*
SI videlicet plures Episcopi 40. conce
dant dies iuxta dicta.
n. 337. ita vt concessio non solùm sit pro subditis, sed ad non subditos etiam extendatur. Id quod stare posse affirmat Paludanus adductus
nu. 343. & eum secutus P. Layman
Lib. 5.
Tract. 7.
Cap. 4.
Assert. 2.
vers. vltimo. vbi ita scribit
: Nihil etiam obstare videtur, si alicui loco, seu Ecclesiæ proprius Episcopus,
v.verbi g.gratia, pro Festo Patroni vnam Quadragenam concedat
lucrandam tantùm à suis subditis, si tali die Ecclesiam illam inuiserint. Talis enim conceßio non excedit limites iurisdictionis: cùm propriè non fiat loco,
sed personis subditis in ordine ad talem locum. Et
potest posteà Episcopus proprius loci Indulgentiam
istam trahere ad suos etiam subditos, si ipsis licentiam det lucrandi: vt proinde subditi loci duas hoc
casu Quadragenas vno die lucrari poßint sicuti singulariter notauit Paludanus. d. 20.
q. 4.
a. 2.
concl. 4.
Sic ille quod sibi displicere affirmat P. Palaus.
Parte 4.
Tract. 24.
Disput. vnica. Puncto 5.
num. 8.
Sicut & P. Suario
Disput. 55.
Sect. 3.
n. 6. vbi non
solùm de duorum Episcoporum concessione, sed
& complurium asserit Paludani sententiam procedere, vt
v.verbi g.gratia, (ait ille
) omnes Episcopos huius
Regni (Lusitaniæ) posse concedere quadraginta
dies Indulgentiæ Ecclesiæ huius Collegij, &
Episcopum Conimbricensem posse omnes illas
ratas habere, vt eius subditi possint illas simul
lucrari; quia vnus Episcopus de licentia alterius
potest dare Indulgentiam in loco alterius; &
nullus Episcopus prohibitus est dare hanc licentiam multis Episcopis respectu eiusdem loci, licet per se non possit dare
: & illi qui de licentia
alterius eas concedunt, suo nomine & potestate
eas tribuunt, non eius, qui licentiam concessit:
sicut alienus Sacerdos de licentia proprij absoluens, nomine suo absoluit, non alterius. Sic ille
Paludani sententiam, & illius fundamenta proponit, sic subdens:
Sed hæc doctrina mihi non probatur: per quæ minimè illius probabilitatem vi
detur inficiari, sed sibi non placere, quod de illo,
sicut de se ipso P. Palaum vidimus pronuntiasse.
Licet autem
inferiùs quadam Paludani responsione proposita sic dicat
: Sed hoc friuolum est.
Non ideò ipsius sententiam friuolam esse censendus est affirmasse: quia in valde probabilibus
sententijs sic vsu venire solet, vt responsiones aliquæ friuolæ contra sentientibus videantur: cùm
tamen alijs non sic arrideat: & si reuera friuolæ
sint, aliæ possunt solidiores adhiberi.