*Contra quem tamen stat agmen nume
rosum scriptorum, pietate ac doctrina illustrium,
asserentium infideles vero rerum suarum dominio carere, sicut & principes iurisdictione, & ita
eo ex titulo posse eorum terras à Christianis
Principibus occupari, & si
resistātresistant, bello coërceri.
Sic Cardinalis Hostiensis, Panormitanus, Antonius de Butrio, Baldus, D. Antoninus, Oldradus,
Aretinus, Ioannes de Annania, Præpositiuus,
Henricus Boic, Philippus Paschalis, Albertinus,
Albarus Pelagius, Petrus Belluga, Archidiaconus, Alexander Alensis, Simon Maiolus, Turrecremata, Ioannes de Fantuc, Laudensis, Ioannes
Maior, Matthæus de Afflictis, Masquardas de
Susannis, Doctor Martha, Antonius Scappus, Oldradus, Genesius de Sepulueda, Petrus Malferitus, Alfonsus Guerrerus, Petrus Bellinus, quos
adducit Dom. Solorzanus
suprà Cap. 10.
num. 3.
& seqq. Et Doctor quidem Martha
de Iurisdict.
1.
p. Cap. 24. ex
num. 10. opinionem non solùm
ait esse magis communem, sed etiam magis Catholicam: & Christianæ fidei magis vtilem. Et
ipse quidem Dom. Solorzanus licet in contrariam
inclinet, pro qua à
num. 41. quamplures Doctores accumulat, sequenti tamen
Cap. 11. vtramque vt probabilem problematicè proponit, & vtriusque argumenta dissoluit, vnde & sine nota
aliqua posse defendi satis est iuxta ipsius mentem
manifestum. Quod & Doctores alij,
(licet aduersentur, & minimè sufficientem titulum pro
bello inferendo pronuntient) nullatenus inficiantur probabilitati aut expressè aut æquiualentibus
terminis suffragantes. Vnde, vt dixi
Tomo 1.
Thesauri Tit. 1.
num. 12. nonnulli Doctores apud P.
Salas affirmant Pontificem in concessione Indiarum probabilem opinionem secutum. Probabilitatem etiam agnoscit P. Fagundez
Tomo 1.
in
Decalogum lib. 1.
Cap. 33.
num. 28.
& 29. vbi &
alios pro ea adducit. Et eum omnino videndum
admonet Diana
Parte 6.
Tract. 4.
Resolut. 16. vers.
Verùm, quidquid. Trullench
lib. 1.
in 1.
præceptum
Decalogi Cap. 19.
num. 9. assertum negatiuum verius tantùm esse ait P. Azor
Tomo 1.
lib. 8.
cap. 24.
Quæs. 8. vtrâque sententia suis cum fautoribus
præmissa concludit negatiuam sibi magis arridere, satis indicans oppositam non penitus displicere, & de Idololatris agit, qui
Quæs. 6. de Infidelibus generaliter agens affirmatiuam sententiam omnium dixerat esse Canonici iuris inter|
pretum, stante ex aduerso communi consensu
Theologorum. Et de Idololatris agens etiam Couarrubias in Regula
Peccatum. Parte 2. §. 10. vers.
Quid autem, & neganti sententiæ adhærens, sic in
fine scribit:
Hæc denique adduximus aduersus priorem sententiam, quæ fortaßis ab his obiectionibus virorum ingenio & iudicio facillimè defensa, potiores
partes obtinebit. Sic ille, qui vers.
Sed nihilominus
de Infidelibus absolutè disserens, negatiuam sententiam seueriorem censere profatur. Non ergo
iuxta ipsum opposita omnino à veritate discordans.
Non ergo eidem omnino conformis illa P.
Acostæ clausula
Lib. 2.
de procuranda Indor. salute
Cap. 2. tenoris sequentis:
Quod quia sine controuersia omnes sentiunt, qui modò aliquid sentiunt,
non est quod morosa disputatione reuocetur in dubium. Hæc doctus Pater. Cùm enim constet
rem esse disputationi obnoxiam, & multos, quorum est non contemnendus sensus, id quod diximus, arbitrari, non est inanis operæ circa illam
aliquantulùm immorari.