*P. Quintanadueñas
Tomo 1.
Tract. 7.
Singul. 29. illam attigit, & in strictioribus terminis prælationem Reliquiæ in Ecclesia propria
concedit; quando scilicet illa, & quæ in Matrice asseruatur, sanctorum sunt, qui eodem die ab
Ecclesia celebrantur, vt SS. Vndecim mille Virginum, & tunc de illa, quæ in Matrice, alio
agendum die, ob ius speciale, quod ad celebrationem habet, nec amittitur propter concursum
dictum; vnde & concludit certiori resolutione.
n. 6. sic dicens:
Nec vllus dubitabit duobus diuersis
diebus ac solemnitatibus celebrandum fore in Domo
Professa S. Hilarionem, si in ea insignis esset eius
Reliquia, & S. Virginem & Martyrem ex vndecim
mille, cuius Caput habet Cathedralis:
ergo non obstat quòd eodem die concurrant, vt in diuersis diebus celebrandæ sint duæ illæ SS. Virgines & Martyres: quod contingit in omnibus Festis translatis,
quæ cum alijs eôdem die concurrunt, & ab illo ob
|
impedimentum ad alium non impeditum transferuntur. Hæc ille, iuxta quæ in casu nostro circa
translationem sancti, de quo ob Reliquiam in
Matrice agitur, non videtur dubitandum: vnde
ad ea, quæ in contrarium adducta sunt, dicendum, & si posita translatione aliquo modo conformitas cum Matrice deficiat, eam non esse Ecclesiæ sensui contrariam, cùm iuxta illius Rubricas & Decreta sit: Maiorem autem futurum
defectum, si de sancto huiusmodi nullum Festum ageretur. Licet autem directè pro translatione non sit facta concessio, est tamen facta virtualiter & consequenter, ob rationem dictam de
Rubricis & Decretis, & ita cum principali minùs principale connexum, quod cum omnibus
suis qualitatibus transit, præter illam de die, quæ
in generalibus concessionibus continetur. Et licet verum sit potuisse ita celebrationem concedi,
vt translatio non liceret, & ita distincta gratia sit
:
iuxta stylum autem concessionum huiusmodi
concessa intelligitur, quia iuxta regulas ab Ecclesia statutas, Festum pro sancto concessum, si
die pro eo assignato celebrari nequeat, potest,
debetque transferri, si rationabiliter agendum
sit.