*Hæc ille, contra se habens commu
nem sensum & praxim Theologorum. Et in
speciali de electione loquendo, nisi prioritatem aliquam in Deo consideremus, nequit stare ut affirmari possit quælibet ex prædictis sententijs. Non enim prima, quia non stat electio
ante prævisa merita, cùm prioritas non sit.
Neque altera propter eamdem rationem, quia
esse nequit posterioritas, ut dici possit, post
prævisa merita. Et quidem unico actu decretam
gloriam cum meritis affirmant P. Molina, &
P. Granadus adducti
Sect. 12.
Problem. 5.
in
principio; sed illi ex alio fundamento, non verò
ex eo quòd in Deo signa prædicta repugnent.
Et cùm sint illa, conveniens sit etiam in ordine ad directionem modi loquendi, ex eo planè
evincitur convenienter in Scholis ad explicationem divinorum adhiberi. Quod enim si
quis sit distinctionem omnem inter divinos
actus tollens, eam prioritatem, quæ per signa
explicatur etiam tollat, transeat. Sed cùm sint
|
plurimi distinctionem agnoscentes non
repugnantẽrepugnantem divinis, meritò pro illis explicandis signa
adhiberi possunt, quod est consequens ad distinctionem, si videlicet cum illa etiam prioritas asseratur. Sint enim nonnulli, qui distinctionem admittentes prioritatem
à quo respuant. Sic enim P. Antonius Perez
Disput. 1.
de Prædest. Quæst. 16. circa quod præsertim
n.
172. & quomodocumque id stet, prædictos
respectus admittendos docet D. Thomas 1.
p. q.
16.
arti. 4.
in Corpore, ubi sic concludit:
Vnde,
cùm verum respiciat cognitionem, bonum autem
appetitum, prius erit verum quàm bonum secundùm
rationem. Sic ille, ubi de Deo agit. Et in responsione ad Secundum sic etiam scribit
: Vnde
primò est ratio entis, secundò ratio veri, tertiò ratio boni, licet bonum sit in rebus. Sic Doctor sanctus, ex quo habemus inter ipsos actus voluntatis suam etiam prioritatem posse admitti, in
quibus eadem est ratio, & in aliquibus apparet major, ut in actibus misericordiæ & justitiæ vindicativæ, amoris & odij, prædestinationis ac reprobationis.