntas emendi aut uẽdendiuendendi aliquid spirituale, uel spirituali annexũannexum. Hæc diffinitio ponitur à S. Tho. & prius ab Altisiodorensi lib. 3. tractatu 21. & ponitur ab Hostiensi & communiter à doctoribus in iure canonico, & sumitur secundum omnes ex c. quicunque studet. 1. q. 2. ut ait frater Martinus in margarita decreti. Panormi. in c. nemo. de simonia, & addit in diffinitiõediffinitione, opere subse|quuto. Et etiam Hostiens. & dicit Panor. notari in definitione in c. insinuasti. 1. q. 1. Sed tamẽtamen uide Armacha. lib. 10. c. 12. expresse probantem non opus esse illa particula. Et probat ex facto Simonis, Actuum tertio: & ita dicit, quod simonia dicta à facto Simonis, est uelle cõmunicarecommunicare gratiam & potestatem petitãpetitam, siue pro ea habenda offerre pecuniam. Pro cuius declaratione dubitatur, quid in definitione dicatur spirituale. hoc enim ante omnia operę pretiũpretium est ut cognoscamus: quia est obiectum simoniæ. Et ut aliqua certa ratione & uelut quibusdam numeris procedamus distinctiùs, sit prima cõclusioconclusio,
¶ Obiectum
3
* circa quod uersatur simonia, est res spiritualis. In qua conclusione omnes conueniunt. Et probatur, Actuum 8.
Actuum. 8.
dicit Petrus, Pecunia tua tecum sit in perditionem, quoniãquoniam donum Dei existimasti pecunia possideri. sed donum dei uocatur aliquid spirituale, & ab eo conatu Simonis uocatur simonia. ergo simonia est circa aliquid spirituale. uide de hac authoritate Armacha. lib. 10. c. 12. uoluit enim emere potestatẽpotestatem, seu facultatẽfacultatem, ut cuicũquecuicumque manus imponeret, acciperet SpiritũSpiritum sanctũsanctum. Pręterea ratiõeratione probat̃probatur, Quia nihil est tẽporaletemporale, quod non: uideatur posse cadere licitè sub pretio, sed in hoc consistit simonia, quòd aliquid pretio ęstimatur. ergo obiectum simoniæ non po|test esse aliquid tẽporaletemporale. Sed hoc ipsum reuocatur in dubiũdubium, quid
4
* in proposito dicatur spirituale: cum spirituale multifariè dicatur, non sine causa disputatur cuiusmodi spirituale sit materia, uel obiectum simonię. Pro quo est considerandum, quòd ut dicit S. Thom. in 1. senten. d. 10. articu. 4. spiritus priùs dicitur de corporeis rebꝰrebus, quàm de in corporeis. Dicitur enim spiritus ab spirãdospirando, quod est halitũhalitum emittere, atque adeò spiritus id uidetur ex primaria significatiẽesignificatione, quod halitus: quod adeò uerũuerum est, ut grāmaticigrammatici nostrę ętatis non probẽtprobent, aut recipiãtrecipiant ut uel Deus, uel angeli, uel omnino aliquid in corporeũcorporeum, dicãturdicantur Latinè spiritus, aut spiritualiter. quo nomine etiãetiam Baptistæ mantuano Itali negotiũnegotium facessiuerunt, quod in suis pœmatibus in illa significatione frequenter usurpauerat. Sed defendit̃defenditur à uiro eruditissimo Ptolomæo fratre. Et certè præterquam quòd ita illa uoce usi sint uetustissimi ChristianorũChristianorum non minus eruditiõeeruditione quàm religione insignes, cuiusmodi fuerũtfuerunt Cyprianus, Lactantibus, Hieronymus, Ambrosius, Prudentius, Sedulius, & ante eos Tertullianus, à quibus (bona uel mala uenia istorum dexerim) oẽsomnes grāmaticigrammatici latinitatẽlatinitatem discere potuerũtpotuerunt: sed præter hoc inquam libẽterlibenter ab illis quærerem, qua ratione, aut quibus uerbis illi nouũnouum testamẽtumtestamentum, aut totũtotum etiãetiam uetus ex Septuaginta interpretibus traducere | possent ubi propneuma et propneumatica pro incorporalibus usurpant̃usurpantur, ut nunquãnunquam aliis uocabulis signẽtursignentur. DubitãdũDubitandum aut non est, quin ipse Cicero si ex Gręco traduceret, non aliter quàm spiritus, aut spiritualia uerterit. Vnde cùm S. Tho. est notandũnotandum, 1. p. q. 4. arti. 1. ad 2. & in 1. senten. ubi suprà, quòd licet ita sit, quod nomen spiritus primaria impositione impositum fuerit ad significandũsignificandum aliquid incorporeum, tamẽtamen quia spiritus subtile quoddãquoddam etiãetiam & inuisibile est, factũfactum est ut illud nomen deriuatũderiuatum esset ad oĩaomnia subtilia, & inuisibilia, ut Deus, angelus, & anima, & omnia quę in eis sunt. Quare cùm tam latè pateat nomen spiritus & spirituale in materia & proposito de simonia, doctores distinguunt, quod spirituale uel dicitur à spiritu creato uel increato. non enim dicit̃dicitur spirituale propter ordinem ad SpiritũSpiritum sanctũsanctum. Gratia uerò spiritualis sic. Burida 2. de anima, q. 22. dicit, quod hoc nomẽnomen spiritus priùs fuit impositũimpositum ad significãdũsignificandum res indiuisibiles, sicut Deum & angelos, & postea translatum est ad significandũsignificandum corpora subtilia. Est ergo opinio aliquorum, quòd in definitione simoniæ non solùm capiatur spirituale à spiritu creato, sed etiam à spiritu increato. Vnde dicunt quòd emere, aut uendere sciẽtiamscientiam naturalem, simoniacum est, cuius sententiæ fuit Altisiodorens. libr. 3. tract. 21. & sequitur eum Syluest. uerbo simonia. §. 10. unde | dicunt, quòd uendere ueritatem non solùm in scientia theologica, sed etiam in aliis scientiis, est simoniacum. Idem habet Alexand. Al. 2. p. q. 135. membro tertio: & eadẽeadem uidetur sententia glossæ in c. non licet. 11. q. 3. ubi dicit, quod si aduocatus potest ferre patrocinium causæ iustæ sine labore reuoluendi libros, quòd tenetur gratis dare consilium. Et posset suaderi opinio, quia nulla scientia est æstimabilis pretio. Prouerb. 13.
Prouerb. 13.
Quid prodest stulto habere diuitias, cùm sapientiam emere non possit? & Prouer. 23
Prouerb. 23.
Noli sapientiam uendere, & doctrinam, & intelligentiam. Sed contra istam opinionem sit secunda conclusio, Simonia
5
* non committitur nec circa scientiam, aut doctrinam, nec circa aliud spirituale à spiritu creato. Huius opinionis fuit Durand. 4. d. 2. q. 3.
Durand.
quòd absolutè docere, consulere pro pretio, non est simonia. Idem habet Ricard. 4. d. 25. &
Ricard.
Palud. ibidẽibidem q. 5. Adria. quolib. 9. articu. 1. idem
Palud.
uidetur tenere Armacha. libr. 10. c. 2. nullam
Adria.
enim uidetur facere mentionem de spirituali
Armacha.
alio, nisi pro dono Dei. & c. 9. ponit tres rationes, quare dona dei, qui gratis acceperunt, gratis debeant impendere. Verum est, quòd S.
S. Thom.
Thom. in 4. d. 25. q. 3. articu. 2. q. 2. ad tertium dicit, quòd magistris artium licet uendere labores suos, sed non scientiãscientiam, siue ueritatẽueritatem, quæ spiritualis est. Vnde dicitur Prouer. 23.
Prouerb. 23.
Noli uẽ| p. 164dereuendere sciẽtiãscientiam. Sed in 2. 2. q. 100. nullãnullam fecit mẽtionẽmentionem de hoc. Et sic non dubito illũillum reliquisse opinionẽopinionem illam autiquorumantiquorum. Atque adeò pro certo habeo nec simoniam, nec aliud peccatũpeccatum cõmitticommitti, si quis quomodocunque componat de pretio doctrinæ, aut scientiæ. Imò S. Tho. 2. 2. q. 100. artic. 3. ad tertiũtertium uidetur quòd idem dicat, quod in quartò loco citato. sunt uerba eius, Ille autẽautem qui habet scientiãscientiam, & non suscipit cum hoc officium ex quo obligetur, alii usum scientiæ licitè impendere potest, & pretiũpretium suæ doctrinę, uel consilii accipere, non quasi ueritatem aut scientiam uendens, sed quasi operas suas locans. Idem uidetur expressè dicere quolibeto 8. q. 6. artic. 5. & Adria. ubi supra. sed nihilominus probatur conclusio, Quia in scriptura nunquam prohibetur emptio, aut uenditio rei, eo quòd spiritualis sit, sed quia donum Dei, ut patet ActuũActuum 8. & Matt. 10. dicitur. Eun
Matth. 10.
tes autem prædicate dicentes, quia appropinquabit regnũregnum cælorum, infirmos curate, mortuos suscitate, leprosos mũdatemundate, dæmones eiicite, gratis accepistis, gratis date. Pręterea quia si eodem modo esset prohibitũprohibitum uẽdereuendere hęc spiritualia sicut alia, non solùm ueritatem ipsam, sed nec laborem annexum, nec effectum doctrinæ sed nec liceret uẽdereuendere sacerdoti laborẽlaborem circa sacramentum, nec effectũeffectum sacramenti, & tamẽtamen liceret medico uendere laborẽlaborem docẽdidocendi, & | effectum artis, scilicet curationem infirmi. Pręterea, quia si non liceret uẽdereuendere, ergo nec emere. utrũqueutrumque enim est æqualiter illicitũillicitum: & tamẽtamen ProuerbProverb. 13. dicitur, VeritatẽVeritatem eme. VerũVerum est etiãetiam quod Turrecremata in c. qui studiũstudium 1. q. 1. tenet, quod scientiãscientiam uẽdereuendere, est simonia. Et citat HugonẽHugonem imò sanitatem uendere. Sed Caiet. in summa
Caiet.
titulo de simonia in primo. expressè tenet, quòd non dicitur res spiritualis, nisi à spiritu sancto: licet infrà regula sexta uideatur dicere, quòd non licet uendere ueritatẽueritatem scientiarũscientiarum. Et idẽidem habet 22. q. 110. ar. 2. ad secundum dubium. sed contra istos omnes sunt rationes factę. Dubium tamen peculiare est de scientia theologica, An liceat uẽdereuendere doctrinam theologicam secundum se. Et quidem Hostien. in cap. quia
Hostien.
nonnullis. de magistris dicit, quòd theologus habens præbendam, si aliquid exigat, est simoniacus. & Palud. ubi supra concedens de aliis scientiis, de theologica dicit, quia uidetur quòd accipere aliquid pro theologia, sit simonia. Quod sequitur Syluest. ubi suprà. Concurrentibus tamẽtamen duobus, primò quòd legatur ex officio magisterii, secũdosecundo, quòd incidat pactũpactum l. exactio. sed idem puto dicendũdicendum quod de aliis scientiis, si intẽtiointentio solùm feratur ad tradendũtradendum doctrinam, & non per modum consilii spiritualis, quia non est donum Dei plusquam philosophica disciplina. Et Duran. & Adria. indi|stinctè loquitur de sciẽtiascientia. Præterea, quia cùm temporale est annexum spirituali, non potest uendi temporale ratione spiritualis, sed solùm ratione sui, ut patet in ecclesia, labor doctrinę nil ualet, nisi ratione doctrinæ. ergo. Tertia cõclusioconclusio, Spirituale
6
* in proposito est, quod uocatur donum Spiritus sancti, quia ActuũActuum 8. de hoc cõdemnaturcondemnatur Simon, quia uoluit emere signum Spiritus sancti: & Matt. 10. pręcipit apostolis gratis dare, quia gratis acceperũtacceperunt. PrimũPrimum corol. Omnia quæ Apostolus numerat 1. ad Cor. 12. & ad Ephe. 4. sunt spiritualia isto mo-
1. Corin. 12.
do. Diuisiones (inquit) gratiarum sunt, idem
Ephe. 4.
autẽautem Spiritus, diuisiones ministrationũministrationum sunt. & infrà, Vnicuique autem datur manifestatio Spiritus ad utilitatem, alii quidem sermo sapiẽtiæsapientiæ, alii sermo scientiæ, alteri fides, alii gratia sanitatum, alii opera uirtutum, alii prophetia, alii discretio spirituũspirituum, alii genera linguarum, alii interpretatio sermonum. Et ad Ephes. 4.
