*
NOn teneri ad illud firmavimus
Pro
blem. 9. quod & ibi adducti tenent,
& est receptissima in Societate sententia, pro
qua & noviores, si unum excipias P. Esparzam
Quæst. 20.
n. 5. ubi P. Ruizium citat dicens illam rationem id efficaciter convincere,
quòd omnes Dei actus necessariò sunt optimi,
ac summè perfecti, & tales, quales ne cogitari quidem possit aliquid melius. Actus verò
optimi, non nisi de optimis objectis esse possunt: quandoquidem bonitas cujusque actus
dependet ex bonitate objecti tamquàm ex
mẽsuramensura sua. Ergo libertas Dei circa res creatas, neque universalis est, neque perfectè indifferens.
Sic ille infert. Iuxta quod alia etiam consequentia potest inferri: Ergo libertas Dei est
imperfecta. Patet, nam est imperfectè indifferens, & tota libertatis ratio in indifferentia
consistit. Asserere etiam imperfectam indifferentiam, est apertè imperfectionem Deo attribuere, quæ in nullo genere est admittenda.
Deinde componenda sunt præfata cum ijs,
quæ Auctor habet §.
Ad 5. ubi ita scribit: Nihil creatum,
nullaq́;nullaque collectio rerum creaturarum propter magnitudinem suæ bonitatis potest inducere in Deum aliquam vel minimam
necessitatem volendi potiùs, quàm nolendi.
Quia omnia conjunctim, & singula seorsim, cujuscumque generis sint, sunt omninò
contemptibilia respectu Dei, & reputantur
quasi nihilum, ut patet ex dictis. Auctoritates,
quibus utitur Montoya, solùm
loquũturloquuntur de necessitate Dei, vel ad actus optimos, idque absolutè, vel ad optimum objectum unicuique
enti creato connaturale, ex suppositione quod
jam hoc existat, & fuerit omninò
volitũvolitum à Deo
liberè. Prioris generis auctoritates nihil faciunt
pro scopo Montoyæ &c. Non ergo sententiam P.
Ruizij universim amplectitur, unde non debuit in Assertione priori ita loqui, ut ei penitus videretur assentiri, ut sic pro ejus posset
sententia citari.