*Possumus autem eodem ac ille ar
guendi modo pro contraria Assertione procedere. Nam prædestinare Deum per absolutam
intentionem est possibile, & conveniens, &
nihil est quod obstet: Ergo meritò id possumus affirmare. Sed negat ille Assumptum in
2.
Conclusione, de qua
n. 4. judicans non obstante cognitione meritorum per scientiam
mediam, repugnare absolutam intentionem
cum libertate amittendæ gloriæ, & possibilis
absolutè damnationis. Additq́ue rationem
hanc esse infallibilem & evidentem: tametsi
ejus vires totas non omnes ejus Conclusionis
Auctores collegerint & exeruerint, ut evasione
ex præsuppositione essentiali scientiæ mediæ
ab Adversarijs tentata eludi ita minùs doctis
possit, ut non videatur intentum concludere
&c. Proponit ergo illam post hunc verborum
strepitum, & in ipsa novi nihil, & quod vires
omnes collectas & exertas valeat indicare. In
eo quidem vis ponitur, quod in statu absoluto
aliquid additur, quod non est in conditionato
prævisum, decretum inquam absolutum, quod
solutum à me aliàs, & est satis opportuna solutio, quod etsi quidquam urgeret, scientiæ
mediæ usus esset inutilis. Constat. Sub statu
conditionato non prævidetur auxilium ut efficax in actu primo, quæ est sententia Societatis: Atqui in statu absoluto præcedit auxilium
ut efficax in actu primo: ergo aliquid habetur
in uno statu, quod non invenitur in alio: Ergo
scientia conditionata nequit pro absoluto deservire, & ita est inutilis. Quid ad hæc
? Illud
utique in absoluto statu nihil futurum præter
id, quod est proprium ipsi statui, in quem
transfertur à statu conditionato. Et cùm hic
illum supponat, ex eo habetur ut in hoc cum
cognitione effectus procedatur, inde ergo efficacitas, ex voluntate scilicet conferendi auxilium cum notitia effectus. Ad quem etiam
statum pertinet velle absolutè effectum, quan|
doquidem futurus esse videtur, eodem penitus
auxilio præstito, per quod nullo modo immutatur agendi ratio, ac si talis voluntas neutiquam extitisset. Et hoc quidem pacto præfinitio liberorum actuum sufficienter, & mihi
evidenter explicatur. In casu autem nostro,
ubi de gloria agitur à Deo intenta de possibili
amissione pariter pronuntiamus, quia intentio
supra liberum exercitium creatæ voluntatis
cadit, & incompossibilitas divini decreti cum
negatione gloriæ ex libera suppositione oritur: pro quo ex decreto argui potest, quod
Deus habet conferendi gloriam post prævisa
merita: illud enim per æternitatem præcedit
voluntatis creatæ determinationem: Ergo eo
stante nequit amitti gloria. Consequentia
ostenditur, quia est incompossibile cum negatione gloriæ, & ut dictum est, determinationem antecedit, unde oritur absoluta necessitas. Quid ad hæc? Illud utique necessitatem
illam esse consequentem, quia decretum illud
fundatur in libera voluntatis determinatione.
Idem ergo in nostro casu dicendum, quia exercitium libertatis idem est, sine ulla prorsus, nisi
quoad status, varietate. Ubi dici non immeritò
posset eos, qui evidentiam hujusmodi philosophandi non vident, præoccupatos alieno sensu
vires omnes ad illius intelligentiam non collegisse, aut etiam exeruisse. Sed cùm viri sint
sapientissimi, & perspicacissimi, ut libuerit
videant, & ut voluerint censeant, dum nos propugnamus nostra, & his relictis gradum ad alia
destinamus.