Ephes. 4.
Ascendens in altum, captiuam duxit captiuitatem, dedit dona hominibus. Et ipse dedit quosdam quidem apostolos, quosdam autem prophetas, quosdam uerò euangelistas, alios autem pastores, & doctores ad consummationem sanctorũsanctorum, in opus ministerii. Omnia enim hæc sunt gratia & dona Spiritus sancti. SecũdũSecundum corol. Omnia quæ spectãtspectant ad salutem hominis, dicuntur spiritualia in proposito. pa|tet, quia omnia quæ spectãtspectant ad salutem animæ spiritualem, sunt dona Dei, uel spectant atque ordinantur ad dona, uel procedunt ex ipsis. Confirmatur conclusio cum corollariis, Vbicunque in Scriptura reprehenditur emptio, aut uẽditiouenditio alicuius, semper est de aliquo spirituali, hoc modo. ut patet de Balaam, de quo habet̃habetur nume. 22.
Nume. 22.
& Deut. 23.
Deuter. 23.
qui cõdemnaturcondemnatur à Beato Petro. 1. Petri. 2. inde, ꝗaqua mercede cõductusconductus, uoluit maledicere filiis Israël. & de Gihezi. 4. Reg. & de Hier. 3. Reg. 13. & constituebat sacerdotes pecunia & pretio. In omnibus autẽautem illis erat aliꝗdaliquid spirituale, ut gratia sanitatis, spiritus propheticus, authoritas sacerdotii, quæ omnia sunt spiritualia hoc modo. ergo ita capiendum est spirituale in materia simoniæ. Et confirmatur, quia prohibitio simoniæ sumpta est ex Scriptura. sed scientia, nec aliquod aliud bonum acquisitum in Scriptura uocatur donum Dei, nec spirituale: imò nec sancti antiquiores unquam dicerent geometriam esse bonũbonum spirituale. ergo nulla ratione simonia cõsistitconsistit circa illãillam. Confirmatur secũdosecundo, Nam si quis daret beneficiũbeneficium pro sciẽtiascientia geometriæ aut medicinæ, esset simoniacus. ergo scientia non est spirituale, sed tẽporaletemporale bonũbonum. Probatur antecedẽsantecedens, Quia si quis daret beneficiũbeneficium ut doceret̃doceretur sibi geometria, ꝓfectòprofectò esset simoniacus: sed quia geometria est spiritualis, non licet eam | uendere, ergo nec artes mechanicæ, scilicet sarctoriæ, sutoriæ possunt uendi. S. Thom. 2. 2. q. 71. articu. 4. dicit, quòd aduocatus in causa iusta potest uendere auxilium, & patrocinium, & consilium
SecũdũSecundum dubiũdubium pro declaratiõedeclaratione definitionis, Quid
7
* per emptionẽemptionem & uẽditionẽuenditionem intelligatur in definitione simoniæ, utrũutrum scilicet intelligatur solus cõtractuscontractus, ubi interuenit aliquid tẽporaletemporale, uel absolutè prohibeatur omnis cõtractuscontractus non gratuitus. Et quidẽquidem uidet̃uidetur primũprimum, quia Act. 8. ubi primò uidet̃uidetur damnatũdamnatum hoc crimẽcrimen in nouo testamẽtotestamento, solũsolum prohibetur pactũpactum tẽporaletemporale. & Matt. 10. satis ostẽditostendit Dominus idem prohiberi. statim enim subiungit, Nolite possidere aurum, neque argentum. Et in ueteri testamento patet in locis ubi suprà, non damnatur nec temporalis merces pro beneficio spirituali, ut de Gihezi patet, & BalaãBalaam, & Hieroboam. Sed hoc non obstante est conclusio,
¶ Non
8
* solùm emptio & uẽditiouenditio rerum spiritualium, sed omnino dispensatio, & permutatio non gratuita, est simoniaca. Hęc conclusio
S. Thom.
est S. Tho. q. 100. arti. 1. ad 5. & Adria. quotlib.
Adria.
9. arti. 2. & Ricad. in 4. distin. 25. & Palud. dist.
Ricar.
5. & Syluest. uerbo permutatio. §. 4. & fuit anti
Palud.
quissima. unde etiãetiam Cantor Parisiensis doctor
Syluest.
antiquus definit simoniam, quòd est spiritualium acceptio uel collatio non gratuita. Et | Ricar. spiritualiter dicit, quòd non licet duobus adultis pacisci inter se, ut inuicem baptizentur. Probatur conclusio ex c. quæsitum de rerum permutatione: ubi disertè continetur, quòd permutationes præbendarum continẽtcontinent ex pactione partium labem simoniæ. Et c. cùm olim. InnociẽtusInnocentius 3. reprobauit ArchidiaconatũArchidiaconatum & PræpositatũPræpositatum ex eo, quòd inter se commutassent. & ratio est, quia talis permutatio non gratis fit, & per cõsequensconsequens prohibetur Matth. 10. Præterea illud est uitiosum, & non uidetur aliud peccatum, quàm simoniæ. ergo est simonia. Maior patebit inferiùs latiús. Sed pro nũcnunc probatur, quia spiritualia dantur propter utilitatem cõmunẽcommunem, ut Apostolus ait 1. ad Corint.
1. Corin. 12.
12. & ad Ephe. 4. Ad cõsummationẽconsummationem sanctorũsanctorum
Ephes. 4.
in opus ministerii, in ædificationẽædificationem corporis Christi. Sed si liceret huismodihuiusmodi commutationes facere potestates spirituales non distribuerẽturdistribuerentur pro utilitate communi, sed in fauorem priuatorum hominũhominum. ergo illud est illicitum.
[9]
* de quo tamen uberius paulo pòst disseremus.
¶ Sequitur in definitione, Vel annexum spirituali. De hoc, ut nil sit extra controuersiam, sunt etiam uariæ opiniones. Nam quidam intelligunt per spirituale, quod ex natura rei est spirituale, ut sacramẽtasacramenta, & eorum effectus. per annexum autẽautem spirituali illud quod per accidens, id est de iure positiuo, habet aliquid spiritua|litatis. Sed communior expositio doctorum est, ut per annexum spirituali intelligantur illa quę ad spiritualia ordinantur, ut uasa, & ornamenta sacra. Ita exponit S. Tho. 2. 2. qō.quaestio 100. articu. 4.
¶ Restat in definitione illa particula, studiosa uoluntas, in qua illud solùm dubitari potest, ut quid potius simonia diffinitur per actũactum uolũtatisuoluntatis, quàm homicidium, aut alia uitia, cùm æquè ex sola electione uoluntatis sint aliqui rei homicidii aut adulterii secundũsecundum illud, Qui odit fratrẽfratrem suũsuum, homicida est. aut, Qui uiderit mulierẽmulierem ad cõcupiscendũconcupiscendum eam, iam mœchatus est, &c. Ad hoc dico, quòd occasio huius fuit, quod Simon magus conatus quidẽquidem suerit donum dei pecunia possidere, sed opere non perfecerit. ideo in definitiõedefinitione simoniæ ponitur, Non opus ipsum, sed uoluntas, uel studium. hæc spectant ad quācunquequamcunque definitionem intelligendam. NũcNunc redeundo ad quæstionem principalem, VtrũVtrum simonia sit licita, sitq́ue prmaprima cõclusioconclusio.
¶ Simonia
10
* est illicita. Hęc est nota ex euangelio, & ex sententia omnium Sanctorum & doctorũdoctorum: sed quo iure, sit secunda conclusio.
¶ Simonia
11
* est prohibita iure diuino. hæc etiãetiam est nota, tum ex ueteri, tum ex nouo testamento, ut patet ex locis superiùs allegatis Matth. 10. ActũActum 8. 1. Petri 2. Damnat̃Damnatur Balaam. ErraueuerũtErrauerunt, inquit, secuti uiam Balaam, qui merce|dem iniquitatis amauit. Et de eodem Iudas in epistola, ut illis, qui in uia Cain abierunt, & in errorem Balaam mercede effusi sunt. & IohãIohan. 2. Cum fecisset dominus quasi flagellum de funiculis, omnes eiecit de templo, oues quoque, & boues, & mẽsasmensas numulariorumnummulariorum subuertit, & his qui uẽdebãtuendebant columbas, dixit, Auferte ista hinc, & nolite facere domum partis mei domum negotiationis. simonia autem ita uidetur esse perniciosissimum negotiatoris in domo Dei. Imò quibusdam non sine causa Iudę uidetur eos esse indissimiles: ille enim redemptorem Christum uendidit, iste dona illius.
¶ Tertia conclusio, Simonia
[11b]
* est prohibita iure naturali. Probatur, quia lex noua nulla pręcepta negatiua continet præter præcepta legis, nec, ut S. Tho. uidetur sentire, tum alibi, tum 12. q. 108. ar. 1. & 2. nec etiam præcipit affirmati num nisi de sacramẽtissacramentis, & de fide. ideo uocat̃uocatur lex libertatis Iacob. 1. ergo prohibitio simoniæ non est superaddita in nouo testamẽtotestamento, de iure naturali. Et mirũmirum esset, quod hoc solũsolum nouũnouum mãdatũmandatum inueniretur in nouo testamẽtotestamento, nec BalaãBalaam itẽitem peccasset hoc peccatũpeccatum, qui solũsolum lege naturali tenebat̃tenebatur. Præterea si hoc fuisset nouum pręceptũpręceptum, merito Simon magus excusari potuit, scilicet per ignorantiam. Præterea rationes, quæ fiunt à doctoribus de Simonia, procedunt iure naturali. Quarum prima est, quia spirituale non | potest compensari aliquo temporali. unde de sapientia dicitur Prouerb. 3. quòd pretiosior
Prouerb. 3.
est cunctis opibus. Et idẽidem iudiciũiudicium est de quocunque dono diuino. Secunda, Quia homo non est dominus bonorum spiritualium secundùm illud 1. ad Corint. 4.
1. Corint. 4.
Sic nos existimet homo, ut ministros Christi, & dispensatores ministeriorũministeriorum Dei. Tertia, quia quæ gratis accepta sunt, sicut et alia, quę sola benignitate mortalibus sunt collata, debent gratis cõmunicaricommunicari, ut aqua, sol, & alia quæ sine operibus nostris cõstãtconstant. Quarta, quia data sunt à solo Deo. Nam uidetur iure gentium, quòd pises maris, & feræ omnibus sint communes. Præterea si omnia dona Dei data sunt ad utilitatem communem, ut patet 1. ad Corin. 12 & ad Ephes. 4. ergo iniuriam facit, qui in priuatam communitatem uult ea uẽdicareuendicare. Pręterea à posteriori, quia si permitteretur huiusmodi emptio, & uenditio, esset calamitas, & perditio rerum ecclesiasticarũecclesiasticarum, quarũquarum dominatores, & administratores non essent meliores, sed ditiores, & auidiores. Omnes, inquam, hæ rationes procedunt stando in iure naturali. Ista est conclusio omnium doctorum, S. Tho. qō.quaestio 100. art. 2. & Armacha. lib. 10. c. 9. & Adria. quotlib. 9.
