*Sed his non obstantibus dicendum posse
Capitulum dispensare, iuxta id quod tradit P.
Henriquez
Lib. 12.
de Sacramentis Cap. 3.
nu. 1.
in
Glossa Lit. H. pro quo & Recentiores allegat. contra aliquos asserentes in casibus præfatis si Nuncius, aut Legatus adsit cum dispensandi facultate, ad eos futurum esse recursum: quod quidem
nullo expresso iure probare affirmat, & ita non
esse obligationem, & de impedimentis matrimonij speciatim loquitur, quem sequitur Diana
Parte 9.
Tract. & Resol. citatis vers.
Aduerte, quòd. &
ratio eius est, quia in his casibus absoluit Episcopus tamquàm proprius Pastor, & potestate ordinaria
: illa enim potestas ordinaria, quæ sublata
erat ei per reseruationem, restituta est existente
impedimento recurrendi ad Papam. Hæc tamen
ratio non videtur in casu præsenti procedere, vbi
non de absolutione à casibus reseruatis agimus,
sed de impedimentis. Et in illo priori plures sunt
qui ita sentiant, vt videri potest apud Leandrum
de SS. Sacrament.
Tomo 4.
Tractat. 2.
Disput. 17.
Quæst. 59. vbi pro eo adducit, prætor Henriquez
etiam
Lib. 6.
Cap. 10.
nu. 1.
& 13.
&c. vbi manifestus error, cùm
Lib. 12. vbi iam citatus, scribi
debuisset. Dianam
Parte 5.
Tract. 9.
Resol. 6. vers.
Notandum. P. Gasparem Hurtadum
de Censuris
Disput. 15.
Difficult. 3.
nu. 11. P. Auilam
de eisdem
Parte 2.
Cap. 7.
Disput. 1.
Dub. 6.
Conclus. 3. vers.
Quartò nota, addens esse satis probabile, & consequenter tutum in praxi. Nihilominùs ratio
præfata potest meritò pro impedimentis matrimonij sustineri, & similiter de illis censendum
satis indicauit Diana, dum id quod ad P. Henriquez dictum circa impedimenta, pro absolutione
etiam dictum reputauit. Et quidem facultatem
illam ordinariam circa absolutionem, etiam talem
|
esse circa dispensationem, vrgente necessitate,
doctè ostendit P. Thomas Sancius
Lib. 8.
de Matrim. Disput. 2.
num. 10. vbi & quod propter eam
rationem in ea succedit Capitulum. Neque necessarium est, vt rem istam in eas angustias redigamus, quæ in præfata ratione indicantur, scilicet potestatem absoluendi, sublata reseruatione,
Episcopis
restitutārestitutam & ita ordinariam esse, quod &
videtur consequenter de potestate ad dispensandum debere affirmari. Siue enim restituta, siue non
restituta sit, sed ratione officij competens, nec
sub nomine delegationis, ordinaria dicenda est, &
ita in Episcopis Pastoris propria, sicut & in Capitulo S. V. quod pastorali in cura succedit.