*
MAg. Joannes à S. Thoma
Disputat.
10.
n. 13. uti sententiam D.
ThomęThomæ
menti conformem, eam proponit, quæ à Nobis
reprobata est
Sect. 15.
Problem. 1. & non quidem ante prævisa demerita, cùm talis sit, ut
eam gravissimi Theologi diversis censuris afficiant, de quibus P. Ortega
Disput. 5.
Quæst. 3.
Certam. 3.
n. 2. & P. Aldrete Disp. 23. Sect. 1.
n. 5. P. Bonæ-Spei
Disputat. 18.
nu. 15. dum
asserit ille Deum ante demerita prævisa reprobasse eos, qui gloriam non sunt obtenturi, statuendo illos ab ea excludere, ex qua voluntate
voluntas permittendi peccata numquàm remittenda processit. De qua ita scribit
nu. 20.
Facta electione eorum, qui sunt ad vitam, reliqui non manent eligibiles, quia si eligi deberent, utique cum alijs electis includerentur, quia electorum omnium una est electio in Christo. Ergo non manet suspensum,
ita ut adhuc eligi possint. Si autem eligi non
possint utique rejecti manent. Tam efficax
ergo est ista aversio seu rejectio, sicut illa electio, utraque enim defacto fit, & in re effectum habet. Est denique positiva, quia ex
parte voluntatis divinæ non se habet merè suspensivè circa illos, sed determinatè non vult
illos eligere, sicut creaturas possibiles determinatè non
vult producere. Hæc ille, qui &
n.
6. ubi sententiam quidem proposuerat, sed
suam circa ipsam mentem non aperuerat, præveniens sinistrum circa illam sensum, ut ipse
judicabat, & censurarum fulmina, ita scripserat
: Eumdem tribuit Thomistis P. Alarcon
Tract.
4.
de Prædestinat. Disput. 5.
Cap. 1. Sed gravat
illam, tingitq́ue non levi fuligine dicens fuisse
sententiam Calvini, cui eam tribuit Becanus
1.
p. Cap. 16.
q. 1. & ex eo Herice
Disput. 33.
Cap. 3. Nimirum ista Calvinismi larva frequenter ab his Auctoribus superponitur Thomistarum sententijs, ut horrorem & pavorem animis
audientium incutiant,
ne ad eorum sententias
accedant. Sic ille, de quo &
n. 19. immeritissimò, & non sine gravi injuria Societatis Scriptoribus malignum illum deturpandi Thomistarum sententias, & eas horribiles reddendi
spiritum attribuens. Ubi quod
citato nu. 19.
prudenter ab ipso dictum circa modum in disputationibus tenendum oportuit prævidisse.
Scriptores Societatis non fuliginem, sed Iucem
multis Thomistarum sententijs attulerunt,
|
dum D. Thomam luculenter multis in locis,
ipsis fatentibus Thomistis illustrarunt, unde
Magistrum ipsis clarioribus penetrabilem luminibus reddiderunt. Iuvat autem Auctorem
eumdem
n. 21. iterùm loquentem audijsse, sic
enim ibi
: Quomodo ergo stat hoc cum errore Cal
vini, qui ponit decretum Dei reprobativum & prædestinativum non solùm ordine intentionis antecedens, merita & demerita ut motiva & caussas
sui (
in quo cum ipso non est disputatio)
sed etiam
in executione &c. Est ergo certum juxta ipsum
Magistrum à Calvino reprobationem ante reproborum desertionem fuisse assertam. Hoc
citati Patres ingenuè dictitant, quod & ab ipso
pronuntiatur Auctore. Addit Calvinum addidisse alia, in quibus manifesti errores. At hoc
Scriptores Societatis minimè Thomistis adscribunt. Unde ergo illa injuriosa fuligo
? Si
aliqua profectò est, eam ipsa sententia secum
afferet, non illi ingerent, qui juxta irrefragabilem locuti veritatem. Et quidem intentionem illam antecedentem demerita, non
utcumq;utcumque asseritur à
pręfatopræfato Auctore & Thomistis, quos pro eo laudat, sed
addẽdoaddendo id ita à Deo
volitum ad ostensionem justitiæ suæ,
justitięjustitiæ,
inquam non qualis in prædestinationis decretis, sed vindicativæ, in quo prætereà est cum
Calvino consensus volente ex vi intentionis
dictæ damnari homines, ut ex Auctore ipso
constat
n. 20. licet catholicam pergat differentiam assignare. Sed certè difficile valdè est
tali decreto admisso affectum erga peccata in
Deo non admisceri defendere, unde & periculum subesse poterit ad damnabile aliquid declinandi. Illud certissimum, posito decreto
tali nullum ex reprobatis neque in sensu composito, neque in diviso, posse salvari. Et quale
illud effatum!