¶ Sed maius dubiũdubium est, VtrũVtrum
12
* simonia omnis sit prohibita de iure diuino, an aliqua sit solùm iure positiuo. Durand. quidem in 4. dist. | 15. qō.quaestio 5. negat esse aliquam simoniam solùm de iure positiuo. Et probat aliquot rationibus: sed duæ sunt potissimæ. prima, Si aliquid est malum solùm quia prohibitum iure positiuo, non est in alia specie nisi solùm inobedientiæ. si ergo esset aliqua emptio, & uenditio illicita, solùm, quia ecclesia prohibuit, non esset uitium simoniæ, sed solùm peccatum inobediẽtiæinobedientiæ. Et potest cõfirmariconfirmari, Ecclesia prohibet uẽdiuendi bona tẽporaliatemporalia ecclesiarũecclesiarum, & monasteriorũmonasteriorum, & tamen talis uenditio etiam contra ius, non est simonia. Et hoc uidetur dicere S. Tho. 2. 2. q. 104. arti. 2. ad secundum. SecũdaSecunda ratio, Nam simonia non potest esse nisi de spirituali re. sed non est ex institutione ecclesiæ, sed suapte natura quod aliquid sit spirituale, nec ne ergo nulla simonia est solùm de iure positiuo.
¶ In contrariũcontrarium est cõmuniscommunis sentẽtiasententia doctorũdoctorum, qui ponunt distinctionem, quod aliqua sunt simoniaca de iure diuino, & aliqua de iure positiuo. Hæc est distinctio glossæ in c. ex parte de officio delegati. quãquam sequitur Ioan And. & Hostien. idem dicit Antonius de Butr. & Ioan. de Imol. c. 1. de simonia. eandem ponit Archi. & Adria. & Syluest. §. 2. & 4. & Caie. opus. de simonia. & in summa. & uidetur excerpta ex c. Saluator. 1. q. 3. ubi Vrbanus papa determinat simoniam esse emere, aut uendere quamlibet rerum ecclesiasticarum, inter quas, aliquas | numerat, quæ profectò nihil spirituale uidentur habere, ut est præpositura, œconomia, castaldanus, & aliqua huiusmodi. Palud. dist. 15. q. 4 respõdetrespondet quidẽquidem ad rationes Duran. sed putat opinionem eius esse probabiliorem, & tutiorẽtutiorem. ergo credo quòd distinctio iuristarum in hac materia est bona, & necessaria. Quare notandum, quod quæstio proposita, VtrũVtrum omnis simonia sit de iure diuino, potest dupliciter intelligi. Vno modo in sensu cõpositocomposito. Vtrum sit in potestate Ecclesiæ, quòd aliquis sit simoniacus, & tamen non sit illicitè, & quantum ad hoc sit prima conclusio.
¶ Nulla
13
* simonia isto modo est prohibita solùm iure positiuo. Hæc patet clarè, Quia non dicitur simonia, nisi sit indebita emptio aut uenditio rei ecclesiasticæ, & sic est legitima, nec hæc quæstio habet locum in isto sensu, sed solùm in sensu diuiso. hoc est, an aliquis contractus, qui nunc non est simoniacus, sit simoniacus, uel possit fieri per ius positiuum. Et de hoc sit secunda cõclusioconclusio.
¶ Aliqua
14
* sunt spiritualia, & solũmsolum iure positiuo. Probat̃Probatur, Vasa sacra, & uestesvestes sacræ, in quarum emptione non committeretur simonia, nisi haberẽthaberent aliquid spiritualitatis, ex hoc, quòd ordinantur, & dicantur ad sacra, quæ solùm habent ex institutione ecclesiæ. & ecclesia posset facere, ut ista non essent dicata illi ministerio, | nec essent uasa ad illum usum. præterea illa habent id ex dono Dei, & calix, & ara habent deuotionem, sicut templũtemplum. Tertia conclusio ¶ Emptio
15
* aut uenditio istorum est prohibita iure diuino. Hæc conclusio est cõtracontra doctores, ponentes illam distinctionem, qui illãillam simoniam prohibitam solùm ponunt iure positiuo, ut uendere calices, & ornamẽtaornamenta. Sed probatur conclusio, quia ministerium, & officiũofficium illorum est uerè spirituale. ergo si ratione illius uenduntur, aut emuntur, est simonia, sicut uenditio aquæ est solũsolum de iure positiuo, & tamen est uere spiritualis, & si ratione illius emeretur, esset uera simonia prohibita iure diuino, sicut si quis emeret ipsum sacramẽtũsacramentum. & ita ponit Maior
Maio.
& Syluest.
Syluest.
& Ant. de But.
Anto. de bu.
& alii, qui uocãtuocant simoniãsimoniam solùm iuris diuini, quoniãquoniam est spirituale ex natura sua. Confirmatur clarè, quia etiam subdiaconatus, & fortasse diaconatus sunt in ecclesia solùm de iure positiuo, & tamen non est dubitandum, quin cõsecratioconsecratio illius ministerii empta, aut uendita, sit simoniaca de iure diuino, & ita est spiritualis consecratio ipsa calicis, sicut consecratio diaconi.
¶ Vnde insero corollarium, quòd non minus est simoniacum de iure diuino recipere aliquid pro consecratione calicis, aut benedictione uestiũuestium, quàm pro cõsecrationeconsecratione sacerdotis. estq́ue quarta cõclusioconclusio, Aliqua
[16]
* simonia | est omnino pręcise de iure positiuo. Quia aliqua sunt, circa quæ contingit simonia, quę reuera nihil spirituale continent, neque ordinantur propriè ad aliquid spirituale, sed solũsolum sunt annexa de iure positiuo rebus spiritualibus, talia sunt, quæ continentur in illo c. Saluator ut Oeconomia, Casteldanus, Præpositura, quæ omnia ordinãturordinantur potiùs ad administrationem temporaliũtemporalium, quàm spiritualium: præterea administratio hospitaliũhospitalium, in qua nihil spirituale uidemus contineri. Et fortasse idem iudicium est de sepultura, quia non uidetur continere, nec ordinare aliquid spirituale: in istis, inquãinquam, nulla est simonia nisi quia propter concomitãtiamconcomitantiam cum rebus spiritualibus prohibita sunt uendi. Et intelligatur differentia inter hęc & alia (de quibus in propria conclusione) dico quòd si calix consecratur, aut aqua benedicatur, sine quacunque noua prohibitione ecclesiæ, erit simoniacum emere, aut uẽdereuendere illa: sed administrationem hospitalis, aut officium procuratoris, aut œconomia ecclesiastica, non erit simoniacum emere, aut uendere, nisi quia ecclesia prohibuit, sicut posset prohibere. Confirmatur Sicut, simonia est quædam irreuerentia, & uiolatio rerum sacrarum, ita est sacrilegium: sed est sacrilegium aliquod, quia est prohibitũprohibitum à iure diuino, si quis abutatur sacramentis, aut aliquid de se turpe in loco sa|cro faceret, aliquando autem est de iure positiuo, ut eripere hominem ab ecclesia, quod est pręcisè de iure positiuo: ita etiam non inconuenit, quòd sit aliqua simonia pręcisè de iure positiuo. Verum est, quòd apud doctores antiquos, ut apud Altisiod. Alexand. & d. Thom. non inuenio hāchanc disputationem, nec unquam inuenio apud S. Tho. quòd sit simonia emere aut uendere huiusmodi officia. Armach. lib. 10.
Armach.
c. 16. dicit, Quòd si qua sunt officia, aut beneficia, quæ nullam curam omnino regiminis habent annexam, ordinantur omnino ad administrationem spiritualem: non uideo, inquit, in talium emptione & uenditione simoniam posse committi. Vnde & de præbendis canonicorum non inuenit modum quomodo possent emptiones aut uenditiones illarum esse simoniacæ, nisi capitula habeant specialem iurisdictionem, saltẽsaltem in eos, qui de collegio suo sunt, & qui habẽthabent, ut ipse putat, authoritatem prædicandi: unde re uera in illis officiis nihil est propriè spirituale, nihil simoniacum, sed tamen est prohibita iure. CõfirmaturConfirmatur, Nam aliqua est emptio & uenditio nunc licita, quam si ecclesia prohiberet, esset simoniaca. Si enim ecclesia prohiberet propter reuerentiam sacramenti, ne calices uenderentur, etiam pro materia esset simoniaca. unde ergo aliqua simonia potest esse solùm de iure positiuo.
¶ Sed est dubiũdubium, An
17
* circa ea quæ sunt iure spiritualia, & secundum se, & de iure diuino, sit aliqua simonia de iure positiuo, uel omnis sit de iure diuino. Est quinta conclusio, Aliquis contractus, uel permutatio spiritualis secundum se est simoniaca de iure positiuo. Probatur, Permutatio mutua beneficiorum sine authoritate superioris est simoniaca, ut suprà probatum est, & solum de iure positiuo: & beneficium est res spiritualis, saltem ubi est cura animarum. ergo. Antecedens probatur. Et primo ostendo, quòd non est ita prohibitum de iure diuino permutare spirituale pro spirituali, sicut spirituale pro temporali. Patet, quia multa licent in permutatione præbendarum, quæ non licent in ordine ad aliquod tẽporaletemporale. PrimũPrimum licet dare beneficiũbeneficium pro spe alterius, quod non licet pro spe temporalis concedi. Præterea licet cõuenireconuenire de permutatione. Præterea licet renuntiare conditionali in fauorem alterius, qui permutaturus est, & non aliter. Præterea licet exprimere causam. & in summa licet omnia facere quæ fierent, si cõmutareturcommutaretur domus pro agro. Hoc excepto, quòd per formam (ut aiũtaiunt) omnia referantur ad papam, uel episcopũepiscopum. Hæc autem nec somniare quidem licebit, siquis uellet permutare beneficiũbeneficium pro agro. ergo non est idem permutare temporale pro spirituali, & spirituale pro spirituali. dico autem hæc licere, id | est, sine uitio simoniæ fieri, non disputando de alio peccato. Innoc. in c. quæsitum. tenet, quòd in præbendis eiusdem ecclesiæ potest fieri permutatio sine licentia superioris. Et quamuis hoc non recipiatur, & oppositum teneat Hostiens. & Ioan. de Imola in cap. finali de rerum permutatione. & Io. Andreas, Quia in permutatione rerum est noua collatio. ut in c. unico de rerum permutatione, in 6. tamen signum est quòd illud de se non est simoniacum. Præterea doctores concedunt, quòd cùm agitur de sola permutatione, quòd potest fieri talis permutatio ecclesiarum ut unus episcopus concedat unam parochiam pro alia ad dirimendas lites. Imò S. Thom. dist. 15. quæst. 3. artic. 3. ad tert. dicit, quòd si permutationes huiusmodi fiant pro aliquo terreno commodo, sunt simoniacæ, secus autem si sint pro commodo spirituali. unde si est periculũpericulum de simonia, hoc est propter temporale annexum. Præterea quis dubitat, quin iure posset concedi, quod permutationes, quæ fiunt authoritate superioris, possent fieri sola uoluntate partium saltem in casu, & tunc non esset simonia cum quo nunc est. Præterea principaliter probatur conclusio, quia Actuum 8. certum est non condemnari permutationem unius spiritualis pro alio, nec Mat. 10. uidetur prohiberi nisi merces, uel pretiũpretium temporale. ut patet ex eo, quod post illa uerba | Gratis accepistis, sequitur, Nolite possidere aurũaurum, nec argentum. Et ita exponunt illum locum Hiero. Chrysost. Greg. Remig. & glossa, & alii doctores, nulla mentione facta de alia permutatione spirituali pro spirituali. nec in ueteri aut nouo testamento locus inuenitur, unde possit damnari, aut reprehẽdireprehendi huiusmodi permutatio. Item rationes contra simoniam, non uidentur procedere contra huiusmodi permutationes rerum spiritualium. non enim uidetur quid habeat inhonestũinhonestum, ut componãcomponam tecum, ut ores pro me, & ego pro te, ut absoluas me, aut audias cõfessionemconfessionem meãmeam, & sis cõfessorconfessor meus, & ego sim tuus. nec sufficit dicere, quòd hoc est per modum pretii, quia certũcertum est, quod non licet cõponerecomponere, ut absoluas me ut dem tibi pecuniam, eo modo, quo licet pacisci ut sis confessor meus, & ego sim tuus, maximè ubi ista fiũtfiunt pro maiori utilitate utriusutriusque, ut tu legas in parochia mea, & ego prædicem in tua. Pręterea ex hoc nulla iactura sequitur in republica Christiana, sicut in commutationibus pro rebus temporalibus. Pręterea sicut superius arguebãarguebam, Sicut simonia est quędam iniuria, et abusus rerum spiritualium: ita sacrilegium. Sed circa res de se sacras est aliquod sacrilegium solũsolum de iure positiuo, ut si quis celebrauit sine ara, & sacris uestibus, aut non ieiunus communicaret. ergo similiter erit aliqua simonia circa spiritualia de | se solum contra ius positiuum. Pręterea certum est, quod aliqua liceant nũcnunc circa spiritualia per se, quæ essent simoniaca, si ecclesia prohiberet, ut exigere stipendium pro sacramento aut administratione sacramentorum, aut pacisci de pretio in necessitate (ut infrà dicitur) quę etiam & similia essent simoniaca, si ecclesia prohiberet. Innocent. Nerberius dicit, quòd in collatione beneficiorum potest prælatus pacisci, & exigere aliquid spirituale. Præterea doctores antiqui nil loquũturloquuntur de ista commutatione unius spiritualis pro alio, nec Magister sentẽtiarumsententiarum, nec Armacha. Præterea definitio cõmuniscommunis nil dicit de hoc. ergo uidetur quòd simonia, quæ cõtingitcontingit in permutatione unius spiritualis pro alio, non sit de iure diuino. unde nescio an certũcertum sit, quod dicit Ricar. quod si duo adulti paciscãturpaciscantur ut inuicem se baptizent, quòd sit simoniacum: potius credo, quod de se non esset illicitum: & cum de hoc non habeatur spiritualis prohibitio, nisi in materia præbendarum, puto quod non est formidandum in illis spiritualibus cõponerecomponere uel pacisci: quare non uideo quòd simoniacus esset, si cõmutareturcommutaretur calix consecratus pro ara consecrata ratione confractionis, aut reliquiæ beati Petri pro reliquiis beati Dominici. Maior in 4.
