*Id autem quod de admistione glutinis
dicitur, parùm videtur vrgere, quia id, quod additur pro ornatu & meliori consistentia Reliquiarum, non videtur sinceritatem violare. Sic
Sacrum Corporale amydo perpolitur; & vino,
|
cuius futurus vsus in Missa, addi aliquid solet,
quo purius efficiatur. Duæ etiam ossis partes
glutine copulari solitæ, & dum illa
èex sepulchris
eruuntur, terræ aliquid adhærescit. In eo autem
quod dicitur de commixtione Reliquiarum Sacrarum cum alijs, quibus non est cultus ab Ecclesia decretus, responsio est obuia, iuxta nuper
dicta, quia quod admiscetur Reliquijs, non est ad
earum ornatum, aut meliorem dispositionem
conducens. Propter quam rationem graues scri
DtDe Cruce Reliquijs ornata.
ptores censent posse Crucem publicè exponendam ornari Reliquijs non Canonizatorum, vt
videri potest apud P. Sancium
suprà nu. 17. vbi
de non approbatis ab Episcopo loquitur, sicut &
Leander
Tomo 6.
Tract. 7.
Quæst. 16. qui alios
adducit. Licet autem de non approbatis tantùm
loquantur, eorum rationes ad non Canonizatos
videntur extendi: quod ad institutum præsens
nihil officit, cùm sufficiat non approbatas proponi, quod absolutè non licet, quando per se proponuntur, & ratione ornatus licitum iudicatur.