*Arguit deinde ex adducto loco
Apo
calypsis 3. à Nobis allato & exposito
: Tene quod
habes &c. pro quo & profert, quæ & P. Ruiz,
D. Gregorij
Lib. 25,
Moralium Cap. 8. aliàs 10.
& D. Augustini
Libro de Corrept. & gratia Cap.
13. in prædictum locum verba numeri certitudinem indicantia ex subrogandis integrandum. Sed illa profectò non urgent. Divi enim
Gregorij verba nimiùm probant, quòd scilicet
|
pro cadentibus substituuntur alij, quod scilicet
cum grano salis accipiendum dixit P. Ruiz,
nam aliàs sequeretur (sicut & nos argumentati sumus) æqualem esse numerum electorum
& reproborum. Est ergo Electorum numerus
certus ac definitus, ut ille ait, sed non eò quòd
electi cadant & pereant, id enim stare nequit, ut
est manifestum, ex impossibilitate illa in Scholis nota, unde quod de numero dicitur, aliunde
firmandum: Divus autem Gregorius in ea sententia fuit, ut censuerit tot glorificandos homines, quot Angeli ceciderunt, juxta quod &
præfato loco videtur pronuntiasse. Cùm tamen illius hac in parte sensum multi non admittant, dicentes majorem futurum hominum
beandorum numerum, quàm fuerit cadentium
Angelorum. Cui sententiæ non parùm favere
Divum ipsum Gregorium
Homilia 34.
in Evangelia affirmat P. Suarez
lib. 1.
de Angelis Cap. 11.
nu. 5. quatenus asserit in gloria futurum esse
æqualem numerum Angelorum & hominum.
Et Lib. 7.
Cap. 17.
n. 5. ita scribit
: Nec constat
numerum hominum salvandorum non fore majorem:
cùm credibile sit multò majorem esse futurum, quàm
numerus cadentium Angelorum fuerit. Sic ille.
Quomodo autem ex eo quòd D. Gregorius
asserat, æqualem in gloria futurum numerum,
sequatur futurum majorem numerum hominum, id possit idonea ratione componi, non
equidem apparet esse scilicet inæqualem &
æqualem, majorem scilicet & minorem. Sed
reverà Doctor sanctus æqualem non asserit,
sed per homines centenarium numerum, in
quo Angeli ad nonagesimum nonum pertinent, integrandum. In quo sunt multi, qui
Doctori sancto contradicunt; ejus enim sententia ex ijs est, quæ probabiliter inter Doctores sacros disputantur. Divus verò Augustinus
de numero non est locutus, sed de multitudine
minimè defutura, ut promissio Abrahæ facta
de multiplicando spirituali semine instar stellarum, & arenarum maris, verissima comprobetur.