Maior.
d. 25. q. 5. ad 4. dicit, quòd translatio & permutatio beneficiorũbeneficiorum non est simoniaca, sed ꝓpterpropter periculũpericulum simonię, & fraudis, iura hoc prohibẽtprohibent. | Et simpliciter unum spirituale pro alio non est illicitum. Ex his patet, quòd propriùs loquutꝰloquutus est Duran. quàm alii, ut Maior. quia Duran. non admittit simoniãsimoniam nisi circa uere spiritualia, nec meminit simoniæ in aliis officiis, neneque spiritualis pro spirituali. unde negat distinctionem. Et Maior, qui negat simoniam circa illa officia uel circa spiritualia pro spirituali, debuit etiam non recipere distinctionem. Imò Maior dist. 25. quæst. 6. dicit, quòd in spiritualibus aliis licet commutare unum spirituale pro alio, ut missam pro psalterio. Ex quibus omnibus sequitur corollariũcorollarium primũprimum, In spiritualibus solum impropriè, & de iure positiuo, ut de hospitalitatibus, de sepulturis, de officiis ecclesiasticis, quæ nil spirituale continent, ad iudicandum, an aliquis contractus sit simoniacus, habenda est solùm ratio & cõsideratioconsideratio iuris positiui. quidquid enim iure cõcediturconceditur, permittitur in ecclesia per se loquẽdoloquendo. unde circa illa quando non est certum utrum sit simonia, consulendum est ius scriptum, atatque adeò si non constet esse simoniam, declarandum est potius in partem mitiorem, & absoluendum magis, quàm condemnandum, maximè cùm agitur de pœna & restitutione, quidquid dicãtdicant glossæ. Secundum corollarium, EodẽEodem modo in permutationibus spiritualiũspiritualium pro spirituali si non est damnatum iure positiuo, non est damnandum, nec ex|tendendum, sed potius restringendum, quia est odiosum. Tertium corol. Circa spiritualia propriè spiritualia, siue de iure diuino, siue positiuo ubicunubicunque interuenit pretium temporale, nil opus est consulere ius positiuum, sed iudicandum est iure diuino. Ex his patet distinctione illam Iuristarum de simonia, de iure diuino & positiuo esse necessariam, & utilem in hac materia, si sanè intelligatur. Ad argumenta autem in cõtrariumcontrarium respondetur ad primum, Falsum assumitur, & contra totam philosophiãphilosophiam moralem. Sicut enim lex diuina cõstituitconstituit aliquid non solum in specie obediẽtięobedientię, aut inobediẽtięinobedientię, sed in specie alteriꝰalterius uirtutis determinatæ, ita & lex humana. Et sicut est intemperantia, quia prohibitum lege diuina, ita comedere carnes in quadragesima non est inobediẽtiainobedientia, sed intẽperantiaintemperantia (nisi fiat in contemptum) sicut extrahere hominem ab ecclesia non est inobedientia, sed uerum sacrilegium. Ad confir. dico, quod ecclesia non prohibet uendi bona ecclesiastica tanquam sacra, aut ecclesiastica, sed sicut prohibet uendi bona pupillorum: & ideo non est simonia, quia non sunt ad ministeria spiritualia, sed ad sustẽtationemsustentationem tẽporalemtemporalem. Ad secundum, dato, quod ita sit, quod ecclesia non posset facere spirituale per legẽlegem quod non erat spirituale, potest tamẽtamen annectere spiritualibus, & eisdem legibus subiicere, & ita facit de aliquibus, ut suprà expositum est, & | hoc satis est, ut sit contractus simoniacus, de iure solum positiuo. Sed an inpermutationibꝰinpermutationibus prebendarum, si aliqua prębenda est pinguior, possit aliqua pecunia interuenire ad cõpensandumcompensandum tẽporaletemporale, ut de præbenda mille aureorum in reditu pro præbenda quingentorũquingentorum aureorũaureorum, an liceat cõponerecomponere, ut des mihi mille aureos, qui dicuntur pensio pecuniæ numeratæ? RespõditRespondit Angelus in sũmasumma, in uerbo, ꝑmutatiopermutatio. §. 6. dicẽsdicens hoc notasse Panor. in c. ad quęst.quaestionem de rerũrerum ꝑmut.permutatione quando, scilicet, datur ratione tẽporaliumtemporalium, secus si ratione iurium, aut dignitatis spiritualis, quæ est maior in uno, quàm in alio. Sed Adri. quotl. 9. ad 8. principale, dicit AngelũAngelum uehementer errasse in hoc, nec Panor. unquãunquam hoc cogitasse, nec tex. loꝗturloquitur de tali cõpensationecompensatione unius præbendę cum alia, sed de permutatione possessionum, quę possidẽturpossidentur iure proprietario, quę uendi possunt per se, & per consequens permutari, sed non beneficiis admixtæ. Probatur. Nam si quis permutaret præbendam nullum habentem reditum, posset dare mille aureos ut haberet præbendam ducẽtorumducentorum aureorum in reditu, non dubito quin sit falsa opinio Angeli. Postquam ergo ita est, quòd simonia est illicita non solũsolum iure diuino, sed humano, dubitatur, quis primus hoc crimen inceperit. Videntur enim doctores dicere, quòd primus author & inuentor fuit SimõSimon ille dãnatusdamnatus à beato Petro, | quod ex ipso nomine apparet: & uidetur quòd in lege naturæ cadere non potuerit, cùm illic non esset aliqua potestas propriè spiritualis. Sed his non obstãtibusobstantibus est prima cõclusioconclusio. In
18
* lege scripta potuit esse, & fuit hoc uitiũuitium. Probatur, quia erãterant sacramẽtasacramenta, & sacerdotia, quę licet non haberent illam efficaciam spiritualẽspiritualem, quæ habent in lege Euangelica, tamen erant ordinata ad illum finem spiritualem, & per consequens negotiatio illorum erat prohibita iure diuino. Et quòd ita fuerit, patet de Giezi 4. Reg. 5. de quo
4. Reg. 5.
legitur, quòd accepit duo talenta à Naaman principe militię regis Syrię, quẽquem Eliseus à lepra curauerat. & de Hieroboam, de quo legitur 3. Reg. 13.
3. Reg. 13.
quòd fecit de nouissimis populi sacerdotes excelsorum, & quicunquicunque uolebat, implebat manum suam, & fiebat sacerdos. Etiam 2.
2. Mach. 4.
Machabæorum. 4. de Iasone fratre Oniæ legitur, quòd dedit Antiocho argenti talenta trecenta sexaginta, ut fieret sacerdos. & 2. Macha. 4. legitur de Almachio, quòd uenit ad regem Demetrium, offerens coronam auream, & palmam, ut cõstituereturconstitueretur ab eo summus sacerdos, quod & factum est. Omnes (in quam) illi uno peccato peccauerũtpeccauerunt cum Simone mago, quanquam de omnibus illis, saltẽsaltem de Giezi, Hierob. & Iasone uideatur posse dubitari. Nam si Giezi fuit simoniacus qui recepit, ergo & Naaman qui dedit uiginti talenta, qui tamen non repre|henditur à Scriptura. Ad hoc respondet Armachanus lib. 10. ca. 21. quòd (ut constat) Naaman gratis dedit ad sustentationem uiri Sancti. Sed Gihezi fraude accepit, dicens se ab Elisæo missum, ut peteret ab eo. Sed maius dubium uidetur de Hieroboam & de Iasone, qui nullam potestatẽpotestatem emerunt, aut habuerunt, cùm essent Sacerdotes idolorum, & potestatem acceperunt à tyrannis, qui nullam dare poterant. Ad hoc Adria. in quotl. de Hierob.
Adrian.
& Palud. in 4. etiam de Hieroboam & Iasone
Palud.
dicit, quòd re uera ita est, quòd quanquam tantum fuit ex obedientia, nullum peccatum fuit simoniæ, sed fuit ex intentione: quod sufficit & ad peccatum quantum ad speciem, & quantum ad culpam. Vnde & beatus August.
August.
1. q. 1. dicit quod ignis sacramenti, qui per septuaginta annos Babylonicæ captiuitatis sub aquis uixerat, extinctus est Antiocho uendente sacerdotiũsacerdotium Iasoni. ¶ Secunda cõclusioconclusio, In
19
* lege naturæ potuit esse aut fuit peccatũpeccatum simoniæ. Probatur, quia fuit uerum Sacerdotium, ut patet de Melchisedec. Gen. 14. & ad Hebrę. 7. & in Psal. 109. ergo negotiatio esset simoniaca: & propterea non est dubitandum, quin haberent multa sacramenta ordinata duntaxat ad finem & salutem spiritualem, & per consequens emptio aut uenditio illorum esset simoniaca de iure diuino. Et quòd etiam fuerit, | patet de Balaam propheta, Nume. 22. &. 2. Petri 2. & in Epistola Iudæ. licet de Balaam possit dici, quòd non peccauit, nisi quia iniinique uoluit agere contra Israël. ¶ Dubitatur, an
20
* inter Paganos, & idololatras potuerit esse hoc crimen simoniæ. Videtur enim quòd non, cùm nulla potuerit esse apud eos potestas spiritualis, nec aliquid uerè spirituale. Ad hoc respondet tertia conclusio, ¶ Emptio
21
* aut uendi
tio apud idololatras non solum fuit ex intentione, sed etiam ex obiecto uerum crimen simoniæ. Probatur, Nam, ut disputaui in quadam relectione, in lege naturæ erat potestas apud populum, aut apud principes constituendi uiros Sacerdotes, quomodo etiam fuit Melchisedec, neque propter idololatriam amiserant hanc potestatem: ita quòd Sacerdotes gentilium erant ueri Sacerdotes, id est, habebant legitimam facultatem gubernandi
populum in spiritualibus, quanquam illi abuterentur illa potestate ad cultum dæmonum: & ita negotiatio, & ambitio illorum erat peccatum pro tali sacerdotio, & eiusdem rationis, sicut nunc est. Vide autem quòd Hieroboam & Iason non fuerunt simoniaci nisi solum ex intentione, non, ut putant Adrian. & Palud. propter quod illa essent sacerdotia idolorum, sed reuera: quia nec Hieroboam, neque Antiochus tradere poterant talem potesta|tem, cùm essent tyranni. Et ex his patet, quòd & Cæsar, & illi, qui per largitionem cõsequuticonsequuti sunt inter suos sacerdotia, idem peccatum peccauerunt sicut Simon. Secus autem uidetur iam uel apud Iudæos, uel apud Paganos, apud quos expirauit omnis potestas spiritualis, atque adeò non uidetur quòd esse possit peccatum simoniæ ex obiecto, sed adhuc circa definitionem propositam, sicut determinatum est quid pro spirituali intelligatur. Est dubium longũlongum & graue, quid pro temporali intelligatur. Postquam constituimus non esse simoniacum per se & iure diuino, nisi interueniat aliquid temporale, descendendo distinctius, quæritur, An
22
* si quis timore, consanguinitate, precibus, fauore, aut obsequio recipit, ut administret spiritualia, sit simoniacꝰsimoniacus. Et primo de timore d. BonauẽBonauen. 4. d. 25. tenet, quòd dare
Bonauen.
beneficinmbeneficium ratione timoris, est simonia. Præterea Durand. dist. 25. q. 4. dicit quòd etiam si
Durand.
det digno, quo ad Deum est simoniacus. Idem dicit Adria. quotl. 9. art. 2. & proponit non so
Adrian.
lum ratione timoris de malo temporali, sed etiam ratione indignationis. Idem habet Angelus, uerbo, simonia. §. 3. & Maior expresse, d.
Angelus.
15. q. 3. Et Sanct. Tho. in 4. d. 25. q. 3. ad 3. dicit
S. Thom.
quòd si spiritualiter mouetur propter timorẽtimorem, manifestè est simoniacus. Præterea ex c. nemo. de simonia. Et probatur, quia qui taliter dat, | non liberaliter dat, ego est simoniacus. & Cicero 2. Rhetoricorum,
Cicer. 2.
Qui metu mortis facit, non liberaliter facit. Sed hoc non obstan-
Rhetori.
te est prima conclusio, ¶ Conferre
23
* spirituale sine respectu ad illud commodum, uel incommodum, timore indignationis, non est simoniacum. Probatur. Talis dat gratis, id est, non pretio aliquo modo, ergo non est simoniacus. Probatur, quia ex hoc, quòd aliquis timeret offendere regem, non recipit, aut amittit aliquid temporale. Præterea si quis timore orat, celebrat, confitetur, non est simoniacus, neneque qui absoluitur, & tamen hæc sunt maximè spiritualia.
¶ Secunda conclusio, Non
24
* uidetur malum dare spirituale digno ex timore. Probatur eodem modo, quia neneque celebrare, neneque communicare ex timore, est peccatum. Tempore enim quo aliâs non teneor communicare, aut confiteri, si timore pœnæ impositæ à prælato confiteor, nullum est peccatum. Suppono enim in præsentia, quòd opus ex timore seruili aliâs bonum, non est peccatum, contra Lutheranos. Præterea facere ista ad uitãdumuitandum pœnam inferni, non est peccatũpeccatum, quia timor etiam seruilis est donum Spiritus sancti, secundum S. Thom. 22. q. 19. artic. 4. & 6. & glos. ad Rom. 3. Præterea incutere istum timorem, ut arguebam, est bonum. Vt si Papa minaretur Episco|po exilium, aut carcerem, nisi dignos promoueat. ergo. ¶ Tertia conclusio,
25
* Idem etiam uidetur inditium de timore mali temporalis, ut uitæ, aut exilii, aut carceris, dum modo hoc non redundet in aliquod commodum temporale, ut sit ex pacto aut aliquo modo per modum pretii, ut tyrannus comminatur Episcopo exilium, nisi Petrum ordinauerit. Probatur eodem modo, quia gratis dat. Præterea, incutiens timorem, non est simoniacus. ergo nec patiens erit. Præterea, si esset lex, quòd Episcopus prouidens indigno soluat decem marchos argenti, lex esset iusta. ergo Episcopus, qui illo timore prouidit digno, non est simoniacus. Præterea, quia tunc talis collator incurreret pœnas excommunicationis, et alias pœnas iuris, & recipiens beneficium teneretur restituere. Hæc autem nec authores contrarii audent dicere, neque est in usu. Probatur consequentia. Nam pœnæ latæ sunt aduersus simoniacos in ordine, aut beneficio absolutè sine distinctione. Præterea, quia in illo capit. Saluator. 2. quæst. 3. ubi Vrbanus Papa latè tradit modos & species simoniæ, nullam mentionem facit de timore. Præterea, si quis nollet conferre digno, nisi timore, quia tamen uolitione conditionata, & uitiosa, hoc non esset simoniacum, sed acceptio personarum, uel aliud peccatum. Et nihilominus uelle dare | digno ex timore pœnę, imò ad uitandum pœnam adhuc esset bonum. Si autem talis timor resolueretur ad commodum, aut ad pretium temporale, credo quòd esset simoniacum, ut si princeps daret Episcopo salarium, aut stipendium, & Episcopus timens perdere, uelut de nouo haberet, conferret beneficium, esset peccatum simoniæ. Sed nec hoc uidetur certum, maximè si iste finis sit mediatus, putà uel timeret perdere amicitiam, uel munera Regis, uel sperat fieri amicus. ¶ Ad argumentum ex authoritate Sanct. Thom. respondeo, quòd intelligit de simonia largo modo, & in propria. Fateor enim quòd cùm respectu aliquo temporali fit administratio spiritualium, est peccatum à fine, sed non est simonia damnata à Christo, uel à Petro. Vel dic reuera, quòd Sanct. Thom. in 4. sequutus est opinionem sui temporis, quam postea reliquit in Summa. Imò Sanct. Thom. quæst. 100. suprà, per hoc probat, ut statim dicam, quòd conferre ratione consanguinitatis, non est simoniacũsimoniacum, quia non est illic emptio, aut uenditio, sine qua non est simonia, sed neneque quando fit ratione timoris. ergo nec hoc est simonia, cùm hæc uidetur esse sententia Caiet. in SũmaSumma, tit. de simonia. ¶ Dubitatur, An
26
* collatio spiritualis ratione consanguinitatis sit simonia, Beatus Bonauent. dist. 25. tenuit quòd | sic. Et fuit opinio Parisiens. ut recitat Altisiodoren. idem Glos. cap. unico. ubi reprehendit Innocen. 3. Archiepiscopum Mediolan. quòd beneficium cõtuleritcontulerit in fauorem carnis. Glosa autem hoc dicit esse simoniam. & in capit. nemo. de simonia. dicit, quòd est simonia, si quis ex affectu consanguinitatis admittit impœnitentem ad sacramenta. Maior. dist. 2. q. 3. expressè id habet. Nihilominus est prima conclusio, ¶ Conferre
27
* beneficium intuitu consanguinitatis, non est simoniacum. Hæc est S. Thom. q. 100. art. 5. ad 2. & Altisiod. ubi suprà. Et ratio est, quia gratis dat, & non est emptio, aut uenditio. Præterea si collator est simoniacus, ergo & qui sciẽterscienter eo intuitu recipit, quod nemo dicit, neneque talis damnatur ad restitutionem. Imò in cap. nec ecclesia. bene reprehenditur Archiepiscopus. Primum quia retinuit sibi prouentus beneficii, quod contulerat, & hoc cõdemnatcondemnat tanquam simoniacum. Secundum est, quòd affectu carnali hoc fecisset, & hoc non dicit esse simoniacum, quanquam esset turpe, unde maius argumentum sumitur ex illo cap. quod non sit simoniacum: sed amicitia consanguinitatis est honesta. ergo.
¶ Secunda conclusio, Si
28
* quis conferat beneficium consanguineo aliâs idoneo quantumcunque motus à consanguinitate, non peccat mortaliter. Quod uidetur cõtracontra Altisiodoren. | qui quamuis dicat non esse simoniacum, tamen dicit esse mortale. Probatur, Actus ex obiecto est bonus, & circunstantia non est mortalis. ergo neneque actus. Sed opinio Altisiodor. est probabilis, quia uidetur notabilis iniuria. Præterea, fundare beneficium pro consanguineis, est licitum. ergo. Præterea, lex de patrimonialibus est licita. ergo. Præterea, dare extraneo ratione nobilitatis, atque alia humana ratione, non est mortale. ergo nec ratione consanguinitatis. ¶ Tertia conclusio, Pontifices
29
* parati ad dandum beneficia consanguineis sine deliberatione, peccant mortaliter. Probatur, quia cõmunitercommuniter omittunt digniores, imò plurimi, qui non sunt digni, & saltem tales Episcopi gerunt propositum conferendi consanguineis qualescunque sint. Et præterea est magnum scãdalumscandalum in ecclesia, & quidem dant pluribus occasionem dandi indignis. ¶ An
30
* cõferreconferre beneficia propter preces principaliter est simonia? Glossa in c. ordin. 2. quæst. 1. dicit esse simoniãsimoniam, saltẽsaltem si preces sunt per se. Et probat ex illo c. ubi Greg.
Gregor.
quartꝰquartus dicit, ordinationes in p̃tiopretio, uel prece, uel obsequio factas, esse falsas. Et eadem quæst. c. si non multi. expressè dicit, quòd in ordinationibus pecuniam quidem non recipiunt, sed summa in fauorem, aut gratiam, aut laudem aucupantur, gratis acceperunt, & non gratis dant. Et in c. Saluator. | 1. quæst. 3. dicitur, quòd munus linguæ, uel pecuniæ, uel obsequii facit simoniam. Sed Inno
Innocent.
cent. c. neneque tuam de ætate & qualitate. dicit, quòd quomodocunque interponantur preces, siue pro digno, siue pro indigno, si non interueniat aliud temporale, non est simonia. Quem sequitur Cardin. ibidem. Et idem Hostiens. licet sit turpe, & quasi simoniacum. &
Hostiens.
Panorm. eod. cap. tuam. dicit, quòd in eodem casu, in quo glossa dicit esse simoniacum, non est simonia, nisi quis intendat obligare collatorem. Adria. tamen in suo quotlib. sequutus
Adrian.
glossam dicit, quòd inducere preces, ut collator tanquam fauorabilis accipiat, est simoniacum, & collatio simonia, etiam si sunt pro digno, & in beneficio simplici. Et probat, quia in dicto. c. tuam. tradunt doctores, quod qui propter adulationẽadulationem dat, est simoniacus. Præterea, quia talis pluris æstimat precem, quàm pecuniam, & fauorẽfauorem, quàm pretium. Et addit Adri. hanc esse opinionem theologorum, ut S. Tho. & Duran. Idem habet Maior q. 3. & Palud. Imo addit, si est paratus dare uni, & propter preces det digniori, est simoniacus. Hoc uidetur concedere Syluest. eodem tit. §. 13. dist. 16. Non re
Syluest.
fert, inquit, quantum ad Deum, an pro digno sint preces, uel pro indigno, licet quo ad ecclesiam referat. Et idem expressè tenet Durand.
Durand.
d. 25. q. 4. ubi dicit, quòd siue preces fiant pro | digno, siue pro indigno, si principaliter mouetur collator fauore rogantis, quantũquantum ad Dei iudicium, simoniam committit propriè capiendo, atque etiam incurrit pœnam iuris. Idem dicit Palud. q. 5. art. ult. Idem uidetur habere Armacha. lib. 10. art. 18. & S. Tho. dist. 25. quæst. 3. art.
S. Thom.
3. dicit enim, quòd quicunque dat spirituale pro temporali cõmodocommodo, est simoniacus. Idem uidetur habere 2. 2. quęst. 100. art. 5. ad 3. Temporale autem commodum, inquit, uel est ex parte animæ, sicut amicitia, uel fauor aliquis. Et ad tertium dicit contra canonistas, quòd si collatio fiat propter preces ad habendum fauorem, uel amicitiam, aut laudem, uel ut uitet pericula: manifestè, in quit, est simoniacus, siue pro se, siue pro alio, siue pro digno, siue pro indigno. Nec uidetur discessisse ab hac sentẽtiasententia 2. 2. ubi suprà, ubi uidetur idẽidem sentire. Et ratio eius est, quia fauor, uel amicitia humana, aut laus est æstimabilis pretio, & per consequens cadere potest sub ratione emptionis & uenditionis. Sed bona uenia tantorum uirorum in hac parte libentius sequerer sententiam canonistarum, & ideo respondeo probabiliter per conclusiones. ¶ Prima conclusio, IllicitũIllicitum
31
* est conferre spiritualia ad captandum quodcunquodcunque commodum non spirituale, siue digno, siue indigno, ut ad captandum amicitiam, laudem, fauorem. Ista est omnium doctorum: & sa|tis probatur ex dictis in cap. Saluator. & in c. nemo. & in c. sunt & nonnulli. & quia uidetur esse cõtracontra dictum Domini, Matt. 10. Præterea, quia omnes rationes, quæ fiunt contra simoniam pecuniarum, uidentur procedere contra istam. Primo, quia facit iniuriam rebus sacris, tam uili eas æstimando. Præterea, quia hac uia ecclesiæ bona uenirent ad potentiores, & non ad meliores. Præterea, quia sunt bona communia, & per consequens est acceptio personarum distribuere per fauores, & amicitias humanas. ¶ Secunda conclusio, Nescio
32
* an hoc ipsum sit mortale, si aliàs collatio fiat digno. Probatur, Nam stando saltem in iure diuino, sperare, aut optare laudem humanam, aut fa uorem ex aliis actibus spiritualibus, ut ex prædicatione, celebratione sacrificii, & collatione sacramentorũsacramentorum, neneque uideo cur ista condemnentur de mortali, cùm solum uideatur uana gloria, quæ est de numero uenialium. Dixi, stando in iure diuino, quia fortè ecclesia uoluit ita expressè prohibere. ¶ Tertia conclusio, Non
33
* puto hoc peccatum esse propriè simoniam. Dico propriè, quia Dominus non condemnauit, aut beatus Petrus, neneque condemnatur ab ecclesia. Hanc puto esse sententiam domini Caietan. in Summa, uerbo, simonia, notabili quinto, ubi dicit, quòd triplex est muneris genus, ab obsequio, à lingua, à manu, ad hoc | ut simoniam constituat punitam ab ecclesia, exigitur, quòd pretii rationem habeat, & propterea si laus, adulatio, preces non per modum laudis, adulationis, pretii, concurrant, quantumcunque sint nephariæ, carnales, & pro indigno, & efficaces: ita quòd inducant prælatum ad donandum beneficium, ad conferendum ordinem, simonia propriè non incurritur, quia uerè nulla est hic emptio, aut uenditio. Et primò contra distinctionem glossæ arguitur, nam certè si fundere preces per se est simoniacum, ut ipse dicit, ergo & pro alio: & si pro digno, ergo & pro indigno. Præterea, administratio aliorũaliorum spiritualium propter fauorem, & gratiam consequendam, non est simoniacum, & hæc sunt maximè spiritualia, quàm officia ecclesiastica. ergo neque collatio beneficiorũbeneficiorum. Præterea, secundum illud essent simoniaci, qui etiam post factum laudarent, aut fauerent alicui ratione prædicationis, aut alterius ministerii spiritualis, quod nemo concederet. Præterea, si quis offerat sacrificium propter consequendam salutem spiritualem, uel potius temporalem, uel pro fructibus terræ, nullo modo esset simoniacus, quare ergo propter fauorem aut laudem? Præterea, tales non incurrunt pœnas simoniacorum, neneque tenentur ad restitutionem. Vnde Palud. ubi suprà
Palud.
dicit, quòd qui consequutus est beneficium | propter preces carnales à se uel ab alio interpositas, si est dignus, non tenetur restituere, sed debet pœnitere de corrupta intentione. Ex quo patet, quod irrationabiliter idem ipse dicit, quòd si est indignus, debet resignare, quia certè nihil facit ad simoniam, an collatio fiat digno, uel indigno, neque est mihi uerisimile, quòd ecclesia in hac materia uoluerit de nouo aliquid prohibere, præterquãpræterquam quòd Christus prohibuit. Imò in d. c. Saluator. 1. quæst. 3. ex illo Matth. 10. Vrbanus Papa probat triplex munus, scilicet, à manu, à lingua, ab obsequio esse simoniãsimoniam, unde nihil de nouo uidetur constitutum. ¶ Quarta conclusio, Si
34
* preces, uel fauor, uel laus resoluerentur tanquam pretium in aliquod tẽporaletemporale, clarum est, quòd esset simoniacum. ut si Pontifex pro collatione beneficii ecclesiastici exigeret fauorem apud principem ad consequendam dignitatem temporalem, aut reditus consanguineis suis, aut laus ad consequendam pecuniam, uel aliquid simile. Et patet, quia nil refert quod pretium detur mediatè uel immediatè pro re spirituali. Hæc est Innocent. & Cardina. ind. c. tuam. de ætate & qualitate. ¶ Quinta conclusio, Si
35
* preces, fauor, uel laus, aut amicitia deduceretur in pactum, fortè esset simonia, quamuis hoc non habeo pro certo. Sed uidetur, quia tunc cederent per modum pretii. Et ita uide|tur sentire Caietanus ubi suprá. Totum hoc confirmatur de consanguinitate, timore, precibus, quia ista essent simonia. Omnis acceptio personarum, imò omnis inordinata distributio spiritualium, esset simonia, quia semper fit ex aliquo motiuo, & non spirituali. Ad authoritatem S. Thom. respondeo, quòd intelligit, cùm preces, & alia interueniunt, sicut in 4. & 5. conclusione dictum est. Et in summa puto, quòd temporale in materia de simonia solum intelligitur quod est subiectum auaritiæ. Nam peccata multa solent contingere in administratione spiritualium. Sed in hoc erratum est, quòd uolunt de peccato facere simoniam in hac materia. Itaque simonia est dare, uel accipere aliquid spirituale pro bono aliquo utili, hoc est, facere quæstum de spiritualibus. Præterea, dico de munere ab obsequio per conclusiones.
¶ Prima conclusio, Cum
36
* obsequium est pecunia æstimabile, ita quòd tandem resoluitur in commodum temporale, pro tali obsequio conferre officium ecclesiasticum est simoniacum. Verbi gratia, Si Episcopus releuatur à salario ministrorum, quod aliâs erat daturus, & ea ratione dat beneficia, simoniacus est. Hæc propositio uidetur nota, quia nihil uidetur referre, an pretium temporale mediatè uel
Aristotel.
immediatè interueniat. & ut Aristot. dicit 3.
3. Ethic.
| Ethicorum, quidquid pecunia est æstimabile, pecunia uocatur. Et confirmatur de consanguinitate, timore, precibus, quia si ista essent simoniaca, omnis acceptio personarum, imò omnis inordinata distributio esset simoniaca, quia semper mouetur ex aliquo motiuo, non spirituali: & certum est, quòd Episcopus in tali casu non gratis dat, & ministri uolunt cum simonia donum Dei pecunia, id est, pecunia æstimabili possidere. ¶ Secunda conclusio, Si non adsit pactum expressum, uel tacitum, non puto incurrere pœnam iuris, neque esse obnoxium restitutioni, sed esset simonia mentalis, quia releuatur à restitutione. unde in capitulo mandato. extra. de simonia, non condemnatur. Nescio tamen an excusatur à pœna iuris & restitutione, quando inter alias conditiones prælatus hoc etiam addit familiari futuro, habens intentionem prouidendi, Dabo tibi in beneficiis ususque ad centum ducatos, uel dabo tibi salarium quinquaginta aureorum, quousque dedero tibi beneficium centum aureorum, ita quòd alia ratione alius non iret in obsequium & famulatum Episcopi. hæc inquam uidentur malè sonantia, & certè periculosa: quia certè si talis Episcopus illis uerbis alliceret, quanquam donaret equum, non excusaretur à simonia. ergo si petens salarium illa conditione inducit ad remittendum, | non uidentur excusari tales. ¶ Tertia conclusio, Præstare
37
* obsequium ad consequendam beneuolentiam Pontificis, ut illa ratione posset consequi quis beneficium, quamuis credam esse illicitum, si tamẽtamen absit quodcunquodcunque pactum, & obligatio, non est simoniacum, quia tale obsequium non interuenit per modum pretii. Et hoc intelligo, etiam si hac ratione releuetur Episcopus à salariis pecuniariis, & postea beneficium conferat: itaque postea conferat, tanquam ex beneuolentia, & non tanquam ex obligatione. Sicut etiam dare Episcopo munera ad consequendam beneuolentiam cum spe consequendi ecclesiastica beneficia cum tali beneuolentia, uel ex tali beneuolentia, turpe quidem & nepharium est, sed non simoniacum. VtraVtraque conclusio uidetur ex mente Caiet. ubi suprà: dixi uerò, quòd est illicitum quærere hac ratione beneuolentiam: quia si uellet esse familiaris, ut cognosceret facultatem, & idoneitatem eius, uel quia Episcopus etiam cõuenienterconuenienter dignitates non dabit, nisi familiari, non uidetur illicitum.
¶ Dictum est utcunutcunque de peccato simoniæ in genere. Nam determinare casum in particulari, esset conatus laboris immensi: quanquam ex potioribus, & ex quibus explicatio aliorum possit haberi, aliquid dicemus. Sed prius, quia dictum est, quod simonia ex aliqua parte dependet | ex iure positiuo, & maximè ex authoritate summi Pontificis. ¶ Dubitatur utrum
38
* summꝰsummus Pontifex possit esse simoniacus. Et uidetur quod non, quia saltem beneficiorũbeneficiorum & officiorum ecclesiasticorum ipse est dominus, sicut domini Iuristæ dicunt quòd potest conferre pro suo arbitrio, neneque tenetur dare gratis. Nam una ratio, quæ affertur contra simoniacos, est, quia uendunt quod suum non est, quæ ratio non procedit contra PapãPapam. Duran. ubi s̃.supra dicit, quòd in quocunquocunque casu alius esse simoniacus, similiter summus Pontifex esset. Quem sequitur Pa
S. Thom.
lud. ubi suprà. & S. Tho. in 4. ubi suprà, quæst. 3. artic. 3. ad secundum, sine distinctione dicit, quòd opinio, quæ dicit Papam non posse esse simoniacum, esse erroneam, sed quòd potest esse simoniacus sicut alius homo. Syl. §. 4. post
Syluest.
Anto. de Bu. & Hostiens. dicit, quod Papa potest
Anto. de
esse simoniacus in his
But.
, quæ de se sunt simoniaca. Ratio canonistarũcanonistarum, & theologorũtheologorum tenẽtiumtenentium
Hostiens.
illam opinionẽopinionem, est, quod leges non obligãtobligant legislatores, ff. de legi. uel principes. & 6. q. 3. c. cuncta. Panor. 1. de simonia, & Cardi. Respondeo per cõclusionesconclusiones. ¶ Prima conclusio, In
39
* simonia quæ est iuris diuini, æquè uel grauius potest Papa esse simoniacus, sicut aliꝰalius homo. Hęc nota est, quia non est supra ius diuinũdiuinum. In his autẽautem quæ non sunt uerè spiritualia, sed sunt annexa spiritualibꝰspiritualibus solùm iure humano, Papa posset ex | rationabili causa sine uitio simonię cõferreconferre pro temporalibus. Hæc probata est suprà, quia nil habent spiritualitatis, ut officiũofficium hospitalitatis, uel procuratoris, ut suprà expositum est. Et idem uidetur de officio Sacristę, & fortè de sepultura, & de aliis huiusmodi, quæ profectò pauca sunt, & in illis quandocũquandocumque alius esset simoniacus. Si Papa sine rationabili causa faciat contractum aliâs simoniacum, grauiter peccaret. Hæc probatur, quia ut Sanct. Tho. probat
S. Thom.
12. q. 96. art. 5. princeps est solutus suis legibus quo ad uim coercitiuam, sed non quo ad uim directiuam, & est subditus legi, ex æquitate naturali, ut habetur, extra. de constitutione, c. cùm omnes. Quisquis ius in altero statuit, ipsi eodem iure uti debet, ut SapiẽtisSapientis dicit authoritas, Patere legem, quam ipse tuleris. Atque etiam improperantur, qui dicunt, & non faciunt, quia aliis onera grauia imponunt. & ipsi nec digito uolunt ea mouere, ut dicitur Matt.
Matth. 25
25. Vnde, inquit Sanct. Tho. quãtumquantum ad indi
S. Thom.
cium princeps non est solutus à lege. & dixi grauiter peccare: quia fortasse neque à mortali excusatur, & quia uendit non sua, & ratione scandali, & ratione iniuriæ, quam aliis facit, cogendo ad ius, quod ipse tenere non uult. Et idem iudicium de omnibus aliis, quæ sunt iuris positiui. Vnde qui sine causa rationabili petunt dispensationes à Pontifice, dato quòd | adepti sint dispensationem, fortè excusantur, non tamen excusantur malè petentes, & quia Pontificem inducunt ad peccandum, quamuis Doctores dicant, quòd circa ea, quæ sunt iuris positiui, Papa posset peccare alio peccato, scilicet acceptione personarum, uel auaritiæ, non autem simoniæ. Videtur tamen, quòd illud sit peccatum simoniæ. Nam sicut peccaret peccatum intemperantiæ, si sine rationabili causa non ieiunaret, aut duceret uxorem, quæ sunt de iure positiuo. licet huiusmodi propositiones teneat glossa in cap. ex parte. Antonius de Butr. & Ioan. de Imola, & Cardin. in c. 1. de simonia. Vnde est corollarium, Eodem modo potest Papa dispensare rationabili causa cum aliis in his quæ sunt simoniaca iure positiuo, & circa spiritualia, unde posset dare facultatem cõmutandicommutandi sine noua licentia. ¶ Sed ex primo dubio de obsequio oritur dubium, Vtrum
40
* hoc ipsum, scilicet sperare beneficium spirituale ex officio temporali, sit simoniacum. Ad hoc respondent Doctores, quòd sperare principaliter est simoniacũsimoniacum, sed sperare minus principaliter, non est simoniacum. Sed parum expedit, quòd sit principaliter, uel minus principaliter. & ideo melius est ut distinguatur, mediatè, uel immediatè: quia si immediatè per obsequiũobsequium uult habere beneficiũbeneficium, simoniacum est. Si autẽautem uult consequi beneuolentiãbeneuolentiam, ex qua | possit habere beneficium, non est simoniacum. ¶ Dubitatur, An
41
* promittere spiritualia, sit simonia. Dico, quòd non, licet sit malè factum. sed circa hanc disputationem de simonia iuris diuini potissima difficultas est, quæ sunt illa, in quibus est spirituale de iure diuino, & quæ in quibus de iure positiuo. Vt inde intelligatur in quibus Papa potest dispensare, aut non, Et in primis est controuersia de beneficiis ecclesiasticis, an sint spiritualia ex sua natura, an solum de iure positiuo, & per consequens an uendi possint sine uitio simoniæ. ¶ De qua quæstione sunt conclusiones. Prima cõclusioconclusio,
42
* In beneficiis uniuersaliter simonia est de iure positiuo, & per consequẽsconsequens Papa potest uendere sine rationabili causa, & sine uitio simoniæ, uel ex rationabili causa, & sine peccato. Hæc glossæ in. c. ex parte. de officio delegati, & Antonii de Butr. & Imol. & Cardin. c. 1. de simonia. Pro ista opinione arguitur, Quia in omni beneficio sunt simul spirituale, & temporale, ubicunque hæc duo inueniuntur, potest uendi ratione temporalis, dum modo non pluris uendatur, ut patet de calice, uestibus, sacris. ergo præbenda, quæ habet reditus, potest uendi secundum iustam æstimationem temporalis reditus, dum modo gratis detur quod spirituale est in ipso beneficio. Et cofirmaturconfirmatur. Quia quod hoc temporale sit annexum huic spiri|tuali, solum est de iure positiuo. ergo Papa poterit uendere, ac si non esset annexum, imò usque ad Vrbanum primum Ecclesia dicitur habuisse reditus. Præterea probatum est spirituale esse annexum temporali, & hoc non obstante, illud temporale potest uendi, ut patet extra. in c. seruire, & ex cap. ex literis. ergo simili ratione temporale adiunctum spirituali, in præbenda uendi poterit adiunctum cum spirituali. Verum hæc argumenta solum uidentur procedere de simplici præbenda, ut canonicatu, aut patrimonio, in quibus nil uidetur spiritualis propriè, cùm neneque habeant claues, neneque administrationem sacramẽtorumsacramentorum.
¶ Secunda opinio sequitur aliud extremum, quod omnis simonia in beneficio ecclesiastico est prohibita iure diuino, & per consequens uendi non potest sine uitio simoniæ. Hæc est opinio theologorum, de qua statim plura.
¶ Tertia opinio sequitur uiam mediatam, scilicet quòd in beneficiis habentibus administrationem ordinis, uel executionem clauium, simonia est de iure diuino, & per consequens Papa non eximitur ab illa, neque alium eximere potest. In aliis autem non habentibus talem administrationem, aut executionem, simonia solũsolum est de iure positiuo, & sic Papa poterit illa uendere sine uitio simoniæ, aliâs flagitiosè peccat. ut de canonicatu primo modo, | & si qua sunt alia similia. Hæc est Panormit. cap. 1. de simonia, & in receptione. capit. ultimo, de simonia. ¶ De hac quæstione sit prima conclusio contra Panormi & Hostiensem, Non
43
* minus est simonia uendere canonicatum simplicem, quàm beneficium cum cura animarum. Probatur, Nam si uenditur officium, ita est spirituale, sicut aliud: si autem temporale, non est magis temporale reditus simplicis præbendæ, quàm beneficii habentis curam animarum. ergo par ratio est de utroque. Antecedens autem pro prima parte probatur, in qua est difficultas, quia clericatus est res spiritualis: quia quamuis sit ex institutione Ecclesiæ, nihil aliud est, quàm adeptio ad administrandum populo, & sacrificiis diuinis. Et Sanct. Thom. 2. 2. quæst. 100. articulo 4. ponit clericatum inter spiritualia, præbenda autem datur clerico, quia clericus est primo ratione officii clericalis, & ex illo habet ius capiendi fructus præbendæ, quod etiam ius non potest esse, nisi spirituale, cùm fundetur in officio clericali, ratione enim illius officii debetur illi sustentatio à populo de iure diuino, iuxta illud 1. ad Corinth. 9. Qui altari seruit, de altari uiuere debet: unde sequitur quòd tam spirituale est officium clericale, & ius recipiendi fructus in simplici præbenda, sicut in episcopatu: & sic nulla ui|detur differentia inter beneficium simplex, & cum cura animarum. Præterea, ita est de iure positiuo subdiaconatus, sicut simplex clericatus: ergo si propter hoc licet uendere præbendas annexas clericatui simplici, licet uendere pæbendaspraebendas subdiaconatus, si quæ sunt, ut si esset præbenda assignata subdiacono pro officio suo, quod habet. ¶ Secunda conclusio,
44
* Papa non potest uendere sine uicio simoniæ ex quacunque causa quodcunque beneficium ecclesiasticum. Probatur, quia in beneficio non reperiuntur nisi tria, officium, ius recipiendi, & ipsi fructus. Papa autem non potest dare secundum, nisi per primum, quia non competit ius recipiendi, ut dictum est, nisi ratione officii: sed tam primum quàm secundum est spirituale bonum. ergo Papa non potest illa uendere. Hanc habet Palud.
Palud.
4. distinct. 25. & Armacha. libro decimo, capi
Armach.
tulo 16. & Adrian. quotlib. 9. & Caieta. opu
Adrian.
sculo proprio de Simonia: qui hoc modo ar
Caietan.
guunt, Magis spirituale est actus eligendi Episcopum, qui tamen spectat ad canonicos: & præterea, quia non est minus spirituale officium Canonici quamuis sit de iure positiuo, quàm si esset de iure diuino, sicut non est minus spirituale officiũofficium subdiaconatus de iure positiuo, quàm sacerdotii de iure diuino. sed si canonicatus esset de iure diuino, uendi non | posset. ergo neque & nunc Præterea, quia in canonicatu tria inueniuntur (ut dictum est) clericatus, siue officium, ius recipiẽdirecipiendi fructus, & ipsi fructus: quæro utrum canonicus habuit officium gratis, uel pretio. si secundum, est simonia. Quæro & de secundo, scilicet de iure recipiendi fructus. Aut habetur gratis, uel pretio. si secundum, est simonia, quia ut probatum est, etiam est ius spirituale, quia ex ratione officii spiritualis, sicut etiam ius decimarum in nouo curatu est spirituale. si autem papa hoc gratis dedit, iste iam tenet titulum, & dominium præbendæ, & hoc sufficit ad recipiendum fructus, neque est ibi aliud, quod papa possit uendere. Vnde est implicatio, quòd papa gratis det, quod est spirituale in præbenda, & uendat quidem temporale. & in hoc consistit ratio huius simoniæ. Et confirmatur. Nam papa non habet maiorem titulum ad fructus præbendarum, quàm ecclesia. sed ecclesia non habet nisi ius spirituale, scilicet ratione administrationis spiritualis. ergo neque papa: ergo nihil habet, quod possit uendere. Et similis calumnia uidetur esse, si quis diceret, Ego do tibi gratis titulum ac dominium ad fundum, sed uendo tibi fructus. si enim habeo ius ad fundum, fructus sunt mei. Præterea, si fructusfructus essent annexi canonicatui, iure diui|no, sicut in ueteri testamento, non possent uendi. ergo neque nunc, quia non minus est officium spirituale clericorum, quàm erat Leuitarum. Panormita. arguit pro ea parte, quę est in hac sententia. Nam in capi. ex diligenti de simonia dicitur, quòd præstatio iuramenti pro beneficio acquirendo, diuinis, atque humanis legibus contraria esse dignoscitur. ergo papa non eximitur ab illo iure. Præterea, si papa potest facere. ergo dare facultatem aliis potest: quod omnino esset absurdissimum. sed totus iste error emanauit, quòd isti crediderunt, quòd illa, quæ sunt iuris positiui, non sunt uerè spiritualia, in quo uehementer erratum est. sicut enim spiritualis consecratio ecclesiæ, aut consecratio sacerdotis, benedictio aquæ, absolutio sacramentalis, non sunt temporalia, sed spiritualia. ita licet beneficium canonicorum sit de iure positiuo, est ita spirituale, sicut officium sacerdotis: quod contradicere est erroneum. Papa enim non potest uendere spiritualia bona beneficiorum sine titulo spirituali, quia non est dominus, ut ait Sanctus Thom. 2. 2. quæst. 100. Et probat Palud. Nam fundatores non reliquerunt bona illa papæ, sed ministris solùm, neque spectat aliud ad papam, quàm prouisio ministrorum. Hæc uidetur contra Adria. | ut infra dicetur. si tamen papa sine titulo spirituali de facto uenderet, non esset simonia, similiter ac si rex uenderet illas, neque uenditio teneret. Non negamus tamen, quin papa pro communi utilitate ecclesiæ posset uendere, uel aliter transferre fructus, uel partem illorum, quia etiam de bonis clericorum potest disponere tanquam administrator. Ad argumenta in contrarium. Ad primum respondetur primò, quòd differentia est clara, quia in calice, aut in argento potest aliquis habere ius ad illud temporale, & non ratione spiritualis: non ita autem est in beneficio, ubi ad temporale non potest esse ius, nisi spirituale (ut declaratum est) Ad confirmationẽconfirmationem negatur consequentia: quia licet sit annexum de iure positiuo, tamen annexum est debitum, sola ratione spiritualis. Ad aliud de iure patronatus respondetur, quòd differentia est clara, quia in patronatu spirituali sequitur ipsum temporale. econtrario autem in beneficio temporali sequitur spirituale. & hæc de beneficiis, & officiis, in quibus est aliquid spirituale. Si quæ tamen sunt, quæ re uera, ut suprà dictum est, nullum continent officium spirituale, de quibus fit mentio in dicto capit. Saluator. non negamus, quin uendi possint sine uitio simoniæ, ut officium, & præbenda in hospitali, imo | & cathedra in uniuersitate, & alia similia: quia ista ad nihil spirituale ordinantur, & laicis possunt concedi. Ex quo sequitur, quòd
45
* omnes præbendæ militares, quas commendas uocant, possunt authoritate papæ uendi pro temporali sine uitio simoniæ. Nam licet sint annexæ religioni, & religiosis, non tamen ratione officii spiritualis, sed pro officio militari. Ex quo iterum sequitur, quòd
46
* neque ex authoritate papæ possunt commutare commendam pro beneficio. Patet, quia commenda est merè temporalis, sicut stipendium ducis in bello. Adria. in quotlib. 9. ad quintum principale, dicit, quòd opinio, quę dicit, quòd papa in uenditione beneficiorum, non est simoniacus, uerissima est, quando intendit uendere ius recipiendi fructus, non mediatè aliquo officio spirituali. Contraria tamen opinio habet uerum, quando intendit uendere mediante aliquo officio spirituali. Et inquit, quòd papa hoc potest facere, quòd non mediante aliquo officio spirituali possit uendere præbendam, quia iura non possunt eum impedire. secus de prælatis inferiobusinferioribus, & sic concedit, quòd authoritate papæ potest aliquis commutare beneficium pro officio temporali, scilicet notariatus, quod intelligitur, quòd papa dat illis præbendam temporalem pro officio illo, & non ius | spirituale. Sed probatur quòd hoc sit falsissimum. Nam quæro si papa uendidit Petro ius recipiendi fructus præbendæ, & non mediante aliquo iure spirituali, quare canonicus tenetur dicere officium diuinum, uel interesse in choro, quia papa non potest obligare ad hoc sine stipendio. Præterea, talis non faceret fructus suos, si non diceret officiũofficium diuinũdiuinum, ut decretum est in concilio Lateran. sub Leone decimo. ergo fructus debentur ratione officii spiritualis. ergo papa non dedit nisi illo titulo. Sequitur quæstio particularis de pensionibus. dubium, An
47
* circa illud contingat simonia, si permutentur cum bonis temporalibus, ut cum redemptione pensionum. Et uidetur quod sic, quia est beneficium ecclesiasticum. ergo circa illud potest cadere simonia. Præterea, uel illud est temporale, uel spirituale: si spirituale, ergo non habet æstimari, aut redimi pecunia. si temporale, ergo non licet commutare beneficium pro pensione. Cuius tamen oppositum usus obtinuit. Caietanus
Caiet.
in summa in uerbo de simonia, respondet, quòd ius annuæ pensionis est merè temporale. Quod probatur ex duobus. Primum, quia solos fructus beneficii ecclesiastici respuit. nam pensio non est beneficium spirituale, propriè loquendo, sed totum beneficium est illius, qui pensionem soluit. & secundò, | quia solet laicis concedi, sicut ait S. Thom.
Thom.
2. 2. quæst. 100. articu. 4. ad tertium, quòd cùm papa concedit decimas, non concedit ius secundùm quod talis pensio potest licitè redimi certa summa pecuniæ. Maior in 4. distin.
Maior.
25. ad quartum dicit, quòd pensio non est aliquid temporale, sed est beneficium. sed glossa in c. cum inde constitutione. uidetur dicere, quòd ubi præbendæ non est annexum spirituale, uidetur quod sit aliud temporale, & uendi, & redimi posse. Adria. in illo quot
Adria.
lib. 9. ad quintũquintum, publicè admittit, quòd pensio est tẽporalistemporalis, & per consequens quòd nullo modo authoritate partium potest cõmutaricommutari beneficium pro pẽsionepensione. Sed authoritate papæ potest, imo posset fieri pro nuda pecunia. Nam secundùm eius imaginationem, illa pensio datur pro prębenda temporalis beneficii, & nullo modo pro aliquo iure spirituali. & quia nullus inferior papa potest conferre temporale beneficium nisi mediante spirituali, ideo neque dominus beneficii, neque episcopus, potest dare beneficiũbeneficium pro pẽsionepensione. Certè res uidetur dubia & fortasse ista cõmutatiocommutatio pensionum non est ita tuta, sicut omnibus uidetur. sed utcunque respondeo per conclusiones. Prima cõclusioconclusio, PẽsioPensio
48
* quæ assignatur alicui super beneficium alterius, ratione alicuius ministeri spiritualis, licita est & honesta, sicut | ratione adiutorii & subsidii: ut cùm episcopo titulari assignatur certa pensio super episcopatum alterius, ut adiuuet ad exercendum episcopalia. Ista conclusio est nota. nam datur stipendium iustum pro administratione spirituali. Et eodẽeodem modo posset assignari presbytero ut ferret subsidium pastori parocho seni, aut aliâs inualido, ad administrandum sacramenta. unde sequitur quòd talis pensio redimi non potest pecunia, non solùm transactione partium, sed neque authoritate papę, ut suprà probatum est, quia est uerum beneficium. Secunda conclusio, Habens
49
* beneficium, cui per aliquod tempus ministrauit, licitè potest authoritate papæ cedere beneficio, retenta certa pensione super beneficium, & sine quocunque onerali officio spirituali. Hæc probatur, quia quandiu inseruiuit beneficio, honestum est, ut pro præterito ministerio, etiam in futurũfuturum consulatur, & propitietur ei, & detur sustentatio, si postea non potest commode ministrare. Adhuc est uerum de illo, Dignus est operarius mercede sua. Eadem ratione uidetur, quòd talis pensio non sit uendibilis: quia ius ad illam est mediante officio spirituali, neque est minus spirituale, quàm si sit pro ministerio futuro. Sed etiam potest dici contrà, quia est merè temporalis, nam datur tanquam alimentum, & non remanet obli|gatus ad aliquod officium spirituale, unde est tertia conclusio. Papa
50
* non potest dare alicui pensionem aliquam super beneficio ecclesiastico, qui nullum ministerium neque temporale, neque spirituale conferat in ecclesia, uel alio pio titulo. Hæc probatur, quia papa non est dominus, sed dispensator, & illud esset dissipare. Præterea, nam in hoc faceret iniuriam populo, & ministris: populo quidem, quia cogeret soluere beneficium & stipendium nullo titulo debitum, cùm tamen nullum aliud titulum possit habere ecclesia ad bona laicorum, nisi quòd quia dominus ordinauit, quòd qui euangelio seruiunt, de euangelio uiuant. 1. ad Corin. 9. quod fieret, si
1. Corin. 9.
decimas ministris ecclesiæ debitas pro ministerio aliis otiosis distribueret. Dico autem, sine ministerio, uel alio pio titulo, sed solùm pro suo arbitrio. Confirmatur, Nam non est dubitandum, quin papa possit errare, & peccare in distributione beneficiorum ecclesiasticorum: sed iste uidetur error manifestus, ut bona ecclesiastica, quæ sunt ministrorum, & pauperum, aliis distribuantur nullo titulo. ergo tales distributiones sunt iniustæ non minus, quàm si quis pro quotidiano sacrificio legaret perpetuos reditus, atque papa illos assignaret alicui, qui neque sacrificaret, neque aliud pium officium conferret.
Quarta cõclusioconclusio, Non
51
* uidetur irrationabile, ut papa det clerico pensionem aliquam in alieno beneficio, solùm quia clericus est. Probatur, quia si clerici certo numero, & non ita sine discrimine, & passim ordinarentur, rationabile esset, ut ecclesia sustẽtaretsustentaret ministros suos de quorum numero sunt omnes clerici. maximè quia aliâs non haberent unde honestè uiuerent, sed talis pensio etiãetiam uidetur quòd esset uerum Beneficium, quia titulus esset uerè spiritualis scilicet ratione ministerii, quia talis clericus uel impendit, uel adeptus est impẽdereimpendere, & per consequens non uidetur quòd talis pẽsiopensio possit uendi. Quinta conclusio, Vtcunque
52
* iusto, siue iniusto titulo papa alicui concedat pẽsionempensionem sine obligatione ad aliquod ministeriũministerium spirituale, neque ratione alicuius tituli spiritualis, talis pensio est merè temporalis, quia secundùm se est tẽporalistemporalis, neque est annexa alicui spirituali, postquam ius ad illam non est spirituale. ex quo sequitur, quòd uendere, aut redimere talem pensionem, non est simoniacum pretio quolibet temporali. Sexta conclusio, Si quis
53
* contulit, aut permutauit beneficium pro pẽsionepensione, etiam authoritate papæ nullo modo possum intelligere quomodo talis pensio possit uendi, aut redimi pecunia, neque sufficio soluere argumentum superius factum. Aut enim talis pẽsiopensio est spiritualis, aut | temporalis. Si spiritualis, redimi non potest: si temporalis, permutari cum beneficio non potest. ergo talis pensio non potest cadere sub emptione aut redemptione. Vnde commentitium puto quod dicit Adrianus, quòd authoritate papæ possit permutari pensio cum beneficii præbenda, secludendo ipsum spirituale, quia (ut suprà probatum est) papa non potest dare illud temporale, nisi propter illud spirituale. Imò neque dat, quia nunquam dat ius ad illud temporale, nisi ratione tituli & officii spiritualis. Dico tẽporaletemporale, quod est in beneficio, unde cõmutaricommutari pro pensione non potest. Confirmatur. nam si quis obtinuit beneficiũbeneficium quia dedit pensionem, si postea non dicat officium canonicum, non facit fructus suos, ut determinatum est in concilio Lateranensi, sub Leone decimo. ergo signum est, quòd talis non ha bet titulum ad fructus beneficii, nisi ratione officii spiritualis. Fictitium ergo est & sophisma, quòd ille permutauerit quod temporale erat in beneficio pro pensione. Sed eodem modo permutauit sicut pro alio beneficio. neque de hoc est dubium. Itaque non uideo quo modo alterum cum altero possit stare, ut beneficium mutetur pro pensione, & iterum pensio pro pecunia. Et Adria. bene consequẽterconsequenter concedit, quod sicut à principio est facta permutatio beneficii cum pensione, poterit fieri cum pecunia | authoritate papepapae. Confir. iudicio meo uehemẽteruehementer, ꝗaqua quod permutatur ab initio, non poterit fieri cum pacto redẽptionisredemptionis pensionis, ut etiãetiam fatetur D. Caiet. Neque quisquãquisquam alius negat. Ex hoc sic arguitur, Vel in illa permutatione permutatur tẽporaletemporale uel spirituale. Si spirituale, ergo permutatio pro pensione temporali est simoniaca. Si tẽporaletemporale, ut dicit Adria. ergo neneque pactum de redẽptioneredemptione erit simoniacũsimoniacum, cùm nihil spirituale interueniat. Septima conclusio, QuāamcunQuamcunque
54
* pensionẽpensionem papa imponat, uel ex officio suo, uel ad supplicatione alterius, quę non sit causa permutationis, & sine obligatione ad aliquod officium uel ministeriũministerium spirituale: omnis, inquãinquam, talis uendi potest & redimi sine simonia. Ista patet ex superioribus, quia talis pẽsiopensio est purè temporalis. Diximus autem sine simonia, quia non dubito, quin talis negotiatio sit uitiosa, & præstãspræstans magnas occasiõesoccasiones ad fraudes simoniacas. Vnde est corollariũcorollarium, Habentes tales pensiones temporales non tenentur ad officium canonicũcanonicum. Hoc corollariũcorollarium uidetur clarum. nam si pensio est tẽporalistemporalis, non est beneficiũbeneficium ecclesiasticũecclesiasticum. Et hoc ꝓfectòprofectò in hac materia absurdũabsurdum est, ut non possimus aliter istos pensionarios absoluere à uitio simonię, nisi excusando eos à quocũquocumque officio & ministerio ecclesiastico. Ex quo iterũiterum seꝗt̃sequitur, quod nullo iusto ti. possidẽtpossident tales pẽsionespensiones, atatque adeo si istę redẽptionesredemptiones pẽ| p. 220sionumpensionum non redigerent nos ad istas angustias, non pateremur perplexitatem, sed simpliciter diceremus pensiones esse uera beneficia, quæ dantur clericis ratione officii: & sic tenentur ad officium canonicũcanonicum, quod multo honestius esset in põtificepontifice, & possessoribus pensionum.
Loading...