*Via autem ad cognitionem aptissima,
& quidem facilis est, si Cæmeteria, aut Eccle
siæ, ex quibus extractæ Reliquiæ, & in testimonijs pro ipsis exhibitis solent exprimi. Si enim
Reliquiæ eius sancti, qui & alterius cognominis etiam esse dicuntur, ex diuersis sint Cœmeterijs eductæ, Callisti scilicet, Priscillæ, Cyriacæ, & aliorum, manifestum est non posse ad
eumdem pertinere. Quemadmodùm si aliquæ
ex Ecclesiarum tumulis,
èex Cœmeterijs aliæ; aut
si in Ecclesia aliqua iam diu asseruata Sacra corpora fuerint, & nouæ aliunde Reliquiæ transuehantur. Et quidem solerti circa hoc curæ non
poterit non lux circa hæc ex circumstantiarum
confluxu sufficiens illucere. Ne effugium illud
Quanta in eo cura adhibenda.
in promptu esse debet curam huiusmodi negligentibus, in substantia non errari; quia neque
in accidentibus, quæ personam concernunt, errori facilè dandus locus est, circa quod & Ecclesia valde se solicitam præstat, ne scilicet in Officijs Sacris eum celebrandum proponat, qui verè
|
talis non est, licet aliôqui sanctus, vnde nullus
talis inuenietur, qui eôdem cum nomine diuersis diebus celebretur, nisi ob titulum aliquem
peculiarem, translationis aut mysterij, neque illius corpus nisi vno tantùm loco repositum solita pronuntiare. Vnde & Sacris Officijs sublata
nonnulla, quæ licet ad sanctitatem eorum, de
quibus agebatur, verificandam non spectarent,
sed essent ipsi accidentaria, expungi oportebat,
vtpotè quæ minùs essent, aut certè non penitus
conformia, veritati, siue etiam dubiæ fidei, &
ita quæ non deberent Ecclesiæ auctoritate confirmari. Sunt etiam in Martyrologio sancti aliqui, quorum locus non indicatur, vt notauit P.
Guyetus
Lib. 5.
Cap. 15.
Quæst. 2.
ad finem, quod
ex eo euenit, ne dum locus illis proprius assignatur, iuxta aliquorum sententiam, dubius pro
certo proponatur, licet id ad substantiam seu
certitudinem non conducat sanctitatis. In antiquo hymno pro S. Iosephi Festo ad Completorium sic extabat
: