*
P. Guyetus
lib. 2.
Cap. 2.
Quæst. 3. tran
slationem à mutatione distinguit in
eo quòd Festa cùm transferuntur
Festo alio seu Officio maiori impedita,
suęsuæ tamen
diei addicta remanent, vt impedimento cessante,
in ea iugiter celebrentur: quæ verò mutantur,
designata die vti propria in statione persistunt.
Et hanc quidem negat & impugnat respectu
Sanctorum qui in Romano sunt Kalendario descripti
Quæst. 7. arguens
Primò quòd
Rubrica 10.
de Translat. Festorum nu. 6. vel numquàm, vel hîc
maximè locum habeat, vt videlicet occurrentibus simul eodem die Festis duobus, fiat de digniori, translato minùs digno: hunc autem textum per Epikeiam modo, quo ante docuimus,
interpretari par non est ratio, cùm Festum hîc
transferendum non sit proprium, sed commune
totius Ecclesiæ, adeoque iure communi regendum.
Secundò, Quia si mutaretur tale Festum in
alium diem statum ac firmum, & ille dies incideret in Dominicam, periret Officium Dominicæ; quod incommodum caueri summopere debere diximus aliàs. Item posset accidere vt in
Translatione præferretur alijs sibi æqualibus
priùs in Kalendario descriptis, contra Rubricam
citatam
nu. 7.
Tertio denique. Nam hic est vsus
multorum propriorum, in quibus post designatum suo die Festum, si quod aliud eo die in Kalendario Romano descriptum habeatur, additur
protinus transferendum nullo die determinato.
Sic ille, adducto exemplo Ecclesiæ Briocensis,
& concludens esse alia innumera, exempla scilicet. Nihilominus.