DIDACVS COVARRVVIAS A LEYVA, ARCHIEPISCOPVS S. DOMINICI DESIGNAT. LICENTIATO ANTONIO COVARRVVIAS Fratri amantissimo, & Salmanticæ in Collegio sanctissimi Saluatoris Collegę ornatissimo, atatque vtriusvtriusque Iuris egregio Professori, S.

POST editum â me Variarum Resolutionum opus, Frater amantißime, cum aliquot eius capita relegissem, statim percepi, breuius quâm fortaßis par erat, quorundam ueterum, & huius regni numismatum ualorem, nondum ab initio petita æstimationis ratione adnotasse. Iduerò tunc feci, ut operis instituto partim subseruirem, ac deinde, quod mihi satis fecisse uidebar, sí re ista obiter incidenti, testimonia Doctißimorum uirorum, & ex utroutroque iure Regio, ac Cæsareo loca quædam selegissem, ex quibus iudicarem, posse facilimê deprehendi, quibusnam rationibus, quæ illîc scripseram, in publicum edere constituerim. Verùm dum ipse diligentius rem istam perpendissem, necessarium duxi, ueterum numismatum ualorem, eorundem́eorundemque rationem, quam cum his, quibus modo utimur, uel omninò parem, uel ferè similem habere possunt, iuxta proprias uires explicare. Sic sanè ueteres æreos numos cum his æreis, qui modo expenduntur, argenteos cum argenteis, aureos cum aureis conferre curaui: ac simul exquisiui, quamnam æstimationem ex huiusce ætatis numis, uetera huius regni numismata habere poßint: his & de numorum publica mutatione, ac de crimine falsæ monetæ quædam adijciens, quæ ab operis instituto nec aliena sunt, nec lectori ob exactam breuitatem fastidio esse poterunt. Scio equidem tractatum istum maiorem diligentiam exigere, quàm à me, homine tot negotijs impedito, adhiberi potuit, præterquam quod multorum authorum, & ueterum Chronicorum lectione ob publicum munus, & huius Regij tribunalis magistratum priuatus, ea forsan prætermiserim, quæ hisce difficultatibus expediendis uiam omninò aperire potuissent. Feci tamen quod potui, libentißimè cuius́cuiusque diligentioris censuram subiturus, quam in his, quæ hactenus edidimus, nusquam detrectauimus, nec in posterum detrectare censemus. Te interim egregie uir, exoratum uolumus, ut si ex lectione huius opusculi perceperis, id alicuius futurũfuturum esse utilitatis, Andrææ â Portonarijs nobili Salmanticensi Typographo, meo nomine statim tradas, quô & tuo limatißimo iudicio, eius́eiusque diligenti opera prælo traditum in publicum prodire poßit. Vale. E Granata Idibus Aprilis. Anno 1556.
Loading...