*P. Aldrete
Disputat. 21.
Sect. 3.
& tri
bus seqq. latissimè probat, quod & Nos contendimus, unde potuisset omittere, quod
Sect. 7.
statuit, esse scilicet probabile permissionem
peccati esse posse effectum prædestinationis ex
intentione efficaci pœnitentiæ. Proponit autem casum, quem si admittamus, nihil contra
prædicta, quod incommodare possit, resultabit.
Ex eo enim quòd peccatum non possit præcedere intentionem efficacem pœnitentiæ, probamus illam in Deo esse non posse. Si autem
inveniatur casus, in quo peccatum possit præcedere, quid inde? Id quidem juxta ordinariam
Dei providentiam frequentissimum, ut prævisis peccatis pœnitentiam in prædestinatis intendat. Sed est peccatum illud rara ex cogitatione deductum. Sit equidem, & sua pro eo
laus ingenioso Auctori. Ibi qui voluerit, inveniet, & vel probabit, vel rejiciendum judicabit. Sed
Sectione 9.
n. 1. id tradit, quod nostræ
videtur adversari doctrinæ de actu simul tendente in pœnitentiam & permissionem, dum
ait falsò putasse nonnullos ex Junioribus, licet
Deus non possit efficaciter intendere pœniten|
tiam ante prævisionem peccati, posse tamen
ante præscientiam peccati ut absolutè futuri
per eumdem actum indivisibilem virtualiter
intendere pœnitentiam, & caussare media requisita ut existat peccatum. Contra quod arguit ex eo quòd Deus in hac sententia applicaret auxilium ex fine carentiæ peccati, & pariter efficaciter vellet pœnitentiam, & applicaret media ad carentiam pœnitentiæ. Non
enim caussatur illud auxilium absque vera intentione boni operis, & carentiæ peccati.
Prætereà Deus per eamdem voluntatem executivam auxilij amat efficaciter pœnitentiam:
ergo nequit intendere bonum opus, nec conferre auxilium ex fine illius. Probatur Consequentia: quia eadem voluntas nequit esse efficaciter executiva, & aliàs versari inefficaciter
circa bonum opus, per cujus inefficaciæ cognitionem illa dispositio regulatur. Sic argumentum Auctoris ad formam redigo clariorem.
Sed quidem quidquid alij circa simultaneam
illam voluntatem dicant, sententiæ propriæ
non obstat: neque ratio adducta convincit,
quin cum affectu efficaci pœnitentiæ stare
potest affectus erga auxilium congruum, ut
homo illum reddat congruum juxta ipsum
operando, & sic absolutè non sit pœnitentia,
quia licet sit impossibile Dei voluntatem efficacem frustrari, illa impossibilitas in libera
hominis voluntate fundatur, cujus operatio
prævisa est per scientiam mediam, & ea supposita positum decretum circa pœnitentiam,
quod potuit benè operando penitus impediri.
Itaque sincerus Dei affectus erga operationem
stat eo modo, quo
pręvisusprævisus est sub
cōditioneconditione, &
ita superveniente affectu circa
pœnitentiāpœnitentiam nihil
minus habetur, & res procedit ac si talis voluntas non sit, ut sit illius sensus:
Ego tibi
auxilium pro recta operatione confero, desiderans
ut rectè opereris: sed quia video te non bene operaturum, de remedio pœnitentiæ provideo. In quo
implicatio apparet nulla. Itaque licet Deo pœnitentia placeat ex suppositione peccati, magis
placeret operatio, pro qua confertur auxilium,
quia illa est bonum simpliciter, quod non habet pœnitentia, unde neque homo illam absolutè desiderare potest. Unde cùm communiter petimus mortem cum pœnitentia, ideò
est, quia supponimus nos habere & habituros
peccata. Totum hoc autem continetur in unico actu, qui æquivalet pluribus, quem non
implicat simul esse efficacem & inefficacem
circa diversa, ut constat in voluntate ipsa
conferendi auxilium inefficax, quæ circa collationem auxilij efficax est, inefficax tamen
circa effectum.