*De fractione sigilli agit Auctor idem
Quæst. 691. & pro sententia affirmante amitti
consecrationem adducit Canonistas
in Cap. 1.
de
Consecrat. Ecclesiæ. Et plures alios; pauciores
autem pro negante, quam & sequitur, ac probat,
quia Reliquiæ non sunt de substantia consecrationis, quia neque necessariæ, neque cùm apponuntur, consecrantur, sed lapidea tabula, quæ
supponitur integra remanere. Concludit autem
cum notanda doctrina dicens ex prædictis fieri,
vt dici non possit, quod deperditio consecrationis ex fractura sigilli sit introducta ex consuetudine, vt volebant Layman & Palaus considerantes inefficaciam Textus (de quo n. 384.
) nam
ista consuetudo ortum habuit, quia cœperunt
Doctores tradere tamquàm decisum in dicto
Textu, quòd fractura sigilli tolleret consecrationem. Vnde cùm Textus id non habeat, remanet consuetudo fundata in errore, quæ proinde
non habet vim; pro quo Textus & Doctores
adducit. Sed quidem Doctores sic de errore lo
quentes, & leges interpretantes, pro præsenti casu nequeunt allegari, siquidem de manifesto errore loquuntur, qualis hîc non extat, sed probabilis valde interpretatio, licet nonnulli eam non
esse prorsus legitimam contendant, non tamen
negata probabilitate. Iuxta probabilem autem
legis alicuius interpretationem benè potest fundari consuetudo. Præterquàm quòd consuetudo
dicta potuit non in sola illius Textus intelligentia fundari, sed in congruentissima ratione, quam
ex P. Layman vidimus
citato nu. 384. quòd scilicet sigillum censeatur præcipua pars mensæ:
vnde voluntariè asseritur in sola Textus erronea
interpretatione fundatam. Per quod quidem non
intendo id, quod est dictum de permanentia consecrationis
nu. 385. conuellere, sed solùm doctrinam præfatam, vti perperàm præsenti caussæ accommodatam, propulsare. Quamuis & consuetudo dicta omnino probanda sit, quando non solùm sigilli fractio accidit, sed sepulchri, etiamsi
tabula, quæ remanet, possit Calicem & Patenam sustinere; vt non obscurè statuitur
in citato
Cap. 1.
de Consecrat. Et videtur tenere P. Sa de
sepulchro etiam ligneo loquens, nisi statim reponatur V.
Altare. Et quidem si reuera ita sit, vt
Altare, in quo fractum est sigillum, iterùm consecretur, ego illi non ægrè deferam
: sed non video illam ita esse firmam, vt oppositum non possit probabiliter sustineri, iuxta quæ procedunt
dicta
citato num. 385. Potest autem illorum sen
tentia, qui pro necessitate consecrationis stant,
& præfato Canone se tuentur, ex eo verosimilis
reddi, quia licet in illo non videatur de sigilli
fractione agi, sed de lapide sigillum continente,
ex eo sequitur id potius de sigilli dicendum fractione; quia lapis propter sigillum consecratur,
& ita hîc locum habet Philosophicum Axioma;
Propter quod vnumquodque tale, & illud magis; ac proinde illius fractio, aut potiùs, aut certè non
minùs attendenda. Quod cùm ita sit, consuetudo tali interpretatione firmata, non potest dici
pro fundamento errorem habuisse; cùm aliàs plures sint, quàm pro opposita, quod citatus Scriptor luculenta citatione demonstrat.